Concilium Carthaginense secundum

INCIPIUNT GESTA CONCILII CARTAGINENSIS SECUNDI, HABITA ERA CCCCXXVIII.

I.
Ut trinitas et credatur et predicetur.

II.
Ut castitas a levitis et sacerdotibus custodiatur.

III.
Ut chrisma et benedictio puellarum et reconciliatio paenitentium a presbiteris non fiat.

IIII.
Ut presbiter paenitentem iussus ab episcopo suo reconciliet.

V.
Ut diocesis quae episcopum numquam habuit non habeat.

VI.
Ut qui criminibus implicati sunt, clericos non accusent.

VII.
Ut qui excommunicatum alterius susceperit excommunicetur.

VIII.
Ut si excommunicatus presbiter sacrificare presumpserit, anathematizetur.

VIIII.
Ut si presbiter inconsulto episcopo agenda celebraverit, honore privetur.

X.
Quanti debeant iudicare sacerdotem atque levitam.

XI.
Ut nullus parochiam alienam presumat.

XII.
Ut sine consulto metropolitani nullus ordinetur episcopus.

XIII.
Ut qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit in concilio deponatur.
EXPLICIUNT CAPITULA.
||fol. 30rb||

GLORIOSISSIMO IMPERATORI VALENTINIANO AUGUSTO IIII ET THEODOSIO VIRIS CLARISSIMIS consulibus XIII kł iunii Cartagine in basilica perpetua restituta, cum Geneclius episcopus una cum Victore Abdiritano et alio Victore Puppinianense et ceteris coepiscopis suis, provintiarum diversarum consedisset. Geneclius episcopus dixit:


I.
fehlt

Omnipotenti deo gratias refero qui permisit ut secundum commune consilium habitum in pretori, etiam ita tenorem petitionis litterarum mearum ad Cartaginem pro fide atque humilitate ecclesiastica veniretis, licet non omnes, tamen quoniam caritas totum persuadet, ut qui corpore sunt absentes nobiscum spiritu videantur esse coniuncti, idcirco deo propitio quia presentes estis, pari professione fides ecclesiastica quae per nos traditur in hoc coetu glorioso primitus confitenda est. Unde nunc ordo ecclesiasticus singulorum ex consensu omnium est exstruendus atque roborandus, ut fratrum et coepiscoporum nuper promotorum mentes, de his quae proponenda sunt roborentur, et sicut a patribus certa dispositione accepimus, ut trinitatem quam nostris in sinibus consecratam retinemus, patris et filii et spiritus sancti unitatem quae nullam noscitur habere differentiam, sicut didicimus dei populos instruamus. Ab universis episcopis dictum est: Plane sic accipimus, sic tenemus fidem apostolicam sequentes.


II.
DE CONTINENTIA.

Aurelius episcopus dixit: Cum in preterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitatis per consecrationes adnexi sunt. Episcopos inquam presbiteros et diacones, ita placuit ut condecet sacrosanctos antistites ac dei sacerdotes, necnon et levitas vel qui sacramentis divinis inserviunt continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a deo postulant impetrare. Ut quod apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, nos quoque custodiamus. Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet ut episcopi presbiteri et diaconi vel qui sacramenta contrectant pudicitiae custodes, etiam ab uxoribus se abstineant. Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario inserviunt.


III.
UT CHRISMA ET BENEDICTIO PUELLARUM ET RECONCILIATIO PENITENTIUM A PRESBITERIS NON FIAT.

Fortunatus episcopus dixit: Si iubet sanctitas vestra, suggero. ||fol. 30va|| Nam memini praeterito concilio fuisse statutum, ut chrisma vel reconciliatio paenitentium necnon et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit. Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati. Quid ad haec dicitis? Ab universis episcopis dictum est: Chrismatis confectio, et puellarum consecratio, a presbiteris non fiat. Vel reconciliare quemquam in publica missa presbitero non licere, hoc omnibus placet.


IIII.
DE HIS QUI IN PERICULO POSITI RECONCILIANTUR.

Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinitus altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter consulere episcopum et sic periclitantem eius precepto reconciliare. Quam rem, debemus salubri consilio roborare. Ab universis episcopis dictum est: Placet, quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est.


V.
UT DIOCESIS QUAE EPISCOPUM NUMQUAM HABUIT, NON HABEAT.

Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet sanctitati [a] vestrae insinuo, ut dioceses quae numquam episcopos [b] acceperunt non habeant. Et illa diocesis quę aliquando habuit, habeat proprium. Et si accedente tempore crescente fide dei populus multiplicatus desideraverit proprium habere rectorem, eius videlicet voluntate in cuius potestate est diocesis constituta, habeat episcopum. Secundum autem hanc prosecutionem, sanctitas vestra aestimet quid fieri debeat. Geneclius episcopus dixit: Si placet insinuatio fratris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur. Ab universis episcopis dictum est: Placet.


VI.
DE HIS QUI IN ACCUSATIONEM MAIORUM NATU VENIUNT, ET UT EPISCOPUM NULLI CRIMINOSO LICEAT ACCUSARE.

Numidius episcopus Massilitanus dixit: Praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis qui existimant maiores natu, vel episcopos passim vagaeque in accusationem pulsandos, debent tam facile admitti, necne? Aurelius episcopus dixit: Placet igitur caritati vestrae, ut is qui aliquibus sceleribus inretitus est, vocem adversus ||fol. 30vb|| maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est non admittatur, omnibus placet.


VII.
DE HIS QUI MERITO FACINORUM SUORUM AB ECCLESIĘ CONGREGATIONE PELLUNTUR.

Felix episcopus Selemselitanus dixit: Illud autem vestrae suggero sanctitati ut hi qui [c] pro facinoribus suis de ecclesia pelluntur, et ausi fuerint aut ad comitatum pergere, aut ad iudicia publica prosilire, aut si forsitan ecclesię catholicae limina conturbare, episcopus vel clericus cuiuslibet plebis eos sine consensu susceperit, de his quid censetis? Epigonius episcopus Bullensium regionum dixit: Si quis episcopus communionem tenens catholicam huiusmodi homines vanis blandimentis incedentes temere susceperit, sciat cum his secretis [d] esse depravatum, vel dampnatum. Geneclius episcopus dixit: Ergo recte suggerunt fratres et coepiscopi nostri ut qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt, si ab aliquo episcopo vel presbitero vel clerico fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare iudicium. Ab universis dictum est: Omnibus placet.


VIII.
DE PRESBITERIS QUI A PROPRIIS CORRIPIUNTUR EPISCOPIS.

Alipius episcopus ecclesiae Tagastensis legatus provintiae Numidiae dixit: Nec illud pretermittendum est, ut si quis forte presbiter ab episcopo suo correptus, aut excommunicatus tumore vel superbia inflatus putaverit separatim se deo sacrificia offerenda, vel aliud erigendum altare contra ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit agendum, non exeat impunitus. Valentinus primae sedis provintiae Numidiae dixit: Necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt, quae frater noster Alipius prosecutus est. Proinde quid exinde videtur vestrae dilectioni, edicite. Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Ab universis episcopis dictum est: Si quis presbiter a preposito suo excommunicatus vel correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri ut ab ipsis eius causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari. Quod nisi fecerit, sed superbia quod absit inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur, et locum ||fol. 31ra|| ammittat. Nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit, longius repellatur. Ne vel ignorantes, vel simpliciter viventes, serpentina fraude decipiat. Quoniam secundum apostolum: Ecclesia una est, una fides, unum baptisma. Et si quaerimoniam iustam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.


VIIII.
UT SI PRESBITER INCONSULTO EPISCOPO AGENDA CELEBRAVERIT HONORE PRIVETUR.

Numidius episcopus Maxilitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri, qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter, presente et inconsulto episcopo cum plurimis in domiciliis agant agenda, quod disciplinae et incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Geneclius episcopus dixit: Fratris et coepiscopi nostri dignae satisfactioni, respondere non moremur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.


X.
SI QUIS EPISCOPUS ABSQUE TEMPORE SYNODI IN CRIMINE DETENTUS FUERIT A XII EPISCOPIS AUDIATUR.

Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus quod non optamus in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare. Ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a tribus diaconus, cum proprio suo, [e] episcopo. Geneclius episcopus dixit: Quid ad haec dicit sanctitas vestra? Ab universis episcopis dictum est: A nobis veterum statuta debere servari.


XI.
UT NULLUS PAROCHIAM ALIENAM PRESUMAT.

Victor episcopus Abziritanus dixit: Roboranda est ecclesiastica disciplina, ne quisquam episcoporum alterius plebes vel diocesim sua inportunitate pulsare [f] debeat. Qui hoc facere temptaverit, quemadmodum coercendus est. Geneclius episcopus dixit: Et lex sancta prohibet et ipsa veritas definit, non debere quemquam aliena concupiscere. Proinde quid etiam vobis omnibus placeat, propria voce signate. Ab universis episcopis dictum est: Placet et secundum divinae legis et sancti evangelii auctoritatem, ut nemo nostrum alienos limites transgrediatur.


XII.
UT SINE CONSULTU [g] METROPOLINI [h] NULLUS ORDINETUR EPISCOPUS.

||fol. 31rb||

Numidius episcopus Maxilitanus dixit: Aliqui episcopi usurpatione quadam existimant contempto primate cuiuslibet provintiae, sive ad desiderium populi episcopum ordinare sine litteris ad se primae cathedrae manentibus, neque postea acceptis, quid de hoc statuat sanctitas vestra? Geneclius episcopus dixit: Quoniam communis est honorificentia quae unicuique servari oportet, et ipsum fratrem [i] vestrum pronuntiare? Ab universis episcopis dictum est: Placet omnibus ut inconsulto primate cuiuslibet provintiae, tam facile nemo presumat licet cum multis episcopis in quocumque loco sine eius ut dictum est precepto episcopum ordinare. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi in quocumque loco sint, cum primatis precepto ordinare debeant episcopum.


XIII.
UT QUI CONTRA PROFESSIONEM VEL SUBSCRIPTIONEM SUAM VENERIT IN CONCILIO DEPONATUR.

Geneclius episcopus dixit: Omnia ergo quae a coetu gloriosissimo statuta sunt, placet ab omnibus custodiri. Ab universis episcopis dictum est: Placet ut custodiantur ab omnibus. Geneclius episcopus dixit: Si quod non opinamur ab aliquo fuerint violata quid statuitis quid fieri debeat? Ab universis episcopis dictum est: Qui contra suam professionem vel subscriptionem venerit, ipse se ab hoc coetu separabit. Geneclius episcopus dixit: Gratulemur deo nostro prestante, quod pro statu ecclesiae catholicae cuncta nos salubri consilio servanda decrevimus. Et ideo quae ab omnibus sunt dicta propria debemus subscriptione roborari. Ab universis episcopis dictum est: Fiat fiat. Et subscripserunt. [k]


Stand: 2008-03-02