Synodus Ephesina

||fol. 20vb||

INCIPIT SYNODUS EPHESINA [a] PRIma ducentorum episcoporum habita adversus Nestorium Constantinopolitanum episcopumi, qui purum hominem [b] ex sancta virgine Maria natum asseruit, ut aliam personam carnis aliam faceret deitatis. Nec unum Christum in verbo dei et carne sentiret [c], sed separatim atque seiunctim alterum filium dei, alterum hominis praedicaret. Convenit autem haec synodus Theodosio iuniore tertio decimo, et Valentiniano tertio [d] consulibus era CCCCLXVIII. Cui synodo presedit beatissimus quondam Cyrillus Alexandriae episcopus, qui cum omni concilio, ad eundem Nestorium haec synodalia decreta transmisit. Religioso et deo amabili consacerdoti Nestorio, Cyrillus vel quicumque sunt apud Ephesi synodum. Cum salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super me, non est me dignus. Et qui diligit filium aut filiam super, me non est me dignus. Quid nos patiemur qui deposcimur a tua religione ut te super Christum salvatorem omnium diligamus? Quid enim nobis in die iudicii proderit aut quam satisfactionem repperire poterimus, propter tam diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis? Et siquidem te tantummodo laederes docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret. Cum vero totam scandalizaveris ecclesiam et fermentum insolitae pravitatis et novae heresis miscueris in populis, nec tantum ibidem positis, sed ubique consistentibus, nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati [e] sunt, pro nostro silentio quae oratio ultra vel excusationis sermo sufficiat? Aut quomodo non necesse sit meminisse Christi domini sic dicentis: Non putetis quod venerim pacem mittere in terra [f], non veni pacem mittere sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam. Nam cum [g] laeditur fides, parentum reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios fratresque vitatur. Ad postremum etiam super ipsam vitam mors pocius a piis viris elegitur, ut meliorem resurrectionem sicut scriptum est consequantur. Ecce itaque te simul cum sancta synodo quae apud amplam urbem Romam congregata est, praesidente sanctissimo et venerantissimo patre et consacerdote nostro Cęlestino episcopo, his scriptis synodicis te iam tertio convenimus, consilium dantes, ut a tam pravis abstineas dogmatibus, quae et sentire cognosceris et docere. Recipias vero fidem rectam, ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et ministri verbi ||fol. 21ra|| fuisse monstrantur. Quod si hoc religio tua facere distulerit, iuxta dilationem litteris prefinitam, sanctissimi et venerantissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis ecclesię Caelestini, scias te nullam sortem habere nobiscum nec locum aut convivium cum dei sacerdotibus et episcopis obtinere. Non enim fas est conteri non solum ecclesias ita turbatas et scandalizatas populis fidemque rectissimam violatam dissipatumque, quin etiam gregem quem custodire debueras, siquidem iuxta nos amator recti dogmatis extitisses, sanctorum patrum vestigia pia consectans. Omnes itaque quos propter fidem tua religio a communione removit, aut ab ordine suo deposuit, laicos et clericos in nostram communionem recepimus. Non enim iustum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire. Qui etiam benefacientes, tibi prudentissime restiterunt. Hoc idem namque in epistola quam misimus ad presulem amplae Romae, sanctum et coepiscopum nostrum Caelestinum, significare curasti. Non autem sufficit vel religionis solummodo fidei symbolum confiteri, quod expositum est per idem tempus spiritus sancti largitate a venerando et magno concilio apud Nicheam congregato, hoc enim nec intellexisti, nec recte interpretatus es, quin immo perversae licet sono vocis eadem verba protuleris. Sed consequens est et iureiurando fateri te quod anathematizes quidem tua polluta et profana dogmata, sentias autem et doceas, quae nos universi per orientem seu per occidentem episcopi et magistri presulesque populorum credimus et docemus. Epistolis autem ab Alexandrina tuae religioni directis ecclesia consensum prebuit, tam ea quae apud urbem Romam convenit sancta synodus quam etiam nos omnes velut recte inreprehensibiliterque conscriptis. Subdidimus autem his nostris quae sentire te oporteat et docere, et a quibus abstinere conveniat. Haec est enim fides catholicae ecclesiae cui cuncti consentiunt ortodoxi per orientem occidentemque pontifices.

Credimus [h] in unum deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem. Et in unum dominum Iesum Christum filium dei natum de patre unigenitum, hoc est de substantia patris. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, omousion patris, hoc est unius cum patre substantiae. Per quem omnia facta sunt in caelo et in terra. Qui propter nos ||fol. 21rb|| homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, et homo factus passus est, et resurgens tertia die, ascendit in caelos. Inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in spiritum sanctum. Eos autem qui dicunt: Erat tempus quando non erat et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse, aut convertibilem vel commutabilem dei filium, anathematizat catholica et apostolica ecclesia. Sequentes itaque omnium sanctorum patrum confessiones quas loquente in eis sancto spiritu protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus aequis vestigiis inhaerentes, atque iter ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum dei verbum natum ex ipsa patris essentia, de deo vero [i] deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt, sive in caelis sive in terra, salutis nostrae causa descendens ad exinanitionem sese dignatus est inclinare. Natus autem et homo factus, id est carnem de virgine sancta suscipiens. Eamque propriam faciens nativitatem nostram ex vulva sustinuit homo de muliere procedens, nec quod erat abiciens. Nam licet factus sit in adsumptione carnis et sanguinis, tamen etiam quod erat deus, natura scilicet et veritate persistens. Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec substantiam carnis inseparabilem dei verbi essentiam commutatam. Inconvertibilis est enim et incommutabilis, idemque ipse iuxta scripturas iugiter permanens. Visus est autem et parvulus positus atque in cunabulis et sinibus genetricis virginis constitutus, universam creaturam replebat, ut deus genitori sui indivisus existeret. Quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur. Verbum dei secundum subsistentiam confitentes unum adoramus filium et dominum Iesum Christum. Non seorsum ponentes et determinantes hominem et deum, velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitate coniunctum. Hoc enim novitas vocis est, et aliud nihil. Nec item Christum specialiter nominantes domini verbum quod ex deo est, nec alterum similiter Christum specialiter [k] qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum [l] dei patris verbum cum propria carne cognoscimus. Tunc enim etiam iuxta nos unctus est quamvis spiritum dignis ipse contulerit, et non ad mensuram sicut beatus evangelista Iohannes adseruit. Sed nec illud dicimus quod dei verbum velut hominem communem qui de sancta virgine natus est habitaverit, ne deum homo Christus habitatorem possidere credatur. Quamvis enim habitaverit in nobis et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter, attamen ||fol. 21va|| intellegimus eum quod caro factus, non sicut in sanctis habitare dicatur. Nec talem in ipso habitationem factam definire temptabimus, sed unitus iuxta naturam, nec in carnem penitus commutatus, talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur ad proprium corpus. Unus igitur est Christus filius et dominus, non velut coniunctionem quamlibet in unitate dignitatis et auctoritatis hominis habentis ad deum. Non enim potest unire naturam, sola dignitatis aequalitas. Denique Petrus et Iohannes aequalis sunt ad alterutrum dignitatis [m], propter quod apostoli et sancti discipuli esse monstrantur. Verumtamen uterque non unus est. Nec iuxta conlationem vel conexionem modum coniunctionis advertimus. Hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem. Nec secundum participationis effectum sicut et nos etiam adhęrentes domino unus cum eo spiritus sumus, immo potius [n] coniunctionis nomen evitamus. Tamquam non existens idoneum, quod significet [o] unitatis archanum. Sed neque deum aut dominum Christi, verbum dei patris adserimus. Ne iterum manifestius in duo dividamus unum Christum filium et dominum, et in crimen sacrilegii recidamus deum illi se ipsum facientes et dominum. Unitus quippe sicut superius diximus deus verbum, carni secundum subsistentiam, deus quidem est omnium, et dominator universitatis. Verumtamen nec servus est, sibi ipse nec dominus, quia ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere. Quamvis enim deum suum in se natura et illius essentia, tamen nullatenus ignoramus quod manens deus, homo quoque factus sit, qui sub deo iuxta [p] debitam legem naturae humanitatis existeret, ipse vero sibi quomodo vel deus poterit esse vel dominus? Ergo sicut homo quantum decenter exinanitionis mensurae congruit, sub deo se nobiscum esse deseruit. Hoc etiam quomodo sub lege factus est quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut deus existeret, cavemus de Christo dicere, propter adsumentem veneror adsumptum, et propter invisibilem adoro visibilem. Horrendum vero super hoc etiam illud dicere, is qui susceptus est cum eo qui suscepit [q] nuncupatur deus. Qui enim haec dicit, dividit iterum in duos Christos eum qui unus est. Hominem seorsum in parte, et deum similiter in parte constituens. Evidenter enim denegat unitatem, secundum quam non alter cum altero coadorantur aut connuncupantur deus, sed unus intellegitur Christus Iesus filius dei unigenitus una servitute cum propria carne venerandus. Confitemur etiam quod idem ipse qui ex deo patre natus ||fol. 21vb|| est filius unigenitus deus licet iuxta naturam suam expers [r] passionis extiterit, pro nobis tamen secundum scripturas carnem perpessus sit, et erat in crucifixo corpore propriae carnis inpassibiliter ad se referens passionem. Gratia vero dei pro omnibus [s] gustavit mortem, tradens et proprium corpus. Quamvis naturaliter ipse vita sit et resurrectio mortuorum. Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret, ac prius in sua carne primogenitus ex mortuis fieret et primitiae dormientium, viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia dei sicut supra dictum est pro omnibus gustavit mortem, et tertia [t] die resurgens expoliavit infernum. Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum. Tamen intellegimus hominem factum verbum quod ex deo est et per ipsum mortis imperium fuisse destructum. Veniet autem temporibus praefinitis sicut est unus filius et dominus in gloria patris, ut iudicet orbem terrarum in aequitate, sicut scriptura testatur. Necessariae igitur et hoc adicimus, adnuntiantes enim secundum carnem mortem unigeniti filii dei, id est Iesu Christi, et resurrectionem eius et in caelis ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem. Sic etiam ad misticas benedictiones accedimus et sanctificamur participes sancti corporis et preciosi sanguinis Christi omnium nostrorum redemptoris effecti. Non ut communem carnem percipientes quod absit, nec ut viri sanctificati et verbo coniuncti secundum dignitatis unitatem, aut sicut divinam possidentis habitationem, sed vere vivificatricem, et ipsius verbi propriam factam. Vita enim naturaliter ut deus existens, quia propriae carni unitus est, vivificatricem eam esse professus est. Et ideo quamvis dicat ad nos: Amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non tamen eam ut hominis unius ex nobis [u] existimare debemus. Quomodo enim iuxta naturam suam vivificatrix esse caro hominis poterit, sed ut vere propriam eius factam, qui propter nos filius hominis est factus et vocatus. Eas autem voces quas salvator noster in evangeliis protulit, non in duabus substantiis aut personis omnino partimur [v]. Non enim duplex est unus Christus et deus solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscitur individuam convenisse. Sicut homo quoque ex anima constat et corpore non duplex, potius sed unus est ex utraque. ||fol. 22ra|| Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas, animadvertentes recte sentimus. Cum enim de duobus dignissime loquitur de se ipso: Qui me videt videt et patrem, et ego et pater unum sumus, divinam eius intellegimus ineffabilemque naturam, secundum quam unus est cum patre suo propter unam eandemque substantiam, imago et caracter splendorque gloriae eius existens. Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus ignorans Iudeos alloquitur: Nunc me quęritis occidere hominem qui veritatem vobis loquutus sum? Item non minus eum qui in similitudinem et aequalitatem patris est, deum verum etiam in mensuris humanitatis eius agnoscimus. Si autem necessario creditur quod natura deus existens, factus sit caro, immo potius homo animatus anima rationali, quae causa est ut in eius quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est, quod si sermones homini congruentes abicit iuxta nos hominem fieri quis coegit? Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaverit, quam ob causam dignos exinanitione sermones effugerit? Uni igitur personae cuncta eius in evangelio adscribimus, uni substantiae. Verbi scilicet incarnati, quia unus est dominus Iesus Christus ut scriptum est: Appellatum vero ab apostolo pontificem confessionis nostrae tamquam sacrificantem deo et patri, fidei nostrae confessionem, quae a nobis ipsis ipsi deo et patri incessanter offertur. Iterum eum dicimus qui ex deo secundum naturam filius unigenitus, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus. Factus [w] est enim mediator dei et hominum et reconciliator ad pacem, semetipsum deo et patri pro nobis offerens in odorem suavitatis. Ideoque dicebat: Sacrificium et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt, corpus autem perfecisti mihi. Tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me, ut faciam deus voluntatem tuam. Obtulit enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis. Nam qua pro se oblatione vel sacrificio indigeret [x] omni peccato liber ut deus existens? Quod si omnes peccaverunt et egent gloria dei, secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti, peccatis egrotavit humana natura. Ipse vero, non ita. Ideoque nos gloria eius egemus. Cur erit ultra iam dubium quod agnus verus pro nobis sit immolatus? Qui dicit autem quia se ipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet, cum nihil prorsus ||fol. 22rb|| iste deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum. Quia igitur egeret oblationes nullo suo exstante facinore, pro quo si esset satis admodum convenienter offerret. De spiritu quoque cum dicit: Ille me clarificabit, hoc rectissime sentientes unum Christum et filium non velut alterius egentem gloria confitemur a spiritu sancto gloriam consecutum, quia spiritus eius nec melior nec superior ipso est. Sed quia humana opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur. Quod virtus sua vel disciplina quaelibet, unumquemque clarificet. Quamvis enim in sua sit substantia spiritus eius, et intellegatur in persona proprietas, iuxta id quod spiritus est et non filius, attamen alienus ab illo non est. Nam spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est. Unde et ab isto similiter, sicut ex deo patre procedit. Denique hic ipse spiritus, etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens, dominum glorificavit Iesum Christum, postquam ascendit in caelum. Nam creditus est Christus natura deus existens, per suum spiritum virtutes efficiens. Ideoque dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit vobis. Nequaquam vero participatione alterius, idem spiritus sapiens aut potens dicitur. Quia per omnia perfectus est et nullo prorsus indigens bono. Nam paternae virtutis et sapientiae, id est filii spiritus creditur, et ideo ipsa re et subsistente [y] virtute virtus et sapientia comprobatur. Igitur quia deum carne unitum iuxta subsistentiam sancta virgo corporaliter peperit, idcirco eam dei genetricem esse profitemur. Non quod verbi natura existendi principium de carne sortita sit. Erat enim in principio verbum, et deus erat verbum, et verbum erat apud deum. Et ipse est conditor saeculorum patri coaeternus, et universitatis conditor. Sed quod superius diximus iuxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam, nativitatem sustineret ex ipsa vulva corporea, non quod eguerit necessario propter suam naturam nativitatem quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias. Et dum deum carne unitum mulieri dedisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret, nec iam morti nostra corpora destinaret. Illud quoque quod dictum est: In tristitia paries filios ipse dissolvens, verum esse monstraret, quod prophetae voce praedixerat. Absorta [z] est mors in victoria. Et iterum. Abstulit deus omnem lacrimam, ab omni facie. Propter hanc enim causam dicimus eum dispensatorie et ipsis bene||fol. 22va||dixisse tunc nuptiis, cum in Chana Galileae cum sanctis vocatis apostolis et evangelistis et ab omni scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis patrum confessionibus veritatis, subnexis his omnibus etiam religionem concordari et praeter aliquem dolum consentire convenit. Quae vero religioni tuae anathematizare necesse est, huic epistolae nostrae subiecta sunt.


I.

Si quis non confitetur deum esse veraciter Emmanuhel, et propterea dei genetricem sanctam virginem, peperit enim secundum carnem, carnem [a] factum dei verbum, secundum quod scriptum est: Verbum caro factum est, anathema sit.


II.

Si quis non confitetur carni secundum substantiam unitum dei patris verbum, unumque esse Christum cum propria carne, eundem scilicet deum simul et hominem, anathema sit.


III.

Si quis in uno Christo dividit subsistentias post unitatem, sola eas [b] conexione coniungens, ea quae secundum dignitatem vel etiam auctoritatem aut potestatem, ac non potius conventum qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit.


IIII.

Si quis personis duabus vel subsistentiis, eas voces quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis dividit, vel quae de Christo dicuntur a sanctis vel ab ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter dei verbum specialiter intellegatur aptaverit, illas autem tamquam dignas deo soli dei patris verbo deputaverit, anathema sit.


V.

Si quis audeat dicere Christum hominem teophoron, id est deum ferentem [c] ac non potius deum esse veraciter dixerit, tamquam filium per naturam, secundum quod verbum caro factum est, et communicavit similiter ut nos carni et sanguini, anathema sit.


VI.

Si quis dicit deum esse vel deum [d] Christi dei patris verbum, et non magis eundem ipsum confitetur deum simul et hominem, propterea quod verbum caro factum est secundum scripturas, anathema sit.


VII.

Si quis velut hominem Iesum operante deo verbo dicit adiutum et unigeniti gloriam tamquam alteri praeter ipsum exsistenti tribuit, anathema sit.


VIII.

Si quis audet dicere adsumptum hominem coadorandum deo verbo et conglorificandum [e] et connuncupandum deum tamquam alterum cum altero, nam con syllaba super [f] adiecta haec cogit intellegi, Ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuhel unamque ei glorificationem dependit iuxta quod verbum caro factum est, anathema sit.

||fol. 22vb||

VIIII.

Si quis unum dominum Iesum Christum glorificatum dicit ab spiritu sancto, tamquam qui aliena virtute per eum usus fuerit, et ab eo accepit efficatiam contra inmundos spiritus posse, et coram hominibus divina signa perficere, ac non potius proprium fatetur eius spiritum per quem divina signa explevit, anathema sit.


X.

Pontificem et apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina scriptura commemorat. Obtulit enim semetipsum pro nobis in odorem suavitatis deo et patri. Si quis ergo pontificem et apostolum nostrum dicit factum non ipsum dei verbum quando caro factum est et iuxta nos hominem, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere, aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatum omnino nescivit, anathema sit.


XI.

Si quis non confitetur carnem domini vivificatricem esse et propriam ipsius verbi dei patris, sed velut alterius praeter ipsum coniuncti eidem per dignitatem, aut quasi divinam habentis habitationem, ac non potius vivificatricem esse, quia facta est propria verbi vivificare valentis, anathema sit.


XII.

Si quis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis secundum quod vita est et vivificator, ut deus, anathema sit.

INCIPIT ALIA AD EUNDEM NESTORIUM DE HERETIC EPISTOLA.

AIT [g] IGITUR SANCTA MAGNA SYNODUS IPSUM QUI EST ex deo patre naturaliter natus, filium unigenitum, deum de deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit pariter, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse et resurrexisse tertia die, ascendisse rursus in caelos. Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum dei verbum. Non enim dicimus quod dei natura conversa vel immutata sit, sed magis quod carnem animatam, anima rationabili sibi copulaverit, verbumque substantialiter ineffabiliter et inreprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis. Non nuda tantummodo voluntate, sed nec adsumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerint, unus tamen ex ambolus [h] Christus et filius, non evacuata vel sublata diversitate naturarum ||fol. 23ra|| per coniunctiones, sed quia simul nobis effecerunt unum deum et Christum et filium, id est trinitas et humanitas, per archanam illam ineffabilemque copulationem ad humanitatem. Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex patre, etiam ex muliere carnaliter est procreatus. Non quia divina ipsius natura de secrata [i] virgine sumpsit exordium, nec quod propter se ipsam opus habuit secundo nasci, post illam nativitatem quam habebat ex patre. Est enim ineptum et stultum hoc dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus patri, secundae generationis eguerit ut esse inciperet. Sed quia propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam et processit ex muliere, idcirco dicitur natus esse carnaliter. Neque enim primum natus est homo communis de sancta virgine, et tunc demum inhabitavit in eo verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali se cum carnem [k] coniunxit, et sustinuit generationem carnalem, carnis suae nativitatem suam faciens. Sic illum dicimus et passum esse et resurrexisse, non quia deus verbum in sua natura passus sit aut plagas aut clavos transfixiones aut alia vulnera susceperit, deus namque incorporalis et extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est, haec sustinuit ideo haec omnia pro nobis ipse dicitur passus. Inerat enim in eo corpore quod patiebatur deus qui pati non poterat. Simili modo et mortem ipsius intellegimus. Immortale enim et incorruptibile est naturaliter et vita et vivificans deus verbum. Sed quia corpus ipsius proprium gratia dei iuxta Pauli vocem pro omnibus mortem gustavit, idcirco ipse dicitur mortem passus esse pro nobis, non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet, insania enim est hoc vel sentire vel dicere, sed quod ut diximus vera caro ipsius mortem gustavit. Ita et resurgente carne ipsius, rursus resurrectionem dicimus. Non quia in corruptionem ceciderat absit, sed quia eius surrexit corpus. Ita Christum unum et dominum confitemur. Non tamquam hominem cum [l] verbo coadorantes, ne divisionis quaedam species inducatur, sed unum iam et eundem adorantes, quia non est alienum a verbo corpus suum cum quo ipse etiam adsidet patri. Nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis adsedentibus, sed uno cum carne per unitatem. Quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi inpassibilem, aut quasi parum decoram noluerimus accipere, in id incidemus, ut duos filios esse dicamus. Necesse est enim discernere et dicere hominem separatim fuisse, sola filii appellatione honoratum. Rursus verum quod est ex deo in homine ||fol. 23rb|| in veritate filium dei. Sed discernere in duos filios non debemus unum dominum Iesum Christum. Neque enim iuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem nescio quam perhibeant personarum. Non enim dixit scriptura verbum dei personam sibi hominis adsumpsisse, sed carnem factum esse. Id autem est ostendere dei verbum similiter ac nos principium habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum propriae suum fecisse, et hominem ex muliere processisse, non abiecta nec deposita deitate ut generationem illam amitteret quam habebat ex patre, sed mansisse etiam in adsumptione carnis deum quod erat. Hoc ubique recte fidei ratio protestatur. In tali sensu sanctos patres fuisse comperimus, Ideo illi non dubitaverunt sanctam virginem dicere theotocon, non quia verbi natura deitasque in sancta virgine sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationabili cui substantialiter adunatum dei verbum carnaliter esse natum dicitur. Haec igitur pro caritate in Christo scribo tibi quaerens tamquam fratrem et contestans coram deo et electis angelis, ut haec nobiscum et sentias simul et doceas, ut ecclesiarum pax salva servetur, et concordiae caritatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus.


Stand: 2008-03-02