Synodus Constantinopolitana

||fol. 20rb||
INCIPIT SYNODUS QUAE FACTA EST CONSTANTINOPOLI ADVERSUS HERESIM MACEDONIANAM AB EPISCOPIS NUMERO CL SUB THEODOSIO MAIORE, SIAGRIO ET EUCHERIO CONSULIBUS AERA CCCCXVIII.

I.
Custodiendam esse fidem patrum trecentorum decim et octo.

II.
Ut episcopi suam diocesim gubernent nec ad alias accedant.

III.
Non invitatos episcopos ultra diocesim propriam accedere non debere.

IIII.
De ecclesiis in barbaricis compositis.

V.
De honore Constantinopolitani episcopi.

VI.
De maximo Cinico phylosopho.

VII.
De fide symboli apud Constantinopolim constituti.

HAE REGULAE SIVE DEFINITIONES SUNT expositae ab episcopis CL qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus est ordinatus [a] dampnato maximo Cinico, quorum nomina et provintiae in Greco continentur.


I.
CUSTODIENDAM ESSE FIDEM PATRUM TRECENTORUM XVIII.

Non spernendam esse fidem patrum trecentorum decem [b] et octo qui in Nicea Bitiniae convenerunt, sed manere eam ratam oportet, et anathematizare omnem heresim. Specialiter autem eunominiorum, immo anomianorum qui Latine sine lege dicuntur, et arrianorum sive eudoxianorum, seminaarrianorum, necnon pneumatomacorum [c], id est qui contra sanctum spiritum pugnant, et sabellianorum et marcellianorum et tofinorum et apollonaristarum.


II.
UT EPISCOPI SUAM DIOCESIM GUBERNENT, NEC AD ALIENAS ACCEDANT [d].

Episcopi qui extra diocesim sunt, ad ecclesias quae extra terminos eorum sunt non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias secundum regulas constitutas. Alexandriae quidem episcopi, ea quae sunt in Aegypto tantum gubernent. Orientis autem episcopi, solius Orientis curam gerant. Servatis honoribus primatus ecclesiae Antiocenae, qui in regulis Niceni synodi continentur. Sed et Asianae diocesis episcopi, ea quae sunt in Asia et quae ad Asianam [e] tantummodo diocesim pertinent gubernent. Ponti autem episcopi, Ponticae tantum diocesis habeant curam. Traciae vero, ipsius tantummodo Traciae.


III.
NON INVITATI EPISCOPI ULTRA DIOCESIM PROPRIAM NON ACCEDANT.

Non invitati episcopi ultra diocesim accedere non debere super ordinandis aliquibus, vel quibuscumque disponendis ecclesiasticis causis, servata regula quae supra scripta est de unaquaque [f] diocesi. Manifestum namque est quod per singulas quasque ||fol. 20va|| provintias provintialis [g] synodus administrare et gubernare omnia debeat, secundum ea quae sunt in Nicea definita.


IIII.
DE ECCLESIIS IN BARBARICIS COMPOSITIS [h].

Ecclesias autem dei quae sunt in barbaricis gentibus constitutae, regere administrari oportet, secundum consuetudinem quae a patribus obtinuisse dinoscitur.


V.
DE HONORE CONSTANTINOPOLITANI EPISCOPI.

Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet primatis honorem, post Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma.


VI.
DE MAXIMO CINICO PHYLOSOPHO.

Propter totius indisciplinationis eius doctrinam quae Constantinopoli orta est, statutum est neque maximus fuisse aut esse etiam putetur episcopus neque hi qui ab eo sunt ordinati, qualemcumque gradum clericatus obtineant. Omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt, in irritum revocatis.


VII.
INCIPIT SYMBOLUM EORUNDEM SANCTORUM CL PATRUM APUD CONSTANTINOPOLIM INSTITUTUM.

Credimus [i] in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum dominum Iesum Christum filium dei unigenitum ex patre natum ante omnia saecula. Deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo vero, natum non factum, homousion patri, hoc est eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in caelo et quę in terra. Qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de spiritu sancto et Maria virgine, homo factus, passus est sub Pontio Pilato ac sepultus, et tertia die resurrexit. Ascendit in caelos sedet ad dexteram patris, inde venturus cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni finis non erit.

Credimus et in spiritum sanctum dominum et vivificatorem ex patre procedentem, cum patre et filio adorandum et conglorificandum. Qui locutus est per prophetas. Unam catholicam atque apostolicam ecclesiam. Confitemur unum baptisma, in remissione peccatorum. Exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi. Amen.
Nomina episcoporum CL. Nectarius Constantinopolitanus, Timotheus Alexandriae, Dorotheus a Corintho, Cyrillus Hierusolimitanus, Galasius Caesariensis, Marcer Hierecuntius, Dionisius Diospolitanus, Pricianus Nichopolitanus, Saturninus Sebastianus, Auxentius Ascalonita, Helianus Ianiensis, Zenon Tyrius, Paulus Synodensis. Neisbus a Ptholomaida Philippus Damascenus, Varacus Paleademsis. Timotheus Basilides, Abibbo Mochimus, Aradensis, et ceteri.


Stand: 2008-03-02