SANCTA SYNODUS QUAE APUD LAUDICIAM FRIGIAE pacatine [e] convenit ex diversis provintiis Asiae, regulas exposuit ecclesiasticas sicut infra scriptum est.
De eo quod oportet secundum ecclesiasticum canonem eos qui libere et legitime secundis nuptiis iuncti sunt, nec occultam permixtionem operati sunt, pauco tempore exempto, vacare orationibus et ieiuniis, et secundum veniam reddi eis communionem.
His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, et oratione confessione ac penitentia malorum suorum perfectam conversionem demonstrant, pro qualitate peccati poenitentiae tempus adtribuendum est propter misericordiam et bonitatem dei. Qui ergo huiusmodi sunt, revocandi et ad communionem sunt applicandi.
||fol. 19ra||Non oportet neophitum promoveri ad ordinem sacerdotalem.
Non licere manus inpositionem super ordinandos praesentibus caticuminis fieri.
Non licere fenerare ministris alienis vel in sacerdotali ordine constitutis et vel usuras vel lucra quae sescupla dicuntur accipere.
Non concedendum hereticis ingressum domus dei inheresi permanentibus.
Novatianos vel etiam quartadecimanos, quos Greci Τεσσερεσ και Δεκατερεσ [g]. Tesseres cedecateres appellant, id est qui quartadecima luna primi mensis cum Iudeis pascha celebrant, sed et caticuminos eorum vel fideles non recipi priusquam condempnent omnem heresim, plenissime autem ante omnia in qua detinebantur. Et tunc qui apud eos fideles dicuntur, symbolum fidei doceantur. Atque ita unctos sancto etiam chrismate, divino sacramento communicare conveniet.
Eos qui convertuntur ab heresi quae dicitur catafrigarum, qui se in clero constitutos exaestimant, quamvis magni dicantur huiusmodi, cum omni diligentia cathecizari oportet et baptizari ab ecclesiae catholicae episcopis et presbiteris.
Non concedendum in cymiteria vel quae martyria hereticorum dicuntur, catholicos orationis gratia et petendę curationis intrare. Sed et qui ierunt si sunt fideles incommunicabiles [i] factos ad poenitentiam usque aliquod tempus redigi, poenitentes autem eos et errasse confitentes, suscipi oportet.
Mulieres quae apud Grecos presbiterae appellantur, apud nos autem viduae seniores univirae, et matricuriae appellantur, in ecclesia tamquam ordinatas constitui non debere.
Eos qui ad ecclesiam pertinent, indifferenter filios ||fol. 19rb|| proprios hereticorum nuptiis minime sociari debere.
Episcopum non oportet praeter iudicium metropolitanorum et finitimorum episcoporum constitui, ad ecclesiae principatum. Nec eligantur nisi hi, quos multo ante nota probabilisque vita commendat. Et nihilhominus si in sermone fidei et recta oratione, per suam conversationem fuerint probati.
De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi.
Sanctas oblationes ad vicem eulogiarum, per festivitatem paschalem ad alias parrochias mitti minime oportet.
Non licere praeter canonicos psalmos nisi qui regulariter cantores existunt quique pulpitum ascendunt et de codice legunt, alium quemlibet in ecclesia psallere.
Sabbatis evangelia cum aliis scripturis legenda esse censemus.
In processionibus non conectere, id est ex diversis versibus et sensibus libri, in unum canticum minime coniungere. Sed singulorum psalmorum ordinabiliter debere fieri lectionem.
De eo quod semper supplicationes orationum [l], et ad horam nonam [m] et vesperam oportet celebrari.
Quoniam caticuminorum orationem separatim et prius prostratis eis episcopum oporteat celebrari. Quibus egressis orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti, et post manus impositionem. His quoque abscedentibus, tunc fideles orare debebunt, quorum tres orationes fiant. Una quidem id est prima per silentium, secunda vero et tertia per vocis pronuntiationem. Et tunc demum, osculum pacis dare debere. Et postea quam presbiteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare, et tunc oblatio offeratur, solis autem ministris altaris, liceat ingredi ad altare, et ibidem communicare.
Quoniam non oportet diaconum sedere ante presbiterum, sed ex iussione presbiteri sedeat. Similiter autem honorificetur et diaconus ||fol. 19va|| a ministris inferioribus et omnibus clericis.
Quoniam non oportet subdiaconos licentiam habere in secretarium sive secrarium [n] quod Greci diaconicon appellant ingredi, et contingere vasa dominica.
Ministrum non oportet orariis uti, nec ostia [o] derelinquere.
Quoniam non oportet lectores aut psalmistas orariis uti, et sic legere aut psallere.
Quoniam non oportet clericos servientes a presbiteris usque ad diaconos, et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores aut psalmistas, aut exorcistas aut hostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.
Non oportet ergo exorcizare eos qui necdum ab episcopis sunt provecti, neque in ecclesiis neque intra domos.
Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos ad agapem vocatos, partes tollere, propter iniuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini poterit deputari.
Non oportet in basilicis seu in ecclesiis agapem facere, et intus manducare vel accubitus sternere.
Non oportet christianos iudaizare et in sabbato vacare, sed operari eos in eadem die dominica preponendo eidem diei si hoc eis placet vacent tamquam christiani, quod si inventi fuerint iudaizare anathema sint.
Quoniam non oportet ministros altaris vel etiam clericos quoslibet aut continentes se et omnem omnino christianum cum mulieribus lavacra habere communia, est enim apud gentiles prima reprehensio.
Quoniam non oportet cum hereticis miscere conubia, et vel filios vel filias dare, sed potius accipere, si tamen profiteantur christianos se futuros esse catholicos.
Non oportet hereticorum benedictiones accipere, quoniam maledictiones sunt magis quam benedictiones.
Non oportet cum hereticis vel scismaticis orare.
Non oportet omnino christianum derelictis martyribus Christi, abire ad falsos martyres, hi enim alieni a deo sunt. Quicumque autem abire voluerit anathema sit.
Non oportet christianos derelicta ecclesia dei abire ad angelos idolatriam nominandam congregationes facere, quae om||fol. 19vb||nia interdicta sunt. Quicumque autem inventus fuerit occulte huic idolatriae vacans, sit anathema. Quoniam derelinquens dominum nostrum Iesum Christum filium dei, accessit ad idola.
Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos et incantatores esse, aut facere quae dicuntur philacteria, quae sunt magna obligamenta animarum. Hos autem qui talibus rebus utuntur, proici ab ecclesia iussimus.
Quoniam non oportet a Iudęis vel hęreticis feriatica quae mittuntur accipere, nec cum eis dies agere feriatos.
Non oportet a Iudęis azimas accipere, aut communicare impietatibus eorum.
Non oportet cum paganis festa celebrare, et impietatibus eorum habere societatem.
Non oportet vocatos episcopos ad synodum, contempnere, sed abire debere, et aut docere aut doceri quae sunt ad ecclesiae ceterorumque correctionem utilia. Quod si contempserit se ipsum videtur accusasse, nisi forte per infirmitate ire non possit.
Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine canonicis litteris id est formata alicubi proficisci.
Non oportet ministrum altaris vel quemlibet clericum praeter iussionem episcopi ad peregrinandum proficisci.
Non oportet ministros id est ostiarios [q] vel brevi tempore ab ostiis [r] deesse et orationi vacare.
Non oportet mulieres ingredi ad altare.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae vel episcopo vel presbitero reddere.
Qui in egritudine constituti baptismum perceperunt, sani facti symbolum fidei doceantur, ut noverint qua donatione digni sint [t] habiti.
Oportet baptizatos post baptismum sacratissimum crisma percipere, et caelestis regni participes fieri.
Non oportet in quadragesima panem offerri, nisi sabbato et dominica tantum.
Non oportet in quadragesimae quinta feria ultimae ebdomadae ieiunium dissolvi, et totam quadragesimam inhonorari, sed per totos dies ieiunare et escis abstinentiae convenientibus id est aridioribus uti.
Non oportet in quadragesima martyrum natalicia celebrari, sed eorum in sabbato et dominica tantum memoriam fieri.
Non oportet christianos ad nuptias euntes vel ballare vel saltare, sed caste cenare vel prandere competit christianis.
Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus quae aut in nuptiis aut caenis exhibentur interesse, sed antequam themelici ingrediantur surgere eos de convivio et abire debere.
Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos aut etiam laicos christianos ex simbolis quae vulgus commissalia appellat, convivia celebrare.
Non oportet presbiteros ante ingressum episcopi ingredi et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut egrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo eum esse constiterit.
Non debere in vicis et villis episcopos ordinari, sed visitatores, id est qui circumeant constitui. His autem qui ante hoc ordinati sunt nihil agere censemus, sine conscientia episcopi civitatis. Similiter etiam presbiteri, nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.
Non oportet in domibus oblationes ab episcopis, seu presbiteris fieri.
Non oportet ab idiotis psalmos compositos et vulgares in ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti. Quae autem oporteat legi et in auctoritatem recipi, haec sunt: Genesis, Exodus, Leviticum [u], Numeri, Diuteronomium [v], Iesu nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quattuor, Paralipomenon libri duo, Esdrę, Liber psalmorum numero CL, proverbia Salomonis, Ecclesiastes, cantica canticorum, Iob, Esther, duodecim prophetarum libri XVI id est: Osee, et Amos, Iohel, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abbacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias, Malachim, Esaias, Hieremias, Ezechiel, Danihel. Novi Testamenti id est evangelium secundum Matheum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Iohannem, actus apostolorum, canonicae epistolae VII: Iacobi una, Petri duae prima et secunda, Iohannis tres prima et secunda et tertia, Iudae una, epistolae Pauli apostoli numero XIIII: Ad Romanos, ad Corinthios, prima et secunda, ad Galathas, ad Ephesios, ad Philipenses duae prima et secunda, ad Timotheum duae prima et secunda, ad Titum ad Filimonem, ad Hebreos.
Stand: 2008-03-02