DOMINIS HONORABILIBUS consacerdotibus in Armenia constitutis episcopis. Eusebius, Eulalius, Olipius, ||fol. 13va|| Phyletus, Pappus, Basilius, Bitinicus, Heracius, Ipacius, Bassus, Eugenius, Gregorius, Elianus, Pressius, Eugenius, qui convenerunt in Gangrense concilium in domino salutem.
Quoniam conveniens sancta synodus episcoporum in Gangrensem ecclesiam, propter quasdam ecclesiasticas et necessarias causas inquirendas, et ea quae secundum Eustachium gesta sunt dinoscenda invenit multa fieri indecenter, ab his qui eundem Eustachium secuti sunt, necessario statuit palam factis omnibus amputare universa, quae ab eodem male commissa sunt. Declaratum est enim hos eosdem nuptias accusare, et docere quod nullus in coniugali positus gradu, spem habeat apud deum. Unde factum est ut multae mulieres seductae, relictis propriis viris et viri uxoribus destitutis, vinculum coniugale dissolverent, continentiam profitentes. Quam cum retinere non possent, adulterium commiserunt, inventi sunt enim dissensiones, ac separationes in dominicis ecclesiis docere, id est et traditiones ecclesiasticas, et ea quae in ecclesiis aguntur debere contempni. Privatis conventiculis institutis, atque ad imitationem eorum quae in domo dei aguntur, omnia presumere celebrare. Adhuc etiam vestibus communibus spretis, novos et insolitos habitus adsumpsisse. Primitias quoque fructuum et oblationes eorum quas veterum institutio ecclesiis tribuit, sibimet vindicasse. Id est propria ratiocinatione [b] doctrinę, tamquam sanctis sibi eas offerri debere, apud se et inter se dispensandas. Servos a dominis recedentes, et per hunc inusitatum religionis suae habitum, sub specie religionis dominos contempsisse. Mulieres quoque praeter consuetudinem et sui sexus ornatum, hinc se iustificare credentes, virilem habitum suscepisse. Pluresque earum occasione religionis tonsas, genuini decoris comas penitus amputasse. Ieiunia quae in ecclesia praedicantur, contempnenda asservisse. Nonnullos etiam eorum cibos carnium, tamquam inlicitos reputasse. In domibus coniugatorum nec orationes quidem debere caelebrari persuasisse, in tantum ut easdem fieri vetent. Et oblationibus quae in domibus factae fuerint, minime communicandum esse decernant. Presbiteros vero qui matrimonia contraxerunt sperni debere dicunt, nec sacramenta quae ab his confici||fol. 13vb||untur attingi. Loca sanctorum martyrum vel basilicas contempnere, et omnes qui illuc conveniunt et sacramenta conficiunt reprehendere. Divites fideles qui non omnibus renuntiant quae possident, spem apud deum non habere. Et multa alia quae enumerare nulli possibile est, singulos quoque eorum pro suo arbitrio constituere. Unusquisque enim eorum per talem institutionem ab ecclesiastico canone recedens, tamquam proprias leges sibimet condidisse, sed nec communis [c] his omnibus et una sententia est. Singuli enim prout videtur, et libet accusationem ecclesiae nitendo, tamquam rector non sit, vel addit decreta vel minuit. Propter hoc ergo coactum est hoc concilium in Gangrensi ecclesia habitum, canones istos exponere, quibus probantur memorati extra ecclesiam esse. Quod si per paenitentiam condempnaverint omnia haec quae male senserunt tamquam a se non bene prolata, acceptabiles fiant. Atque ad eos singula quae debent condempnare [d] synodus credidit exponenda. Quod si quis renuerit [e] haec quae hodie constituta sunt, tamquam hereticus, anathematizatus et damnatus abiciatur. Et erit non solum incommunicatus, verum etiam ab ecclesia abiciatur extorris, donec deprecetur episcopus, et de universis quę poenes eos deprehensa atque detecta sunt, providerit quid horum susceperit observandum.
Si quis nuptias in accusationem deduxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormientem abhominandam crediderit, aut etiam accusandam tamquam non posse coniugatos in regnum dei ingredi, anathema sit.
Si quis carnem manducantem ex fide cum religione praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum crediderit condempnandum, tamquam spem non habentem quod eas manducat, anathema sit.
Si quis servum alienum occasione [g] religionis, doceat dominum suum debere contempnere, et eius ministerium destituere, ac non potius docuerit eum suo domino bona fide, et cum omni honorificentia deservire, anathema sit.
Si quis discernit presbiter [h] coniugatum tamquam occasione nuptiarum quod offerre non debeat, et ab eius oblatione ideo se abstinet, anathema sit.
Si quis docet domum dei contemptibilem esse debere, et congregationes quae in ea fiunt, anathema sit.
Si quis extra ecclesiam privatim [i] populos congregans contempnat ecclesiasticas sanctiones, aliter ea quae sanctae eclesiae voluerit usurpare non conveniente presbitero iuxta decretum episcopi, anathema sit. [k] ipsamque ecclesiam apud se sine consilio episcopi cum presbitero agat, anathema sit.
Si quis oblationes fructuum vel primitias ecclesiae debitas voluerit extra ecclesiam accipere aut dare, praeter conscientiam episcopi vel eius cui huiusmodi officia commissa sunt, et non magis cum consilio eiusdem haec agendum putaverit, anathema sit.
Si quis dederit vel acceperit fructuum oblationes preter [l] episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.
Si quis vel virginitatem vel continentiam professus, tamquam abominabiles nuptias iudicat, et non propter solum hoc quod continentia et virginitatis bonum sanctum propositum sit, anathema sit.
Si quis propter deum virginitatem professus, in coniugio positos per arrogantiam vituperaverit, anathema sit.
Si quis contempnendos duxerit agapem facientes, et propter honorem domini [m] fratres pauperes convocantes, et noluerit communicare vocationibus eorum, tamquam nihili quod fit ducens, anathema sit.
Si quis virorum putaverit sancto proposito id est continentiae convenire, ut pallio [n] utatur, tamquam ex eo iustitiam habiturus, et reprehendat vel iudicet ||fol. 14rb|| alios qui cum reverentia byrris utuntur, et alia veste communi quae in usu est, anathema sit.
Si qua mulier suo proposito utile iudicans ut virili [o] veste utatur ad hoc ut viri habitum imitetur, anathema sit.
Si qua mulier derelicto viro discedere voluerit, soluto vinculo coniugali nuptias condempnando, anathema sit.
Si quis dereliquerit proprios filios et non eos aluerit, et quod pietatis est necessaria non praebuerit, sed sub occasione continentiae neglegendos putaverit, anathema sit.
Si qui filii parentes maxime fideles deseruerint occasione dei cultus hoc iustum esse iudicantes, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis venerentur quod fideles sunt, anathema sit.
Quęcumque [p] mulier religioni iudicans convenire comam sibi amputaverit, quam deus ad velamen eius et ad memoriam subiectionis illi dedit, tamquam resolvens ius subiectionis, anathema sit.
Si quis tamquam hoc continentiae convenire iudicans, die dominico ieiunaverit, in eiusdem diei contemptum, anathema sit.
Si quis eorum qui in proposito sunt continentiae, praeter necessitatem corporalem superbiat, et ieiunia communia totius ecclesiae putaverit contempnenda, perfectam in sua scientia vindicans rationem, anathema sit.
Si quis per superbiam tamquam perfectum se exaestimans conventus qui per loca et basilicas sanctorum martyrum fiunt, vel accusaverit, vel etiam oblationes quae ibidem celebrantur spernendas esse crediderit, memoriasque ||fol. 14va|| sanctorum contempnendas, anathema sit.
Haec autem scripsimus, non abscidentes eos qui in eclesia dei secundum scripturas sanctum propositum continentiae eligunt, sed eos qui suscipiunt habitum eius et in superbiam efferuntur adversus eos qui simplicius vivunt. Sed eos condempnamus qui se extollunt adversus scripturas et ecclesiasticos canones, et nova introducunt praecepta. Nos autem et virginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et religione, deo acceptissimam dicimus, et renuntiationem saecularium negotiorum atque actuum cum humilitate adprobanda laudamus, et nuptiarum vinculum quod secundum castitatem secum perdurat honoramus, et divites cum iustitia et operibus bonis non abicimus, et parsimoniam cum veste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum praeter corporis diligentiam infucatum laudamus. Dissolutos autem et fractos in vestibus incessus non recipimus, et domos dei honoramus, et conventus qui in his fiunt, tamquam sanctos et utiles recipimus, privatim [q] in privatis domibus non concludentes, et omnem locum in nomine dei aedificatum honoramus, et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera quae supra vires in fratres pauperes exercentur secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia quae conveniunt traditionibus apostolicis et sanctarum scripturarum praeceptis, in eclesia fieri exoptamus.
Stand: 2008-03-02