Adnotatio libelli eiusdem de sinodis aliis XXIIII

ITEM ADNOTATIO LIBELLI EIUSDEM [a] DE SINODIS ALIIS XXIIII, QUAE ANTE VEL INFRA SEU POST SEX SINODOS [b] LEGUNTUR ESSE CONSCRIPTAE.

PRIMA ADNOTATIO ANQUIRANĘ sinodi quae ante Nicenam fertur fuisse, sed propter auctoritatem maiorem, postponitur, in qua patres XVIIII statuerunt canones XXIIII quorum ||fol. 2ra|| auctor maxime Vitalis Antiochenus episcopus extitit.


SECUNDA NEOCESARIENSIS, QUE post Anquiranam et ante Nicenam legitur fuisse, in qua patres XVI statuerunt canones XIIII quorum auctor maxime Vitalis Salaminus extitit.


TERTIA GANGRENSIS, QUAE POST Nicenam legitur fuisse in qua patres XVI statuerunt canones propter quasdam necessitates ecclesiasticas, maxime contra Eustasium qui dicebat quod nullus in coniugali ordine positus, nec ullus [c] fidelis qui non omnibus renuntiaret quae possideret spem apud deum haberet, et multa alia venenosa quae enumerare longum est.


QUARTA SARDICENSIS, IN QUA PATRES LX statuerunt canones XXI, quorum auctor Maxime Osius Cordubensis episcopus, et Vincentius Capuanus episcopus, et sanctae Romanae ecclesiae legatarii extiterant.


QUINTA ANTIOCHENĘ, IN QUA PATRES XXX statuerunt canones XXV, quorum auctor maxime Eusebius Palestinensis episcopus extitit.


SEXTA LAUDICENSIS, IN QUA PATRES XXII statuerunt canones LVIII quorum auctor maxime Theodosius episcopus extitit.


AFRICAE.

SEPTIMA CARTAGINENSIS, IN QUA PAtres CCXVII statuerunt canones XXXIII, quorum auctor maxime Aurelius Cartaginensis episcopus extitit.

Etiam et sanctus Augustinus Iponensis episcopus in eadem sindo legitur fuisse temporibus Honorii augusti.


OCTAVA AFRICANĘ SUB THEODOSIO minore augusto, in qua patres CCXIIII recitaverunt et firmaverunt canones CV qui per diversa concilia Africanae provintiae temporibus Aurelii Cartaginensis episocopi leguntur esse conscripta.


GALLIAE.

NONA ARLATENSIS [d], IN QUA PATRES DC statuerunt canones, quorum auctores maxime Silvester urbis Romae episcopus, et sanctus Marinus Arlatensis [e] episcopus extiterunt, temporibus Constantini augusti sicut quidam asserunt.


DECIMA ITEM ARLATENSIS [f], IN QUA patres XVIIII statuerunt canones, quorum auctor maxime Caesarius Arlatensis [g] episcopus extitit.


UNDECIMA ITEM ARLATENSIS [h], IN QUA patres XVI statuerunt canones.

||fol. 2rb||

DUODECIMA ITEM ARLATENSIS [i], IN vico Ortinsico in qua patres XI statuerunt canones quorum auctor maxime sanctus Caesarius Arlatensis [k] episcopus extitit.


TERTIADECIMA ITEM ARLATENSIS [l] in qua patres XVIIII statuerunt canones, quorum auctor maxime Sapardus Arlatensis [m] episcopus exstitit.


QUARTADECIMA AURAUSICENSIS [n], IN QUA patres XVI statuerunt canones, quorum auctor maxime Hilarius episcopus extitit.


QUINTADECIMA EPAONENSIS, IN QUA patres XXIIII statuerunt canones XL quorum auctor maxime Caesarius episcopus extitit.


SEXTADECIMA AGATHENSIS, IN QUA patres XXXIIII statuerunt canones, quorum auctor maxime Caesarius episcopus extitit.


SEPTIMADECIMA AURELIANENSIS in qua patres LXXII statuerunt canones, quorum auctor maxime Aurelianensis Arlatensis [o] episcopus extitit, temporibus Chlodovei regis.


OCTAVADECIMA ITEM AURELIANENSIS in qua patres XXXI statuerunt canones, quorum auctor maxime Melanius Redenensis episcopus extitit.


NONADECIMA ITEM AURELIANENSIS in qua patres XXIII [p] statuerunt canones quorum auctor maxime sanctus Albinus Andegavensis episcopus extitit.


VICESIMA AVERNENSIS, IN QUA PAtres XV statuerunt canones quorum auctor maxime sanctus Honoratus [q] Brivitensis episcopus extitit.


VICESIMA PRIMA MATICENSIS in qua patres XXI statuerunt canones quorum auctor maxime Priscus Lugunensis episcopus extitit.


VICESIMA SECUNDA ITEM.


XXIII.

fehlt [r]


XXIIII.

fehlt


XXV.

fehlt


XXVI.

fehlt


XXVII

fehlt


XXVIII.

fehlt


XXVIIII.

fehlt


CONCILIA HISPANIAE.

XXX.

Concilium Elibertinum XVIII episcoporum.


XXXI.

Concilium Terraconense X episcoporum.

||fol. 2va||

XXXII.

Concilium Gerundense, septem episcoporum.


XXXIII.

Concilium Cesaragustanum, duodecim episcoporum.


XXXIIII.

Concilium Hilerdense, novem episcoporum.


XXXV.

Concilium Valentinum, sex episcoporum.


XXXVI.

Synodus prima Toletani concilii XVIII episcoporum.


XXXVII.

Synodus secunda Toletani concilii, novem episcoporum.


XXXVIII.

Synodus tertia Toletani concilii LXII episcoporum.


XXXVIIII.

Synodus quarta Toletani concilii XLVI episcoporum.


XL.

Synodus Bracharensis prima VIII episcoporum.


XLI.

Synodus Bracharensis secunda, duodecim episcoporum.


XLII.

Capitula ex orientalium patrum synodis, a Martino episcopo Galliciae ordinata atque collecta.


XLIII.

Synodus Spalensis prima VIII episcoporum.


XLIIII.

Synodus Spalensis secunda, octo episcoporum.


XLV.

Sententiae quae in veteribus exemplaribus conciliorum non habentur, sed a quibusdam inserti sunt.


XLVI.

Decreta quorundam presulum Romanorum, ad fidei regulam et disciplinam ecclesiasticam constituta. Synodus Toletana LXVIII episcoporum.

EXPLICIT.

Stand: 2008-03-02