Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.
Non adsumes nomen domini dei tui in vanum, nec habebit in sontem dominus eum, qui adsumpserit nomen domini dei sui frustra.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus [z] super terram.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillę exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, et commonitus fuerit, morte moriatur.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit et iacuerit in lecto [c]: si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen ut operas inpensas eius [d] medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subia||fol. 101v||cebit poene, quia pecunia eius [e] est.
Si rixati fuerint homines, et percusserit quis mulierem praegnantem, et avortivum fecerit: si ipsa vixerit, subiacebit dominus, quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicarint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancille et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillę suę, simili sententia subiaceat.
Si bos cornipeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur et non comedetur; dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornipeta fuerit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt dominum illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisterne reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius [g] quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat.
Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat et quattuor oves pro una ove.
Si effregerit fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepta vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum, qui furatus est, vivens sive bos sive asinus, restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optime habuerit in agro vel in vinea, pro damni estimatione restituat.
Si egressus ignis invenerit spicas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus [h] applicabitur ad eos et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandum fraudem in bove vel asino et ove ac vestimento. Et quicquid damnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicarint, duplum restituat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem et [i] omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit, iusiurandum erit [k] in medio [l], quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat damnum domino suo. Si commestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit, domino praesente reddere conpellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non restituatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis [m] sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.
||fol. 102v||Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Maleficos non patiaris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis neque affliges eum [n].
Decimas tuas et primitias non tardabis afferre domino de filiis tuis primogenitis. De bubus quoque et de ovibus similiter facies. Septem diebus sit matre sua. Die octavo redde filium domino.
Depositum tuum aut pignore datum aut si aliquis sibi commendata cęlaverit, aut si rem perditam invenerit et iuraverit non invenisse, convictus delicti reddet omnia, quę per fraudem voluit optinere, tertiam et quintam insuper partem domino cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpidinem eius. Nec ullam [o] discoperies turpitudinem mulieris, quia viri [p] turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu seminis quę fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo, et non moriantur.
Non auguriamini nec observabitis magos [q] nec ariolos, nec aliquid sciscitatis [r] per eos. Ego deus vester.
Coram cano capite consurgite et honorate personam senis et timete deum.
Nolite iniquum aliquid facere in iuditio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et ęqua sint pondera, iustus modius aequusque sextarius.
Qui mechatus fuerit cum uxore alterius et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera.
Qui dormierit cum noverca et revelaverit ignominiam ||fol. 103r|| patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.
Si propter deum confessus fuerit homo, furtum quod fecit reddet capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.
Si quis ferro percusserit hominem et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Ad unius testimonium nullus condempnabitur
Separabis decimas ex omnibus quę nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Fenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te dominus deus tuus cunctis diebus vitę tuę.
Si ambulas per viam et nidum avis inveneris in arbore [t] vel in terra [u] et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens pullos suos, ut benedicat te dominus.
Cum ędificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua [v] et sis reus labente alio et in praeceps ruente.
Non seres vineam tuam altero semine; nisi quę nascuntur et vinea pariter sanctificentur.
Non arabis in bove simul et asina.
Non indues vestimentum quod ex lana et lino textum est.
Si quis puellam virginem desponsaverit et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, qui non clamavit, cum esset in civitate, et vir, quia humiliavit eam.
Si autem in agro repererit vir puellam, quę desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nihil patiatur.
Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro eclesiam domini nec ingrediatur; eam manzer, hoc est, de scorta natus.
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia nec fruge nec qualibet alia re.
Cum voveris votum domino deo tuo, non tardabis reddere. Quia requiret illud dominus deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facies, quod ore proprio domino promisisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullę iniungantur necessitates publicę; sed vacabit absque culpa domini sui et ut uno anno lętetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea; si qua poterit probare, quod verum sit, accipiat alium
Ut preter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesię debitas nullus vel dare vel accipere audeat.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant, nec in unaquęque parrochia aliquid agant.
Ut presbiteri rem ecclesię sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.
Ut presbiter vel diaconus qui deserit ecclesiam suam et ad aliam transirit [x], deponatur.
Ut presbiter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exauctoratus sancti ministerii incipiat pręrumpere, spem restitutionis non habeat.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbiteri alterius regionis praesentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.
Ut hi vel he [z], qui uxores aut viros dimittunt non nubant; sed aut continentes maneant aut sibimet reconcilientur.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius sed suę provincię iudices quęrat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iuditium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum.
Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem [a] et ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet.
Ordinatus clericus ab alio episcopo non deprecante vel consentiente suo in clero non maneat.
Illos omnes, quos illi presbiteri baptizaverunt, qui nescierunt iuxta praeceptum domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare neque sancte trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, qui sine fide sanctę trinitatis sunt [b] baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirute ecclesię pleniter restaurentur atque ornentur; et quę dotate non sunt vel quę dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. De his qui ęcclesias suas nec dotare nec dotem restitui nolunt. Et si eas dotare noluerint quorum sunt aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium suę sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur et ipse destruantur vel crementur.
De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, consideratum est, ut, si quis compaciens velit elimosinam dare, tribuat ||fol. 104v|| et orationes in psalmodiis [c] faciat. Oblationibus tamen et missi sui [d] ipsi careant. Quia incomprehensibilia sunt iudicia dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et parricidis, ut canonice coerceantur; sicut de illo iudicatum est qui materterę suę filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat et militię cingulum derelinquat, et aut monasterium petat aut, si foris remanere voluerit, tempora penitentię secundum canones pleniter exolvat.
Ut clerici vel laici filacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quę inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magice artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est orationes et sacri olei [e] unctio fiat.
Placuit omni synodali conventui, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare pręsumat.
Ut letania maior more Romano ab omnibus in VII. K. Mai celebretur
Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter [f] omnibus placuit ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet. Quia sicut quisquis secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.
Presbiteri degradati et post degradationem multis sceleribus implicati, ad poenitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabbato sancto pasche vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad asparsionem in domos suos reci||fol. 105r||pere, ante chrismatis infusionem accipiant.
Clerici et populi, si episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur.
Dignum est ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur, et ceteros admoneat.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copule non accedant societatem.
Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bone actionis [g] et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta edocati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.
Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX solidos conponat in pulico [h].
Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis [k] vitam finiat, animaque periclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum auferunt vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ecclesię fraudatores existunt, quia ecclesie aliquid fraudari vel auferri sacrilegium esse a maioribus approbatur.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ęcclesias migraverint, tamdiu a communione abeantur [l] alieni quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdo||fol. 105v||tale absque permissu episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur agere.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat [m]. Quod si quisque [n] propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat [o] aut proprie reconcilietur coniugi.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab eclesia ex torris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem melioratus [p] episcopo canonice reddatur.
Pręcipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex praediis vel rebus, quae ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus, quę in eorum parochiis sitę esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambigant, concupiscant, atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione coercere se suosque ac conpescere [q] totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias, quid aliud intellegimus, quam contra illum ęterni imperii deum et maiestatis homines movere certamen cum ille aedes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecrate. Videant vastantes pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et deo in monasterio serviat cunctis diebus vitę suę, nunquam ad seculum reversus ||fol. 106r|| et septem annos publicam penitentiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit [r] mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum catecuminis manducare nec osculum eis dare vel Ave illis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo aut cum gentilibus?
Si quis presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam [s] desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut sive eam postea sponsaverit sive dodaverit [t], sive cum parentum eius voluntate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, nunquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc [u] malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eis consentientes publica pęnitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt in triplo conponant et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque, quę rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, numquam postea nubat; sed publica pęnitentia multetur et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi ||fol. 106v|| leges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri canones spiritu dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores eisque consentientes anathemate feriuntur; sicut in Calcidonense concilio, in quo DCXXX patres adfuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patet.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusquę homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulerit, legibus conponat et insuper bannum nostrum, id est LX solidos nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat pęnitentiam iuxta sanctorum canonicam [v] sanctionem. Si vero oculte, sacerdotum consilio ex hoc agat pęnitentiam, quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint penitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personę usque ad satisfactionem ecclesię, quam leserunt, habende sunt.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, quę legi Salicę sunt addita, conponat et insuper bannum nostrum, id est LX solidos, nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio diebus vitę suę sub ardua pęnitentia deo serviat, nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam de inhonorationem [w] fecerit, de vita conponat, et omnia, quę habere visus fuerit ecclesię, cui praeesse dinoscitur, integerrime socientur et nobis in triplo bannus noster, id est LX solidi persolvantur, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur usque ||fol. 107r|| se redimere in triplo iuxta uuirgildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet in qua talis mulier habitabit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi, una cum consilio sui episcopi, in cuius parochia tale scelus commissum est, hoc cum dicare [x] neglexerit, honore careat et cingulum amittat, atque publica penitentia [y] multetur et insuper uuirgildum suum fisci viribus dare conpellatur.
Si quis quolibet modo blasphemiam in deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur, et publica pęnitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur eclesięque gremio [z] canonice reddatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Misas tamen in eo cęlebrare non audeat nec agere cuiquam permittat, sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero, qui hoc cognovit et non prohibuit, publica penitentia multetur vel honore privetur.
Ut privilegia, quę ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta.
Nullis vita praesulum turbetur excessibus, quia valde indignum est, ut, qui throni dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui [a] vos tangit quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Et rursum [b]: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi [c] suspen||fol. 107v||datur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et reliqua.
Ut nemo accipiat ecclesiam infra parochiam sine consensu episcopi sui nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus et animę eorum a districto iudice Christo eis requirantur; similiter de infirmis ac penitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant; et quattuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.
Ut episcopus iudices publicos commoneat, ut in dies cęleberrimos, hoc est nativitatem domini nostri Iesu Christi et sanctam resurrectionem ac pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem dispexerit, quamdiu loci illius episcopi visum fuerit ab ecclesię liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et quę in monasterio introduxit et quę non introduxit, domini [d] monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat; et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia.
Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium, si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emunitatem.
Quique monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia ||fol. 108r|| eorum sint monasterii, quę eadem die iuste possidebant, quando ingressi sunt monasterium.
Quęcumque a singulis regibus circa sacrosancta [e] ecclesias sunt constituta, vel singuli quique antestites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sup pena sacrilegii iungi solida [f] ęternitate serventur. clerici [g] etiam non secularibus iudicibus, sed episcopali audientia [h] reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Ut privilegia, quę ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis ceterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quęcumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suę dioceseos sinodis audiantur.
Quęcumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res irruens [i] sacerdotibus et ministris vel ipso cultui loco quae [k] aliquid, quae non oportet, iniurię inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum; nec expectetur, ut episcopus iniurię proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit; sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Si eclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum [l] hoc ||fol. 108v|| in triplo iuxta legum sanctionem ecclesię, cui factum est, componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est ter LX solidi persolvantur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi cęlestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus [n] vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitę ultionis acrimoniam [o], quę erga sacrilego iure promenda est, exilio perpetuę deportationis dampnetur.
Consecratio episcopos et reliquos domini sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus, ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia.
Placuit ne Iudaeis mancipia deserviant vel adhaereant christiana.
Placuit, ut quotienscumque sacrificans corpus et sanguinem Christi Iesu domini nostri in altario immolat, tociens perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.
Placuit, ne chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis suisque quietibus ac delectationibus inherentes facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro a sancta apostolica sede tempore sunt prohibiti; et ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio assummatur, a cunctis nostri regni episcopis est in sinodo canonice prohibitum.
Ne Iudaei aministratorio usu sub ordine vilicorum atque actorum christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra hęc agere praesumpserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio summoveatur gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit [q], communione privetur. Et si perseveraverint inoboedientes, anathematizentur.
Si presbiter vel diaconus in causa pecuniaria falsum dixerint, per tres ||fol. 109r|| annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legitimis poenis subiciantur. Ceteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur et legitimis subiciantur disciplinis.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium magister vel curam domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persona sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesię suę eas vindicare sancimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesię vindicandam. Hii vero, qui actiones suas eis commiserint vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos credidert [r], habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit, vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed [s] secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
||fol. 109v||Christiani ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscumque locis fuerant exclusi, eisdem locis communionem consequantur.
Clericis vel monachis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi.
Nullum sine dote fiat coniugium, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesię, sanctis scripturarum titulis collata [v], nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus deo collata [w] reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quęcumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione eclesię vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus donec ipse ecclesię, cuius directo ordine iuris est ablata legibus restituat.
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel senodochiis pro quacumque elimosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab ecclesię liminibus excludatur quamdiu ab ipso ea, quę sunt ablata aut retenta, reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinę fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur [z]. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque re se vertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod indicaverit, CXX flagella publice extensus accipiat.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint [a], ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate pręsumat.
Quicumque post sanctę religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt, et postmodum pęnitentię remedia non requirunt, communionem poenitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a [c] clericorum, sed etiam a [d] totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Ne iudices quicquam [e] de perfidorum excessibus extra sacerdotum cohibentiam iudicare praesumant [f].
Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is, qui collectus est, intra decem dies quęsitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator extiterit [g], ut homicida ecclesiastica districtione ||fol. 110v|| damnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas.
Placuit ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ecclesię communione pellatur.
Servo poenitus non credatur si super aliquem [k] crimen [l] iniecerit aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant sed praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem. Nec aliis testimonium dicant, nisi de his tantummodo, quę sup praesentia eorum acta esse noscuntur.
Scripturę, quę diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscripte esse noscuntur seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roborate, omni habeantur stabiles firmitate.
Pacta vel placita, quae per scripturarum legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus nullatenus immutari permittimus.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus aut legitime fuerit id ipsum malum accussatum atque convictum, quatenus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum aut obviari [o] sacris regulis antiquorum
Commutatio, si non fuerit per vim et metum exorta, talem qualem exemptio habeat firmitatem.
Qui timore conpulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit praesente iudice, obtineat; aut si servus convincitur, statim domino reformetur.
Presbitero vel diacono sine antistitis [q] sui epistolis ambulanti communionem nullus impendat.
Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos [s] neque reliquos clericos vel iuniores ecclesię sine licentia proprii episcopi per se distringat aut contempnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur, quandiu reatum suum agnoscat et per satisfactionem emendet ecclesię, quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum inconsulto proprio episcopo ad iudicem secularem pergat neque apud eum suo episcopo non permittente quenquam pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam praeponere praesumat neque criminale negotium in iudicio seculari praeponere audeat.
Si quis sęcularium per calumniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit et per satisfactionem ecclesię emendaverit, pellatur.
Libertus [t] vel liberta [u] in nullis negotiis contra quenquam testimonium dicere admittantur excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis. Quia indignum nostra pensat clementia ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiantur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto ablati sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictę subiaceat.
Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia praecedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat; ille qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat et quę possedit securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium optinere potuit, et causam amittat et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Ut fideles fidem sanctę trinitatis discant, in qua inter cetera credere oportet, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, poenitentia et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur et quod fidelibus in ecclesia per Christum, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter attribuatur [v] et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit. Et cetera. Quam fidem memoriter teneant et suis sacerdotibus eam reddant et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant, quoniam proximum fundamentum christianae religionis fides catholica est. Et hec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate et ceteris his similibus; quę omnia in dilectione dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest deo placere nec salvus esse coram deo [w].
Si quis presbiterorum, diaconorum vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inobediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant. Reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad ecclesię satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus communione privetur [x]. Episcopus tamen non dimit||fol. 112r||tat, ut iniuriam patientibus plenam de praefatis clericis iustitiam canonice non faciat.
Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant et suis [z] sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum vel presbiterorum parrochiam alterius invadat; sed continens sit gubernatione creditę sibi plebis.
Ut monasteria [a], quę deo consecrata sunt, nulli liceat in aliquo inquietare [b] nec quicquam de eorum rebus [c] violenter abstrahere.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus et ordinem suę ordinationis.
Placuit ut fideles oblationes eorum sacerdotibus cotidie [f], si fieri potest, in ecclesia offerant et, si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione fiat, et ut praedicationem audiant. Et, si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi crimnali [g] peccato [h] et manifesto [i] impediantur; quia aliter salvi esse non possunt, quoniam dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et qui manducat me, vivit propter me. Et exempla essent [k], quę prolixa sunt, hic scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis et illorum officium agant sive diurnale sive nocturnale, quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant horas canonicas.
||fol. 112v||Ut sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est.
Te igitur non inchoent sacerdotes, nisi post angelicum hymnum finitum.
Ut adnuntient presbiteri omnibus fidelibus sibi subiectis symbolum et orationem dominicam, ut sancto spiritu illustrante [n] salventur.
Annuntient [q] presbiteri, ut neque viri neque feminę de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit, ut fideles silentium in ecclesia teneant et devote verbum dei audiant [s], et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus deus condigne habitare dignetur, quoniam illis dictum est: Templum dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus obediant et instruantur, pro quid missa et [t] sacerdotes constituti sint; et intellegant vim et ministerium dominici corporis et sanguinis et missę sive precum, quę in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis [u] suę, tibi reddunt vota sua eterno deo vivo et vero et reliqua. Instruantur etiam, ut cognoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo, et cetera, quę ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur secundum praeceptum domini eorum sacerdotes et, qualiter in his offendere solent, eis annuntietur [v].
Annuntient [x] presbiteri populis, ut, quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari [y] faciant.
Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur, sed ubicumque vel fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant secumque habeant et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia dei sanentur, quia a presbiteris oratio fidei salvabit infirmos.
Ut nullus presbiter parrochianus alicubi praesumat chrisma accipere nisi a suo episcopo in cęna domini.
Ut baptizare [e] nullus praesumat nisi per [f] duo tempora, id est vigilia paschae et vigilia pentecostes pręter mortis periculum.
Placuit, ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti et quid pro aliis spoponderunt vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intellegant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent, quanto magis pro divino iure, ne damnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et publicę penitentię sunt subacti, donec per pęnitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publicę poenitentię plectendi et ligandi sint.
Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si, qui perpetraverint, honoris sui sint periculum [g] subituri.
De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Non te rebaptizo [h], sed, si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Notum sit omnibus impossibile esse sine fide placere deo. Nullus sit presbiter, qui in ecclesia publice non doceat lingua, quam auditores intellegant fidem omnipotentis dei in unitate et trinitate simpliciter credere, et ea, quę omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis sive bonis faciendis et iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifeste explicare non poterit, poetat [k] sibi ea a doctiore taliter transcribi, qualiter aperte legat, quod, qui audiunt, et intellegant. Et qui amplius non poterit vel his verbis admoneat: Penitentiam agite. Adpropinquabit enim regnum celorum.
Doceant presbiteri populum [l] quattuor legitima temporum ieiunia observare, hoc est mense Marcio, Iunio, Septembrio et Decembrio, quando sacri ordines iuxta statuta canonum distribuuntur [m].
Iterum admoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est XL dies ante nativitatem domini et XL ante pascha, ubi decimas [n] anni solvimus et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem hunc [o] observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat [p], his tamen temporibus amplius ieiuniis et penitentię servire oportet. Pręter hęc autem legitima tempora ieiuniorum, omnis [q] VI. feria propter passionem domini ieiunetur. Sed sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
Placuit, ut populus ad baptismum eorum infantes non adferat nisi duobus ||fol. 114r|| temporibus, si infirmitas non occupaverit, et, quomodo [r] in hoc offendunt, instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est agrum, pratum, vineam vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis nec causas nec calumnias inter vos dicatis, sed tantum divinis [s] cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperum dies dominicus servetur. Has siquidem praecipuas festivitates annuntient presbiteri aut diebus dominicis sabbatizare, id est natale domini dies quattuor, VIII. Kalendarum Ianarum, in circumcisione domini Kalendas Ianuarias diem unum, in epiphania VIII. Idus [t] Ianr diem unum, in purificatione sanctę Marię IIII. Nonas [u] Febr diem unum, in pascha domini usque in octavas pasche post dominicam dies III, in ascensione domini diem I, in natl sancti [v] Iohannis Baptistę VIII. K. Iul. diem unum, in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli III. K. Iul. diem unum, in assumptione [w] sanctę Marię XVIII. K. Septb diem I, in transitu sancti Martini III. Idus Novb diem I, in passione sancti Andreę apostoli II. K. Decb diem unum.
Annuntient [y] presbiteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter celeberrimum habeant ut sanctum Paschę et ieiunium et missam et baptismum.
Annuntiet [z] unusquisque presbiter publice plebi ab inlicitis conubiis [a] abstinere et secundum domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum et hoc propter servitium dei.
Annuntient [b] presbiteri plebi publice, ut primitias omnium frugum terrę ad benedicendum afferant ad domos [c] illorum et sic postea inde manducent et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terre annis singulis ad eclesias reddant et de novem partibus, quę remanserint, elimosinas faciant et ||fol. 114v|| ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elimosina a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
Placuit ut fideles intellegant pactum, quod cum deo fecerunt in baptismate. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius instruantur fideles. Si vero iura humanę pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, quę [d] cum deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda?
Ut sacerdotes ammoneant [e] viros et mulieres, ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias afferant, sicut scriptum est: Honora dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
Admoneant presbiteri plebem, ut in ecclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu et compunctione cordis dei implorent auxilium tam pro se quam et pro [g] proximis suis. Et quando presbiter celebrat missam, corda illorum semper ad celestia adtendant. Et quando lectiones sanctę vel evangelia recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut deus dixit per Moysen: Audi Israhel et tace. Et oblationes offerant, et communicare faciant.
Quando populus ad ecclesias venerit tam per dies dominicos quam et per sollemnitates sanctorum, aliud non ibi agat, nisi quod ad dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa [h] et illusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco, quia hęc de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles, ut ad suos mortuos ||fol. 115r|| non agant ea, quae de paganorum ritu remanserunt, sed unusquisque devota mente et cum conpunctione cordis pro eius anima dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illum [i] ululatum excelsum non faciant, sed, sicut superius diximus, devota mente et cum conpunctione cordis in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorari [k] dei misericordiam faciant. Et illi, qui psalmos [l] non tenent, excelsa voce Kirie eleison [m], Christe eleyson [n] viris incoantibus, mulieribusque [o] respondentibus, alta voce canere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX dies adimplere faciant et mortuum super mortuum non ponant nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonice sententię subiaceant.
Placuit, ut fideles eos, quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit, non recipiant, antequam penitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Compellimur statuta canonum et in hoc servare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu sui episcopi derelinquat et laicorum suasione ad aliam transeat.
Ut nullus presbiter sacra misteria nisi in locis ab episcopo consecratis agere praesumat.
Ut nullus presbiter in eclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod episcopus, presbiter et diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter clerici et laici [q], si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ||fol. 115v|| ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et, in quantum poterint, laicis vetare studeant.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo dominus resurrexit, venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis a Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quę ad animam pertinent, utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo Kirie eleison [r] veniant et eundo et redeundo Kirie eleison [s] decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter christianos et devotos esse cognoscant.
Quia varia necessitate praepedimus canonum statuta de reconciliandis penitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos [t] semper convenient iudicare, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio praebeatur.
Cum enixa fuerit mulier, post quot [v] dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem LXVI debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, qui in misterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura [w] gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei pęnam suam culpam deputamus.
||fol. 116r||Placuit, ut fideles missarum celebrationes in locis non consecratis et incongruentibus fieri omnino non debeant, nisi causa hostilitatis vel longinqui iteneris [x]. Et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellat. Sacerdotes tamen qui in locis illicitis [y] et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sciant amissurum. Melius est missam enim non audire [z], quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrare aut audire [a]. Et de usura, ut non fiat, omnes admoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est usque ad septimum gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare, accedere ad servitutem dei, si per se tamen innuptus vel innupta permanserit. Mulier, quę subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa sicut ille, qui cum pecoribus coierit, XV annis, alii XI peniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur carnesque canibus proiciantur, sed coria eorum assumantur [b]. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in conpositionem aut ad pęnam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus excusare studeat, quod nec suę voluntatis nec conscientię fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierunt, ita dominus imperator consensit.
Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sonnis non detinuerit, XV solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad secundum et tertium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum ||fol. 116v|| non venerit, de rebus eius, quę in banno misse sunt, rex interrogetur, et, quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima mannitio super noctes VII, secunda super XIIII, tertia super XXI, quarta super XLII. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum rex interrogetur.
Qui filios non habuerit et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat.
Homo denarialis non antea hereditare in suam agnitionem poterit, quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat.
Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur. Et quod in ecclesia iurandum est, vel cum VI electis vel si XII esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum deus adiuvet et illi sancti, quorum iste reliquie sunt [c], ut veritatem dicat. Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat ei, super quem res intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec suę voluntatis aut conscientię fuisse, quod ablatum est, et aliud tantum sine dampno restituat.
Placuit, ut fideles caveant vitia quę ex ritu gentilium remanserunt, id est magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse, providendum illis est.
De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plure sunt [e], quam opus sit, ut destruantur, que necessariae non sunt, et alię construantur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri sca||fol. 117r||binos, advocatos et notarios per singula loca eligant et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
De his, qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur.
Placuit, ut fideles a vitiis detestandis, quae habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quę apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, comessationes, contentiones, ire, rixe, dissensiones, detractiones, invidie, inimicitię; de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus et nullum alium obsequium comitibus vel vicariis faciant.
De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus, qui sint aut unde venerint.
Ut armille et brunie non dentur negotiatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram equales fiant.
Placuit, ut fideles de otioso sermone, pro quo in die iudicii secundum domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum vel [g] maledici [h] regnum dei non consequentur [i], et de mendatio sive de periculoso noxio assiduoque iuramento et ab obscenis [k] turpibusquę canticis; ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter cavere debent, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciatur animarum.
Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini regis.
Ut nec colonus nec fiscalinus possit alicubi [l] traditiones facere.
||fol. 117v||Ut nullus praesumat hominem ad iuditium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.
Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit, ut fideles sciant coniugium a deo esse constitutum et quod non sit causa luxurię sed causa potius filiorum appetendum [m]. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.
Ut omnia, quae uuadiare debent, iuxta quod in lege continet, pleniter secundum ipsam legem reuuadiata fiant. Et inpostmodum vel domnus rex vel ille, cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.
Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.
De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus, ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam excepto suo prato.
Placuit, ut fideles se abstineant a coitu praegnantium uxorum [n] necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicatoris dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur.
De canibus qui in dextro armo ton||fol. 118r||si sunt, ut homo, qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis quę in legem noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.
Ut nullus ad placitum banniatur nisi qui causam querere vult aut se ab aliquo queri scit excepto scabinis VII, qui ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit, ut fideles agnoscant, qualiter incesta Christianis cavenda sint et quod loca deo dicata frequentius devotiusque ad deum exorandum ibique propicium faciendum sepius, quam actenus fecissent, frequentent et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis ociosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publica [q] placita habenda et quod hi, qui hec in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de annuntiatione [s], adhuc adducant et de opere.
Ut nullus homo praesumat teloneum per vias nec per villas rodaticum nec pulveraticum recipere.
Placuit, ut fideles iusta iudicia iudicent et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent et a detractione se abstineant necnon a ceteris malis, quae longum est dinumerare.
In primis omnium iubendum est, ut habeant eclesię earum iustitias et in vita illorum, qui habitant in ipsis ecclesiis et post, itam in pecuniis et in substantiis [u] earum.
Ut omnes episcopi potestatem intellegant et instruantur, ut vel secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regant ministeria eorum tam in monasteriis virorum quam et in puellarum et in forensis presbiteris seu reliquo populo dei.
Ut viduę, orfani et minus potentes sub dei defensione et nostrę mundeburde pacem habeant et eorum iustitias adquirant.
Placuit, ut fideles ne parvam pendant excommunicationem sacerdotum illorum, quoniam, si hoc fecerint, iuste segregabuntur a cętu Christianorum.
Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, ut utrique [w] pleniter suum ministerium peragere possint.
Ut latrones vel homicidę seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti secundum euuam Beuuariorum [x] vel legem.
De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hi, qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius re proprindere, sed magis suam causam querant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.
Placuit, ut fideles de superbia instruantur, per quam angelus factus diabolus de cęlo eiectus est.
Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.
Placuit, ut fideles admoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradiso eiecit.
Placuit, ut fideles ammoneantur [y] de odio et discordia, quę caritatem inter proximos extinguunt [z] et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere.
CAP I. Ut lectiones in ecclesia distinctę legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romane ecclesię fiat cantatus. III. De notariis, ut [a] unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. IIII. De ceteris disciplinis eclesię, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinale arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis, et de his, qui decimas [b] assumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur [c]; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis.
De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia [d] negotia mittantur.
De scribis, ut non vitiose scribant.
De compotu, ut veraciter discant omnes.
De his, qui seculum relinquunt propter servitium inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant aut servitium dominicum faciant.
De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram. Et ut ibi satisfiat. Et villę non sint desolate.
De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant, sed tantos congreget unusquisque quantis consilium dare potest.
De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.
Ut infantulę parvę ętatis puellę non velentur, antequam ille eligere sciant, quid velint, salva canonica auctoritate.
Ut laici non sint prepositi monachorum infra monasterium nec archidiaconi sint laici.
De incestuosis, ut canonice exami||fol. 119v||nentur nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.
Ut paci omnes studeant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
Iustitię ecclesiarum dei, viduarum, orfanorum et pupillorum, ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.
Ut iustitię regales pleniter inquisitae fiant.
Si venerit fames, clades aut inęqualitas aeris vel qualiscunque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquod alimoniam.
De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis vel loricis. Si fidosus, quis sit, discutiatur tunc, quis e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat, et bannum insuper [f] dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post [g] bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.
De negotiatoribus, qui partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, idem partibus Saxonię ad Bardenvvic [h], ubi praevideat Herti, et ad Cesla, ubi Madalgaudus praevideat, ad Magadeburc praevideat Otto, ad Herphesfurt praevideat Madalgaudus, et ad Alagastat, similiter ad Forhcem et in [i] ad Herehem||fol. 120r||bret et ad Gragesneburc praevideat Ottulfus, ad Lavariocam UUarnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab eis; dimidia quidem pars partibus palatii; alia vere medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur.
De clamatoribus vel causedicis qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec plasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant et ibi discutiantur, sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris excepto his sacramentis, qui iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt pro [k] iuvenilem ętatem iurare, modo fidelitatem promittant.
Conspirationes quicumque facere praesumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detondant; sive per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent, aut, si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat.
Pręcipimus ut periuria caveantur nec admittantur testes et iuramentum ||fol. 120v|| antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non liceat accusatori testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur, et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes ęlegantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.
Placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus quam et de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris abituri sumus, interrogetur.
De fugitivis clericis sive laicis vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulari nostro praecepimus, ita servetur.
Liberi homines, qui ad servitium dei se tradere volunt, praecipimus, ut prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Nam quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus et hoc ideo fieri [n] prohibemus.
De obpressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant [p]. Ideo hec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exeredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad palatiumm, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.
De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.
De falsis monetis, qui in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus, ut in nullo alio loco moneta [r] sit nisi inn [s] palatio nostro, nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii, qui modo monedati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.
De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius [t] persone gratia blanditię seu terrore secundum iussionem nostram, id est de homine habenti libras VI in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, ovibus, vaccis vel alio peculio, ita [u] ut uxores eorum vel infantes non fiant dispoliati pro ac re, de vestimentis eorum accipiant legitimum heribannum, id est libras [v] VI. Qui vero non habuerit amplius in superscripto pretio valente, nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X solidos exsolvat. Si vero minus nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat reparare ad dei servitium et nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendando.
Census regalis undecumque olim legitime exigebatur, volumus, ut inde solvatur sive de propria persona hominis sive de rebus.
De latronibus, sicut iam ante in alio capitulari commendavimus, ita maneat.
De liberis hominibus qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis, quae libera sunt, et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, ut nec de hereditate parentum vel de causa sua querenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Volumus et ita missis nostris mandare praecipimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus.
Ut laici simbolum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco [x] decretum est. Praecipimus autem missis nostris ut ea, quę multis iam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuetudinem habere, ut hec omnia nunc diligenter inquirant et omnino innovare ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum domino donantem [y] praevalent, ad perfectum usque perducant et nobis omnino renuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerat, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut et ceteri [z] metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occiderit, CCC solidos conponat; qui diaconum, CCCC; qui presbiterum, DC; qui episcopum, ter DC [a]; qui vero [b] monachum, CCCC solidis culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, DCCCC solidos [c] conponat. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione XV solidos conponat. Si ad ||fol. 122r|| secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus damni fecerit, totum ille, qui eum infra immunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse ad iustitiam cuiuslibet diffaciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui inmunitate damnum fecit DCCCC solidos [d] conponere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, DCCCC solidos conponat [e].
Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet.
Quicumque post illam missam sancti Iohannis praeteriti anni cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum XII similibus Francis iuret, quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit et ab alio convictus fuerit, quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, qui infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus, quod numquam eum audisset nec per veritatem nec per mendatium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter dampnetur.
Ut nullus conparet caballum, bovem aut iumentum vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendidit, et de quo pago est, et ubi maneat, et quis est eius senior.
Primo omnium de illis causis, ||fol. 122v|| pro quibus iudicatus fuit ad mortem, nulla potest facere repetitionem, qui omnes res suę secundum iuditium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur, nec inter scabinos legem iudicando locum teneat, et, si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum arma contendat.
Si alicui post iuditium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse [i] postmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit, dicendo, quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debent [k], statutum est, ut superius iuditium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid mali fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata, postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat, sicut supra iudicatum fuit.
De latrone forbannito: liber homo, qui eum susceperit, ut [m] XV solidos persolvat; servus CXX ictus accipiat.
Ut comis [o], qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.
Placuit, ut admoneantur omnes fideles, qui negotiis e mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de anime suę salute cogitat, valde a via veritatis oberrat [q], et iuxta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte sicut et in ceteris apostolicis sermo, qui ait: Et ne quis supragradiatur neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex [r] est enim deus de his omnibus. Sicut ab his qui labori agrorum et ceteris laboribus victum ||fol. 123r|| atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes instant, decimę et elimosinę dande sunt, ita his quoque, qui pro necessitatibus negotiis [s] insistunt, faciendum est. Unicuique homini deus dedit artem, qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animę quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus et ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces, coerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant; qui manifestum est illos non esset [u] dei, qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbię inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumaci et superbie in omnibus frangi.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam in concilio venerit [v], deponatur.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus [w] scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus [x] secernendum [y] se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur. Nihil hominus [z] et de civitate et congregatione, in qua fuerit longius, repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat [a].
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XII episcopis audiatur.
Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienę, nec [c] aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet vel supergrediatur, aut aliquod ei incommodum faciat.
Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur atque benigne suscipiatur.
Non est iustum condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdotes vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Si qui inventi fuerint libellos famosos in eclesia ponere, anathematizentur.
Delator si quis existerit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit [f] praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.
Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus conhibentibus personis illa, quę iusta sunt, habeant licentiam iudicandi; ||fol. 124r|| excepta criminalia nogotia.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici, qui in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti [i] amisso ordinis sui gradu in monasterio penitentię contradantur.
Huius constitutionis forma servetur, ut exsecrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicę fidei semper a domino reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valeat, ex relevatione [k] aliene vindictę a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Legem, quam noster edidit princeps, stabili robore firmamus atque, ut futuris temporibus observetur, pari sententia definimus.
Placuit difinire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede, tempore, quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferamus.
Placuit omnis, qui aut in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suę sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres et testificandi ||fol. 124v|| vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant nec si benedictione sacerdotis nubere audeant.
Quę ad perpetuam utilitatem sunt instituta nulla commutatione varientur nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune profixa. Et manentibus terminis, quos statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed inter fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Ut fides Nicena servetur, et privilegia ecclesiarum inlibata permaneant.
Contra caput, etiamsi faciendum est, non libenter admittimus.
Ex relatione quorundam didicimus, qualiter presbiteri, qui contra canones adversum nos ad comitatum - nescio, qua audaci temeritate - ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinamus; in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos qui effrenato huic [o] facto consilio assensum commodare voluerint [p], vestrę caritatis est estimare, qualiter habeantur. Quibus obicere debetis, quod iuxta canones fortiter incurrere et, qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere neque in eorum prorupta audatia devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.
Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iuditio definire, priusquam universa, quę gesta sunt, veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse ||fol. 125r|| suę pietatis, ut peccantes quidem iustitia coherceat [r], conversos [s] autem a misericordia non repellat.
Removete, quis [t] a vestre [u] pietatis conscientia [v] periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negotiis vestrę equitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate, ut Christi evangelio vim non inferat humana [w] praesumptio.
Illud, quod antecessoribus nostris constitutum est, et nos adprobamus, ut suarum rerum omniumque eclesiarum communione sint interim contenti quousque a nobis causa terminetur.
Ne cuiusquam procaci impudentique versutia quasi incertum, quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab evangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discedere aut aliter de scripturis divinis habere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in loco superstitum alio substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquantur. Nemini quidem perire honor debeat, sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari.
Quod ad militiam secularem post penitentiam redire nemo debeat nec eis iustam superesse querimoniam, qui se ab incoatis disceptationibus sponte subtraxerint.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quę moderatio si quibuscumque inferioribus membris [z] apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda [a] est?
||fol. 125v||Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.
Ita unanimes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicę sedis decreta temerare.
Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam et apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos ęmulationes et contentiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis. Nihil per contionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respiciant, sed aliorum.
Aliene gentis homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negotiorum vero discussionem et refutamus [b] et prohibemus. Quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus herent.
Servo pęnitus non credatur, si super aliquem crimen obiecerit aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen nullo modo oportebat.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant nisi de his tantummodo, quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt Pharisei ad milites, vobis pecuniam, et dicite, qua vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu et abstulerunt eum. Unde ait Augustinus: Dormientes testes adhibes? Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt. Si non viderunt [c], quomodo testes sunt, sed defecerunt scrutantes scrutationes.
Pacta vel placita, quę per scripturam legitimę ac iustissimę facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus inmutari permittimus.
||fol. 126r||Placuit, ut admoneantur omnes fideles, quod hec sit vera caritas, qui deum diligit plusquam se et proximum tanquam se et qui nihil vult alii facere, nisi quod sibi vult fieri et plura, quae recenseri longum est. Nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipiendis rebus caritatem putant, non mediocriter errant dicente apostolo: Regnum dei cibus et potus non est. Nam et ipsa, quando cum caritate fiant, bona sunt et inter virtutes computanda.
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, matertere seu eorum filii, item nepos, neptis, consobrini vel amitini seu etiam quidam ex propria consanguinitate in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus, nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: qui iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis iudiciis patuerit [g] scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum: quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum aut obviari sacris regulis antiquorum.
Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat, cui credi possit, ut excusatio ignorantię auferatur. Quod si aliter fecerit, qui comparaverit, a iudice districtis auctorem praesentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quem si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem, quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, acceptam pretii medietatem restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant, quod furem fideliter querant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem, ||fol. 126v|| tantum quę empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possideat. Hec et de servis forma servabitur.
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur excepto in aliquibus causis, ubi ingenitas [h] deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis: quia [i] indignum nostra pensant clementia, ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium in tertia generatione admittantur.
Qui cum violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudici sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat. Ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat et quae possedit, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem evertat aut pecora vel animalia quaecumque diripiat, illi, cuius res direpta est, in septuplum, quę sublata sunt, restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos conponere conpellantur. Aut si non habuerint, unde conponant, CL flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur et ab eis res omnes integro in flatu reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapine fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si noluerit nominare, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est et pro scelere rationem reddat, et quę ablata vel eversa fuerant quadrupli compositione restituat. Quod si certe apud servum rapinę pars repperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat et socios suos nominare non differat.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendi indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut pecora vel iumentum diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod indicavit, si ingenuus est ea, quae eversa vel ablata sunt legibus, in duplo restituat et nobis bannum nostrum, id est LX solidos conponat. Si vero servus vel colonus fuerit, C icta flagella publice extensus bene pressa accipiat et insuper ea, quae ablata sunt, secundum suam legem restituat.
Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; qui indignum est, ut hi, qui throni dei vocantur, aliqua motione turbentur.
Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Quorum fides, ovita [k] et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sentia [l] non valebit.
Omnes, qui falsa aliis intulerit, puniatur, pro falsitate ferat infaniam [n].
Viles persone nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum.
Caveant iudices ecclesię, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam ferant: qui irrita erit, immo et causam in sinodo pro facito [p] dabunt.
Nulli criminose liceat episcopum accusare.
Dei [q] ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis episcoporum accusat vel contempnat, dum minus spiritalia, quam terrena sectatur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes ditioni nostrę deo auxiliante subiecti tam Romani, quam Franci, Alamani, Baiouuarii, Saxones, Thuringii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Uuascones, Beneventani, Gothi, Hispani ceterique nobis subiecti omnes, licet quocumque videantur legis vinculo constricti ||fol. 127v|| vel consuetudinario more conexi, hanc sententiam, quam et sexto decimo Theodosii [r] imperatoris libro capitulo videlicet XI. ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus legem cunctis perpetua tenendam, id est: Quicumque litem habens sive possessor sive petitor fuerit vel in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroriatur [s], sive cum iam ceperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctę legis antistitis [t], illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim quę in iudicio captiose praescriptionis vincula promi non paciuntur, investigat et promit sacrosancte religionis auctoritas. Omnes itaque causę, quę vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminate perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes iudices indubitanter accipiant; nec alius audiatur cum testimonium episcopi, a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae [u] protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus malitiosa licium semina comprimentes, ut miseri homines longis ac penę perpetuus [v] actionum laqueis implicati, ab inprobis [w] petionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat, etiam hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et ceteros pro utilitate omnium imperpetuum observare conveniet.
Ea, quę circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitutione submota integra et inviolata conservari [y] praecipimus.
Non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, sed illa, quę olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur, quę olim reverentia religionis obtinuit mutuari sub pęne etiam interminatione prohibemus, ita quoque ut qui ecclesie optemperant, his quibus ecclesia beneficiis perfruantur.
Hominum confirmatio, ecclesiarum, altarium, virginum, krismatum, presbiterorum, diaconorum, et subdiaconorum consecrationes a corepiscopis acte, ab episcopis, canonice ordinatis sunt [z], reformande canoniceque peragende; quia corepiscopi hec contingere non debuerunt nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, quem non habent. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur sed irrita talis ordinatio et confirmatio ac consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem chorepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
Flexis omnes precamur poplitibus maiestatem vestram, ut episcopi deinceps, sicut actenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parochiis deoque fideliter famulari studeant et eorum sacrosancta misteria canonice et deo placide peragere satagant atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter missasque decantare et letanias atque elimosinas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus et quosdam perisse cognovimus. Haec vero valde periculosa et oppido sunt cavenda. Quae idcirco suggerimus, ne pro talibus vos [b] et nos simul pereamus. Novit dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere ||fol. 128v|| preliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt. Quoniam illi, qui eos prevident, omnes tunc pugnabunt, quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt, si remanserint quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc eorum precibus adiuvamur et modo eorum pressuris gravamur. Quando vero Moyses expansis ad cęlum manibus orabat, vincebat Israhel. Et quando a precibus cessabat, et manus eius gravabantur, priusquam sustentate fierent, et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus [c], quia sapienti semel dicta sufficiunt prędicta, obnixe omnes precamur, et, ut concedantur, rogamus: quia nullatenus volumus adsentire, ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti electione videlicet ceterorum ad benedictionem dandam et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratum est, fultiamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem nisi bene docti et ipsi electione atque permissione propriorum episcoporum; qui tamen tales sint de quorum scientia et vita ac [d] conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vobis vel vos [e] et omnibus vel omnes [f] scire cupimus, quod non propterea hec petimus, ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si dominus possederit, augere desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus, et deo potius ipso adminiculante [g] placere mereamur. Scimus enim res ecclesię deo esse sacratas. Scimus eas esse oblationes fidelium et pretia peccatorum. Quapropter si quis eas ab ecclesiis, quibus a fidelibus col||fol. 129r||latę deoque sacratę sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit. Cęcus enim est vel qui ista [h] non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesię tradit, domino deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri dicendo talia et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus, quas deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari [i] aut supra tenet in manu dicens eiusdem loci sacerdotibus [k] atque custodibus: Offero deo atque dedico omnes res, quae hac in cartula tenentur inserte pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum - aut pro cumque illas deo libare [l] voluerit - ad serviendum ex his deo in sacrificiis missarumque solemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum alimosinis et ceteris divinis cultibus atque illius ecclesię utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub pena sacrilegii ex hoc domino deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes; penitentiam in ea aliasque [m] coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid agit [n], nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ecclesię vero fraudari vel auferri indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere vel dare voluerit preter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt offitia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim, ut rerum ecclesiarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficiamur aut talibus laqueis umquam devincamur, quoniam scimus anathematos homines vel sacrilegos, non solum infames et a consortio fidelium, priusquam hec per publicam satisfactionem ecclesie et episcoporum reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sancte dei ecclesię fidelibus funditus [o] auferatur, profite||fol. 129v||mur omnes, stipulis dextris in manibus tenentes eaque propriis e manibus eicientes coram deo et angelis eius ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis [p] circumstantibus nec talia facere, nec facere volentibus consentire, sed magis deo auxiliante resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctę dei ecclesię et nostris notum esse cupimus, quod cum his, qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesię, cui ipse res iuste esse debentur, et maxime proprii episcopi res ecclesię a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare pręsumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire nec cibum sumere nec ad ecclesiam vel ad palatium at in itinere pergere nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua pecora cum eorum peccoribus aut ad pastum ire aut simul habitare vel manere nec ullam participationem cum eis, nisi pro emendatione ante publicam emendationem et ecclesię satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis, una cum eis et nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim, quod perit iustus pro impio. Tales vero a vobis [q], si nos fideles habere vultis, segregate et in argastulum [r] sub publica penitentia redigite et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis sive a successoribus vestris et nostris futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere nubere et inter vestra capitula interpolare precipite. Quod ita factum esse omnibus relinquat.
Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quae super episcoporum et presbiterorum [s] hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, sed quicquid pro sanctę dei eclesie et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratis||fol. 130r||simi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus. Et quando vita comite deo auxiliante ad generale placitum venerimus, sicut petistis consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime domino amminiculante cupimus. Modo ea, quę generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere ac cunctis sancte dei eclesię nostrisque fidelibus ob dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus, et ad proximum synodale [t] nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus.
Primo omnium monemus, ut fides catholica a presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum domini omnipotentis in lege est dicentis: Audi Israel. Dominus deus tuus deus unus est. Et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute.
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique maiores seu minores personas pacem habeant; quia nihil deo sine pace placet, ne munus sanctę oblationis ad altare, sicut in evangelio ipso domino praecipiente legitur; quia [u] et illud secundum mandatum est: Diliges [v] proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli: quia filii [w] diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni student.
Item habemus in lege domini mandatum: Non auguriamini. Et in Deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos [x] scitetur vel somnia observet vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus nec incantator, nec fitonis consultor [y]. Ideo praecipimus aut iuculatores [z] aut incantatores vel tempestarii vel obligatores non fiant, et ubicumque sunt, emendentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino ||fol. 130v|| mandamus, ut iste pessimus usus et deo exsecrabilis, ubicumque invenitur, tollatur et destruatur.
Item ut homicide [a] infra patriam, sicut in lege domini interdictum est, nec sine causa ultionis nec avaritię nec latrocinando fiant. Et ubicumque inventi fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo nisi lege iubente.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiteros, ut eorum fidem, baptisma et missarum celebrationes bene sciant, et ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat [b], quid petit a deo. Et ut gloria patri eiusque filio et spiritui sancto cum omni honore apud omnes canatur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communa voce Sanctus Sanctus Sanctus cantet. Omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
Item placuit nobis admonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum praevideat per suam porrochiam [c], ut ecclesia dei suum habeat honorem simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata deo cum magna veneratione habeantur et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur, qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in ecclesiis non agantur, qui domus dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad deum, quando veniunt ad missarum [d] sollemnia; et non exeant ante conpletionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt, quę odit dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxum [e], cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum, qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum deum sapiens est, secundum deum beatus est. Melius est videre, ||fol. 131r|| quod cupias [f], quam desiderare, quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia erit. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est, ubi multa consilia. Deus enim in celo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia. Obsecramus omnes, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse dominus in evangelio praecepit: Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, ut [g] glorificent patrem vestrum, qui in celis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium dei. Et non sum solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregentur sibique socient. Et ut scole gentilium puerorum fiant, psalmos, notas, cantum, conpotum, gramaticam per singula monasteria vel episcopia et libros catholicos bene habeant emendatos: quia [h] sepe, dum bene aliquid deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evangelium, psalterium, missale scribere, perfectę etatis homines scribant cum omni diligentia.
Ut ęquales mensuras et rectas et pondera iusta et equalia omnes habeant sive in civitatibus sive in monasteriis sive ad dandum sive ad accipiendum, sicut in lege domini praeceptum habemus, item in Salomone domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc nobis conpetens [i] et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepisti me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidem placuerunt deo angelis hospitio susceptis.
Item ut isti [k] mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in hominibus agere; qui dimidi cum ferro dicunt se alicubi data sibi pęnitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur ut si aliquid inconsuetum et capitale [l] crimen commiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes et ||fol. 131v|| penitentiam agentes, secundum quod sibi canonice impositum sit.
Statuimus, secundum quod in lege dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bone memorię genitor noster in suis sinodalibus edictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est nec [m] in vinea colligendo nec in campis arando, metendo vel fenum secando, vel sepem ponendo nec concides stirpare vel arbores cedere vel in petris laborare, nec domus construere, nec in orto laborent [n] nec ad placitum conveniant nec venationes exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa, agant et non alia, id est carra hostilia vel victualia vel, si forte necesse fuerit, corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item similiter mulieres [o] opera textilia non faciant nec capulent nec consuant nec opera pectilia faciant nec lana carpere nec linum battere [p] nec in publico vestimenta lavare nec vervices tondere habeant licitum; ut omnimodis honoretur dies dominicus requiesque servetur; quatinus ad missarum solemnia et ad ecclesiam undique libere conveniant et laudent deum pro omnibus bonis, quae nobis in illa die fecit. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt: fornicationes, inmundicię, luxurię, idolorum servitus, veneficia, inimicitię, contentiones, emulationes, animositates, ire, rixę, dissensiones, aereses, secte, invidie, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia; quę praedico vobis, sicut praedixi [q], quoniam [r] qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Ideo hec eadem, que magnus praedicator in eclesia dei singillatim nominavit cum studio, prohibete, intellegentes, quam sit terribile illud, quod dixit: Qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Et omni instantia praedicate fidem tenendam domino. De humilitate vero et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elimosinis et confessione peccatorum suorum et debitoribus suis, ut secundum dominicam orationem omnibus sua debita dimittant, cunctos monete. [s]
||fol. 132r||Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad iudicium cohortentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani pontificis concilia celebrare. Episcopi intercessionem prestent his, qui iniqua vi opprimuntur. Nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus [t] audiatur. Nemo episcopum apud iudices seculares accusare [u] pręsumat, sed apud primates suos. Accusatores et accusationes, quas leges seculi non assciscunt [v] canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari. Nam et Liberius papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii episcopi, qui eum damnare noluerunt, exilio sunt dampnati, quorum exemplum omnes convenit sequi sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogatior creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita et conversatio accusantium inquiratur. Et postea, quae obiciuntur, fideliter pertractantur. Quia nihil aliter fieri debet, nisi impeditorum prius vita discutiatur. Non est auctoritas quemquam clericorum iudicare vel dampnare antequam accusatores praesentes habeat locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Omnis accusatio intra provinciam audiatur et a conprovincialibus terminetur. Ultra provincię terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari [w]. Iudicis non est quemlibet iudicare aut condempnare absque legitimo accusatore; quia [x] et dominus Iudam furem esse sciebat; sed qui non est accussatus, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos absque seuis [y] rebus expoliatos sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, ęquo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos rectę sapientes in ecclesia convenientes, ubi testes esse singulorum, qui obpressi videbantur. Placuit ut si quęcunque persona contra episcopum vel auctores ecclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum ||fol. 132v|| recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quę in querimoniam deducuntur, quam rem si deferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Si quę causę vel contentiones inter clericos vel inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exorte, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis iurgium terminetur; ne [z] cui liceat sine praeiudicio tamen ecclesię Romanę, quae in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias provincias convolare vel aliarum provinciarum episcoporum expeti, nisi fuerit provocatum vel pati. Quod si quis [a] praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem maiores causę in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale [b] referatur. Prudentissime [c] iustissimequę [d] decreta Niceni concilii sive [e] Affricani decreverunt quaecumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suę provinciae [f] vel etiam universale provocare. Servata, quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est, quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provincię synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provincię episcopis [g]. Quęcumque [h] sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suę dyoceseos synodis audiantur. Unaquęque provincia suo metropolytano et suis cumprovincialibus episcopis sit contenta. Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui. Et dicit omnis populus: Amen. Et reliqua. Quę sunt supra dyocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra praefixos, sibi terminos accedant nec eas aliqua praesumptione confundant. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat atque illuc cęlebrare divina mysteria inconsultu eo, cui commissa est [i], pręsumat.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit aut fenum tollere aut granum, sive pecora ||fol. 133r|| maiora sive minora, domusque infrangere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat aut cum XII testibus depurget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententia subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non [k] perpetraret. Quoniam si nosmetipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare, quę sibi commissi iniuste fecerunt. Dignum est enim, ut magistri vel seniores pro sibi commisis reddant rationes, si aliquid praedę aegerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent, ut talia non audeant perpetrare.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusquę homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulit, legibus conponat, et insuper bannum nostrum, id est LX solidos conponat nobis vel nobis persolvat [n]. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex [o] hoc agat pęnitentiam; quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint paenitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, qui sacrarum rerum ablatio sacrilegus est, et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorrens namque a liminibus sanctę matris ecclesię tales personę usque ad satisfactionem ecclesię, quam leserunt, sunt habendę atque infamia notande.
Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserint, vivus conburatur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellaenda [p] est, ne praedia sibi cęlestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debite ultionis sacrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio pub||fol. 133v||licę deportationis uretur.
Qui manifestam detegitur commisse violentiam, non iam religatione aut deportatione insule plectatur, sed suplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia, quę in eum fuerit dicta, suspendant, quoniam multa facinora sub uno violentię nomine continentur, cum aliis vim inferre temptantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cedesque crebro deteguntur admisse. Unde placuit, ut si forte quis vel ex possidentis parte vel ex eius, qui possessionem temerare temptaverit, interemptus sit, in eum supplicium exeri, qui vim facere temptaverit, et alterutri parti causam malorum prębuit.
Si quis indebitum locum sibi usurpaverit, nulla se ignoratione defendat; sitque plene sacrilegii reus, qui hoc agere temptaverit.
Quęcumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si ecclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum V librarum auri condempnatione plectatur.
Quecumque [r] a divis principibus constituta sunt, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis inpetrarunt, sub poena [s] sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici, non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Precipimus, ut privilegia, quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt, maneant incorrupta.
Iniquum est et sacrilegii instar, ut quę pro salute vel requię animarum suarum unusquisque venerabili ||fol. 134r|| ecclesię contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri et in aliud transferri.
Laicis quamvis [t] religiosis nullomodo de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur, umquam adtributa facultas.
Sacrilegi sunt ecclesię praedones. Unde et in concilio Agatensi sub quarto capitulo decretum [u] habetur ita: Amico quippiam rapere, furtum est. Ecclesię vero fraudari vel abstrahi subripique sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes resque ecclesię diripientes vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt.
Ea quae domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes qui ea auferunt vel in aliud transferunt.
Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore dignitatem, sacrilegus habeatur.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint seu qui ad sortilegos magosque decucurrerint [v], nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut convictus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si [w] factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum nec eum supergredietur aut aliquod incommodum ei in sua faciat parrochia.
Si quis episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra post apellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo [x] aut publice unctum domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes [y] illud exemplum Marię, quę eo quod Moysi famulo domini propter Aethiopissam [z] detraxit, inmunditia lepre multata sit. Et illud psalmiste: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et dominus per Moysen ait: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est, ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittant in unctum domini vel in praedicatores sanctę dei ecclesiae.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hę quidem accusationes tempus habebunt proprium, id est diem magnum iudicii, iudicem vero illum, qui tunc futurus est, omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium [a], sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrare, qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquid, est vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia [b] supra nos estis. Et reliqua.
Omnibus sciendum est, quod sacrilegi fures sint cuncti, qui res ecclesię diripiunt, vastant, invadunt vexantque aut a iure ecclesiarum, quibus traditę fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Augustinus in omelia quadragesima octava evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas. Ecce fur est Iudas. Et ne contempnas, fur sacrilegus, non qualiscumque fur; fur loculorum, sed dominicorum; locorum, sed sacrorum. Si crimina discernantur in foro, qualiscumque furti et peculatus, - peculator enim dicitur ||fol. 135r|| furtum de re publica. Et non sic iudicatur furtum rei privatę quomodo publicę - quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui de ecclesia aliquid aufert vel furatur, Iudę perdito comparatur. Nota aliquid, quod de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus asseveret et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet necnon et Iudę perdito equiperet. Et post pauca: Quare, inquid, loculus habuit [c], cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et ecclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo quę ecclesię sunt, Christi sunt; et quae ecclesię offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum orat [d], ut ecclesia Christi nummos aberet. Si nummos, utique et praedia et mancipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et qui illicitum sit ea, quae conferuntur [e] ecclesię auferri beati Hieronimi scribentis in expositione Mathei evangelistę verba ita testantur. Omnis, inquit, qui stipe templi et his, quae conferuntur, in usus ecclesię abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium et sanguinem salvatoris.
Nulli liceat ignorare, quod omnia, quę domino consecrantur, sive homo fuerit sive animal sive ager vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui ea domino et ecclesię, cui conpetunt, aufert [f], vastat, invadit vel diripit, usque ad emendationem ecclesięque satisfactionem, quod sit sacrilegus et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias earumque res inruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid inportet iniurię vel inferat ad divini cultus iniuriam, in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Non expectetur, ut episcopus iniurię proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit [g]. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas ||fol. 135v|| atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia quę domino offeruntur, procul dubio domino consecrantur. Et non solum sacrificia, quę a sacerdotibus super altare domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, artificiis [h], libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et inmobilibus vel quęcumque de his rebus, quae ad laudem dei fiunt vel supplementum sanctę dei ecclesię eiusque sacerdotibus atque ornatum praestare possunt, domino [i] ecclesięque sive a quibuscumque ultro offeruntur, domino indubitanter consecrantur, et ad ius pertinent sacerdotum. Et qui Christum et ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quęcumque ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesię vel in supradictis [k] vel in quibuscumque speciebus sive pollicitationibus sive pignoribus sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius quocumque commento alienantur vel tolluntur, sive alienando sive vastando sive invadendo sive minorando sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam rapere furtum est, praecipuę Christo domino nostro, qui est rex regum et dominus dominantium, aliquid auferre vel alienare subripive vel vastare sacrilegium est. Omnes namque ecclesię praedones manifestissime [l] sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus nisi per puram probatamque atque publicam pęnitentiam et per ecclesię satisfactionem, episcoporumque per manus inpositionumque, iuxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum dei possidebit, et non solum a regno fit alienus, sed etiam a liminibus sanctę dei ecclesię et praecipuę ab illius, quam lesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post dictam satisfactionem [m], nec vivis nec mortuis communicare debemus minime: quia qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi et lupi atque homicide pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo dampnati coram deo et sanctis eius efficiuntur.
Ne Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant, ||fol. 136r|| nec sine [n] benedictionem sacerdotis cum virginibus nubere audeant neque viduas absque suorum sacerdotum consensu et cohibentia plebis ducere pręsumant.
Si quis non eo gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit [p], usque quo penitentiam sequestratione [q] testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicti se incesto coniunxerint [r] episcopi seu presbiteri, in quorum dyocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum annuntient, ut, cum episcopis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem [s] eorum videlicet ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, si praefatum scelus sequestrationis separationem et poenitentiam fateantur.
Quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notate utreque personę
Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem sive viduitatis continentiam professam vel sui proximam generis aut etiam de cuius admixtione incestive notam possit subire infamię, inlicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliore [t] proposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula incesta [u] pollutione et fornicationis inmunditia perpetratur. Hoc vero nefas, si agere amodo cuiuslibet gentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente [v] sacerdotate vel etiam iudice, si nullus accuset, omnimodis separati exilio perpetuo religentur; nec aliqua definitione [w] sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.
Scire vos convenit, qui plasphemiam deo irrogat, qui cum deo sacrata vel cum velata femina se commaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus, quod deo sacratarum feminarum corpora per votum proprię sponsionis et verba sacerdotis deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis conprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta apostolum filii perditionis esse noscuntur.
Quod poene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, pretium scorte unius panis vix est; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente.
Scripturę, quę diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur seu conditoris vel testium fuerint signis ut subscriptionibus roboratę, omni habeantur stabiles firmitate.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.
Ut iudices aut potentes, qui pauperes obprimunt, si commoniti [a] a pontifice suo, si non emendaverint, excommunicentur.
Pręcipimus, ut iuxta decreta canonum adultaera et incesta [c] matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur et episcoporum iudicio emendentur.
Unusquisque in eo loco, ubi constitutus fuit et ubi votum vovit, ibi maneat, et ibi reddat vota sua.
Sciendum est omnibus, quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit et divortio separandum atque capitali sententia multandum vel peregrinatione perpetua delendum.
Decrevimus, sicut et antecessores nostri vel parentes olim decreverunt, ut qui [e] paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
||fol. 137r||Praecipimus generaliter omnibus ad vel ut [g] mancipia christiana paganis vel Iudeis non tradant, ut omnes noverint.
Iubemus omnes scire omnibusque populis sacerdotes [h] praedicare atque sub pena sacrilegii denuntiare, quantum malum et quam [i] maximum [k] flagitium sit, cum deo devotis feminis, viduis vel virginibus, sive cum velatis sive cum deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindicte reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris caeli ac terrę putredine suę libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, qui corpora vestra templa sunt spiritus sancti? Et alibi: Nescitis, qui templum dei estis et spiritus dei habitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum deus. Templum enim dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idolatrię servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis, qui iniqui regnum dei non possidebunt? Nolite errare; qui neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures nec avari neque ebriosi neque maledici [l] neque rapaces regnum possidebunt.
Assentimus cum consilio servorum dei et populi christiani propter inminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis peccunię in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione [m], ut annis singulis de unaquaque casata solidus id est XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddatur; eo modo ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesiasticum propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogat, ut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Hoc omnino observetur [n], ut ecclesię vel monasteria penuriam [o] et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario praestita est, sed si paupertas cogat, ecclesię et domui dei reddatur integra possessio.
||fol. 137v||Pręcipimus omnibus ditioni nostrę subiectis, ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriorum infrangere [p] resque ecclesiarum invadere vel vastare aut elienare vel facultates earum diripere praesumat, nec sine precario possidere pertemptet: quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum esse hoc dinoscitur testante sacra scriptura, quę ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio deus est, qui nos creavit. Mater nostra ecclesia, quę nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et ecclesię fraudat vel rapit, sive vastat vel alienat homicida ante conspectum iusti [q] iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus, nos ipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo vel imperator vel rex aut aliquis praefectorum vel comitum, seculari potestate fultus sibi per violentiam rapiat, ut a nobis competere vel quocumque modo invadere praesumat monasterium aut praedia vel quacumque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissę, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere, quę fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in olive [r] Christi, et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memor estote scripturę sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere neque sperare in certo divitiarum, sed in deo, qui praestat [s] omnia. Tales, si ecclesię correctionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesia dei. Talibus et hic qui et ibi reperiuntur, cum dei clangamus, ne tacentes [t] dampnemur, aut simul cum eis paereamus [u]. Si autem impietate horribilis est deo, ille, qui impie agit, certe separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat ||fol. 138r|| nisi a deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iuditium de anathemate significat.
Placuit nobis, et ab omnibus observare convenit, ut qui nonnulli [v] memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animę suę de facultatibus [w] suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis deum munus timentibus actenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum obl illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iudicii domini, qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus suis res ecclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possidebit praesumpseritque retinere et vetita [x] conperta res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus, a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium, nisi culpam cum propriam rerum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione [y] perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint [z]. Sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam ammonitio manifesta praecedat et res usurpatas iniuste, qui abstulit, adibita aequitate restituat. Quod si neglexerit et necessitas conpulerit, postea praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat. Neque quisquam per interregna absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; qui dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et quae neglexit, legibus emendare tardaverit vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores, quos habere videbatur, perdat, et a nobis seculariter et legaliter strictim fortiterque puniatur, et a sacerdotibus caelesti gladio feriatur. Et si se non [a] correxerit, non solum excommunis, sed etiam anathematizatus moriatur.
Sciendum est omnibus, quod sacrilegium sit res ecclesię quocumque modo iniuste ab aecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri.
Volumus omnes scire, quod qui Christi et ecclesię pecunias auferunt, ||fol. 138v|| resque eius fraudant, rapiunt, vastant vel diripiunt, homicidae ante deum esse deputantur: qui res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
Sub pena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes vastationesque in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemus, ita ut si voluntarię quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita conponat et omnes res eius tam mobiles quam et immobiles fisco nostro socientur vel ecclesię, cuius res vastaverit vel alienaverit aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quae sunt res ecclesiarum, auferre, vestare [b], alienare, invadere vel subripi [c]. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi neque adulteri neque praedones vel vastatores, qui sunt raptores, regnum dei possidebunt. Et si hi, qui res fratrum diripiunt, a regno dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis, qui res deo dicatas diripiunt vel auferunt. Nam quanto gravius, quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.
Omnes [d] scire volumus, quod iubente domino viri uxores suas in castitate debeant diligere et eis utpote vasi infirmiori honorem et custodiam atque cuncta, quę necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod et [e] nos, qui ministri domini sumus nec sine causa dei gladium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.
Scire omnes volumus, sicut et sepius a domini episcopis et a reliquis dei servis admoniti [f] sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis veraciter fidem et dilectionem servare debent et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis neque pellicem neque concubinam habere.
Ut neque presbiter neque diaconus neque subdiaconus de ecclesiis trahantur aut iniuriam aliquam eorum inscio episcopo patiantur. Sed quicquid, quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitia praeeunte discutiens animo clericos accusanti satisfaciat.
De his qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero seculares penam, quam ipsi [h] convicti essent, passuri erant, patiantur. Et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a sacerdotibus publica penitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die domini.
Nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non [i] continentur vel quę prohibite esse noscuntur.
Stand: 2008-10-24