Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,
Qui canonum recitant iura tenenda satis,
Quosque pater quondam collegit nobilis apte
Anseghisus [c] ovans ductus
amore dei,
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum
Pontificem tenuit, praecipiente pio,
Post Benedictus ego ternos Levita libellos
Adnexi, legis quis recitatur opus;
Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa,
Distinctim titulis subpositisque suis. ||fol. 43v||
Hos igitur relegens devoto pectore byblos,
Gratanter studeas fundere, posco, preces,
Quatinus ęterno donentur munere cęlo
Haec pia sanxerunt qui quoque [d] iura pie.
CONTULI.
Praecedentes quattuor libelli [e] nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouuici imperatorum continent capitula, que eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio [f] continetur. Sed quia ab eo nec media, ueracius [g] sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque invenire potuissent quererentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memorię conmenderentur. Quapropter ea quae ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quae postmodum a fidelibus sanctę dei ecclesiae et Pippini ac Caroli atque Hludouuici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sancte dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, a Chludouuico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludouuici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, regere mererentur. Haec vero capitula, quę in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maximę in sanctę Mogontiacensis metropolis ecclesiae scrinio archiculfo eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quę in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo ||fol. 44r|| lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrę imperitię reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scędulis [h] invenimus; et ob id tam cito hęc emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus hęc corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quędam ex his paria initia habentia et inparem finem; quędam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus sicut invenimus. Precamur etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Ansighisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distincte inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia hęc capitula, et scire volentibus oppido profutura, quę pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde secuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut [i] facilius inveniri [k] possit sententia quae queritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zacharię papę epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque ad [l] deum pertinentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus quos sanctę Romane et apostolice ecclesiae legatus Bonifacius memorate Magontiacensis ecclesie archiepiscopus vice supradicti Zacharię papę una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes hęc praedictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quę secuntur eadem auctoritate maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quędam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta ca||fol. 44v||pitulis repperimus; ut omnes hęc capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quędam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt et [m] inserta capitula; et quibusdam interpositis, secuntur aliae regulae monastice congruentia, et demum ea quae secuntur ad sanctae dei ecclesiae servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Praecamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quędam ex his iuxta regulam grammaticę artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctę dei ecclesiae fidelibus, qui hęc eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.
Aurea progenies, felici stemmate [n] pollens,
Francorum virtus, perpetuumque decus,
Pippinus quondam micuit sublimiter, atque
Carlomannus agens quę placuere deo.
Censores etenim veri pietatis amore,
Ecclesiae leges instituere sacras.
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,
Nec minus et iura posteriora legat.
Hinc cesar Karolus divino munere fretus,
Nolibiliter proceres rexit in orbe suos:
Quorum sceptra piis una moderatus habenis [o],
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,
Insigni fama fulsit ||fol. 45r|| ubique sui.
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,
E quis et remeans clara trophea [p]
tulit?
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,
Decernens sanctis iura tenenda viris.
Ob quę promeruit cęlestia scandere regna,
Qua quoque percepit praemia larga satis.
Inde Hludouuicus regno successit avito,
Eximius princeps, divus et orbis apex:
Augusto nituit sub quo Germania cultu,
Cultori tribuens commoda multa suo.
Pacis amator enim cęsar, pietatis et almę,
Consuluit populis, plebibus atque suis.
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios.
Quapropter moriens penetravit sidera cęli,
Solvens praecelso cantica digna deo.
Hinc etiam sequitur suboles [q]
veneranda per orbem
Ipsius, insigni nomine digna patris.
Hludouuicus enim fluvi cis litora Remi
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Hlotharius parili ditione potitus,
Francorum cęsar sceptra tremenda vehit.
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,
Nomen avi referens auxiliante deo.
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.
Quorum norma docet iugiter nos vivere rate
Et studiis domino rite placere piis. [r]
Haec resecant pravos aequo moderamine mores,
Vivendi normam contribuendo piis.
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,
Nonnulli violant templa dicata deo.
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,
Fistula quos omnes commemorare nequit [s].
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,
Decretisque vetat ista patrare piis.
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum qui micuere sacro;
Frantia sub quorum sceptris tutissima mansit,
Libertate vigens, colla superba terens;
Quam varię gentes dominam timuere severam,
Utpote quas armis cepit ovando suis.
Unde sibi nomen meruit [t],
decus atque perenne, ||fol. 45v||
De victis populis celsa trophea pherens [u].
Cęlestis patriae donati [v]
munere reges
Exultant iugiter, et sine fine canunt;
Alta poli cuius subierunt culmina laeti,
Quos devota cęlis iam resonavit ovans.
Felices nimium quos aula beata receptans,
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,
Quin potius vere lucis amoena vident.
Sic et angelici testatur pagina bybli,
Quod mundi lumen sit deus altitonans.
Hoc iubar exilarat superorum corda virorum,
Irradiansque procul nubila tetra fugat.
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam.
Olim quod dominus luxit amando deus.
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
Imperiumque manet cuncta per ęva sacrum,
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi.
PERCONTULI
Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus [h], cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifatio episcopo quod dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pipino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolytano Bonifatio, dominus illuminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius oboediretis, et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius commonitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos, deo propitio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cuncte pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; precipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifatius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes paganę gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, ||fol. 53v|| vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certe ministros dei et dispensatores misteriorum [i] dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic et sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatinus ab hominibus adquiratis vobis laudem, et a deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate aecclesię; et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei aecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.
IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI EGO CARLOMANNUS DUX ET PRINCEPS FRANCORUM. Anno ab incarnatione Christi DCCXLII XI videlicet kal. Mar, cum consilio servorum dei et optimatum meorum, episcopos qui in regno meo sunt cum presbiteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifatium archiepiscopum, et Burchardum et Regenfridum, et Guntharium [l], et Vuitbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliquos episcopos, cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent quomodo lex dei et ęcclesiastica religio recuperetur, quę in diebus pręteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animę pervenire possit, et per falsos sacerdotes decoeptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates [m] episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifatium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et aecclesię iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas peccunias ecclesiarum ęcclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ęcclesiarum abstulimus et degradavimus et ad poenitentiam coegimus. Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet sollem||fol. 54r||nia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque prefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon [n] et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbiter in porrochia habitat [o] episcopo subiectus sit illi in cuius porrochia habitat et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, seu de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico [p] episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in caena domini semper novum chrisma ab episcopo quęrat. Ut episcopo testis assistat castitatis et vitę et fidei et doctrinę illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque ut secundum canones unusquisque episcopus in sua porrochia sollicitudinem habeat, adiuvante graphione qui defensor aecclesię est, ut populus dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive fylacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ęcclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes quos nedfratres [q] vocant, sive omnes, quęcumque sunt, paganorum observationibus diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc synodum, quę fuit XI Kalendas Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter ||fol. 54v|| et nonanes velatę eadem penitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque ut presbiteri vel diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti coenobia vel synodochia sua ordinare, gubernare, et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant.
Modo in hoc synodali [r] conventu qui congregatus est Kalendas Mart in loco qui dicitur Lyptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et praefecti prioris synod decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ęcclesiastici [s] ordinis clerus, episcopi et presbiteri, et diaconi, cum reliquis clericis [t], suscipientes antiquorum patrum canones, promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitę. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, pręcepimus inde tollere et ad poenitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis [u] vel adulterii [v] ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnae. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quę in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ęcclesialis pecunie in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casa [w] solidus, id est XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur ut ęcclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur quorum pecunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, aecclesię et domui dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus ||fol. 55r|| ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum [x] iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
Primo omnium admonemus ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum domini dei omnipotentis est in lege: Audi Israel quia dominus deus tuus deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex toto anima et ex tota virtute.
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas: quia nihil deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere [y] satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni student.
Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero [a] manus [b] indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius sic senserunt.
Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiet. Georgius sensit.
Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.
Si homo incestum commiserit cum deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua ||fol. 55v|| de fonte et confirmatione, aut cum matre et filia aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut consubrina, aut subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.
Si ęcclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.
De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad synodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes, iussione episcopi monitus, eum distringere faciat, ita ut ipse presbiter aut defensor suus LX solidos componat, et ad synodum postea velit nolit veniat, et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare faciat. Solidi vero LX [c] de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.
Si aliquis persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussoris [d] positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi. Ut domnus rex ita eos distringat ut ceteri emendentur.
Ut illi homines qui res aecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias unde sunt, vel illas domus episcopii vel monasterii cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac annonas [e] ibidem dare pleniter debeant [f] sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.
Ut hi qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram quę longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, LX solidos componat.
Ut emunitates pleniter conservate sint.
Ut omnes iustitias faciant, tam publici, quam aecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo episcopo suisque ministris quae ęcclesiastica sunt, et quę secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios, et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint [g], si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.
Si aecclesiastici ad palatium venerint de eorum causis se reclamare [h], super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.
Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.
Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ęcclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum [k] habet, non separetur.
Si femina ingenua accipit servum, et sciens quod servus esset, habeat eum. Una lex erit et viro et femine.
Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum illa, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt [l], interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem non habet uxorem accipere aliam.
Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.
Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent.
Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit.
Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae, simul orandum esse. Ab alia ęcclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.
Si quis ęcclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt saeculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.
Clericum permanere in ecclesia oportet cui in inicio ab episcopo praetitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes, revocari debere ad suam ęcclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.
Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam gerere.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit ut presbiteri non vendant rem aecclesię ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Manumissiones in aecclesiae sunt cęlebrandę.
Defensores ęcclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis, una cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti patris sancti institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, inlesi, domino auxiliente [o], ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata:
OMNIBUS VOBIS VISU AUT AUDITU NOTUM ESSE NON TUBITAMUS [p], quod sepissime, suadente hoste antiquo, sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationalis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bone memoriae domni genitoris nostri Pipini sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonę devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris aecclesiasticę dignitatis ministris in regnis seu in aliis deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes quę ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, ceterorumque Romanę aecclesię episcoporum et reliquorum sacerdotum, sive orientalium et Grecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium, ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utrisque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta consultu omnium ut quotienscumque cuique [q] sacerdoti crimen inponitur, si ipse accussator talis fuerit, ||fol. 57v|| ut recipi debeat; quia quales ad accussationem [r] sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonicae est recipiendus [s], eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonicę diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonicę dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare minime ipse accussator poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papę, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super IIIIor evangelia datum purgatum aecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.
Manifestum est confiteri eum de crimine [t] qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quę dicta sunt de eo conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Usuram non solum clerici sed nec laici christiani exigere debent.
Comites ministris aecclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his ammonitus a comite non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet subire cogatur.
Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male famę, eorum neglectu, ||fol. 58r|| vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evangelica tuba, melius est unicuique ut suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant obnixe monemus, et coram deo testamur, et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministris [u]. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus ne locum subditis tribuant detrahendi, quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipuę rogamus ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ęcclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.
Ut nullus presbiter ad introitum ęcclesię exenia donet.
Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.
Ut nullus laicus presbiterum in aecclesia mittere vel de ecclesia eicere praesumat nisi [v] per consensum episcopi.
Ut episcopi praevideant quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.
Ut decime in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.
Ut ecclesia vel altaria melius constituantur. Ut nullus presbiter annonam [y] vel foenum in aecclesia mittere pręsumat.
Ut ecclesiae vel altaria quę ambigua sunt de consecratione consecrentur.
Ut presbiteri per parrochias suas feminis praedicent ut linteamina altaribus pręparent.
Ut nullus presbiter alterius parroechianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.
Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia, eo inconsultu, missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam [a] ad alterum pertinentem audeat recipere.
Ut terminum habeat unaquęque ęcclesia de quibus villis decimas recipiat.
Ut unusquisque presbiter res quas post diem consecrationis adquisierit propriae ęcclesie relinquat.
Ut nullus presbiter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem poenitentiae dederit.
Ut nullus presbiter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.
Statutum est ut si quis presbiter in domiciliis agenda caelebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.
Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus viciis, per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab insidiis diaboli.
Ut presbiter eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.
Ut presbiter in cena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catecuminos inunguendos, tertiam inunguendos infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbiteros aecclesiae, ut orent super eum, unguentes eum oleo in nomine domini.
Ut omnes presbiteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.
Ut nullus presbiter praesumat in alia parrochia baptizare nec missas caelebrare sine iussione episcopi in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.
Si quis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.
Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse communicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommucatus [b] fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in aecclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cybum nec potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in orationem se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolytanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.
Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis, et in Antioceno concilio, quod hi qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, precipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.
Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolytani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.
Item in eodem concilio praecipitur ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.
Item in eodem concilio praecipitur ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur [c], nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michael, Gabriel, Raphahel.
Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.
Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.
Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores [d] et incantatrices fieri non sinantur, quos in Symone mago dominus terribiliter dampnavit.
Item in eodem conlicio [e], ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a saecularibus.
Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.
In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctę trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in caelos, diligenter omnibus praedicetur.
Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur.
Item in eodem, ut illi qui non sunt bonę conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.
Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptuose communicaverit, excommunicetur et ipse.
Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.
Item in eodem concilio, ut clerici ęcclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ęcclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.
Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incerte sanctorum memorię non venerentur.
Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.
In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quę ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.
Item in eodem, ut ęcclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.
In concilio Ancyrano. Si inventi sunt inter vos quicumque quadrupedibus, aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dura et districta pęnitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium penitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.
Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.
Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.
Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiosie egerit, et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas porroechias suas presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum caelebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a deo. Et ut gloria patri cum omni honore apud homines cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.
Sancitum est de villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis, ut decime de ipsis villis ad easdem ęcclesias conferantur.
Sanctitum est ab episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male oppinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum [h] canonica invectione feriantur.
Ut scribę vitiosae non scribant.
De incestuosis, ut canonicę examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.
Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent sine aliqua occasione.
Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse aecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.
Ut sacerdotes admoneant populum, ||fol. 61r|| ut elymosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur.
Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.
Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.
Ut ęcclesię antiquitus constitute nec decimis nec ulla possessione priventur.
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ęcclesiis suis constituunt, vel de ęcclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum reuuadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam armiscaram sustineat.
De ęcclesiis qui inter coheredes divisę sunt consideratum est quatinus secundum providentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ęcclesię pertinentes ita fuerint divisę [i] invente, ut describantur, et nobis renuntietur.
De manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbiteris cum sua lege restituere faciant.
De decimis quę populus dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur. Ceteri vero distringantur ut inviti aecclesie restituant qui voluntarię dare neglexerunt.
Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de re qualicumque agendum [k] est tales eligantur quales optimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere, nec placitum comes habeat nisi ieiunus.
Ut presbiter qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.
Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit [l], bannum nostrum in triplo conponat, et virgildum proximis suis persolvat.
De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum praecipimus ut ita observentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.
Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles ęcclesias dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quęlibet causa, quę rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter discribantur et ad nostram notitiam perferatur.
Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium ||fol. 62r|| sepeliuntur sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis [m] vel lotis lignis eius, reędificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea caelebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.
Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare, nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.
Episcopo licet votum solvere, si vult.
Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.
Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.
Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare pręsumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum penitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus quę in sacramentorio ad dandam penitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ęcclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste, canonicę reconcilietur, et manus ei cum orationibus quę in sacramentorio ad reconciliandum pęnitentem continentur inponatur; ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et penitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc. Quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ęcclesię dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. ||fol. 62v|| Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt et reliqua.
In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut si cuiusquam penitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit aecclesiam, ante absidam manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papę praecipitur de eadem re, ut absolutio penitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua multa talia et horum similia.
Paenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.
Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptysmi gratiam, sed etiam per penitentiae medicinam spes vitę reparetur ęternę, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant; sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis aecclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus penitentiae sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui itaque operi incessabiliter intervenit ipse salvator, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Qua de re innuitur ut si quid per servitutem [p] nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, ||fol. 63r|| munere indulgentiae pręsentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recipit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt conprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suę iustitiae reservabit, ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit nemo non metuat. Multum enim utile a [q] necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, praesidium penitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullus patitur venire moras conversio, dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Et alibi: Dic [r] iniquitates tuas prior, ut iustificeris [s]. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis deus pęnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Si quis in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia.
Ut pęnitens ostensis necessariis pęnitentiae fructibus legitimum communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.
Paenitentes, tempore quo pęnitentiam petunt, inpositionem manus super caput et ||fol. 63v|| cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.
Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus inponatur.
Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.
Placuit his qui accepta penitentia ante reconciliationem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt paenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi, vel, eius iussu, presbiteri, recipiant.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.
Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi, aut, eius iussu, alicuius presbiteri, si credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc per invocationem spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus pęnitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et relevare [t] faciant, et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est, funibus conligatum, iubente domino qui ait solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplica||fol. 64r||tionibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvunt vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.
Ut secundum formam canonum pęnitentibus detur pęnitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ęcclesię excubare faciant, et inter reliquos pęnitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus inpositione, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient pęnitentes et sacra communione confirment.
Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur [u] in [v] communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet [w] ęcclesiastica.
Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus [x] est. Sed si proiecto mortis urget periculum, penitentiam per manus impositionem acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat quam donum reconciliationis accipiet, sicque sub prestibus [y] quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesię membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta papę Leonis edictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium penitentiae remedium et mox ex more reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordię dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem qui acceptam poenitentiam, antequam ||fol. 64v|| reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de [z] hoc capitulo habeatur illorum tamen nobis [a] sententia placuit qui, multiplices numero, huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in aecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.
Item confirmatum est ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviora culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam penitentibus vel tanquam fidelibus laicis inponatur. Neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
De pęnitentibus qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus pęnitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanę aecclesię consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem pęnitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, quantum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit, atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.
[b]In concilio apud Theodonis villam, ubi interfuerunt XXXII episcopi, Aistulfus Mogonciensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hadabaldus Coloniensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Hetti Treverensis archiepiscopus cum suis suffraganeis, Ebbo Remensis archiepiscopus cum suis suffraganeis. Cum nuntiis reliquorum episcoporum Gallię et Germanię ob nimiam praesumptionem quorundam tyrannorum in sacerdotes domini bahchantium et propter factum, quod in Uuasconia noviter accidit, de episcopo Iohanne inhoneste et inaudite Mordridato decretum est, ut communi consensu et humili devotione supplicarentur auribus principis. Si suę pietati complaceret, ut calumnia in Christi sacerdotes peracta iuxta synodalica deter||fol. 65r||minarentur, pleniter statuta hoc idem episcoporum iudicio placeret, si ex toto secundum potestatem ipsorum posset definiri idem, ut canonica feriantur sententia hi videlicet, qui timorem domini postponentes in ministros suos crassare praesumunt. Quod si vero pietati illius iuxta capitula regum praecedentium, ubi eorum provisio misericorditer in offensis pecunię quantitatem interposuit, pro levigatione scilicet pęnitentię placuit, ut praefate res per pecuniam ab imperatoribus et a sibi sacerdotibus ad defensionem concessam et per pęnitentiam determinentur episcoporum iuditio, si pietas illius conlaudari voluerit, sic definiri eis conplacuit. Si quis subdiaconum calumniatus fuerit, vulneraverit vel debilitaverit, et convaluerit, V quadragesimas sine subditis annis pęniteat et CCC solidos cum sua conpositione et episcopalibus bannis conponat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas qudragesimas cum sequentibus annis pęniteat et CCCC solidos cum tripla sua conpositione et episcopalibus bannis episcopo conponat. Si diaconum calumniatus fuerit et convaluerit sex quadragesimas sine subditis annis pęniteat et CCCC solidos cum compositione sua et episcopalibus bannis conponat. Si autem mortuus fuerit, singulas supradictas VI quadragesimas cum sequentibus annis peniteat et DC solidos cum tripla sua conpositione et episcopalibus bannis episcopo conponat. Si quis prespiterum calumniatus fuerit et spassaverit VII quadragesimas sine subditis annis peniteat et DC solidos cum triplici sua conpositione et episcopalibus bannis triplicibus episcopo conponat. Si autem mortuum fuerit, XII annorum pęnitentia secundum canones ei inponatur et DCCCC solidos cum triplici compositione sua et episcopalibus bannis triplicibus episcopo conponat. Si quis episcopo insidias posuerit, conprehenderit vel in aliquo dehonestaverit, X quadragesimas sine subditis annis peniteat et presbiteri non occisi triplicem conpositionem conponat. Si autem casu et non sponte occiditur cum conprovincialium episcoporum consilio homicida pęniteat. Si quis autem sponte eum occiderit, carnem non comedat, vinum non bibat, ||fol. 65v|| cunctis diebus vitę suę cingulum militarem deponat absque spe coniugii in perpetuo maneat. Aistulfus Mogontiensis archiepiscopus dixit: Si principibus placuerit, aliisque fidelibus [c] suis rogemus, ut conlaudetur et subscribatur; et conlaudatum est et subscriptum est tam a principe quam a ceteris omnibus
Placuit nobis et fidelibus nostris, ut sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei servis alio anno Triburie ammoniti fuimus et rogati, ut episcopi et eorum ministri, quos deus suo non humano iuditio reservavit iuxta sanctorum canonum sanctorumque patrum ac capitularium praecedentium regum coram positorum statuta, ut dei sacerdotes eorumque cooperatores, quorum intercessionibus supplicationibus sancta dei ęcclesia constare videtur, intacti permaneant, constituimus, ut si quis subdiaconum calumniatus fuerit et convaluerit, penitentia canonica pęniteat et CCC solidos episcopo componat. Et si mortuus fuerit iuxta id, quod canones praecipiunt, pęniteat et CCCC solidos episcopo conponat. Si diaconum calumniatus fuerit et convaluerit, peniteat secundum canones et CCCC solidos conponat. Si non convaluerit iuxta praecepta synodalica pęniteat et DC solidos episcopo conponat. Si presbiter male tractatus fuerit et spassaverit, secundum eius episcopi sententiam pęniteat, in cuius territorii potestate esse dinoscitur. Si autem mortuus fuerit, ut synodus diiudicaverit, pęniteat et DCCCC solidos episcopo conponat. Et si quis episcopo insidias posuerit, conprehenderit vel in aliquo dehonestaverit, peniteat secundum canonum statuta. Et presbiteri non occisi triplicem conpositionem cum iusticiis, qui in superiori capitulo scripta et confirmata esse videntur, conponat. Si quis per industriam episcopum occiderit, iuxta id, quod apud Triburiam a XX episcopis decretum est et quod ibi a nobis et a primatibus totius Germanię benigna conlaudatione conlaudatum est et subscriptum est, peniteat. Et hoc de nostro adiecimus, ut, si [d] quis in his supradictis sanctorum canonum nostrique decreti sanctionibus episcopis inobędiens et contumax extiterit, primum canonica sententia feriatur; deinde in nostro regno beneficium non habeat, et alodis eius in bannum mittatur et, si annum et diem in nostro banno permanserit, ad fiscum nostrum redigatur, ||fol. 66r|| et captus in exilium religetur et ibi tamdiu custodiatur et constringatur, donec coactus deo et sanctę ęcclesię satisfaciat, quod prius gratis facere noluerat. Etsi omnibus vobis ista complacuerint, dicite, et tercio ab omnibus conclamatum est. Placet, et imperatores et pene omnes Gallię principes subscripserunt, singuli singulas facientes cruces, et ęcclesiasticus ordo deo et principibus laudes referentes ymnum 'Te deum laudamus' decantaverunt. Et sic soluta est synodus.
Pęnitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentię tempora decernantur et ut neglegentes tardius recipiantur.
[e]Paenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.
Paenitentes qui antequam leges penitentiae exsequantur, si casu in itenere [f] vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.
Dignum ac necessarium est ut missi nostri per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque dyocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum ac necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit [h]. Monasterium autem ita debet constui [i] ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit [k] animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, si apte sint et congruenter sanctę professioni compositę, vel si claustrum firmum habeant in quo salvari possint anime in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam pro||fol. 66v||fessioni eorum custodiam habeant canoci [l] vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.
Pręcipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.
Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.
Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.
Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.
Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ęcclesię cuiquam presbitero.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Placuit nobis ut letania maior observanda sit a cunctis christianis tribus diebus.
Constituimus ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in Martio mense ebdomada I. feria IIII. et VI. et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollemnia. Similiter in mense Iunio ebdomada II., feria IIII. et VI., sabbato ieiunetur usque horam VIIIIam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Sep ebdomada III. Et in mense Dec ebdomada quę fuerit plena ante vigil natalis domini; sicut est in Romana ecclesia traditum.
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit, et observare cum ceteris christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur ut anathematizetur ||fol. 67r|| nisi emendare se studeat.
Omnes dies dominicos cum omni veneratione decrevimus observare, et servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur.
Ammonemus atque praecipimus ut decima deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse sibi dare constituit: quia [p] timendum est ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.
Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitimę componant quod inique fecerunt.
Pręcipimus ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita saecularia minime fiant.
Ecclesię antiquitus constitutę nec decimis nec aliis [q] possessionibus aliis priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.
Quicumque beneficium aecclesiasticum habent, ad tecta ecclesię restauranda vel in ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, vel [r] annonam [s] et decimam reddant.
Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet [t] dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit habere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?
Oblationem quoque et pacem in ecclesias facere ammoneatur populus christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unamimitas [u] et concordia demonstretur.
Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui hęc discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia casti||fol. 67v||gatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam [v] ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.
Magnum malum ebrietatis [x] unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Pręcipimus ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholicę instruant [y].
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.
Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. Et si pęnitere noluerint, de ecclesia expellantur donec ad pęnitentiam revertantur.
Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Si quis viduam uxorem duxerit, et postea [z] cum filiastre sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nubserit [a], aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.
Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salutae praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.
Quod presbitero [e] praevidendum sit ut omnes qui christiano nomine censentur orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.
Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, Pascha et Pentecostes, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causa.
Ut nemo presbiterorum pro baptismo precium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.
Ut decimę fideliter sanctę ecclesię reddantur, et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas divident.
Ut presbiteri curas saeculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.
Ut presbiteri qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.
Ut presbiteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspitiones [h] effugiant.
De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochię ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui episcopi. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.
Sanctitum est ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.
Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque venationes aliquas exercere.
Qualicumque modo mulieri, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum acceperit in caput aut sponte aut in vita, in eo permaneat ||fol. 68v|| omnino, nec dimittat.
Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis ut nec episcopi, nec abb, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque [k] omnino, sub mala occasione [l] vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed si quis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orphanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium neque periurium [m] aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos conponat, aut XV ictus ab Scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.
Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane [n] prima ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad ||fol. 69r|| mensam vero similiter lectionem audiant, et oboedientiam secundum canones suis magistris exhibeant.
Presbiteri interfecti episcopo ad cuius parrochiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem uuirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesię cuius praefuit tribuat, et alteram medietatem in elymosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximor [o] videtur quam ille qui ipsum domino sociavit.
Ut deinceps monasteria quae deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri canones graviter dampnant [s].
Si quis ecclesiasticam rem tenent, et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat aecclesiasticam, aut communione privetur.
Si servus ecclesię in furtum conprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus [u] servos [v] ecclesię super furtu non praesumente sine audientia vicedomni aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceatur [w].
Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi sive archipresbiteri iniuriam ||fol. 69v|| inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
UT HOMICIDIS VEL CETERIS REIS QUI LEGIBUS MORI DEBENT, SI AD ECCLESIAM confugerint, nullus eis victus detur.
Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.
Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.
De eo qui peiurium [y] fecerit, ut nullum redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso peiurio [z], stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.
De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi [a] interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum poenam quam intulerit emendet.
De rebus vero aecclesiarum unde nunc census exeunt, decima et annona [c] cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exigerunt, similiter et annonę [d] et ||fol. 70r|| decimę dentur. De casatis vero solidus I., de triginta dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut precarie modo renoventur. Et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.
De cerareis et tabulariis ac cartellariis ita fiat sicut a tempr longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo pręsumat facere. Alio vero de elymosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conhibentiam [e] faciant, nemo in hoc iurare praesumat.
De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsallire. Et nemo erbam defensionis [f] tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.
De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerat.
De mancipiis, ut non vendantur nisi aut praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in uuadium se ipsum pro pretio tradat comiti usque dum ipsum bannum solvat.
Si comes in suo ministerio iustitias non faecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitiae ibi facte fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et ||fol. 70v|| de suo vivant usque iustitias faciant.
Si quis pro faida pretium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius dampnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, morietur.
Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro presenti tribulatione faciat. Presbiteri [h] missas III. Monachi et nonnachę et canonici, unusquisque psalteria III. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi quam [i] monachi et monachę atque canonici atque eorum infra casti homines vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elymosinam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. episcopi, abbates et abbatissę pauperes famelicos IIIIor pro ista striccitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III vel II aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet [k] in elymosinam, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC mediam libram, de casatis C solidos V, de L unciam I. Et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casati vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, forciores comites uncias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis sicut supra scriptum est ipsi faciant. Hęc omnia, si domino placuerit, pro domno ||fol. 71r|| rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, deo opitulante, conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus ullius [l] ecclesię suspitionem dudum conceptam paenitus [m] amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam pęnitus divisionem ut iacturam patiatur.
Statutum est ut quicquid temporibus imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi specialiter date fuerint.
De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur [n], placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus [o] ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ||fol. 71v|| ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus [p] ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea [q] veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, quia propriis dominis libertate donant ut ad gradus [r] ecclesiasticos [s] iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an sibi vendicare [t] velint. Ceterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ęcclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulis provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius secum [u] se habeant. Et quandocumque [v] de familia ecclesię utile inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra [w] auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos [x] expetiverint eadem forma servanda est.
Statutum est ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quorum liberi aut propinqui hac [y] inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps ||fol. 72r|| hoc facere temptaverit, synodoli [z] sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant.
Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat [a]. Et qui hoc facere temptaverit, synod vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.
Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis [b] constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant [c].
Sancitum est ut unicuique ecclesię unus mansus integer absque aliquo servitio adtribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.
Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquęque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.
De sacris vasis ecclesię, quę in pignus a nonnullis locis in quibusdam dari comperimus, inhibitum est nec deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate [d] redimendorum captivorum compellantur.
De ecclesiis sane destructis vel annonis [e] et decimis sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, ||fol. 72v|| aliis capitulis adnotavimus.
Statutum est ab episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velud contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
De presbiteris qui accipiendi crismatis gratia ad civitates in cęna domini venire soliti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligantur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius [g] a civitate quam quattuor aut [h] quinque milibus habitant, mori solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.
Ne vero episcopi occasione predicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi quo eorum profectio, quantum illis inest, his quibus prodesse possunt et debent non sit inportuna vel honerosa.
Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur, idem [i] ne puelle velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam quę in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur persolvere cogatur.
De feminis quę viros amittunt, placet ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut XXX dies post discessum viri sui expectent, et post XXX diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorum ||fol. 73r|| parentum atque amicorum, id, quod eligere debent, eligant. Et qui a sacro conventu rogati ut hi qui publicam gerunt penitentiam, et feminę quę viros amittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda decrevimus.
De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant hic inserendum necessarium duximus; quatinus omnibus pateat, quantum malum sit, et non solum humana sed et divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.
De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DCXXX patres affuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur [k]: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizantur. Quibus verbis aperte datur intellegi qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et cohibentes tanto anathematę feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.
De desponsatis [l] puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: desponsatas [m] puellas et postea [n] ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus suis illata iniuria [o] constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu ut raptor pub||fol. 73v||lica paenitentia multetur. Raptę vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa [p] eidem [q] crimini consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hęc iungere pręsumpserint, utrique [r] anathematizentur.
De his qui sacris virginibus se sociant ita in decretis papę Gaelasii capitulo XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: Quos protinus aequum est a sacro communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint pęnitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de saeculo transeuntibus, si tamen pęnituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis [s] divinę vel humanę hoc malum radicitus amputetur.
Ne vero puelle indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Affricano concilio capitulo XVI. continetur ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicumque episcoporum, necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis [t] periculoso scrupulo conpunctus fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV annos aetatis, ||fol. 74r|| non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur qui iuxta priorem sancionem virginis XXV. aetatis suae anno rite consecrandę sunt. Quod si praemissę necessitatis ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti.
Sancitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctę crucis facere praesumat; ne Christi passione quę glorificatio cuiuslibet temeritate [u] contemptui habeatur.
Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis annuntiet: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat, divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent quatinus presbiteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene corectos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exequiis [v] mortuorum nonnulli faciunt eradicent. Et ut exemplo suę innocentię alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus dederit posse, opem ferre modis omnibus optamus.
Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, ||fol. 74v|| de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint; et unus alterum in ecclesia fugerit, et ibi se defendo [w] eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII coniuratoribus legitimis [x] iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque conpositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod admisit pęnitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit [y], iudicio aquę ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod uuirgildus illius est ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesię tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus ut pro una [z] vice uuirgildus eius pro eo conponatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesię non est consecrata [a], eo modo conponatur quod in atrio committitur sicut conponi debet quod in emunitate violata committitur.
Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duę partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam conpositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sin [b] sanguinis effusione, de unoquoque [c] ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad ecclesiam persolvat, tradat se ad servitium eidem ecclesię usque dum totum debitum persolvat.
Viduę et pupilli ac pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa [d] audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas querendas habere non potuerint, vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.
Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis suę vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.
Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et uuirgildum proximis suis persolvat.
Si quis res suas pro salutę animę suę vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res ille positę sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit, id est, sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pangensibus vel de aliis qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales sibi meliores invenire possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiturę donet ei qui illam traditionem [e] accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, ||fol. 75v|| heres illius numquam de praedictis valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturę; ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius, si [f] necessitas incumbat, illam perficiendi. Et si [g] nondum res suas coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat aut quem defunctus ad [h] hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsae res ad emunitatem ipsius ecclesię redeant.
Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, uuirgildum eius his [i] ad quos ille pertinet conponat. Ipse vero propter talem presumptionem in exilium mittatur ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.
In conpositionem uuirgildi volumus ut ea dentur quę in lege continentur; ex coepto accipitre et spata: qui propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur.
Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptor nihil quęrere voluerit, comes singula de unaquaque re ||fol. 76r|| freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, conponat, vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos esse eos suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.
Ut episcopi cum comitibus stent, et com cum episcopis, et ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.
Ut latrones seu homicidę vel adulteri sive incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.
De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius proprindere; sed magis suam causam quęrat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.
Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.
De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.
De his qui saeculum relinquunt propter servitium inpediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.
De hoc si evenerit fames, clades, aut inęqualitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.
De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidiosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati [n] sint constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII. mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.
De clamatoribus vel causędicis qui nec iudicium scabiniorum adquiescere ||fol. 77r|| nec plasphemare volunt antiqua consuetudo servetur, id est, aut in custodia recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, et ibi discutiantur sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis quę iustę secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.
Quicumque conspirationes facere pręsumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellaentur, et nares sibi invicem praecidantur. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratione firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi [o] conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.
De periuriis, ut caveantur et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus [p] ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. ||fol. 77v|| Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare [q] illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum [r] causa [s] sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.
De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus, quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.
Liberi homines qui ad servitium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo praecipimus qui audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.
De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo hęc ut supra et hic de liberis hominibus diximus ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati [t] et regale ||fol. 78r|| obsequium minuetur et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.
De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.
De haribanno volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius [u] persone gratia, blanditia, seu terrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bubus [v], ovibus [w], vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant spoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras III, solidos [x] XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X solidos solvat [y]. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando [z].
Liberi homines qui uxores de fiscis regalibus habent, et feminę quę liberte sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quęrenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam discant, sicut in alio loco decretum est. Precipimus autem missis nostris ut ea quę a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, ||fol. 78v|| vel in consuetudinem habere debeant, ut hęc omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel [a] omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino annuntient quis inde bonum certamen hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus [b] aut ceteri metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occiderit, CCC solidos conponat. Qui diaconum, CCCC solidos. Qui presbiterum, DC. Qui episcopum, ter DC solidos [c]. Qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.
Si quis in immunitate [d] dampnum aliquod fecerit, DCCCC [e] solidos conponat.
Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet [g] crimen foris committens infra inmunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomno vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit et reddat ei reum. Si illi contradixerit et reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos conponat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum, ille qui eum infra inmunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in inmunitate dampnum fecit DC solidos conponere debet, ||fol. 79r|| ita qui comiti collecta manu resistere pręsumit, DC solidis culpabilis iudicetur.
De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesię rebus fuerit, nostra liberalitate [h] concedatur ibi. Si de alterius vel ecclesię vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.
Quicumque tempore messis vel tempore vindemię non necessitate, sed propter cupiditatem conparet annonam aut vinum vel verbi gratia de duobus denariis conparat modium I et servat usque dum venundare possit contra denarios IIII aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat et sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.
Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.
Ut ecclesię vel altaria quę ambigua sunt de consecratione consecrentur.
Ut ab ebrietate [i] primo omnium seniores semetipsos caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.
Vobis comitibus dicimus, vosque commonemus, qui ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctę dei ecclesię exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum prebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quę nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in [k] vestris ministeriis studiose perficiatur.
Omnes laicos monemus ut honorem aecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent ||fol. 79v|| et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant ut dies dominicus sicut decet honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus illo die [l] prohibeantur, sicut sepe admonitum fuit.
Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.
De operibus in restaurationem ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimaendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin sicut a nobis sepę iussum est, hęc aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.
Comites ministris ecclesię eorumque ministeriis, et hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet subire cogatur.
Dictum est nobis quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant uuadios accipiant, et a presbiteris quibusdam pro neglegentiis inter se dividant pecuniam, quod penitus aboelendum [n] decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxta canonicam sententiam penitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. ||fol. 80r|| Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii.
De ecclesiis [o] destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructę sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his qui eas restaurare debuerunt [p]. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint [q] modum episcopus inveniat qualiter congruę emendari et consistere possint.
De his qui annonas [s] et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur ut secundum capitularem priorem solvant annonas [t] et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde hęc annona [u] et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memorię genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per iustitiam dari debet, et ea praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
Quicumque de rebus ecclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum [v] facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostrę capitularem, in quo de operibus ac annonis [w] et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur sicut in libro IIII. capitulo XXXVIIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostiliensibus, persolvantur. De opere vel restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad ope||fol. 80v||randum et restaurandum quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant. Cum quo pretio rector ecclesię ad predictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui annonas [x] et decimas dare neglexerint, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat ne sepius iterando beneficium amittat.
De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut annonas [z] exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam annonam [a] cum lege sua persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.
Pervenit ad nos quod quędam ecclesię ac monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine conplecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra inmunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus ut omnes intellegant non solum claustra monasterii [b] vel ecclesię atque castitia ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas, et septa villarum, et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta [c] ad ius earundem ecclesiarum vel monas||fol. 81r||teriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quę sine laborationibus sunt, et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet [d] homiinibus [e] aliquid dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ecclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non DCCCCtorum [f] solidorum conpositionem, sed secundum legem quę in eodem loco tenetur is multandus est qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.
De iustitiis ecclesiarum dei, viduarum, orphanorum et pupillorum, praecipimus ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.
Ut nullus conparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de qua pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.
Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cuius contra quem testimoniare debet nullum crimen possit indicere.
Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem.
Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.
Falsi testes praecipimus ut non recipiantur.
Illi homines qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iustitiam quęrere voluerint, qualiter ita inter illos iudicium terminetur. ||fol. 81v|| Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem nullam potest facere repetitionem; quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.
Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et inpostmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem diiudicatus [i] est. De praeteritis maneat sicut supra diiudicatum [k] fuit.
Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.
Ut testes ad testimonium dicendum premio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent.
Ut nullus quilibet missus noster, neque comes, neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.
De latronibus qui magnam habent plasphemiam, quicumque aliquem ex his con||fol. 82r||prehenderit, nullum dampnum exinde patiatur.
Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque elegendi [m] sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de rem [n] qualicumque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus [o] per pręmia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.
Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.
Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.
Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt accipiant. Et de his rebus quas [p] his qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel comparavit, vel ei ab amicis suis conlatę sunt, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.
Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe testium partes ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis ||fol. 82v|| testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis duę partes ei contra quem testati sunt dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possint [q], advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quęrantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positę sunt: quia non est credibile ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos qui viciniores [r] sunt. Si tamen contentio quę inter eos exorta est in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.
Quicumque terram tributariam, unde tributaim [s] ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.
Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest nisi ille voluerit ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac considerandum est rem utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliut beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel ||fol. 83r|| portionem aliquam inde in beneficium accipiat unde [t] sustentari [u] valeat.
De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur praecipimus sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.
Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat [v] penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in [w] custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt qui liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur qui in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur qui proprium habent.
Fecit hos grados in gremio synodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subdiaconus adversus Diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det [x] accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXX duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem nisi in XLIIIIor testibus non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in XXXVI non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est, in VII testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas.
Pro nimia reclamatione quę ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consulto fidelium nostrorum statuere ut quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea [y] nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non possit arare quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vespr operetur, et senior suus ei amplius non requiratur. Diversis namque modis hęc agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duo dies. Idcirco hęc statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optime [z] de terra habet, secundum ęstimationem sui telluris opera faciat. Hęc ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris precipi vice nostra et publice annuntiari iussimus [a].
Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.
Ea vero quę bone memorię genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare praecipimus.
Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat pretium emptori, ut emptio nihil firmitatis hahabeat. Si ipsum non habet, simile reddat.
Placuit ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatione [b] ||fol. 84r|| continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.
Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur [c]. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.
Placuit ut testes non admittantur qui sunt socii criminis, nec infames, neque calumniatores, vel ceteri quos canon et lex prohibet.
Nuptias prohibemus incestas, id est, usque acfinitatis lineam, vel quandiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia hęc potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda [d]
Placuit ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Placuit ut inter pares sententias clementior semper severiori pręferatur.
Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque partę plures sint, veratiores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihilque inter se falsi esse dicturos.
Praecipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum ||fol. 84v|| remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter [f] quod dei [g] solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quęcumque sint, ad illud divinum examen reserventur. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis enim, inquid, id est, sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa [h] est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis, instigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur deus, avertunt iram futurę animadversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divinę voluntatis [i] iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravę doctrinę hostes, omnibus bonis amabiles [k], vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesię, in quibus fulget ecclesia. Ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuę civitatis aeternę; per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni cęlorum. Ipsi etiam dispensatores regię domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.
Sciendum est omnibus atque credendum quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per pęnitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.
Placuit sciri omnibus quod quattuor sunt vitia quę nostram fidem inter cetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto pernitiosi ora [l]; id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de caelo est eiectus [m]; invidia per quam idem diabolus hominem de paradyso eiecit; odium et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decuerat, christianos vitam ducere. Et reliqua.
Primum igitur, quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiuscę rei innumera exempla, quę hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus penitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat.
Principaliter itaque totius sanctę dei ecclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, inquit, imperatrices augustę quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. ||fol. 85v|| Fulgentius quoque in libro de veritate praedistinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior, et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.
Emersisse reprehensibilem et valde inolytum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia queque quę solis [n] pontificibus debentur contra fas peragant; presertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus [o] proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Conministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.
Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctę synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.
Igitur qui constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrare, populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus oboediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant; sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesię. ||fol. 86r|| Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus admonenda [q] et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidat in scandalum; sed magis eis oboediendo, non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum [r] honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut plasphemari vel detrahi [s] a quoquam volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ipsi seipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim poena digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ecclesię fore alienos.
De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus, quadam [t] securitate accepta, nec ea quę ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus ecclesię studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt [u]. Quę omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum in tantam audaciam prorumpunt ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus ut ea quę a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem ||fol. 86v|| dei ecclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant.
Illud non minus periculosum esse didicimus [v], quod in quorundam episcoporum parrochiis [w] quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quę transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus ut hi qui tante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.
Similiter de illis presbiteris qui contra statuta canonum vilici fiunt tabernas ingrediuntur, turpilucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et commessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus ut ab hinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.
Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de seipso exemplum bonum debeat praebere apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ||fol. 87r|| ut huius pontificibus ad secreta cubili sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, saeculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ut is qui in loco est regiminis habeant testes tales qui eos [y] in secreto conversationem videant, ut ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hęc igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient quod vita et conversatio pontificis semper testes vitę probabiles habere debeat.
Quoniam multi episcoporum, amore propinquorum suorum, de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus ut deinceps avaritię hoc genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus ut episcopus res sui iuris [z], quas aut ante episcopatum [a] aut certe in episcopatu hereditaria [b] successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ęcclesię aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum sed in ecclesię cui praeest iura deveniant. Similiter et de presbiteris qui de ecclesiarum rebus quibus praesunt praedia [c] eo modo emunt faciendum statuimus: quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum [d] rerum ecclesias quibus praesunt expoliasse, et a suo ministerio multimodis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus.
Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis [e] congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis, et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in earum parrochiis constituti, eorum prava exempla [f] secuti, similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse decrevimus necessario, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant, et ceteris se imitabiles [g] prebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentiae nostrę molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et obprobrium inferatur.
Conperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis sed potius avaritiae et proprię delectationis, sępissime propria civitatis suę sede, vel monasterii septa, aut ecclesię proprię derelicta, cleroque neglecto, remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio implebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua in utilitate fiat pari consensu inhibuimus.
De clericis laicorum, unde nonnulli eorum queri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligamur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.
Placuit ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt, et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesi||fol. 88r||asticus contempnitur [h], et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.
Volumus atque praecipimus nostra auctoritate annuntiari omnibus, immo et a [i] sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria christianorum sanguis effusio in regno caelorum fieri sinatur, semper illud attendentes quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noae: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister, vindex in iram ei qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit, gladium dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contrario vero nescimus qua pernoxia [k] inventione a nonnullis usurpatum est ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindicte ministerium, et quod rex saltim in uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimiciarum vindictas quod nolunt ut rex faciat propter dei vindictam.
Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis quę sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis qui monasteria habent, omnimodo praecipimus ut de se ipsis magnam curam habeant, et ceteris bonum exemplum praebeant, et religiose, sicut decet, conversentur, et quod [l] uniuscuiusque professioni inconveniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu guber||fol. 88v||nare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipsae congregationes inreligiosius [m] vivere conpellantur. Et qui hęc agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.
Placuit nobis ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei servis ammoniti fuimus, ne capelle in nostro palatio vel aliubi absque illa [n] sine permissu vel iussu episcopi in cuius est parrochia fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiant.
Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum qui veritatis fidem ignorant.
Si quis ministros ecclesię, id est, subdiac, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium, iniuriaverit [o] aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter sicut solent conponere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri, atque episcopi iniuria in quadruplum conponatur. Reliquorum autem clericorum iniuria conponatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter conponatur secundum genealogiam suam; ut reverentia sit deo et ecclesię et pax eis qui illi deserviunt.
Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non reddiderit [p], conponat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reveren||fol. 89r||tia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.
Cuncta quę circa sanctarum [q] loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, illibata [r] custodiri nunc et in futuro precipimus.
Placuit ne praedia caelestium secretorum dicata deo quę tradita sunt [s] a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmutatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quę eis subdita esse noscuntur. Si quis contra hęc venerit, conponat sicut de emunitate constituimus DCCCC solidi et pęnitentia [t] publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.
Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia quę canonica auctoritate prohibita sunt servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus penitentiam iuxta modum culpę accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire in [u] omnibus faciant.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut foeenum tollere aut granum, sive pecora maiora vel minora, domosque infringere [w] vel incendere, hęc ne fiant omnino prohibemus. Quod si [x] ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XII testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, ||fol. 89v|| cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.
Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille cuius conlusione vel exhortatione admissum est, tanquam fur dampnetur; et servus quod tulit reddat, et insuper CXX ictus accipiat.
Fur nocturno tempore captus in furtu, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.
Si quis de fure nesciens aliquid conparaverit, quęrat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quęrere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans [a] postea detectus fuerit, tanquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.
Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtivum componat.
Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet, et cadaver mortui accipiat.
Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi cuius pecuniam [b] conparavit. Salva videlicet eius iustitia in altero.
Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.
Volumus ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter ||fol. 90r|| cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.
Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse penam vel dampnum [d] quod alteri intulit excipiat. Neminem dampnes antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.
Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia ędificia restituat et, quicquid ibi arserit, conponat [e] et insuper LX solidis sit culpabilis et publica penitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem conponat et omnia quę ibi perdiderint restituat.
Si quis servum iniuste accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.
Si quis viam publicam audito stratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege conponat [f] et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.
Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.
Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, compositione [g] inter se multentur.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quęcumque species fuerint commendate ||fol. 90v|| sive custodiendum traditę sint sive vendende et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint [h] incendio cremate, una cum testibus, qui commendata susceperat, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero quę commendata fuerant furtu probantur ablata, qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Conpositio [i] vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum cui commendaverit quęcumque fuerint subpressa repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.
Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.
Si quis servum suum vendiderit [k], forsitan eius nessciens [l] facultates habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque inveniri poterit.
Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; qui non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit [m].
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.
Si quis alicuius mortuum reppererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus [n] mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui praecipit mortuos sepelire.
Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat quod dicit seu vili pretio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore caelatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit inmutatam. Si autem non dixerit, mutari potest in die illa et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte eum invenire infra dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, qui vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.
Qui arras dederit pro quacumque re, pretium cogatur implere quod placuit emptori.
Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat: qui alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit qui peregrino nocuerit vel illum assallierit aut despoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet conponi aut suo seniori vel socio conponat cum sua lege. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elymosinam tribuant; et insuper LX solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elymosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.
Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui aut servum aut ancillam aut ||fol. 91v|| quamcumque rem ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.
Si quis alicuius caballi vel bovis [o] vel cuiuslibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus quod valet, et partem tertiam conponat.
Si quis iussione regis, vel ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidiosus sit: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquod mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponantur.
Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator affirmet.
Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.
Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocentii capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus quę ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio [r] quod vivendo illicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papę et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.
Ut unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandaliis [t] celebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.
Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.
Dignum ac necessarium est ut missi per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiter puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui et ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.
Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticę a fidelibus oblatę et ab ecclesia recepte sint. Et eo modo illas distribuatis ut ab illo cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed ęterni gaudii mercedem accipere mereamini.
Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus ut propter humilitatem nostram et oboedientiam quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem nobis [u] a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.
Admonemus etiam episcopos et abbates ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent: quia multę reclamationes et querelę de hac causa ad nostras aures solent pervenire.
Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat: quia nos volumus illi beneficium dare qui nobis bene servierit.
Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem femininam ad civile iudicium accussare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iusta sententiam ||fol. 92v|| proferat. Hęc omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctę dei ecclesię. Et nostri provinciarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luituras, et officium perdat.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit, et quę non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non protestetur. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus quęratur, domino suo reddatur cum omnibus quę attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea queri non potest; sed tantum ea quę in monasterium adduxit dominus servi recipiat.
Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provincię eum teneat et curię suę connumeret.
Nemo ecclesiam ędificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publicę. Et ante praefiniat qui ędificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci [w] viribus addicatur. Comes et ministri eius qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.
Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam ||fol. 93r|| melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eciam eligunt, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita [x] castam, et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo cui monasterium subiectum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corriperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hęc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si [y] intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius hęc nostro fisco addicat. Si vero comes provincię vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci [z] viribus dare conpellatur.
Nemini regnum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit [a] auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed his qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, pretium quod accipit in ipso monasterio amittat, et una cum pretio monasterium perdat, et ipsum [b] monasterium in pristinum reformetur statum.
In civitatibus in quibus praesides pręsunt, ipsi audiant causas, seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi malluerint [c], hoc quoque fieri non permittimus.
Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiose vel quacumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poenae subsistat, et exilio tradatur.
Ne X anni, neque viceni vel XXX annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XL annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.
Sancitum ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos.
Decretum est ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos pręsentes habeat, locumque defendendi ad abluenda [d] crimina accipiat.
Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo [e] persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciunt fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius inpeditorum vita discutiatur.
Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si [f] non poterit datis testimoniis adprobrare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
Si accusatori persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Non est iustum iudicare aut condampnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.
Maior a minore non potest iudicari.
Iudicis non est quemlibet iudicare vel condampnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed qui non est accusatus, ideo non est eiectus.
Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.
Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare ||fol. 94r|| nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in questione quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod adnecti conveniat.
Sunt quidam quod [h] contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.
Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.
Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas.
Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum [i], non eis denegetur qui provocaverint.
Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.
Stand: 2008-10-24