Nonnulla haec capitula pro brevitate libri canonum atque levitate a domno Karolo et a suis sapientissimis episcopis excerpta sunt, quaedam de capite sententiae, quaedam vero de medio, quaedam autem de fine, quae valde necessaria habenda sunt atque memoriter retinenda. Reliqua vero tam ab eisdem quam et postea a domno Hluduuico eius filio, ut usque proceribus aucta sunt.
Ut unaquaeque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici, qui preficiuntur in thoicis vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum sub episcoporum, qui in unaquaque [u] civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent evertere huiuscemodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiaceant. Si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat sacerdotem vel clericum habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad sęcularia negotia convolare.
fehlt
Penes episcopos erit potestas modum conversionis penitentum probantes vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero pręcedens eorum vita et posterior ||fol. 147v|| inquiratur et ita eis inperciatur humanitas.
Conversatio penitentum et fides tempus adbreviat.
Si quis oblationes ecclesiae extra ecclesiam accipere vel dare voluerit pręter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. [v]
Si quis episcopus damnatus a sinodo vel presbiter aut diaconus a suo episcopo ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia sinodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de ecclesia et maxime, si postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare nec cum his, qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae simul orandum est; ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt, seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte eis prę||fol. 148r||cipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo prętitulatus est et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia, ut hi, qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum est, ne quis alienos fines usurpet aut per pręmium vel favorem alicuius terminos patrum statutos transcendat. Quanquam novellę suggestiones, quae vel obscurae sunt vel sub genere latent, inspectę a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet clericis predamnari [x]. Universum concilium dixit: nemo contra prophętas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo.
Transgredientem canonum definitionem excommunicatum esse pręcipimus.
Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.
Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.
Satisfactio penitentiae non est tam temporis longitudine quam cordis conpunctione pensanda.
Tempora pe||fol. 148v||nitudinis habita moderatione episcopi arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos. Pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudine respicientes necessitates.
Qui tales ordinant sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere nec pręstare regimen, sed augere discrimen.
Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt et quos refutare debuerunt, consecrarunt. Unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt quod neglecto iudicio praestiterunt.
Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quę factae sunt ordinationes illicitę, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut cum his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, quia nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu et tempore excommunicationis ante audientiam communicare pręsumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut pręsbiteri non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Clerici vel continentes ||fol. 149r|| ad viduas vel virgines nisi ex iussu episcoporum vel pręsbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis vel cum his, quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi clerici pręsentes sunt aut graves aliqui Christiani.
Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, sed tantum primae sedis episcopus.
Penitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentiae tempora decernantur.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrandae.
Placuit, ut nemini sit facultas relicta principali cathedra ad aliam ecclesiam in diocesi constituta se conferre vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem agere et propriam plebem neglegere.
Defensores ecclesiarum adversus potentias sęcularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
Placuit, ut quotiescumque concilium congregandum est, episcopi et pręsbiteri, qui neque aetate neque egritudine aut alia graviori necessitate impediuntur, conpetenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant.
Placuit, ut, qui semel in ecclesia ||fol. 149v|| legerit, ab alia ecclesia ad clericum non teneatur aut promoveatur et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.
Penitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, Vta feria ante pascha eis est remittendum. Caeterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat, atque illuc cęlebrare divina mysteria inconsulto eo, cui commissa est, praesumat.
Rite baptizatos illo dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine patris et filii et spiritus sancti necesse est provideri.
In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.
Si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebit.
Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio summovendus. Et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divinae militiae desiderat mancipari sive inter lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur; deinde acolitus vel subdiaconus quattuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione ||fol. 150r|| non utitur. Nihil interest utrum in pręsenti examine omnia, quę dicta sunt, de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Non debere quenquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam; quia timeo, ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit, si silentio faveamus errori.
Profundiores questiones nec contempnendae sunt nec penitus asserendae.
Nec ociosa nobis esse patitur, qui exercenda, non neglegenda, donavit.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcavimus.
Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus limitibus nec in alterius parrochia quicquam praesumat, nec usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui divinę militiae fuerit aggregandus.
Ea, quae male pululant [z], radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.
Usuram non solum clerici sed etiam laici christiani exigere non debent.
Aliter nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perditores aut perditi, zelo fidei dominicę persequamur, et sanis mentibus, ne pestis haec latius devulgetur, severitate, qua possumus, abscidamus.
Ante tribunal domini de reatu neglegentiae se non poterit excusare, qui plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interiorum ordinum culpae ad nullos magis referendę sunt quam ad desides neglegentesque doctores: qui sepe multam nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
In his, quae vel dubia vel obscura fuerint, id noverimus sequendum, quod nec pręceptis evangelicis contrarium nec decretis invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor et aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium.
Non est coniugii duplicatio, quando ancilla relicta uxor assumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit etiam multis licitis abstinere.
Nulla lucra negotiationis penitentibus exercere convenit, quia difficile est inter vendentis et ||fol. 151r|| ementis commertium non intervenire peccatum.
Reatu maiore delinquit, qui potiore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit.
Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi penitentem vel sub manu positum sacerdotis vel, qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiteri in parrochia, presbiter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Daemoniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his, qui ad deum migraverunt.
Summopere contentio est vitanda.
Mali bona ministrando sibi tantummodo nocent nec ecclesiae sacramenta commaculant.
Qui interveniente ||fol. 151v|| repudio alio se matrimonio copularunt; quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissotiatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, ne possunt adulteri non videri in tantum, ut etiam hae personae, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque episcopus habeat suae parrochiae potestatem et regat iuxta reverentiam singulis conpetentem et providentiam gerat omnis possessionis, quae sub eius est potestate.
Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provintiae.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent cum summa reverentia et timore dei. Participet autem et ipse quibus indiget; si tamen indiget.
Non oportet sacerdotem vel clerum sine iussione sui proficisci pontificis.
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circum circa sunt proveantur ad ecclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium [a] provehendi.
Qui sunt supra diocesim episcopi nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra praefixos sibi terminos, accedant nec eos aliqua presumptione confundant.
Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero, quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est, quod illa, quae sunt per unamquanque provintiam ipsius provintiae sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Si quis a metropolitano leditur, apud primatem dioceseos iudicetur.
Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio vel suspitio.
His, qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
Placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est, ille, qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis episcopus accusatur, ad prima||fol. 152v||tes ipsius provintiae causam eius deferat accusator.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Concilium universale nonnisi necessitate faciendum.
Causae, quae communes non sunt, in suis provintiis iudicentur.
Unaquęque provintia suo metropolitano et suis conprovintialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provintiae quicquam praesumat.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint pręgravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, archiepiscopi pręcepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postuletur [d] ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personae contradicentium. Postremo vero illa, quae obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, ||fol. 153r|| eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, pręsertim cum nullum ex LXXta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de chorepiscopis habetur scrptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo [e] X.: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sancto sinodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint.
Pacuit, ut omnes servi vel liberi omnesque infames personae ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt.
Placuit, ut quotiescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quod ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII aetatis suae annos nullus admittatur.
Canones Affricano provintiae vel etiam decreta Nicena infe||fol. 153v||rioris gradus clericos sive ipsos episcopos suos metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quęcumque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provintiae vel etiam universale provocare.
Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma; alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iuditio episcopi Romani determinata.
Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia, episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit; nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctę carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt. Quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, ||fol. 154r|| clamante canonum tuba: Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid - subauditur conprovintialium coepiscoporum -, nisi quantum ad propriam parrochiam.
Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non admittunt, et nos summovemus.
Si quę causae vel contentiones inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provintiae episcopis iurgium terminetur. Nec cui liceat sine episcopi iudicio tamen Romanę ecclesię, quę in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provintia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provintias vel aliorum conprovintialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum [f] reus ab omnibus iudicetur.
Quaerendum in iuditio, cuius sit conversationis et fidei, is, qui accusat, et is, qui accusatur.
Ut hi, qui non sunt bonę conversationis vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint sacerdotes ||fol. 154v|| accusare.
Placuit, ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Episcopi pontifici, a quo consecrari probantur, praeiudicium inferre nullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur, ipse quae [g] demum potestative non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste vitur [h], accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel assequendi aliquid deneganda est licentia.
Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis, id est sceleribus irretita apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Item constitutum est, ut nulli interventori licitum sit, cathedram, cui intercessor datus est quibuslibet populorum studiis vel seditionibus, ||fol. 155r|| retinere.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
Providendum est in omnibus, ne in aliquo apostolica vel canonica decreta violentur.
Karolus gratia dei rex regnique Francorum rector et devotus sanctae ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicę sedis ortatu omniumque fidelium nostrorum et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus nisi illi tantummodo, qui propter divinum mysterium, missarum scilicet sollemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electis, id est unum vel duos episcopos cum cappellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque prefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare pęnitentiam possit.
Ut sacerdotes neque Christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.
Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ||fol. 155v|| ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem sinodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint vel sanguinem Christianorum vel paganorum fuderint aut canonibus obviaverint [i], sacerdotio priventur, quia deteriores sunt sęcularibus.
Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat adiuvante grafione, qui defensor ecclesiae est, ut populus dei paganicas [k] non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat sive profana sacrificia mortuorum sive sortilegos vel divinos sive filacteria et auguria sive incantationes sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini; quę potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.
Statuimus, ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circueat [m], populum confirmare et plebes docere et investigare et prohibere paganas observationes divinosque et sortilegos auguria, filacteria, incantationes vel omnes spurcitias gentilium studeat.
Decrevimus iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo sit illi subiectus, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo sive de fide catholica sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quando||fol. 156r||cumque iure canonico episcopus circueat [n] parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet, et in cęna domini semper novum chrisma ab episcopo suo quęrat et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere luminaribus ecclesiae vetus non tardet.
Ut nemo accipiat aecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et pęnitentibus; ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio IIIIor temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa aestatem et alterum circa autumnum. Et alia vero, si necessitas fuerit vel denuntiatio regis urgueat, vocatus venire nemo tardet.
Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
Ut ieiunium IIIIor temporum et ipse sacerdos observet et plebi observandum.
Ut nullus sacerdos nisi in locis deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis missas celebrare pręsumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum nec discere iuxta pręceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendatum habeant.
De his, qui recedunt de corpore pęnitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare, quod morienti sufficit consolationi secundum definitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut ostensis necessariis pęnitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum [o] aut clericum aut iuniorem eclesiae sine scientia episcopi per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam irrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus episcoporum vel sęcularium cuiuscumque alterius episcopi sive ecclesiae seu privatas res aut regnorum divisione aut provintiarum sequestratione conpetere aut retinere pręsumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus et a cummunionis [p] gratia sequestratus, quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
Secunda vice, ||fol. 157r|| propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum sanctorum episcoporum ammonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes, volumus, ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi electione ceterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant, populis pęnitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere et hoc maxime previdere, ne sine [q] viatico quis de seculo recedat; hi vero nec arma ferant nec ad pugnam pergant nec effusores sanguinum vel agitatores fiant, sed tantum sanctorum pignora et sacra mysteria ferant et orationibus pro viribus insistant, ut populus, qui pugnare debet, auxiliante domino victor existat, [r] et non sit sacerdos sicut populus. Reliqui vero qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, laetanias, oblationes, elymosinas faciant orantes deum caeli, et proficiamus in itinere, quo pergimus, victoresque deo aminiculante existamus. Gentes enim et [s] reges earum qui [t] sacerdotes secum pugnare permiserunt nec prevalebant in bello nec victores extiterunt: quia non erit differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum, nonnullasque [u] alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; quae propter dictum nefandissimum scelus nec victores extiterunt nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes mavolumus [v] cum paucis et licitis domino opem ferente victores existere, quam cum multis et illicitis tergam, quod absit, vertere ||fol. 157v|| et cum predictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necantur pręcipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur. Ad nihilum valet ultra nisi, ut mittatur foras et conculcetur [w] ab hominibus. Et dum haec ita se habeant, elegimus potius domino amminiculante nobisque illis et cunctis eorum ecclaesiis opem ferente nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra haec faciant aut gradibus careant aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam illicita eis aut imperamus [x] aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus. Quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus, qui corruent ante nos pagane gentes et victores erimus; insuper et bene agentes domino auxiliante vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis, ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitula||fol. 158r||ribus nec ad pugnam properarent nec arma ferrent nec homines tam Christianos quam paganos necarent nec agitatores sanguinum fierent vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere velle vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec certius credantur et per futura tempora conserventur, precipimus, ut nullus res ecclesiae nisi praecario possideat. Et postquam ipsę pręcariae finitae fuerint, faciant potestative speculatores ecclesiae, utrum elegerint aut ipsas res recipiant aut posteris eorum sub pręcario et censu habere permittant. Ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et si a rectoribus earundem ecclesiarum precariae [y] renovandę sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa et reges eorum praeterea cecidisse, quia ęclesias expoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt; episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ecclesiis eorum abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt regnaque et regiones et, quod peius est, regna celestia perdiderunt atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. Quę omnia vitantes nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed quantum valemus et possumus adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui per deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque ||fol. 158v|| nec alia faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum dei pro viribus existant; ne in foveam, in quam praedicti reges et regna ceciderunt, cadant aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus, ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo umquam tempore absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocumque ingenio alienare pręsumat. Quod si quis fecerit tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus poenis sacrilegii subiaceat et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter [z] puniatur et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuos etiam sepultura et cunctis dei ecclesiae precibus et oblationibus careat nec elymosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ecclesiae auferre, invadere, alienare, vastare vel surripi, maxime omnes scripturę divinae testantur. Et beatus Simmachus papa synodali sententiam cunctos feriendo dicit: Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum decreta canonum et sanctorum patrum edicta haec eadem testantur, qui scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino sub poena ||fol. 159r|| sacrilegii generaliter omnibus cuntarum ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes sacerdotumque et reliquorum servorum dei oppressiones, vexationes atque cunctorum generum iniurias necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicationes sodomiticasque luxurias atque incesta vel cuncta illicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia et omnia illicita, pro quibus non solum regna et reges, sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia deo auxiliante per merita et intercessionem sanctorum servorumque dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus actenus nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro predictis inlicitis et spurcissimis luxuriis his, quod absit, careamus. Nam multę regiones, quae rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes vexationesque et sacerdotum reliquorumque servorum dei oppressiones vel quascumque iniurias, quae iamdicta illicita et adulteria vel sodomiticam luxuriam vel commixtionem meretricum sectati fuerunt nec in bello seculari fortes nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter dominus talium criminum patratoribus ultrices poenas per Sarracenos et alios populos venire et sevire promisit, cunctis earum gestas legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non [a] dubitamus, quia vindex est deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus, qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet [b], omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publicę pęnitentiae satisfactionem retrudi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea, in quam ||fol. 159v|| alios cecidisse cognovimus.
Quod illi presbiteri, qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos et seorsum populos congregant eorumque erroneum ministerium non in ecclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi carceribusque vel monasticae vitę sub pęnitentia diebus vitę suę tradendi, mala, quę egerunt, luituri.
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad seculare iudicium attrahere praesumat nec laico quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat.
Ut clerici venationes non agant nec accipitres vel falcones habeant.
Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholica quam de baptismo atque de omni ordine ministerii sui.
Ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam circueat populumque confirmet ac doceat et ea, quę vitanda sunt, prohibeat et ea, quae agenda sunt, utiliter agere suadeat.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
De ecclesiarum negociis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice.
Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.
Canonica testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquam debet accusari vel iudicare, antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis ecclesiae, quę sibi commissę et integerrime fruens rebus ac honoribus sub certis accusatur criminibus, post quia ante non licet quam ab accusatoribus familiariter, ut ea emendare debeat, sub quibus res agitur, ammonitus fuerit. Si inter se seminare [d] ante peccaverint, canonice ad synodum convocetur, ut ab omnibus, qui haec pretermiserint ex utraque parte publice arguantur et corrigantur, qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte aut aliqua necessitate conpulsus aut in fratrum conventu aut in quolibet loco non canonice vocatus nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet, unde quęrimonia agitur; deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat ad synodalem conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum aut apud sedem apostolicam nec aliorum nisi ||fol. 160v|| suorum aut certe electorum iudicum sententia inpetatur vel teneatur sane, si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haud dubium est.
Ut clerici [e], qui superbi vel contumaces sunt, coherceantur, ut minores quam maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant. Quia manifestum est illum non esse dei, qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbię inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus ad iudicia laicorum publica conveniat, nisi per iussionem episcopi sui vel abba iuxta canonum Cartaginensium capitulum VIIII, ut ibi scriptum est: Qui relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum admittat; in criminali iudicio. In civili vero perdat, quod evicit, si locum suum optinere voluerit. Cum enim ad elegendos iudices undique ecclesiae patet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat, qui de universa ecclesia male sentiendo quidem de seculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas apostolus magis ad ecclesiam deferri atque ibidem terminari praecipiat. Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus vel subdiaconus aut fidelis laicus vel quicumque regulę mancipatur, suo episcopo, inflatus aut scisma faciens aut contumax vel inoboediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent, et per inoboedientiam ||fol. 161r|| primus homo cecidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causam deferat accusator; qui attentius discutiantur, si causa pietatis hoc fiat nec ne. Quod si alicuius [g] invidia aut inimicitia vel prava cupiditate aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium. Quoniam inconveniens est, ut hi, qui throni dei vocantur et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur, minus ne reiciantur et canonice corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat, ne iudicis et assertoris personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spacii restituat, quantum ||fol. 161v|| praesumpsit invadere, cum fructibus duplis.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatum cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso anethema abeatur. Nihilominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit, longius repellatur; nec vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Statutum est, ut presbiteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis nec ab aliis praelatis nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri [i].
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet [k] ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere ||fol. 162r|| temptaverit, synodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, qui episcopos in qua constituuntur, accusat aut condemnat. Non est itaque arguendus a plebe vel a malę conversationis aut pravitate accusandus episcopus, sed rectores ecclesię a deo sunt iudicandi.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Si quis ad faciendam rapinam aggreditur aut iter agentem in praediis assederit aut domum alterius nocturnis spoliator intraverit et occisus fuerit, mors latronis ipsius animę requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes [l] testes convincatur. Si maioribus personis obiectum fuerit crimen, principis est expectanda sententia.
Si quis episcopus a quoquam inpetitur, vel ille aliquam quęstionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam pręsbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, ||fol. 162v|| scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est, ut, si quis hoc facere temptaverit, tanquam transgressor canonum damnetur.
Placuit, ut quandocumque episcopus accusatur, sicut provinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctae et universales Romanę ecclesiae appellet pontificem, ut ab eo quicquid iustum et deo placitum fuerit terminetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere depositis armis, qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicumque eos de porticibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel adiacenciis ecclesiarum abstrahere praesumpserit, capite puniatur.
Ut nullus episcopus alterius episcopi plebes usurpet aut alium conculcet episcopum, supergredi etiam non debet, non aliquod ei incommodum in sua parrochia vel alicubi faciat.
Ut omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum vel testimonio humano dubii habeantur nec recipiantur.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput inpetunt alienum. Quod si convicti fuerint, continuo strangulentur. ||fol. 163r|| Si servus super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur.
Si quis episcopus, a quoquam inpetitur, vel ille aliquam quęstionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Sancitum est, ut publicę nuptiae ab his, qui nubere cupiunt, fiant, quia sepe nuptiis clam factis gravia peccata tam in sponsis aliorum, quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis accrescunt vel accumulantur. Ex his autem procreari solent cęci, claudi, gibbi vel lippidi sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos, in cuius parrochia nuptiae fieri debent in ecclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet, si eius propinqua sit an non, aut alterius uxor vel sponsa vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerint, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: Talis esse debet, quę uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate et dotata legitime et a parentibus tradita sponso et a paranimphis accipienda et ita secundum legem et evangelium publicis nuptiis honestata, in coniugio licite sumenda et omnibus ||fol. 163v|| diebus vitę suae, nisi ex consensu et causa vacandi deum, nunquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit dimittenda, sed illa vivente altera non ducenda, quia adulteri regnum dei non possidebunt; et pęnitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores, quorum priores mariti vivunt. Adulterina enim sunt ista coniugia. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius sit propinqua, quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius commixtionem maculaberis. Et in decretalibus papę Gregorii legitur: Si quis diaconam aut monacham aut commatrem spiritalem aut fratris uxorem aut neptam aut novercam aut nurum suam aut consobrinam aut de propria cognatione vel quam cognatos habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Item. Si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem vel consentientem [n] ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Et alibi in canonibus scriptum est, ut nemo usque adfinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis conubia ducat neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Oppido enim ista omnia cavenda sunt, ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint et nihil impedierint [o], tunc, si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentorio continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum publice et occulte ducenda est uxor, ut boni ex eis filii domino miserante procreantur, et non tales sicut superius dictum est.
||fol. 164r||Ut excommunicatus a sacerdote, maiores natu vel episcopos accusare non pręsumat, quamdiu in ipsa est excommunicatione. Quod si pręsumpserit, non recipiatur, sed aut maiori excommunicationi subiaceat aut ab ecclesia pellatur.
In civilibus causis vel levioribus criminibus legibus dilatio pręstanda est. Homicidę, adulteri, malefici, venefici, convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Statutum est, ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in concilio in canonibus, Calcidonensi: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. De desponsatis quoque puellis et postea ab aliis raptas in canonibus Ancyrani concilii legitur ita: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus antea fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica pęnitentia multetur. Rapta vero, si eam sponsus ||fol. 164v|| recipere noluerit, et ipsa eiusdem crimini consentiens minime fuit, licencia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post hęc iungere pręsumpserint, utrique anathematizentur.
Nemo debet iudicari aut dampnari, priusquam accusator pręsens habeatur, et spacium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluenda crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio, sed liberi ab omni humano servitio ecclesię deserviant.
Sancitum est de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Non sunt illi testes suscipiendi neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Ut testandi licentia denegetur, qui christianę religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur.
Statutum est, ut illicitus feminarum accessus ad altare non fiat, quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere aut sacrata vasa inpudenter contingere sive indumenta sacerdotalia presbiteris ministrare aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione et auctoritate caret, ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quęcumque feminę deinceps hoc facere pręsumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonense et in decretis Gelasii papę copiosissime invenitur.
Si quis criminator non ante in iudicium [p] decidatur, quam accusator pręsentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur pernicie.
Qui sepulchra violaverint [q], puniantur tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.
Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat ||fol. 165v|| ecclesiam.
Sancitum [s] est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se, quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat eosque canonicę pęnitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cęsariensi titulo scribitur: Presbiter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad penitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter incuriam et neglegentiam rectorum legibus constringantur.
Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi vel maiores natu accusandi patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit vel insistere terrę motu pestiferę suasioni temptaverit, competenti poena et digno supplicio coerceatur.
Qui falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens alligavit, falsi poena non teneatur. In caput domini patronive nec servus nec liber interrogari potest. Ut pregnantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper ||fol. 166r|| existere.
Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctae dei ecclesię de alterius presbiteri parrochia persuadeat, ut ad suam ecclesiam relicta propria ecclesia conveniant et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua ecclesia et populo sit contentus; et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat iuxta illud evangelii: Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis. Quisquis autem contra haec constituta venerit aut haec infrangere temptaverit, tamquam contemptor gradus sui periculo subiacebit.
De viris deo dicatis vel ecclesiasticis [t] facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis quamvis religiosis umquam adtributa facultas.
Is, qui in blasphemia alterius cantica composuerit vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicet. Nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notaturi infamia quicumque, dum appellat iudicem, convicium dixerit; non tantum is, qui maledictum aut convicium dixerit, famosus efficitur, sed et is, cuius consilio factum esse patuerit.
Ut sacerdos vel levita, qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Statutum est et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbiter pęnitentem [v] publice inconsulto episcopo reconciliare praesumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice paenitentes quinta feria [w] ante pascha, quae est caena domini, ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam episcopi prostrato vultu conveniant [x], et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in sacramentorio [y] et in Romano ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur consolenturque et predicentur, quid deinceps agere, quidve vitare debeant, instruantur adque insuper divinis precibus per manus inposiciones ab episcopo sanentur. Nullo namque tempore presbitero in publica missa paenitentem reconciliari [z] sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere pręsumpserit, canonica correctione multetur.
Si quis clericus [a] vel laicus exprobator vel calumniator suo episcopo suo [b] extiterit, ut homicida habeatur.
Convinci nemo potest in iuditio sine testibus aut scripturae sententia absente parte alia a iudice data nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennium revolvi non potest nec inter absentes post vicennium. In causa capitale absens nemo dampnetur, neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator, si quis extiterit fidelis et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum ||fol. 167r|| nec in finem accipere communionem.
Sanccitum est atque omnibus modis prohibitum, ut si quis presbiter praeventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse aut aliqua pecunia tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate [c] seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero, et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia ab episcopo placuerit longo tempore eum penitendo, quae gessit, in carceris erumna recludere et usque ad satisfactionem ibi detinere liceat. Et postea, si se correxerit et talia deinceps minime se facere promiserit, humanius erga eum agere poterit, si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.
Sinodali decreto sanccitum est, ne laici vel seculares de viris deo dicatis ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit [d], excommunicetur.
Sanccitum est, ut presbiter vel diaconus, sive ||fol. 167v|| quilibet clericus regulae subiectus inconsulto episcopo ad iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sanccitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans communionem ei nullus impendat. Simulque statutum est, ut si quis secularium per calumniam ęcclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ęcclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit, coherceatur.
Omnes episcopi in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est, ut sicut sacerdotes vel clericos sua in [g] accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negociis nisi sponte non recipiantur; quoniam inconveniens est, ut hi, qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntariae occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida puniatur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ecclesiae sine consilio proprii episcopi in re vendere praesumat, quia in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus [h] episcopis suis. Et ne deinceps fiat, cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes mature vel collecte essent, ||fol. 168r|| eorum decimas vendere causa ebritatis [i] temptaverunt, quod ne deinceps fiat, pariter omnes inhibemus, sed ut prius cum gratiarum accione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant, ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent vel ecclesia restaurari seu clerici vivere sine [k] episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, quae multis modis aguntur, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent et sciant se non suarum sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano [l] iuditio penitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittant. Sed si quis anathematis poenam parvi duxerit, aut in insulam religetur aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam dei eiusque famulos perturbare.
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici in quacumque seditione arma volentes praesumpserint reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae contradantur.
Sanccitum est, ut a presbiteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur aebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum [o], quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum subplicio.
Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabunt.
Si quis alium crediderit accusandum, apud provinciae illius iudicem negocium suum proponat, omnem iacturam litis incurrat, qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere, quantum res ipsa, de qua agitur, valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis adhęrent, exilio deputentur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex revelatione alienę vindictę a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.
Placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sed tempore, quo omnes conprovintiales egerint pontifices ad synodum faciendam devotis studiis conferantur.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet eumque calumniare vel iniuriare pręsumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum [q] est, ut presbiteri benedictionem in ęcclesia super plebem fundere aut altare consecrare aut reconciliari [r] aut summovere vel collocare ullu modo non praesumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere vel de colo [s] in locum transmutare, at [t] a quibusdam factum audivimus sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est, et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliari [u], presbiteri non pertemtent [v]. Quod si aliter fecerit, gradus sui periculo [w] subiacebunt.
Propter absentes legem volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorum quae proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur, ut res, quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quocumque sedeat, vindicetur. Quęcumque ||fol. 169v|| autem in milicia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum, quasi ad bonum sunt commune pręfixa. Et manentibus terminis, quas statuerunt patres, nemo damnet alienum, sed intra fines proprios atque legittimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Statutum est, ut si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco, in quo ecclesia est, et ad cotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Quicumque necessitate captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecumque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicumque datum est, sine ullius contradictione personę tempore, quo redierint, vindicent ac praesumant; si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint.
Contra caput, etiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
Statutum est, ut omnes presbiteri parrochiae ad civitatem per turmas et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi [y] gratia, ut aliqua pars in parrochiis presbiterorum remaneat, ne populi et ecclesiaę dei absque officio sint et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores atque populi utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab episcopo, id est in civitate, sive a suis benedictis ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento atque missarum solemniis et precibus et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distincte ac singillatim imbuantur. Et omnia, quae illi per parrochias docere, praedicare ac facere debent, eos episcopus et sui bene dicti ministri veraciter et discrete doceant, ut quid facere vel quid vitere [z] debent, sciant, quatenus eorum vitam bene et condigne atque inrepręhensibiliter ducant et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iuditio de evidenti violentiae crimine reus capite puniatur.
Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iuditia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis post iudicium definire, priusquam universa, quae gesta sunt, veraciter audiamus.
Sanccitum est, ut quisquis clericus relicto officio suo propter districcionem [c] ad sęcularem quemlibet confugerit, et is [d] ad quem recurrit solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem ęcclesiae communione pellatur. Simulque sanccitum est, ut, si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est, ut clerici [e], qui comma nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi qui religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Servi, si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini, qui inlicita praeceperunt, notantur infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem, qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Ceterum non licet [f] iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare. Si autem probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituri. Viles autem personae, quae frequenter admisisse violentiam conprobantur, constituta legibus poena suprascripta omnimodis feriantur.
Si extiterint [h] aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari [i], sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexserint, peregrina eis communio tribuatur; ita aut cum eos penitentia correxerit rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Quociens quilibet accusator aliquid de adversario suo eo absente suggesserit, et ante discussionem utriusque partis penitus non credatur.
Pręcipimus, ut nullo vel falso insimulatus crimine extrahatur sacerdos.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat, ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri.
Sicut non vult aliquis gravi [n] oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus inponere.
Sanccitum [o] est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilientur, ad altare domini accedere audeat vel gratiam communionis sanctę percipere, sed geminato tempore per penitentiam conpensabunt, quod discordię servierunt. Quod si unus eorum alio contempnente ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur ||fol. 171v|| ex quo ad concordiam festinasse convincitur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis et alba veste.
Iubemus, ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo paciamini pia canonum decreta violari. Pręcipimus etiam, ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolice sedis decreta temerare.
Sanccitum est, ut illi [p] sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad eas redierint ecclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit ecclesiam, quamdiu successor eius quiescat in Christo.
Iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim, quod vindicte aut calumnię iuditium expectat, per alios intendi non potest.
Omnis, qui non contendit, protegit amicitiam. Nam et apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos ęmulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respicientes, sed aliorum.
Statutum est, ut facultates ecclesiae necnon et dioceses, quae ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent, quod tricenalia lex ||fol. 172r|| conclusit [r] et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare, quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ecclesiae communione pellantur. Et ut feminę sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, quę virorum sunt officiis deputata, praesumant.
Quicumque iudex oblatas sibi in iuditio leges vel iuris species audire noluerit et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in carcerem deportetur.
Valde iniquum est, ut inperiti magistris novi antiquis vel rudes praeferantur emeritis.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodire, sed agendum negotium suum liberi observent, nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso domino in monte Synai prohibitum dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Testis falsus non erit inpunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, aut tali penitentia purgandum sicut de periurio aut tali damnatione et excommunicatione feriendum sicut de homicidio [s] vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti et auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sepe contingere solet, propter aebrietatem aut ventris ingluviem, in tam grande scelus corruat, ut aut septem annis in arta ||fol. 172v|| erumna sit, aut ab ecclesia sit repulsus dicente domino: Quid prodest homini, si lucretur universum mundum, animę vero suę detrimentum faciat?
Poenam, quam reus passurus erat, accusator excipiat si convincere eum non potuerat. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam ille, qui iniurię sustinuit nequitiam.
Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluerit audire et excommunicatus fuerit et rennuerit, perennem condempnationem episcoporum apud deum sustineat et insuper palatio nostro sit omnino extraneus et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vitę periculo feriatur et pretio nullo se redimere umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis [t] eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum uuirgildum omnino conponat.
De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ut si quinque aut septem bone fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium. Quod si contigerit, ||fol. 173r|| ab episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agunt penitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus ut anathema habeatur.
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur [u]. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis dei iudicio semper reservetur sententia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condempnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui latentia producit in lucem et inluminavit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quę certis indiciis conprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quę iuditiario ordine publicantur.
Omnibus sanctę dei ecclesiae fidelibus et nostris notum esse volumus, quia non parva questio de chorepiscoporum superstitutione [v] ad nos non semel aut bis vel ter venerat, sed sepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim questio non solum inter clericos sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi et regularibus episcopis ordinati non eos esse presbiteros vel diaconos aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonicę ordinatis episcopis consumpmati. ||fol. 173v|| Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem affirmabant a chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est qui a corepiscopis erant quasi ordinati, officia audire nollent [w] nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius [x] discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causę in medio fuerint [y] devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referatur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, quę ferebat, etiam eum et hoc interrogaret, ut quicquid super his definiendum esset apostolica auctoritate, a nostris episcopis regulariter sopiretur, qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians hęc non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque sinodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque damnatos et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum nec ecclesiam ab eis dedicatam nec virginem consecratam nec quemquam confirmatum neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesumsere esse peractum, sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare: quia quod non ostenditur gesta, ratio non sinit, ut videatur, iteratum. Predictos autem corepiscopos omnes praecepit damnare et in exilio detrudi. Ista vero omnes maxime regni nobis a deo commissi episcopi cum eodem Arnone permittente pręfato apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos episcopos ||fol. 174r|| inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent nec ipse deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa synodo quam Reginisburc pro eodem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato [z] praetexto habuimus nihil ex praedictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est a canonice ordinatis episcopis peragi debere nec ullum usquam de episcopali ministerio a corepiscopis aliquid accepisse, quia nihil in tante erat, quod aliquis horum accipere potuisset: quoniam quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titulati erant nec canonice a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt; quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo [a] namque ulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis a canonice ordinatis episcopus cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum sepe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non docetur fuisse [b] collocatum. Scimus enim sicut in antiquis patrum legimus decretis posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictio auferre omne vitium, quod a vitio fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ecclesiarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut aliquo modo [c] deteriorare [d] praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intellegimus quam contra illum ęterni imperii deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecrate. Videant ergo vastantes easque invadentes, praenuntiamus, ne [e] ab illo, si se commoveat, vastantur [f] et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ||fol. 174v|| ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire, ne nos ipsos, quod absit, perdamus aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut si quis ex iure ecclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis ecclesiarum unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, ea inpetrare satagat et nihil ex eis aliter ambigat aut concupiscat vel accipiat nec cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. Scimus enim anathematos homines et in praesenti seculo infames esse ac perditos et a consortio de fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque ecclesiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno dei [g] fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans [h], nostras sciat per omnia carere societate: quia non solum, qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Sacius enim nobis est regnum non habere terrenum quam ęternum perdere. Plus vero me credo posse deum per suorum sanctorum merita adiuvare quam omnem militiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his, quibus fruimur bonis, universum mundum lucrare potuissemus, nostram vestrasque animas perdere voluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque evangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrare, si anima sua detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam ęternam.
Non oportet mulieres ingredi ad altare. Babtizando vero oportet fidei simbolum discere et quinta feria septimanę maioris episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei simbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma cęleste percipere et regni Christi participes fieri.
Ut per solemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt penitentiam, sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice penitentes oportet mutare.
Placuit, ut quotiens secundum statuta patrum synodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggere audeat quam ea, quę ad emendationem vitae et ad severitatem regulę animęque remedia pertinent finiantur.
Qui res [m] ęcclesiae petunt a regibus et horrendę cupiditatis inpulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vessane cupiditatis facibus inflammatus suis quemadmodum non contentus rapiat aliena.
Si quis cuiuscumque munuscula ęcclesię sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque supresserit et non statim [p] a sacerdote commonitus deo conlata [q] reddiderit, ab ecclesiae catholice communione pellatur.
Ut nullus episcopus prioribus suis se audeat anteponere.
Clericis sine commendaticiis episcopis sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco atque sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur. Quod si verborum increpatione non [u] emendaverit, etiam verberibus statuimus coherceri.
Ante omnia a clericis vitetur ebrietas, quę omnium vitiorum fomes ac nutrix est, ne quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iuditium, qui captus vino a sensu probatur alienus et proclivius ad iuditium mens labefacta ducatur; ac plerumque possit peccatum ac crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere penam, quam ex voluntaria amentia manasse consisterit. Itaque quemcumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spacio communione statuimus submovendum aut corporali subdendum esse supplicio.
Si quis per calumniam ecclesiam ||fol. 176r|| aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.
Pręcipimus, ne laicus nisi religione praemissa clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines nonnisi probate vitę et ętatis provecte ad quascumque earum necessitates [w] vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici, qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec [x] clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis clericorum circa se aut districtionem aut retractionem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones recurrat ad sinodum.
Si quis clericorum aut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebellis [z] auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint et aut [a] sacramenta inter se data aut cartolam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus hęc praesumptio praevelletur; sed res detecta, cum in sinodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur. Quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde non cartule conscriptione est vel coniuratione exhibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas, auctoritate districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res ecclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrendę [b] cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit aut a potestate ex con ||fol. 176v|| punctione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset. Quod si agit [c] iure ecclesiastico non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iuditium electorum venire distulerit, tamdiu a communione ecclesiastica suspendatur, quamdiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam his, qui oblationes defunctorum ecclesiis sacerdotibus legatur dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiastice iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententię subiacebit, quis sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua ęcclesiis dedit revocare praesumpserit. Abbatibus, presbiteris ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel oblegare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur communione concessa; et quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione Christi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculis itinera non debere neque ullam rem ad victum reparare [d] vel ea, quae ad nitorem domus vel hominis pertinent, nullatenus exercere. Quę res ad iudaicam superstitionem magis [e] quam [f] ad christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter adstatuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est aratro vel vinea vel sectione, messis ex visione exorto [g] velquę censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut quę interdicta sunt exercere praesumpserit, qualiter hęc emendare debeat, non in locorum [h] districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
De missis nullus laicorum ante discedat, quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur, neque ante missam expletam quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina missarum sive vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod, qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
Ut laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non praesumant. Sed pars illa, que ea cancellis versa altare dividitur, chorus tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis [i] utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumine subduxerit, ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt aepulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ecclesia propter passionem domini in merore abstinentiae peragit, quicumque in eo ieiunium, praeter parvulos, senes et languidos ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus, quia ideo consultu sedis apostolicę et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum ||fol. 177v|| fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotium tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Uuormatia generale conventum habuissemus, adlata est nobis a Rihulfo Mogontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papę, in qua inter cetera continebantur hęc: De presbitero vero vel quolibet sacerdote a populo [k] accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini inlato veritatem dicant [l], iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suę puritate, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque [m] maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iudicio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus, ut hęc, quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iuxta reprehensionem nec penes deum, quod absit, damnationem, sed ęternę beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia infucata praestat, praemia consequantur.
Omnes monemus, ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad pacientiae culmen perducere studeant, sicut dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate filii hominum. Et: In quocumque iuditio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic [o] docent praecepta domini: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Vae vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini, quod dicit: Reddit deus unicuique secundum opera sua vel secundum iustitiam suam.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nihil falsi esse dicturos. Hoc etiam iubemus, ut hones||fol. 178r||tioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iudiciis episcopos accusare, ne dum adfutura ipsorum beneficia inpunitas [p] estimatur, libera sit ad arguendos eas animis furialibus copia. Si quid est igitur querellarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorati [q], ut oportuna atque commoda cunctorum questionibus audientia commodetur.
Privilegia, quae olim reverentia religionis obtinuit mutilari sub pene etiam [r] interminatione prohibemus, ita ut hi quoque, qui ęcclesiae optemperant, hi quibus ecclesia beneficiis perfruantur.
Si quis Iudęorum christianum servum vel cuiuslibet alterius secte emerit et circumciderit, a Iudęi ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Ea, quae certa catholica [u] lex [v] vel olim ordinavit antiquas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella [w] superstitutione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur vel id, quod alicui sublatum est, reformatur, ita ut eorum cause vel res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicui [x] conpulsi sunt aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem vel quamcumque iniustam ||fol. 178v|| necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si qui pro necessitate [y] longeque peregrinationis absentiam [z], vel restauranda ea [a], quae in damnis minorum gesta esse probantur.
Quociens de revocanda re vel causa integri restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa, quę sublata est, recipiatur. Et cum in persona actio ceperit intendi, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero in quadruplum reddendum est.
Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis non [b] fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcitur, ut tales deinceps ausus non habeant [c], sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus.
De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo, qui accusavit, refricavi [d] accusatio non potest.
Multi contra canonum constituta ęcclesias, quas edificaverint, postulant consecrari, ita ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Sint semper prospectatores [e] episcopi secundum regis ammonitionem, qualiter iudices cum populis agant et aut ipsos praemonitos corrigant aut insolentias eorum auditibus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione eos suspendant.
Devotam [f] peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit. Et si desinens egerit aptam penitentiam decem annis, recipiat communionem [g]. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam hęc, quae eam receperit, habeatur absens. Corruptorem etiam par pęnam constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad paenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus, si abstinet, a clericis devidetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet, sive laico quolibet sive clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio vel presbiterali officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non [h] oboedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit red||fol. 179v||diturum, ad solutionem statutę promissionis est retinendus.
Si facto preteriorem [i] vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, sibi rei perdite ingerit detrimentum.
Creditori si sine conditione pignus sibi depositum tenens ter debitorem convenerit, ut solito debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres ammonitiones solito debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo [l] participent.
Qui iubente sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumacię tardius recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coherceantur.
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille, qui debet de quacumque ratione debeantur illi a creditori suo solidi quinque, et veniat creditor totos decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit, qui noluit debitum conpensare; similis ratio est de frumento vel de aliis speciebus.
Qui filio familias contra dicta legum in suo patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
Hi vero seculares, qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt, ut nullus causas discidii probabiliter proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopum conprovinciales discidii causas dixerint et priusquam [m] uxores iuditio dampnentur abiecerint, a communione ęcclesiae et sancti populi cętu pro eo, quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ecclesiae fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
Accusationes et accusatores atque earum negotia, quę seculares non adsciscunt lege [n], divina ac sinodica funditus a clericis repellere auctoritate censemus; quia indignum est superioribus pati ab inferioribus, quę inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus episcopus alienum parrochianum praesumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate. Quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poteret [o].
Peregrina iuditia generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices.
||fol. 180v||Paenitentes tempore, quo penitentiam petunt, inpositionem manus et cilicium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne penituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam penitentia non facile committenda est propter statis [p] fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.
Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communia tribuantur [q], ita ut, cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Si quis sacculum vel argentum signatum deposuerit, et is penes, quem depositum fuit, illud invito eo contractaverit, et depositi et furticatio ei in eum conpetit.
Si quis creditor debitore in solutionem tardante rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit, quam quod debeatur, quod plus acceptum est, restituat debitori.
Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur, sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo tempore sinodali ab omnibus provincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis ||fol. 181r|| quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis [s] servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanę sedis pontificem iudicetur.
Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbiteri parrochię infideles [t] aut faculas [u] incenderint, aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglerint [v], sacrilegium se esse cognoscat. Dominus aut ortator [w] rei ipsius, si ammonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Paenitens, quę defuncto viro alio nubere pręsumpserit vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convixerit, cum eodem ab ecclesiae liminibus arceatur. Hęc etiam et de viro in penitentia apposito placuit observare.
Si quis quilibet mandet, ut rem suam decem solidis [x] vendat, et ille eam octo vendiderit, precium, quod ei mandatum est, quicquid [y] minus [z] ab emptore percepit, mandatori [a] compleri conpellitur. Venditio tamen rescindi non potest.
Servus bona fide conparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum precium dominus, sed et ea, quę per fugam abstulit, reddere cogetur.
Sunt nonnulli, qui indiscussos potestate tyrannica non [b] canonica auctoritate damnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant; et levi opinionis aura condemnant, quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus, ut quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis causa eius audiatur, ut non occultę iudicetur vel damnetur. Quia ab aliis iudicari prius non potest nisi ab his, quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.
Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum, aut episcopus adversus quemquam apud synodum provincie iudicetur. Quod si adversus eiusdem provincię metropolitanum episcopus [c] vel clericus habuerit querelam, petat primatem dioceseos, et apud ipsum iudicetur aut apud sedem apostolicam.
Placuit eorum sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus. Quia vocem funestam potius intercidi quam audire oportet.
Placuit, ut accusato, si iudices suspectos habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi [d] se prius proba||fol. 182r||verint innocentes. Quia periculosa est, et admitti non debet rei adversus quicumque qua professio.
Si pervassor [e] finium fuerit adprobatus, eo quod priusquam aliquid iuditio terminetur, id quod alter tenuerat invasisse, non solum illud, quod male pręsumpserit, amittat, sed ut non unus quis rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spacii restituat, quantum praesumpserit invadere.
Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vindicaverit et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est, sed praecipiente patre divisionem ab eo factam durare, sinodo usque ad extremum eius vivendi spacium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquid fuerit consecutus et eum postmodum leserit, probatas in iuditio lesionis causas donationem pater, si voluerit, in integrum revocetur.
Donatio in filio a patre facta, si lesum se pater esse probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus [g] omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit, ne clanculo aut publicę victum domini detractionibus et vitupera||fol. 182v||tionibus dilanient perpendentes illud exemplum Marię, quę pro eo, quod Moysi famulo domini propter Ethiopissam detraxit, inmunditia lepre multata [h] sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Clericus vel laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus audiatur.
Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia. Et liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Si quis contempto fideiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest, atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, nec ab uxore eum dilectio separet concubinę.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si quis monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem se [k] congregatione ipsa subtraxerint et ab episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii [l] sui redire distulerint [m], sint usque ad exitum vitae a communione suspensi, nec ||fol. 183r|| prius ad eucaristiae gratiam admittantur quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse cum humillima supplicatione [n] debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis, quę sibi in habitu religionis in domos proprias tam a parentibus quam per se vestem mutaverint, et si postea contra instituta patrum vel praecepta canonum coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque, quod inlicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestrati [p].
Quot [q] personę solent in iudiciis esse? Quattuor: accusator causę, defensor causę, testes, iudex. Quo quisque utatur officio? Iudex ęquitate, testes veritate, accusator intentione ad amplicandam [r] causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Sepe enim fit causa ratiocinationis aut metu aut gloria aut pecunia, id est aut commodi aliquid appetendi vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is, cuius opere aut consilio furtum [s] factum fuerit, furticatione [t] tenebitur.
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati [u] sunt et cognati, avunculi vero aut avinculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et in||fol. 183v||pressione alicuius terroris apud acta praesidis servum esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui aedes aliquas villasve [v] expoliaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia, ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.
Receptores adgressorum itemque latronum eadem paena afficiuntur qua ipsi latrones. Sublatis enim susceptoribus crassantium cupido conquiescit.
Si aliquis malicię studio incendium commiserit [w], de hoc crimine convictus [x] penis gravissimis iubetur interfeci. Quod si per neglegentiam factum incendium conprobatur, damnum, quod cuicumque inlatum fuerit, res, quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur.
Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti.
In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam sententia non a suo iudice dicta constringat.
Omnis, qui falsa aliis intulerit, puniatur, et pro falsitate proferat infamiam.
Ut provintialis [z] synodus retractetur per vicarios urbis Rome, episcopi, sub se decreverint [a].
Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet quęrelam et ab eo aut iustam emendationem et rationabilem percipiat excusationem ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, dic ecclesiae, id est accusa eum publice tunc et non prius. Et reliqua.
Nulli infami atque sacrilego de quocumque negotio liceat quandoque [c] adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque [d] persona sit, testimonium dicere nec de quacumque reactione vel inscriptione Christianum inpetere.
Nullę causę a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quę legibus non continentur vel quae prohibitę esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri ęstimatę iniuriae damna subire conpellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Si ex rebus, quas violenter aliquis occupavit, quęlibet sub quacumque occasione perierint aut arserint vel servi violenter occupati mortui fuerint, qualibet [f] fraude illius, qui occupavit id, quod perit, factum non videatur, tamen ab ipso quęcumque [g] perierint, reddenda sunt, qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse.
In hoc titulo Greca verba posita sunt, id est 'peri ton alegeus alle non, ecce alogio mecon' [i], quod nos Latine possumus dicere: De his, qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est, id est de his, qui cum pecoribus coitu mixti sunt aut more pecorum cum consanguineis usque affinitatis lineam incestum commiserunt aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyrani concilii sententiam, quę in capitulo XV. et XVI. continetur, pęnitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum [k] fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agendum.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium provincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit; et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu ||fol. 185r|| conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est [m] vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi conprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet per parrochias agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificet trinitas in secula.
Notum sit omnibus, quia, quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari.
Delatori aut lingua capuletur aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios.
Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit [o], uni prius et alteri [p] postea, non querendus est in his donationibus, qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possederit [q], is eam cui est tradita [r] possidebit. Nec interest utrum in parentes an in extraneos, talis sit facta donatio.
Servi in caput domini neque a praeside neque a procuratore neque tam in pecuniariis quam in capitalibus causis, interrogari possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere [t] obiecerit, convitium non est ||fol. 185v|| pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio id, quod iratus [u] dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens post iracundiam iterare ac scribere [v] noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obiecit [w], scribat se probaturum. Revera, ut ibi causa agatur, ubi crimen atmittitur; ut qui non probaverit, quid obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur.
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.
Pulsatus ante suum iudicem, causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, inducię dentur.
Hi, qui inventi fuerint [x] libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.
Homicidę, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerit vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute principis vel summa reipublicę mathematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit cum eo, qui responderit, capite puniatur [z].
Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur aut ||fol. 186r|| in insulum [a] deportantur.
Maius periculum est iudicantis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est nec aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condempnari examine, quem deus suo reservavit iudicio.
Sic odit deus eos, qui adversus patres armantur ut patrum invasores [c], qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbiteri pariterque ammonendi, quatenus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divinae maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his, quibus praemissum est, administraverint contempnationem paciendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt. Si licet, ut quattuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbitero cum suis clericis habendam [d], quarta vero reservanda. Et quicquid exinde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus tenendum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspitio potes [e] esse, in domo sua habeat, et non solum ||fol. 186v|| illas [f] neque illas, quas antiqui canones concedunt, quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum repperitur, aut etiam inpendisse quis earum. Nam si qua de his habuerit, talem necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbiteri, habeat in villa aut in vico domum longe presbiteri conversatione [g], et ibi ei subministret, quę necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere aut presbitero ministrare vel infra cancellum stare aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per omnes veraces [h] et timorem dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extirpare satagant, ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis dei iram incurrant.
Ammonendi sunt clerici et instruendi, ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicent et exempla ostendant, ut ab omni fornicatione et ab omni inrationabili veluti pecudum luxuria et pollutione abstineant, et mundo se corpore et [i] mente deo praeparent.
Quaerendum namque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem ||fol. 187r|| peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum sit, si sponte, si coacto, si per ębrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum venerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum sanctorum patrum debet et non secundum placitum hominis, sed secundum dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas dei in omnibus exquirenda; quatenus dignis precibus et penitudine et digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam cum [k] vitio provocavit.
Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villa subito aut ab alio superventus aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum ante odium interfecerit hominem, septem annos secundum canonicam institutionem peniteat, tres vero a communione privetur; quattuor autem in communione et orationum et oblationum susceptus in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem penitentiae ab ea separari; abstinentia [m] ciborum, in quo providentia sacerdotis erit, secundum possibilitatem penitentis et devotionem et affectionem lacrimarum.
Mulier, quę duobus fratribus nubserit [n], abici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen ut prius solvatur coniugium, et maneat innupta [o], et vir eius absque uxore simili penitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una foemina fornicati fuerint nescientes ||fol. 187v|| alter alterius fornicationem, statim ut cognoverunt adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem post actam penitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sotiari; illa vivente, nequaquam. Illam vero numquam ulterius poterit in coniugium [p] asumi; et iugi paenitentia submissa ad exitum vitę communionis gratiam percipiat. Mulier, quę dormiens filium suum obpresserit, et mortuus fuerit, sex annis peniteat. Vir eius, si in domo illius fuerit, IIII. Si vero in uno lecto, simili modo peniteat, duos in pane et aqua, reliquos quattuor secundum, quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam inponat cyborum.
Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit et occultę ad confessionem venerit, VII annos peniteat, tres in pane et aqua, ceteros quattuor in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse, ut ita ei ciborum abstinentia inponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat per triennium non [r] communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem. Illa vero secundum, quod superius insertum est, publice agat penitentiam. Vir vero eius [s] illa vivente nullatenus habeat licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illa penitentiam agat. Exacta penitentia ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertu [t], utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta, quamdiu vir eius vixerit: quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima, nec illa primo. Habent tamen ||fol. 188r|| potestatem semetipsos reconciliari [u].
Praecipimus, ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant et episcopo suo eaquę necessaria sunt, fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia oboediatur.
Sciendum est omnibus, quod parvuli instruendis canticum ad intelligibilem aetatem evenerint et fidei sacramento et baptismatis mysterio et septiformis gratiae sancti spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum excepto ea, quae sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque [w] placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum prestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post illius [x] perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a deo sit constitutum, et non sit petendum causa luxuriae, ||fol. 188v|| sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob [y] sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare.
Volumus atque praecipimus, ut omnes suis sacerdotibus tam maioris ordinis, quam et inferioris, a minimo usque ad maximum ut summo deo, cuius vice in ecclesia legatione funguntur, obedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere possumus, qualiter nobis fideles existere possunt, qui deo infidi et suis sacerdotibus inobedientes apparuerint, aut qualiter nobis obedientes nostrisque ministris ac legatis optemperantes erunt, qui illis in dei causis et ecclesiarum utilitatibus non obtemperant. Potius namque iuxta veritatis vocem ille metuendus est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, quam ille, qui corpus torqueri et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et iterum: Qui vos recepit, me recepit. Et qui me recepit, recipit eum, qui me misit. Et multa alia horumque similia. His ergo fulciti [z] oraculis iubemus, ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria et ad malos et peccatores atque neglegentes homines ||fol. 189r|| distringendos sumopere obedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inobedientes fuerint inventi, sciant [a] se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio [b] locum neque nobiscum aut cum nostris societatem aut communionem ullam [c] habere, sed magis sub magna districtione et ariditate poenas lui. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benivolentiam. Quoniam si haec fideliter et utiliter impleverint, tunc deo et nobis fideles erunt. Si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed etiam infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur eorumque domus puplicabuntur [d] et ipsi exiliabuntur.
Placuit, ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes, qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo [e] tempore legitimo baptizari. Similiter et de ęcclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur et fideles confirmentur. Quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum.
Pro ęcclesiarum causis ac necessitatibus earum atque servorum dei exsecutores vel advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici cuiuslibet gradus in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ad ||fol. 189v|| eandem [f] loca pertineant, atque in ipsis locis perseverent.
In singulis episcoporum parrochiis presbiteri eorumque ministri non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis crisma [g] petant vel accipiant; nec alio umquam tempore iuxta sanctos canones vel secundum morem Romanum, nisi in cęna domini sanctum crisma conficiatur. Quibus etiam diebus presbiteris [h] vel diaconibus aut subdiaconibus bene fidelibus indignum enim est, ut alii illud suscipiant nisi illi, qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum [i] est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta locum LXX discipulorum, id est presbiterorum, tenent, vel ab ipsis presbiteris nec virginum consecratio nec sancti spiritus traditio nec ecclesiarum vel altarium consecratio vel illa, quę solis episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopis episcopus non potest consecrari, quomodo ille episcopus erit, aut aliquid de episcopi ministerio nisi quantum presbiter, cuius locum in ecclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo, quę isti praesumptiose de episcopali ministerio egerunt, irrita esse et potius nocumenta, quam aliqua adiumenta sunt iudicata ac sepius interdicta. Ideoque fiant omnino, sub anathematis vinculo interdicimus atque, qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati in meliorem statum a canonice, id est a tribus ordinatis episcopis, ut reformentur [k], iubemus; quia reformatio non est iteratio, sed ecclesiastica et canonica perfectio.
Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat et non rapiat. Qui vero eam rupuerit vel furatus fuerit aut seduxerit, numquam eam ||fol. 190r|| uxorem habeat, sed propinquis suis eam legibus reddat, in triplo plenum bannum domini sancto [l] conponat et insuper canonice publicam penitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservare obtamus.
Sciendum est omnibus, quod et in aliis conpetentibus locis, si locus basilicę procul fuerit, oratio ad [n] deum et confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio nonnisi in locis apis [o] deo dicatis; excepto tempore hostilitatis, et in hoc nonnisi in altaribus [p] et tabernaculis apis [q] deo dicatis nullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis sęcularium tam maioris ordinis quam et ferioris [s] peccatum egerit, et vocatus sui episcopi a veritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia et uxoris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod inlicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ęcclesieque gremio, a [t] cuius utero deviaverat [u], peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut clerici pompis aut sagis vel armis non utantur.
Ut ea, quę in sua diocesi episcopus per se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet vel regi indicare [v] non tardet, ut, qui ecclesiasticis regulis inobediens apparuerit, per potestates ||fol. 190v|| exteras corrigatur.
Statuimus, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatur et corticatus [x] videatur; et post episcopus augeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem et in carcerem missus vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonanes velatę eadem penitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.
Pręcipimus, ut, qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctę trinitatis baptizentur et postea ab episcopis crismentur, quia [y] aliter Christiani nec dici nec esse [z] possunt.
Si quis ab corepiscopo [a] et non ab archiepiscopo [b], quia [c] non episcopi [d], sed vicarii [e] episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari talis confirmatio non debet. Nam chorepiscopi ante apostolicam atque sinodalem prohibitionem non ex numero apostolorum, sed ex LXX discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos numquam spiritum paraclytum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut praedictum est, iamdicti corepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec spiritum paraclytum ullo umquam tempore tradere potuerunt nec modo possunt. Quapropter non apparet iteratum, quod olim canonice non agnoscitur patratum.
Quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus inpositionem ||fol. 191r|| purgandus est.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere et quinta feria ultimę septimanę episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in ęgritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei simbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti [f]. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma celeste percipere et regni Christi participes fieri.
Quod hi, qui dubitant, utrum sint baptizati an non vel a presbitero diis mactanti vel inmolaticiis carnibus vescenti fuerint baptizati, ut baptizentur, praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores: quia iam tertia superflua est.
Quod pro catholicis defunctis sint memoriae faciendę et oblationes et orationes deo offerendę, nec tamen pro impiis, quamvis sint Christiani, ex is aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggere audeat quam ea, quae ad emendationem vitę et ad severitatem regulę atque ad animae remedia [h] et vite pertinent, finiantur.
Qui reicolam [i] ecclesiae petunt a regibus, et horrendae [k] cupiditatis inpulsu egentium ||fol. 191v|| substantiam rapiunt, irrita habeantur, quę optinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitati episcopus canonum temerator invadat et vesanę cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus rapiat aliena.
Si quis cuiusque munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis collata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque subpresserit et non statim a sacerdote commonitus deo collata reddiderit, ab ecclesiae catholicę communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, appellet concilio Sardicense titulo quinto: Quod si appellaverit, in cathedram ipsius alter non ordinetur.
Ut si ad iudices [m], quos primas dederit, quis appellaverit, alii [n] iudices amplioris numeri decernantur. Quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur.
Ut presbiteri inconsulto episcopo in quolibet loco agenda non audeant celebrare.
Ut presbiter civitatis sine iussione sui episcopi nihil iubeat nec in unaquęque parrochia aliquid agat.
Ut presbiteri rem ecclesię sine consensu episcopi sui non vendant.
Ut abiectum clericum ecclesia non admittat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum structioribus tractet.
Nec cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel sinodochiis pro quacumque elemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quę sunt ablata aut retenta, reddantur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quęcumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipsę ecclesię, cuius directo ordine iuris est ablata, restituat.
Privilegia atque praecepta ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquid antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum ecclesiarum utilitates constitutum est vel quę singuli quique antestites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur.
Placuit, ut clerici non distringantur vel diiudicentur nisi a propriis episcopis. Fas enim non est, ut divini muneris ministri tempo||fol. 192v||ralium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum iussionibus inoboedientes extiterint, tunc sanctę [q] canonicę sanctiones per potestates exteras adducantur, id est per iudices saeculares.
Placuit, ut sicut Leonis papae et omnium episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et sinodali consultu decrevimus, ut nullus corepiscopus per manus inpositionem spiritum sanctum tradere aut sacerdotes vel levitas aut subdiaconos sacrare vel virgines velare aut sanctum crisma conficere vel ęcclesias aut altaria sacrare aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat, quae omnia summis pontificibus, id est cathedralibus episcopis, debentur, et non chorepiscopis vel presbiteris, quorum formam iuxta sanctorum canonum decreta chorepiscopi geruntur. Si autem hi aliquid ex his agere temptaverint, irrita erunt, quę ab eis geruntur et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur [r].
Ut hi, qui a [s] chorepiscopis presbiteri vel diaconi aut subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus officio ministrare praesumat. Similiter homines, qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati vel virgines seu ecclesiae sacratę aut crisma confectum sive altaria dedicata pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur; quia, quę illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quae omnia summi [t] pontifices vel episcopi fuerunt nec deinceps usquam fieri possunt. Nullum enim ex septuaginta ex his aliquid [u] umquam fecisse legimus vel scimus, ad quorum exemplum et formam presbiteros vel chorepiscopos, antequam ipsi chorepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Haec vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a provintialibus episcopis aut praesentia aut iudicio metropolitani consecrati ||fol. 193r|| esse noscuntur, agenda sunt et non presbiteris vel chorepiscopis, qui ambo unius formę esse videntur. Quasi ab eis aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt, quia, qui illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, adtendat [v] illud, quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non [w] sinit ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque [x] similia.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conhibentiam iudicare praesumant.
Ut episcopi tunc immunes habeantur a damnis cum eorum presbiteros ad ea, quę ipsi non correxerint, remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendatium et infamem facit et dampnis afflixit, quanto magis in divina fallax de fide perventus non erit penitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificari prohibentur, qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum Christianis est eorum scelus, qui in Christo praevaricatores existunt, ita modis omnibus decernendum, ut absque satisfactione ecclesiae nullus omnino veniam mereatur, qui a meliori praeposito ad deterius declinasse convincitur: quia crudelis et stupenda praesumptio crudeliori debet extirpari [a] supplicio.
Non solum ||fol. 193v|| ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto ablato sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictę subiaceat.
Ut sabbato sancto, hoc est in vigilia paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec ipsa in parasceve aut in eodem sabbato sancto vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur; canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta penitus non celebrari.
Statutum sepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis [b] incongruentibus [c] fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbiterorum, excepto quando in itinere pergitur [d], et locus basilicę procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat. Missarum celebrationes in huiuscemodi illicitis locis post tot [e] tantasque prohibitiones facere temptaverit, ut gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum summopere a sacerdotibus ac praedicandum est, ne missas in praedictis illicitis locis sacerdotibus cantare suadeant [f], vel hęc illita facere presbiteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco, quem elegerit dominus, ut ponat nomen suum ibi. Sacius [g] igitur est missam non audire quam eam, ubi non licet nec oportet celebrare nec audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis nisi in ecclesiis dedicatis celebrare missas audeant. Si quis contra hęc decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ||fol. 194r|| ut nullus sacerdos in aliis quam in deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas celebrare praesumat: quia sicut non est concessum, ut alii missas cantent et sacrificia consecrent quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum, ut in aliis domibus, [h] altaribus aut vasis missas sacerdotes celebrare praesumant quam ab episcopis consecratis. Sunt ab episcopis consecranda et benedicenda corporales palle ac [i] alia [k] vestimenta sacerdotalia nec non et omnia, quae in usus basilicę vel altaris sive in ministerio sacerdotum ad divina mysteria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis [l] legitur: Quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrifitia vero offerre aut corpus domini conficere nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iustę fieri nisi in locis deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summę necessitatis [m]. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis et altaribus a pontificibus sacra unctione inunctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate et in itinere procul ab ecclesia positis, ne populus sine missarum solemnia et sacramenti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia ex occasione [n], aut pigritia seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut [o] praefixum est, in locis non consecratis missarum solemnia agere non licet. Et hoc nisi ex summis et pro praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam lex divina ammodum praecipiens ait: Caveat quisque ne offerat [p] holocausta sua in omni loco, sed in loco, quem dominus eligit. Et alibi: Recte offert [q], qui ad ecclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest, et alicubi deum orat. Sed non recte ||fol. 194v|| dividit, qui in locis illicitis et altaribus minime consecratis missarum celebrationes peragit. Multo enim melius est missas non cantare aut audire quam in locis illicitis missas cantare aut audire: quoniam qui illicita agit et prohibita facit, non modicum errat, set [r] nimis peccat; et nisi [s] penitentiam canonice et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condemnationem et in futuro iuditio propter hoc indubitanter percipiet. Multa autem et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quę hic prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore, scriptor sive lector, hoc non inseruimus. Nam quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter querendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones hęc decreta apostolica et sinodali atque imperiali auctoritate renovata et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et ortatu conscripta atque firmata temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus [t] aut laicus fuerit, a liminibus [u] ecclesiae usque ad ecclesiae satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inoboediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris conprehensus in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque ecclesiae satisfactionem sub magna erumna remissus [v] maneat.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo [w] modo incesti macula [x] polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est LX solidos, fisco nostro persolvat et insuper canonice ut incestus luat ac publice iuxta canonicos [y] gradus peniteat. Si autem ||fol. 195r|| servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii episcopi iussionem penitentiam publice et canonicę gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de aliquo libet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi contendantur, usque dum episcopo suo obediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite conprehendatur et in carcerem suo [z] magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri hec adimplere distulerint, canonice ab episcopo vel suo ministro excommunicetur, et usque dum hec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius [a] erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excomunicatione inobediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque ambo in nostra praesentia veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali met [b] et ita corrigam [c], ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant [d].
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos habeantur, id est cum Christianis non absumantur [e], non potum in [f] eadem [g] vasculo edant aut bibant, sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint et a tam nefandissimo [h] scelere segregare atque ad publicam penitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, ||fol. 195v|| vel etiam inter eos, de quibus per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut etnichus [i] et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesiae excubare et intrantibus in eam atque in [k] exeuntibus ex ea vultu in terram prostrato veniam postulare, et, ut pro se orare non dedignentur [l], flagitare et lacrimis perfusi vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesiae et prope episcopi canonicam reconciliationem manere et ad pristinum incestum numquam redire nec secularia [m] negotia exercere nec placitis [n] aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus [o] atque ceterorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Incestos [p] nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus.
Si quis e gradibus [q] ei incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis [r] regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicto se incesto coniunxerint episcopi seu presbiteri in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum adnuntient, ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut antequam segregentur per nullum ingenium neque per parentes neque per emtionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et penitentiam fateantur.
Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus; ut si quis clericis in criminali vel in leviori causa pulsatur vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus timetur, qui accusari potuit, ne ||fol. 196r|| subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis [s] ille est, qui crimen intendit, in iuditium episcopi [t] veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis ęstimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberi omnesque [v] infames personae non permittantur maiores natu accusare vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares ascribunt infames esse.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel quilibet clerici apud episcopos, qui alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit sive ille sublimis vir honoris sive ulterius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationis monstrando documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturam fame proprię sustinere; ut damno pudoris existimationis dispendio discat sibi aliene verecundiae inpune [w] insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbiteros ceterosque, si his obiecta potuerint conprobare, ab ecclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis videri debet iustitiae modus, quod appetite innocentię moderatam deferri iussimus [x] ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Nulli alii metropolitani appellentur primates nisi illi, ||fol. 196v|| qui primas sedes [a] tenent [b], et quos sancti patres synodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes [c] sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet dominus [d] cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius exismatimationem [e] caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inheserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione [f] criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut prave vite hominibus lacerandi, ipso domino exemplum [h] dando [i], quando per se ipsum, et non per alios vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummolariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Quicumque se propria voluntate aut in aquam iactaverit aut collum ligaverit aut de arbore praecipitaverit aut ferro percusserit aut qualibet voluntarie se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicumque iudex ||fol. 197r|| aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.
Quando [l] ea, quae canonica sunt ventilantur vel quędam regularia examinantur, neque iudices seculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi is tantummodo, qui in propria accusentur persona.
Monemus, ut iura ecclesiarum, sicut a patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat, nec alterius imitationem suum aliquis quirat [n] augmentum.
Deus ad hoc vestram religiosita [p] tempus [q] ordinavit, ut et iniustitias removeatis et praesumptiones abscidatis et per sacerdatium [r] laborantibus succurratis [s] et multis oppropriis locum non praebeatis, sed post agnitionem ei, qui per calumniam patiatur [t], adiutorium feratis; illum vero, qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis.
Episcopis singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine curę sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut omissis [u] suis alii quilibet illorum se causis admisceant, sed illi eorum vitam conpetenti regulariquę debeant moderamine disponere, qui eos ordinare canonice possunt vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus conpelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem ||fol. 197v|| episcopum contra proprium metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquid habere cause, decrevimus, ut ob hoc sedis apostolicę iudicium his, qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis canonum etiam antiquorum patrum institutione permissum.
Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus. Quisquis ergo cum dilectione dei et proximi fidei, quae in Christo est, firmitatem tenet, eundem Iesum Christum dei et hominis filium apud se posuit fundamentum. Sperandum ergo est, quia, ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur ędificium. Ipsa quoque per se veritas dicit: Qui non intrat per hostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per hostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum hostium. Ille ergo in ovile ovium intrat [v] per hostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac redemptore humani generis vera sentit et praedicat et praedicata custodit. Culmen regiminis ad officium ortandi oneris suscipit non ad petitum gloriae transitorii honoris. Curę quoque suscepti ovilis sollerter invigilat, ne oves dei aut perversi homines prava loquentes dilanient aut maligni spiritus dilectamenta vitiorum suadentes devastent.
Flagitari iuditium non debet de causa, quę definita vel iudicata est.
Qui [x] se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur, quia esse serve [y] dei contemnunt. Filius dei in sancto ait evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine patre facit filius; quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur dicens: qualis iudex, quales testes deo esse debeant, ut cognoscant ||fol. 198r|| homines in iudicando, quod non ex voluntate et potestate sua sed ex equitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda, non potentia.
Clerici lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant, non exspectabilis, non pompis intersint, convivia publica fugant, privata non tantum pudica sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, amorem pecunię quasi materiem cunctorum criminum fugiant, sęculari officia negotiaque abiciant, honorum gradus per ambitiones non appetant, pro beneficiis medicine dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant, odium et emulationem, detractionem et invidiam fugiant; non vanis oculis, non infrena lingua aut petulanti tumidoque [z] gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitus [a] incessu ostendant. Obscenitatem etiam verborum sicut et operum penitus execrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant, contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimonia quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo deferentur. Senioribus [b] quoque debitam praebeant obedientiam neque ullo iactantię studio [c] semetipsos attollant [d]. Postremo [e] in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, exercitio iungi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos student; scilicet ut deo [f] scientiae operam dant, doctrine gratiam populis administrent.
Neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine, quo praemuntur, ||fol. 198v|| exuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quamcumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non conmunicet.
Sciscitandum est, si vult pater virginis, quia caput mulieris vir; requirenda est a patre voluntas virginis, dum deus relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statutum est, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro [g] nichilo babenda [h] putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum regulam discipline ecclesiastice subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesiae communione privetur.
Statutum [i] est, ut nullę accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quę legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris clericum, si iuditio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis, quibus praefuit, sive quolibet homine defensari; interposita pena damni pecunię atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipimus.
||fol. 199r||Placuit, ut quotienscumque concilium congregandum est, episcopi, qui neque aetate neque egritudine neque alia graviori necessitate inpediuntur, conpetenter occurrant; primatibusque suarum provinciarum intimetur, ut de universis episcopi vel duę vel tres turme fiant ac de singulis turmis vicissim, quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant.
Ex epistola sancti Clementis utilia, qui praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quędam autem etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt, quę ipse propter insidias hominum malorum non potes evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia. Inimicus est alicui pro actibus. Vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet qui a ęclesia curam gerit, absque communione obsecundare et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur; ut unusquisque, qui in culpa est, dum capit omnium vel nostrarum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei [m], ||fol. 199v|| qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem cum oboedire coeperit monitis praesidentis; et cetera, quę in consequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clericus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum non putatur, et disciplinę subversor fore agnoscitur.
Episcoporum [n] vero oportet oportune et inportune atque sine intermissione ęclesiam suam docere eamque prudenter regere et amare, ut a viciis [o] se abstineat et salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere, ut legatum dei et praeconem veritatis; quia testante [p] veritate, quęcumque ligaverit super terram, erunt ligata et in cęlo, et quęcumque solverit super terram, erunt soluta et in cęlo. Nimis timenda est haec sententia et praevidendum vobis, ne offendatis eos, qui tantam a domino habent potestatem. Et ideo potius oboediendi diligendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi, vel lacerandi, aut eiciende, sed portande et amandi ipse dicente domino: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus: quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo ||fol. 200r|| sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis in tantum, si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero oboedite eis et vigilate pro eis, quia ipsi vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri et cum gaudio hoc faciunt et non gementes.
Decretum est, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque [q] successoribus traditum invenimus, non fit coniugium nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus propinquioribus [r] sponsetur et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur et paranimfis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis, qui tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut bini soboles generentur, et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt et filios, non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesumat; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur: quia pessimum et periculosum est quempiam de suspitione iudicare aut sine legitimo accusare quemquam damnare.
Placuit, ut unusquisque episcopus per singulos annos cunctas dioceses parrochiasque suas circuire non neglegat, sed docendo, confirmando, singulaque, quę [s] necessaria sunt, restauranda et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando presbiteri aut diaconi parrochias constituentur, oportet eos professione episcopo suo facere.
Ut non liceat a iudicibus clericos vel servos ecclesiae in suis angariis occupare.
Placuit, ut omnes ecclesiae cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
Ut clerici, qui seculares iudices appetant, excommunicentur.
Placuit, ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab episcopo proprio atque, si necesse fuerit, distringente comite publicam per gradus canonicos paenitentiam agere cogatur. Et si inoboediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores presentetur et ut in carcerem retrudatur aut in exilium deportetur; ut et ceteri timorem habeant, ne umquam talia agere pręsumant.
Placuit, ut, si quis potentium quemlibet expoliaverit et ammonente [v] episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Placuit, ut omnes, qui in ecclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, communicent [w]. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione [x] et Christianorum consortio habeantur alieni, quamdiu per satisfactionem ecclesiae a proprio mereantur per manus inpositionem reconciliari episcopo et sancto restitui communioni.
Placuit, ut omnes, qui sacram acceperint eucharistiam et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur.
Placuit, ut his, qui a suis excommunicantur sacerdotibus, nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec, priusquam canonice reconcilientur, ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simile sententiae subiaceat.
Quam sit extraneus christiane fidei regula, qui se defensorem seu veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes [y] nudus effugiet.
Has omnes constitutionis ecclesiasticas, quas [z] summatim breviterque [a] perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sancionem oboediens esse noluerit, si clericus fuerit, excommunicationi [b] subiaceat. Si vero laicus fuerit et honestioris licit [c] persona, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exilio deputetur.
Quęcumque [d] a parentibus nostris diversis sunt statuta [e] temporibus manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias precipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur; omnibus, qui ecclesiis serviunt, tui id deferatur. Quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam ex his, qui te olim prestita sunt mutari.
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis [f] maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina preter trium, id est Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentica [g], quibus illa inserta reperiet. Interdum hęc discendo et amando atque operibus conplendo non neglegat. Quia dominus novit, pro amore et utilitate sanctę dei ecclesiae, ut horum in premio pręlibatum est, sunt collecta isticque inserta. Legentibus pascua, custodientibus gloria, operibusque [h] hęc complentibus vita, ut tribuatur aeterna oramus.
Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessarię providimus, ut hi, qui fidem Christi expetunt et provecte aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen spetialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privari [m] et paenitentię publicę sunt subacti, donec per penitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ęcclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus penitentię, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptismata non cęlebrentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent in tantum, ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intellegant pactum, quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut heresim aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad cetera vitia spiritalia, quae ex radice prodeunt, labitur.
Quid sit [n] abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo ab hinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenuntiare igitur [o] diabolo [p] est penitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid, quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quę utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex angelo dęmonem fecit, qui est etiam initium [q] omnis peccati, et cetera vitia, quae ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli haec est, quae in pompa mundi, id est ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit ęlatio, quae multocies honestati solet adscribi, et cetera huiusmodi, quę de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt, quę unusquisque fidelis tempore [r] baptismatis a se reiecit Christoque se mancipavit pactumque cum deo fecit, ne penitus ad ea, quibus abrenuntiavit, rediret. Verum si iura humanę pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae [s] cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis ha||fol. 203r||bendis et ad utilitatem ęcclesię militibus Christi praeparandis et educandis ab hinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provintiale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatenus et ceteris aecclesiis noti sint, et eius sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositionem manuum spiritum sanctum tradant exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum ita etiam traditionem sancti spiritus a [u] ieiuniis pontificibus convenit celebrare.
Ut presbiteri, sicuti actenus factum est, indiscrete per diversa non mutantur nec ab episcopis nec ab his praelatis nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula ut ęcclesiarum, in quibus constitu [v] sunt, neglegantur officia.
De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum, qui gradum ammittunt tam per se quam per ministros suos noverit, eosque canonicę penitentię subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cęsariensi titulo primo scribitur: Presbiter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub penitentia redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorundam episcoporum incuriam legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum solus missam celebrare praesumat, quia ita nec verba domini salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis suis discipulis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actis apostolorum, ||fol. 203v|| si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit dominus vobiscum, et a quo illo respondetur et cum spiritu tuo vel pro quibus supplicando domino inter cetera 'Memento, domine, et omnium circumastantium' [x], cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo, qui apostolicę et aecclesiasticę auctoritati refragatur et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Saepe namque in aliis conciliis et nunc i nostris conventibus constitutum est, ut in unaquaque ęcclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus ęcclesia.
Inter cetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor victor resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere et Iudei carnali more sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis christiane religionis devotio ob memoriam dominicę resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmine intemptos, quosdam arcium contractione multatos, quosdam etiam visibile igne adsumptos, subito in cinerem resolutos [y] penaliter obcubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles huic dei [z] debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant.
Illud etiam, quamquam sepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum ||fol. 204r|| populisque denuntiandum sumopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua poenitus ammoveat. Et si quis presbiterorum ab hinc - excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat - missarum celebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat [b]. Satius igitur est missam non audiri quam eam, ubi non licet nec oportet celebrari aut audiri.
Quia ergo, quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus [c]; ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam [d] viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.
Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re [e] actenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus.
Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quędam femine sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant, quod similiter, ne ulterius fieret, inhibuimus.
Nihilominus [f] etiam in quibusdam locis inolitum [g] invenimus usum stultitiae plenum, et et [h] aecclesiasticę auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissę ||fol. 204v|| et alique ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra [i] fas velum inponere praesumant, et deo nonnulle taliter velate putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut, si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc [k] diffinitionem in tantam audaciam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis, quę amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori solertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaque [l] libertate utendo et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quod dicitur: Vidua, quae in deliciis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus, quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inprudenter contingere et indumenta sacerdotali et presbiteris administrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis [m] porrigere et alia quęque, quae ipso dictu turpia sunt, exercere; inhibuimus, ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papę copiose invenitur, ut nullus canonicorum vel monachorum nisi praedicationis causa [n].
Quia etiam coeperimus quosdam canonicos [o] et monachos posito religionis suę pudore monasteria alicuius certe ||fol. 205r|| necessitatis causa et hoc licentia episcopale qui ab eo sua vice fungitur monasteria monachorum aut canonicarum audire praesumat sanctimonialium tam monachorum quam canonicarum inconsultu episcopo suo inprudenter atque inreverenter audire; qui obtinere solent se non ob aliud illuc accedere nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe [p] nescio cuius conlocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis aut certe ineavitabilis necessitas id facere coegit. Et hoc nullatenus sine licenti [q] episcopi aut illius, qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi in constituto loco, id est in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum celebrationes faciende sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis ilico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ęcclesia coram sancto altari adstantibus aut procul testibus faciant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in ęcclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter quod procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum poenitentiae inponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicę, qua dicitur, pecuniam tuam non dabis ad usuram et frugum superhabundantiam non exiges, ego dominus deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque ||fol. 205v|| innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes adfligant, opprimant et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant, in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus attendentes illud, quod in libro Exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor nec usuris opprimes. In libro quoque Levitico: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius, quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquid, de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuę, in terra, quam dominus deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes [r] manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere prospexeris. Item in eodem: Cave, ne forte surripiat impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat mutuum commendare, nec clamet contra te ad dominum et fiat tibi in peccatum; sed dabis [s] ei, nec ages quippiam calide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis, at quae [t] manum [u] miseris. Amos propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum, et ut inminuamus mensuram et augeamus siclum et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis et quisquilias frumenti vendamus. Hieronymus in expositione Hezechielis prophetę: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias, quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei, ceterarumque ||fol. 206r|| specierum usura exigi sive, ut appellat sermo divinus, superhabundantię verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios, et in mense recipiamus quindecim, hoc est amplius parte mediam, qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentarię dicere. Dedi unum modium, qui rasos fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem semis de meo habeat. Nolite errare, inquid apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quas non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superhabundantiam, quidquid illud est, si habeo, quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inaequalitate, et modiis iniustis et sextariis, quę domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicuae nobis patet, eo quod in diversis provinciis diverse ab omnibus poene habeantur. Optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat, quoniam hac occasione multos pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentiae flagellatus et aecclesiae status infirmatus et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione et exortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus [v] nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt [w], quanto ||fol. 206v|| contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne celesti conflagratę infernique hiatu quinque obsertę sunt civitates, necnon et XLta et eo amplius milia stirpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictę declarant, quam destabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alię pernitiosissima malaque ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima, quę declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea, quia ego sum dominus, qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrę vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam praestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam infitiunt populis amatoriis, cibis, vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare et grandines inmittere, futura praedicare, fructus et lac auferre aliisque [x] dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Quae ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminę, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anciritano titulo XXIII. ita scriptum est: Qui divinationes expetunt et more gentilium subsequntur [y], aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos. Oportet enim haec in omnibus et maxime in his locis, ubi licite et inpune multi se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usum, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea quę apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixę, dissensiones, detractiones, invidiae, inimititiae, quae homines iuxta eundem apostolum a regno dei excludunt ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequentur. In tantum enim ea inprudenter et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Laetantur, cum male fecerint et exultant in rebus pessimis. Unde oportet, ut omnes Christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes et alia bona, quę agunt, perdant, et propter haec a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone pro quo iuxta domini vocem omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso, noxio assiduoquae [z] iuramento et obscenis turpibusque canticis, omnibus Christianis intellegendum et observandum est, ut sumopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur, quę breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia et nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et parrochias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Concessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum in comissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores ha||fol. 207v||bentes neque pelicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque utpote quasi [a] infirmiori honorem debitum debeant inpendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu pręgnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo temporę viris ab uxoribus suis abstinendum sit; et quod hi causa fornicationis, ut dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda; et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incerta Christianis cavenda sint, et quod loca deo [b] dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod, qui haec in ęcclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent; de iusto iudicio iudicando et numerum [c] acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et detractione vitanda necnon et de ceteris, quę longum est, dinumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia per necessarium corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea conprehensa esse [d] scimus, quę vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse [e] censuistis. Haec fideles nos et devotissime famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit secundum sanctam ordinationem vestram de his, quę ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his, quae populis necessario [f] adnuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam, quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis, quę [g] in nostris convenientibus gesta sunt excerpentes in unum redigendo succincte et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his, quę praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio ||fol. 208r|| prius satisfacere elegerimus illud tamen, quod [h] in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque [i] pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit solertia, de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris secundum virium possibilitatem nostrarum fideliter egerimus.
Ut quid rex dictus sit, Ysidorus in libro sententiarum scribit: Rex enim, inquid, a recte agendo vocatur. Si enim pię et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Ysidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti; impie [k] vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque [l] proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione conponant. Recte igitur ille reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. At quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedistinationis et gratię scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordię praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat et vera cordis humilitate praedictus culmen regię dignitatis sanctae religioni se subiciat, si magis in timore servire deo quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salu||fol. 208v||briter consulat, si iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctę matris ęcclesię catholicę meminerit filium, ut eius patiatur [m] tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium, dum aecclesiastico statui per omnem terram consultus, quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes nanque seculi numquam intra ęcclesiam potestatis adeptę culmina tenent, ut per eundem potestatem disciplinam aecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessarię non esse, ut nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Sepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit, ut, qui intra aecclesiam positi contra fidem et disciplinam ęcclesiae [n] utilitas exercere non prevalet, cervicibus superborum potestas principalis inponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium spetialiter est populum dei gubernare [o] et regere cum aequitate et iustitia et, ut pacem et concordiam habeant, studere. Ipse enim debet primo defensor esse ęcclesiarum et servorum dei, viduarum, orfanorum ceterorumque pauperum necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat nec spem dilitiscendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes, quoniam, si ad ipsius notitiam pervenerit, quippiam mali, quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet, ut ipse, qui iudex est, iudicium causam pauperum ad se ingredi faciat et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste ||fol. 209r|| aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet, quia si de otioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitum, eram tamen merentium consolator. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui cęco et pes claudo. Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui et de [p] dentibus illius auferebam praedam. Salomon rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientię: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis querite illum. Item ibi: Audite ergo, reges, et intellegite, discite iudices finium terrę, prebete aures vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrende ex cito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his, qui praesunt fiat. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes enim potenter tormenta patientur. Non enim mensuram [q] et personam cuiusquam dominus respicit [r], nec reverebitur cuiusquam magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo [s] quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus [t] exemplis qualibet exageratione vestrum animum onerare. Quare quia ||fol. 209v|| deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui dat vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae ceterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita, pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi [u] sitis. Verum quod nos, si haec vobis caelitus attributa [v] non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo ammonendo [w] exigere a vobis quomodo debueramus, vos econtra propter divinum amorem et honorem, et admonendo nos ad potiora provocatis et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus spetialiter pietati vestrae suggerimus, ut bonum, quod cępistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adinplendis operibus iustitiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus praemium aeternę vitae datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis dei constituendis magnum stadium atque sollertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando dampna detrimenti sui patietur et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur.
Similiter deposcimus, ut abbatissis constituendis vestrum spetialiter caveatis periculum, sicut vobis sępe est admonitum et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublice ministris, qui vice vestra populum dei regere, gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis semper illud attendentes quod, in libro Exodi ad Moysen dicitur: ||fol. 210r|| Provide, inquid, de omni populo viros potentes et timentes dominum, quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni temporę. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent levius quę tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquid, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio nec in aliquam partem declinant. Item ibi: Dixique vobis in illo temporę: Non possum solus sustinere vos, quoniam dominus deus vester multiplicavit vos, et sitis hodie sicut stellę caeli plurimę. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis, sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribus vestris. Sed et in libro Paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrę in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus: videte, ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini; et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido numerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam vestram quae salutem ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrę ministri [x] custodesque animę vestrę et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum et in exteris nationibus bone opinionis condimentum, caritatem, pacem atque concordiam, omni simulatione et calliditate postposita ad invicem habeant, ||fol. 210v|| ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent et veri vobis adiutores in omnibus concorditer exsistant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis exsistat, et fama suae bonę opinionis sive aliis imperii vestri subiectis sive exteras nationes habundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimende et omnis malitiae imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut, quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largire voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et faciatis et ut in mutue dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistis; et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nilominus invigiletis adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale exstitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam a David instruentem Salomonem filium suum, de quo in libro primo Molachim legitur: Ego, inquid, ingredior viam universae terrę. Confortare, et esto vir fortis et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius et custodias cerimonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon, fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobi, de quo legitur, quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum. ||fol. 211r|| Omnibus, inquid, diebus vite tuae habeto deum in mentę, et cave, ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac elemosinam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat, ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cetera. Item paulo post: Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni temporę benedic deo, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii [y] patrem vestrum, servite domino in veritate et inquirite, ut faciatis, quae sunt placita illi, et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et elemosinas et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni temporę in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis notescimus vobis, quod ea, quę in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quod a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte et ex toto dimissum sit, ut non teneatur, fatemur, quia in his capitulis, quę superius continentur, necnon et in his, quę praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, quae a pastoribus aecclesiarum et a principibus et a reliquo populo actenus neglecta exstiterunt, et aliter, quam divina auctoritas sed habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum deo operante per vestrum bonum studium ab hinc optinuerit, credimus, quod multa, quae a multis aliter quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, quę non tenebant, corrigentur. Nam et illud, quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, quae causę id effecerint, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, spetialiter tamen unum obstaculum ex multo temporę ||fol. 211v|| iam inolevisse cognovimus, id quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus secus quam auctoritas divina se habeat in causas ecclesiasticas prosiluerit et sacerdotes partim neglegentia partim ignorantia cupiditate, in secularibus negociis et sollicitudinibus, ultra quam debuerant, se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum exstitisse dubium non est. Sed quia deo miserante a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quę admonemus prosperum successum habuerint, credimus, quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio deo cooperante pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum [z] esse et a prudentissimis sanctisquę prodecessoribus nostris sive scilicet ab episcopis sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter hęc, quę suo temporę dici possunt, et pondus tantę considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempori, vita comite, si deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus, quoniam ante considerationis perfectio indiget adsensu et adiutorio principum [a] et multitudinem atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad dei servitium peragendum cupimus, suo in temporę vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium de debitum minime subtrahatur, sed si possibile fuerit, potius augeatur.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ęcclesię vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimoniam pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante, conferre optamus; tamen ut ab ęcclesiasticis de non dividendis rebus illius ęcclesię suspitionem dudum conceptam penitus ammoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostra vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitare voluerint, nullam penitus [b] divisionem aut iacturam patiatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in dei nomine sancta ęcclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini aecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob vitę meritum et sapientię donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonica professio a multis partim ignorantia, partim desidia dehonestabatur, opere pretium duximus deo annuente apud sacrum conventum, ut ex dictis sanctorum patrum, velud ex diversis pratis, quosdam vernantes flusculos carpendo, tractando in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere et canonicis vel sanctimonialibus [c] servandam contradere, ut per eam canonicis ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonicae degentibus deinceps observetur. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur.
De episcopis vero in Longobardia constitutis, qui ab his, quos ordinabant, sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est, ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes abici [d] debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptis necnon et de ęcclesiis, quę inter cohęredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quę [e] nimium rebus propriis sunt attenuatę, vel certe de his rebus, quae nuper necessitate conpellente a nonnullis aecclesiis sunt ablatę. Et si qua sunt alia sive in aecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quę [f] pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec domino favente consultam fidelium facultas fide nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut deo opitulante effectum optineant per tempora, hic inserenda censuimus.
Monachorum siquidem causa qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis eligendi [g] abbates licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quieti vivere praepositumque suum indefesse custodire valedi [h] ordinaverimus, in alia scedula [i] diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum fovet et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit baptizare, nisi praeoccupante morte temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae dampnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo nisi iusto iudicio decernente nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quęrit. Idcirco omnibus caute agendum est.
Ut nullę causę a iudicibus aecclesiasticis audiantur, quę legibus non continentur vel quę prohibitę esse noscuntur.
Quaerendum in iudicio, cuius sit conversationis dei is [l], qui accusat, et is [m], qui accusatur.
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui christiane religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Omne pactum posteriori dissolvitur pactu. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.
Ita consulendum est fratribus, ut non videamus destruere, quod edificatum est. Si enim, quod edificavi, destruo, praevaricatorem me ipse constituo.
Clerici, qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae contradantur.
Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum excepta ea, quę sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.
Quod temporę menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si quis erga episcopum vel actores ęcclesię quamlibet querelam habere iustam crediderit, non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem non egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tanquam apostolorum patrum quę aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt, quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ęcclesiis ad alias ęcclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ęcclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo christiano. Quia unum deum patrem habemus in caelis et unam matrem ęcclesiam, unam fidem, unum baptisma, ideo in una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram hereditatem regni caelestis cupimus pervenire: quia non est dissensionis deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur.
Ut episcopi potestatem habeant res aecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonum auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ęcclesias dei, viduas et orfanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. ||fol. 214r|| Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium neque per periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ęcclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si [o] ipsa sancta oratoria vel divina mysteria conturbaverit vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Admonemus atque praecipimus, ut decimas deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse dare sibi constituit; quia timendum est, ut, quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
Reum confugientem ad ęcclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores aecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant, quod inique fecerunt.
Si quiscumque ex gradu aecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hereditas eius ad ęcclesiam, ubi servivit, devoluatur. Similiter de sanctimonialibus.
Precipimus, ut in aecclesiis aut in domibus aecclesiarum vel atriis placita saecularia minime fiant.
Quicumque beneficium aecclesiasticum habent, ad tecta aecclesię restauranda vel ipsas aecclesias emendandas omnino adiuvent, annonam [p] et decimam reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Oblationem quoque et pacem in ęcclesia facere iugiter ammoneatur populus christianus, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstrat.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pululant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerint, excommunicandum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus demoretur [q].
Precipimus, ut unusquisque conpater vel proximi spiritales filiolos suos catholicae instruant.
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus; quod ubique vitandum est.
Nemo fiat clericus nisi, qui bonum testimonium habet et litteratus sit.
Ut episcopi abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personat, et sumant cibum cum benedictione et laude domini secundum apostolum: Sive manducatis sive bibitis, omnia in laude dei facite.
Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant. Quia sunt quędam modo iudicanda, quędam dei iudicio reservanda. Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat dominus, qui et inluminavit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de ęcclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis praestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant, qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem quęrant ||fol. 215r|| in vagandi et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo.
Ut viduae non sint in delitiis [r], sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicuti decet.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium vel curationis domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas ex quacumque causa vel persona sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, aecclesię suae eas vindicare sanccimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, pęnam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, aecclesię vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exactione crediderit vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum conpellatur exsolvere.
Ut si quilibet hominum res aecclesię per mendacia vel mala ingenia in precariam sibi adquirere [s] et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendacia ad aures eiusdem rectoris aecclesiae delata fuerint, ipsa ęcclesia res suas, quę ei mendaciter abstracte fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero, qui res suas per eadem mendacia propter cupiditatem ipsius precariae, eidem ęcclesię tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.
Paenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur, ut a domno imperatore impetretur adiutorium, qualiter, si qui publice peccat, publice [t] multetur penitentia, ut secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et ||fol. 215v|| reconcilietur.
Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus administrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra IIII menses per conpetentem iudicem in scriptis manifestaverit, quod huiusmodi munus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiuditium non patiatur.
Perlatum ad nos est, quod inter heredes aecclesię in rebus propriis constitute dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris IIII partes fiant et singulae partes singulos habeant presbiteros, sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi aecclesię inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, precipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solemnia cęlebrentur, donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio aecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.
Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis [u] aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum iterari minime debere: qui ab his vel amplius baptizatus aut confirmatus non seculo sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat vel spectaculis attendat, per III annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam penitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestiva quadam praesumptione dirimantur non adtendentes illud evangelicum: Quod deus coniuncxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum ||fol. 216r|| non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere prospeximus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet ut et ea confiteantur, quę per corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia vel certe huiuscemodi animę pestes tanto periculosius ledunt, quanto subtilius serpunt.
Nullus sub Romana ditione constitutę aecclesię vel sinodochiae vel monasterii [v] rectores earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est agrum, domum, mancipium, panes civiles neque creditori obligare. Alienatio est venditio, donatio, permutatio, emphiteos eos perpetuum contractum. Et omnes omnino se ab huiusmodi alienatione se abstineant. Tabellio vero, qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero iudices, qui talia strumenta censerint, et dignitatem et facultates amittant.
Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ęcclesiam, ita dumtaxat ut et deo, qui remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam ||fol. 216v|| non abscondi. Dixi, confitebor adversum me iniustitias meas domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem: Confiteamur alterutrum peccata nostra et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quę deo fit, purgat peccata. Ea vero, quae sacerdoti sit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus nanque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet suae potentiae invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc penitentiae iudicio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum umquam aut gratia aut odio alicuius personae secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem aecclesiasticamque [w] consuetudinem rectius [x] visum fuerit. Si ergo dicitur, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter persone cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poenitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et profecti Romani et praetores populi et provintiarum praesides, ut current citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus XII t libras [y] auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis aecclesiarum recludatur, poenas luiturus et officium perdat.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in pęnitentia non tam peccati re||fol. 217r||missionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium [z] esus [a] et [b] vinum [c] eis interdictus [d] est, mutata, non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione in tantum deliciis suis indulgent, ut delitiosius his interdictis aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quę in penitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Ille, inquam, ille magis parsimoniae servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam industria peccantes propter elimosinarum largionem [e] quandam sibi promittunt inpunitatem. Elimosina enim extinguit peccata, iuxta illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et elemosina extinguit peccata; sed ea, quę aut necessitate aut casu aut qualibet fiunt necessitate fragilitate [f]. Ea vero, quę ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt; quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elimosinam faciat, sed in deo elimosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit et quę non introduxit, dominio monasterii sit, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem penitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem aut per sanctarum scripturarum auctoritatem aut per aecclesiasticam ||fol. 217v|| consuetudinem, sicut superius dictum est, inponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos penitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quę non moriebantur, et vivificabant animas, quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt penitentiae modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et, quod est gravius, ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum aecclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero aecclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, hanc nonnisi culpa sua coram episcopo canonica severitate amittant.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit heresem, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintiae eum teneat et taxeotas vel curiae suae connumeret.
In cęna domini a quibusdam perceptio eucharistię neglegitur. Quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, aecclesiasticus usus demonstrat; cum etiam pęnitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.
Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis. Inducat presbiteros aecclesię, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum dominus. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quae animi corporisque medetur [g] languoribus.
Si sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et quo apparatu missarum solemnia exceptis basilicis celebrari debeant, et utrum cęlebrari debeant, quae in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes cęlebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Quęcumque aurium et ad oculorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
Nemo aecclesiam ędificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publicae. Et ante praefiniat, qui [h] ędificare vult, ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum ędificet.
Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbiteri quoque ||fol. 218v|| et diacones in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui [i] episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quę episcopo ordinanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacra facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc cognovit et non prohibuit, librarum auri multabitur.
Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant et res aecclęsiasticas ecclesiis collatas cauta circumspectione dispensent quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Licitum sit episcopis praesentibus presbiteris et diaconibus de thesauro aecclesię familiae et pauperibus eiusdem aecclesię secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.
Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius aecclesię, ubi serviunt, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vindicentur.
Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad [k] considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu, donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parrochiam suam diligenter perscrutari nitatur, ne aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam conmigrans officium cęlebrare praesumat sine litteris commendaticiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
||fol. 219r||Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ęcclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsa tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterio cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosus [l] laicis non vindicetur, comes primitarum haec nostro fisco addicat. Si vero praeses provincię vindictam [m] tali crimini inponi neglexerit, cingulo careat, et V libras [n] auri fisci viribus dare conpellatur.
De titulo minori ad maiorem transeat nulli prolicitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem [o] feriatur sententia, qua et episcopus de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Ut decimę, quę singulis dabuntur aecclesiis per consulta episcoporum a presbiteris ad usum aecclesię et pauperum summa diligentia dispensentur.
Si quis quolibet modo blasphemia [q] in deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes viduę cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversatio, ne forte de eisdem dici possit ab apostolo: Quę autem in deliciis sunt, viventes mortuę sunt.
Comitibus, iudicibus reliquo populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter dei amorem suique gradus honorem, semper ab eis, ut illi [r] quęrant consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audient. Similiter vero et episcopi praedictas per||fol. 219v||sonas humiliter suscipiant honorifice, quae erga eos in omnibus agant, et sic se mutuis [s] studeant sublevare consolationibus.
Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quae his relicta est, auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.
Sumopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo dicunt, in tantum ut pro unius diei sacietatem aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint animasque sua sunt [t] periurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quoslibet testimonium admittendi sunt. Et hęc notandum, quod non solum illi, qui peiurant [u], sed etiam, qui periuriis consentiunt, simili plectendi sunt dampnatione.
Nullus Christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate testante [v] scriptura, quae ait: Munera excecant oculos sapientium et subvertunt verba iustorum.
Non liceat Christianis Iudęorum neque paganorum vel hereticorum res inphiteos eos vel conductionis titulo hereditare [w], neque suorum similiter eis accommodare.
Placita quidem secularia in aecclesiis vel in atriis ęcclesiarum a comitibus vicariis quę usque modo multis in locis habita, sed ne ultra fiant, interdicendum est cum auctoritate dominica, quam expulsis de templo negotiatoribus adserens debere domum dei domum esse orationis.
Incestuosi, parricide, homicidę multi apud nos, heu pro dolor, rep||fol. 220r||periuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem acommodare volentes in pristinis durare [x] criminibus; quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari, quorum aliquos iam excommunicavimus. Sed illi hoc parvipendentes in hisdem perdurarunt criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.
Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque [y] quibuslibet [z] infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus [a] languentibus, iudicandas vel [b], etiam moribundis quicquam meredii [c], non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Omnes homines admonemus, ne per singula verba, quasi ad confirmationem suę adsertionis, nomen domini in vanum adsumant, quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne adsumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim nomen dei adsumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult, ut sibi alio credatur, deum omnipotentem testem rei, de qua ait, invocat eum quę sibi ita esse adiutorem, sicut ea vera sunt, quę loquitur. Nam et ipse dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti, Nolite, inquid, omnino iurare neque per cęlum neque per terram neque per caput tuum. Et cetera.
Ut laici omnino a presbiteris non audeant munera exigere [d] propter commendationem aecclesię, quia propter cupiditatem plerumque a laicis talibus presbiteris aecclesię dantur, qui ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt.
De pacis bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter ||fol. 220v|| clericos et monachos, et omnem populum christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit [e] deum. Et idcirco quicquid illud est, quod nos ad verę pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid vero ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.
Ut comites et iudices reliquusque populus oboedientes sint episcopo et invicem consentiant ad faciendas iustitias et munera pro iudicio non accipiant nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros facit populos. Et psalmista: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni temporę.
Ut unusquisque episcopus semel in anno circueat parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis inpositam. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Etsi contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur; ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.
Ut presbiteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicine vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim sacramenti est et non aliis nisi a [g] sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Ut quisquis beneficium de rebus aecclesię habent, ad tecta eiusdem aecclesię restauranda vel ad ipsas ęcclesias edificandas omnino adiuvent.
Furti quocumque genere condempnatus infamis efficitur.
Iubemus, ut in causa capituli absens nemo dampnetur; quia neque absens per alium accusare aut ||fol. 221r|| accusari potest.
Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor possessori restituat.
Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatę utręque personę. Hi deoque proximorum copula vel stupra, quasi quędam turpissima pestis, cavenda est, quoniam incesti usque ad canonicam separationem aecclesieque per publicam pęnitentiae satisfactionem magis inter energuminos vel audientes quam inter Christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris.
Precipimus, ut non degradetur unaquęque provincia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur et non ab alienis, id est a suę iustis iudicibus provinciae et non ab externis, nisi fuerit appellatum.
Notum esse omnibus volumus, quam iuste, quam sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat, inquid, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in cęlis est. Hoc est. Sic iuste vivete, ut filii lucis nominari valeatis. Quid vero sobrie [h] vivere debeat, quisque monet evangelium dicens: Videte, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitę. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exortando dicens: ||fol. 221v|| In omni patientia et doctrina et cum pietate regere domum monet. Et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio.
Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicendi: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest excusare. Etenim de libris officialibus, ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo usu haec requirenda ab illis erat, qui spiritaliter vivebant, dicente psalmographo [i]: In me sunt, deus, vota tua, quę reddam laudationis [k] tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum, et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, idem propheta dicit: Zelus adprehendit populum ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. Idem propheta: Sacerdotes non dixerunt, ubi est dominus. Et tenentes leges meas, nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur, quem dominus per prophetam nescire se dicit.
Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur; et non ad alienos causa vagandi et protervie [l], dimittens suam patriam transeat; sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provinciae iudicetur.
Volumus atque praecipimus, sicut sinodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę aecclesię sępissime ammoniti sumus, ut canonici clerici, ||fol. 222r|| qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent, unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi, qui assidue [m] in praedictis locis domino famulantes excubant atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserint, utrisque careat, id est et beneficio et provenda [n]; atque, si gradibus fruitur aecclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet aecclesia, cum omnibus nihil agentibus habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiant.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filia matris [o] fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio [p] copulari, sed sub magna districtione fieri.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Omnibus igitur clericis feminas secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter fit contradictum [q].
Pręcipimus, ut in aecclęsiis aut in domibus aecclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint. Et ||fol. 222v|| si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Laetaniae autem Greco nomine appellantur, quae Latine dicuntur Rogationes. Inter lętanias autem et exhomolegisin [r] hoc differt, quod exhomolegisin [s] pro sola peccatorum confessione agantur; laetaniae vero, quę iudicantur propter rogandum deum et impetrandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
De clericis vero hoc statuimus, ut hi, qui actenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluptate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legitima aetate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui.
Sęculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, seculi voluptatibus contra irae [t]. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum: Ut videlicet et sic nobis suppetunt exterius serviant, quatenus a supernę dilectionis studio animum non reflectant.
Nullus fidelium usque adfinitatis lineam, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem vel eam, quę modo [u] incesti macula polluatur. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum, id est LX solidos fisco nostro persolvat et insuper canonicę, ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus pęniteat. Si autem servus vel aecclesiasticus [v] fuerit, publice flagelletur ac decalvetur [w], et iuxta episcopi proprii iussionem pęnitentiam publicę et canonicę gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut aecclęsiasticus vel fiscaline episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo oboediat, ut canonicę pęniteat. Quod ||fol. 223r|| si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam penitentiam venire [x] distulerit, a comite conprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrursus [y] teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister haec adimplere distulerint, canonicę ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum hęc pleniter adimpleat, semper communione chatholicorum careat, usque dum ipse [z] episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatur pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel energuminos habeantur, id est cum Christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobędientes extiterint et a nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam penitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut etnichus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ęcclesiam intrare, sed ante ianuam ęcclesię excubare et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terram prostrato veniam postulare, et, ut pro se orare non dedignentur, flagitare; et lacrimis perfusi vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ęcclesiae [a] et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pris||fol. 223v||tinum incestum numquam redire nec secularia negotia exercere nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus atque ceterorum bonorum operum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Quam sit extraneus a christianę fidei regula, qui se defensorem severitatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperum pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Nulli Christianorum vel Iudeorum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suae atque etiam virorum iuxta legem, quę in Christianis est lata, usque in septimi generis gradum conubia ducere vel incesti macula operari. Huius igitur fide permixtionis inlecebra talis multabitur pęna, ut separati ab invicem et centena publice decalvati flagella suscipiant, ut exilio religati sub publica penitentia maneant eorumque bona ad filios, quos de praecedenti coniugio habuerint, redeant; si tamen et ipsos aut in nullo iudaicę praevaricationis maculaverit noxa aut nulla incestivę nationis sordidaverit maculata. Quod si aut nullos habuerint filios aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus [b] involverit error, vel incesti fedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, qualiter [c] principali dis||fol. 224r||cretione res ipsa aut in christianis eorum heredibusve [d] concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fere praecipimus, ut si quis Christianus vel Christiana aut Iudeus vel Iudea noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quam cum praemisso dotis titulo, quo in Christianis salubri institutione praeceptum est vel sacerdotali benedictione intra sinum sanctę aecclesię percepta [e], coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam Christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit vel sollempnitatem legis pro dotati titulo in quocumque transcenderit, aut principi solidos coactus exsolvat, aut C publicę verberatus flagella suscipiat. Haec scilicet dampna vel verbera sigillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille, qui nupsit, quam ea, quę nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis suscipiat.
Igitur Valentinianus, cum ita saperet sicut Nicheni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat inportunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana pro Trahias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt. Hic Pautianum episcopum, quatinus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. Is, cum adisset [f] imperatorem et episcoporum legationum intimasset, respondens imperator ait: Mihi quidem, cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus hęc cura est, apud semetipsos congregentur, ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lamsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter cetera iuxta priores canones episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et primo sua omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post hac eos accusare vellet, eos periculo facere sanciverunt, iudices eos decernentes episcopos recte sapientes in ęcclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui dicebantur oppressi. Et reliqua.
||fol. 224v||Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeat medicinam iustitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut aliter utatur alienus. Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; sed illis, qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.
Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus aut a sede propria qualibet occasione plus [g] debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur et omnia, quę ei ablata quocumque sunt, ingenuo legibus redintegrentur [h], et ipse proprie sedi et pristino statu regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et sinodus episcopo, de quo agitur, funditus restituatur. Quia hoc non solum aecclesiasticę, sed etiam seculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in ęcclesia, ne quisquam post alicuius criminis penitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae sed rigore factum est disciplinę. Aliquin contra claves datas ęcclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in caelo. Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris aecclesiastici animus [i] intumescens superbe egeret [k] penitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili penitentiam nemo sit clericus; ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit penitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique denegasse ||fol. 225r|| penituit; et tamen apostolus mansit. Sed non deo supervacua putanda est posteriorum diligentia; qui bis saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quod salus tutius [l] muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitentias per affectas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Illam partem aecclesiasticę discipline, quę olim a sanctis patribus et a nobis sepe decretum est, ut nec in presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad ecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut integrum revoces ammonemus, ut unusquisque non ambitione illectus [m], non cupiditate seductus [n], non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret; ita ut si quis sua quęrens non quę Iesu Christi ad plebem et ęcclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit, ut nullus temere [o] accuset episcopum neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet inpetitionibus audiantur dicente domino: Non suscipias vocem mendacii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis, alteri non facias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? Proculdubio contra mandata dimittit, qui habet peccatum proprium et qui sequntur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritatituve [p] conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam aut eius correptionem dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem non te audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam hęc fiant, nemo praesumat episcopum manifeste accusare, quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit aliquid absque ||fol. 225v|| periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Et alibi: Sapiens non est, qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator [q] aut susurro in populis. Non stabis [r] contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite. Ego dominus. Si hęc de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopis sunt custodienda; De quibus salvator ait: Qui vos contristavit, me contratavit [s]. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Qui facit iniuriam eis, recipiat id, quod inique gessit. Et in Danihele legitur: Confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, ut sciant, quia tu es dominus deus solus et gloriosus super omnem terram. Et iuxta antique institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus caritas quam potestas. Et dominus per prophetam monet dicens: Coibe linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. Deverte quoque a malo et fac bonum. Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis hec non observaverit, hostis est animę suae. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidantur. Si vero vel laici monachi fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant.
Placuit, ut si quęcumque persona contra episcopum vel actores aecclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quae in querimoniam deducuntur [t]. Quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et reliqua.
Ut nullus episcopum ||fol. 226r|| apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud summos primates.
Placuit, ut accusato, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti.
Ut provintialis sinodus retractetur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit.
De his, qui accusatione maioris nato veniunt. Placuit, ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negentur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium conprovintialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de conprovintialium episcoporum causis suarumque ęcclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovintialium agatur pontificum non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordia ministratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi conprovintiales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant ||fol. 226v|| iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur trinitas in saecula.
Sancta sinodus Romana dixit: Haec sunt, quę deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclesiam et in aecclesiasticos indifferenter seviunt viros, conservari firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendis fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur; qui in congruo loco infra ipsam provinciam tempore in canonibus praefixo Nicenis concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provintiae episcopis in ea audiatur: In quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detenuerit, adesse debebit; quia ultra provintiae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientiam rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus, quod absit aut quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate minime tamen iudicandi advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia, quę [v] per suggessiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul ut [w] prius statui pristino reddatur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis tunc canonice convocatis ad tempus sinodo in legitima et canonica veniat ad causam. Et si ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc sumopere providendum est, non antequam hęc omnia fiant coactus respondeat; quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure ||fol. 227r|| potest. Quod si egrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittant. Nec a communione suspendatur cui crimen detinuerit, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit; hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium et eo amplius, prout causa dictaverit [x]. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationes et fidei atque suspitionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: qui ad hoc admitti non debent, nisi bone conversationis et recte fidei viri, et qui omni suspitione careant et bone vite clareant neque infames exsistant. Quod si accusatorum persone in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel aecclesiasticas obicerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia a iudice dicta ullam optinebit infirmitatem. Neque absens per alium accusare aut accusari potest nec affinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provintia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatum, id est ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia, qua consistit ille, qui pulsatur, sua execrat actiones; nec ęstimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus: quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provintiales ||fol. 227v|| a se electos debet habere iudices.
Nullus metropolitanus episcopus absque ceterorum omnium conprovintialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrite erunt. Immo et suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.
Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere [z], quia dubius in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec rectae conversationis vitam ducunt; qui [a] tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et piae viventes. Deo suspitio pio eorum discutienda est primo et corrigenda.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non adsciscunt, et nos submovemus.
Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare: quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit nec iudicare ullatenus poterit.
Nullus episcopus nisi canonice vocatus et in legitima sinodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cuius possessione domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsatur, id est iudicetur, audiatur vel imperatur. Sin aliter praesumptus a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur, quod egerint; nec inter aecclesiastica ullo modo reputabitur nec ullas habebit vires, quicquid ei obviaverit: quoniam eadem sed detestante veritatis voce, primum primatum optinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet; quae etiam caput est omnium aecclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non sinodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo aecclesiam meam. Et reliqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Constantinopolitanę civitatis sedem agat iudicum. Et reliqua.
Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iubemus, ut, si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur vel in discrimine capitis accersitur, non statim reus ęstimetur, qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dig||fol. 228v||nitatis estimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad [c] vindictam poscat similitudo supplicii.
Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerat.
Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut inpeditione Romanum audire pontificem. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut [e] dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statum est aut accusati nullus usurpet sedem episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest. Et reliqua.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus a conprovintialibus in aliqua causa episcopus licentia appellat et adeat apostolice sedis pontificem; qui aut per se aut pro vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam quamquam conprovintialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato ||fol. 229r|| Petro apostolo non ab alio quam ipso domino dictum est: Quęcumque [f] ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis; et quęcumque [g] solveris super terram, erunt soluta et in cęlis.
Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotiens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores aecclesiasticas causas episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quo culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem sedis papę fieri placuerit; canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nil decerni pontifice, nec ad sinodum episcopum convocari [h] debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit, viribus carere.
Causam Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri; cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocatus [i], inmerito eum pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic temere perordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari, antequam Lupianus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iustę possit subiacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina aecclesiastica exigit, his, qui consecrabatur, acciperet. Si qua [k] vero [l] alia [m] emerserit causa, quae [n] ad statum aecclesiarum, ad concordiam pertineant sacerdotum, illic ob timore deum volumus, ut modo ventilentur et de conponendis atque conpositis omnibus ad nos relatio plena emittatur, ut ea, quę iuxta aecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque roborentur. Ex his enim possumus cognoscere, qua||fol. 229v||liter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse peniteat.
Imperator Valentinianus, Theodosius et Archadius AAA. una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid differendi patescat occasio. Et si quis post haec usu [p] gravi atque dampnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motum pestiferę perseverationis audebit, conpetenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVI. Kal. Iulii Theodosio Augusto bis et qui negotio consunt.
Illud, quod nobis propter inprobitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes statuimus, ut praeter domini sacerdotes ab episcopo eiusdem videlicet loci electos nullus audeat praedicare sive sit monachus sive laicus, qui cuiuslibet sententia nomine glorietur.
Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent, et, si emendaverit vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
De praesidibus, qui fideles ad praesidatum praesiliunt, ita placuit, ut, cum promoti fuerint, litteras accipiant aecclesiasticas, id est cummunicatorias; ita tamen ut in quibuscunque locis ||fol. 230r|| gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur, ut cum reciperint contra disciplinam agere, cum demum a communione excludantur. Similiter et de his, qui rem publicam agere volunt.
Cassianus Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris [q] peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ęcclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod inlicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam aecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eadem [r] satisfactione [s] emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut honor et pax atque iustitia sanctae dei ęcclesię et servorum eius inlesus ab omnibus conservetur.
Ut dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.
Ut episcopi et comites concordes sint. Et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.
Ut incendium vel rapina in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nullus sua aufferre [t] audeant, nisi gratis tribuantur aut iusto censu exigantur.
Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur.
Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat nec facere volentibus consentiat.
Ut ex his singulis bannus noster ||fol. 230v|| persolvatur, si a quoquam frustata haec fecerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, et iuxta Romanam legem hęc corrigant.
Ministri autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia singularia. De his tamen pauca perstrinximus. quae pertinent [u] omnis libido non solum in inmunditia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iniusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestum pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare excepta defensione orfanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse vel iocum seculari diligere, alios amare, ornamentum inconveniens proposito suo quaerere, in deliciis vivere velle, gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere - non tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas; quia legimus [v] sanctos apostolos negotiasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotium monasterii transeat -, canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse. Ecce talia et his similia ministris altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus.
Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram; non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in caelis est. Sicut Hieronimus in epistola ad Galatas ait: Aemulantur autem bene, quicumque videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona virtutesque, ipsi tales esse desiderant et fidem, vitam atque industriam eorum, per quę illa meruerunt, nituntur imitari, ut ||fol. 231r|| possint ea quoque, quae bona [w] aemulatione digna consequi magis quęrentes spiritalia quam carnalia, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in librorio [x] de agone Christianorum hanc sententiam interpretans ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intellegendum etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christianus fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Aliquando quidem de se resipiscens ad deum, ad ipsius nos imitationem oratus dicens: Estote imitatores dei, sicut filii karissimi: Iam vero demonstrans qui nihil hanc imitationem pariat, quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat atque universis utiliora provideat, adiunxit: Ambulate in caritate. In deo cum dixisset, imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, qui hęc praecipua [y] virtus homines deo proximos facit.
In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinae scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum, ut nil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel penitentiam biennii reatum sanguinis emundabit.
Placuit, ut, sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinquo inter se lite discesserint et ad pacem revocare diuturna intentione nequiverint ac civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de aecclesie coetu iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intrat in ęcclesiam dei, et sacras scrip||fol. 231v||turas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, istum talem proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec penitentiam agat et ostendat fructum penitentię [z] suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
De clericis vel laicis a communione submotis ab aliis non recipiendis episcopis.
Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia iudicia convolare.
Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse dampnationem in se protulit.
Si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Multi contra canonum constituta si aecclesias, quas ędificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius aecclesię contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
De his, quę parrochiis in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quecumque fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, quae in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.
Quod in unaquęque ęcclesia, cui episcopus pręest, quattuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones, ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum et quarta fabricis aecclesiasticis adplicetur.
Ut si quis anathematis pęnam parvi duxerit, etiam documento, quo se putat praedium possidere, frustretur. Liceat quę ||fol. 232r|| cuilibet aecclesiasticę personę vocem contradictionis adferre et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienatu reposcere.
Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici honore priventur.
Cum ad celebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam misse sollemnitas conpleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ęcclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Si quis eorum, qui continentiae student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab aecclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suę cogitationis inpulsus, anathema sit.
Item placuit, ut etiam per solempnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis domini caticuminis non detur nisi solitum salis: qui si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Quę forma etiam a publice penitentibus omnino sequenda est.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Nicene sinodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut annis septem ut inter caticuminos orent et duobus inter catholicos et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit et his ad quem recurrit solacium defensionis impenderit, cum eodem de ęcclesię communione pellatur.
Clericos scurriles et verbis turpibus iocu||fol. 232v||lares ab officio detrahendos.
Clerici [b] inter aepulas cantantes supradictę sententiae severitate coerceantur.
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum, si perstiterit in vitio, excommunicandum.
Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem et post cibos gratias auctori deo referre.
Numidius episcopus Maxilitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri, qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter praesente et inconsulto episcopo cum plura [c] in domiciliis agunt ad agendam, quod discipline incongruum esse cognoscito [d] sanctitas [e] vestra. Genidius episcopus dixit: Fratres et coepiscopi nostri dignae suggestioni tuę respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.
Benedictionem super plebem in ęcclesia fundere aut penitentem in ęcclesia benedicere presbitero penitus non licebit.
Quod non sit permittendum [f] turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Placuit, ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ęcclesiarum non optemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ęcclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt.
Si quis consubrinam duxerit in coniugium, anathema sit.
Et paulo post infert et dicit [g].
||fol. 233r||
Si [h] quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem,
anathema sit.
Et dominus in lege divina ait [i].
Omnis [k] homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet
turpitudinem eius.
Item unde supra [l].
Nec [m] accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur.
Item [n].
Nullus [o] certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi sceleratis
nuptiis desideret copulari.
Item ex dictis episcoporum et imperatorum Theodosii et aliorum [p].
In [q] septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos
nec affinitas invenitur nec successio potest amplius praerogari.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquitate, quos ad huius copulę non accedere societatem.
Incestis coniunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo coniugii nomine praevalendos sanccimus. Sed quibus inlicita coniunctio interdicitur, nisi hi sint, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Ut per solemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur nec eis, qui a liminibus aecclesię sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt penitentiam, nisi benedictionem salis.
Qui convivio solo gentilium et ęscis immolacitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari, ita ut deinceps ab idolothitis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per penitentiam publicam non oportet admitti.
Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere. Et qui inventus fuerit, seu acrius corrigatur.
Ut mulieres monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.
Placuit, ut omnibus diebus post matutinis et vesperas et oratio dominica a sacerdote proferatur.
Placuit, ut hii, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violente inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii, multo magis dampnantur noxia verba loquentes. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iustę necessitatis caret, aut tamen in die iudicii de eo rationem reddantur.
Qui occiderit hominem, iuxta canonicam peniteat sanctionem et ab ęcclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram, in cinere et cilicio, introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satisfactionem aecclesię et sacerdotum agat pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit, cuius dictioni subsistit.
Quaecumque pro sartatecti aecclesiis fuerint colligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum secundum voluntatem conferentis ad se debeant revocare. Quod si aliquis hęc inde abstraxerit, rapuerit, furatusve fuerit ||fol. 234r|| vel ea fraudaverit, aut vastaverit seu quocumque momento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum, quoadusque ea, quae abstulit, studeat reformare.
Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem aecclesię sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat.
Liberti quocumque ingeniorum a sacerdotibus defensentur nec ad publicam penitentiam ullatenus revocentur.
Nullus ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatis vestis faciendi, ut causa ordinandi domus extraneam mulierem in domo sua habere praesumat.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater carissime, credo te nosse a sancto populo [t] et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse dampnatas; quas et nos apostolica auctoritate dampnandas et a communione fidelium atque a liminibus aecclesię arcendas fore censemus, usque oboediant episcopis suis, et ad bonum, quod cęperunt, invitus aut voluntariae revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sancta memoria praedecessorore [u] nostro papa Innocentio taliter decretum habemus. Hę vero, quae necdum sacro velamine tecte, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto temporę penitentia est; quia sponsio earum a domino tenebatur [v]. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetera. Nam si virgines nondum velate taliter ||fol. 234v|| penitentia publica puniuntur, et a caetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduae, quę perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt virorumque consortio multotiens usę sunt, et velari se permiserunt [w] habitumque religionis assumpserunt et [x] demum apostataverunt atque ad priorem votum sunt reversę, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus aecclesię et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandę et carceribus tradendę; qualiter, iuxta beatum apostolum Paulum, tradentes huiusmodi hominem Satane, ut spiritus salvus sit in die domini. De talibus enim et dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus nanque eorum similibus atque eisdem consentientibus - quia non solum, qui faciunt, sed etiam, qui facientibus consentiunt, rei sunt - dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur; quoniam relicto inmortali sponso ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reverse vomitum, et apostate factę inlicita ac [y] sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quae etiam iuxta eundem Paulum apostolum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt et fidem, quam cum deo pepigerunt, frangere praesumpserunt atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnande a nobis quae et vobis atque a reliquis nostri [z] ordinis viris, a singulis videlicet sua in diciocese [a], a liminibus aecclesię et a coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandę. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus, super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus Christianorum, nisi quibus proprius studio corrigenda iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet aut ad domum, ||fol. 235r|| in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur [b].
Ut non presumant presbiteri de decimis [c] vendere, quae in pauperum aecclesiarum usibus dantur, sicut actenus mirabile dictu in horreis veterate sunt ad thesaurorum [d] cumulum, in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligunt ad lavandos pedes.
Ut presbiteri post ordinationem suae paupertatis praedia conparantes testamenta aecclesiis confirment; sin aliter, ut fraudatores promoveant.
Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant tractanda mysteria.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut sicut sine culpa nemo cotidie ita sine cotidiana satisfactione nullus eam debet, etiam sacerdotum vel Christianorum.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in aecclesiis suis constituunt vel de aecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obędire noluerint [f], ut bannum nostrum rewadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ita ut illum bannum persolvat aut aliam harmiscaram [g] sustineat.
De ęcclęsiis, qui inter coheredes divisę sunt, consideratum est, quatinus si secundum provinciam admonitionem episcopi ipsi cohe||fol. 235v||redes eos voluerint tenere et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium aecclesię pertinentes ita divise invente fuerint, ut describatur et nobis renuntietur.
De ęcclęsiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructę sunt. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eas [h] restaurare debuerant. Si vero inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maiores magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac [i] causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his, qui annonis [k] et decimis iam per multos annos aut ex parte aut ex tota dare neglexerint, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque [l] hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde hęc nonam et decimam persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memoriae genitoris nostri in libro I.
De annonis [m] et decimis, quę beneficiis aecclesiarum ab eis, qui eas videntur, dandę sunt.Ut qui ęcclesiarum beneficia habent, annonam [n] et decimam ab eis ęcclesię, cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent. Item in capitulo nostro in libro II., capitula XXI. de eadem re: De annonis [o] quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus ||fol. 236r|| et per capitularia nostra, qualiter haec observentur, ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et feno feliciter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo [p] fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia, ad quam per iustitiam dari debet et eam praesumptioso [q] vel [r] propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad [s] alteram ęclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, quae populos [t] dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur; ceteri vero distringantur, ut inviti aecclesiae restituant, qui voluntarie [u] dare neglexerunt.
Quicumque de rebus aecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis impleatur, id est in libro IIII., capitulo XXXVIII. De opere namque et restauratione aecclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter conservantur, ut presbiteri secundum praeceptum evangelicum, ubi ait: Decimas do omnium, quae possideo. Et reliqua. De opere vero vel restauratione ęcclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc egerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassalli [v] nostri aut in commune tanti operis accipiant, ||fol. 236v|| quantum rerum ecclesiarum habent vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector aecclesię ad praedicta restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat.
De illis, qui agros dominicatos propterea neglexit excolere ut nonas et decimas exinde non persolvat et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam eum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.
De beneficiis destructis hoc observetur, quod in capitulare priori continetur, id est in libro IIII., capitulo XXXVI.
De eo, qui beneficium desertum fecerit.Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habuerit et intra annum postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat.
Ut missi nostri, ubicumque malos scabinos inveniunt, eitiant [w] et totius populi consensu in locum eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant.
Ut in omni comitatu hi, qui meliores et veraciores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iustitias faciendas.
Volumus, ut quicumque de scabinis deprehensus [x] fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, aut per fideiussores missus ad praesentiam nostram veniet. ||fol. 237r|| De cetero omnibus Scabinis denuntietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat.
Ubi commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles aecclesiis dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles facte sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua [z] manus interiacet, aut talis [a] quęlibet causa, quae rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur.
Quicumque conprobatus fuerit de eo, qui scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad placitum nostrum venire conpellatur, ut ibi cum fidelibus faciendum sit.
De bonis denariis, quos [b] populus recipere non vult, volumus, ut hoc observetur et teneatur, quod in priori capitulare nostro conscriptum est, id est in libro IIII. Quicumque libet [c] homo vel in emptione vel in debiti sollitione [d] denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est LX [e] solidos, conponat. Si vero servi aecclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, LX [f] ictibus vapulent. Et si auctores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi praesentari noluerint, praedictum bannum, id est LX [g] solidos, conponant. Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates sive reliqui, qui beneficia nostra habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram notitiam perferatur.
Collectę ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur. Et ubicumque huiusmodi praesumptiones factę fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per neglegentiam comitis vel factę sunt vel inemendatę remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Auctor vero facti, si fuerit praepositus vel advocatus sive centenarius vel qualibet alia dignitate praedicta libera persona post legalem emendationem in loco factam ||fol. 237v|| suffide iussoribus ad nostram praesentiam veniant. Multitudo vero, sive de servis sive de liberis sit, legitima emendatione multetur.
De pontibus publicis destructis placuit nobis, ut hii, qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt, volumus ac iubemus, ut omnes homines nostri in nostra venient praesentiam rationes reddere, cur nostram [k] iussionem ausi sunt contempnere. comites autem reddebit rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerunt, ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerunt. Similiter et de iniustis teloneis ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros.
Ut examen aquę frigide, quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterium faciat.
Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reversę fuerint, ex eo die super XL noctes sit bannus resisus, quod lingua theodisca scatflegi, id est armorum depositio, vocatur. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendis et iudicandas sedere volumus.
Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucientur, et nos tedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam habere velint. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias facere noluerint.
Quicumque vicarii vel alii ministri comitum tributum, quod inferenda vocatur, maioris pretii a populo exigere praesumpsit, quam a missis bonę memoriae genitoris nostri constitutum fuit, hoc est duos solidos pro una vacca, hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, is [l] quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum ||fol. 238r|| nostrum conponat et ministerium amittat.
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem aut alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publicę penitentiae subdatur.
Quicumque propriam uxorem derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vintiatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse, qui tunc easdem res conparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitiae tollendę causę tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut, si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere conpellatur; similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus excepta sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invaserit et iniuste vendidit, necnon et emptores excepta sola persona parvuli hoc, quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellantur.
Me [m] metropolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint ea que erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.
De episcopis. Ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.
Ut monasteria, quae sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat.
Ut episcopi de presbiteris et clericis infra illorum parrochia potestatem habeant secundum canones.
Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Sed et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.
Ut non liceat alterius clericum [p] recipere nec ordinare ad aliquem gradum.
Ut homicidę vel ceterę rei, qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, non excusentur. Et si omnes dare noluerint, nullus eis victus detur.
De decimis. Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispensetur.
Ut latrones de infra communitate illi iudices in comitis placitum praesentent. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassalli [q] nostri, si hęc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habet, bannum solvat.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator ||fol. 239r|| contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, lege sua accusator emendet; hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de testatu ingenuitatis secundum legem custodiant.
De vindicta et iudicio et latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicunt, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Quod ipse, qui per odium vel malum ingenium, nisi pro iustitia faciendo hominum punierit, honorem suum perdat, et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum poenam, quam intulit, emendet.
Ea vero, quę bona memoria genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservare volumus.
De rebus vero aecclesiarum, unde nunc censa exeunt, decime et none cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter none et decime dentur. De ea satis vero LX sold V, de triginta solidi II et dimidius, de XV transmissus IIII. Et praecariae modo removentur. Et ubi non sunt scripte, fiat discriptio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint et spontanea voluntate hec tria persolvere et precarias accipere citissime distulerint, perdant beneficia, quae habebant; quae tamen aecclesia, unde erant absque ullius contradictione vel impedimento, in perpetuum sibi vindicet.
De cerariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut tempore longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum elemosinis aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumant.
De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut ||fol. 239v|| eos per collectum nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam alterius defensionis temporę praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.
De teloneis [r], qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nemo tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum erat.
De mancipiis, ut non vendantur nisi in praesentia episcoporum vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bona testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in wadium pro servo semetipsum comiti donet, usque dum ipse bannum solvat.
De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat.
Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi facte fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant et de suo vivant, usque iustitias faciat.
Si quis pro faida pretium recipere nolunt, tunc ad nos transmittantur, ut nos ipsum dirigamus, ut [s] damnum minime [t] facere possit.
Simili modo qui pro faida pretium solvere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum illum mittere volumus, ut pro eodem maius damnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat [u]; de alia vero culpa, nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare ||fol. 240r|| qualiter institutum est ih [v] hoc episcoporum consensu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliud pro exercitu Francorum, tertium praesenti tribulatione. Presbiter unusquisque missas III. Monachi et monachas et canonici, unusquisque psalteria tria. Et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque et monachi et monache atque canonici. Sed ex eorum infra casatum homines vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui hoc facere potest, libram donet de argento aut valente in elemosina; mediocres vero mediam libram, minores vero solidos V. Episcopi, abbates et abbatisse pauperes vero famelicos IIII pro ista strictitate nutrire debeant usque ad tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, ut tres vel duos aut I. comites fortior libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, de satis C solidos DV [w], de L untia una. Et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casatos, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, fortiores comites untias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis, sicut scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et pro praesente et tribulatione missa sancti Iohannis sit completa.
Nullus presbiter aut diaconus vel quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam eas cum omni integritate fideliter collectas habeat et infra septa aecclesię, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papę eas dispenset. Si quis autem hęc parvipenderit vel infringere temptaverit, ||fol. 240v|| si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum; qui multis modis mentitur iniquitas sibi.
Ut nullus ossa mortuorum de sepulchris audacter eiciat.
Ut unusquisque caveat iurare, qui periuri [x] regnum dei non possidebunt sicut nec adulteri.
Ut presbiter [y] pauperes ordinati praedia conparantes aecclesiis confirment.
Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine satisfactione nullus esse debet etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut presbiteri [z] singilatim sub dispositione episcopi in civitates veniant sua tractanda mysteria.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut ulterius non praesumant presbiteri decimas vendere, quae in pauperum et aecclesiarum usibus dantur, sicut actenus mirabili dictum horreis veterate sunt, ad thesaurorum cumulum, in cuius rei testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente habundaverint, ad sustentationem pauperum parentur famis tempore.
Placuit, ||fol. 241r|| ut quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam a populo suo accipiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alliget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem, et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formatę autem quę a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschę incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ad episcopis corrigant. Et si qui prioris gradus elatis superbia communionem fortasse contempserint aut ęcclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eis pęnitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Clericus nequaquam praesumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsari. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat nec audeat criminale negotium in iuditio sęculari proponere. Si quis vero secularium per calumniam aut clericum fatigare temptaverit et victus fuerit, ab ęcclesię liminibus et a catholica communione, nisi digne [a] penituerit, coerceatur.
Clericus sine comendaticiis epistolis episcopi sui licentiam non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sen||fol. 241v||tentiae forma servetur. Quod si verborum increpatione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coerceri.
Presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans communione ei nullus impendat.
Placuit, ut quicumque non communicans in propria provintia in aliis provintiis vel transmarinis partibus ad communicandum [b] obrepserit, iactura communionis vel clericus excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat; pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et aecclesię status infirmatur et regnum periclitatur. Et quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione, exertatione atque prohibitione [c] praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversorum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis [d] modis admittunt, quo inconparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant; pro quo etiam scelere igne cęlesti conflagratę infernique hiatu quinque absorti sunt civitates necnon et quadraginta et eo amplius milia stirpis Beniamineę mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro inditia et cui dentes vindictae declarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinum maiestatem hoc vitium exstet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quae est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus vestris quae cunctis ac vobis famulantibus [e] atque subditis una vobiscum sub dei districto [f] iudicio atque fideliter nostra praecipimus ab his caveri et haec facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire, quoniam, qui ||fol. 242r|| talia agunt apostolo pollicente regnum dei non consecuntur. Tempus namque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis, quae sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis. Qui quantoscumque vel per bona exempla ad vestra cęlestis patriae contrahimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes praeimus, de tantis proculdubio ab aeterno iudice vel pęnas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias divulgatum est, et nobis in Frantia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus conubiis adulterando et luxoriando ad instar Sodomitane gentis foedam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum aestimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universum plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem et novissime hoc in bello seculari fortem nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec deo mirabilem esse venturam. Sicut aliis gentilibus Hispaniae et Provinciae et Burgundionum [g] populis [h] contigit, quae sic a deo recedentes fornicate sunt, donec iudex omnipotens talium criminum ultrices pęnas per ignorantiam legis dei et per Sarracenos venire et sevire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud inmane flagitium subterlatet, id est homicidium. Qui dum ille meretrices [i] sive monasteriales sive seculares male conceptos soboles in peccatis genuerunt, sepe maxima ex parte occidunt, non inplentes Christi aecclesias filiis adoptivis [k], sed tumulos corporibus et inferos miseris animalibus satiant. Absit enim, ut pro talibus pereatis et nos simul cum regno cadamus gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus, quae secuturis, nisi praevisa fuerint, possunt evenire. Sacius est quoque nobis talibus carere quam cum his ruere regnumque et ab inimicis depopulatoribus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quicumque super his aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedicta Romanam legem vel punire.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur et comite et ferro vintiatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res conparatas habet per malum ingenium, proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitię tollende cause tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipsa rationem [l] reddere conpellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus excepta sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit, necnon et emptores excepta sola persona parvuli hoc, quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur, et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellatur.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum ||fol. 243r|| capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, missurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memoriae genitoris nostri in libro I. capitulo CLVII.
Ut quid ęcclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ęcclesię,
cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent et ad medietatem
laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent.
Item in capitulo nostro in libro II. capitulo XXI. de eadem re. [o]
De [p] nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in
diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter hęc
observentur, ordinavimus.
Ne nonis et decimis redimendis nisi episcopo
placuerit [q].
Volumus [r] atque
iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et feno pleniter et fideliter ab
omnibus nona et decima persolvatur. De nutriminę vero pro decima, sicut
actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum
fuerat, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod
ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram aecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur et eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo ||fol. 243v|| redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad nostram praesentiam venire compellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti aecclesie restituant, qui voluntarię dare neglexerunt.
Quicumque de rebus aecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est in libro IIII. capitulo XXXVIII. De opere vero vel restauratione aecclesiarum comes et episcopus sive abb una cum misso nostro, que ipse sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in communione tantum operis accipiant, quantum rerum aecclesiasticarum habent, ut unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio recta aecclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium ammittat.
De illis qui agros dominicatos propterea neglegunt excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvant et alienas terras ad excolendum ||fol. 244r|| [s] propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc exstiterint sive iussoris ad palatium venire compellatur.
tatutum [t] est, ut ubi tempore avi nostri domni Pippini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum detur. Nam ubi noviter incoeptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est fluvium alio ponte transmeare, vel ubi navis per mediam aquam et sub ponte egerit et ad ripam non appropinquaverit nec ibi aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis vel de his, qui ad palatium seu in hoste pergant, teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat et bannum nostrum, id est LX solidos, componat.
t [w] de rebus ęcclesiarum, quę ab eis per XXX annorum spatia sine ulla interpellatione possessę sunt, testimonia non recipiantur; sed eo modo contineantur, sicut ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent.
Stand: 2008-10-24