Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.
Non adsumes nomen domini dei tui in vanum; nec habebit insontem dominus eum qui adsumpserit nomen domini dei sui frustra.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.
Qui percusserit hominem, volens occidere, morte moriatur.
Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, et commonitur.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, et iacuerit in lectum; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen ut operas inpensas eius in medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancilla lapide vel virga, et mortuus in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit [d] poenae [e]: quia pecunia eius est.
Si rixati fuerint homines, et percusserit quis mulierem pregnantem, et avortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dominus quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicarint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillae suae, simili sententia subiacebit.
Si bos cornupoeta [f] quae virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur, et non commedetur. Dominus cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudus tercius, et contestati sunt domino illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si precium ei fuerit inpositum, dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et nemo pervenerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet precium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident praecium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius quod bos viciosus erat, et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat.
Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat, et quattuor oves pro una ove.
Si effregerit fur domum, sive subfodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum qui furatus est vivens, sive boves, sive asinus, restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena, quicquid obtime habuerit in agro vel vinea, pro dampni aestimatione restituat.
Si egressus ignis invenerit spicas, et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddat damnum qui ignum succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperit furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus domus applicabitur ad eos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vestimentum. Et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniniat. Et si illi arbitres iudicarint, duplum restituat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medium quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat dampnum domino suo. Si commestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino praesente, reddere conpellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non restituatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem.
Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis quam virgines accipere consueverunt.
Maleficos non patiaris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
Qui immolant diis, occidatur. Advenam [g] non contristabis, neque affliges eum.
Decimas tuas et primicias non tardabis offerre domino de filiis tuis primogenitis. De bubus quoque et ovibus similiter facias. Septem diebus sit cum matre sua. Die octavo redde filium domino.
Depositum tuum aut pignore datum aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditum invenerit, et iuraverit non invenisse, convictus delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere, tertiam et quintam insuper partem domino cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Nec nullam discoperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen precio non redempta, nec libertate donata, vapulabunt ambo, et non moriantur.
Non auguriamini; nec observabitis ad magos nec auriolos, nec aliquid sciatis per eos. Ego deus vester.
Coram cano capite consurgite, et honorate personam senis, et timete deum.
Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iuxta et aequa sint [h] pondera, iuxtus modius, aequisque sextarius.
Qui moechatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et mechus et adultera.
Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.
Si propter deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddet capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.
Si quis ferro [i] percusserit hominem, et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Ad unius testimonium nullus condempnetur.
Separabis decimas ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Fenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te dominus deus tuus cunctis diebus vitae tuae.
Si ambulas per viam, et nidum avis inveneris in arborem vel in terram, et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; sed abire pacieris, captos tenens pullos suos, ut benedicat te dominus.
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domum tuam, et sis reus labente alio et in praeceps ruente.
Non seres vineam tuam altero semine; nisi quae nascuntur et vinea, pariter sanctificentur.
Non arabis in bove simul et asina.
Non indues vestimentum quod ex lana et lino contextum est.
Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam.
Si autem in agro repperit vir puellam quae desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nichil patiatur.
Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam domini; nec ingrediatur eam manzer, hoc est, de scorta natus.
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia, nec fruga, ne qualibet alia re.
Cum voveris votum domino deo tuo, non tardabis reddere. Quia requiret illud dominus deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facies quod ore proprio domino promisisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullae iniungantur necessitates publice; sed vacabit absque culpa domini sui; et ut uno anno laetetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcunque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea; si qua poterit probare quod verum sit, accipiat alium.
Ut praeter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere aut deat.
Ut presbyteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant, nec in unaquaeque parrochia aliquid agant.
Ut presbyteri rem ecclesiae sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant ne cuiquam tribuant.
Ut presbyter vel diaconus qui deserit ecclesiam suam, et ad alia transierit, deponatur.
Ut presbyter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exauctoratus sancti ministerii incipiat praerumpere, spem restitutionis non habeat.
Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel subdiaconus ad bellum processerit, et arma bellica indutus fuerit ad beligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbyteri [k] alterius regionis praesentibus ipsius regionis presbyteris non sacrificent.
Ut hi vel hae qui uxores aut viros dimittunt non nubant; sed aut continentes maneant, aut simet reconcilientur.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius sed suae provinciae iudices quaerat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum.
Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem; et ut prius eas cum instrutioribus vel erudicioribus tractet.
Ordinatus clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat.
Illos omnes quos illi presbyteri baptizaverunt qui nescierunt iuxta praeceptum domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, neque sanctae trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, quia sine fide sanctae trinitatis sunt baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant quatenus dirutę eclesiae pleniter restaurentur atque ornentur, et quae dotatę [l] non sunt, vel quae dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iustae recipiant. De his qui ecclesias suas nec dotare nec dotem restitui volunt [m]. Et si eas dotare noluerint quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium suae sedis eclesiae eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur; et ipse destruantur vel crementur.
De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit, consideratum est ut si quis compaciens [n] velit aelemosinam [o] dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant. Quia inconprehensibilia sunt iudicia dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et parricidis, ut canonice coherceantur; sicut de illo iudicatum est qui matertere suae filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat, et miliciae cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut foris remanere voluerit, tempora paenitentiae secundum canones pleniter exsolvat.
Ut clerici vel laici philacteria vel falsas scriptiones ut ligaturas, quae imprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magice artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud quod apostoli et canones sancxerunt, ideo orationes et sacri olei unctio fiat.
Placuit omni synodali conventui ut nullus presbyterorum amplius quam unam eclesiam sibi vindicare praesumat.
Ut laetania maior more Romano ab omnibus in septimo Kal. Mai caelebretur.
Si infirmitate depraessus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit ut nullus presbyter amplius quam unam eclesiam ||fol. 63v|| sibi vindicet. Quia sicut quisque saecularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbyter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.
Presbyteri degradati, et post degradationem multis sceleribus implicati, ad paenitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabbato sancto pasche, vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad asparsionem in domos suos recipere, ante crismatis infusionem accipiant [p].
Clerici et populi, si episcopis suis canonicę oboedire noluerint, excommunicentur [q].
Dignum est ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur, et ceterios ammoneat.
Progeniam suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulae non accedant societatem.
Presbyteros quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogni fuerint viri illi a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non qui eos ordinaverunt, si bonae actionis et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocati et apti, ab episcopo suo benedictionem praesbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX solidos conponat in publico.
Ut omnis maximam curam habeant ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat, animaque pereclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum auferunt, vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ecclesiae dei fraudatores existunt: quia ecclesiae aliquid fraudari vel auferri sacrilegium esse a maioribus adprobatur.
Presbyteri qui sine iussione proprii episcopi de eclesiis ad alias eclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quandiu ad easdem redierint eclesias in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cuius parrochi [t] ęsse cognoscitur agere.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulererit [u] coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse rectę voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut proprię reconcilietur coniugi.
Si quis saecularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum aegerit, et vocatus sui episcopi auctoritate, ad emendationem ac paenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab eclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus quousque quod commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, eclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem inmelioratus episcopo, canonice reddatur.
Praecipimus ut nullus laicorum vel clericorum ex praediis vel rebus quae ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis eclesiarum rebus quae in eorum parrochiis site esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, at quorum pertinent curam, quicquam ambigant, concupiscant, atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus ut a cuncta eclesiarum omnium vastatione cohercere se suosque ac conpescere totis viribus studeant. Nam devastantes eclesias quid aliud intellegimus quam contra illum aeterni imperii deum et maiestatis homines movere certamen, cum illę edes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratę. Videant vastantes, pronuntiamus [x], ne ab illo, si se commoveat, vastentur cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et deo in monasterio serviat ||fol. 64v|| cunctis diebus vitae suae, numquam ad seculum [y] reversurus, et septem annos publicam paenitentiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum caticuminis manducare, nec osculum eis dare, vel Ave illis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo, aut cum gentilibus?
Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizatur, et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonium [z] acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam [a] rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate quocunque comento ipsam accipere vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc non malum non consenserit, nuptura legibus quae accepturam reddatur. Raptor vero sive fur, omnesque eis consentientes, publica paenitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniustę in tam nefando scelere [b] egerunt in triplo conponant, et unaquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque quae rapitur, si aut primo aut posmodum [c] tam nefario sceleri libens consenserit, nunquam postea nubat; sed publica paenitentia multetur, et sub tali custodia ponatur ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur ut omnes cognoscant quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite fieri praecipiunt. Et sacri canones spiritu dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores, eisque consentientes, anathemate feriuntur; sicut in Calcidonense concilio, in quo DCXXX. patres adfuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patent.
Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo ||fol. 65r|| cui aliquid abstulerit legibus conponat; et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex [d] hoc agat paenitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram aegerint pęnitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus eclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personae usque ad satisfactionem eclesię, quam leserunt, sunt habendę.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statura priorum capitulorum quae legi Salicę sunt addita conponat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, nobis persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitę suae sub ardua pęnitentia deo serviat, nusquam postmodum seculo vel saecularibus militaturus, neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fececerit, de vita conponat, et omnia quae habere visus fuerit eclesiae cui praeesse dinoscitur integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est, LX solidi persolvantur, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur usque se redimere in triplo iuxta vuirigildum suum potuerit [e]. Sancta vero eclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectandi sunt qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotium ad Christum pertinet, cuius vicę legatione in eclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii dicionibus tradatur [f]. Si vero comes ipsius pagi, una cum consilio sui episcopi in cuius parrochia tele scelus commissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat, et cingulum amittat, atque publica paenitentia multetur, et insuper virgildum suum fisci viribus dare compellatur.
Si quis colibet modo blasphemiam in deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carcere usque ad satisfactionem tradatur, et publica paenitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur, eclesiae quae gremio canonicae reddatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missas [g] tamen [h] in eo celebrare non audeat, nec agere cuiquam permittat, sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero qui hoc cognovit, et non prohibuit, publica paenitentia multetur, vel honore privetur.
||fol. 65v||Ut privilegia quae eclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt semper maneant incorruptam.
Nullis vitae praesulum turbetur excessibus: quia valde indignum est ut qui throni dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inque tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et reliqua.
Ut nemo accipiat eclesiam infra parroechiam [k] sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
Ut de iniestis [l] et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animae eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac pęnitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant. Et ut quattuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiant.
Ut episcopus iudices publicos commoneant ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem domini nostri Iesu Christi, et sanctam resurrectionem, ac pentecosten, quicunque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem dispexerit, quandiu loci illius episcopi visum fuerit ab eclesia liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterio introduxit, et quae non introduxit, dominio [m] monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat; et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui proprii licentia.
Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam discriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium; si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram eminitatem [o].
Quicunque monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii quae eadem die iustae possidebant quando ingressi sunt monasterium.
Quaecunque a singulis regibus circa sacrosanctas eclesias sunt constituta, vel singuli quique antestites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sub poena sacrilegii iuga solidata aeternitate serventur. Clerici etiam, non saecularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Ut privilegia quae eclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis caeterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quaecunque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae diucessios sinodis audiantur.
Quaecunque circa sacrosanctas eclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit aut in ecclesias earumque res inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui loco quę aliquit quae non oportet iniuriae inferat, divini cultus iniuriam in convictos [p] sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandi sunt. Nec expectetur ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neclecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionum, eclesiae cui factum est componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est, ter solidi LX persolvantur.
Ab omnibus illius usurpationibus contumelia depellanda est, ne praedia sibi caelestium secretorum dicata a quidam inruentibus vexaentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis sacrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis dampnetur.
Consecratio episcopos et reliquos deum sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia.
Placuit ne Iudaeis mancipia deserviant vel adhereant Christiana.
Placuit ut quocienscunque sacrificans ||fol. 66v|| corpus et sanguinem Christi Iesu domini nostri in altario immolat, tociens perceptioni [r] corporis et sanguinis Christi se participem praebeati.
Placuit ne corepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maximae apostolicorum decretis, suisque quietibus ac delectationibus inherentes, facti sunt. Idcirco et olim persaepae et nostro a sancta apostolica sede tempore sunt prohibiti [s]; et ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio assumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in synodo canonice prohibitum.
Ne Iudaei a ministratorio usu sub ordine vilicorum auque [t] auctorum [u] Christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si episcopus, presbyter, aut diaconus fuerit, proprio submoveatur a gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inoboedientes, anathematizentur.
Si presbyter vel diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur, et legitimis poenis subiciantur. Ceteri vero clerici in quacunque falsitate convicti fuerint, degradentur, et legitimis sibiciantur disciplinis.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium magister, vel curam domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vindicare sanctimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandam. Hii vero qui actiones suas eis commisserit, vel fideiussores eos pro supradictis caussis acceperunt, nullam contra eclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant accionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit, vel fideiussoris receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Clericis de ecclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis [w], si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Nemo fiat clericus nisi quod bonum testimonium habet et litteratus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum eclesiarum numerus moderetur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbyter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilium mori. Sed et si ipsa sancta oratoria [x] ||fol. 67r|| vel divina mysteria conturbaverit, vel laeteniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Cristiani [y] ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscunque locis fuerant exclusi, eisdem locis communionem consequantur.
Clericis vel monachis sine commendatiis epistolis episcopi sui licentiam non pateat evagandi.
Nullum sine dote fiat coniugium; nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.
Si quis cuiuscuiuscunque munuscula eclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subpraesserit, et non statim a sacerdote commonitus deo conlata reddiderit, ab eclesiae catholicae communione pallatur.
Ut nullus episcoporum, aut cuiuslibet ordinis clericus, vel alia quecunque persona, quibuslibet conditionibus, seu in [z] uno regno seu in alio positas alterius cuiuscunque eclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione eclesiae vel ad omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus donec ipse ecclesiae cuius directo ordine iuris est ablata legibus restituat.
Ne cui liceat res vel facultates eclesiis aut monasteriis vel senodochiis pro quacunque elemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare, atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab eclesiae liminibus excludatur quamdiu ab ipso ea quae sunt ablata aut retenta reddantur.
Apud quem non scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscunque res evertatur, aut peccora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publicę convictus inveniatur, pro eo quod indicaverit, CXX flagella publice [b] extensus accipiat.
Abbates pro humilitate religion||fol. 67v||is in episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno, in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
Ut nullus monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
Quicunque post sanctae religionis professionem apostatant et a seculum reddeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem poenitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam a tocius populi conloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conhibentium iudicare praesumant.
Si expositus ante eclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is qui collectus est, intra decem dies quaesitus agnitusquae non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator exteterit, ut homicida, ecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sancxit auctoritas.
Placuit ut clericus, se relicto oficio suo propter districtionem ad saecularem fortasse confugerit, et solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem ab ecclesiae communione pellatur.
Servo poenitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obicit [e], credi tamen illi nullo modo oportebat.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem nec de aliis causis testimonium dicant, nisi de his tantummodo quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.
Scripturae quae diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscriptae esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roborate, omni habeantur stabiles firmitate.
Pacta vel placita quae per scripturarum legitimę ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus fit eividenter ||fol. 68r|| expressus, nullatenus inmutari permittimus.
Filio vel heredi contra priorum iuxtam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuxtae repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniustae conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitimae fuerit id ipsum malum accusatum atque convictum; quatenus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta [g] sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.
Qui timore conpulsus servum se esse extra iuditium dixerit, nullum praeiuditium libertatis incurrat, donec iuditio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit praesente iudice, obtineat. Aut si servus convincitur, statim domino reformetur.
Presbytero vel diacono sine antistis sui epistolis ambulanti communionem nullus inpendat.
Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.
Ut nullus iudicum neque presbyteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores eclesiae sine licentia proprii episcopi per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur quamdiu reatum suum agnoscat, et per satisfactionem emendet eclesiae quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum, inconsulto proprio episcopo, ad iudicem saecularem pergat, neque apud eum, suo episcopo non permittente, quemquam pulsare, aut cuiquam ante eum respondere, aut quicquam praeponere praesumat; neque criminale negotium in iuditio saeculari praeponere audeat.
Si quis saecularium per calumniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit, et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne paenituerit et per satisfactionem ecclesiae emendaverit, pellatur.
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur; excepto in [h] aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis. Quia indignum nostra pensat clementia ut libertorum testimonia ingenuis dampna concucientur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum illae qui furtum fecerit, sed etiam et quicunque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, ||fol. 68v|| et simili vindictae subiaceat.
Quicunque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia praecedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiant, et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iuditium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.
Ut fideles fidem sanctae trinitatis discant; in qua, inter cetera, credere oportet quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, pęnitentiam, et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in eclesia per Christum, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per paenitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit. Et cetera. Quam fidem memoriter teneant, et suis sacerdotibus eam reddant, et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant: quoniam primum fundamentum Christiane religionis fides catholica est. Et haec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est, spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia [i], innocentia, simplicitate, et teris [k] his similibus. Quae omnia in dilectione dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest deo placere, nec salvus esse.
Si quis presbyterorum, diaconorum, vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inoboediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes, proprio gradu careant. Reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus [l] inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad eclesiae satisfactionem, cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus, communione privetur. Episcopus tamen non dimittat ut iniuriam patientibus plenam de praefatis clericis iustitiam canonicae non faciat.
Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant, et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant, et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum vel presbyterorum parochiam [m] alterius invadat; sed contentus sit gubernatione credite sibi plebis.
Ut monasteria quae deo consecratae sunt nulli liceat in aliquo inquietare nec quicquam decorum [n] rebus violenter abstrahere.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblata; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cuius parochia esse cognoscitur agere.
Ut nullus episcoporum se praeferat altari per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem suae ordinationis.
Placuit ut fideles oblationes sacerdotibus cotidie, si fieri potest, ||fol. 69r|| in eclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione fiat. Et ut praedicationem audiant. Et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminali peccata et manifesta inpediantur; qualiter salvi esse non possunt: quoniam dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum. Et qui manducat me, vivit propter me, et cetera exempla quae prolixa sunt hic scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis, et illorum officium agant, sive diurnale, sive nocturnale; quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant [o] horas canonicas.
Ut sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est.
Te igitur non incohent sacerdotes nisi post angelicum hymnum [p] finitum.
Ut adnuntient presbyteri omnibus fidelibus sibi subiectis symbolum et orationem dominicam, ut sancto spiritu inlustrante salventur.
Adnuntient presbyteri ut neque viri neque femine de sacro fonte filios vel filiolas suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit ut fideles silentium in eclesia teneant, et devotae verbum dei audiant, et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus deus condigne habitare dignetur, quoniam illis dictum est: Templum dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus oboediant, et instruantur pro quid missa vel sacerdotes constituti sint; et intellegant vim et ministerium dominici corporis et sanguinis et missae, sive precum quae in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, domine, famulorum famularumquae tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suae, tibi reddunt vota sua aeterno deo vivo et vero, et reliqua. Instruantur etiam ut cognoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo [q], et cetera quae ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur, secundum domini praeceptum, eorum sacerdotes, et qualiter in his offendere solent eis adnuntietur.
Adnuncient presbyteri populis ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentare faciant.
Ut presbyteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia [r] alicubi non proficiscantur; sed ubicunque vel fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbyteri oleum infirmorum ab episcopo expetant, secumque habeant, et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia dei sanentur, qui a presbyteris oratio fidei salvabit infirmos.
fehlt
Ut baptizare nullus praesumat nisi duo tempora, id est, vigilia paschę, et vigilia pentecostes, praeter mortis periculum.
Placuit ut instruantur fideles qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere quam supradicta discant et intellegant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro dampnari solent, quanto magis pro divino iure, ne dampnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et publicę paenitentiae sunt subacti, donec per penitentiam satisfactionis recontiliationem mereantur, vel etiam illi qui tale peccatum commissum habent pro quo publicae paenitentiae plectendi et ligandi sint.
Ut nulla precia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si qui perpetraverint, honoris sui sint periculo subituri.
De quibus dubium est utrum sint baptizati annon, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Non te rebaptizato. Sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Notum est omnibus inpossibile esse sine fide placere deo. Nullus sit presbyter qui in ecclesia publicę non doceat, lingua quam auditores intellegant, fidem omnipotentis dei in unitate et trinitate simpliciter credere, et eam quae omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis, sive bonis faciendis, et iuditio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifestae explicare non poterit, petat sibi ea a doctiore transcribi, qualiter aperte legat, quod qui audiunt intellegant. Et qui amplius non poterit, vel his verbis admoneat: Paenitentiam agite. Adpropinquavit enim regnum caelorum.
Doceant presbyteri populo quattuor legitima temporum ieiunia observare, hoc est, mense Marcio, Iulio, Septembrio, et Decembri, quando sacri ordines iuxta statuta canonum distribuuntur.
Iterum admoneant sacerdotes ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL dies ante natitale [s] domini, et XL dies ante pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem haec observare, ut superius conprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniant, his tamen temporibus ||fol. 70r|| amplius ieiuniis et paenitentiae servire oportet. Propter haec autem legittima tempora ieiuniorum, omnis VI feria propter passionem domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro [t], ieiunio consecratum habetur.
Placuit ut populus ad baptismum eorum infantes non afferat nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, et quomodo [v] in hoc offendunt instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est, agrum, patrum, vinea, vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis, nec causas nec calumnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has quidem praecipuas festivitates adnuncient presbyteri ut diebus dominicis sabbatizare, id est, natale domini dies IIII, VIII. Kalendarum Ianuariarum, in circumcisione domini Kalendis Ianuarii diem unum, in ephiphania VIII. Idus Ianuarii diem unum, in purificacione sanctae Mariae IIII. Nonas Februarii diem unum, in pascha domini usque in octabas paschae post dominicam dies III, in ascensione domini diem I, in natali sancti Iohannis Baptistae VIII. Kal. Iul. diem I, in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli III. Kal. Iul. diem I, in adsumptione sanctae Mariae XVIII. Kal. Septembr. diem I, in transitu sancti Martini III. Idus Novembr. diem I, in passione sancti Andreae apostoli II. Kal. Decembr. diem I.
Adnuncient presbyteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter celeberrimum habeant ut sanctum pascha, et ieiunium, et missam, et baptismum.
Adnunciet unusquisque presbyterorum publice plebi ab inlicitis conubiis abstinere, et secundum domini mandatum legittimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium dei.
Adnuncient presbyteri plebi publicae ut primicias omnium frugum terrae ad benedicendum afferant ad domus illorum, et sic postea inde [x] manducent, et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terrae annis singulis ad ecclesias reddant, et de novem partibus quae remanserint aelymosinas faciant, et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Aelymosyna a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita aelemosyna extinguit peccatum.
Placuit ut fideles intelligant pactum quod cum deo in baptismate fecerunt. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quod sit abrenuntiare diabuli operibus et ponpis eius et omnibus operibus eius instruantur fideles. ||fol. 70v|| Si vero iure humano pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inrevobiliter sunt observanda?
Ut sacerdotes admoneant viros et mulieres ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias afferant, sicut scriptum est: Honora dominum de tua substantia, et de primiciis frugum tuarum da pauperibus.
Admoneant presbyteri plebem ut in eclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu et conpunctione cordis dei implorent auxilium tam pro se quam et proximis suis. Et quando presbyter caelebrat missam, corda illorum semper ad caelestia tendant. Et quando sanctae lectiones [z] vel evangelica recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut deus dixit per Moysen: Audi Israel, et tace. Et oblationes offerant, et communicare faciant.
Quando populus ad ecclesias venerit, tam per dies dominicos quam et per sollemnitates sanctorum, aliut non ibi agat nisi quod ad dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxoriosa et illa lusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco; quia hoc de paganorum consuetudine manserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Ammoneantur fideles ut ad suos mortuos non agant eaque de pagainorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mentae, et cum conpunctione cordis, pro eius anima dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illud ululatum excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et cum conpunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare dei misericordiam faciant. Et illi qui psalmos non tenent, excelsa voce Kyrieleison, Christe eleison, viris inchoantibus, mulieribusque respondentibus, alta voce canere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonicae sententiae subiaciant.
Placuit ut fideles eos quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit non recipiant antequam paenitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Conpellimur statuta canonum et in hoc servare, ut nullus presbyter creditam sibi eclesiam sine consensu sui episcopi derelinquat, et laicorum suasione ad aliam transeat.
Ut nullus presbyter sacra misteria nisi in locis ab episcopo consecratis agere praesumat.
Ut nullus presbyter in eclesia consecrata aliud altare erigat nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut si discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod episcopus, presbyter, et diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et, in quantum poterint, laicis vetare studeant.
Placuit ut fideles diem dominicum, in quo dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut loquutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus, stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus quae ad animam pertinent utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si [a] fieri potest, omnes canendo Kyrieleison veniant, et eundo et redeundo Kyrieleison decantent. Similiter et pastores peccorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter Christianos et devotos esse cognoscant.
Quia varia necessitate praepedimur canonum statuta de reconciliandis paenitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur ut unusquisque presbyter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis paenitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio praebeatur.
Cum innixa fuerit mulier, post quod dies debeat eclesiam intrare, testamenti veteris [c] praeceptione didicmus, ut pro masculo diebus XXXIII. pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in ministerio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias, intret eclesiam, nullo peccati pondere gravatus. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixcione voluptas est, in prolis [d] vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque nixa mulierem prohibemus eclesiam intrare, ipsam ei poenam suam culpam deputamus.
Placuit ut fideles missarum caelebrationes in locis non consecratis et incongruentibus fieri omnino non debeant, nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris. Et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri, necessitas conpellat. Sacerdotes tamen qui in locis ||fol. 71v|| inlicitis et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sciant [e] amissurum. Melius est enim missam non audiri quam eam ubi non licet nec oportet caelebrare aut audiri. Et de usura, ut non fiat, omnes ammoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta, sexta quae non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque VIImum gradum. Legittimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen ut ambo deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. [f] Mulier quae subcubuerit [g] cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa sicut illae qui cum peccoribus cogerit, XV annis, alii XI peniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum adsumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter dampnum ab illo cuilibet inlatum dimittere; sed iuxta qualitatem dampni dominus pro ipso respondeat, vel eum in compositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri [h] non possit, sacramento se dominus excusare studeat quod nec suae voluntatis nec conscientiae fuisset quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierint, ita dominus imperator consensit.
Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit, si eum [i] sonnis non detinuerit, quindecim solidis culpa iudicetur. Similiter [k] ad secundum et tercium. Si autem ad quartam venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur donec veniat et de re qua interpellatus fuerit iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in bannum misse sunt rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit fiat. Prima mannitio super noctes VII., secunda super XIIII., tertia super XXI., quarta super XLII. Similiter et de beneficio hominis, si fortiter re proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum rex interrogetur.
Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint [l] ordinati, traditionem faciat.
Homo denarialis non antea hereditare in suam agnitionem poterit quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat.
Omnis sacramentum in eclesia et super reliquias iuretur. Et quod in eclesia iurandum est, vel cum sex electis, vel si duodecim esse debent, quales potuerit ||fol. 72r|| invenire. Si illum deus adiuvet, et illi sancti quorum istae reliquie sunt, ut veritatem dicat. Si res interciata furta ablata fuerit, liceat ei super quem res interciata fuerit sacramento se excusare de furto, quod nec suae voluntatis aut consentiae fuisset quod [m] ablatum est, et aliud tantum sine dampno restituatur.
Placuit ut fideles caveant vicia quae ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse providendum illis est.
De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam opus sit, ut destruantur quae necessariae non sunt, et aliae construantur.
Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri scabinos, advocatos, et notarios per singala loca eligant, et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
De his qui legem servare contempnunt, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur.
Placuit ut fideles a viciis detestandis, quae habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quae apostolus aperte enumerat, id est, aebrietates, commessationes, contentiones, irae, rixe, dissentiones, detractiones, invidiae, inimicitiae; de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Et alibi: Non soli qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus, et nullum alium obsequium comitibus vel vicariis faciant.
De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus qui sint aut unde venerint.
Ut armille et bruniae non dentur negociatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant.
Placuit ut fideles de ocioso sermone, pro quo in die iudicii secundum domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam, iuxta apostolum, maledicentes regnum dei non possidebunt, et de mendatio noxio, sive de periculoso noxio assiduoque iurato, et abscenis turpibusque canticis, ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter ||fol. 72v|| cavere debent; ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciantur animarum.
Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini regis.
Ut nec colonus nec fiscalinus possit aliubi traditiones facere.
Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.
Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit, [o] et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit ut fideles sciant coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxoriae sed causa potius filiorum adpetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.
Ut omnia quae wadiare debent, iuxta quod in lege continet, pleniter secundum ipsam legem rewadiata fiant. Et inpostmodum vel domnus rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus aebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.
Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.
De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam, excepto suo prato.
Placuit ut fideles se abstineant a coitu pregnantium [p] uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis, alias ducunt, domini sententia adulteri esse notantur.
De canibus qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis quae in legem noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.
Ut nullus ad placitum baniatur nisi qui causam querere vult, aut se ab alio quaeri scit; excepto scabinis septem, qui ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit ut fideles agnoscant qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusquae ad deum exorandum sibique propitium faciendum saepius quam actenus fecissent frequentent, et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis ociosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia saecularia publicaque placita habenda, et quod hi qui haec in eclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de adnuntiatione, adhuc adducant et de opere.
Ut nullus homo praesumat teloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere.
Placuit ut fideles iuxta iudicia iudicent, et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent, et a detractione se abstineant, necnon a ceteris malis quae longum est dinumerare.
In primis omnium iubendum est ut habeant ecclesiae earum iustitias et in vita illorum qui habitant in ipsis eclesiis et post, itam in pecuniis quam et in substantiis earum.
Ut omnes episcopi potestatem intellegant, et instruantur ut vel secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regantur eorum ministeria, tam in monasteriis virorum quam et in puellarum, et in forensis presbyteris, seu reliquo populo dei.
Ut viduae, orfani, et minus potentes sub dei defensione et nostrae mundeburdo [q] pacem habeant et eorum iustitias adquirant.
Placuit ut fideles ne parvam pendant excommunicationem sacerdotem illorum: quoniam si hoc fecerint, iustae segregabuntur a cetu Christianorum.
Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, uterque pleniter suum ministerium peragere possit.
Ut latrones, vel homicidae, seu adulteri, vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti secundum ewam Bewariorum vel legem.
De rebus proprisis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hii qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius res proprindere; sed magis suam causam quaerant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.
Placuit ut fideles de superbia instruantur, per quem angelus, factus diabolus, de caelo eiectus est.
Ut si aliquis voluerit dicere quod iustę ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.
Placuit ut fideles ammoneantur de invidia, per diabolus hominem de paradyso eiecit.
Placuit ut fideles ammoneantur de odio et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectionem consistere.
Capitulum I. [r] Ut lectiones in eclesia distincte legatur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romane ecclesiae fiat cantatus. III. De notariis, ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. IIII. De ceteris disciplinis ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinale arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis, et de his qui decimae assumunt et de eclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendentur; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis.
De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.
De scribis, ut non vitiose scribant.
De compoto, veraciter discant omnes.
De his qui seculum relinquunt propter servitium inpediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem ||fol. 74r|| vivant, aut servitium dominicum faciant.
De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram. Et ut ubi satisfiat. Et villae non sint desolate.
De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque quantis consilium dare potest.
De his qui non fiant secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.
Ut infantulae parvae aetatis puellae non velentur antequam illae eligere sciant quid velint, salva canonica auctoritate.
Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasterium, nec archidiaconi sint laici.
De incestuosis, ut canonicae examinentur, nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.
Ut paci omnes studeant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
Iustitiae ecclesiarum dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.
Ut iustitia regales pleniter inquisite fiant.
Si venerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, vel qualiscunque tribulatio, non expectetur aedictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et nemo suam anonam nimis care vendat. et ne foris imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.
De armis infra patriam non portandis, id est, scutis, et lanceis, vel loricis. Si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quem periuraverit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens, eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.
De negotiatoribus qui partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxoniae usque ad Bardenuwic, ubi praevideat Herti, et ad Ceslic, ubi Madalgaudus praevideat, ad Magadeburc praevideat Atto, ad Herfesfur praevideat Madalgaudus, et ad Alagastat, similiter ad Forahcem et a Brehembret, et ad Ragenesburc praevideat Otulfus, ad Lavariocam Warnanarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum aut fertant ab eis; dimidia quidem pars partibus palacii; alia vero medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur.
De clamatoribus vel causedicis qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint, et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant [s], et ibi discutiantur sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his [t] sacramentis qui iuxtae secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.
Conspirationes quicunque facere praesumpserint [u], et sacramento quacunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, et ubicun[que] aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum, singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nichil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi [es fehlt der Rest von c.276; der Text geht fol. 75r weiter in c.290]
||fol. 75r|| [x] ad perfectum usque perducant, et nobis omnino renuncient quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut ad deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat; qui diaconum, trecentos solidos conponat; qui presbyterum, sexcentos; qui episcopum, nongentos; qui monachum, quadringentis solidis culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate dampnum aliquod fecerit, sexcentos solidos conponat. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris commitens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit ut reddat ei reum. Si ille contradixerit, et eum reddere noluerit, in prima contradictione quindecim solidos conponat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidos conponat. Si nec ad terciam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille qui eum infra immunitate retinet, nec reddere vult, solver cogitatur. Et ipse comes veniens licenciam [y] hibeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicunque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisititione comiti responsum fuerit quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in immunitate dampnum fecit sexcentos solidos conponere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit sexcentis solidis culpabilis iudicetur.
Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet.
II. Quicunque post illam missam sancti Iohannis praeteriti anni cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus [a] Francis iuret quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendacium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter dampnetur.
Ut nullus conpararet caballum, bovem, aut iumentum, vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendidit, et de quo pago est, et ubi manet, et quis est eius senior.
Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuit ad mortem nulla potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur, nec inter scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum arma contendat.
Si alicuius post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam ||fol. 75v|| reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid malefecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat sicut supra iudicatum fuit.
De latrone forbannito, liber homo qui eum susceperit, quindecim solidos persolvat, servus centum viginti ictus accipiat.
Ut comis qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.
Placuit ut ammoneantur omnes fideles qui negociis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de animae suae salute cogitat, valde a via veritatis oberrat, et iusta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendum est enim in hac parte, sicut et in ceteris, apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supragradiatur neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex est enim deus de his omnibus. Sicut ab his qui laboribus [ag]rorum et ceteris labori [c] victum atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes instant, decimae et aelemosinae dande sunt, ita his quoque qui pro necessitatibus negociis insistunt faciendum est. Unicuique homini deus dedit artem qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animae queque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit ut a quibuscunque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices eclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.
Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet.
Ut clerici qui superbi vel contumaces sunt coherceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant: quia [d] manifestum est illos non esse dei qui humilitatem contepnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumatiae et superbiae in omnibus frangi.
Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Qui contra professionem vel subscriptitionem suam venerit, in concilio deponatur.
Si quis presbyter contra spiritum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatur secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso, anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Si quis praesbiter inconsulto episcopo agendum in quolibet loco ||fol. 76r|| voluerit caelebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis audiatur.
Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.
Si quis episcopus [e] a quoquam impetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint [f], sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum, vel supergrediatur, aut aliquod ei incommodum faciat.
Ut presbyteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur, atque benigne suscipiatur.
Non est iustum condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdos vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Si quis inventi fuerit libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur.
Delator si quis exsisterit fidelis, et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.
Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus, conhibentibus personis, illa quae iuxta sunt habeant licentiam iudicandi; excepta criminalia negotia.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et ammonte episcopo reddiderit, excommunicetur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici qui in quacunque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterio paenitentiae contradantur.
Huius constitutionis forma servetur, ut exsecrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholice fidei semper a domino reus exsistat, quicunque regum deinceps canonis huius censuram in quocunque crediderit aut permiserit violandam.
Occurrere certae miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet ex relevaatione aliaenae vindictae a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Legem quam noster edidit princeps stabili robore firmamus, atque ut futuris temporibus observetur pari sententia definimus.
Placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes, in metropolitana sede, tempore quo omnes provinciales elegerint pontifices, ad synodum faciendam devotis studiis conferamus.
Placuit ut omnis quia ut in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis [g] pestis, huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant, nec sine benedictione sacerdotis nubere audeant.
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudines caritatis exerceat.
Ut fides Nicena servetur, et privilegia eclesiarum inlibata permaneant.
Contra caput etiamsi faciendum est, non libenter admittimus.
Ex relatione quorundam didicimus qualiter presbyteri qui contra canones adversum nos ad comitatum, nescio qua audaci temeritate, irae voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinamus; in quibus decreto nostro sanctimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestrae caritatis est aestimare qualiter habeantur. Quibus obicere debetis quod iuxta canones fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles exsistere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum prorupta audacia devenire quas [h] anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.
Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iudicio definire priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse suae pietatis, ut peccantes quidem iustitia coherceat, conversus autem a misericordia non repellat [i].
Removete, ||fol. 77r|| quaesumus, a vestrae piaetatis constientia periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negociis vestrae aequitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate, ut Christi evangelio vim non inferat humana praesumptio.
Illud quod ab antecessoribus nostris constitutum est, et nos approbamus, ut suarum rerum omniumque eclesiarum communione sint interim contenti quousque a nobis causa terminetur.
Ne cuiusquam procaci impudentique versucia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab evangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discedere aut aliter de scripturis divinis habere quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in loco superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquant. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari.
Quod ad miliciam saecularem post paenitentiam redire nemo debeat. Nec eis iustam superesse quaerimoniam qui se ab incoatis disceptationibus sponte subtraxerint.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quae moderatio si quibuscunque inferioribus menbris ex apostolica institutione debetur, quanto [k] magis [l] fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?
Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.
Ita unanimes divinis et postolicis constitutionibus serviatis ut in nullo paciamini pia canonum decreta violari. Ut nulli falsit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decreta temerare.
Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam et apostolus ad Chorinthios scribet: Cum sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis, invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respiciant, sed aliorum.
Alienae gentis homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negociorum vero discussionem resultamus et prohibemus. Quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus herent.
Servo poenitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant ||fol. 77v|| nisi de his tantummodo quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt Pharisaei ad milites, vobis pecuniam, et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu, et abstulerunt eum. Unde ait Agustinus: Dormientes testes adhibes? Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt. Si nihil viderunt, quomodo testes sunt. Sed defecerunt stantes scrutationes.
Pacta vel placita quae per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expraessus, nullatenus inmutari permittimus.
Placuit ut ammoneantur omnes fideles quod haec sit vera caritas quia deum diligit homo plusquam se et proximum tanquam se, et qui nihil vult alii facere nisi quod sibi vult fieri, et pluraque recenseri longum est. Nam quicunque in potu et cibo et dandis atque acipiendis rebus caritatem putant, non mediocriter errant, dicente apostolo: Regnum dei non est cybus et potus. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sua, et inter virtutes conputanda.
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, matertere, siv eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate, in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de [o] qua agitur aliam omnino ingenuitatem dei esse constiterit.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniustae conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis potaverit scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum [p] atque convictum: quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.
Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine conparare, nisi certę fideiussorem adhibeat cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. Quod si aliter fecerit qui conparaverit, ad iudice distictus, auctorem praesentet infra trempus sufficienter ad iudice constitutum. Quam si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, acceptam precii medietatem, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant quod furem fideliter quaerant. Quod si omnino furem invenire nequiverant, rem, tantum empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit, et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quieti possideat. Haec et de servis forma servabitur.
Libertus vel liberta in nullis negociis contra quemdam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut praemissum est et de servis: quia indignum nostra pensant clementia ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium ||fol. 78r|| in tertia generatione admitantur.
Quicunque violenter [q] expulerit possidentem priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille vero qui [r] violentiam pertulit, universa in statu quo [s] fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscunque rem evertat, aut pecora vel animalia quaecunque diripiat, illi cuius res direpta est in septuplum quae sublata sunt restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos conponere conpellantur. Aut si non habuerint unde componant, centum quinquaginta flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro in statu reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pras rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quae ablata vel eversa fuerant quadrupliciter restituat. Quod si certe apud servum rapinae pras repperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat.
Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendi indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut peccora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicavit, si ingenuus esse a quae eversa vel ablata sunt legibus in duplo restituat, et nobis bannum nostrum, id est, sexaginta solidos conponat. Si vero servus vel colonus fuerit, centum quinquaginta flagella publice extensus bene praessa accipiat, et insuper ea quae ablata sunt secundum suam legem restituat.
Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia indignum est ut hi qui troni dei vocantur aliquam motione turbentur.
Placuit ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Omnis qui falsa aliis intulerit puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.
Viles personae nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum.
Caveant iudices ecclesiae ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam ferant: quia irrita erit, immo et causam in synodo pro facto dabunt.
Nulli criminoso liceat episcopum accusare.
Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis episcopum accusat vel condempnat, dum minus spiritalia quam terrena sectatur.
Volumus atque praecepimus ut omnes ditioni nostrae deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamanni, Baiovarii, Saxanes, Turongii, Fresones, Galli, Burgundiones, Brittones; Langobardi, Wascones, Beneventani, Goti, et Ispani, ceterique nobis subiecti omnes, licet quocunque videantur legis vinculo constricti vel consuetudinario more conexi, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Teodosii Imperatoriis libro capitulo videlicet XI. ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam [u] sumpsimus, et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus, lege cunctis perpetua tenenda, id est. Quicunque litem habens, sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam ceperit promi sentencia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pras refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim quae in iudicio captiosae praescriptionis vincula pro minori patiuntur, investigat et promit sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causae quae vel praetorio iurae vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminate, perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec liceat ulterius retractari negocium quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes iudices indubitanter accipiant; nec alius audiatur cum testimonium omnium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis inlibatae protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa licium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac poenae perpetuis actionum laques implicati, ab inprobis petitionibus vel a cupiditate perpera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra caesuerat, etiam hac sumus lege conplexi, gravitatem tuam et ceteros pro utilitate omnium in perpetuum observare conveniat.
Ea quae cir catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitatis roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.
Non novum aliquid praesenti sancione praecipimus, sed illa quae olim videtur indulta firmamus. Privilegia igitur quae olim reverentia religionis obtinuit multilari sub poenę etiam interminatione prohibemus, ita quoque ut que eclesię obtemperant, his quibus eclesia beneficiis perfruantur.
Hominum confirmatio, eclesiarum, altarium, virginum, chrysmatum, presbyterorum, diaconorum, et subdiaconorum consecrationes a corepiscopis actę, ab episcopis qui canonice ordinati sunt reformandae canoniceque sunt peragendae; quia corepiscopi haec contingere ||fol. 79r|| non debuerunt talis ordinatio ac consecratio. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita [v]. Non enim ea tribuere valuerunt quae non habuerunt indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem corepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omni [w] eclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
Flexis omnes precamur poplitibus magestatem vestram ut episcopi deinceps, sicut actenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis, deoque fideliter famulari studeant, et eorum sacrosancta misteria canonicae et deo placide peragere satagant, atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter, missasque decantare, et laetanias atque elemosinas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Haec vero valde periculosa et opido sunt cavenda. Quae idcirco suggerimus ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit dominus, quando eos in talibus videbit, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt. Quoniam illi qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt, quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisquae proficere possunt si remanserint quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc eorum precibus adiuvamur, et modo eorum presuris gravamur. Quando vero Moyses expansi ad caelum manibus orabat, vincebat Israel. Et quando a precibus cessabat, et manus eius gravabantur, priusquam sustentatę fierent, et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitia [x] modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt praedicta, obnixe omnes precamur, et ut concedantur rogamus: quia nullatenus volumus adsentire ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet ceterorum, ad benedictionem dandam, et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratum est, fulciamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem nisi bene docti, et ipsi electione atque permissione propriorum episcoporum; qui tamen tales sint de quorum scientia et vita a conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vobis et omnibus scire cupimus quod non propterea haec petimus ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum eclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si dominus possederit, augere desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus, et deo potius ipso amminiculante placere mereamur. Scimus enim res eclesiae deo esse sacratas. Scimus eas esse oblationes fidelium et precia peccatorum. Quapropter si quis eas ab ecclesiis quibus ||fol. 79v|| a fidelibus collate deoquae sacratae sunt aufert, proculdubio sacrilegium committit. Caecus enim est qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res eclesiae tradit, domino deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia, et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus quas deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero deo atque dedico omnes res quae hac in carcula tenentur inserte, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum aut pro cunque illas deo liberare voluerit ad serviendum ex his [y] deo in sacrificiis missarumquae sollempniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum alimoniis, et ceteris divinis cultibus, atque illius eclesiae utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub poena sacrilegio ex hoc domino deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas innumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid ait nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, eclesiae vero fraudari vel auferre indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ecclesiae extra eclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim ut rerum ecclesiarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathemat officiamur, aut talibus laqueis unquam devincamur: quoniam scimus anathematos homines, vel sacrilegos, non solum infames, et a consortio fidelium, priusquam haec per publicam satisfactionem ecclesiae et episcoporum reconciliacionem manusque inpositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sancti dei ecclesię fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulis dextris in manibus tenentes, eaque propriis e manibus eicientes, coram deo et angelis eius, ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec tali facere, nec facere volentibus consentire, sed magis, deo auxiliante, resistere. Et hoc vobis omnibus quae fidelibus sanctae eclesiae et nostris notum esse cupimus, quod cum his qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesiae cui ipsę res iustae esse debentur, et maxime proprii episcopi, res eclesiae a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam irae, nec cibum sumere, nec ad ecclesiam vel ad palatium aut in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua pecora cum eorum peccoribus aut ad pastum irae aut simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis, nisi pro emendatione, ante publicam emendatione et eclesiae satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim quia perit iustus pro impio. Tales vero a nobis, si nos fideles habere vultis, segraegate et in argustulum sub publica paenitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive ad successoribus vestris et nostris, futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclaesiasticis inserere iubete, et inter vestra capitula ||fol. 80r|| interpolare praecipite. Quod ita factum esse omnibus liquet.
Omnibus notum esse volumus quia non solum ea que super episcoporum et presbyterorum hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis concedere optamus, sed quicquid pro sanctae dei ecclesiae et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus. Et quando, vita comite, deo auxiliante, ad generale placitum venerimus, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragaliter manenda firmissime domino amminiculante cupimus. Modo ea que generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere a cunctis sanctae dei eclesiae nostrisque fidelibus ob dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus, et ad proximum synodalem nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus.
Primo omnium vionemus ut fides catholica a presbyteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum domini omnipotentis in lege est dicens: Audi Israel. Dominus deus tuus deus unus est. Et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute.
Ut pax sit et cordia et unanimitas cum omni populo Christiano inter episcopos, abbates, Comites, iudices, et omnes ubique maiores seu minores persones pacem habeant; quia nihil deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in evangelio ipso domino praecipiente legitur; quia et illud secundum mandatum est: Diliges proximum tuum sicut temetipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper pacem et dilectione student.
Item habemus in lege domini mandatum: Non auguriamini. Et in Deuteronomini: Nemo sit qui ariolos sciscitetur, vel somnia observent, vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus, nec incantator, nec fitoni consulater. Ideo praecipimus ut cauculatores et incantores vel tempestarii vel obligatores non fiant, et ubicunque sunt, emendentur vel dampnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus ut iste pessimus usus et deo exsecrabilis, ubicunque invenitur, tollatur et destruatur.
Item ut homicidę infra patriam, sicut lege domini interdictum est, nec sine causa ultionis nec avaritiae nec latrocinando fiant. Et ubicunque inventi fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo nisi lege iubente.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbyteros, ut eorum fidem, baptisma, et misarum caelebrationes bene sciant, et ut fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et miserarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petit a deo. Et ut gloria patri eiusque filio et spiritui sancto cum omni honore ||fol. 80v|| apud omnes canatur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communa [z] voce sanctus sanctus cantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.
Item placuit nobis ammonere reverentiam vestram ut unusquisque vestram praevideat per suam parrochiam ut eclesia dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut saecularia negotia vel vana gloria in Eeclesiis non agantur: quia domus dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad deum, quando veniunt ad missarum solemnia; et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, lingua mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, chor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum deum sapiens est, secundum deum beatus est. Melius est videre quod captas quam desiderare quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Ubi non est cubernator, populus corruet in malum. Melius autem est ubi multa consilia. Deus enim in caelo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Obsecramus omnes ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse dominus in evangelio praecepit: Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, [a] et glorificent patrem vestrum qui in caelis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregent, sibique socient. Et ut scolae gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene habeant emendatos: quia sepe dum benae aliquid deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evangelium, psalterium, missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.
Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in lege domini praeceptum habemus. Item in Solomone, domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt deo, angelis hospitio susceptis.
Item ut isti ||fol. 81r|| mangones et isti cociones, qui se omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in omnibus agere; qui mudi cum ferro dicunt se alicubi data sibi paenitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes et paenitenciam agentes, secundum quod sibi canonice inpositum sit.
Statuimus, secundum quod in lege dominus precepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bone memoriae genitor noster in suis synodalibus edictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est, nec in vinea colligendo, nec in campis arondo, metendo, vel fenum secando, vel saepem ponendo, nec confides stirpare, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos construere, nec in horto laborent, nec ad placitum conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa, agant, et non alia, id est, carra hostilia vel victualia, vel si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item similiter opera textrilia non faciant, nec capulent, nec consuent, nec opera pectilia faciant, nec clana carpere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec vervices tondere habeant licitum; ut omnimodis honoretur dies dominicus, requiesque servetur; quatinus ad missarum solemnia et ad eclesiam undique libere conveniant, et laudent deo pro omnibus bonis que nobis in illa diae fecit. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt, fornicationes, inmundiciae, luxoriae, idolorum servitus, veneficia, inimiciae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, hereses, sectae, invidiae, homicidia, aebriaetates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi; quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Ideo haec eadem que magnus praedicator in eclesia dei singillatim nominavit cum studio prohibete, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: Qui talia agunt, regnum dei non sequentur. Et omni instantia praedicate fidem tenendam domino. De humilitate vero et pacientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de aelemosinis et confessione peccatorum suorum, et debitoribus suis, ut secundum dominicam orationem omnibus sua debita dimittant, cunctos [b] monete.
Studendum est episcopis ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad iudicium choartentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani pontificis concilia caelebrare. Episcopi intercessionem prestent his qui iniqua vi opprimuntur. Nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo episcopum apud iudices saeculares accusare praesumat, sed apud primates suos. Accusatores et accusationes quas leges seculi non adsciscunt canonica funditus repellit auctoritas. Variis decrationibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari. Nam ||fol. 81v|| et Liberius Papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii episcopi, qui eum dampnare noluerunt, exilio sunt dampnati quorum exemplum omnes convenit saequi sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita, et conversatio accusantium inquiratur. Et postea quae obiciuntur, fideliter pertractentur. Quia nichil aliter fieri debet nisi impeditorum prius vita discuciatur. Non est auctoritas quenquam clericorum iudicare vel dampnare antequam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad [c] abluenda crimina. Omnis accusatio intra provintiam audiatur, et a conprovintialibus terminetur. Ultra provintiae terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus, nec provocatus, pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore; quia et dominus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatis, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos, atque suis rebus expoliatos, sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos rectes sapientes in eclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur. Placuit ut si quaecunque persona contra episcopum vel auctores ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquo commonitus ea sanare debeat quae in querimoniam deducuntur, quam raem si deferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Si quae causae vel contentiones inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exhorte, placuit ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis iurgium terminetur; nec cui liceat, - sine praeiudicio tamen eclesiae Romane, qui in omnibus causis debetur reverentia custodiri - relictis his sacerdotibus qui in edem provintia dei ecclesias motu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliarum provinciarum episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi fuerit provocatum. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem maiores causae in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referatur. Prudentissime iustissimeque decreta Niceni concilii sive Africani decreverunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda; maximae quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae vel etiam universale provocare. Servata quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provintia episcopis. Quaecunque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dyocaeseos synodis audiantur. Unaquaeque provincia suo metropolitano et suis comprovincialibus episcopis sit contenta. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicit omnis populus: Amen. Et reliqua. ||fol. 82r|| Qui sunt supra diocaesim episcopi, nequaquam ad ecclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eas aliqua praesumptione confundant. Ne inportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat, atque illuc caelebrare divina misteria inconsulto eo cui commissa est praesumat.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut fenum tollere, aut granum, sive pecora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso fac fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententiae subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos commedimus, cito deficiemus. Unusquisque tam custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare quae sibi commissi iniustae fecerint. Dignum est enim ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant rationes, si aliquid praedae egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent ut talia non audeant perpetrare.
Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis [d] placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occultae, sacerdotum consilio ex hoc cogat paenitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint paenitentiam, regnum dei non possidebetur. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam leserunt, sunt habende, atque infamia sunt notandae.
Si quis scelerata factione facultatem depredationis dederit, vel si quis factam diviserit, vivus conburatur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellaenda est, ne praedia sibi caelestium secraorum dicata a quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis sacrimoniam, quae erga sacrilegos iurae promenda est, exilio publicae deportationis uretur.
Qui manifestum detegitur commississe violentiam, non iam religatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia quae in eum fuerit dicta suspendant: quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre temptantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cedesque crebro deteguntur admissae. Unde placuit ut si forte quis vel ex possidentis parte, ut lex eius qui possessionem temerare temptaverit, interemptus sit, in eum supplicium exeri qui vim facere temptaverit, et alterutri parti causam malorum praebuit.
Si quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat; sitque plenae sacrilegii reus qui hoc agere temptaverit.
Quaecunque circa sacrosanctas eclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si eclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condempnatione plectatur.
Quaecunque a divis principibus constituta sunt, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis inpetrarunt, sub pena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici, non sęculariterbus [?] iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Praecipimus ut privilegia quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt maneant incorrupta.
Iniquum est et sacrilegii instar ut quae pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili eclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat aufferri et in aliud transferri.
Laicis, quamvis religiosis, nullo de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur, unquam adtributa facultas.
Sacrilegi sunt eclesiae praedones. Unde et in concilio Agatensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippiam rapere, furtum est. Eclesiae vero fraudari ||fol. 83r|| vel abstrahi subripique, sacrilegium. Omnes enim contra leges facientes, resquę eclesiae diripientes, vel eclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes, sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt.
Ea quae domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes qui ea ut fert vel in aliud transferunt.
Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore dignitatem, sacrilegus habeatur.
Homicidę, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admitendi.
Iudex criminosum discuciens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur, aut convictus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum, nec eum supergredietur, aut aliquod incommodum ei in sua faciat parochiam.
Si quis [f] episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iuditio Romani episcopi determinata.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit ne clanculo aut publice unctum domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quę eo quod Moysi famulo domini propter Ethiopissam detraxit, inmunditia laeprae multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et dominus per Moysem ait: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittant in unctum domini vel in praedicatores sanctae dei eclesiae.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hae quidem accusationes tempus habent proprium, id est, diem magni iudicii, iudicem vero illum qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquid, est vestra negocium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis. Et reliqua.
Omnibus sciendum est quod sacrilegi fures [g] sint cuncti qui res eclesiae diripiunt, ||fol. 83v|| vastant, invadunt, vexantque, aut a iure eclesiarum, quibus traditae fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Agustinus in omelia [h] quadragesima octava evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas. Ecce fur est Iudas. Et ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscunque fur; fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscunque fur [i] et peculatus, peculatis [k] enim dicitur furtum de re publica. Et non sic iudicatur furtum rei private quomodo publicae, quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, non undecunque tollere, sed de eclesia tollere? Qui aliquid de eclesia aufert vel furatur, Iudae perdito comparatur. Nota quod aliquid de eclesia tollere furtum esse beatus Agustinus asseveret [l], et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iudae perdito aequiperet. Et post pauca: Quare, inquid, loculus habuit cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est [m] ecclesia, videtur impletum [n]. Porro Christum et eclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo quae eclesiae sunt, Christi sunt; et quae ecclesiae offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab eclesia eius tolluntur, proculdubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat ut eclesia Christi nummos haberet. Si mummos, utique et praedia et mancipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia inlicitum sit ea quae conferuntur ecclesiae auferri beati Hieronimi scribentis in expositione Mathei evangelistae vaerba ita testantur. Omnes, inquid, qui stipe templi et his quae conferuntur in usus eclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem salvatoris.
Nulli liceat ignorare quod omne quod domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnis qui ea domino et eclesiae, cui conpetunt aufert, vastat, invadit, vel diripit, usque ad emendationem eclesiaeque satisfactionem, quod sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit ut in eclesias earumque [o] res inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque [p] aliquid inportet iniuriae vel inferat ad divini cultus iniuriam, in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam dereliquit [q]. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia quae domino offeruntur, proculdubio domino consecrantur. Et non solum sacrificia quae a sacerdotibus [r] super altare domino consecrantur oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, ||fol. 84r|| [s]
omnibus [v] quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit, et divertio seperandum, atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum.
Decrevimus, sicut et antecessores vel parentes nostri olim decreverunt, ut qui plagas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
Praecepimus generaliter omnibus ut mancipia Christiana paganis vel Iudaeis non tradantur.
Iubemus omnes scire omnibusque populis sacerdotibus praedicare atque sub pena sacrilegii denunciare quantum malum et quam maximum flagium sit cum deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindictae reus sit puer ante dominum suum qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille qui sponsam Christi creatoris caeli et terrae putredine suae libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis quia corpora vestra templa sunt spiritus sancti? Et alibi: Nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum deus. Templum enim dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idolatriae servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis quia iniqui regnum dei non possidebit? Nolite errare; quia neque fornicari, neque idolis servientes, neque adulterii, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum dei possidebunt.
Ascentimus cum consilio servorum dei et populi Christiani; propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque cassata solidus id est duodecim denarii ad eclesiam vel monasterium reddant [w]; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogat et princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut ecclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur, quorum pecunia in precario praestata sit, sed si paupertas cogat, eclesiae et domui dei reddatur integra possessio.
Praecipimus omnibus ditioni nostrae subiectis ut nullus privilegia ||fol. 84v|| eclesiarum vel monasteriorum infrangere, resque eclesiarum invadere, vel vastare, aut alienare, vel facultates earum diripere praesumat [x], nec sine precario possidere pertemptet: quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur, testante sacra scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est [y]. Pater noster sine dubio deus est, qui nos creavit. Mater nostra eclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et eclesiae fraudat, vel rapit, sive vastat, vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientium dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam eclesiae abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus, nos ipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus ut nullus laicus homo, vel impetrator, vel rex, aut aliquis praefectorum vel comitum, saeculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat aut a nobis conpetere vel quocunque modo invadere praesumat monasterium aut praedia vel quascunque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissae, et [z] incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere quae fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile [a] Christi, et maxime anathematis vinculo damnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripture sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare incerto divitiarum, sed in deo, qui praestat omnia. Tales, si eclesiae correctionem non recipiunt, et invicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat eclesia dei. Talibus, qui et hic et ibi reperiuntur, cum tuba dei clangamus, ne tacentes dampnemur, ut simul cum eis pereamus. Si autem impietati horribilis est deo, ille qui impie agit, certe separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significant nisi a deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iudicium de anathemate significat.
Placuit nobis, et ab omnibus observare convenit, ut quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animae suę de facultatibus suis eclesiis aliquid contulisse probantur, quod diversis minus timentibus hactenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iudicii domini hoc qui cupiditatis delectantur ardore, quicunque inmemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegatis iniuste possedit praesumpseritque retinere, et vetita comperta, res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus, a sancta communione habeatur extreneus, nec aliud mereatur habere remedium nisi cum culpam propriam rerum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare domini properare permittitur qui res eclesiasticus ||fol. 85r|| aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio ut vindictam amonitio manifesta praecedat, et res usurpantes iniuste qui abstulit, adhibita aequitare restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, postea praedonem sacerdotalis distritio maturata percellat. Neque quisquam per interregna absque propri episcopi auctorite res despensare nitatur; quia dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit [b], et que neglexit, legibus emendare tardaverit, vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videbatur perdat, et a nobis seculariter et legaliter strictim fortiterque puniatur, et a sacerdotibus caelesti glio [so!] feriatur. Et si se non correxerit, non solum excomunis, sed etiam anathematizatus moriatur.
Sciendum est omnibus quod sacrilegium sit res eclesiae quocunque modo iniuste ab ecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri.
Volumus omnes scire quod qui Christi et eclesiae pecunias auferunt, resque eius fraudant, rapiunt, vastant, vel diripiunt, homicidae ante deum esse deputantur: quia res pauperum, quos eclesia pascere debet, diripiunt.
Sub poena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes, vastationesque in regno nostro a quibuscunque fieri prohibemus, ita ut si voluntariae quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat, et omnes res eius tam mobiles quam et innobiles fisco nostro socientur, vel eclesiae cuius res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quae sunt res ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripi. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, qui sunt raptores, regnum dei possidebunt. Et si hi qui res fratrum diripiunt, a regno dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis qui res deo dicatas diripiunt vel auferunt. Nam quanto gravius quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.
Omnibus scire volumus quod, iubente domino, viri uxores suas in castitate debeant diligere, et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam atque cuncta quae necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod et nos, qui ministri domini sumus, nec sine causa dei gladium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere debemus.
Scire omnes volumus, sicut et saepius a domini episcopis et a reliquis dei servis ammoniti sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis, veraciter fidem et dileccionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis neque pellicem neque concubinam habere.
Ut neque presbyter, neque diaconus, neque subdiaconus, de eclesiis [d] trahantur, aut iniuriam aliquam eorum insco episcopo paciantur. Sed quicquid quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitia praeeunte discuciens animo clericos accusanti satisfaciat.
De his qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero saecularis, penam quam ipsi, si convicti essent, passuri erant pacientur. Et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a sacerdotibus publica poenitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die domini.
Nullę causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur quę legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.
Stand: 2008-10-24