Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4636 [Praefatio und Buch 1]

||fol. 24v||
(P1)
DE CONGLUTINATIONE istorum et communione septem librorum capitulorum videlicet dominicorum qualiterque quibus et a quibus collecti ordinati atque conscripti esse monstrantur, sequens indicat lectio et quaedam isti panduntur versiculi.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Anseghisus ovans ductus amore dei,        
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa,        
Distinctim titulis suppositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore byblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, praeces,        
Quatinus aeterno donentur munere caelo        
Hęc qui sanxerunt iura veneranda suis.

||fol. 25r||
(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRAEFATIO.

Praecedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludowici imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem praemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent quaererentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memoriae commenderentur. Quapropter ea quae illę aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quae postmodum a fidelibus sanctae dei ecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludovici didicimus in iamdictis libellis minimae esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sanctae dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, a Chludowico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludowici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maximę in sanctae Mogontiacensis metropolis ecclesię scrinio Arihculfo eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae imperitiae reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob it tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientiae repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et inparem finem; quaedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic diximus sicut invenimus. Praecamur etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint, quae memorat Ansighisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto libello distincte inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula, et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos ||fol. 25v|| versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde secuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut facilius invenire possit sententia quae quaeritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariae pape epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus quos sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae legatus Bonifacius memorate Magontiacensis ecclesię archiepiscopus vice supradicti Zachariae papae una cum Karlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maximae apostolica auttoritate fore firmata. Post ista quoque quae secuntur, eadem auttoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerta capitula, sicut ea sparsim in eorum myxta capitulis repperimus; ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorant. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis, secuntur aliae regulae monasticae congruentia, et demum ea quae secuntur ad sanctae dei ecclesiae servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Praecamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammatice artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae dei ecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum illis amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. AMEN. FINIT.

||fol. 26r||
(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIBUS.

Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam mucuit sublimiter, atque        
Carlomanus agens quae placuere deo.        
Cessores etenim veri pietatis amore,        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc caesar Carolus, divino mune fretus,        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus abenis,        
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,        
E quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec murum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob quae promeruit caelestia scandere regna,        
Qua quoque percepit praemia larga satis.        
Inde Hluduwicus regno successit avito,        
Eximius Princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim caesar, pietatis et alme,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut regnum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens pęnetravit sidera caeli,        
Solvens praecelso cantica digna deo.        
Ex quo prosequitur soboles veneranda per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patris.        
Lotharius primum regnum sortitus avitum        
Ardennę nemoris incola factus ovat.        
Hinc Hluduwicus heros Rehnni cis litora genti,        
Imperat et populi effera colla terit.        
Tunc Karolus kari species genitoris amata,        
Gallorum coetus ordinat atque domat.        
Illis nos qui fata tenent loca partibus aequis        
Haec ferimus scripta semper habenda sibi [a].        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte        
Et studiis domino rite placere piis.        
Haec resecant pravos aequo moderamine mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt alii scelerum foedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequid.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare suis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens;        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Caelestis patriae donati munere reges        
Exultant iugiter, et sine fine canunt; ||fol. 26v||        
Alta poli cuius subierunt culmina laeti,        
Quos devota caelis iam resonat ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans,        
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius verae lucis amoena vident.        
Sic euangelici testatur pagina bybli [b],        
Quod mundi lumen sit deus altitonans.        
Hoc iubar exilarat superorum corda virorum,        
Inradiansque procul nubila tetra fagat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime [c] quidam.        
Olim quod dominus luxit amando Deus.        
Cuius decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Sinodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate [d] kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo precepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbitero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiaticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbitero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram ceram vel alios censos ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclemantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere, quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, quae servum acceperit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legittimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit praeter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI. [e]
De eo, qui ecclesiam dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua praetitulatus est, permaneat. ||fol. 27r||
(Cplio1.29)
[XXV]IIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
[XX]X.
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
[XX]XI.
Ut presbiteri rem ecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
[XX]XII.
Ut manumissiones in ecclesia caelebrentur.
(Cplio1.33)
[XX]XIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
[XX]XIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
[XX]XV.
Quid de presbiteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
[XX]XVI.
De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
[XX]XVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
[XX]XVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
[X]XXVIIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
[X]L.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ecclesiae consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogente bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ecclesias contituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
XLVIIII.
De parochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.50)
L.
De parochia alterius presbiteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De poenitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint [f].
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucaristia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in cena domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur dei verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis tam de clericis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his, qui a synodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominico, qualiter observanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctae trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his, qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bone conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his, qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus. ||fol. 27v||
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discucienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis et non ab aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus vel patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt [g] vel eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa aebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc, si presbiteri sanctum chrisma dederint ad iudicium.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam pęnitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera [h] sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum vota solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus impositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVII.
De paenitente, cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIII.
De pęnitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII.
De remedio pęnitentiae et quod absolutio pęnitentum per manus impositionum episcoporum subplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali subplicatione solvatur, etiam si periculo mortis urguente, statim post acceptionem paenitentiae et reconciliacio subsequatur. Exempar [i] papę Leonis ad Teodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
Item de pęnitentum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum praecibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut pęnitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiatur.
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut paenitentes tempore, quo pęnitentiam petunt, super capud cilicium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut crimilia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur. ||fol. 28r||
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut paenitentibus iuxta canonicam autoritatem panitentiae [k] datur et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiae officium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint paenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur, et ut oblatio eius, qui paenitens necdum reconciliatur de ac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviori noxa convictis.
(Cplio1.132)
CXXXII.
De pęnitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis paenitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et aescis immolatitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII.
Ut pęnitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De caticuminis non praetereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVI.
Ut, qui pęnitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilitio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIII.
Ut pęnitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus paenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut paenitentes non se credant absolutos, nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui antequam legis paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi [l] sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbiteri chrima diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assiduae orariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteros eiciant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De laetania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De hominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habebant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antiquae ecclesiae honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter missam solus cantet.
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De symbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum aebrietatis omnino videtur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut caticum [m] luxoriosum circa ecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXV.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel in quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII.
Ne propriis filius de baptissimo suspiciatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cura et praedicatione sacerdotum ergo [n] populum sibi commissisum et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant. ||fol. 28v||
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum praetium pro baptismo accipiat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis [o], ut fideliter a fidelibus dentur et canonice a presbiteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI.
Ne femine cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non econsecratis nequaquam missa celebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venationem exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere [p].
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteri occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis, qui res ecclesiae tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo ecclesię in furto comprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis [q].
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his, qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per menbra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesię dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI.
De personis, a quibus non sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat. ||fol. 29r||
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesię.
(Cplio1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesię ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
De ecclesiis detructis vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas habent in domibus.
(Cplio1.219)
CCVIIII.
De presbiteris, qui pro chrismate i cęna domini veniant.
(Cplio1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et eorum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore [r] velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sanctae crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nunciando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam pęnitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salute animae suae.
(Cplio1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII.
Quid in conpositionem uuirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venir [s] quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis ac cuiuslibet tribulationis agendus sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentorum promitti debeat et ut cetera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI.
Ut, si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII.
Quales personę ad causas discuciendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De teloneis, quae de mercatis et navigiis vel aliis aut quaecumque iniuste exiguntur quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his, qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a pontentioribus non opprimantur iniuste. ||fol. 29v||
(Cplio1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica et symbolum et lex seu capitula rugum diligenter intellegantur.
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De damnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatibus retentis, quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV.
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLXVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLXVIII.
De aebrietate.
(Cplio1.269)
CCLXVIIII.
De admonitione ad comites pro utilitate dei ecclesiae.
(Cplio1.270)
CCLXX.
De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum teteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restauratione eclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris eclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII.
Ut de incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris et de neglegenter viventibus wadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his, qui restaurationem [t] eclaesiarum facere neglegunt.
(Cplio1.278)
CCLXXVIII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intelligatur, in quo facto inmunitas frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXX.
De istitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII.
De haribannatoribus coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem diiudicatis et postea eis vita concessa, si iustitias quaesierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iudicium vita concessa est, si iustitia reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII [u].
De testibus ad testimonium dicendum, qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet dicutiendam eligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendis.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis. ||fol. 30r|| [v]
(Cplio1.297)
[CCX]CVII.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
[CCX]CVIII.
De terra censili.
(Cplio1.299)
[CCX]CVIIII.
De observatio praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC. [w]
De ea, qui propriam delinquid uxorem vel sine vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI. [x]
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII. [y]
De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIIII episcoporum.
(Cplio1.303)
[CCCI]II.
Ex capitulis domni Karoli. Qualiter ex factis aut mansis vel quartis servitium agatur.
(Cplio1.304)
[CCC]IIII.
Ut episcopi incestos emendant et corrigant.
(Cplio1.305)
[CCC]V.
Ut ea conserventur, quae in placitis et sinodis Pippinus rex constituit.
(Cplio1.306)
[CC]CVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
[CC]CVII.
Ut ecclesiarum negotio a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
[CC]CVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
[C]CCVIIII.
Ut, qui socii criminis sunt, non admitantur.
(Cplio1.310)
[C]CCX.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori proferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credantur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quattuor vitiis, quae fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et oboediendientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris, qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
CCCXXV.
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vite probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus [z] et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus, canonicis et regularibus vel abbatissis. ||fol. 30v||
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capelle absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter conponat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reventiam ecclesiarum non habet, Dtos componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, quae circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII.
De praediis deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De eo, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De furo nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem quoinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum [a] vel argentum aut ornamentum commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus servo.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius telerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili precio detractis vel viciosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, pretium reddere conpellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum pro beneficium principis [b] ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandali[is] celebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die [c] dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege inpendantur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent. ||fol. 31r||
(Cplio1.376)
[CCC]LXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
[CCC]LXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficiis aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
[CCC]LXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
[CCC]LXXVIIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
[CCC]LXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
[CCC]LXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
[CCC]LXXXII.
De ecclesia aedificanda.
(Cplio1.383)
[CCC]LXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
[CCC]LXXXIII.
De electione abbatissae.
(Cplio1.385)
[CCC]LXXXV.
De diaconissa vel deo devota.
(Cplio1.386)
[CCC]LXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
[CCC]LXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
[CCC]LXXXVIII.
De scenicis.
(Cplio1.389)
[CCC]LXXXVIIII.
De praescriptione XL annorum.
(Cplio1.390)
[CC]CXC.
Ut nemo audeat, episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
[CC]CXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
[CC]CXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores idemque legittimi.
(Cplio1.393)
[C]CCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
[C]CCXCIIII.
De testibus requirendis in acusatione clericorum.
(Cplio1.395)
[C]CCXCV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
[C]CCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
[C]CCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam abque legittimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim causa in iudicio et saepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspectione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem [d] faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod [e] laicis non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniuste iudicio principis metu vel iussu terminato cassando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
fehlt
EPISTOLA ZACHARIAE PAPĘ FRANCIS ET GALLIS DIRECTA.

Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifatio episcopo quod dum sinodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifatio, dominus inluminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonicionibus eius oboediretis, et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias ||fol. 31v|| egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius commonitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos, deo propitio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctę pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptionem, et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; precipuae dicente eis domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidiae liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens vestrum ante conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes pagane gentes, et e[ri]tis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatenus ab hominibus vobis adquiratis laudem, et a deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesiae; et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa. Bene valete.

(1.2)
II
INCIPIT SYNODUS CUM ACTIBUS SUIS IUSSIONE APOSTOLICA A SANCTO BOnifatio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominice DCCXLII.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Carlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi DCCXLII XI videlicet kal. Maias, cum consilio servorum dei et obtimatum meorum, episcopis qui in regno meo sunt cum presbiteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum et ||fol. 32r|| . . . . [f]

(1.36)
fehlt [g]
fehlt [h]

 [i] ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonicae diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonicae dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonicae definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papae, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super quattuor evangelia datum purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes et ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

(1.37)
XXXVII
De eo qui confitetur de crimine

Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
De usuris.

Usuram non solum clerici sed nec laici christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris ecclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet subire cogatur.

(1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.

Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male fame, eorum neclectu, vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspargantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evangelica tuba, melius est [k] unicuique ut suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant ||fol. 32v|| obnixae monemus, et coram deo testamur, et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus ne locum subditis tribuant detrahendi, quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipuę rogamus ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ecclesie consequantur.

Ut nullus presbiter ad introitum ecclesię exenia donet.

(1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur.

Ut nullus laicus presbiterum in ecclesia mittere vel de ecclesia eicere praesumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.

Ut episcopi praevideant quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.

Ut decimae in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus immeliorandis.

Ut ecclesia vel altaria melius constituantur. Et ut nullus presbiter annonam vel fenum in ecclesia mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut ecclesię vel altaria quae ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.

Ut presbiteri per parrochias suas feminas praedicent ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parroechianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
De parrochia alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia, eo inconsulto, missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.

Ut terminum habeat unaquęque ecclesia de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter res quas post diem consecrationis adquisierit propriae ecclesiae relinquat.

(1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.

Ut nullus presbiter aut laicus paenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem paenitentiae dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.

Ut nullus presbiter cartas scribat, nec conductor sui senioris exsistat.

(1.55)
LV.
De presbiteris qui agenda in domiciliis celebraverint.

Statutum est ut si quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab in||fol. 33r||sidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De eucharistia.

Ut presbiter eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eam communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena domini habendis.

Ut presbiter in caena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad caticuminos inunguendos, tertiam ad infirmos unguendos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine domini.

(1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes presbiteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.

Ut nullus presbiter praesumat in alia parroechia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi in cuius parroechia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo qui non confitetur dei verbum passum carne.

Si quis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.

(1.62)
LXII. [l]
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatur vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesia non debet intrare, nec cum ullo christiano cybum vel potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in orationem se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minimę emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIII.
De his qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati sunt.

Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis, et in Antioceno concilio, quod hi qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.

Item in eodem ||fol. 33v|| concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter observanda est.

Item in eodem concilio praecipitur ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.

Item in eodem concilio praecipitur ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michael, Gabriel, Raphael.

(1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.

Item in eodem conciliaco [m], ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur, quos in Simone mago dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.

Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a saecularibus.

(1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctae trinitatis praedicanda.

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctae trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in caelos, diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
De his qui se convertunt ad deum.

Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad deum, ut canonicę inquirantur de reconciliatione, et canonicae reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII.
De his qui non sunt bonae conversationis.

Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
De his qui cum excommunicato communicaverint.

Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose quis communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
De clericis ||fol. 34r|| ecclesiastici ordinis.

Item in eodem, ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.

(1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.

Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incerte sanctorum memoriae non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.

Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
De his qui contra naturam peccant.

In concilio Anchirano. Si inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus, aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dura et districta paenitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium paenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.

Item eiusdem, ut nomina publicae non recitentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.

Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose egerit, et corrigi noluerit, ab offitio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat quid petat a deo. Et ut Gloria patri cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce Sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.

Statutum est ||fol. 34v|| ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.

 [n] de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris qui feminas in domibus habent.

Sancitum est ab episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
De scriptoribus.

Ut scribae vitiosae non scribant.

(1.91)
XCI.
De incestuosis.

De incestuosis, ut canonicae examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.

Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.

Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum [o].

Ut sacerdotes ammoneant populum ut aelemosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assiduae pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
De praedicacione ad plebem.

Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.

Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.

Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
XCVIII.
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt.

De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesias eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum revvadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam harmiscaram sustineat.

(1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.

De ecclesiis qui inter [p].

(1.116)

suis [q] servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesiae dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
CXVII.
De pęnitente cui crimen pervulgatum est.

In Concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur ut si cuiusquam paenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei manus inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae praecipitur de eadem re, ut absolutio paenitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
De pęnitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.

Paenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.119)
CXVIIII.
De remedio paenitentiae, et quod absolutio paenitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat.

Propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urguente, statim post acceptionem paenitentiaę et reconciliatio subsequatur. Exemplar papę Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum. Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per pęnitentię medicinam spes vitę reparetur aeternae, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iuditio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant; sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim [r] dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesię tradidit potestatem ut et confitentibus pęnitentię sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo, munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, ||fol. 35v|| cuius iudicia nequeunt conprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suę iustitiae reservavit, ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus [s] accidit nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur. His autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, praesidium pęnitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ipsam pęnitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis deus pęnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX.
Item de pęnitentem absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXXI.
Ut pęnitens ostensis paenitentię fructibus communionem recipiat.

Ut paenitens ostensis necessariis pęnitentię fructibus legittimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut penitentes, tempore quo pęnitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur.

Paenitentes, tempore quo pęnitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilitium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdote inponatur.

Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus inponantur.

(1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut pęnitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur.

Placuit his qui accepta pęnitentia ante reconciliationem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt pęnitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi, vel, eius iussu, presbiteri, recipiant.

(1.126)
CXXVI.
De his qui convivio gentilium usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.

(1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi, aut, eius iussu, alicuius presbiteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. ||fol. 36r|| Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti spiritus, quem remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliqu[o]rum sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita et ipsi et successores eorum manus pęnitentibus inponantur, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et relevare faciant, et sicut illi praedictum Lazarum institum, id est, funibus conligatum, iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum, et sinite, abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvant vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
Ut paenitentibus iuxta canonicam auctoritatem pęnitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiae offitium.

Ut secundum formam canonum pęnitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione suspensos ad offitium ecclesiarum excubare faciant, et inter reliquos pęnitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, sacerdotali prece per manus inpositionem, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient pęnitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
De his qui separati a communione fuerint pęnitentibus.

Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus inpositionem precibus sacerdotum reconcilietur [t], sicut auctoritas habet [u] ecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis pęnitens a reconciliatione [v] diutine suspendatur et ut oblatio eius qui pęnitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.

Qui pęnitentiam in mortis ait periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si prolecto mortis urguet periculum, pęnitentiam per manus inpositionem acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat quam donum reconciliationis accipiet [w], sicque sub prestibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesię membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta papę Leonis edictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium pęnitentię et mox reconciliationis remedium inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordię dei nec mensuras possumus ||fol. 36v|| ponere nec tempora definire. De his autem qui acceptam paenitentiam, antequam reconcilientur, ab ac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententia placuit qui, multiplices numero, de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
De presbiteris et diaconibus graviora noxa convictis.

Item confirmatum est ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam pęnitentibus vel tanquam fidelibus laicis inponatur. Neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
De pęnitentibus qui ex gravioribus levioribusve commissis pęnitentiam gerunt.

De paenitentibus qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus pęnitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanę ecclesiae consuetudo demonstrat. Ceterorum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem paenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, laetum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit, atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschę relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
De his qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris et manum inpositionibus purgari; ut deinceps ab idolotidis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora paenitudinis habita moderatione sunt constituenda prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitu, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urguatur ut dum adhuc paenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
Ut paenitentes qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.

Paenitentes qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, si ex corde pęniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum. ||fol. 37r|| Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas pręscripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est inplorantibus, seu ab episcopo qui paenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero, iussu aut permissu tamen proprii episcopi, per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si ante prefinitum paenitentiae tempus, dispecti a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis quod Niceni canones ordinarunt, ut abeantur inter illos qui in [x] oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem prestitum.

(1.135)
CXXXV.
De caticuminis non praetereundis.

Nec caticumini praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt [y]. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum caticuminis permittantur orare, per manus inpositionem communionis catholicae gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
Ut qui penitentiam publicae gerunt, uno anno cum cilicio sint inter audientes.

Qui paenitentiam publicae gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precarique eum humiliter ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ecclesie penitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et [z] ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in cęna domini consequantur anno, id est per episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inposicionem, absolutione sacerdotalium precum, communionis catholicae gratiam recepturi. Qualiter septem annorum paenitentia agatur. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus, et elemosinarum, prout melius potuerint, exibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant ammodum caveant, dicente domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus.

Ut hi qui frequenti praevaricatione peccata vel pęnitentiam ||fol. 37v|| iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfaccionem quae praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur, ut haec quae voluntarie non diluerunt invitus emendent. Quod si his aliquis rennuerit, et praeceptis sui sacerdotis inoboediens apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licenciam communicare praesumpserit, simili excommunicatione subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos qualibet munere vel favore aut neglegentia ammonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contempnentes [a] de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis [b] sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut penitentibus absque personarum acceptione ... [c]

penitentiae leges iniungat [d].

(1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus penitentibus.

Ut neglegentiores penitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXL.
De eo qui penitentiam in infirmitate petit.

Is qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, obpressus in infirmitate obmutuit, vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suę satisfactio, et subdatur statutum penitentiae tempus, quamdiu sacerdos qui pęnitentiam dedit probaverit.

(1.141)
CXLI.
Ut pęnitentes non se credant absolutos nisi per manus inpositionem.

Pęnitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperunt non se credant absolutos sine manus inposicione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
De paenitentibus qui antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.

Paenitentes qui antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non poterit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel ędificiis providendi.

Dignum ac necessarium est ut missi nostri per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo [e] loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit. Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca prevideant, si apte sint et congruenter sancte professioni conposite, vel si claustrum firmum habeant in quo salvari possint animę in eis commorantium ||fol. 38r|| sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerit, hoc omnimodis episcopus loci illius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.

(1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant qualiter canonici qui sunt cum abbatibus vivant.

Precipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quantas quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc [f] omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonicę vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
Ut presbiteri chrisma diligenter custodiant.

Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub pretextu medicine vel malefici donare inde presumant. Quod si fecerit, honore priventur.

(1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assidue orariis.

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII. [g]
Ne laici presbiteros eiciant de ecclesiis eosque in eis constituant absque propriorum episcoporum consensu.

Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesiae cuiquam a presbitero.

(1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.

Ut unusquisque episcopus in sua parroechia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CL.
De letania maiore.

Placuit nobis ut letania maior observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus.

(1.151)
CLI.
De quatuor temporibus observandis.

Constituimus ut quatuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in Martio mense ebdomada I, feria IV et VI et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum lętaniis ad missarum solemnia. Similiter im mense Iunio ebdomada II, feria IV et VI, sabbato ieiunetur usque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada IIII. Et in mense Decembrio ebdomada que fuerit plena ante vigilia natalis domini; sicut est in Romana ecclesia traditum.

(1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.

Quod si quis indictum ieiunium [h] superbiendo contempserit, et observare cum ceteris Cristianis noluerit, in Cangrensi concilio praecipitur ut anathematizetur nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad penam tradatur.

(1.154)
CLIIII.
De decimis.

Ammonemus atque praecipimus ut decima deo omnino dare neglegatur, quam deus ipse sibi dari constituit: quia timendum est ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam deo dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.

(1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habeant.

Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad pęnam vel ad mortem, ||fol. 38v|| ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime conponant quod inique fecerint.

(1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.

Precipimus ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita saecularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
Ut antique ecclesiae honorem suum habeant.

Ecclesię antiquitus constitute nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.

Quicunque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesię restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter missam solus cantet.

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit abere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.

Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur populus Christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLXI.
De simbolo et oratione dominica.

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catolicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios docere valeant. qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.

Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.

Precipimus ut unusquisque conpater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.

(1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxoriosum circa ecclesias deseratur.

Canticum turpe atque luxoriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
De incestuosis.

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ecclesia expellantur donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.

Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII. [i]
Ne proprius filius de babtismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte babtismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. ||fol. 39r|| Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duabus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIIII.
De cura et predicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant.

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.

Quod presbiteris praevidendum sit ut omnes qui Christiano nomine censentur orationem dominicam et symbolum memoriter [k] teneant et intelligant.

(1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus babtizandum sit.

Ut babtismum non fiat nisi secutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis [l] causam.

(1.172)
CLXXII.
Quod nullum precium pro baptismum accipi debeat.

Ut nemo presbiterorum pro babtismo precium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonicam regulam esse damnandum.

(1.173)
CLXXIII.
De decimis, fideliter a [m] fidelibus [n] dentur, et canonice a presbiteris dividantur.

Ut decime fideliter sanctę ecclesie reddantur, et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.

(1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.

Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXV.
Ut in titulis quibus presbiteri consecrantur [o], ante suam promotionem stabilitatem promittant.

Ut presbiteri qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI.
Ne femine cum presbiteris abitent.

Ut presbiteri secum feminas licentiam [p] non habeant habitandi, et ut suspectiones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parroechie ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.

Sanctitum est ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecretis oblationem offerre quomodo [q] praesumat.

(1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi, vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.

Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque veneciones aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri sanctum velum dimittere.

Qualicumque modo mulier, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut invita, in eo permaneat omnino, nec dimittat. ||fol. 39v||

(1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occansione non emantur.

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam abere debemus, placuit nobis ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullasque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed quisquis ex eis aliquid conparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicunque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis.

Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas previdere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orfanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
De eo qui causam iudicatam repetere presumit.

Si quis causam iudicatam repetere [r] presumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos conponat, aut XV ictus ab Scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

(1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi tradiciones facere.

(1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.

In omnibus igitur, quantum [s] humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divine scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi is facultas id faciendi subpetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris faciant.

(1.186)
CLXXXVI. [t]
De presbiteris occisis.

Presbiteri interfecti episcopo ad cuius parroechiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem wirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesie cuius praefuit tribuat, et alteram medietatem in elemosine illius iuste disperciat: quia nullus nobis eius eres proximior videtur quam illum qui ipsum domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.

Ut episcopum nulli criminosi liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.

Ut deinceps monasteria que deo sacrata esse noscuntur, diversoria saecularia secundum ||fol. 40r|| institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniuratores vel conspirationes non fiant.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia hec facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
De illis qui res ecclesię tenent.

Si quis ecclesiasticam rem tenet, et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, a [u] communione privetur.

(1.191)
CXCI.
De servo ecclesię in furto comprehenso.

Si servus ecclesię in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesię super furto non praesumente sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniurare praesumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceatur.

(1.192)
CXCII.
Ex concilio Autisioderensi. De is qui clericum iniuraverint.

Quicumque iudex aut secularis presbitero [v] aut diacono [w] aut cuilibet [x] clerico [y] aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre presumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur. [z]

(1.193)
CXCIII.
Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius XI actis.

Ut homicidis vel ceteris reis qui legentibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.

Ut latrones de infra emuniate [a] a iudice ipsius emunitatis in comitis placito presentetur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
De periuriis.

De eo qui periurium fecerit, ut nullum redemptionem solvant, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accu [b] emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occansione mala nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Illae vero qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum paenam quam intulerit emendet.

(1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter et none et decimae dentur. De casatis vero L solidus I, de XXX dimidius solidus, ||fol. 40v|| de viginti transmissus unus. Et ut precarie modo renoventur. Ubi non sunt scripte, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.

De cetaerariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo, de elemosinis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis conhibentiam faciant, nemo in oc iurare praesumat.

(1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.

De iterantibus qui ad placitum aut [c] alicubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in ostem pergat, aut missus noster sit.

(1.202)
CCII.
De teloneis forbanitis [d].

De teloneis, qualiter antea forbaniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab tiquo [e] tempore statutum fuerit.

(1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia episcopi vel comitis, aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foras marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet precium, in vuadium se ipsum tradat comiti pro precio usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel vassis dominicis iustitias non faciendas agendum sit.

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitię ibi facte fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant et de suo vivant usque iustitias faciant.

(1.205)
CCV.
De his qui precium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt [f].

Si quis pro faida precium recipere non vul [g] et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius damnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tercio per vitam puniendis.

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius natrocinis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum c[on]ventu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbiter missas tres. Et monachi et monache et canonici, unusquisque psalteria tria. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi, monachi, et monache, atque canonici, atque eorum infra casati homines, vel qui poten||fol. 41r||tes sunt, et unusquisque episcopus, abbas, et abbatissas, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosinam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. Et episcopi, abbates, et abbatisse pauperes famelicos IIII pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III vel II aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram; vassus dominicus de casatis CC libram, de casatis C solidos V, de L unciam I. Et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis sicut supra dictum est ipsi faciant. Hec omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et presenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, deo opitulante, conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividis [h] rebus illius ecclesie suspitionem dudum conceptam penitus ammoveremus, statuimus u [i] neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum immitari voluerint [k], nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur.

(1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesiae dividendis.

Statutum est ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi spetialiter date fuerint.

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugerit, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et pos||fol. 41v||tea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sanctitum est ut si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fugi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an sibi vindicare velint. Ceterum si pos [l] ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nichil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocunque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus, vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticas promoveatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
De personis a quibus non sunt res accipiende.

Statutum est ut nul [m] quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quorum liberi aut propinqui ac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps qui hoc facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quenquam tonsurare persuadeat.

Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vite et doctrine episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesię.

Sanccitum est ut unicuique ecclesię unus mansus integer absque alico servitio adtribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, ortis iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium propter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerit, inde senioribus suis debitum servitium inpendant.

(1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesię.

Statutum est, posquam [n] hoc impletum ||fol. 42r|| fuerit, unaqueque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

(1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesię ad pignus datis.

De sacris vasis ecclesię, que in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari conperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitates redimendorum captivorum compellantur.

(1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis.

De ecclesiis sane destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCXVIII.
De presbiteris qui feminas in domibus habent.

Statutum est ab episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velud contemptoris sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXVIIII.
De presbiteris qui pro crismate in caena domini veniebant.

De presbiteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in caena domini venire soliti erant, sanccitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi ergo gratia alio non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi honeri essent populus, a nobis ammoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi quo eorum profectio, quantum illis inest, his quibus prodesse possunt et debent non sit inportuna vel onerosa.

(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur, vel puelle velentur, modis omnibus inibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam quae in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
De feminis viros ammittentibus.

De feminis que viros ammittunt, placet ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut triginta dies post discessum viri sui expectent, et post trigesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu rogati ut hi qui publicam gerunt paenitentiam, et femine que viros ammittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, spetialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
De raptis et earum raptoribus.

De raptis et de raptoribus, quamquam spetialiter decrevisemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de is sacri canones praecipiant hic inserendum nenessarium duximus; quatenus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana sed et divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum ||fol. 42v|| caveatur.

(1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonendi, ubi DtaCXXXta patres adfuerunt, capitulo XXXVIIIo ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta sinodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate [o] feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.

(1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Anchirano capitulo X legitur: Desponsatas puellas, et postea ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsate, etiamsi eis a [p] raptoribus [q] vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu ut raptor publica penitentia multetur. Rapte vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa [r] eiusdem crimini consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hec iungere praesumpserit, uterque vel utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
De his qui virginibus deo dicatis se sociant.

De his qui sacris virginibus se sociant ita in decretis papę Gelasii capitulo XX continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint paenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum [s] de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non egetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divine vel humane hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.

Ne vero puelle indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio capitulo XVI. continetur ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicunque episcoporum, necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo conpuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante viginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur quia iuxta pri||fol. 43||orem sanctionem virgines XXmoVto quinto aetatis sue anno rite consecrande sunt. Quod si praemisse necessitates ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti [t].

(1.228)
CCXXVIII.
De examinatione [u] sanctę crucis non facienda.

Sanccitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem sancte crucis facere praesumat; ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.

Episcopus sive per se sive [v] per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat, divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacros sanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent quatenus presbiteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exsequiis [w] mortuorum nonnulli faciunt eradicent. Et ut exemplo sue innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem interfecerit in ecclesia, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint; et unus alterum in ecclesia fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius si huius [x] facti testes non habuerit, cum XIIim coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque conpositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod amisit pęnitentiam accipiat. Si proprius hoc amiserit, iudicio aquę ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod vvirgildus illius est ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesię tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus ut pro una vice wirgildus eius est pro eo conponatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemoodi [y] homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur ||fol. 43v|| quod in atrio committitur sicut componi debet quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.

Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo componatur, duę partes eidem presbitero, tertiam pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam compositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione, de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam compositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad [z] ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesię usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.

Viduae, pupilli, et pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas querendas habere non potuerint, vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis sue vel inditam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam pęnitentiam agentem interfecto.

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et vvirgildum proximis eius persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare pro salute animae suae.

Si quis res suas pro salute animę suę vel aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res ille posite sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eo tempore quo illas tradere vult extra undem [a] comitatum fuerit, id est, sive in exercitu, sive in placito, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales sibi meliores inveniri possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiture donet ei qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam hec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de predictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiture; ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia ||fol. 44r|| de predicta hereditate habeat quam cum illo coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem e [b] filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipse res ad emunitatem ipsius ecclesię redeant.

(1.236)
CCXXXVI. [c]
De homicidiis prohibendis.

Quicunque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius is ad quos ille pertinet conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem [d] in exilio mittatur ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
Quid in compositione vvirgildi dari non debeat.

In compositionem wirgildi volumus ut ea dentur quę in lege continentur; excepto accipitre et spada: quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris precii quam illa sint esse iurantur [e].

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius, aut ei [f] qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptori nihil quere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, solvat; vel in presentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum contra eum [g] per iudicium producti fuerint, si falso eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos obponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri credere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitu.

Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris et incestuosis sub magna distrinctione coherendis.

Ut latrones, vel homicide, seu adulteri, vel incestuosi sub magna distrinctione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere; sed magis suam causam querat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(1.243)
CCXLIIII. [h]
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesesentiam [i] nostram venire pro alterius iusticia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit ||fol. 44v|| qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinqunt.

De his qui seculum relinquunt propter servicium impediendum, et tunc neutrum faciant, et unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regule institutionem vivant, aut servicium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.

De hoc si evenerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia; ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur. Et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel lanceis. Et si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati sint constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur [k] in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.

De armaturis in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVIIII. [l]
De his qui nec [m] iuditia scabiniorum adquiescere nec blasfemare [n] volunt.

 [o] Antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur [p] donec unum e duobus faciant. Et si ad placitum pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palacium nostrum remittantur, et ibi discutiantur sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenta legaliter fiant.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem et sui senioris; excepto his sacramentis que iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, mo [q] fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
Ut si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.

Quicumque conspirationes facere presumpserit, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici rationem iudicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos ||fol. 45r|| [r] sibi invicem detundent. Si vero per dexte[ras a]liqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo [non f]ecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant [s]. Si vero servi sunt, flagellentur; u[t de] cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento f[iat].

(1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.

De periur[iis], ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum antequam discuciantur. Et si alit[er di]scuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non soli accu[sat]ori liceat testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus [a]d iuramentum vel ad testimonium admittatur. [E]t ille qui ad testimonium adducit[ur] si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ip[so] pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
Quales persone ad causas discernendas et terminandas eligi debeant.

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis [t] pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuncietur.

(1.254)
CCLIIII.
De teloneis quae de mercatis et navigiis vel aliis rebus, aut quaecunque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullam adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine nogociandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad palatium nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt.

Liberi homines qui ad servicium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipimus quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non obprimantur iniuste.

De obpressione pauperum liberorum hominum, ut non fian[t] a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitia obpressi, ita ut coacti ||fol. 45v|| res eorum vendant aut tradant. Ideo haec ut supra et hi[c de li]beris hominibus diximus ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequ[ium m]inuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficia[ntu]r. Et ut saepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCL[VII].
De eclesiis sive sanctis noviter inventis.

De eclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nis[i episcopo] probante minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctor[itat]e.

(1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.

De ha[rib]anno volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia, blandicia, se[u te]rrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti libras VI in auro, in argento, br[un]iis, aramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores [e]orum vel infantes non fiant expoliati pro ac de re de vestimentis eorum, accipiant legitimum [h]aribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X solidos solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad dei servicium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

(1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se iungunt.

Liberi homines qui uxores de fiscis regalibus habent, et femine quae libere sunt et homines fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus [u] est cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica, symbolum, lex et capitula regum diligenter ab omnibus intellegantur.

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris ut ea quae a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere de[b]eant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servicium dei et ad uti[l]itatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, [e]t quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adnun[t]ient quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam [h]abeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit ||fol. 46r|| [v] contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.

Qui subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat. Qui diaconum, CCCCtos solidos. Qui presbiterum, DC. Qui episcopum, DCCCCtos. Qui monachum, CCCCtos culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
De damnis in immunitatibus factis.

[S]i quis in inmunitatem dampnum aliquod fecerit, DCtos solidos conponat.

(1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emmunitatem retentis qu[id] agendum sit.

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem fuger[it], mandet comis vel episcopo vel abbate vel vicedomno, vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddet [w] ei reum. Si illi contra[dixe]rit, et eum reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos conponat. Si ad secundam inquisitionem eum redder[e] [no]luerit, XXX solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum, i[lle] qui eum infra emmunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licenti[am] habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in [pri]ma inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecis[set]; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quis[li]bet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetu[r]. Et sicut ille qui in immunitatem dampnum fecit DC solidos componere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra cano[ni]corum facienda.

De locis dandis ad clausta [x] canorum facienda, si de eiusdem ecclesiae r[ebus] fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel eclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.

Quicunque tempore mess[is], vel tempore vindemię, non necessitate, sed propter cupiditatem, conparat annonam aut v[i]num, vel verbi gratia de duobus denariis conparat modium I, et servat usque dum venundare possit contra denarios IIII aut VI seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero ho[c] propter necessitatem conparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
De eclesiis vel altaribus ambigui[s].

Ut ecclesia vel altaria quae ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII.
De [e]brietate.

Ut ab [y] ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum iun[io]ribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
CCLXVIIII.
De admonitione ad comites pro utilit[a]te sanctae dei eclesiae.

Vobis comitibus dicimus, vos quoque commonemus, qui ad vestrum mini||fol. 46v||sterium [m]axime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae dei eclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vi[va]tis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam [fa]ciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
[D]e ammonitione ad laicos pro honore eclesiastico conservando.

Omnes laicos monemus ut honorem eccle[sia]sticum conservent, et dignam venerationem episcopis et dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis [de]vote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant. [O]mnes summopere studeant ut dies dominicus sicut decet honoretur [z] et colatur. Et ut liberius fieri possit, mer[cat]a et placita a comitibus, sicut sępe admonitum fuit, illo die prohibeantur.

(1.271)
CCLXXI.
De admonitione ad [ep]iscopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fide[libus] concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
[D]e operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis.

De operibus in restaurationem ecclesiarum, [siv]e in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen re[m]aneat quin sicut a nobis sepe iussum est, haec aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc om[ni]bus notum sit, quia quicunque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fu[e]rit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fide[li]um nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris eclesiae in suis ministeriis adiuto[r]es sint.

Comites ministris eclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de [su]is hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda [vi]ce de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegen[t]ia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire [co]gatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
Ut de incestuosis et his qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris, et de ne[g]legenter viventibus, wadii non accipiantur.

Dictum est nobis quod in quibusdam locis episcopi et comites [a]b incestuosis et ab his qui decimas non dant wadios accipiant, et a presbiteris quibusdam pro [n]eglegentiis inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte ava[ri]tiae locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxta canonicam sententiam paenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras ammonitiones et praedicationes sacer[d]otum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, [p]ropter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
De eclesiis [a] destructis.

De ecclesiis destructis, ut episcopi [e]t missi inquisitionem faciant verum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructae sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ||fol. 47r|| ab his qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat qualiter congrue emendare et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
De his qui nonas et decimas dare neglexerunt.

De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis [b] denuntietur, quod quicunque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit amisurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memorię genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicunque decimam abstrahit de ecclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera [c] aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
De his qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.

Quicunque de rebus ecclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint [d], iuxta autoritatis nostrę capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur sicut in libro IIIIto capitulo XXXVIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est ut de frugibus terre et animalium nutrimine et cunctis censibus [e], exceptis hostilensibus, persolvantur. De opere vel restaurationem ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint [f], considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant. Cum quo pretio rector ecclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatur caveat ne sępius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII.
De his qui agros dominicatos ideo neglegunt ut nonas exinde non [g] persolvant.

De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intelligatur in quo facto ||fol. 47v|| immunitas frangatur.

Pervenit ad nos quod quaedam eclesiae aut monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiuditia et infestationes a quibusdam paciantur, et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem eclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus ut omnes intelligant non solum claustra monasterii vel eclesiae atque castitia eclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas, et septem villarum, et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut saepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi monumenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto inmunitas facta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quae sine laborationibus sunt, et nullo modo munitio cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod dampnum factum fuerit, quamvis id est ager aut campus vel silva ad eclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum conpositione, sed secundum legem quae in eodem loco tenetur simultandus est qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.

De iustitiis eclesiarum dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum, praecipimus ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

Ut nullus conparet caballum, bovem, et iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXXII.
De eo qui in testimonium assumatur, qualis esse debeat.

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cui is contra quem testimoniare debet nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto.

Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.

(1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.

Falsi testes praecipimus ut non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem deiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitiam quaesierint.

Illi homines qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis ||fol. 48r|| requisierint, aut ab eis alii iustitiam quaerere voluerint, ita inter illos iuditium terminetur. Primum omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem nullam potest facere repetitionem; quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII. [h]
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.

Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non [i] debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem deiudicatus est. De praeteritis maneat sicut supra deiudicatum fuit.

(1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXXVIIII.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.

Ut nullus quilibet missus noster, neque comes, neque iudex, aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.

De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicunque aliquem ex his conprehenderit, nullum dampnum exinde paciatur.

(1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quemlibet discutiendam eligendis.

Ut quandocunque testes ad rem quamlibet [k] discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicunque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista ||fol. 48v|| aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendis.

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.

Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt accipiant. Et de his rebus quas is qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit, vel ei ab amicis suis conlate sunt, has volumus tam ad orfanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos obponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe testium partes ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligaantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis due partes ei contra quem testati sunt dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In eclesiasticis autem causis, ubi de una parte saeculare, de altera vero eclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte eclesiasticum fuerit [l], rectores earundem eclesiarum si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positae sunt: quia non est credibile ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quae inter eos exorta est in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

Quicunque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad eclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habebat per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
||fol. 49r|| De terra censili.

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam eclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest nisi ille voluerit ad cuius potestatem vel illa eclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat unde se sustentare valeat.

(1.299)
CCXCVIIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur praecipimus sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
De eo qui propriam dereliquid uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.

Quicunque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat paenitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, [m]

ut [n] propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter non abiciantur quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus, et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum ducentorum LXXXIIII episcoporum.

Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subdiaconus adversus diaconum, non accolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus accolitum, nec lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXX duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Discipulus super magistrum. Presbiter autem nisi in XLIV testibus non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in XXXVI non condempnabitur. Subdiaconus, accolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est, in VII testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sicut datur mistica veritas.

(1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis manopera et census ac tributa atque reliqua servitia exigantur vel agantur.

Pro nimia reclamatione quae ad nos venit de hominibus ||fol. 49v|| eclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in Cinnomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere ut quicunque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servicium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non possit arare quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requiratur. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duos dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optime de terra habet, secundum aestimationem sui telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi nostra vice et publicae adnunciari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestuosos emendent et corrigant.

Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex his. Seu et de viduis infra suam parroechiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur quae in placitis et sinodis Pipinus rex constituit.

Ea vero quae bona memoria genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservari praecipimus.

(1.306)
CCCVI.
De eo qui a servo alieno aliquid conparaverit.

Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddet pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
Ut eclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.

Placuit ut eclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.

Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus [o] ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCVIIII.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.

Placuit ut testes non admittantur qui sunt socii criminis, nec infames, neque calumniatores, vel ceteri quos canet et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.

Nuptias prohibemus ||fol. 50r|| incestas, id est, usque adfinitatis lineam, vel quandiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia haec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CCCXI.
Ut de absentibus non iudicetur.

Placuit ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.

Placuit ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter ac leviter agat.

Praecipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbo domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo; et quodcunque solveris super terram, erit solum et in caelo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad explum reducendum est quod in eclesiastica historia Constantinus [p] imperator episcopis ait: Deus, inquid, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium. Ut vestra iurgia, quaecunque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio deus autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis enim, inquid, id est, sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis, infastigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur deus, avertunt iram future animadversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divine voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, prave doctrine hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibii [q] consciis etiam ipso visu terribiles, vindices obpressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus eclesiae, in quibus fulget eclesia. Ipsi columnae firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuę civitatis aeternae; per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves date sunt regni caelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis ||fol. 50v|| aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.

Sciendum est omnibus atque credendum quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in eclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per paenitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
De quattuor vitiis quae fidem catholicam commaculant.

Placuit sciri omnibus quod quattuor sunt vitia quae nostram fidem inter cetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto pernitiosa; id, superbia, per angelus, diabolus effectus, de caelo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordiam, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietatem tranquillamque, ut decuerat [r], Christianos vitam ducere. Et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sanctae dei eclesiae unum corpus, eiusque caput Christus sit.

Primum igitur, quod universalis sancta dei eclesie unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquid, corpus Christi et membra de menbro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius capud Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administrantum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiuscę rei innumera exempla, quae hic, ob prolixitatem vitandam, praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus penitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat.

(1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem eclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.

Principaliter itaque totius sanctae dei eclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romane sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duae sunt quippe, inquid, imperatrices auguste quibus principaliter mundus hic rugitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quando etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquid, ad huius temporis vitam, in eclesia nemo pontifice potior, et in seculo Christiano imperatore nemo celsior [s] invenitur.

(1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae qui in sacris canonibus praefixus est non excedant.

Emersisse reprehensibilem et valde inolitum uum [t] conperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra [u] modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia quęque quae solis pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim ||fol. 51r|| cum nullum ex LXX discupulis, quorum speciem in eclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Caesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut conministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibe[nt], honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
De chorepiscopis qui in vicis commorantur. In concilio Autioceno habetur ita.

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subie[ctas] sibi eclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CCCXXII.
De honore et oboedientia e[piscoporum] [v] et reliquorum sacerdotum.

Igitur quia constat religionem Christianam per successores apostolorum salubriter administrare, p[opu]lisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere ut honorem de[bi]tum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione inpendant, eisque in omnibus et patribus ob[oe]diant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant; s[icut] dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me sperni[t]. Et iterum: Si te non audierit, dic eclesiae. Et si eclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et puplicanus. Et [alibi]: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, mei discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in eclesia tene[nt], melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandal[izet] unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus ammoda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum; [sed] magis eis oboediendo, non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praem[ia] percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imp[erium], ammodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoqua[m] volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in eclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ipsi seipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim poena digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae eclesię fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis sacerdotum.

De presbiteris et eorum eclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea quę ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus eclesiae studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper eclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt [w]. ||fol. 51v|| Quae omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus ut ea [qu]ae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem dei eclesiis concessum est, non [i]n avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum caedant, sed in utilitatem eclesiae [e]t in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris qui in domibus feminas habent.

[I]llud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochis quosdam presbiteros contra [in]terdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; [q]uas et laqueum sacerdotibus persaepe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem [co]rruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in convenientibus episcoporum secundum [a]uctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censui[m]us ut hi qui tante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores [esse] neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coerceantur.

(1.325)
CCCXXV.
[D]e presbiteris qui contra statuta canonum vilici fiunt.

Similiter de illis presbiteris qui contra statuta canonum [vil]ici [x] fiunt tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inservi[u]nt, et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant, et commessationibus et aebrietatibus [de]servire non erubescant, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus [ut] ab hinc districte severiterque coerceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et minis[te]rium sacerdotale vituperetur, et quibus dubierant esse in exemplum [y], deveniant in scandalum.

(1.326)
[C]CCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis teste vite probabiles habeat.

Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulus suis de semetipso exemplum bonum debeat praebere apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in caritate, in doctrina, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ut huius sedis pontificibus ad secreta cubili sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita suis pontificis nestiunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ut is qui in loco est regiminis [z] habeat testes ||fol. 52r||

(1.333)
 

[a] canonibus [b] prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia amministrare non neglegant [c], ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipse congregationes religiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosibus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capellae absque iussu sive permissu episcopi non fiant.

Placuit nobis ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotis ac dei servis ammoniti fuimus, ne capellae in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi in cuius est parroechia fiant. Et ut omnes per dies dominicos vel festivitates praeclaras sacra eucharia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes qui fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.

Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis ministros ecclesiae iniuriaverit [d], hoc tripliciter conponant.

Si quis ministros ecclesiae, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, accolitum, ostiarium, iniuriaverit [e] aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri, atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum quoque iniuria componatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria componatur secundum genealogiam suam; ut reverentia sit deo et ecclesię, et pax eis qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, solidos D componat.

Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglecto suo solidos D, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta quę circa ecclesias earumque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum auctoritas nostrorum statuit, inviolata peristant.

Cuncta quę circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.

(1.339)
CCCXXXVIIII.
De praediis deo dicatis.

Placuit ne praedia celęstium secretorum dicata deoque tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sad [f] sub inmunitati||fol. 52v||s, titutione [g] perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quae eis subiecta noscuntur. Si quis contra haec venerit, conponat sicut de emmunitate constituimus, et penitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CCCXL.
De eo qui die dominico servilia opera fecerit.

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia quae canonica auctoritate prohibita sunt servilia [h] opera fecerit, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus penitentiam iuxta modum culpae accipiet. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur [i], eisque oboedire omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare [k] voluerit, aut foenum tollere aut granum, sive pecora maiora vel minora, domosque infrangere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX solidos, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiacea[t], et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetrare[t]. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depredatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid damnosum in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille cuius inlusione vel exortatione admissum est, tamquam fur damnetur; et servus quod [l] tulit reddat, et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
De fure nocturno tempore captum.

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
De eo qui de fure nesciens aliquid comparaverit.

Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quaerat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quaerere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine damnetur.

(1.345)
CCCXLV.
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.

Si quis occulte [m] in nocte vel in die alterius caballum [n] aut bovem aut aliquot animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum conponat.

(1.346)
CCCXLVI.
De eo qui occiderit alienum animal, et non negavit.

Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, simile dare non tardet, et cadaver mortui accipiet.

(1.347)
CCCXLVII.
De eo qui furtivam rem scienter emerit.

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi cuius pecuniam comparavit. Salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum [o] ||fol. 53r|| accipit.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.

(1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.

Volumus ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Ne facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacunque invidia aut iniusta accusatione [p] aliquem commonuerit, ipse penam vel damnum quod alteri intulit excipiat. Neminem damnum antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

(1.351)
CCCLI.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die igne inposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia edificia restituat, et quicquid ibi arserit componat, et insuper LX solidos sit culpabilis, et publica penitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem conponat, et omnia quae ibi perdiderint restituat.

(1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile manipium pro hoc facto reddat.

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti [q] sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
De via publica.

Si quis viam publicam aut litostratum [r] vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
De via convincinali.

Si quisquam convincinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
De eo qui fontem inclinaverit.

Si quis fontem quacunque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emundet. Si autem plurimorum in vicino puteus fuerit, conpositionem inter se multentur.

(1.356)
CCCLVI.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecunque species fuerint commendate, sive custodiendum traditae sint, sive vendendae, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematae, una cum testibus qui commendata susceperat praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse compendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non poterat. Si vero quae commendata fuerant furto probantur ablata, ei qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Conpositio vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, damnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum cui [s] commendaverit quaecunque fuerint subpraessa repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
[t] Ut rem in contentione positam non liceat vendere.

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
De eo qui servum suum vendiderit.

Si quis servum suum vendiderit, forsitan eius ||fol. 53v|| nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicunque invenire poterit.

(1.359)
CCCLVIIII.
De eo qui de peculio suo fuerit redemptus servo.

Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCLX.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.

(1.361)
CCCLXI. [u]
De eo qui alicuius mortuum reppererit.

Si quis alicuius mortuum reppererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere [v], recipiat a domino, qui praecepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII. [w].
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter [hoc] [x] venditionis firmitatem inrumpat quod dicit se vili pretio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit inmutata [y]. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
Ut qui arras dederit pro quacunque re, pretium reddere conpellatur.

Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat: quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod aliquis praesumptiosus fuerit qui peregrino nocuerit, vel eum assallierit, aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipsi peregrin[o] singillatim dupliciter sicut de alio homine solet conponi, aut suo seniori vel socio, cum sua lege conponat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elemosynam illa tribuant; et insuper LX solidos fisco coga[tur persolvere] [z]. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenum non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
De eo qui res alienas vendiderit.

Si quis vendiderit res alienas sine volumtate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat [a]. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
De eo qui alicuius [b] quadrupedi unum oculum excusserit.

Si quis alicuius caballo ||fol. 54r|| id est bovi vel cuilibet quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus quod valet, et partem tertiam conponat.

(1.367)
CCCLXVII.
De eo qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.

Si quis iussione regis, vel ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps [c] vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponantur.

(1.368)
CCCLXVIII.
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactorem non requiratur.

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.

 [d] Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papae Innocentii capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo illicita polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum Anterius capitulum consultu Leonis papae et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandaliis celebret.

Unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandaliis praedici [e]. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.

Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat eclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scritinium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est ut missi per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitale et cura pauperum.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclęsiasticę a fidelibus oblate et ab ecclesię recepte sint. Et eo modo illas distribuatis ut ab illo cui de his [f] rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege inpendatur his qui ministerium eclesiasticum adimplent.

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicunque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos [g] admonemus ut propter humilitatem nostram et oboedientiam quam monitis vestris propter dei timorem exibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.

Admonemus etiam episcopos et abbates ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent: quia multae reclamationes et quaerelae de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munera non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat: quia nos volumus ||fol. 54v|| illi beneficium dare qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sanctae dei eclesiae. Et nostri provintiarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis eclesiarum recludatur poenas luiturus, et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho qui monasterium suum dimiserit.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit, et quae non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterium recepto.

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra tres annos aut servus aut libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus quae attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest; sed tantum ea quae in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et singulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, Praeses provintiae eum teneat et curiae suae connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia aedificanda.

Nemo eclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat qui aedificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
De eo qui in domum suam oratorium fecerit.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatisse.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione [h], non secundum ordinem, sed quam melioris oppinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis, dicentes quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita castam, et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel deo devota.

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum eclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provintiae vindictam tali crimini imponire neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur. ||fol. 55r||

(1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed his qui accepit, precium amittat. Et qui distraxit, precium quod accipit in ipso monasterio amittat, et una cum precio monasterium perdat, et ipse monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.

In civitatibus in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas, seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.

Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiose, vel qualicunque ecclesiastico statu simile indutus fuerit, corporali pęne subsistat, et exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXXVIIII.
De praescriptione XL annorum.

Ne X anni, neque viceni, vel XXX annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XL annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publice iudicum accusare.

Sanccitum est ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.

Decretum est ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.

A sancta Romana et apostolica ecclesię olim statutum ęst, et a nobis sinodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali calogo [i] iudicetur aut damnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat, locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.

Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sanccitum est, et ab omnibus sinodali auctoritate decretum est, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciunt fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius inpetitorum vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis inpetierit [k], secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirentur ab illo. Quod si non poterit datis testimoniis adpropare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.

Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis aparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.

Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiore a minore.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII.
De eo qui frequenter litigat, ut non ||fol. 55v|| suscipiatur absque examine.

Eius qui frequenter litigat, et ad causandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
De rimanda enucleatim causa in iudicio et saepe ventilando.

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique [l] pacientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nihil amplius habuerint in questione quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
De his qui se putant per testes redemptos sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspitione caruerint.

Sunt quidam qui contra eclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices apellare quotiens necessitas ingruerit.

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, cassando.

Iniustum iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.


Stand: 2008-10-24