Nonnulli haec capitula pro brevitate libri canonum atque levitate a domno Karolo et a suis sapientissimis excerpta sunt, quaedam de capite sententiae, quaedam vero de medio, quaedam autem de fine. Quae valde necessaria habenda sunt atque memoriter retinenda. Reliqua vero tam ab eisdem [n] quam et postea a domno Ludowico eius filio suisque proceribus aucta sunt.
Ut unaquęquae eclesia sive unusquisque [o] sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici qui praeficiuntur in thoicis, vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaqua civitates sunt, secundum sanctorum patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent avertere huiuscemodi formam quocunque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiciant [p]. Si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat sacerdotem vel clericorum habentes adversus invicem negocia proprium episcopum relinquere et ad saecularia negocia convolare.
Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertempnent.
||fol. 94v||Penes episcopos erit potestas, modum conversationis penitentum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero precedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis inperciatus humanitatis.
Conversatio penitentum et fides tempus adveviat.
Si quis [q] oblationes eclesiae extra eclesiam accipere vel dare voluerit preter episcopi conscientiam vel eius cuius huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.
Si quis [r] oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et quidam et qui accepit anathema sit.
Si quis [s] episcopus dampnatus a sinodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, aut si fuerint de sacro ministerio aliquit contingere, sive episcopus iuxta precedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec alio sinodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de eclesia; et maxime si postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes eclesiae, simul orandum est. Ab alia ecclesia [t] non suscipiendum qui in alia minime congregatur.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exsteras opprimatur.
Monachos [u] per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renunciaverunt seculo permanentes. Nec eclesiasticis vero nec saecularibus negociis communicent, vel aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in eclesia cui in intio ab eo episcopo praetulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam eclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia ut hi qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum est ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium vel favorem alicuius terminos [v]
||fol. 95r||[w] in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Non debere quequam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam: quia timeo ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit si silentio faciamus errori.
Profundiores questiones nec contempnende sunt nec penitus asserende.
Nec ociosa nobis esse patitur qui exercenda, non neglegenda, donavit.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus.
Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus limitibus, nec in alterius parrochia quicquam praesumat; ne usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid sibi in eos vindicat potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis qui divinę milicię fuerit adgregandus.
Ea que male pollulant radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.
Usuram non solum clerici sed [y] nec laici christiani exigere debet.
Aliter nobis commissos regere non possumus nisi eos qui sunt perditores aut perditi zelo fidei dominicę persequamur, et sanis mentibus, ne pestis haec lacius divulgetur, severitate qua possumus abscidamus.
Ante tribunal domini de reatu neglegentiae se non poterit excusare qui plebem suam contra sacrilege persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interiorum ordinum culpę ad nullos magis referende sunt quam ad desides neglegentesque doctores: qui multum saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
In his que vel dubia vel obscura fuerint id noverimus sequendum quod nec praeceptis evangelicis contrarium nec decretis sanctorum invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heresem patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse misterium.
Non est coniugii ||fol. 95v|| duplicatio quando, ancilla relicta, uxor adsumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit, etiam multis licitis abstinere.
Nulla lucra negotiationis penitentibus exercere convenit. Quia difficile est inter vendentis ementisque commertium non intervenire peccatum.
Reatu maiore delinquid qui pociore honore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit inlicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit.
Nec tantum putemus petitiones valere populorum ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Priviligium [z] meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi penitentem, vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbyteri in parrochia presbyter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positis in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Demoniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his qui ad deum migraverunt.
Summopere contentio est vitanda.
Mali, bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec eclesiae sacramenta commaculant.
Qui, interveniente repudio [a], alio se matrimonio copularunt; quos in utroque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, ne possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae persone, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque episcopus abeat suae parrochiae potestatem, et regat iuxta reverentiam singulis competente, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub eius est potestate.
Si quis [b] adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provinciae.
Episcopus eclesiasticarum rerum ||fol. 96r|| habeat potestatem, ad dispensare dum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore dei. Participet autem et ipse quibus indiget; si tamen indiget.
Non oportet sacerdotem vel clericum sine iussione sui proficisci pontificis.
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circumcirca sunt provehantur ad eclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Qui sunt supra diocesi episcopi nequaquam ad eclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eos aliqua praesumptione confundant.
Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes eclesiasticas.
Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Si quis [d] a metropolitano leditur, apud primatem dioceseos iudicetur.
Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discuatur existimationis opinio vel suspicio.
Is qui in aliquibus criminibus inretitus est vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
Placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerarię multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis episcopus accusator, ad primates ipsius provinciae causam eius deferat accusator.
Si auctoris persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonia dicendum eclesiastici cuiuslibet pulsetur persona.
Concilium universale nonnisi necessitate faciendum.
Cause que communes non sunt ||fol. 96v|| in suis provinciis iudicentur.
Unaquęque provintia suo metropolitano et suis conprovintialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provinciae quicquam praesumat.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad pugnandum eum qui ordinandus est tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plepe cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo persone contradicentium. Postremo vero illa quae obiciunt pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse repręhensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant [f], et alia quae solis pontificibus debentur contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in eclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Neocaesariensi [g] ita de corepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX videntur esse. Ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae sinodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi eclesias, earumque modoramine curaque contenti [h] sint.
[i] vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt.
Placuit ut quotienscunque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, adprobare non valuerint, ad cetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII aetatis suae annos nullus admittatur.
Canones Africanae ||fol. 97r|| [l] provincię vel etiam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quaecumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae vel etiam universale provocare.
Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio episcopi Romani determinata.
Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse misterium. Igitur quicunque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit; nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legittime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctę carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt. Quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus metropolitanus absque cęterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, clamante canonum tuba: Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid, - subauditur, conprovincialium coepiscoporum - nisi quantum ad propriam pertinet [n] parroechiam.
Accusatores calumniosos vel suspectis nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non admittunt, et nos submovemus.
Si quae cause vel contentiones inter clericos et laicos, vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exorte, placuit ut secundum sinodum Nicenam, congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis, iurgium terminetur. Ne cui liceat, sine praeiuditio tamen Romanę ||fol. 97v|| eclesiae, quae in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia dei eclesias natu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliorum comprovincialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi insuscepti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Quaerendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et his qui accusatur.
Ut hi qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint sacerdotes accusare.
Placuit ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Placuit ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Episcopi pontifici a quo consecrari probantur praeiuditium inferre nullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter eclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis [o] episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum opportet prima fronte cedere, ut omnia quae super suggestiones inimicorum amiserat legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel adsequendi aliquid deneganda est licentia.
Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis, id est, sceleribus inretita, apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Item [p] constitutum est ut nulli interventorum licitum sit cathedram cui intercessor datus est quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere.
Placuit ut a quibuscunque iudicibus eclesiasticis ad alias iudices eclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.
Providendum est in omnibus ne in aliquo apostolica vel canonica violentur.
Karolus gratia dei rex regnique Franccorum rector et devotus sanctae eclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicae sedis hortatu, omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi ulli tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet solemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electis; id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit.
Ut sacerdotes neque Christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.
Statuimus ut secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros ante probationem sinodalem in eclesiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem Christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur: quia deteriores sunt sęcularibus.
Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante grafione qui defensor eclesię est, ut populus dei paganias non faciat; sed ut omnes spurtitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines [q] iuxta eclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum vel confessorum domini; qui potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.
Statuimus ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeant, populum confirmare et plebes docere et investigare, et prohibere paganas observationes, divinosque vel sortilegos, autguria, filacteria, incantiones, vel omnes spurcitias gentilium studeat.
Decrevimus iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbyter in parrochiam habitans episcopo subiectus sit illi in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cena domini semper novum crisma ab episcopo suo quęrat. ||fol. 98v|| Et devertere nullus baptizare praesumat; sed ardere in luminaribus eclesiae vetus non tardet.
Ut nemo accipiat eclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et penitentibus; ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio IIIor temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa estantem [s], et alterum circa autumnum. Ad alia vero, si necessitas fuerit, vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.
Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
Ut ieiunium IIIIor temporum et ipse sacerdos observet et plebi denuntiet observandum.
Nullus sacerdos nisi in locis deo dicatis, vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis, missas cęlebrare praesumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes quae rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque haec pleniter emendatum habeat.
De his qui recedunt de corpore penitentiam accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare, quod morienti sufficit consolationi secundum definitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine penitentum; ut ostensis necessariis penitentiae fructibus, legittimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbyterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem eclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, ab eclesia cui iniuriam inrogare dinoscitur tamdiu sit sequestratus quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus episcoporum vel saecularium cuiuscunque alterius episcopi sive eclesiae seu privates res aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione conpetere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus [t] et a communionis gratia sequestratus quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
||fol. 99r||Secunda vice, propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multum sanctorum episcoporum ammonitione instruti, sanctorumque canonum regulis [u] edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi, electione caeterorum, propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis paenitentias dare, missas caelebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime previdere ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec offusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum sanctorum pignora et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus qui pugnare debet, auxiliante domino victor existat, et non sic sacerdos sicut populus. Reliqui vero qui ad aecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, laetanias, oblationes, aelemosinas faciant, orantes deum caeli ut proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque deo amminiculante exsistamus. Gentes enim et reges earum quae sacerdotes secum pignare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores extiterunt: quia non erat diffentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Spaniarum, Largobardorum, nonnullas qui alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; que propter praedictum nefandissimum scaelus nec victores extiterunt, nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes mavolumus cum paucis et licitis, domino opem ferente, victores exsistere quam cum multis et inlicitis tergam, quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertracta misteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necantur; praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur. Ad nihillum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita se habeant, elegimus pocius, domino amminiculante nobisque illis et cunctis eorum aeclesiis opem ferente, nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel aeclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consencientibus contra haec faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis ||fol. 99v|| et victoria citreamus vel pereamus. Quoniam, peccatis exigentibus, timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus. Quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodia, credimus quia corruent ante nos omnes pagane gentes, et erimus victores; insuper et bene agentes, domino auxiliante, vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis ut in hostes nisi duo aut tres a caeteris electi, et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam Christianos quam paganos necarent, nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra canones facerent, quod honore sacerdotum et res aeclesiarum auferre vel minore eis voluissemus, quod nullatenus facere vel de vel facere volentimus consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec cercius credatur et per futura tempora conserventur, precipimus ut nullus res aeclesiae nisi precario possideat. Et postquam ipsae precariae finite fuerint, faciant potestative speculatores aeclesiae utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant. Ita tamen ut ipsi proprias et utiles res eisdem aeclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradent, et sic a rectoribus earumdem aeclesiarum precarie, si renovande sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa regna et reges eorum preterea cecidisse quia aeclesias expoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt, vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, aeclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna caelestia perdiderunt, atque propriis hereditatibus caruerunt [v] et actenus carent. Que omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed, quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc aegimus, spiritu nostro spiritui, per deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque ne talia faciant vel facere volentibus consenciant; sed adiutores et defensores adque sublimatores aeclesiarum et cunctorum servorum dei pro viribus exsistant; ||fol. 100r|| ne in foveam in quam praedicti reges et regna ceciderunt cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demargantur. Et ut haec devocius per futura tempora conserventur, precipientes iubemus ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo umquam tempore, absque consensu et voluntate episcoporum in quorum parrochiis esse noscuntur, res aeclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocunque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus poenis sacrilegii subiaceat, et a nobis adque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis dei aeclesiae precibus et oblationibus careat, nec aelemosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res aeclesiae auferre, invadere, alienare, vastare, vel subripi, maxime omnes scripture divine testantur. Et beatus Simachus pas sinodali sententia cunctos feriendo dicit. Iniquun est, inquid, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili aeclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta haec eadem testantur, quae scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino sub poena sacrilegii generaliter omnibus cunctarum aeclesiarum rerum invasiones [w], vastationes, alienationes, sacerdotumque et reliquorum servorum dei oppressiones, vexationes, atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexsus hominibus adulteria, fornicationes, sodomitigasque luxurias, atque incesta vel cuncta inlicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia inlicita, pro quibus non solum regna et reges sed etiam homines in eis commanantes perire cognovimus. Sed quia, deo auxiliante, per merita et intercessionem sanctorum servorumque dei, quos sublimare et honorare curavimus adque curamus actenus nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus, et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est ne pro dictis inlicitis et spurcissimis luxoriis, his, quod absit, careamus. Nam multe regiones, quae rerum aeclesiarum invasiones, vastaciones, alienationes, vexacionesque, et sacerdotum reliquorumque servorum dei oppressiones vel quascunque iniurias, que iamdicta inlicita et adulteria vel sodomiticam luxoriam vel commixtionem meretricum sectate fuerunt, nec in bellos saeculari fortes nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter dominus talium criminum patratoribus ultrices poenas per Sarracenos et alios populos venire et sevire promisit, ||fol. 100v|| cunctis earum ges legentibus liquet. Et nisi [x] nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus; quia vindex est deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus qui in uno ex iis repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet, omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publice paenitentiae satisfactionem retrudi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea in quam alios cecidisse cognovimus.
Quod illi presbyteri qui sine episcopo proprio arbitrio viventes saeculares defensores habent contra episcopos, et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium non in aeclesia sed per agrestia loca et mansiunculas agunt, et aeclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monastice vite sub paenitentia diebus vite sue tradendi, mala quae egerunt luituri.
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad saeculare iudicium praesumat adtrahere, nec laico quemlibet clericum in saeculari iudicio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipuat.
Ut clerici venationes non agant, nec acceptores vel falcones habeant.
Ut unusquisque bresbyter per singulos annos episcopo suo rationem ministeriis terii sui reddat, tam de fide catholica quam de baptismo, atque de omni ordine ministeri sui.
Ut singulis annis unusquisque episcopus parroechiam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea que vitanda sunt prohibeat, et que agenda sunt utiliter agere suadeat.
Si qui statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus [z] est, communione, si clericus, honore privetur.
De aeclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur ut iudice.
Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.
Canonica testante tuba didicimus quod episcopus eiectus vel suis rebus ||fol. 101r|| expoliatus nequaquam debet accusari vel iudicari antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis aeclesiaeque sibi commisse et integerrime fruens rebus ac honoribus, super certis accusatus criminibus, prosequi ante non licet quam ab accusatoribus familiariter ut ea emendare debeat super quibus res agitur ammonitus fuerit. Si inter se se minime ante piccaverint, canonice ad sinodum convocetur, ut ab omnibus qui haec praetermiserint ex utraque parte publice arguantur et corrigantur qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte, aut aliqua necessitate conpulsus, aut in fratrum conventu aut in quolibet loco non canonicae vocatur, nec olim familiariter commonitur venerit, a nullo conpellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter convenitus, ut de se et de suis ea sanet unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonicae respondeat, ad synodalem convocetur conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum aut apud sedem apostolicam; nec aliorum nisi suorum aut certe electorum iudicium sententia inpetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut dubium est.
Ut clerici qui superbi vel contumaces sunt choerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant. Quia manifestum est illum non esse dei qui humilitatem contempnit, sed diaboli, qui superbiae inventor et principes est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus ut nullis clericis ad iudicia laicorum publica conveniat, nisi per iussionem episcopi sui vel abba, iuxta canonum Cartaginensium capitulum VIIII, ut ubi scriptum est: Qui, relicto ecclesiastico iudicio, publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminali iudicio. In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad eligendos iudices undique eclesiae petet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat qui de univer aeclesiam male senvendo quidem, de saeculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas apostolus magis ad eclesiam deferri atque ibidem terminari precipiat. Simul et hoc statum est, ut nullus presbyter, aut diaconus, vel subdiaconus, aut fidelis laicu, vel [b] quicumque regulae mancipiatur, suo episcopo, inflatus, aut scisma faciens, aut contumax vel inoboediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbyteri et diaconi propter episcopum nil agere pertemptent. Et per inoboedientiam [c] primus homo caecidit. Quicunque vero audent evertere huiusmodi formam quocunque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causam deferat accusator; qui adtentius discutiantur si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia, aut inimicitia, vel prava cupiditate, aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium. Quoniam inconveniens est ut [f] hi qui throni dei vocantur, et inmobiles esse debent, pravorum accusationibus moveatur vel perturbentur. Nam si causa piaetatis agi inventum fuerit, pacienter audiatur; minusne, reiciantur, et canonicae corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iuditiorum communione separetur, et videat ne iudicis et assertoris personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor adprobatus fuerit, tantum spacii restituat quantum praesumpsit invadere, orum fructibus duplis.
Si quis presbyter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo optulerit, loco ammisso, anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina frade decipiat.
Statutum est ut presbyteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec aetiam a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et aeclesiarum in quibus constituti sunt neglegantur officio.
De his criminibus de quibus absolutus est accusatus refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit adteneri.
Si quis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit caelebrare, ipse honori suo contrarios extitit.
Sanccitum est ut sine autoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet aeclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui episcopos accuset aut condempnat. Non est itaque arguendus a plebe vel a male conversationis ||fol. 102r|| aut prave vitae accusandus hominibus episcopus; sed rectores aecclesiae a deo sunt iudicandi.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Si quis ad faciendam rapinam adgreditur, aut inter agentem in praediis adsederit, aut domum alterius nocturnus spoliator intraverit, et occisus fuerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Si in maioribus personis crimen obiectum fuerit, principis est expectanda sententia.
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quenstionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam presbyterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis statutum est ut si quis hoc facere temptaverit, tamquam transgressor canonum damnetur.
Placuit ut quandocumque episcopus accusatur, sicut provinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctae et universalis Romane aecclesiae appellet pontificem, ut ab eo quicquid iustum et deo placitum fuerit terminetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere, dopositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicunque eos de porticibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel diacenciis aeclesiarum abstrahere praesumserit, capite puniantur.
Ut nullus episcopus alterius episcopi plebes usurpet, aut alium [m] conculcet episcopum vel supergradiatur, aut aliquod ei incommodum in sua parrochia vel alicubi faciat.
Ut omnes qui in fide Christi catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum vel testimonio humano dubii habeantur, nec recipiantur.
Delatores dicuntur qui aut facultates prodiderint alienas, aut caput inpetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Servus super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur.
Si quis episcopus a quoquam ||fol. 102v|| impetatur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Sancitum est ut publice nuptie ab his qui nubere cupiunt fiant: quia sepe in nuptiis clam factis gravia peccata tam in sponsis aliorum quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis adcrescunt vel adcumulantur. Ex his autem procreari solent caeci, claudi, gibbi, et lippidi, sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos in cuius parroechiae nuptiae fieri debent in aeclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet si eius propinqua sit annon, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerit, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legittime dotare debet. Scribit namque de legittimo matrimonio beatus Agustinus ita: Talis esse debet quae uxor habenda est, secundum legem sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimfis accipienda. Et ita secundum legem et evangelium publicis nupciis honestata, in coniugio licite sumenda; et omnibus diebus vite suae, nisi ex consensu et causa vacandi deum, nunquam propter hominem seperanda. Et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit, dimittenda; sed, illa vivente, altera non ducenda, quia adulteri regnum dei non possidebunt. Et paenitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores quorum priores mariti iuvant [o]. Adulterina enim sunt ista coniugia. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius [p] sit propinqua; quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut reveleturpitudinem [q] eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non cohibis, nec seminis eius commixtione maculaberis. Et in decretalibus papae Gregorii legitur: Si quis diaconam, aut monacham, aut commatrem spiritalem, aut fratris uxorem, aut neptem, aut novercam, ut nurum suam, aut consobrinam, aut de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit. Item. Si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consencientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatur fuerit in uxorem, vel consencientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit. Et alibi in canonibus praeceptum est ut nemo usque affinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis conubia ducat, neque virginibus [r] sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Oppido enim ista omnia cavenda sunt ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint, et nih inpedierint, tunc si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentorio continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum, publice et non occulte ducenda est uxor; ut boni ex eis filii domino miserante procreantur, et non tales sicut superius dictum est.
Ut excommunicatus a sacerdote, quandiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat. Quod si praesumserit, non recipiatur; sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab aeclesia pellatur.
In civilibus causis vel levioribus criminibus legibus dilatio praestanda est. Homicidae, adulteri, malefici, venefici, convicti, si appellare voluerint, non audiatur.
Ut presbyteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Statum est ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in canonibus, in concilio Calcidonensi: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta sinodus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi qualiter huius mali autores damnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure indicare nullatenus possunt [t]. De desponsatis quoque puellis et postea ab aliis raptis in canonibus Anchirani concilii legitur ita: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi quibus antea fuerant desponsate, aetiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statum est a sacro conventu ut raptor publica paenitentia multetur. Rapta vero, si eam sponsus recipere noluerit, e ipsa eiusdem crimini consentiens minime fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententie subiaceat. Quod si post haec iungere praesumpserint, utrique anatematizentur.
Nemo debet iudicari aut damnari priusquam accusator praesens habeatur, et spacium non modicum defendendi accipiat accusatus [u] ab abluenda crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio; sed liberi ab omni humano servitio, aeclesięs deserviant.
Sancitum est de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Non sunt illi testes suscipiendi, neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint: quia corrumpunt mores bonos [v] conloquia mala.
Ut testandi licentia denegetur qui Christiane religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur.
Statutum est [y] ut inlicitus feminarum accessus ad altare non fiat; quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sancti altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa inpudente contingere, sive indumenta sacerdotalia presbyteris ministrare, aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione et auctoritate caret. Et ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quaecunque femine deinceps hoc facere praesumpserint, iuditio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant in concilio Calcidone et in decretis Gelasii [z] papae copiosissime invenitur.
Si quis crimator, non ante iudicio decidatur quam accusator pretentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inveniatur, ad accusationem non admittatur. Quia indignum est ut vita innocentis ullam maculetur perniciae.
Qui sepulcra violaverint puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur infamia. Si clericus; depositus omni honore clericali, perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicunque hoc scelus accusare voluerint, licentia tribuatur.
Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat aeclesiam.
Sanccitum est de presbyteris gradum amittentibus ut unusquisque episcoporum tam per se quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonice paenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur: Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulteriam perpetraverit, amplius pelli debet et ad paenitentiam redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter incuriam et neglegentiam rectorum, legibus constringantur.
Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione, vel trantandi, vel consilii aliquid deferrendi, vel maiores natu accusandi patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit vel insistere motu pestiferae persuasioni tentaverit, conpetenti poena et digno supplicio coherceatur.
Qui falsa principum rescripta ||fol. 104r|| [b] detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens allegavit, falsi paena non teneatur. In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari [c] potest. Ut pregnantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos qui falsa fratribus capitali obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper exsistere.
Statutum est ut nullus presbyter fidelibus sanctae dei aeclesiae de alterius presbyteri parrochia persuadeat ut ad suam aeclesiam, relicta propria aeclesia, conveniant, et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua aeclesia et populo sit contemptus; et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat, iuxta illut evangelii: Quecunque vultis ut fiant vobis homines, haec eadem facite illis. Quisquis autem contra haec constituta venerit, aut haec infrangere temptaverit, tamquam contemptor, gradus sui periculo subiacebit.
De viris deo dicatis vel aeclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis, umquam adtributa facultas.
Hih qui in blasphfemiam [e] alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra, ordinem vindicetur. Nam lex exiliari iubet eos qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicunque, dum appellat iudicem, convitium dixerit. Non tantum his qui maledictum aut convitium dixerit famosus efficitur, sed et his cuius consilio factum esse patuerit.
Ut sacerdos vel levita qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Statutum est et in sanctis canonibus prohibitum ut nullus presbyter paenitentem publice inconsulto episcopo reconciliare praesumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publicę paenitentes quinta feria ante pascha, quae est caena domini, ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonicae et ordinabiliter, sicut in sacramentorio et in Romano ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur, consolenturque, et praedicentur quid deinceps agere, quidve vitare debeant instruantur, adque insuper divinis precibus per manus inpositionem episcopi sanentur. Nullo namque tempore presbytero in publica missa paenitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumserit, canonica correctione multetur.
||fol. 104v||Si quis clericus vel laicus exprobator vel calumniator suo episcopo extiterit, ut homicida habeatur.
Convici nemo potest iudicio sine testibus aut scriptura. Sententia absente parte alia a iudice data nullam optinet firmitatem. Causa inter presente iudicata post decennium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator si quis extiterit fidelis, et per dilationem eius aliquis fuerit perscriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem.
Sanatum est atque omnibus modis prohibitum ut si quis presbyter praeventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse aut aliqua pecunia tribuere ut alterius presbyter ecclesiam subripiat, pro ac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum penitendo quae gessit in carceris erumna recludere et usque ad satisfactionem ibi retinere, liceat. Et postea si se correxerit, et talia deinceps minime se facere promiserit, humanus erga eum agere poterit, si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.
Sinodali decreto sanccitum est ne laici vel saeculares de viris deo dicatis aeclesiaequae facultatibus aliquid ad se putent vel presumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos [g] reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Sanccitum est ut presbyter vel diaconus, sive quilibet clericus regule subiectus, inconsulto episcopo ad iudicem saecularem non pergat. Necnon et hoc sanccitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: Presbyter aut diaconus ||fol. 105r|| vel clericus sine antisti sui epistolis ambulans, communionem ei nullus inpendat. Simulque statutum est ut si quis saecularium per calumniam aeclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, aeclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne paenituerit, coherceatur.
Omnes episcopi in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est ut sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel saecularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi sacerdotum vel clericorum accusationibus seu aeclesiasticis negotiis nisi sponte non recipiantur: quoniam inconveniens est ut hi qui hos respiciunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit, et perpetrare non potuerit, ut omicida punietur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Statutum est ut nullus presbyter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus aeclesiae sine consilio proprii episcopi reverenter vendere presumat; quia in canonibus decretum est ita: Placuit ut presbyteri vel diaconi non vendant rem aeclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudente factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes mature vel collecte essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt, quod ne deinceps fiat pariter omnes inhibemus; sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione aeclesiarum vel pro redemtione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant; ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent, vel aeclesiae restaurari, seu clerici vivere, sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbyteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, quae multis modis aguntur, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iuditio poenitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur. Sed si quis anathematis poenam parvi duxerit, aut insulam religetur, aut exilio deputetur, ne possit aeclesiam dei eiusque famulos perturbare.
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici in quacumque seditione arma volentes praesumpserint reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium paenitentie contradantur.
Sanccitum est ut presbyteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur aebrietas, que omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constituerit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spacio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum supplicio.
Caveant iudices aeclesiae ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit, immo et causam [i] in sinodo profecto dabitur.
Si quis alium crediderit accusandum, apud provinciae illius iudicem negotium suum proponat; omnem iacturam litis incurrat qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum [l] fisco nostro iubemus exsolvere quantum res ipsa de qua agitur valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis aderent, exilio deputentur.
Occurrere cente miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex revelatione alienae vindictę a se dei removere vindictam. Libate enim domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.
Placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede, tempore quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferantur.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet, eumque calumniare vel iniuriare praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum est ut presbyteri benedictionem in eclesia super plebe fundere, aut altare consecrare aut reconciliare, aut submovere vel collocare, ullo modo non praesumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere, vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliare, presbyteri non pertemptent. Quod si aliter fecerint, gradus sui periculo subiacebunt.
Propter absentes legem volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res quas discedas dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quocunque sedeat, vincetur. Quaecunque autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum que ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis qua statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Statutum est ut si quis presbyter vel diaconus aut quilibet clericus aeclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo eclesia est, et cotidianum sallendi sacrificium matutinis vel vespertinis oris ad aeclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Quicunque necessitas captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecunque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicunque datum est, sine ullius contradictione personae tempore quo redierint vindicent ac praesumant; si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitatem se detentos [t] esse probaverint.
Contra caput, aetiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
Statutum est ut omnes presbyteri parrochiae ad civitatem per turmas [w] et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parroechis presbyterorum remaneat, ne populi et aeclesiae [x] dei absque officio sint, et aliqua utilia in civitate dicant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores adque populi utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento, atque missarum solemniis et precibus, et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distincte hac singillatim imbuantur. Et omnia que illi per parroechias docere, praedicare, ac facere debent, eos episcopos et sui bene docti ministri veraciter et discrete doceant, ut quid facere vel quid vitare debent sciant; quatenus eorum vitam bene et condigne atque inreprehensibiliter ducant, et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant, et eorum ministeria sapienter et racionabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iudicio de evidenti violentie crimine, reus capite puniatur.
||fol. 106v||Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis praeiuditium definire priusquam universa que gesta sunt veraciter audiamus.
Sanccitum est ut quisquis clericus, relicto officio suo, propter districtionem ad saecularem quemlibet confugerit, et his ad quem recurrit solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem de eclesię communione pellatur. Simulque sanccitum est ut si quis clericus furtum aeclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est ut clerici qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti decondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi que religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Servis instio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commississe, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt notantur infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Caeterum non liceat iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare. Si autem probaverint violentiam, et non statim vindicaverint, non venerint se periculum subituri. Viles autem personae quae frequenter admississe [b] violentiam conprobatur, constituta legibus poena suprascripta omnimodis feriantur.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio.
Statutum est ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus, elati superbia, communionem fortasse contempserint, aut aeclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos paenitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Quotiens quilibet accusator aliquit de adversario suo, eo absente, suggesserit, ei ante discussionem utriusque partis poenitus non credatur.
Precipimus ut nullo vel falso insimulatus crimine extrahatur sacerdos.
Si quis iudicem pro quibuscunque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exibeat; ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri.
Si quis non vult aliquis gravis honeris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus inponere.
Sanccitum est ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilietur, ad altare domini accedere audeat vel gratiam communionis sanctae percipere; sed geminato temporae per paenitentiam conpensabt quo discordiae servierunt. Sed si unus eorum, alio contempnente, ad satisfaccionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur.
Qui luget, abstinere debet a conviis ac ornamentis et alba veste.
Iubemus ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis ut in illo patiamini pia canonum decreta violari. Praecipimus etiam ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decraeta temerare.
Sanccitum est ut illi sacerdotes qui de ecclaesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt, et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tamdiu a communione habeantur alieni quamdiu ad eas redierint ecclesias in quibus primo sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit ecclesiam quandiu successor eius quiescat in domino.
Iniuriarum acciones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim quod vindictae aut calumniae iudicium expectat, per alios intendi non potest.
Omnis qui non contendit, protegit amititiam. Nam et apostolus ad Chorintios scribit: Cum sint inter vos aemulationes et contenciones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Nihil per contencionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respicientes, sed aliorum.
Statutum est ut facultates aeclesie necnon et diocaeses quae ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iurae sibi vindicent quod tricenalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est ut raptores viduarum vel virginum ||fol. 107v|| ab ecclesię communione pellantur. Et ut femine sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumant.
Quicunque iudex oblatas sibi in iuditio leges vel iuris species audire noluerit, et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus, in carcerem deputetur.
Valde iniquum est ut inperiti magistris, novi antiquis, vel rudes praeferantur emeritis.
Iudices observare debent ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodire; sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Volumus atque praecipimus ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scaelus esse et ab ipso domino in monte Sinay prohibitum, dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Falsus testis non erit inpunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, aut tali penitentia purgandum sicut de periurio, aut tali damnatione et excommunicatione feriendum sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequititia est ut aliquis homo qui Christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti et auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut saepe contingere solet, propter aebrietatem aut ventris ingluvii est, in tam grande scelus corruat ut aut septem annis in arta erumna sit, aut ab ecclesia sit repulsus, dicente domino: Quid prodest homini si lucretur universum mundum, anime vero suae detrimentum faciat?
Paenam quam reus passurus erat accusator excipiat si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam illę qui iniuriae sustinuit nequititiam.
Statutum est ut scripturarum prolator adfirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, et rennuerit, perennem condempnationem episcoporum apud deum sustineat, et insuper palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut quicunque ausu temerario alium sine causa occiderit, vite periculo feriatur, et pretio se redimere umquam audeat. Et si convenerit ut ad conpositionem quisque descendat; nullus de parentibus [f] aut amicis eum quicquam adiuvet. ||fol. 108r|| Quod si fecerit, suum virgildum omnino conponat.
De furibus et malefactoribus decrevimus observari, ut si quinque aut septem bone fidei homines, absque inimititia praeposita, criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam sociat coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant penitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus anathema habeatur.
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet; et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis dei iuditio quoniam non potest humano condemnari examine quem deus suo iuditio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare quoadusque veniat dominus, qui latentia producit in lucem, et inluminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen craedenda sunt nisi quae certis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iuditio convincuntur, nisi que iudiciario ordine publicantur.
Omnibus sanctae dei aecclesiae fidelibus et nostris notum esse volumus quia non parva questio de corepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis aut ter venerat, sed saepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim questio non solum inter clericos sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbyteri, diaconi, et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati non eos esse presbyteros vel diaconos aut subdiaconos qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent canonicae ordinatis episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanccionem, affirmabant a chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit [g] recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est, qui a chorepiscopis erant quasi ordinati, offitia audire nollent, nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere, ||fol. 108v|| iubente canonica auctoritate atque dicente: si maiores cause immedio fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exigit [h], incunctanter referatur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter caetera quae ferebat, aetiam eum ex hoc interrogaret; ut quicquid super his definiendum esset, apostolica autoritate a nostris episcopis regulariter soperetur [i]. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians haec non esse necesse iterare vel definire, quia saepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque sinodalibus sanccionibus eos esse prohibitos atque damnatos; et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbyterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum, nec aecclesiam ab eis dedicatam, nec virginem consecratam, ne quemquam confirmatum, neque quicquam quod de episcopali ministerio praesumsere esse peractum, sed quicquit ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice [k] ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare: quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Praedictos autem corepiscopis omnes praecepit damnare et in exilio detrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a deo commissi, episcopi cum eodem Arnone permittente praefato apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos episcopos inter presbyteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi deinceps a quoquam fierent qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa sinodo quam Reginisbruc pro eadem vel pro aliis causis apostolica autoritate praefato praetexto habuimus, nihil ex praedictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquit ab episcopaliter praesumptum est, a canonicae ordinatis episcopis peragi debere, nec ullum usquam de episcopali ministerio a corepiscopis aliquid accepisse, quia nichil in dante erat quod aliquis horum accipere potuisset: quoniam quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titulati erant, nec canonice [l] a [m] tribus episcopis ordinati. Ideo [n] de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum quod praefixi agere putaverunt; quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo [o] namque nulla causa permittit ut videatur iteratum quod de causis memoratis a canonicae ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum saepe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tributum [p] quod non decet fuisse collatum. Scimus enim, sicut et in antiquis patrum legimus decraetis, posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictio auferre omne vicium quod a vicioso fuerat iniectum.
Placuit ut episcopi rerum ecclesiarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sancciones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut quoquo modo deteriora||fol. 109r||re praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intelligimus quam contra illum aeterni imperii deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi diae noctuque famulentur, et illi sint consecrate. Videant ergo vastantes, easque invadentes, praenunciamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur cuius percussionemoncium [q] dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentirae; ne nos ipsos, quod absit, perdamus, aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus [r] ut si quis ex iurae ecclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis aeclesiarum unde esse videntur, quocunque modo iuste potuerit, haec impetrare [s] satagat, et nichil ex eis aliter ambigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est eos favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis decretum habetor ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit. Scimus enim anathematos homines, et in praesenti secula infames esse ac perditos, et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque aeclesiae satisfaccione de hac vita recesserint, a regno dei forae extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans, nostra se sciat per omnia carere societate: quia non solum qui faciunt, sed qui fatientibus parva consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non haberae terrenum quem aeternum perdere. Plus vero me craedo posse deum per suorum sanctorum merita adiuvare quam omnem malitiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis universum mundum lucrare potuissemus, nostram vestrasnque [t] animas perdere noluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentirae. Testante namque evvangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrare, si anima sua detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam aeternam.
Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizandos vero oportet fidei symbolum discere et quinta feria septimane maioris episcopo vel presbyteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sanati fidei symbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma caeleste percipere et regni Christi participes fieri.
Ut per solemnis missos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis qui a liminibus aeclesiae sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt paenitentiam, ||fol. 109v|| sed tantum benedictum sol a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, necaticuminos [v] vel publicae penitentes oportet mutare.
Placuit ut quotiens secundum statuta patrum sinodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat quem ea quae ad emendationem vitae et ad severitatem raegulę animeque remedia pertinent finiantur.
Qui regiculam ecclesiae petunt a regibus, et horrende cupiditatis inpulsu aegentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione aeclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat, et vesane cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis cuiuscunque munuscula eclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, adque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus deo auxiliante reddiderit, ab aeclesiae chatholicae communione pellatur.
Ut nullus episcopus prioribus suis se audeat anteponere.
Clericis sine commendatiis episcopi sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco ad quem sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur: quos si verborum incraepatione emendaverit, aetiam a verberibus statuimus coerceri.
Ante omnia clericis vitetur aebrietas, que omnium viciorum fomes ac nutrix est. Ne quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iuditium qui, captus vino, a sensu probatur alienus, et proclivius ad iudicium mens labefacta ducatur; ac plerunque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. itaque quemcunque aebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL dierum spatio a communione statuimus submovendum aut temporali subdendum esse supplicio.
Si quis per calumniam aeclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ecclaesiae liminibus et chatholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.
Praecipimus ne laicus, nisi religione praemissa, clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines nonnisi probate vite et ętatis provecte ad quascunque earum necessitates vel ministrationes permitantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congraegationem habeat accessum, nisi hoc [w] aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis clericorum circa se aut districcionem aut retractionem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones recurrat ad sinodum.
Si quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebelli autoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, et aut sacramenta inter se data aut cartolam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio praevelletur; sed res detecta, cum in sinodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus qui tunc in unum collecti fuerint vindicetur. Quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde non cartulae conscripcione est vel coniuratione exibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est conprimendum.
Si quis res ecclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrende cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit, aut a potestate ex conpetitione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iurae aeclesiastico non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu a communione aeclesiastica suspendatur quamdiu, restitutis rebus, tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indempnem. Similis aetiam his qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint, vel retinere praesumpserint, districtionis aeclesiasticae iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit quisquis sibi quolibet ordine quod pro devotione sua ęclesiis dedit revocare praesumpserit. Abbatibus, presbyteris, caeterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint [a], degradentur, communione concessa; et quod temere praesumtum aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculos itinera non debere, neque ullam rem ad victum reparare, vel ea quae ad nitorem domus vel hominis pertinent nullatenus exercere. Quae res ad Iudaicam superstitionem magnis quam ad Cristianam observantiam pertinere probatur. Quapropter statuimus ut die dominico quod ante fieri licuit liceat. A rurali tamen opere, id est, opere aratro vel vinea vel sectione, messis excussione, exarto, vel sepę censuimus abstinendum, quo facilius ad aeclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut quae interdicta sunt exercere praesumserint, qualiter haec emendare debeat, non in laicorum districcione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
De missis nullus laicorum ante discedat quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque ante missam expletam quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina missarum, sive vespertina, ne quis cum armis ||fol. 110v|| pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat quali eum districtione debeat castigare.
Ut laici secus altare, quo sancta misteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non praesumant. Sed prars illa quae a cancellis versa altare dividitur, chorus tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviciis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumine subduxerit, ipsaque aelementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tam diei pollunt, epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis eclesia propter passionem domini in merore et abstinentia peragit, quicunque in eo ieiunium, propter parvulos, senes, et lanuvidos, ante peractas indulgentiae preces persolverit, a pascali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus quia deo consultu sedis apostolicae et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus, eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Wermatia generale conventum habuissemus, adlata est nobis Hariulfo Mogonciacensi metropolitano epistola beati Gregorii papae, in qua inter cetera continebantur haec: De presbytero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini inlato adprobent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iuditio episcoporum iuxta canonicam sanccionem definiendam relinquimus; ut haec, quando orta fuerint, ita definire satagant ut nec secundum seculum iustam repraehensionem nec penes deum, quod absit, damnationem, sed aeterne beatitudinis, ipso auxiliante qui omnia infucata praestat, praemia consequantur.
Omnes monemus ut lites vel contenciones non recte iudicatas ad patientiae culmem perducere studeat, sicut dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate filii hominum. Et: In quocunque iudicio iudicaveritis iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium, et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docet praecepta domini: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Ve vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et remoramini quod dicit: Reddidit deus unicuique secundum opera sua vel secundum iuditia sua.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi ut iurent se nihil esse dicturos. Hoc aetiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. ||fol. 111r|| Unius autem testimonium, quamlibet quam splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iuditiis episcopos accusare; ne dum adfutura ipsorum beneficio inpunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialialibus copia. Si quid est igitur quaerellarum quod quispiam defert, apud alio potissimum episcopos convenit explorari, ut oportuna [d] atque commoda cunctorum questionibus audientia commodetur.
Privilegia que olim reverentia religionis obtinuit mutilari sub paenę aetiam interminatione prohibemus; ita ut hi quoque qui ecclesiae optemperant, his quibus ecclesia beneficiis perfruantur.
Si quis Iudeorum Cristianum servum vel cuiuslibet alterius secte emerit et circumciderit, a Iudei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Ea que circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum autoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur si quando res quelibet aut causa quae perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod aliculi sublatum est reformatur, ita ut eorum causę vel res in integrum revocentur qui aut per timorem potestatis alicuius conpulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem vel quacunque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si qui pro necessitate longeque peregrinationis absentant, vel restaurada ea quę in damnis minorum gesta esse probantur.
Quotiens de revocanda re vel causa integri restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa quae sublata est recipiatur. Et cum in persona accio ceperit intendi, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero in duplum reddendum est.
Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a piętate gloriosissimi domini nostri poposcitur ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si quis vero iudicum aut actorum clericum aut servum clerici vel aeclesie in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione eclesiastica, cui impedimentum facit, efficiatur extraneus.
De his criminibus de quibus quis absolutus est, ab eo qui accusavit refricari accusatione potest.
Multi, contra canonum constituta, ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari ita ut dotem qua eidem aeclesiae contulerint non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. ||fol. 111v|| Quod factum est et in praetorio displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia, secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Oportet enim ut sint episcopi semper perspectores, secundum regis ammonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum auditibus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab eclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in eclesia, nisi peccare desierint. Et si desinens aegerit aptam penitentiam decem annis, decem annis recipiat communionem. Prius autem quam in eclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christiane mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, aetiam haec que eam receperit habeatur absens. Corruptorem aetiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad paenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere ceperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus si abstinet, a clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, aetiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos qui eius sunt episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo qui abstinet, sive laico quolibet, sive clerico.
Hoc aetiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive aetiam sive aetiam i diaconali ministerio vel praesbiterali offitio constitutus, si episcopi a quo ordinatus est praeceptis non obedierit ut in delegata sibi ecclesia offitium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statute promissionis est retinendus.
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicunque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacunque occasione perierit, ei perit qui eam dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum.
Craeditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ter debitorem convenerit, ut soluto debito, pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres ammonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.
Qui iubente sacerdote pro quacunque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumatiae tardius recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio ||fol. 112r|| non emendaverit, verberibus coherceantur.
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacumque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque, et veniat creditor totos decem soledos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit qui noluit debitum conpensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis spetiebus.
Qui filiofamilias contra interdicta legum instio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
Hi vero seculares qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel aetiam dimiserunt, et nullas causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopum conprovinciales discidii causas dixerint, et priusquam uxores iuditio damnentur abiecerint, a communione eclesiae et sancti populi coetu, pro eo quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici aetiam omnes, qui eclesiae fideliter vigilanterque serviunt, stipendia clerici sanctis laboribus debita secundum servicii sui meritum vel ordinem teneantur.
Accusationes et accusatores, atque earum negotia, quę seculares non adsciscunt leges, divina ac sinodica funditus a clericis repellere autoritate censemus; quia indignum est superioribus pati ab inferioribus quae inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus episcopus alienum parrochianum praesumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate. Quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et iudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit.
Peregrina iuditia generali sanccione prohibemus. Quia indignum est ut ab externis iudicetur qui provinciales et a se electos debet abere iudices.
Penitentes, temporę quo paenitentiam petunt, inpositionem manus et cilitium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne non penituerint, non recipiantur. Iuvenibus aetiam non facile committenda est, propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut eclesiam fraequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos penitentia correxerit, rescriptin [k] matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Si qui sacculum vel argentum signatum deposuerit, et is poenes ||fol. 112v|| quem depositum fuit, illud invito eo contrectaverit, et depositi et furti accio in eum competit.
Si quis craeditor, debitore in solutionem tardante, rem sibi pro debito positam distraxerit, si quit amplius acceptum fuerit quamquam debebatur, quod plus acceptum est restituatur debitori.
Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur. Sed vocato eo canonicae in loco omnibus congruo temporae sinodali, ab omnibus conprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanę sedis pontificem iudicetur.
Placuit ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbyteri parrochiae infideles aut facultas accenderint, aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus aut ordinatur rei ipsius, si amonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Pęnitens quae, defuncto viro, alio nubere praesumserit, vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convixerit, cum eodem ab aeclesie liminibus arceatur. Haec aetiam et de viro in penitentia posito placuit observari.
Si quis cuilibet mandet ut rem suam decem solidos vendat, et ille eam octo vendiderit, praetium quod ei mandatum est, quicquit minus ab emptore percepit, mandatori compleri conpellitur. Venditio tamen rescindi non potest.
Servus bona fide conparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum praetium dominus, sed et ea quae per fugam abstulit, reddere cogetur.
Sunt nonnulli qui indiscussos potestate tyrannica, non canonica autoritate, damnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam, odio invidiaque permoti, humiliant; et levi opionionis [l] aura condempnant quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus ut quandocunque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provintiae episcopis causa eius audiatur; ut non occultae iudicaetur vel damnetur. Quia ab aliis iudicari prius non potest ||fol. 113r|| nisi ab his quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.
Si clericus vel laicus habuerit causa adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, aut episcopus adversus quemquam, apud sinodum provintiae iudicetur. Quod si adversus eiusdem provintiae metropolitanum episcopus vel clericus habuerit quaerelam, petet primatem dioceseos; et apud ipsum iudicetur, aut apud sedem apostolicam.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus. Quia vocem funestam potius intercidi quam audiri oportet.
Placuit ut accusatos iudices suspectos habuerit, liceat appellare. Quia non oportet negare audientiam roganti.
Non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus inplicantur, nisi se prius probaverint innocentes. Quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quaecumque professio.
Si quis pervasor finium fuerit adprobatus, eo quod priusquam aliquid iudicio terminetur, id quod alter tenuerat invasisse, non solum illud quod male praesumpserit amittat, sed, ut non unusquis rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spacii restituat quantum praesumpserit invadere.
Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis, auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquit derelictum acceperit et vindicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam poenitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum, nec dividendi contra bonos mores, concessa licentia est; sed, praecipiente patre, divisionem ab eo factam durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquit fuerit consecutus, et eum postmodum leserit, probatas in iudicio lesionis causas, et donationem pater, si voluerit, in integrum revocetur.
Donatio in filio a patre facta, si lesum se pater esse probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit ne clanculo aut publice unctum domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae pro eo ||fol. 113v|| quod Moysi famulo domini propter aethiopissam detraxit, inmunditia lepre multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Clericus vel laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus audiatur.
Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia. Et liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Si quis, contempto fideiussore, debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel aeres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest, atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubine.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si quis monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint, et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem se de congregationis ipsa subtraxerint, et ab episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii sui praedire distulerint, sint usque ad exitum vitae a communione suspensi, nec prius ad eucharistiae gratiam admittantur quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse cum humillima supplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis quae sibi in habitu religionis in domos proprias tam a parentibus quam per se vestem mutaverint, et se postea contra instituta patrum vel praecepta canonum coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi quousque quod inlicite perpetraverunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestrate.
Quod personae solent in iudiciis esse? [o] Quattuor, accusator causae, defensor causae, testes, iudex. Quo quisque utitur officio? Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Saepe enim fit causa ratiocinationis, aut metu, aut gloria, aut pecunia, id est, aut commodi aliquid appetendi, vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur.
||fol. 114r||Agnati sunt qui per virilem sexum descendunt, cognati autem qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati avunculi vero et avunculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et inpressione alicuius terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui aedes aliquas villasve expiaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis noceri possit accipiuntur.
Receptores adgressorum, itemque latronum, eadem poena [t] afficiuntur qua ipsi latrones. Sublatis enim susceptoribus, crassantium cupido conquiescit.
Si aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus, poenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per neglegentiam factum incendium conprobatur, damnum quod cuicunque inlatum fuerit, res quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur.
Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti.
In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat.
Omnis qui falsa aliis intulerit puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.
Ut conprovincialis sinodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.
Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet quaerela, et ab eo aut iustam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, dic ecclesiae; id est, accusa eum publice tunc, et non prius. Et reliqua.
Nulli infami atque sacrilego de quocunque negotio liceat quandoque adversus religiosum Christianum quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere nec de quacumque re actione vel inscriptione Christianum impetere.
Nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur, vel quae prohibite esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri aestimatae iniuriae ||fol. 114v|| damna subire conpellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Si ex rebus quas violenter aliquis occupat, quaelibet sub quacumque occasione perierint, aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illius qui occupavit id quod perit factum non videatur, tamen ab ipso quaecunque perierint reddenda sunt qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse.
In hoc titulo Graeca verba posita sunt, id est, peri ton alegeus alle non, ece alogio me non con, quod nos Latine possumus dicere: De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; id est, de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut in ore pecorum cum consanguineis usque adfinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex [y] unum aegerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyrani concilii sententiam, quae in capitulo XVI. continetur, paenitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine concilio et voluntate omnium conprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit; et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquit de provincialium quoepiscoporum [z] causis suorumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillim[a] et concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi conprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertine[t] parrochias, agant iuxta sanctorum constituta patrum; ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur trinitas in secula.
Notum sit omnibus quia quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari.
Delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.
Qui in alterius fama in publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit, ||fol. 115r|| et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerat, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius, et alteri postea, non querendus est in his donationibus qui primus qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possiderit, is eam cui est tradita possidebit. Nec interest utrum in parentes an in extraneos talis sit facta donatio.
Servi in caput domini neque a praeside, neque a procuratore, neque tam in peniariis quam in capitalibus causis, interrogari possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens post iracundiam, iterare hac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera, ut ibi causa agatur ubi crimen admittitur; ut qui non probaverit quod obiecit, poenam quam intulerit ipse paciatur.
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat eclesiam.
Pulsatus ante suum iudicem, causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, induciae dentur.
Hi qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.
Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute principis vel summa reipublicae matematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo qui responderit, capite puniatur.
Auctores seditionis et tumultus, vel concitatores populi, pro qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur, aut bestiis obiciuntur, aut in insulam deportantur.
Maius periculum est iudicantis quam eius qui iudicatur. Unde unicuique providendum est ne aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusationes adversus doctorem ||fol. 115v|| nemo suscipiat: quia non potest humano condempnari examine quem deus suo reservavit iudicio.
Sic odit deus eos qui adversus patres armantur ut patrem invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbyteri pariterque ammonendi quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et pereginorum esse stipendia, et non quasi suis sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in cospectu divinae maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his quibus praemissum est administraverint, condempnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt. Scilicet ut quattuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam eclesiae revelandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbytero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda. Et quicquid exinde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus tenendum est ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed neque illas quas antiqui canones concedunt: quia, instigante diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum repperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem cui sit necessaria sustentatio presbyteri, habeat in villa aut in vico domum, longe a presbyteri conversatione, et ibi ei subministret quae necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, vel infra cancellum stare aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per homines veraces et timorem dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extyrpare satagant; ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis dei iram incurrant.
Ammonendi sunt clerici et instruendi ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxoria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicent, et exempla ostendant, ut ab fornicatione et ab omni inrationabili veluti pecudum luxoria et pollutione abstineant, et mundo se corpore et mente deo praeparent.
||fol. 116r||Quaerendum namque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum, aut frequenter actum sit, si sponte, si quoacte, si per aebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum venerit unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum sanctorum patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas dei in omnibus exquirenda; quatenus dignis precibus et penitudine digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam suo vicio provocavit.
Si quis quiaete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villam subito aut ab alio superventus, aut litis commotione [e], volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem, septem annis secundum canonicam institutionem peniteat, tres vero a communione privetur; quattuor autem in communione orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendebat arbitrio utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem penitentiae ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem penitentis et devotionem et affectum lacrimarum.
Mulier quae duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed, propter humanitatem, in extremis suis sacramentis reconliari oportet; ita tamen ut prius solvatur coniugium, et maneat innupta, et vir eius absque uxore simili penitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem, post actam penitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente, nequaquam. Illam vero nunquam ulterius poterit in coniugium assumi; et iugi penitentia submissa, ad exitum vitae communionis gratiam percipiat.
Mulier quae dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annis peneteat. Vir eius, si in domo illius fuit, IIIIor. Si vero in uno lecto, simili modo peniteat, duos in pane et aqua, reliquos IIIIor secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam inponat cyborum.
Mulier habens virum, si adulterium [h] perpetraverit, et occulte ad confessionem venerit, VII annos peneteat, III in pane et aqua; ceteros quattuor in providentia erit sacerdotis qualiter eam viderit posse; et ita ei ciborum abstinentia inponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehendum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat penitentiam. Vir vero eius, illa [i] vivente, nullatenus habebit licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi ||fol. 116v|| reconciliari, licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illam penitentiam agat, et exhacta penitentia, ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta quamdiu vir eius vixerit: quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.
Praecipimus ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant, et episcopo suo ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnibus oboediatur.
Sciendum est omnibus quod parvuli instruendi sint, cum ad intelligibilem aetatem venerint, et fidei sacramento et baptismatis misterio et sanctiformis gratiae sancti spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus quod confessio peccatorum, excepto ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui qui consensum praestant erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post eius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus quod coniugium a deo sit constitutum, et non sit appetendum causa luxuriae, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum quod hi qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorrupta cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere, easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare.
Volumus atque praecipimus ut omnes sui sacerdotibus tam maioris ordinis quam et inferioris, a minimo usque ad maximum, ut summo deo, cuius vice in eclesia legatione funguntur, oboedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt qui deo in fide et suis sacerdotibus inoboedientes apparuerint, aut qualiter nobis oboedientes nostrisque ministris ac legatis obtemperantes erunt qui illis in dei causis et eclesiarum ||fol. 117r|| utilitatibus non obtemperant. Potius namque, iuxta veritatis vocem, ille metuendus est qui potest animam et corpus perdere in gehennam quam ille qui corpus torqueri et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundo maris. Et iterum: Qui vos recepit, me recepit. Et qui me recepit, recepit eum qui me misit. Et multa aliam quorumque similia. His ergo fulti oraculis iubemus ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria et ad malos et peccatores atque neglegentes homines distringendos summopere oboedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inobedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in pallatio locum neque nobiscum aut cum nostris societatem aut communionem ullam habere, sed magis sub magna distinctione et ariditate poenas lui. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem hac benevolentiam. Quoniam si haec fideliter et utiliter impleverint, nunc deo et nobis fideles erunt. Si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur, eorumque domus publicabuntur, et ipsi exiliabuntur.
Placuit ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo tempore legittimo baptizari. Similiter et de eclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur, et fideles confirmentur. Quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sit ut videatur iteratum.
Pro eclesiarum causis hac necessitatibus earum atque servorum dei excusatores vel advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruere, a principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici cuiuslibet gradus in quibuscunque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem loca pertineant, atque in ipsis locis perseverent.
In singulis episcoporum parrochiis presbyteri eorumque ministri non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis, crisma petant vel accipiant. Nec alio umquam tempore, iuxta sanctos canones, vel secundum morem Romanum, nisi in caena domini sanctum crisma conficiatur. Quibus etiam diebus presbyteris vel eorum ministris canonicae dispensanda est, sed non aliis tradenda nisi solummodo presbyteris vel diaconibus aut subdiaconibus bene fidelibus. Indignum enim est ut alii illut suscipiant nisi illi qui hoc in tradendo usuri sunt. ||fol. 117v|| Similiter et in hoc statum est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta locum septuaginta discipulorum id est presbyterorum tenent, vel ab ipsis presbyteris nec virginum consecratio nec sancti spiritus traditio nec eclesiarum vel altarium consecratio, vel illa que solis episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopis episcopus non potest consecrari, quomodo ille episcopus erit, aut aliquis de episcopali ministerio, nisi quantum presbyter, cuius locum in eclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo que isti praesumptiosi de episcopali ministerio egerunt, hyrrita esse comprobantur et affectu carere, atque per omnia tam apostolica sede quam et omnium episcoporum decreta irrita esse, et pocius nocumenta quam aliqua adiumenta sunt iudicata, ac sepius interdicta. Ideoque ne fiant omnino sub athematis vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati in meliorem statum canonicae, id est, a tribus ordinatis episcopis, ut reformentur iubemus: quia reformatio non est iteratio, sed eeclesiastica et canonica perfectio.
Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxore habere voluerit, canonicae et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam legalibus reddat, et in triplo plenum bannum [n] dominicum conponat, et insuper canonicae publicam penitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservare optamus.
Sciendum est omnibus quod et in aliis competentibus locis, si locus basilice procul fuerit, oratio ad deum et confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio nonnisi in locis ab episcopis deo dicatis; excepto tempore hostilitatis, et hoc nonnisi in altaribus et tabernaculis ab episcopis deo dicatis ullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi aucritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab eclesia extorris et a catholicorum consortio sequens stratus quousque quod inlicite commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfationem canonicae diluat, atque reconciliationem properii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, eclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo, canonicae reddatur.
Ut clerici pompis aut sagis vel armis non utantur.
Ut ea quae in sua diocesi episcopus per se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet, vel rei indicare non tardet; ut qui eclesiasticis regulis ||fol. 118r|| inoboediens apparuerit, per potestates exteras corrigatur.
Statuimus ut quicquit servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentum annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonnanes velate eadem penitentiam teneantur, et reddantur omnes capilli capitis eius.
Praecipimus ut qui a pagis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctae trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis crismentur, quia aliter cristiani nec dici nec esse possunt.
Si quis non [p] ab episcopo, sed a chorepiscopo, qui non est [q] episcopus, sed vicarius episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari aliis confirmationibus [r] debet. Nam chorepiscopi ante apostolicam atque synodalem prohibitionem non ex numero apostolorum, sed ex LXX discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos nunquam spiritum paraclitum tradidisse novimus. Sed quia olym, ut dictum est, iamdicti chorepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nichil sunt, nec spiritum paraclytum ullo umquam tempore tradere potuerunt, nec modo possunt. Quapropter non apparet literatum quod olim canonice [s] non agnoscit patratum.
Quicunque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debetur; sed per manus solam inpositionem purgandus est.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimane episcopo vel presbyteris reddere. Et qui in aegritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum chrisma caeleste perceperint et regni Christi participes fieri.
Quod hi qui dubitant utrum sint baptizati annon, vel a presbytero diis mactanti vel immolaticiis carnibus vescenti fuerint baptizati, ut baptizentur praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores: quia iam tertia iam superfluvia est.
Quod pro catholicis defunctis sint memoriae faciendę, et oblationes et orationes deo offerendę. Non tamen pro impiis, quamvis sint christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbyterorum aliqua prius causam suggerere audeat quam ea quae ad emendationem vitae et ad severitatem regulaę atque ad animae remedia pertinent funiantur.
Qui regicolam eclesiae petunt a regibus, et horrende cupiditas inpulsu aegentium substantiam [v] rapiunt, irrita habeantur qui obtinent, et a communioneclesiae [w] cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat, et vesane cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus, rapiat alięna.
Si quis cuiusque munuscula eclesiae sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus deo conlata reddiderit, ab eclesiae catholicae communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, appellet. Concilio Sardicense titulo V. Quod si appellaverit, in cathedra ipsius alter non ordinetur.
Ut si a iudicibus quos primas dederit quis appellaverit, alii iudices amplioris numeri decernantur. Quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur.
Ut presbyteri inconsulto episcopo in quolibet loco agenda non audeant celebrare.
Ut presbyter civitatis sine iussione sui episcopi nihil iubeat nec in unaqueque parrochia aliquit agat.
Ut presbyteri rem eclesiae sine consensu episcopi sui non vendant.
Ut abiectum clericum aliena eclesia [x] non admittat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum instructionibus tractet.
Ne cui liceat res vel facultates eclesiis aut in monasteriis vel sinodochiis pro quacunque elemosina cum iustitia delegatas detentare, alienare, atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab eclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ea quae sunt ablata [z] ut retenta reddantur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quecunque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscunque eclesiae res aut petat aut praesumat [a] accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus donec ipse eclesiae cuius directo ordine iuris est ablata restituat.
Privilegia atque praecepta eclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquit ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum utilitates constitutum est, vel quae singuli quique antistites pro causis eclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur.
Placuit ut clerici non distingantur vel diiudicentur nisi a propriis episcopis. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum iussionibus inoboedientes extiterint, tunc, iuxta canonicas sanctiones, per potestates exteras adducantur, id est, per iudices seculares.
Placuit, ut sicut Leonis papae et omnium episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et synodali consultu decrevimus, ut nullus corepiscopus per manus impositionem spiritum sanctum tradere, aut sacerdotes vel levitas aut subdiaconos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum chrisma conficere, vel eclesias aut altaria sacrare, aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat [c], quae omnia summis pontificibus, id est, cathedralibus episcopis, debentur, et non corepiscopis vel presbyteris, quorum forma, iuxta sanctorum canonum decreta, corepiscopi gerunt [d]. Si autem hi aliquid ex his agere temptaverint, irrita erunt quae ab eis geruntur, et ipsi omni eclesiastico honore funditus priventur.
Ut hi qui a chorepiscopis presbyteri vel diaconi aut subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus aut subdiaconatus officio ministrare praesumant. Similiter homines qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu eclesiae sacrate, aut crisma confectum, sive altaria dedicata, pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur; quia quae illi non habuerunt dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quae omnia summis pontificibus debentur, et non corepiscopis, qui nec summi pontifices vel episcopi fuerunt nec deinceps umquam fieri possunt. Nullum enim ex LXX ex his aliquid umquam fecisse legimus vel scimus; ad quorum exemplum et formam presbyteros vel corepiscopos, antequam ipsi corepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Haec vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a conprovincialibus episcopis aut praesentia aut iudicio metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non [e] a presbyteris vel corepiscopis, qui ambo unius formę esse videntur. Quae si ab eis aut propter imperitiam aut propter praesumptionem acta, praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt: quia quae [f] illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt. Et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, attendat illud quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotem conhibentiam iudicare praesumant.
Ut episcopi tunc inmunes habeantur a damnis cum eorum vel [h] presbyteros ad ea quae ipsi non correxerint remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendatium et infamen facit et damnis adfligit, quanto magis in divina fallax fide perventus non erit poenitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificare prohibentur qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum christianis est eorum scelus qui in Christo praevaricatores [i] existunt, ita modis omnibus decernendum ut absque satisfactionem eclesiae nullus omnino veniam mereatur qui a meliori praeposito ad deterius declinasse convincitur: quia crudelis et stupenda praesumptio crudeliori debet extirpari supplitio.
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicunque conscius fuerit, vel furto abbata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictę subiaceat.
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi parvulis aut infirmis, non salvatur. Nec missa in parasceve aut in eodem sabbato sancto vel divina misteria his duobus diebus caelebrentur. Canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta poenitus non caelebrari.
Statutum saepissime et inhibitum est ut missarum caelebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbyterorum, excepto quando in itere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum cęlebratione et corporis et sanguinis dominici perceptionem maneat, missarum celebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, ut gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum summopere a sacerdotibus ac praedicandum est, ne missas in praedictis inlicitis locis sacerdotibus cantare suadeant, vel haec inlicita facere presbyteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit dominus ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est missam non audire quam eam ubi non licet nec oportet cęlebrare nec audire. Et in canonibus legitur ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis nisi in eclesiis dedicatis celebrare missas audeant. Si quis contra haec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas cęlebrare praesumat [l]: quia sicut non est concessum ut alii missas cantent et sacrificia consecrent quam illi qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum ut in aliis domibus vel altaribus aut vasis missas sacerdotes caelebrare praesumant ||fol. 120r|| quam ab episcopis consecratis. Sunt etiam ab episcopis consecranda et benedicenda corporales palle hac alia vestimenta sacerdotalia, nec non et omnia quae in usus basilicę vel altaris sive in ministerio sacerdotum ad divina ministeria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vera offerre aut corpus domini conficere nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri nisi in locis deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summe necessitatis. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis et altaribus a pontificibus sacra unctione inunctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate, et in [m] itinere, procul ab eclesia positis, ne populus sine missarum sollemnia et sacramenti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia ex hoccasione, aut pigritia, seu praesumptione, sed propter dicta necessitate, hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum solemnia agere non licet. Et hoc nisi ex summis et pro praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam lex divina ammodum praecipiens agit: Caveat quisque ne offerat holocausta sua im omni loco, sed in loco quem dominus elegit. Et alibi: Recte offert qui ad eclesiam necessitate praeoccupante [n] aut infirmitate venire non potest, et alibi ubi deum orat. Sed non recte dividit qui in locis inlicitis et altaribus minime consecratis missarum caelebrationes peragit. Multo enim melius est missas non cantare aut audire quam in locis inlicitis missas cantare aut audire: quoniam qui inlicita agit et prohibita facit, non modicum errat, et nimis peccat; et nisi penitentiam canonicae et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maxima condempnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quę hic pro prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter querendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica et sinodali atque imperiali auctoritate renovata, et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et ortatu conscripta atque firmata, temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus aut laicus fuerit, a liminibus eclesię usque ad eclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo [o] episcopo vel reliquis sacerdotibus inoboediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus, in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque eclesię satisfactionem sub magna et erumna retrusus maneat.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quomodo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est, LX solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac puplice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel eclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii episcopi iussionem penitentiam publice et canonicę gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut eclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono ||fol. 120v|| inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri haec adimplere distulerint, canonicae ab episcopo vel a suo ministro excommunicetur, et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquit agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigam ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel energuminos habeantur; id est, cum Christianis non cibum sumat, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si sui sacerdotibus inoboedientes extiterint, et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam penitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus [q]. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in eclesiam intrare, sed ad ianuam eclesię excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrimis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu, semper omnibus apparere [r] usque ad satisfactionem eclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum nunquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus, manusque pontificis proprii inpositionibus, et elemosinarum largitionibus, atque ceterorum bbonorum hominum exhibitionibus eos purgari [s] sanarique oportet.
Incestos nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus.
Si quis eo gradu se incestuose ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est coniuncxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere miliciam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicto se incesto coniuncxerint, episcopi seu presbyteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scęlus perpetratum adnuncient; ut cum ipsis denunciatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et penitentiam fateantur.
Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus; ut si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus stimetur qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. ||fol. 121r|| Sed quisquis ille est qui crimen intendit, in iudicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, [cu]stodiat similitudinem, habita tamen dignitatis ęstimatione paciatur. Nec sibi fore noverit licentiam menciendi, cum calumni[an]tes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi [vel l]iberi omnesque infames persone non permittantur maiores natu accusare, vel omnes quos ad accusandam publica crimina leges publice non admittunt. [In]fames sunt cuncti quos decreta canonica et eclesiastica atque leges seculares adscribunt infames esse.
Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopos, quia alibi [non o]portet, a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui [h]oc genus inlaudabilis intentionis arripuit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam fame proprie sustinere; ut damno pudoris, existimationis dispendio, discat sibi aliene verecundiae inpune insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbyteros, diaconos, ceterosque, si his obiecta potuerint comprobare, ab eclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis [u] videri debet iustitię modus quod appetite innocentię moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi duntaxas causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Nulli alii metropolitani appellentur primates nisi illi qui primas sedes tenent [w], et quos sancti patres sinodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscunque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem capud atque fortunas petiturus cuius familiaritati [z] vel dominio inheserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut prave vite hominibus [c] lacerandi, ipso domino exemplo dante, quando per ipsum, et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo, et mensas nummolariorum proprio evertit flagello, et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Quicunque se propria voluntate aut in aquam iactaverit, aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro percusserit, aut qualibet voluntarie se morti tradiderit, istorum oblatio non recipietur.
Quicunque iudex aut secularis presbytero aut diacono aut cuilibet de clero aut de iunioribus matris eclesię absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum corsortio habeatur.
Quando ea quae canonica sunt ventilantur, vel quaedam regularia examinantur, neque iudices seculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi eos tantummodo qui in propria accusantur persona.
Monemus ut iura eclesiarum, sicut a patribus divinitus inspiratis sunt ordinati, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat, nec per alterius imitationem suam aliquis quaerat augmentum.
Deus ad hoc vestram religiositatem postordinavit ut et iniustitias removeatis, et praesumptiones abscidatis, et sacerdotio laborantibus succurratis, et multis opprobriis locum non praebeatis, sed post agnitionem, ei que calumnia patitur adiutorium feratis, illum vero qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis.
Episcopis singulorum locorum, omnium qui sub eorum degunt moderamine cure sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum ut, omissis suis, alii quilibet illorum se causis admisceant; sed illi eorum vitam competenti regularique debeant moderatione disponere qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus compelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem episcopum contra proprium metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquis habere cause, decrevimus ut ob hoc sedis apostolicę iudicium his qui petere festinant licentiam habeant, quod scitis canonum aetiam antiquorum patrum institutione permissum.
Fundamentum aliut nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus. Quisquis ergo cum dilectione dei et proximi, fidei quae in Christo est firmitatem tenet, eundem Iesum Christum dei et hominis filium apud se posuit fundamentum. Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur officium. Ipsa quoque per se veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum ostium. Ille ergo in ovile ovium intrat per ostium qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur qui de eodem creatore ac redemptore humani generis vera sentit et praedicat, et praedicata custodit; culmen regiminis ad officium hortandi oneris suscipit, non ad petitum gloriae transitorii honoris; cure quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves dei aut perversi homines prava loquentes dilaniaent, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent.
Flagitari iudicium non debet de causa quae diffinita vel iudicata est.
Qui se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur quia esse servi dei contempnunt. Filius dei in sancto ait evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine patre facit filius; quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur, dicens qualis iudex, quales testes deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando quod non ex voluntate et potestate sua sed ex aequitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando ||fol. 122r|| [est] manifestanda, non potentia.
Clerici lege patrum monentur ut a vulgari vita seclusi, a mundi vo[lu]ptatibus sese abstineant, non expectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant, privata non tantum pudica sed sobria [col]ant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, [a]morem pecuniae quasi materiae cunctorum criminum fugiant, saecularia offitia negotiaque abiciant, honorum gradus per ambitiones non appetant, pro beneficiis medicine dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant; odium, emulationem, detractionem, et invidiam fugiant; non vanis oculis, non infrena lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant; sed pudorem ac veracundiam mentis simplici abitus incestu ostendant [g]. Obscenitatem aetiam verborum, sicut et operum, poenitus exsecrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant, et tubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimonia quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, auctor te unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant oboedientiam, neque ullo iactantie studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent qui divinis cultibus sese mancipandos student; scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrine gratiam populis administrent.
Neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exsuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quacunque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet.
Suscitandum est si vult pater virginis, quia capud mulieris vir. Requirenda est a patre voluntas virginum, dum deus relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statutum est ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis statuta superegressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum regulam discipline eclesiastice subterfugiens fuerit evagatus, quicunque eum susceperit, et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, eclesię communione privetur.
Statutum est ut nulle accusationes a iudicibus audiantur eclesiasticis que legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris clericus iudicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab eclesiis quibusque praefuit sive a quolibet homine [i] defensari; interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec etatem nec sexsum excusandum esse praecipimus.
Placuit ut quotienscunque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate neque egritudine neque a[lia] graviori necessitate inpediuntur, competenter occurrant. Primatibusque suarum provinciarum intimetur ut de universis [episcopis] [k] vel duae vel tres turme fiant, ac dis singulis turmis vicissim quodquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant.
Exempla sancti Clementis utilia, quae praesenti tempore eclesiis necessaria sunt, honorifice profe[ren]da, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipuae clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboremus quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Pet[ri] apostoli constitutionem commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia. Inimicus [m] est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet quia eclesię curam gerit, absque commotione obsecundare, et averti ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur; ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vel vestram sibi gratiam reparare, festinet cicius reconciliari ei qui omnibus preest; ut per hoc redeat ad salutem cum obere ceperit monitis praesidentis. Et cetera quae in consequentibus denotantur amicis eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur, et discipline subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportune et inportune atque sine intermissione eclesiam suam docere, eamque prudenter regere, et amare ut a vitiis se abstineat, et salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum dei et praeconem veritatis; quia, testante veritate, quaecunque ligaverit super si terram, erit ligatum et in caelo, et quaecunque solverit super terram, erit solutum et in cęlo. Nimis timenda est ex sententia, et praevidendum vobis ne offendatis eos qui tantam a domino habent potestatem. Et ideo pocius oboediendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi, vel lacerandi, aut eiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente domino: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis: quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri dei estis discipuli, abicite a cordibus ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus: quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum si ętiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero oboedite eis, et vigilate pro eis; quia ipse vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.
Decretum est ut uxor legittime viro coniungantur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus [o] sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimfis, ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximis, quae tempore congruo petita legibus detur et solemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut boni soboles generentur, et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios, non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesumant; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur: quia pessimum et periculosum est quempiam de suspitione iudicare, aut sine legitimo accusatore quemquam damnare.
Placuit ut unusquisque episcopus per singulos annos cunctas dioceses parrochiasque suas circuiere non neglegat; sed docendo, confirmando, singula quaeque necessaria sunt restaurando, et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando presbyteri aut diaconi per parroechias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere.
Ut non liceat iudicibus clericos vel servos eclesiae in suis angariis occupare.
Placuit ut omnes eclesiae cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestatem consistant atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
UT clerici qui saeculares iudices appetunt excommunicentur.
Placuit ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab episcopo proprio, atque, si necesse fuerit, distringente [s] comite, publicam per gradus canonicos penitentiam agere cogatur. Et si inoboediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores praesentetur; ut aut in carcerem retrudatur, aut in exilium deportetur; ut et caeteri timorem habeant, ne unquam talia agere praesumant.
Placuit ut si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Placuit ut omnes qui in eclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, ut communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et a Christianorum consortio habeantur alieni quandiu per satisfactionem eclesiae a proprio mereantur per manus inpositionem reconciliari episcopo et sanctae restitui communioni.
Placuit ut omnes qui sacram acceperint eucharistiam, et non sumpserint, ut sacrilegi repellentur.
Placuit ut his qui a suis excommunicantur sacerdotibus nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec priusquam canonice reconcilientur ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simili sententiae subiaceat.
Quam sit extraneus christiane fidei regula qui se defensorem se veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce stridebo ego super vos sicut stridet plaustrum honustum fęnum; et peribit fuga [u] a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Has omnes constitutiones eclesiasticas, quas summatim breviterque pertrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perhenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sanctionum oboediens esse noluerit, si clericus fuerit, excommunicatione subiaceat. Si vero laicus fuerit et honestioris persona, medietatem facultatum sua[rum] amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus, in exilio deputetur.
Quaecunque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas eclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur. Omnibus qui eclesiis serviunt tuitio deferatur. Quia temporibus nostris addi pocius reverentiae cupimus quam his quae olym praestita sunt inmutari.
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina, praeter trium, id est, Leonis, Sergii, et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentia, quibus illa inserta repperiet. Interdum haec discendo et amando atque operibus complendo non neglegat. Quia, dominus novit, pro amore et utilitate sanctae dei eclesiae, ut horum in praemio praelibatum est, sunt collecta isticquę inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria, operibusque hęc conplentibus vita ut tribuatur aeterna oramus.
[w]Ut abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discuentes pleniter legant, et intelligentes domino opilante efficaciter cum monachis suis implere studeant.
Ut monachi omnes, qui possunt, regulam memoriter discant.
Ut officium quod in regula sancti Benedicti continetur caelebrent monachi.
Ut in coquina, in pristino, et in cęteris officinis propriis operentur manibus, et vestimenta sua oportuno tempore lavent.
Ut nullo umquam tempore post vigilias causa dormiendi, nisi contigerit eos ante constitutam surgere, ad lectos redeant suos.
Ut in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur. In alio enim tempore, semel per quindecim dies radantur, et in octabas paschae.
Ut balnearum usus in arbitrio prioris consistat.
Ut volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate [y], nullo tempore commedant.
Ut nullus episcoporum monachis volatilia comedere praecipiat.
Ut poma et lactuce, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur.
Ut certum [z] fleotomiae tempus non observent; sed unicuique secundum quod necessitas expostulat concedaturi, et specialis in cibo et in putu tunc consolatio praebeatur.
Ut si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, aetiam et in quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum caelebratur, priusquam lectio completorum legatur, bibant.
Ut cum a quocunque priore suo increpatus quis eorum fuerit, mea culpa primo dicat; dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit rationem humiliter [b] reddat.
Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur.
Ut soli sine alio fratre in via non dirigantur.
Ut sibi compatres commatre sua non faciant, neque osculentur feminas.
Ut si necessitas fuerit eos occupari in fruges colligendo, ||fol. 124v|| constitutum legendi et meridie pausandi tempus praemittatur, et operantes non murmurent.
Ut quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam, aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium, levia opera exerceant.
Ut in quadragesima libris de biblioteca secundum prioris dispositionem acceptis, alias, nisi prior decreverit expedit, non accipiant.
Ut eis vestimenta nec multum vilia, nec multum pretiosa, sed mediocria dentur.
Ut mensura cuculle duobus consistat cubitis.
Ut infra posite mensurę decreverit abbas causa necessitatis quippiem augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisas duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas quibus vero necesse est addatur et tertia, et pedales quattuor et femoralia II, rocco I, pellicia usque ad talos I, fasciolas II, quibus autem necesse est itineris causa, alias II, wanstos in aestate, muffulas in hieme vervicinas [d], d. calciamenta diuturna paria duo, subtulares per noctem in aestate II, in hieme vero soccos, saponem et uncturam sufficienter, pinguedinem ad aesum excepto VI feria et triginta diebus ante nativitatem domini, et septima ante quadragesimam. Ubi autem vinum non est unde emina detur, duplicem mensura de cervisa bona. Et quaecunque praeter haec regula iubet, singuli, cum necessitas expostulaverit, absque dilatione accipiant.
Ut in quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, et antiphonas huic officio congruentes decantent. In caena vero domini pedes fratrum, si valet, abbas lavet et obsculetur, et poculum porrigat.
Ut mandatum post caenam fiat.
Ut ea quam monachi sui habent mensura sint abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerint occupati.
Ut villas frequenter et nisi necessitas cogerit, non circumeant, neque suis illas monachi custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio ad sua mox monasteria redeant.
Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiat. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquit, in sua maneat potestate.
Ut servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio quae fratribus recitata est recitetur.
Ut lectori nihil nisi quod regula iubet detur.
Ut Alleluya in septuagesimo dimittatur.
Ut praepositus intra et extra ||fol. 125r|| monasterium post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem.
Ut monachis non nisi monachus constituatur praepositus.
Ut senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in oboedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.
Ut novitio non facilis non facilis in monasterium tribuatur ingressus, et ut in cella hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, quas habet, parentibus suis commendet. Expleto probationis suae anno secundo quod regula praecipit inde faciet. Ipse vero nec tundatur, nec vestimenta pristina inmutet, priusquam oboedientiam promittat.
Ut monachus, professione facta, tribus diebus coculla coopertum habeat caput.
Ut puerum pater aut mater tempore oblationis offerrant ad altari [f], et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intellegibili ipse puer confirmet.
Ut infantes oblati carnem non nisi causa infirmitatis manducent.
Ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis [h] eorum voluerit legere, in eclesia aut in lecto suo legat.
Ut in quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus missa celebratam congruo tempore reficiant.
Ut domus semota habeatur huiusmodi his qui fugere, aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro factę sunt regulares discipline, quam in hieme ignis possit accendi, et atrium in quo valeant iuxta sit, quod eis iniungitur operari.
Ut si quis [i] neglegenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat.
Ut nullus plebe eius seu clericus secularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus.
Ut neminem liceat sermonem iuramenti aut adfirmationis, nisi sicut sancti patres soliti fuerunt loqui.
Ut abbatibus liceat habere cellas in quibus aut monachi sint aut canonici. Et abbas praevideat ne minus de monachis ibi habitare permittat quam sex.
Ut scola in monasterio non habeatur nisi eorum qui oblati sunt.
Ut in praecipuis solemnitatibus, id est, in natale et in octabas domini, in ephiphania, in pascha quoque, et ascensione domini, in pentecosten, et in sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani, et beati Iohannis Ewangelistę, et in natale infactium, in purificatione et adsumptione sanctae Mariae, similiter et in beatorum apostolorum festis, et in sancti Iohannis baptistae, in sancti Laurentii, sancti Martini, seu in nataliciis quibuslibet sancti cuius honor in qualicunque parroechia specialiter cęlebratur, plenatum officium agatur, et bis reficiantur.
Ut in parasceve non aliud nisi panis et aqua sumatum.
Ut benedictio post completorium a sacerdote dicatur.
Ut de omnibus in elemosina datis tam eclesiae quam fratribus decime pauperibus dentur.
Ut praetermissis partionibus psalterii, psalmi speciales pro ęlemosinariis et defunctis cantentur.
Ut in ebdoma pentecosten non flectantur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.
Ut laicus causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducatur.
Ut quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur.
Ut qui praeponuntur, nonni vocentur.
Ut senior decanus reliquit decanis praeponatur, et abbate vel praeposito praesedente locum proprium teneat.
Ut praepositus, decanus, cellerarius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, removeantur.
Ut libra panis triginta solidos per duodecim denarios metiatur.
Ut dormitorium iuxta oratorium constituitur ubi semper venientes monachi dormiant.
||fol. 126r||Ut abbates monachos secum in itinere, nisi ad generale sinodum, ducat.
Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam, nonamque pulsentur.
Ut monachi cappas discussutas praeter villosas non habeant.
Ut abbas, praepositus, vel decanus, quamvis presbyteri non sint, lectoribus benedictionem tribuant.
Ut docti fratres eligantur qui cum supervenientibus monachis loquantur.
Ut de furto incerto oratio et excommunicatio a corpore et sanguinem Christi fiat quousque culpabilis confiteatur.
Ut si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectiori.
Ut psalmis invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur.
Ut lector stando benedictionem postulet.
Ut eulogie fratribus a presbyteris in refectorio dentur.
Ut ad capitulum primitus martirologium legatur, et dicatur versus, deinde regula, aut omelia quelibet legatur. Deinde Tu autem domine dicatur.
Ut ad capitulum lectio tradatur, similiter ad conlationem, si tempus fuerit oportunum.
Ut quando fratres aestivo tempore ieiunant, post sextam dormiant.
Ut his qui noxa culpa tenetur, die dominico remissius habeat, et veniam non petat.
Ut pro abbate defuncto anniversalium fiat officium.
Ut ad missam Sanctus stantes et Paternoster genu flectantes dicant [m].
Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem ||fol. 126v|| bona voluntas et merita commendant.
Ut unicuique fratri in cibo et potu suo mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.
Ut fratres aliquit pinguedinis in victu cotidiano habeant; excepto sexta feria, et diebus VIII ante natale domini, et a quinquagesima usque ad pascha.
Ut volatilia in natale domini et in pascha tantum quattuor diebus, si est unde, comedant. Si vero non fuerit inde, non requiratur per debitum. Si autem abba[s] aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio.
Ut muffulę veruiniane fratribus dentur.
In doctrina sua ab apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet, durius arguere, oboedientes autem et mites et sapientes ut in melius proficiant obsecrare. Neglegentes et contempnentes ut increpet et corripiat admonemus; neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint ori [o], radicitus ea ut pvalet [p] amputet, memor periculi Heli de Silo. Inprobos autem et duros ac superbos vel inoboedientes verberum vel corporis castigatione et in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque habeat emęre declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinę subiaceat. Si frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicata non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, verberum vindicte in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocunque ire, vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindicte regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut ceteri metum habeant.
Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessariae providimus, ut hi qui fidem Christi expetunt, et provecte aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendas iudicamus, ne alios de sacrosancto fontis baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et paenitentiae publicae sunt subacti, donec per paenitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus paenitentiae, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptismata caelebrentur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent; in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruandos fideles necessario praevidimus, ut intelligant pactum quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam ut aut infidelitatem aut haeresim aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad cetera vitia spiritalia, quae ex radicae prodeunt, labitur superbiae.
Quid sit abrenunciare diabolo, et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. ||fol. 127v|| Quapropter necesse est ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo ab hinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenunciare igitur diabolo est poenitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex angelo demonem fecit, quae est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, quae ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli haec est quae et pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis husibus, unde crescit elatio, quae multoties in humanis honestati solet adscribi, et cetera huiusmodi quae de fonte superbiae praecedere noscuntur. Haec et his similia sunt quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reicit, Christoque se mancipavit, pactumque cum deo fecit ne penitus ad ea quibus abrenunciavit rediret. Verum si iura [s] humane pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos pari consensu decraevimus ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad hutilitatem ecclaesiae militibus Christi praeparandis et educandis ab hinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat; quatinus et ceteris ecclesiis noti sint, et eius solers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi nonnisi ieiuni per impositionem manuum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte pereclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit caelebrari.
Ut presbyteri, sicuti actenus factum est, indiscraete per diversa non mittantur, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et ecclesiarum in quibus constituti sunt neglegantur officia.
De presbyteris gradum amittentibus visum est nobis ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum qui gradum amittunt tam per se quam per ministros suos noverit, eosque canonicae paenitentiae subderae non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur. Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli efficiuntur [t] et sub paenitentia redii. Nonnulli enim, amisso, gradu, adeo filii Belial efficiuntur ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbyterorum solus missam caelebrare praesumat: quia ita nec verba domini salvatoris, quibus misteria corporis et sanguinis suis discipulis suis caelebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actis apostolorum, si enuclaeatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendum immo interrogandum nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit dominus vobiscum, et a quo illi respondetur et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando domino inter caetera, memento domine et omnium circumadstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo, quia apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur, et tanto misterio quandam dehonoratione inrogare videtur, omnibus modis in commune visum est ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Saepe namque in aliis conciliis et nunc in nostris conventibus constitum est ut in unaquaque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat praesbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus ecclesia.
Inter cetera admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et Iudei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis Christiane raeligionis devotio ob memoriam dominicae raesurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, ||fol. 128v|| multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera rulalia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne assumptos, subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est ut primum sacerdotes, reges, et principes, cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exibeant.
Illud etiam, quamquam saepe admonitum sit, nobis iterum inculcandum populisque denunciandum summopere visum fuit, ut missarum caelebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parochia sua poenitus amoveat. Et si quis presbyterorum ab hinc excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus dei sine missarum caelebratione et corporis et sanguinis dominicae perceptione maneat. Missarum caelebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere attentaverit, dignum est ut grado sui periculum incurrat. Satius igitur est missam non audiri quam eam ubi non licet nec oportet caelebrari aut audiri.
Quia ergo quod saepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; ut si quispiam presbyterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradum sui periculum incurrat.
Depraehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quaedam faemine sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant, quod similiter ne ulterius fieret inbuimus.
Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis imbuimus, in qua re hactenus multos presbyterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse depraehendimus. [u]
Nichilominus etiam in quidam locis inolytum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritate contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissę et alique ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere praesumant, et ideo nonnullae taliter velate putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus ut si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam ||fol. 129r|| audatiam prorumpere ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iuditio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus faeminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram seraenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori solertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus quatinus suae saluti consulant, ne sic indiscraete vivendo, et propria noxiaquae libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper ille apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua quae in deliciis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat modis omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inprudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbyteris administrare et, quod his magis indecencius inepciusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia quaeque ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibuimus ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcedonensi et in decretis Gaelasii papae copiosae invenitur.
Quia etiam coeperimus quosdam canonicos et monachos, postposito religionis suae pudore, monasteria sanctimonialium, tam monacharum, quam canonicarum, inconsulto episcopo suo inprudenter atque inreverenter [v] adire; qui obtinere solent se non vel aliud illuc accedere nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlucutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi, aut illius qui vicae illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero conloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio virorum raeligiosorum et religiosarum [w] faeminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum caelebrationes faciende sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingraediantur. Quibus rite peractis, non ad secraetas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis ilico egraediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ecclesia coram sancto altari, adstantibus ||fol. 129v|| aut procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacunque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter quod procul adstantibus fiat. Nullo modo quidpe videtur nobis convenirae ut monachus, relicto monasterio suo, idcirco sanctimonialium monasteria adeat ut confitentibus peccata sua modum paenitentiae inponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicae, qua dicitur, pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges, ego dominus deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant, et exauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras expetant, in quibuscunque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, adtendentes illud quod in libro Exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor, nec usuris opprimes. In libro quoque Levitico: Si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra quam dominus deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contraes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere perspexeris. Item in eodem: Cave ne forte subripiat impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad dominum, et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis ad quem manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis aegenos terrae dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut inminuamus mensuram, et augeamus syclum, et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento aegenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti venundamus. Heronimus in expositione Ęzechielis prophaetę: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non accipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei, ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus, superabundantiae verbi gratia, ut iemis temporae demus decem modios, et in mensae recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem mediam, qui iustissimum se putaverit, quartam ||fol. 130r|| plus accipiet portionem. Et solent argumentari aedicerae. Dedi unum modium, qui raros fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat. Nolite errare, inquid apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis braeviter fenerator misecros, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederunt, plus acceperint. De mensurarum namque inaequalitate, et modiis iniustis et sextariis, quae domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicuae nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversae ab omnibus poene habeantur. Optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat: quoniam hac hoccasione multos pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ecclesiae status infirmatus, et regnum periclitatus. Contra quos nos eorum malitiam exaggerantes, quanquam in sacris eloquiis satis sint execrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae inconparabilem dulcedinem piissimi craeatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius derelinquunt quanto contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne caelesti conflagrate infernique hiatu quinque aborte sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius milia styrpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant quam destabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et aliae pernitiosissima mala, quae ex ritu gentilium raemansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, divini, incantatores, somniorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum ex is, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam praestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiunt populis amatoriis, cibis, vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis aera posse conturbare, et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre, aliisque dare, et inmura a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminae, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt ||fol. 130v|| in quantum manifestius ausu nefando et temeraria servire diabolo non metuunt. De is quoquae in concilio Anchyritano titulo XXIII. [x] ita scriptum est: Qui divinationes expetunt, et morae gentilium subsequuntur, aut in domos suos huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradum paenitentiae definitos. Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis, ubi licitae et inpunae multis se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vitia, quae ita abentur quasi naturaliter in usum, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non admittant; sicut sunt ea quae apostolus aperte numerat, id est, aebriaetates, commessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae, quae homines, iuxta eundem apostolum, a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequentur. In tantum enim ea inprudenter et fidenter quidam committunt ut merito de illis dici possit: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes Christiani haec et subtiliter intelligant et studiosissimę caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et propter hoc a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone, pro quo iuxta domini vocem, omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum, maledicentens regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso, noxio, assiduoque iuramento, et obscenis turpibusque canticis, Christianis intelligendum et observandum est ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur quae braeviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et parroechias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentiam, quorum hic omissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa pocius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant inpendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluntatis; et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo temporae viris ab uxoribus suis abstinendum sit; ||fol. 131r|| et quod hic causa fornicationis, ut dominus ait, non si uxor dimittenda, sed potius sustinenda; et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta Christianis cavenda sint, [y] et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint [z] adeunda; et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusquae et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod qui haec in ecclesias dei faciunt, maiora sibi peccata cumulant. De iusto iuditio iudicando, et numerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et de detractione vitanda, necnon et de ceteris quae longum est dinumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda; quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea conpraehensa esse scimus, quae vos vestra autoritate et fidelium consulta per strenuos missos vestros corrigenda esse consuistis. Haec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus vestri, prout braevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his quae ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his quae populis necessario adnuncianda et admonenda praevidimus, illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis quae in nostris convenientibus gesta sunt excerpentes, in unum rediendo subcinctae et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distinctae inspiciendo, legendo, et audiendo vestra cognoscere possit solertia de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum, fideliter egerimus.
Ut quid rex dictus sit, Isydorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tirannus est. Antiqui autem, ut idem Isydorus in libro aethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti; impiae vero, iniuste, crudeliterque viventes principantibus, non reges, sed tyrannicum aptum est nomen. Unde et beatus Graegorius ait in Memoralibus: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, e quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discraetione conponant. Recte igitur illi reges vocantur quid tam semetipsos [a] ||fol. 131v|| quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. At quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratia scribit: Claementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloria quia apicem terreni principatus accepit, sed is imperiali culmine recta fide vivat [b], et vera cordis humilitate praeditur, culmen regiae dignitatis sanctae raeligioni se subiciat, si magis in timorae servirae deo quam in timorae dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectos salubriter consulat, siustitia [c] sic teneat ut misericordiam non raelinquat, si prae omnibus ita se sanctae matris eclesiae catholicae meminerit filium ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatus imperium dum ecclesiastico statui per omnem terram consulitus quam cum in parte quamcunque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Ysidorus scribit: Principes namque seculi numquam intra ecclesiam potestatis adepte culmina tenent ut per eundem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non esse ut nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinae sermonem, potestas hoc imperet per discipline terrorem. Saepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit; ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesia utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis inponat. Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur claementia thronus eius.
Regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ecclesiarum et servorum dei, viduarum, orfanorum, ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spe dilitiscendi sive audatiam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet ut ipse qui iudex est iuditium, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet quia si de otioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ||fol. 132r|| ita loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui caeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et dentibus illius auferebam praedam. Salomon rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omnem malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientiae: Diligitae iustitiam qui iudicatis terram, sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite ergo reges et intelligitae, discite iudices finium terrae, praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus vobis ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non raecte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae, nequae secundum voluntatem domini ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis dominus, quoniam iuditium durissimum in his qui praesunt fiat. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes enim potenter tormenta patiuntur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, nec revebitur cuiusquam dominus magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et ęqualiter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exageratione vestrum animum onerare. Quare qui a deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui dat vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae, caeterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita, piaetate ditavit ut merito ab omnibus amandi et timendi sitis. Verum quod nos si haec vobis caelitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter autoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exiere a vobis quo modo debueramus, vos e contra, propter divinum amorem et admonendo nos ad potiora provocatis, et pium oportunumque adiutorium nobis ferrae devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus ut bonum quod coepistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iustitiae et piaetatis ac misericordiae nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus, praemium aeterne vitae datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus ||fol. 132v|| ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclaesiis dei constituendis magnum studium atque solertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et raeligio Christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et anime vestrae, quod non optamus, periculum generabatur.
Similiter deposcimus ut abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis sepae est admonendum, et per divinam auctoritatem crebius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et rei publicae ministris, qui vicae vestra populum dei regere et gubernare atque iudicare debent, solertissimam providentiam habeatis, semper illud adtendentes quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquid, omni populo viros potentes et timentes dominum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constituae ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni temporae. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito in alios honerae. Si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo temporae: Non possum solus sustinerae vos, quoniam dominus deus vester multiplicabit vos, et estis hodiae sicut stellae caeli plurimae. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et ficiet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed et in libro Paralypomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, unde ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini; et quodcunque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facitae. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramquae salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas solertissimam vigilantiam adhibeat consiliari vestri et dignitatis vestrae misterii, custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bone opinionis condimentum, caritatem, pacem, atque concordiam, omni simulatione et calliditate postposita, adinvicem habeant; ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores ||fol. 133r|| in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dileccionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis expectabilis appareat et imitabilis existat, et fama suae bonae opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes abundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimendae, et omnis malitia imperiali auctoritate est conprimenda, necesse est ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timorae dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis et ut in mutuae dilectionis caritate et fraternitatis amorae atque unanimitatis concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistatis; et ne inlicitis actibus craeatoris sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione nilhominus invigiletis; adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam a David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachym legitur: Ego, inquid, ingraedior viam universe terrae. Confortare, et esto vir fortis, et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias caerimonias eius et iuditia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in libro Paralypomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Toby, de quo legitur quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum inponens ei, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem adloquens eundem filium suum. Omnibus diebus vitae suae abeto deum in mentae, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac elemosinam, et noli averterae fatiem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misecros. Et caetera. Item paulo post. Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquirae, omni tempore benedic deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii patrem vestrum, servite domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et aelemosinas, et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni temporae in veritate ||fol. 133v|| et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis quod ea quae in capitulis vestris nobis trandanda commisistis, scilicet quid a princibus et reliquo populo vel ita ut divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis quae superius continentur, necnon et in his quae praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstratata sunt quae a pastoribus ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum deo operante per vestrum bonum studium ab hinc optinuerit, craedimus quod multa quae a multis aliter quam divina auctoritas se habeat dimissa sunt, quae non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continentur, ut manifestum fieret quae causae id effecerunt ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo temporae iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas [e], diversis hoccasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ecclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim neglegencia partim ignorantia cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant sae occupaverint, et ac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, deo miserante, a progenitoribus et genitore nostro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea quae admonemus prosperium successum habuerint, craedimus quod a perfectionis statum vestram intentio nostraque devotio, deo cooperante, pervenire possit. Veruntamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore craevisse atque dilatum esse, et a prudentissimis sanctisque prodecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec quae suo temporae dici possunt, et pondus tante considerationis pravitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et apciori tempori, vita comitae, si deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus quoniam tante considerationis perfeccio [f] indiget adsensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concorda populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci [g] ad dei servitium peragendum cupimus, suo in temporae vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus ||fol. 134r|| exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
Quia [h] iuxta sanctorum patrum traditionum novimus res ecclesiae vota esse fidelium, praetia peccatorum, et patrimoniam pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, deo opitulante, conferre optamus; tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius ecclesiae suspitionem dudum conceptam poenitus ammoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitare voluerint, nullam poenitus divisione aut iacturam patiatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum aeligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonicam professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, opere praetium duximus, deo annuente, apud sacrum conventum ut ex dictis sanctorum patrum desidia dehonestabatur, velud ex diversis pratis, quosdam vernantes flosculos carpendo tractendo in unam raegulam canonicorum et canonicarum congruerae, et canonicis vel sanctismonialibus servandam contraderae, ut per eam canonicis ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita aetiam laudibus extulit ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive canonicis sive a sanctimonialibus canonicae degentibus deinceps observetur. Sed et [m] de ecclesiarum honorae, quomodo, deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur.
De episcopis vero in Longobardia constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat; quia, iuxta sacros canones, uterque a gradu proprio talia facientes deici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de eclesiis quae inter choęredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuate, vel certe de his rebus quae nuper necessitate ||fol. 134v|| conpellente a nonnullis ecclesiis sunt ablate, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis braevitate efficere nequimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus donec, domino favente, consultam fidelium facultas fide nobis id efficiendi hab eo tribuatur. Inventa vero, ut deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserendo censuimus.
Monachorum siquidem causa qualiter, deo opitulante, ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendis abbates licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quieti vivere praepositumque suum indefesse custodirae valendi ordinaverimus, in alia sedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur confirmavimus.
Si quis de alio crismate quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit baptizare, nisi praeoccupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse senten[tiam] manifestatur.
Non est privilegium quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, ni iuste iuditio decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendatium quęrit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.
Ut nullae causae a iudicibus ecclesiasticis audiant quae legibus non continentur, vel quae prohibite esse noscuntur.
Quaerendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei his qui accusat et his qui accusatur.
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur qui Christiane religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbyteris.
Omne pactum postteriori dissolvitur pactu. Homo vero liber statum suum et peiorare et emeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est craedendum.
Ita consulendum est fratribus ut non videamus destruere quod edificatum est. Si enim quod ędificavi destruo, praevaricatorem me ipse constituo.
Clerici qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterium penitentiae contradantur.
||fol. 135r||Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si qui erga episcopum vel actores eclesiae quamlibet querelam habere iustam crediderit, non primates aut alios addeant iudices priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tanquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter subcumbere debeant.
Presbyteri qui sine iussione proprii episcopi de eclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quandiu ad easdem redierint eclesias in quibus primitus sunt instituti.
Si quis iudicem pro quibuscunque causis adversum sibi senserit, aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano. Quia unum deum patrem habemus in caelis, et unam matrem eclesiam, unam fidem, unum baptisma, ideo in una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram hereditatem regni cęlestis cupimus pervenire: quia non est dissensionis deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur.
Ut presbiteri potestatem habeant res eclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonum auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas eclesias dei, viduas et orfanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium, vel falsum testimonium, neque per periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra eclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. ||fol. 135v|| Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina misteria conturbaverit, vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Ammonemus atque praecipimus ut decimas deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse dare sibi constituit: quia timendum est ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
Reum confugientem ad eclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac menbra eis optinere studeant. Tamen legittime conponat quod iniquę fecerunt.
Si quiscumque [o] ex gradu eclesiastico sine testamento et sine cognastione discesserit, hereditas eius ad eclesiam ubi servivit devolvatur. Similiter de sanctimonialibus.
Praecipimus ut in eclesiis aut in domibus eclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.
Quicunque beneficium eclesiasticum habent, ad tecta eclesiae restauranda vel ipsas eclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbyter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Oblationem quoque et pacem in eclesia facere iugiter ammoneatur populus Christianus: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pollulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerint, excommunicandum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum eclesiarum numerus moderetur.
Praecipimus ut unusquisque conpater vel proximi spiritales filiolos suos catholice instruant.
Canticum turturpe atque luxoriosum circa eclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.
Nemo fiat clericus nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ut episcopi abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ubi personat, et sumat cibum cum benedictione et laude dei secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude facite.
Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant. Quia sunt quedam modo iudicanda, quaedam dei iuditio reservanda. Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat ||fol. 136r|| dominus, qui et inluminavit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de eclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem querat vagandi, et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo.
Ut viduae non sint in deliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicuti decet.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vetigalium vel curationis domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eius ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, aeclesie suae eas vindicare santimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, eclesiae vindicandam. Hi vero qui actiones suas eis commiserunt, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra eclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exactione crediderit, vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum conpellatur exsolvere.
Ut si quilibet hominum res eclesiae per mendatia vel mala ingenia in precariam sibi adquirere et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris eclesię delata fuerint, ipsa eclesia res suas, quę ei mendaciter abstracte fuerunt, pleniter atque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per eadem mendatia, propter cupiditatem ipsius precarie, eidem ęclesię tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.
Modo penitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excomunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a domno imperatore impetretur adiutorium qualiter, si qui publicę peccat, publica multetur penitentia; ut secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.
Si episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus et ministrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra quattuor menses per conpetentem iudicem in scriptis manifestaverit quod huiusmodi munus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non paciatur.
Perlatum ad nos est quod inter heredes eclesiae in rebus propriis constitute dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur ut unius altaris quattuor partes fiant, et singule partes singulos habeant presbyteros sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est quod huiuscemodi eclesiae inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint [v], et simultates inter eas surrexerint, per quas sacerdos suo ibi offitio canonice canonicę fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis ut nullo modo ibi missarum sollemnia cęlebrentur donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ęclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.
Dictum nobis est quod quidam de plebis auter [x] ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: quia bis vel amplius baptizatur aut confirmatur, non seculo sed soli domino sub abitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat, vel spectaculis adtendat, per tres annos a sacro ministerio perhibeatur. Et si dignam penitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est quod quidam legitima servorum matrimonia potestiva quadam praesumptione dirimant, non adtendentes illud evvangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut coniugia servorum non dirimantur, aetiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perspeximus quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indigatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet ut et ea confiteantur que per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi anime pestes tanto periculosius ledunt quanto subtilius serpunt.
Nullas sub Romana ditione constitute eclesię, vel sinodochię, vel monasteriorum rectores, earum rem immobilem liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio enim est venditio, donatio, permutatio, emfiteoseos perpetuum contractum omnes omnino convenit ut se ab huiuscemodi alienatione abstineant.
Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam ||fol. 137r|| fit eclesiam, ita duntaxat ut et deo, remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: D[elictum meum] [d] cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor adversus me iniustitias meas domine; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostolum institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur. Confessio itaque quae deo fit, purgat peccata. Ea vero que sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgantur peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerunque medicorum operatione.
Quia igitur, apostolo testante, non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc penitentiae iudicio praecaveri debet ut nullus sacerdotum umquam aut gratia aut hodio alicuius persone secus iudicet quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem eclesiasticam consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter persone cuiuslibet acceptionem his quos sanare cupiunt, cauterio aut ferre aut duris aliis quibuslibet rebus parcunt, multo magis his observandum est qui, non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est penitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificationem corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et profecti Romani, et praetores populi, et provinciarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magestratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis eclesiarum recludatur, poenas luiturus, et officium perdat.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in penitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et viniis eis interdictus est, mutata, non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent ut deliciosius, his interdictis, aliorum ciborum vel potionum appetitu videre cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quae in penitentibus potissimum vigere debet, et quorundam cyborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Illae inquam, ille magis parsimoniae servire censendum est qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam ex industria peccantes, propter aelemosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Aelemosina enim extingit peccata, sed ea quae aut necessitate, aut qua casu, aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero quae ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut elimosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet ut elimosinam faciat; sed ideo elimosinam facere debet ||fol. 137v|| [quia peccavit] [h]. Mentem enim et corpus, quae libido taxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterio introduxit, et quae non introduxit, dominio monasterio sit, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem penitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per eclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, inponi debet, repudiatis ac penitus elimatis libellis quos penitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas quae non moriebantur, et vivificabant animas quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt penitentiae modos, consuunt pulvillos, secundum profeticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universę aetatis ad capiendas animas.
Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et, quod est gravius, ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum eclesias dant vel auferunt. Unde oportet ut, canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi cuilibet presbytero eclesiam det. Quam si iniuste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa sua coram episcopo canonica severitate amittat.
Sunt in quibus locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbyteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerunque in simoniacham incidit heresem, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honore et cinculo expolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provincię eum teneat, et taxeotas vel currię sue connumeret.
In cena domini a quibusdam perceptio eucharistie neglegitur. Que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, eclesiasticus usus demonstrat.
Secundum beati Iacobi apostoli domentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbyteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in [q] vobis. Inducat presbyteros eclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini; et oratio fidei salvabit ||fol. 138r|| infirmum, et allevabit eum dominus. Et si in peccata sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda [huiusmodi] [r] medicina, que anime corporisque medetur langoribus.
Si sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod ararum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et co apparatu missarum sollemnia, exceptis basilicis, caelebrari debeant, et utrum celebrari debeant, quae in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes caelebrari ab episcopis vel presbyteris.
Quecunque aurium et ad oculorum pertinent [w] inlecebras, unde vigor anime emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
Nemo eclesiam aedificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat qui aedificare vult quid ad luminariam et ad custodiam et stipendia custodiam sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.
Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbyteri quoque et diacones in omnibus bonorum hominum exibitioni sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, que episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eos sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc cognovit, et non prohibuit, librarum auri multabitur.
Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res eclesiasticis eclesiis conlatas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia seccatores. Illis que ita utantur, non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
QUOD liceat episcopis, praesentibus presbyteris et diaconibus, de thesauro [d] aeclesiae familiae et pauperibus eiusdem aeclesiae secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerit, erogare.
Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eas eclesię ubi serviunt addicatur. ||fol. 138v|| [Corruptores earum] [f] similiter puniatur. Bona vero eorum fisci viribus vindicentur.
Presbyterum ordinari non debere ante legittimum tempus, hoc est, trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parroechiam suam diligenter perscrutari nitatur; ne aliquis presbyter ab alterius parrochiam in suam conmigrans officium caelebrare praesumat sine litteris commendatitiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum eclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen periculo capitali subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legittima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale sceles a religiosis [k] laicis non vindicetur, comes primatarum haec nostro fisco addicat. Si vero praeses provincie vindictam tali crimini inponere [l] neglexerit, cingulo careat, et quinque libras auri fisci viribus conpellatur.
Ut decime quae singulis dabuntur eclesiis, per consulta episcoporum a presbyteris ad usum eclesiae et pauperum summa diligentia dispensentur. [n]
De titulo minori ad maiorem migrari nulli presbytero licitum sit, sed in eo permaneat ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia qua et episcopus de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Si quis quolibet modo plasphemia in Deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes viduae cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversio; ne forte de eisdem dici possit ab episcopo: Quę autem in deliciis sunt, viventes mortuę sunt.
Comitibus, iudicibus, reliquoque populo expedit ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter dei amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile querat consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audient. Similiter vero et episcopi praedictas sublevare consolationibus.
Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res quae his relicta est auferatur cum fructibus et ceteris aemolumentis, ut vota defuncti impleantur.
Summopere admonendi sunt comites et iudices ne [viles et indignas perso]nas [u] coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt qui perierare pro nihilo ducunt, in tantum ut pro unius diei sacietate aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas peiurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi qui ppeiurant [v], sed etiam qui peiuris consenciunt, simili plectendi sunt damnatione.
Nullus Christianus pro quolibet placito vel iuditio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scripturis multis in locis magna interdicit auctoritate, testante scriptura, que ait: Munera excecant oculos sapientium, et subvertunt verba iustorum.
Non liceat Christianis Iudaeorum neque paganorum vel hereticorum res infiteoseos vel conductionis titulo here, neque suorum similiter [y] eis accommodare.
Placita quidem secularia in eclesiis vel in atriis eclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita sed ne ultra fiant interdicendum est cum auctoritate dominica, que expulsis de templo negotiatoribus adserens debere domum dei domum esse orationis.
Incestuosi, parricidę, homicide multi apud nos, heu pro dolor, repperiuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem acomodare, volentes in pristinis dedurare criminibus: quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerint revocari, quorum aliquos iam excommunicavimus. Sed illi hoc parvipendentes, in isdem perdurarunt criminibus. Quam ob rem vestram decernat mansuetudo quid de talibus deinceps agendum sit.
Ammoneat sacerdos fideles populos ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus, claudicantibus ne, vel etiam moribundis quicquam meredi, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Omnes homines admonemus ne per singula verba, quasi ad confirmationem suę adsertionis, nomen domini in vanum assumant, quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: ne adsumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim nomen dei adsumitur quando aliquis [d] ad singula verba quibus vult ut sibi ab alio credatur, deum omnipotentem testem regi de qua ait invocat, eumque sibi ita esse adiutorem sicut ea vera sunt quae loquitur. Nam et ipse dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti, Nolite, inquit, omnino iurare neque per celum, neque per terram, neque per capud tuum. Et cetera.
||fol. 139v||Ut laici omnino a presbyteris non audeant munera exigere propter commenda[tionem ecclesiae:] [g] quia propter cupiditatem plerunque a laicis talibus presbyteris aeclesie dantur qui ad peragendum sacerdotale offitium indigni sunt.
De pacis bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter clericos et monachos, et omnem populum Christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum. Et idcirco quicquid illud est quod nos ad vere pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquid nos vero ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.
Ut comites et iudices reliquisque populus oboedientes sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iustitias, et munera pro iudicio non accipiant, nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros faciat populus. Et psalmista: Beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitias in omni tempore.
UT unusquisque episcopus semel in anno circumeant parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis inpositam. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potestes pauperum obpressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Etsi contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur; ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab improvitate coherceat.
Ut presbyteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu [m] medicine vel sub cuiuslibet re donare praesumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Ut quisquis beneficium de rebus eclesię habet, ad tecta eiusdem eclesię restauranda vel ad ipsas eclesias edificandas omnino adiuvent.
Furti quocunque genere condempnatus infamis efficitur.
Iubemus in causa capitali absens nemo damnetur; quia neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litem
contestam praeceptor possessori restituat.
IN ISTO LOCO DESUNT QUEDAM CAPITULA.
Omnes nosse volumus quod incesti non sint legittime heredes, sed infamia sint notate utreque persone. Ideoque proximorum copula vel stupra, quasi quedam turpissima pestis, cavenda est: quoniam incesti usque ad canonicam separationem aeclesieque per publica penitentiae satisfactionem magis inter inarguminos vel audientes quam inter Christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.
Iudices observare ||fol. 140r|| debent ut liceat litigatori viciatam causam appellationis remedio sublevare, et appella[tores nec in carcerem] [s] redigant nec a militibus faciant custodiri. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplitium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus quia citius exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris.
[P]raecipimus ut non degradetur unaquaeque provintia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicunque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est, a suae iustis iudicibus provincie, et non ab externis, nisi fuerit appellatum.
Notum esse omnibus volumus quam iuste, sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Hoc est. Sic iuste vivete ut filii lucis nominari [w] valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque monet evangelium dicens: Videte ne graventur corda vestra crapula et ębrietate et curis huius vite. Pie etiam vivere vel patienter monet Paulus exhortando dicens: In omni patientia et doctrina. Et cum pietate regere domum monet. Et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Arguae cum omni imperio.
Statutum est ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is qui scripturarum protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Studendum sane omnibus est ut in habitu regionis quisque sacerdos permaneat, et ore profetico sibimet praecipi conseat dicenti: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest exclusare. Etenim de libris offitialibus, ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo usu haec requirenda ab illis erat qui spiritaliter vivebant, dicente grafopsalmo: In me sunt, deus, vota tua, quae reddam laudationes tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum, et profeticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, idem propheta dicit: Zelus adprehendit populum ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. Et idem propheta: Sacerdotes non dixerunt, ubi est dominus? Et tenentes leges meas, nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur quem dominus prophetam nescire se dicit?
Quicunque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur; et non ad alienos causa vagandi et proterviae, dimittens suam patriam, transeat; sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provincię iudicetur.
Volumus atque praecipimus, sicut synodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctae eclesiae sepissime ammoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui benefitia habent unde victum et vestimentum habere possunt, ut hoc iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi qui assiduę in praedictis locis domino ||fol. 140v|| [famulantes excubant, atque] [b] ibi assiduum divinum explent offitium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, id est, et benefitio et praebenda; atque si gradibus fruitur eclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ęclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis qui sibi de suo sufficiunt convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi qui, sua possidentes, dari sibi aliquit volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiant.
Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua forn[i]catus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patri et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugia copulari, sed sub magna districtione fieri.
Nullus igitur proprium filium de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Omnibus igitur clericis feminam secum [e] in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter fit contradictam.
Praecipimus ut in eclesiis aut in domibus eclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.
UT unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Laetaniae autem Greco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter letanias autem et exhomolegisin hoc differt, quod exhomolegisin pro sola peccatorum confessione agantur; laetaniae vero, que iudicantur propter rogandum deum et imperandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui actenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est ut nullus tondatur nisi legitima aetate spontaneaque voluntate, vel cum licentia domini sui.
Saeculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, saeculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt, tamquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum: ut videlicet et sic nobis suppetunt exterius serviant quatinus a supernae dilectionis studio animum non flectant.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, ||fol. 141r|| si liber fuerit, bannum nostrum, id est, LX solidos fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac pub[lice iuxta canonicos] [f] gradus paeniteat. Si autem servus vel eclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decaluetur, et iuxta episcopi proprii [g] iussionem paenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut eclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice paeniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad episcopum et canonicam paenitentiam venire distulerit, a comite conprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel enarguminos habeantur, id est, cum Christianis non obsumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint, et a tam nefandissimo scelere se segregare atque ad publicam paenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in eclesiam intrare, sed ante ianuam eclesiae excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea, vultu in terra prostrato, veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare; et lacrimis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem eclesiae et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum nunquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut acusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus, et elemosinarum largitionibus, atque ceterorum bonorum operum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Quam sit extraneus a Christiane fidei regula qui se defensorem severitatis insimulat, et veritatem ||fol. 141v|| ipsam munerum [acceptione] [h] commaculat, audiat se contra prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego [stridebo] [i] super vos sicut stridet plaustrum hosnestum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiatur.
Nulli Christianorum vel Iudeorum in utroque sexu promittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suae atque etiam virorum, iuxta legem quae in Christianis est lata, usque ad septimi generis gradum conubia ducere vel incesti macula operari. Huius igitur fide permixtionis incelebra talis multalabitur poena, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant [l], et exilio religati, sub publica penitentia maneant, eorumque bona ad filios quos de praecedenti coniugio [m] habuerint redeant; si tamen et ipsos aut in nullo Iudaicę praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivae nationis sordidaverit maculata. Quod si aut nullos habuerint filios, aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error, vel incesti foedaverit nastio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, qualiter principali discretione res ipsa aut in Christianis eorum heredibusve concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fere praecipimus, ut si quis Christianus vel Christiana, aut Iudaeus vel Iudaea, noviter nuptiale festum caelebrare voluerint, pon aliter quam cum praemisso dotis titulo, quo in Christianis salubri institutione preceptum est, vel sacerdotali benedictione intra sinum sanctae eclesiae percepto, coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam Christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit, vel sollemnitatem legis pro dotali titulo in quocunque transcenderit, aut C principi solidos coactus exsolvat, aut C publice verberatus flagella suscipiat. Excilicet dampna vel verbera singillatim unusquisque percipiat [n], videlicet tam ille qui nupsit quam ea quae nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis huius suscipiat.
Igitur Valentianus, cum ita saperet sicut Niceni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat inportunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana pro Trachias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt Hicpaucianum episcopum quatinus ||fol. 142r|| dignaretur ad emendationem docmatis interesse. His cum [adisset imperatorum et] [p] episcoporum legationum intimasset, respondens imperator ait: [Mihi quidem cum] [q] de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus haec [cura est apud] [r], semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in Lampsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter cetera, iuxta priores canones, episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et primo suo omnia eis reddi decreverunt. Et si quis post haec eos accusare vellet, eos periculo facere sanaverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in eclesiam convenientes, ubi testes essent singulorum qui dicebantur oppressi. Et reliqua.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeat medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienus. Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes ut nemini quidem perire honor debeat; se illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.
Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt, et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria quamlibet occasione plus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quae ei ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur [t], et ipse propriae sedi et pristino statu regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniustae sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et synodi episcopo fundit restituatur. Quia hoc non solum eclesiasticae sed etiam seculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in eclesia ne quisquam post alicuius [u] criminis penitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu [maneat, non desperatione indulgentiae sed rigore] [v] factum est disciplinae. Alioquin contra claves datas [eclesiae disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis] [w] in terra, soluta erunt et in caelo. Sed ne forsitan etiam de [ceteris criminibus spe honoris ecclesiastici animus] [x] intumescens superbe ageret penitentiam, [severissime placuit ut post actam de crimine damnabili] [y] paenitentiam nemo sit clericus; ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. [Nam] [z] et sanctus David de criminibus mortiferis aegit paenitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando [amarissimas lacrymas fudit] [a], utique dum negasse penituit; et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia; quit ibi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid ||fol. 142v|| [b] [addiderunt, quo salus tutius muniretur] [c], experti, credo, aliquorum fictas penitentias [per affectatas honorum potentias. Cogunt enim multas] [d] invenire medicinas multorum experimenta [morborum] [e].
Illam partem eclesiasticae disciplinae, [qua olim] [g] a sanctis patribus et a nobis saepe decretum est ut nec in praesbiteratus gradu nec in [diaconatus] [h] nec in subsequenti ordine clericorum ad eclesiasticam transire cuiquam [sit liberum, ut in] [i] integrum revoces ammonemus, ut unusquisque, non ambitione inlectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret; ita [ut si quis, sua] [k] quaerens, non quae Iesu Christi, ad plebem et ad eclesiam suam redire neglexerit, et ab [honoris privilegio] [l] et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit ut nullus [temere accuset episcopum] [p], neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet impetitionibus audiatur, dicente domino: Non suscipias vocem mendacii. Et ipsa veritas: Quod tibi non vis, alteri ne facias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui qui consensum praestat erranti? Vel proculdubio contra mandata dimittit qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritative conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam, aut eius correptionem, dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam haec fiant nemo praesumat episcopum manifeste accusare; quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit [q] absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et [alibi scriptum est: Si] [r] quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva [loquatur] [s], aut cuiquam insidias ponat. Et alibi. Sapiens non est qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non [t] [eris criminator] aut susurro in populis. [Non stabis] contra [sanguinem proximi tui. Leges meas custodite. Ego dominus. Si haec de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis] super [episcopos sunt custodienda; de quibus salvator ait: Qui vos] contristavit, [me contristavit]. Qui vos [tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Qui facit] iniuriam eis, [recipiet id quod inique gessit. Et in Daniele legitur: Confundantur omnes qui os]tendunt ser[vis tuis mala. Confunda]ntur in omnipotentia, et ro[bur eorum con]teratur, ut [sciant quia tu es Dominum Deus solus] et gloriosus super [orbem] terrarum. [Et iuxta antiquae institutionis edictum plus] erga corrigendos ag[ere debet benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio], plus caritas quam potestas. Et dominus per prophetam [monet dicens:] [u].
Stand: 2008-10-24