Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4635 [Buch 2]

(2.0)
INCIPIT LIBELLUS.
(2.1)
I.
DE EFFUSIONE SANGUINIS.

Quicumque effuderit humanum sanguinem [a], fundetur sanguis illius.

(2.2)
II.
De his qui nomen Domini in vanum assumpserit. [b]

Non adsumes nomen Domini dei tui [c] in vanum; nec habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen [d] Domini dei sui frustra. [e]

(2.4)
III.
fehlt

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillę consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.

(2.5)
IIII.
Ut qui hominem percusserit, morte moriatur.

Qui hominem percusserit, volens occidere, morte moriatur.

(2.6)
V.
De eo qui industriam proximum voluerit occidere.

Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab alteri meo evellens eum, ut moriatur. [f]

(2.10)
VI.
De his qui rixati inter se fuerint.

Si rixati fuerint viri, et percusserit [g] alter proximum suum lapide pugno, et ille mortuus non fuerit, et iacuerit in lectum; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen ut operas impensas eius in medicis restituat.

||S. 151||
(2.11)
VII.
De eo qui percusserit servum vel ancillam.

Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit pęnę: quia pecunia eius est.

(2.12)
VIII.
Ut si aliquis inter se fuerint rixati.

Si rixati fuerint homines, et percusserint quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dominus [h] quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicaverint.

(2.13)
VIIII.
De muliere si mortua fuerit.

Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

(2.14)
X.
De oculorum servorum.

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillę, et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillę suę, simili sententiae [i] subiaceat.

(2.15)
XI.
De bove cornupeta.

Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur, et non comedetur [k]. Dominus cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit haberi et nudius tertius, et contestatis domino illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si precium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus.

(2.16)
XII.
De eo qui cisternam aperuerit et foderit.

Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus, dominus cisternę reddit precium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.

(2.17)
XIII.
De bovum, si alium bovem vulneravit.

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendet bovem vivum, et divident precium et cadaver. Si autem dominus eius sciebat quod bos viciosus erat, et noluerit eum custodire, reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat.

(2.18)
XIIII.
De eo qui bovem aut ovem furatus fuerit.

Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque bove pro uno restituat, et quattuor oves pro uno ove. [l]

(2.20)
XV.
De eo qui lęserit agrum vel vineam.

Si lęserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depaschatur aliena, quicquid obtime habuerit in agro vel in vinea, pro dampni ęstimatione restituat.

(2.21)
XVI.
De eo qui ignem succenderit. ||S. 152||

Si egressus ignis invenerit spicas, et conprehenderit acervos frugum sive stantes segentes in agris [m], reddet dampnum qui ignem succenderit.

(2.22)
XVII.
De eo qui pecuniam commendaverit.

Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperit furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus domus applicabitur [n] ad eos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vestimentum, et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicarint, duplum restituat proximo suo.

(2.23)
XVIII.
De asino, bove, omnique iumento commendato.

Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medium quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat dampnum domino suo. Si commestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam [o] horum mutuo postularit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino praesente, reddere compellatur. Quod si im praesentiarum dominus fuerit, non restituatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis [p] sui.

(2.24)
XVIIII.
De eo qui dormierit cum desponsata virgine.

Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem. [q]

(2.30)
XX.
De deposito vel pignore dato.

Depositum tuum aut pignore datum aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditam invenerit, et iuraverit non invenisse, convictus delicti, reddit omnia quę per fraudem obtinere, terciam et quintam insuper partem domino cui fraudem intulerit.

(2.31)
XXI.
De turpitudine proximi.

Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Nec nullam discooperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est. [r]

(2.33)
XXII.
Non debere auguriari nec observare magos.

Non auguriamini; nec observabitis ad magos nec ad ariolis, nec ad aliquid sciatis per eos. Ego Deus vester. [s]

(2.35)
XXIII.
Nichil agendum contra ęquitatem.

Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, ||S. 153|| in regula, impondere, in mensura, stera iusta et ęqua sint pondera, iustus modius, ęquusque sextarius.

(2.36)
XXIIII.
De eo qui męchatus fuerit.

Qui męchatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium fecerit coniuge proximi sui, morte moriatur et męcus et adultera.

(2.37)
XXV.
De eo qui dormierit cum noverca sua.

Qui dormierit cum novercha sua, et revelaverit ignominiam patri sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.

(2.38)
XXVI.
Qui de furtum fuerit confessus propter deum.

Si propter deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddet capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.

(2.39)
XXVII.
De eo qui ferro percusserit hominem.

Si quis vero percusserit hominem, et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii, et ipse moriatur. [t]

(2.44)
XXVIII.
De vinea altero semine non serenda.

Non seres vineam tuam altero semine; nisi quę nascuntur et vinea, pariter sanctificentur. [u]

(2.47)
XXVIIII.
De puella virgine desponsata.

Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, qui humiliavit eam.

(2.48)
XXX.
De desponsata virgine in agro reperta.

Si autem in agro reppererit vir puellam quę desponsata est, et dormierit cum illa, ipse moriatur solus. Puella nihil paciatur.

(2.49)
XXXI.
De eunuchis.

Non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et abscio veretro ecclesiam Domini; nec ingredia eam manzer, hoc est, de scorta natus. [v]

(2.51)
XXXII.
De voto non differendo.

Cum voveris votum domino deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, repitabitur in peccatum, donec facies quod ore proprio domino promisisti.

(2.52)
XXXIII.
De eo qui uxorem acceperit.

Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullę iniungantur necessitates publicę; sed vacabit absque culpa domini sui; et ut uno anno lętetur cum uxore sua.

(2.53)
XXXIIII.
Ut non occidantur patres pro filiis, ne filii pro patribus.

Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patres; sed unusquisque pro peccato suo morietur. [w]

(2.55)
XXXV.
De viro et mulierem.

Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit ||S. 154|| mulier de viro non posse nubere cum ea; si qua poterit probare quod verum sit, accipiat alium. [x]

(2.63)
XXXVI.
De uxoribus et viris se dimittentibus.

Ut hi vel he qui uxores aut viros dimittunt non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur.

(2.64)
XXXVII.
De episcopis litigantibus.

Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius sed suę provinciae iudices quęrat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo licerat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum audire Romanum.

(2.65)
XXXVIII.
Ab heretico nullus benedictionem accipiat. [y]

Ut ab heretico nullus benedictionem accipiat. [z]

(2.68)
XXXVIIII.
De presbyteris.

Illos homines qui illi presbiteri baptizaverunt qui nescierunt iuxta praeceptum Domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, neque sanctę Trinitatis mystica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, quia sine fide sanctę Trinitatis sunt baptizari. [a]

(2.70)
XL.
De eo qui semetipsum occidit.

De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit, consideratum ut si quis conpaciens vel elemosinam dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant, quia incomprehensibilia sunt iudicia dei, et profunditate consilii eius nemo potest investigare.

(2.71)
XLI.
De incesti.

De incestuosis et parricidis, et canonicę coerceantur; sicut de illo iudicatum est qui matertere suę filiam stupravit, ut coniugium ultra non petat, et milicię cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si feris remanere, tempora penitentię secundum canones pleniter exsolvat.

(2.72)
XLII.
Ut nec a clerico filacteria nec ab ullo fiant christian[o]. [b]

Ut clerici vel laici filacteria vel falsa inscriptiones aut ligaturas, quę imprudentes pro febribus aut aliis bestibus adiuvari putant, nullo modo vel ab illis a quoquam christiano fiant, quia magice artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud quod apostoli et canones sanxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio fiat. [c]

(2.75)
XLIII.
Ut nullus vitam sin[e] c[ommunione finiat]. [d]

Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit ut nullus presbyter amplius [e] quam unam ecclesiam ||S. 155|| sibi vindicet. Quia sicut quisque secularis non amplius [f] quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbyter non amplius quam unam habere debet ecclesiam. [g]

(2.81)
XLIIII.
De presbyteris ab ignotis episcopis ordinatis.

Presbyteros quos unusquisque episcopos in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse annon qui eos ordinaverunt, si bone actionis et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecraentur [h], et sic ministerio sacro fungantur. [i]

(2.83)
XLV.
Ut omnibus maxima cura sit ne sine episcopi vitam finiat aliquis.

Ut omnes maximam curam habeant ne sine confirmatione episcopi qui vitam finiat, anima quę periclitetur.

(2.84)
LXVI.
De his qui fidelium oblationes auferunt.

Qui fidelium oblationes ab eclesiis vel a iure sacerdotum auferunt, vel ablatas acipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ecclesię dei fraudatores [k] existunt: quia ecclesię aliquid fraudari vel afferri sacrilegium esse a maioribus approbatur [l][m]

(2.87)
XLVII.
Ut nullus habeat nisi legitimum coniugium.

Ut nulli liceat nisi legitimum [n] habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo [o] sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut proprie reconcilietur coniugi.

(2.88)
XLVIII.
De his qui episcoporum vocationem contempserint.

Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate, ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus quousque quod commisit emendet, hac reatum suum usque ad satisfactionem canonicę diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesie quę gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem inmelioratus episcopo, canonie reddatur. [p]

(2.90)
XLVIIII.
De eo qui occiderit monachum aut clericum. ||S. 156||

Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et deo in monasterio serviat cunctis diebus vite suę, numquam a seculum reversurus, et septem annos publicam poenitentiam gerat. [q]

(2.92)
LI. [r]
Ut puella desponsata non detur alteri viro.

Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.

(2.93)
LII.
Baptizati cum catecumenis non manducent.

Non licet baptizatis cum caticumenis manducare, nec osculum eis dare, vel ave eis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo, aut cum gentilibus?

(2.94)
LIII.
De presbytero ordinato.

Si quis presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur, et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit.

(2.95)
LIIII.
Si liber ancillam in matrimonium accepit.

Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt. [s]

(2.98)
LV.
De sacerdotibus et levitis atque monachis.

Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorumque lege Salicae sunt [t] addita componatur, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, nobis persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitę suę sub ardua pęnitentia deo serviat, nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus, neque uxori copulaturus. [u]

(2.101)
LVI.
De blasphemia in deum.

Si quis quolibet modo blaphemiam in deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur, et publica pęnitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur, ecclesie quę mio [v] canonice reddatur. [w]

(2.103)
LVII.
De privilegiis aecclesiarum.

Ut privilegia quę ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt semper maneant incorrupta. [x]

(2.106)
LVIII.
De incestis et criminosis.

Ut de incestis et criminosis magnam curam [y] habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animę eorum addistricto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac penitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant. Et ut quattuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.

(2.107)
LVIIII.
Ut episcopi iudices publicos commoneant.

Ut episcopi iudices publicos commoneant ut in dies cęleberrimos, hoc est nativitatem Domini nostri Iesu Christi, et sanctam resurrectionem, ac pentechosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam Domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit, quandiu loci ||S. 157|| illius episcopi visum fuerit ab ecclesię liminaribus arceatur. [z]

(2.111)
LX.
fehlt

Quecumque a singulis regibus circa sacras sanctas ecclesias sunt constituta, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub pęna sacrilegii iugi solidata ęternitate serventur. Clerici etiam, non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. [a]

(2.115)
LXI.
De sacrilegium.

Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit ut in ecclesias earumque res inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui loco quę aliquid quę non oportet iniurie inferet, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur ut episcopus iniurię proprie ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquid [b]. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.

(2.116)
LXII.
De aecclesiasticis.

Si ecclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionem, ecclesię cui factum est componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est LX solidi persolvatur. [c]

(2.118)
LXIII.
De episcopis et reliquis sacerdotes.

Consecratio episcopos et reliquos Domini sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia.

(2.119)
LXIIII.
Ne iudęi adhęreant christiani.

Placuit ne iudeis mancipia deserviant vel adhereant christiana. [d]

(2.122)
LXV.
Ne iudei sint super christianos.

Ne [e] iudeis administratorio usu sub ordine vilicorum atque actorum christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si episcopus, aut presbyter, aut diaconus fuerit, proprio submoveatur a gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inobędientes, anathematizentur.

(2.123)
LXVI.
De clericis falsariis.

Si presbyter vel diaconus in causa peccuniaria falsum testium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur, et legitimis pęnis subiciantur [f]. Ceteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur, et legitimis subiciantur disciplinis.

||S. 158||
(2.124)
LXVII.
Clerici non habeant actiones secularum.

Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium magister, vel curam domus, vel procuratori litis, vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesię suę eas vindicare sancimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, pęnam peccuniarum, quam episcopis existimaverit exigere, ecclesię vindicandam. Hii vero qui acciones suas eis commiserint, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant accionem. Si vero quis eos publico debito vel accione crediderit, vel fideiussores eos receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.

(2.125)
LXVIII.
De clericis qui de ęcclesia desistunt.

Clericis de ecclesia desistentibus, ut aliis in loco revocatis, si [g] redierint discessi, nihil eis prestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cędar.

(2.126)
LXVIIII.
Quales sint clerici.

Nemo fiat clericus nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est. [h]

(2.128)
LXX.
De ordinatione sacris.

Lector, subdiaconus, diaconus, presbyter, si clericatus honorem contempserint [i], curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.

(2.129)
LXXI.
De iniuria episcopi.

Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilium mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit, vel lętania everterit, capitali periculo subiaceat. Si autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur. [k]

(2.134)
LXXII.
De rebus aecclesiae ablatis aut fraudatis.

Si quis cuiuscumque munuscula ecclesię, sanctis scripturarum titulis collata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitis deo collata [l] reddiderit, ab ecclesię catholice communione pellatur. [m]

(2.138)
LXXIII.
De diripiendis.

Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut peccora aut iumenta diripiantur, et ex hoc cęteris probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicaverit, centum viginti flagella publice extensus accipiat. [n]

(2.141)
LXXIIII.
De apostatis [o].

Quicumque post sanctę religionis professionem [p] apostatant et ad seculum [q] rede||S. 159||unt, et postmodum pęnitentię remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.

(2.142)
LXXV.
De excommunicatis.

Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam a tocius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet. [r]

(2.144)
LXXVI.
De expositis infantibus a collectione eorum.

Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si his qui collectus est, intra decem dies quęsitus agnitus [s] quę non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumpniator extiterit, ut homicida, ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas. [t]

(2.146)
LXXVII.
Servo non credatur.

Servo pęnitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine si petierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.

(2.147)
LXXVIII.
Ut testes adtestificentur.

Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant sed praesentes, quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis causis testimonium dicant nisi de his tantummodo quę sub praesentia eorum acta esse noscuntur.

(2.148)
LXXVIIII.
Quales debeant scripturę valere.

Scripture que diem et annum habuerit et videnter expressum, atque secundum legis ordinem cumscripte esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roborate, omni habeantur stabiles firmitate. [u]

(2.161)
XC [v].
Si possessor per violentiam expellatur.

Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia praecedat, si causa meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quę possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iuditium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.

(2.162)
XCI.
Ut fideles fidem sanctę Trinitatis discant.

Ut fideles fidem sanctę Trinitatis discant; in qua, inter cetera, credere oportet quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, pęnitentia, et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in ecclesia per Christum, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu ||S. 160|| Christi resurrectio futura sit et cetera. Quam fidem memoriter teneant, et suis sacerdotibus eam reddant, et exponent per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter atque veraciter populum doceant: quoniam primum fundamentum christiane religionis fides catholica est. Et hęc fides tunc vera est et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est spe, caritate, humilitate [w], castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iusticia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate, et ceteris his similibus. Quę omnia in dilectione dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest deo placere, nec salvus esse. [x]

(2.170)
XCII.
Populus oblationes in ecclesia faciant.

Placuit ut fideles oblationes eorum sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltim dominica die communicent, nisi criminali peccato et manifesto impediantur; quia aliter salvi esse non possunt: quoniam Dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et qui manducat me, vivit propter me, et cetera exempla quę prolixa sunt hic scribere. [y]

(2.175)
XCIII.
Presbyteri annuntiant populum ut filiolos de sacro fonte suscipiant.

Adnuntient presbyteri ut neque viri neque femine de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter simbolum et orationem dominicam tenuerint.

(2.176)
XCIIII.
Ut silentium in ecclesia teneatur.

Placuit ut fideles silentium in ecclesia teneant, et devote verbum dei audiant, et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur, quoniam [z] illis dictum est: Templum dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus obędiant, et instruatur pro quid missa vel sacerdotes constituti sunt; et intelligant vim et ministerium dominici corporis et sanguinis et misse, sive precumque in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circum astantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, quibus tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suę, tibi reddunt vota sua ęterno deo vivo et vero, et reliqua. Instruantur [a] etiam ut cognoscant potestatem pontificum in ligando atque solvendo, et cetera quae ad illos pertinent [b], atque reliquorum sacerdotum, ut timeant et venerantur, secundum Domini praeceptum, eorum sacerdotes, et qualiter in his offendere solent eis adnunti||S. 161||etur. [c]

(2.187)
XCV. [d]
Ut legitima ieiunia in anno agantur.

Iterum admoneant sacerdotes ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL dies ante nativitatem Domini, et XL ante pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum mortem hęc observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et pęnitentię servire oportet. Preter hęc autem legitima tempora ieiuniorum, omnis VI feria propter passionem Domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.

(2.188)
XCVI.
Ut infantes non afferant ad baptismum nisi duobus temporibus.

Placuit ut populus ad baptismum eorum infantes non afferat nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, et quomodo in hoc offendunt instruantur.

(2.189)
XCVII.
De die dominico.

Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est, agrum, pratum, vineam, vel si qua graviora sunt, in eo non facietis, nec causis nec calumpnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has siquidem praecipuas festivitates adnuntient presbiteri ut diebus dominicis sabatizare, id est, natale Domini dies IIII, VIII Kalendarum ianuariarum, in circumcisione Domini Kalendis ianuarii diem unum, in epiphania VIII, idus ianuarii diem unum, in purificatione sanctę Marię IIII. Nonas februarii diem unum, in pascha Domini usque in octabas pasche post dominicam dies III. In ascensione Domini diem unum, in natali sancti Iohannis Baptiste VIII. Kal. iulii diem unum, in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli III. Kal. iulii diem unum [e], in assumptione sanctę Marię XVIII. Kal. septembris diem unum, in transitu sancti Martini III idus novembris diem unum, in passione sancti Andreę apostoli II Kal. decembris diem unum.

(2.190)
XCVIII.
Adnuntient presbyteri eodem modo sabbato.

Adnuntient presbyteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter celeberrimum habeant ut sanctum pasche, et ieiunium, et missam, et baptismum.

(2.191)
XCVIIII.
Quod cum deo in baptismate fecerunt. [f]

Adnuntiet unusquisque presbyterorum publica plebi ab inlicitis conubiis abstinere, et secundum Domini mandatum legitimum [g] coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hac propter servitium dei. [h]

(2.193)
C.
Ut presbyteri sollicite curent. [i]

Placuit fideles intellegant pactum qui cum deo in baptismate fecerunt. ||S. 162|| A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius instruantur fideles. Si vero iura humane paccionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti patique cum deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda? [k]

(2.196)
CI.
Ut presbyteri sollicite curent.

Quando populus ad ecclesias venerit, tam per dies dominicos quam et per sollempnitates sanctorum, aliud non ibi agat nisi quod ad dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illa luxa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco; quia hec de paganorum consutudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat. [l]

(2.198)
CII.
Ut pro defunctis amicorum.

Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonice sententię subiaciant.

(2.199)
CIII.
De excommunicatione episcoporum vel sacerdotum.

Placuit ut fideles eos quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit non recipiant antequam pęnitentiam accipiant et ad confessionem veniant. [m]

(2.202)
CIIII.
Ne presbyter erigat se ad aliud altare.

Ut nullus presbyter in ecclesia consecrata aliud altare erigat nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum. [n]

(2.205)
CV. [o]
De die dominico, in quo Dominus surrexit.

Placuit ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et iudei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus, stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus quę ad animam pertinent utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo Kyrie eleison decantent. Similiter et pastores peccorum eundo et redeundo in campum et ad dominum faciant, ut os eos veraciter christianos et devotos esse cognoscant.

(2.206)
CVI.
De reconciliandis pęnitentibus. ||S. 163||

Quia varia necessitate prepedimur canonum statuta de reconciliandis pęnitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur ut unusquisque presbyter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis pęnitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio prębeatur.

(2.207)
CVII.
Qui sint dies purificationis mulieris.

Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII. pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in misterio accipitur. Nam si hora eadem quia genuerit, actura gratias, intret [p] ecclesia, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam ei pęnam suam culpam deputamus. [q]

(2.211)
CVIII.
De eo qui ad mallum non venerit.

Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit, si eum somnis non detinuerit, XV solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad secundum et tercium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in banno mittatur, donec veniat et de re qua interpellatus fuerit iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quę in banno misse sunt rex interrogetur, et quicquid inde iudicatus fiat. Prima mannicio super noctes VII. secunda super XIIII. tercia super XXI. quarta super XLII. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum rex interrogetur.

(2.212)
CVIIII.
De eo qui filio non habuerit.

Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincias fuerint ordinati, traditionem faciat.

(2.213)
CX. [r]
De denarialibus.

Homo denarialis non antea hereditate in sua agnitione poterit quam usque ad terciam generationem perveniat. Homo cartularius similiter faciat.

(2.214)
CXI.
Ut omne sacramentum in ęcclesia iuretur.

Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur. Et quod in ecclesia iuran||S. 164||dum est, vel cum VI electis, vel si XII esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum Deus adiuvet, et illi sancti quorum iste reliquie sunt, ut veritatem dicat. Si res interciata furto ablata fuerit, liceat ei super que res interciata fuerit sacramento se excusare de furto, quod nec suę voluntatis aut conscientię fuisse quod ablatum est, et aliud tantum sine damno restituat.

(2.215)
fehlt
De vitia ut caveant.

Placuit ut fideles caveant vitia que ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatores, coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse providendum illis est. [s]

(2.220)
fehlt
Ut fideles a vitiis abstineant.

Placuit ut fideles a vitiis detestandis, quę habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quę apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, ire, rixe, dissensiones, detractiones, invidia, inimicitię; de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur cum male fecerint, exultant in rebus pessimis. [t]

(2.228)
fehlt
Ne praesumat hominem sine causa.

Ut nullus praesumat hominem ad iuditium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat. [u]

(2.230)
fehlt
De coniugio, quod a deo sit constitutum.

Placuit ut fideles sciant coniugium a deo esse constitutum, eo quod non sit causa luxurię sed causa potius filiorum adpetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores diligere, eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis. [v]

(2.232)
fehlt
Ut nullus ebrius suam possit in mallo conquirere.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus. [w]

(2.234)
fehlt
De missis dominicis discurrentibus.

De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus precipimus ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam, excepto suo prato.

(2.235)
fehlt
Ut a coitu pregnantium fideles abstineant.

Placuit ut fideles se abstineant a coitu pregnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum Domini ||S. 165|| sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur. [x]

(2.240)
fehlt
Qualiter fidelibus christianis incesta cavendi sint.

Placuit ut fideles agnoscant qualiter incesta christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque ad deum exorandum sibique propitium faciendum sepius quam actenus fecissent frequentent, et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis occiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda, et quod hi qui hęc in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent. [y]

(2.244)
fehlt
Ut fideles iusta iudicia iudicent.

Placuit ut fideles iusta iuditia iudicent, et munera pro hoc non [z] accipiant, et ut falsum testimonium vitent, et a detractione se abstineant, necnon a ceteris malis quę longum est dinumerare.

(2.245)
fehlt
Ut ęcclesiae earum iustitiam optineant.

In primis omnium iussum est ut habeant ecclesię earum iustitias et in vita illorum qui habitant in ipsis ecclesiis et post, tam in peccuniis quam in substantiis earum. [a]

(2.256)
fehlt
Capitularium dominicum.

Ut tlectiones [b] in ecclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romane ecclesię fiat cantatus. III. De Notariis, ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. IV. De ceteris disciplinis ecclesię, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinali arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis, et de his qui assumunt et de ecclesiis non curant, et hoc omnimodis emendentur; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis. [c]

(2.260)
fehlt
De derelinquentibus seculum. [d]

De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(2.261)
fehlt
Ut servi proprii non tondantur.

De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram. Et ut ibi satisfiat et ville non sint desolatę.

(2.262)
fehlt
Ut superfluę congregationes nullatenus fiant.

De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque quantis consilium dare potest. [e]

||S. 166||
(2.273)
fehlt
De negotiatoribus.

De negotiatoribus qui partes Clavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant [f], id est, partibus Saxonię [g] ad Bardenuvvc, ubi praevideat Hereti, et ad Ceslaubim Adalgaudus [h] praevideat, et ad Margadebruc praevideat Atto, ad Herfesfurt praevideat Madalgaldus, et ad Alagastat, similiter ad Forachem et ad Brehembrec, et ad Ragenesbruc praevideat Otulfus, ad Lavariocam Warnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventus fuerint portantes, omnem substantiam [i] orum auferantur ab eis. Dimidia quidem pars partibus palatii; alia vero medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur.

(2.274)
fehlt
De clamatoribus. [k]

De clamatoribus vel causedicis qui nec iuditium scabinorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint, et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant, et ibi discutiantur sicut dignum est. [l]

(2.276)
fehlt
De his qui conspirationem fecerint.

Conspirationes quicumque facere praesumpserit, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum, singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detondant [m]. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non poterint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat. [n]

(2.284)
fehlt
De falsis monetis.

De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut in nullo alio loco moneta sit nisi in palatio nostro; nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii qui modo monedati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur. [o]

(2.286)
fehlt
Ut census regalis unde solvatur.

Census regalis undecumque olim legitime exigebatur, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de [p] rebus. [q]

(2.289)
fehlt
De libris canonicis. ||S. 167||

Volumus et ita missis nostris mandare praecipimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus. [r]

(2.299)
fehlt
De his qui terrenis mercimoniis insistunt.

Placuit ut ammoneantur omnes fideles qui negotiis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam accipiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de animę suę salute cogitat, valde a via veritatis oberrat, et iuxta quaendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in ceteris apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex est enim Deus de his omnibus. Sicut ab his qui labori agrorum et ceteris laboribus victum atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes instant, decime et elemosinę dande sunt, ita his quoque qui pro necessitatibus negotiis insistunt faciendum est. Unicuique homini Deus dedit artem qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, anime quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.

(2.300)
fehlt
De audientia ęcclesiasticis [s]

Placuit ut quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint. [t]

(2.302)
fehlt
De clericis superbis.

Ut clerici qui superbi vel contumaces sunt coherceantur; ut minores, qui maioribus interrogaverunt iniurias, metum habeant: quia manifestum est illos non esse dei qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbie inventor et princeps est. Ut si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacię et superbie in omnibus frangi.

(2.303)
fehlt
De his qui statuta patrum violant.

Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur. [u]

(2.305)
fehlt
De presbytero qui se ab episcopo suo diviserit.

Si quis presbyter contra episcopum suum inflatus scima fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, aut separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso, anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude [v] decipiat. [w]

(2.307)
fehlt
Ut episcopus lapsum incurrens. ||S. 168||

Si quis episcopus, quod non optamus, [x] in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XIIcim episcopis audiatur.

(2.308)
fehlt
Ut episcopi plebes alienas non usurpent.

Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes aliene, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.

(2.309)
fehlt
De episcopo qui ab aliquo impetitur.

Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam [y] questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint. [z]

(2.313)
fehlt
De non condempnando [a] virum.

Non est iustum condempnare virum cuius causa a liquidum non est examinata. [b]

(2.316)
fehlt
De his qui libellos famosos inventi fuerint.

Si quis inventi fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur.

(2.317)
fehlt
Ut delator nisi correxerit communionem ne in finem accipiat.

Delator si quis existerit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.

(2.318)
fehlt
fehlt

Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris [c] vero diebus, conhibentibus personis, illa quę iusta sunt habeant licentiam iudicandi; excepta criminalia negotia. [d]

(2.321)
fehlt
De clericis, qui arma praesumpserint. [e]

Ut clerici qui in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterio pęnitentię contradantur.

(2.322)
fehlt
Ut nullus regum huius canonis censuram in aliquo violare permittat.

Huius constitutionis forma servetur, ut exsacrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicę fidei semper a domino reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam. [f]

(2.325)
fehlt
De metropolitana.

Placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes, in metropolitana sede, tempore quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferamus.

(2.326)
fehlt
Ut dignitatem amittant.

Placuit ut omnis quia in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis sue sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et tes||S. 169||tificandi vel accusandi nullam habeant licentiam. [g]

(2.328)
fehlt
Ut non varientur quę propter utilitatem sunt instituta.

Quę ad perpetuam utilitatem sunt instituta nulla commutatione varientur. Nec ad privatum trahantur commodum quę ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo dampnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat. [h]

(2.331)
fehlt
De presbyteris qui contra canones ad comitatum ire voluerint.

Ex relatione quorundam didicimus qualiter presbyteri [i] qui contra canones adversum nos ad comitatum, nescio quia audaci temeritate, ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinamus; in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestrę caritatis est ęstimare qualiter habeantur. Quibus obicere debetis, quod iuxta canones fortiter incurrere, et qualiter presbyteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum prorupta audatia devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.

(2.332)
fehlt
De sacerdotibus.

Nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iuditio definire priusquam universa que gesta sunt veraciter audiamus.

(2.333)
fehlt
Quod Dominus, qui animas hominum salvat, imitatores nos velit esse pietatis.

Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores vult esse suę pietatis, ut peccantes quidem iniustitia coherceat, conversos autem misericordia non repellat. [k]

(2.335)
fehlt
De communione ęcclesiarum.

Illud quod ab antecessoribus nostris constitutum est, et nos approbamus, ut suarum rerum omniumque ecclesiarum communione sint interim contenti quousque a nobis causa tam minetur [l][m]

(2.337)
fehlt
De his qui a sedibus suis fuerunt pulsi, et alii in illorum loca substituti.

Plurimos fratres sedibus suis pulsos in exilia audivimus deportatos, atque in loco superstitum alios substitutos. His primitiis vulneribus adhibeatur medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquant. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio oportet ius proprium reformari.

||S. 170||
(2.338)
fehlt
De his qui non debent redire ad militiam secularem.

Quod ad militiam secularem post pęnitentiam redire nemo debeat. Nec eis iustam superesse querimoniam qui se ab incoatis disceptationibus sponte subtraxerint.

(2.339)
fehlt
De his quos oportet maioritate curari.

Si extiterint aliqui fratres desides vel negligentes, quos oporteat maori[n] auctoritate curari, si tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum dixit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quę moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est? [o]

(2.341)
fehlt
De apostolicas sanctiones.

Ita unanimes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolice sedis decreta temerare.

(2.342)
fehlt
De amicitię familiaritate.

Omnes, ut non contendant, protegat amicitiam. Nam et apostolus ad Chorinthios scribit [p]: Cum sint inter vos emulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humanitate mentis, invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respiciant, sed aliorum.

(2.343)
fehlt
De aliena gentis hominibus.

Aliena gentis homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negotiorum vero discussionem et resultamus et prohibemus. Quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus herent. [q]

(2.347)
fehlt
De vera caritate.

Placuit ut ammoneantur omnes fideles quod hęc sit vera caritas qui deum diligit pulsquam [r] se et proximum tanquam se, et qui nihil vult alii facere nisi quod sibi vult fieri, et plura quę recenseri longum est. Nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipientis rebus caritatem putant, non mediocriter erant, dicente apostolo: Regnum dei non est cibus et potus. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sunt, et inter virtutes computanda.

(2.348)
fehlt
Contra presbyterorum definitionem.

Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, matertere, seu eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate, in iuditio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitan parentes eiusdem cognitionis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.

(2.349)
fehlt
fehlt

Filio vel heredi contra priorem iustam ||S. 171|| aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuste repellitur pręsumptio illius qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere. [s]

(2.351)
fehlt
Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit.

Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem [t] adhibeat cui credi possit, ut excusatio ignorantię auferatur. Quod si aliter fecerit qui comparaverit, a iudice districtus, auctorem presentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quem si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem quod cum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, acceptam precii mediętatem, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant quod furem fideliter quęrant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem, tantumque empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit, et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quem emptor quiete possideat. Hęc et de servis forma servabitur.

(2.352)
fehlt
Ne testificentur manumissi.

Libertus vel liberta [u] in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere amittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut promissum est et de servis: quia indignum nostra pensat clementiam ut libertorum testimonia ingenuis dampna concuciant. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium a tercia generatione amittantur.

(2.353)
fehlt
Si possessor per violentiam expellatur.

Quicumque violenter expulerit possidentem priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quę possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iuditium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.

(2.354)
fehlt
Si ad diripiendum quisque alios invitasse repperiatur. [v]

Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem evertat, aut peccora vel animalia quęcumque diripiat, illi cuius res direpta est in septuplum quę sublata sunt restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos soldos componere compellantur [w]. Aut si non habuerint unde componant, CL flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro in statu reddantur.

(2.355)
fehlt
Ut socios suos nominet apud quem pars rapinę fuerit inventa. ||S. 172||

Apud quem scelus agnoscitur et pars rapine fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quę ablata vel eversa fuerant quadrupli compositione restituat. Quod si certe apud servum rapine pars reperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat. [x]

(2.357)
fehlt
De non suscipienda criminatione adversus doctorem.

Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia indignum est ut hi qui throni dei vocantur aliqua monitione turbentur. [y]

(2.363)
fehlt
De iudicibus ęcclesię. [z]

Caveant iudices ecclesię ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam ferant: quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro falso dabunt. [a]

(2.365)
fehlt
Qui episcopum accusat, dei ordinationem accusat.

dei ordinem accusat, in qua constituuntur, si quis episcopum accusat vel condempnat, dum minus spiritalia quam terrena sectatur.

(2.366)
fehlt
fehlt

Volumus atque praecipimus ut omnes ditioni nostrę deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam et Franci, Alamanni, Bauvarii, Saxones, Turingii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Langobardi, Wascones, Beneventani, Gothi, Hispani, ceterique [b] nobis subiecti omnes, licet quocumque videantur legis vinculo constricte vel consuetudinario more conexi, hanc sententiam, quam ex sexto decimo Theodosii imperatoris libro capitulo videlicet XI.mo [c] ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus, et inter nostra capitula pro lege tenendam consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus lege cunctis perpetua tenenda, id est, quicumque litem habens, sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam cęperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosancta legis antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iuditium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim quę in iuditio captiose praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit sacrosanctę religionis auctoritas. Omnes itaque causę quę vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententia terminate, perpetuo stabilitatis iure firmentur. Nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo per[S./fol. 173]hibitum omnes iudices indubitanter accipiant. Nec alius audiatur cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud enim est veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibate protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, maliciosa litium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac pęne perpetuis actionum laqueis implicati, ab inprobis petitionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat, etiam hac sumus lege complexi, gravtatem [d] tuam et ceteros pro utilitate omnium im perpetuum observare conveniet.

(2.367)
fehlt
Ut ea illibata serventur.

Ea que circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.

(2.368)
fehlt
Ut privilegia que propter religionem instituta sunt, nulla interminatione novam utilantur.

Non novum aliquid praesenti sanccionem praecipimus, sed illa quę olim videntur indulta firmamus. Privilegia igitur quę olim reverentia religionis obtinuit mutilari sub pene etiam interminatione prohibemus, ita quoque ut qui ecclesie obtemperat, his quibus ecclesia benefitiis perfruantur.

(2.369)
fehlt
De confirmatione episcoporum. [e]

Hominum confirmatio ecclesiarum, altarium, virginum, chrismatum, presbiterorum, diaconorum, et subdiaconorum consecrationes a chorepiscopis actę, ab episcopis canonicę ordinati sunt reformande canonicęque sunt peragende; quia chorepiscopi hęc contingere non debuerunt, nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, quę non habuerunt. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, si irrita talis ordinatio et confirmatio ac consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem chorepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.

(2.370)
fehlt
De generali populi.

Flexis omnes precamur poplitibus maiestatem vestram ut episcopi deinceps, ||fol. 173v|| sicut actenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos [f] nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideat in parrochiis, deoque fidelibus famulari studeant, et eorum sacrosancta misteria canonicę et deo placide peragere satagant, atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter, missasque decantare, et letanias atque elemosinas agere decertent. Quosdam dam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Hęc vero valde periculosa et oppido sunt cavenda. Quę idcirco suggerimus ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit Dominus, quando eos in tabus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt. Quoniam illi qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt, quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt si remanserint quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc [g] eorum precibus adiuamur, et modo eorum pressuris gravamur. Quando vero Moyses expansis ad cęlum manibus orabat, vincebat Israel. Et quando a precibus cessabat, et manus eius gravabantur, priusquam sustentate fierent, et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt. Predicta obnixe omnes precamur, et ut concedantur [h] rogamus: quia nullatenus volumus absentire ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet ceterorum, ad benedictionem dandam, et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul eum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratus est, fulciamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem nisi bene docti, et ipsi electione atque permissione propriorum episcoporum; qui tamen tales sint de quorum scientia et vita ac conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vobis et omnibus scire cupimus, quod non propterea hęc petimus ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si Dominus posse dederit, augere ||fol. 174r|| desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus, et deo potius ipso amminiculante placere mereamur. Scimus enim res ecclesię deo esse sacratas, scimus eas esse [i] oblationes fidelium et precia peccatorum, quia propter si quis eas ab ecclesiis quibus a fidelibus collatae deo quę sacrate sunt autfert, proculdubio sacrilegium committit. Cecus enim est qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesię tradit, domino deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia, et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus quas deo dare desiderat, et in ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero deo atque dedico omnes res quę hac in cartula tenentur inserte, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum aut pro cumque illas deo libare voluerit ad serviendum deo ex his in sacrificiis missarumque sollempniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum alimoniis, et ceteris divinis cultibus, atque illius ecclesię utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub pęna sacrilegii ex hoc domino suo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid ait nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ecclesię vero fraudare vel auferri indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim ut rerum ecclesiarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficiamur, aut talibus laqueis umquam devinciamur: quoniam scimus anathematos homines, vel sacrilegos, non solum infames, et a consortio fidelium, priusquam hęc per publicam satisfactionem ecclesię et episcoporum reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspitio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctae dei ecclesię fidelibus funditus auferatur, profitemus omnes, stipulis dextris in manibus tenentes, ea que propriis e manibus eicientes, coram deo et angelis eius, ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec talia ||fol. 174v|| facere, nec facere volentibus consentire, sed magis, deo auxiliante, resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctę dei ecclesię et nostris notum esse cupimus, quod cum his qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesię cui ipse res iuste esse debentur, et maxime et proprii episcopi, res ecclesię a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire, nec cibum sumere, nec ad ecclesiam vel ad palatium aut in itinere [k] pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua peccora cum eorum peccoribus aut pastum ire aut simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis, nisi pro emendationem, ante publicam emendationem et ecclesię satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim quia perit iustus pro impio. Tales vero a nobis, si nos fideles habere vultis, segregate et in ergastulum sub publica pęnitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo hęc omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris et nostris, futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere iubere, et inter vestra capitula interpolare praecipite. Quod ita factum est omnibus liquet.

(2.371)
fehlt
Ne episcopi ad bellum pergant.

Omnibus notum esse volumus quia non solum ea que super episcoporum et presbiterorum hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis concedere obtamus, sed quicquid pro sanctę dei ecclesię et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus. Et quando, vita comite, deo auxiliante, ad generale placitum venerimus, sicut petestis consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissimae domino anniculante cupimus. Modo ea que generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere a cunctis sanctę dei ecclesię nostrisque fidelibus ob dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus, et ad proximum sinodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus.

(2.372)
fehlt
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus. ||fol. 175r||

Primo omnium monemus ut fides catholica a presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum Domini omnipotentis in lege est dicentis [l]: Audi Israel. Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute. [m]

(2.377)
fehlt
Ex quibus supra aliquod sacerdotibus.

Item placuit nobis ammonere reverentiam vestram ut unusquisque vestrum praevideat per suam parrochiam ut ecclesia dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata deo cum magna veneratione habeantur [n], et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in ęcclesiis non agantur: quia domus dei domus orationis debet esse, non spelonca latronum. Et ut intentes habeant animos ad deum, quando veniunt ad missarum sollempnia; et non exeant ante conpletionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt que odit Dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans [co]gitationes [o] pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum deum sapiens est, secundum deum beatus est. Melius est videre quod capias quam desiderare quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est ubi multa consilia. Deus enim in cęlo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stulticia. Obsecramus omnes ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in evangelio praecepit: Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, et glorificent patrem vestrum qui in cęlis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium dei. Et non solum [p] servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregentur, sibique socient. Et ut scole gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, ||fol. 175v|| grammaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene habeant emendatos: quia sepe dum bene aliquid deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evangelium, psalterium, missalem scribere, perfecte ętatis homines scribant et cum omni diligentia. [q]

(2.379)
fehlt
Ex quibus supra aliquid sacerdotibus.

Item ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in hominibus agere; qui nudi cum ferro dicunt se alicubi data se pęnitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserint, in uno loco permaneant laborantes et servientes et pęnitentiam agentes, secundum quod sibi canonicę impositum sibi sit. [r]

(2.381)
fehlt
Ex quibus supra sacerdotibus.

Studendum est episcopis ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad iuditium cohortentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani pontificis concilia celebrare. Episcopi intercessionem prestent his qui iniqua vi opprimuntur. Nullus episcopus nisi in legitima sinodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud primates. Accusatores et accusationes quas lege seculi non adsciscunt canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari. Nam et Liberius papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii episcopi, qui eum dampnare noluerunt, exilio sunt dampnati, quorum exemplum omnes convenit sequi sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita, et conversatio accusantium inquiratur. Et postea quę obiciuntur, fideliter pertractentur. Quia nihil aliter fieri debet nisi impeditorum prius vita discutiatur. Non est auctoritas quemquam clericorum [s] iudicare vel dampnare ||fol. 176r|| antequam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a conprovincialibus terminetur. Ultra provincię terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus, nec provocatus, pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condampnare virum cuius causa a liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore [t]; quia et Dominus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos, atque suis rebus expoliatos, sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, ęquo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recta sapientes in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi esse videbantur. Placuit ut si quęcumque persona contra episcopum vel actores ecclesię [u] se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat quę in querimoniam deducuntur, quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Si quę causę vel contentiones inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exorte, placuit ut secundum sinodum Nicęnam congregantis omnibus eiusdem provincię episcopis iurgium terminetur; nec cui liceat, sine praeiuditio tamen ecclesię Romanę, quę in omnibus causis debetur reverentia custodirque relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliarum provinciarum episcoporum iuditium expetit vel pati, nisi fuerit provocatum. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem maiores causę in medio fuerit devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beatę consuetudo exigit, post iuditium episcopale referatur. Prudentissime iustissime quę decreta Niceni concilii atque [v] Africani decreverunt quęcumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iuditio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suę providentię vel etiam universale ||fol. 176v|| provocare. Servata que scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quę sunt per unamquamque provinciam ipsius provincię sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super [w] cetis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provincia episcopis. Quęcumque sunt ad religionis observantiam pertinentia [x], locis suis et a suę dioceseos synodis [y] audiantur [z]. Unaqueque provincia suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopis sit contenta. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen. Et reliqua. Qui sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias que sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eas aliqua praesumptione confundant. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat, atque illuc celebrare divina misteria inconsulto eo [a] cui commissa est, praesumat.

(2.382)
fehlt
Capitulis domni Karoli regis.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut fęnum tollere, aut granum, sive peccora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere, hęc ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso [b] factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XIIcim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententię subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare quę sibi commissi iniuste fecerint. Dignum est enim ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant rationes, si aliquid praede egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent, ut talia non audeant perpetrare. [c]

(2.385)
fehlt
Ut vexatio in praediis ecclesiarum.

Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi cęlestium secretorum dicata a quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis pręsumpserit, post debite ultionis sacrimoniam, quę erga sacrilegos iure promenda est, exilio publice deportationis urentur.

(2.386)
fehlt
Ut capitale supplicium excipiat.

Qui manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam religatione aut deportatione insule plectatur, sed suplicium capita||fol. 177r||le excipiat, nec interposita provocationis sententia quę in eum fuerint dicta suspendatur: quoniam multa facinora sub uno violentię nomine continentur, cum aliis vim inferre temptationibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cedesque crebro deteguntur admisse. Unde placuit ut si forte quis vel ex possidentis parte, vel ex eius qui possionem temerare temptaverit, interemptus sit, in eum suplicium exeri qui vim facere temptaverit, et alterutri parti causam malorum praebuit. [d]

(2.390)
fehlt
Ut capitale supplicium excipiat.

Quicumque a divis principibus constituta sunt, vel singuli quique [e] antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub pena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. [f]

(2.392)
fehlt
Quam servari debeat potius quam auferri.

INIQUUM EST et sacrilegii instar ut quę pro salute vel reliquie [g] animarum suarum unusquisque venerabili ecclesię contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri et in aliud transferri. [h]

(2.397)
fehlt
Ut nulli qui diversis sceleribus implicati sunt.

Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magnosque cucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi.

(2.398)
fehlt
Ne ante iudex iaculetur in eum sententia.

IUDEX criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur, aut convinctus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur. [i]

(2.401)
fehlt
De episcopo deposito qui se ad Romanum pontificem reclamaverit.

Si quis episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudeo Romani episcopi determinata.

(2.402)
fehlt
De praedicatoribus ęcclesię.

Quod omnibus fidelibus omnibusque [k] ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Marię, quę eo quod Moysi famulo Domini propter Ethiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit. ||fol. 177v|| Et illud psalmistę: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et Dominus per Moysen ait: Diis non detrahes, et principi [l] populi tui non maledices. Et si [m] David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittant in unctum Domini vel in praedicatores sanctae dei ecclesiae. [n]

(2.404)
fehlt
De sacrilegis, quod fures sint testes scriptura.

Omnibus sciendum est quod sacrilegi fures sint cuncti qui res ecclesię diripiunt, vastant, invadunt, vexantque, aut a [o] iure ecclesiarum [p], quibus tradite fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Augustinus in omelia quadragema octava evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas. Ecce fur est Iudas. Et ne contempnas, fur sacrilegus, non qualiscumque fur; fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque furti et pecculatus enim dicitur furtum de re publica. Et non sic iudicatur furtum rei private quomodo publice. Quanta vehementius iudicandus est sacrilegus fur, non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui aliquid de ecclesia autfert vel furatur, Iude perditori comparatur. Nota quod aliquid de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus asseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iude perdito aequiperet. Et post pauca: Quare, inquid, loculos habuit cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et ecclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo quę ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesię offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab ecclesia eius tolluntur, proculdubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat ut ecclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et praedia et manicipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia inlicitum sit ea que conferuntur ecclesię auferri beati Hieronimi scribentis in expositione Mathei evangeliste verba ita testantur. Omnes, inquid, qui stipe templi et his quę conferuntur in usus ecclesię abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum ||fol. 178r|| redimentium mendatium et sanguinem salvatoris. [q]

(2.407)
fehlt
Quod omnia quę domino offeruntur, proculdubio et consecrantur.

Omnia quę domino offeruntur, proculdubio domino consecrantur. Et non solum sacrificia quę a sacerdotibus super altare domino consecrantur oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, edificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, peccoribus, pascuis, membranis, mobilibus [r] et inmobilibus, vel quęcumque de his rebus quę ad laudem dei fiunt, vel subplementum sanctę dei ecclesię eiusque [s] sacerdotibus atque ornatum pręstare possunt, domino ecclesięque sive a quibuscumque ultro offeruntur, domino indubitanter consecrantur, et ad ius pertinent sacerdotum. Et quia Christum et ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quęcumque ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesie vel in supradictis vel in quibuscumque speciebus sive pollicitationibus sive pignoribus, sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab ecclesia eius quocumque commento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam rapere furtum est, praecipuę Christo domino nostro, qui est rex regum et Dominus dominantium, aliquid auferre, alienare subripere vel vastare sacrilegium est. Omnes namque ecclesię praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus nisi per puram probatamque atque publicam penitentiam, et per ecclesię satisfactionem episcoporumque per manus inpositionem, iuxta canonicas sancciones reconciliationem, regnum dei possidebit, et non solum a regno dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae ecclesię, et praecipuę ab illius quam lesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi [t] post praedictam satisfactionem, nec vivis nec mortuis communicare minime debemus: quia qui rapit peccuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi, et lupi, atque homicide; pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo dampnati coram deo et sanctis eius efficiuntur. [u]

(2.409)
fehlt
De ordine incestuoso.

Si quis non eo gradu si incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est coniunxerit, usquequo pęnitentiam ||fol. 178v|| sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quo quomodo praedicti se incesto convixerint, episcopi seu presbiteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum denuntient; ut cum ipsis denuntiatum [v] fuerit, se ab eorum communione et cohabitatione sequestrentur. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, ut per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separationem et pęnitentiam fateatur. [w]

(2.411)
fehlt
Ut nullus devotam deo virginem vel viduam coniugem accipiat.

Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sive viduitatis continentiam professam, vel suam proximi generis, aut etiam de cuius ammixtione incestivę notam possit subire infamie, inlicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium quod a [x] meliori praeposito deducitur ad deterius, et sub falsi nominis copula incestiva pollutione et fornicacionis inmunditia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amundo cuiuslibet gentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel iudice, etiamsi nullus accuset, omnimodis separati, exilio perpetuo religentur; nec aliqua indefinitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur. [y]

(2.415)
fehlt
De fornicatio omnibus peccatis.

Quod bene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis, et puteus inferni, ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, precium scorti [z] vix unius est panis; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente. [a]

(2.417)
fehlt
De commutatione.

Commutatio, si non fuerit per vim et metum [b] extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.

(2.418)
fehlt
De excommunicandis iudicibus.

Ut iudices aut potentes qui pauperes obprimunt, si commoniti a ||fol. 179r|| pontifice suo se non emendaverit, excommunicentur.

(2.419)
fehlt
De iudicio episcopi.

Precipimus ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur et episcoporum in iuditio emendentur. [c]

(2.421)
fehlt
Quod maximum peccatum sit spiritalis. [d]

Sciendum est omnibus quod convictio spiritalis cummatris maximum peccatum sit, et divortio separandum, atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum. [e]

(2.424)
fehlt
fehlt

Iubemus omnes scire omnibusque [f] populis sacerdotibus praedicare atque sub pęna sacrilegii denuntiare quantum malum et quam maximum flagitium sit cum deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum deo devotis, maximęque cum sanctimonialibus et sacratis deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindicte reus sit puer ante dominum suum qui uxorem Domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille qui sponsam Christi creatoris cęli et terre putredinis suę libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescistis quia corpora vestra templa sunt spiritus sancti? Et alibi: Nescitis quia templum dei estis, et spiritus dei habitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idolatrię servituti [g] adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatore iungit dicens: An nescitis quia iniqui regnum dei non possidebunt? Nolite errare; quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum dei possidebunt.

(2.425)
fehlt
Ut quia necessitas bellorum cogit, pars pecunię.

Assentimus cum consilio servorum dei et populi christiani; propter inminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quę in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pęccunię in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus id est duodecim denarii ad ecclesiam vel monasterium reddatur; eo modo ut si moriatur ille cui peccunia commodata [h] fuit, ecclesia cum propria peccunia [i] revestita, et iterum, si necessitas cogat et princes iubeat, precarium renovetur, ||fol. 179v|| et rescribatur [k] novum. Hoc omnino observetur, ut in ecclesie vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur [l], quorum pecunia in precario praestita sit, sed si paupertas cogat, ecclesię et domui dei reddatur integra possessio. [m]

(2.427)
fehlt
Ut neque rex neque secularium quisquam per vim praedia ęcclesiarum rapiat.

Omnibus, nos ipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus ut nullus laicus homo, vel imperator, vel rex, aut aliquis praefectorum vel comitum, seculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat aut a nobis competere vel quocumque modo invadere praesumat monasterium aut praedia vel quascumque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatisse, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere quę fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem [n] et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile Christi, et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores est te scripture sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in certo divitiarum, sed in deo, qui praestat omnia. Tales, si ecclesię correctionem non recipiunt [o], ethinici et publicani sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesia dei. Talibus, quia et hic et ibi reperiuntur, cum tuba dei plangamus, ne tacentes dampnemur, aut simul cum eis pereamus. Si autem impietate horribilis est deo, ille qui impie agit, certo separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat nisi a deo eiusque atque sanctę ecclesię fidelibus separationem, sicut in veteri et novo testamento iuditium de anathemate significat.

(2.428)
fehlt
De his qui non solum de rebus suis aliquid ęcclesię conferunt, sed etiam ab aliis collatas iniuste possident.

Placuit nobis, et ab omnibus observare convenit, ut qui nonnulli memores sui per quas liber scripturas pro remedio animę suę de facultatibus [p] suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quoniam adversis deum minus timentibus hactenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iudicii Domini qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegata si iniuste possedit praesumpserit, ||fol. 180r|| quę retinere, et vetita comperta, res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus, a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium nisi conculpam propriam rerum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare Domini properare permittitur qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi [q] sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio ut vindictam ammonitio manifesta praecedat, et res urpatas iniuste qui abstulit [r], adhibita ęquitate restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, postea praedonem sacerdotalis [s] districtio maturata percellat. Neque quisquam per interregna absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; quia dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanccionibus contraierit, et quę neglexit, legibus emendare tardaverit, vel deinceps in praedicta nequicia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videbatur perdat, et a nobis seculariter et legaliter strinctim [t] fortiterque puniatur, et a sacerdotibus cęlesti gladio [u] feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunis, sed etiam anathematizatus moriatur. [v]

(2.430)
fehlt
Quod homicidę ante deum deputentur qui res ecclesię vastant.

Volumus omnes scire quod Christi ecclesię pecunias auferunt, resque eius fraudant, rapiunt, vastant, vel diripiunt, homicidę ante deum esse deputantur: quia res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.

(2.431)
fehlt
Ut capitali pena multentur.

Sub pęna capitali sacrilegia, adulteria, praedationes, vastationes que in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemus, ita ut si voluntarie quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat, et omnes res eius tam mobiles quam et immobiles fisco nostro socientur, vel ecclesię cuius res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quę sunt res ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripi. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, qui sunt raptores, regnum dei possidebunt. Et si hi qui res fratrum diripiunt, ||fol. 180v|| a regno dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis qui res deo dicatas diripiunt vel auferunt. Nam quanto gravius quis in praesenti sęculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.

(2.432)
fehlt
De viris, quod in castitate uxores debent diligere.

Omnibus scire volumus quod, iubente domino, viri uxores suas in castitate debeant diligere, et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam atque cuncta quę necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod et nos, qui ministri Domini sumus, nec sine causa dei gladium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.

(2.433)
fehlt
De conservanda fide inter virum et uxorem.

Scire omnes volumus, sicut et sepius a Domini episcopis et reliquis dei servis ammoniti sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis, veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis neque pellicem neque concubinam habere. [w]

(2.435)
fehlt
Ut hi qui incentes apud principem vel apud alios accusaverint damnentur.

De his qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero secularis, pęnam quam ipsi, sicut victi essent, passuri erant patiantur. Et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a sacerdotibus publica paenitentia multentur, ut spiritus salvus sit in diebus Domini.

(2.436)
fehlt
Ut clerici de his causis quę seculi leges non admittunt.

Nulle causę a iudicibus ecclesiasticis audiantur non continentur, vel quę prohibite esse noscuntur.

(3.5)
fehlt
fehlt [x]

Penes episcopos erit potestas modum conversationis pęnitentum probantes vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere [y]. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inq


Stand: 2008-10-24