Ut unaqueque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici qui praeficiuntur in thoycis [x], vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaqua civitate sunt, secundum sanctorum patrum tradiciones, potestate permaneant, nec per contumatiam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent evertere huiuscemodi forman quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiaceant. Si vero laici vel monachi fuerint, conmunione priventur.
Quod non oporteat sacerdotem vel clericum habentes adversus invicem negocia proprium episcopum relinquere et ad secularia negocia convolare.
Penes episcopos erit potestas, modum conversationis penitentum [y] probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tenpus adicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis inperciatur humanitatas [z].
Conversatio paenitentum et fides tempus adbreviat.
Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.
Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordia pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit.
Si quis episcopus dampnatus a sinodo, vel presbiter aut [a] diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, sive presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia sinodo restitucionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de ecclesia; et maxime si postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesię, simul orandum. Ab alia ecclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam sediciosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationibus, in locis quibus renunciaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negociis communicent, vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ecclesia cui in initio ab episcopo praetitulatus est, et ad quam confugit quasi ad porciorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus ||fol. 189v|| fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia ut hi qui persecutionem paciuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum est ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium vel favorem alicuius terminos patrum statutos transcendat. Quamquam novelle suggestionesque vel obscures [b], vel sub genere latent, inspecte a modo firmam [c] accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedampnari. Universum concilium dixit: Nemo contra prophetas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo.
Transgredientem canonum definicionem excommunicatum esse praecipimus.
Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providenciam gerere.
Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.
Satisfactio [d] penitentię non est tam [e] temporis longitudine quam cordis compunctione pensanda.
Tempora pęnitudinis [f], habita moderatione, episcopi arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos. Pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates.
Qui tales ordinant sacerdotes quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec prestare regimen, sed augere discrimen.
Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt consecrarunt. Unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt. Nec ei sacramento unquam intererunt quod neglecto iudicio prestiterunt.
Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quae facte sunt ordinationes inlicite, removeantur. Nec tantum putemus peticiones valere populorum ut cum his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, que nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur [g].
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis ante audienciam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit ut presbyteri non vendant rem ecclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopi sui.
Clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex iusu episcoporum vel presbyterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis vel cum his quibus episcopus aut presbyter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbyteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi clerici praesentes sunt aut graves aliqui christiani.
Ut prime sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, vel aut aliquid huiuscemodi, sed tantum prime sedis episcopus.
Paenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitro paenitentiae tempora decernantur.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrande.
Placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliam ecclesiam in diocesi constituta se conferre vel in re propria diucius quam oportet constitutum curam vel frequentationem [i] agere et propria plebem negligere.
Defensores aecclesiarum adversus potencias secularum vel divitum ab inperatore sunt poscendi.
Placuit ut quocienscumque concilium congregandum est, episcopi et presbyteri, qui neque aetate neque aegritudine aut alia graviori necessitate inpediuntur, conpetenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant.
Placuit ut qui semel in ecclesia legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.
Paenitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis pęnitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, sexta feria ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat, atque illuc celebrare divina misteria, inconsulto eo cui conmissa est, praesumat.
Rite bapzatos illos dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine patris et filii et spiritus sancti necesse est provideri.
Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fece, a suo est [l] officio promovendus. Et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divine militiae desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolitus vel subdiaconus quattuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordines quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia que dicta sunt de eo non probentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Non debere quaequam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam: quia timeo ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit si silentio faveamus errori.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus.
Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus liminibus, nec in alterius parrochia quicquam praesumat; ne usurpatione alicui sacerdoti in alterius concedatur [r] iniuriam.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicuius conditione obligatis, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum peticio aut voluntas accesse||fol. 191r||rit qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis qui divine miliciae fuerit adgregandus.
Eaque male pullulant radicitus evellantur, et messem dominicam zizaniam nulla corrumpant.
Usuram non solum clerici sed nec layci christiani exigere debent.
Aliter nobis commissos regere non possumus nisi eos qui sunt perditores aut perditi zelo fidei dominice persequamur, et sanis mentibus, ne pestis hec lacius divulgetur, si veritate qua possumus abscidamus.
ANte tribunal domini de reatu negligentiae si non poterit excusare qui plebem suam contra sacrilege persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus nisi quemadmodum apostolus docet diens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
INteriorum ordinum culpe ad nullos magis referende sunt quam ad desides negligentesque doctores: qui multam sepe nutriunt pestilenciam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
IN hisque vel dubia vel obscura fuerint id noverimus sequendum quod nec praeceptis evangelicis contrarium nec decretis sanctorum invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est [u] viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nupciale non fuisse misterium.
Non est coniugii duplicatio quando, ancilla relicta, uxor assumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, ut qui pro inlicitis veniam poscit, etiam multis licitis abstinere.
Nulla lucra negociationis paenitentibus exercere convenit. Quia [v] difficile est inter vendentis [w] ementisque commercium non intervenire peccatum.
Reatu maiore delinquid qui pociore honore perfruitur; et maiora facit vicia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pavorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit inlicite, aut a decessoribus suis invenit amissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit.
Nec tantum putemus peticiones valere populorum ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesy paenitentem, vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbyteri in parrochia presbyter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi, in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis archeantur.
Demoniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Malo bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec ecclesia sacramenta commaculant.
Qui, interveniente repudio, alio se matrimonio copular; quos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissotiatum [y] videatur coniugium, ad aliam copulam festinarunt, ne possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae persone, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrantur.
Ut unusquisque episcopus habeat suę parrochię potestatem, et regnat iuxta reverentiam singulis conpetentem, et providentiam gerat omnis possessionis [z] quibus sub eius est potestate.
Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provinciae.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, con summa reverentia et timore dei. Participet autem et ipse quibus indiget; si tamen indiget. [a]
Non est permittendum turpis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdocium provehendi.
Qui sunt supra diocesym episcopi nequaquam ad ecclesias que sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eos aliqua praesumptione confundant.
Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero quę scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa que sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Si quis a metropolitano leditur, apud primatem dioceseos iudicetur.
Clericos vel laicos accusantes episcopus aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discuciatur [b] existimationis opinio vel suspitio.
IS qui in aliquibus criminibus inretitus est vocem adversus maiorem natu non habet accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, placet.
Placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quod non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi [c] episcopo episcopatum, antequam causa eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis episcopus accusatur, ad primates ipsius provincię causam eius deferat accusator.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet pulsetur persona.
Concilium universale nonnisi necessitate faciendum.
Causę que communes non sunt in suis provinciis iudicentur.
Unaqueque provintia [d] suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provintię quicquam praesumat.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quacumque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres iam, sed postuletur ad numerum ||fol. 192v|| unus vel duo in eadem plebe cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo persone contradicentium. Postremo vero illa que obitiunt pertractentur [e]. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum conperimus, eo quod quidam chorepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inposicionem manuum tradant, et aliam que solis pontificibus debentur contra fas peragant, presertim cum nullum ex LXX discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inposicionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus propriis sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et forman LXX. videntur esse. Ut conministri autem, propter studium quod erga pauperes exibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctę synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque conti sint.
Placuit ut omnes servi vel liberti omnesque infames persone ad accusatione [f] non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt.
Placuit ut quocienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, adprobare non valuerint, ad cetera non admittantur. [g]
Canones Africane provincię vel etiam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quecumque negocia in suis locis ubi orta sunt finienda. Maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suę provinciae vel etiam universale provocare.
Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio qui in vicinis locis commemorantur, et proclamaverit agendum sibi negocium in ur||fol. 193r||urbe [h] Roma, alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iuditio episcopi Romani determinata.
Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in provincia episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua dicitur nuptiale non fuisse misterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit; nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viri nunc te [i] carent culpa, si mulieres que a viris habebantur in matrimonio non fuerunt [k]. Quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, clamante canonum tuba: Nullus metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid, subauditur, conprovincialium coepiscoporum nisi quantum [l] ad propriam pertinet parrochiam.
Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas sancti leges non admittunt, et nos submovemus.
Si quae cause vel contentiones inter clericos et laycos, vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exorte, placuit ut secundum synodum Nicenam, congregatis omnibus eiusdem provintię episcopis, iurgium terminetur. Nec cui liceat, sine praeiudicio tamen Romane ecclesię, que in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincias dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provintias [m] vel aliorum conprovincialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Querendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei his qui accusat et his qui accusatur.
Ut hi qui non sunt bone conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint sacerdotes liberos et legitimos accusare.
Episcopi pontifici a quo consecrati probantur praeiudicium inferre nullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatur [p], ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia quę per suggestiones inimicorum amiserat legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul prius statui pristino reddatur; ipseque [q] demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, ad accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel adsequendi aliquid deneganda est licentia.
Clerici de iudiciis [r] in cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatoris persona in [s] iudicio episcoporum culpabilis, id est, sceleribus inretita, apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Item constitutum est ut nulli interventori licitum sit cathedram cui intercessor datus est quibuslibet populorum studiis vel sedicionibus retinere.
Placuit ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.
Providendum [t] est in omnibus ne in aliquo apostolica vel canonica decreta violentur.
Carolus gratia dei rex regnique Francorum rector et devotus sanctae ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolice sedis hortatu, omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illa tantummodo qui propter divinum misterium, missarum scilicet solempnia adinplenda et sanctorum patrocinia portanda, [u] ||fol. 194r|| ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos episcopos cum capellianis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit.
Ut sacerdotes neque christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et accipitres et falcones non habeant, interdicimus [v].
Statuimus ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros ante probationem sinodalem in ęcclesiasticum ministerium [w] non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur: quia deteriores sunt secularibus.
Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante graphione qui defensor ęcclesię est, ut populus dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcicias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos [x] vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes [y], sive hostias inmolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini; qui potius quam ad misericordiam sanctos [z] suos ad iracundiam provocant.
Statuimus ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat populum confirmare et plebes docere et investigare, et prohibere paganas observationes, divinosque vel sortilegos, auguria, philacteria, incantationes, vel omnes spurcicias gentilium studeat.
Decrevimus iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbyter in parrochia habitans [a] episcopo subiectus sit illi in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem [b] et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cena domini semper novum chrisma ab episcopo suo querat. Et de vetere nullus baptizare ||fol. 194v|| praesumat; sed ardere in luminaribus ęcclesię vetus non tardet. [c]
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et pęnitentibus; ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione [d] atque viatico non transeant. Et de ieiunio quattuor tempores.
Ut ad mallum venire nemo tardat, unum circa estatem, et alterum circa autumnum. Aliud vero, si necessitas fuerit, vel si denunciatio regis urgeat, vocatur venire nemo tardet.
Ut quando denunciatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc negligens appareat. [e]
Nullus sacerdos nisi in locis deo dicatis, vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis, misas celebrare praesumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes qui rite non sapiunt adinplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque hęc pleniter emendatum habeant.
De his qui recedunt de corpore penitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inposicione eis communicare, quod morienti sufficit consolacioni secundum definitiones patrum, qui huiusmodi [f] communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine paenitentum. Ut ostensis [g] necessariis penitentiae fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscumque alterius episcopi sive ęcclesię sive privatas res aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione [h] conpetere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus et a communionis sequestratus [i] quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
Secunda vice, propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum sanctorum episcoporum ammonitione [l] instructi, sanctorumque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi, electione ceterorum, propter ||fol. 195r|| benedictionem et praedicationem populique reconciliationem [m], et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis pęnitencias dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem inpendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum sanctorum pignora et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus qui pugnare debet, auxiliante domino victor existat, et non sit populus sicut sacerdos. Reliqui vero qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, letanias, oblaciones, elemosinas faciant, orantes deum cęli ut proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque deo amminiculate existimus. Gentes enim et reges earumque sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores extiterunt: quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Spaniarum, Langobardorum, nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; qui propter praedictum nefandissimum scelus nec victores extiterunt, nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes mavolumus cum paucis et licitis, domino opem ferente, victores existere quam cum multis et inlicitis terga, quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redempcione, et post christianis, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur. Ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita se habeant, elegimus pocius, domino et miniculante nobisque illis et cunctis eorum ecclesiis opem ferente, nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra hęc faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam, peccatis exigentibus, ||fol. 195v|| timemus, si talia et tam inlicito eis aut inperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus. Quia non solum qui faciunt, sed et consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus quia corruent ante nos omnes pagane gentes, et erimus victores; insuper et bene agentes, domino auxiliante, vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi, et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus [n] nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam christianos quam paganos necarent, nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auffere vel minorare [o] eis voluissemus, quod nullatenus facerae velle vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut hęc cercius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus ut nullus res ecclesie nisi precario possideat. Et postquam ipse precarie finite fuerint, faciant potestative speculatores ęcclesię utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant. Ita tamen ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et sic a rectoribus earundem ecclesiarum precarie, si renovande sunt, canonice renoventur [p]. Novimus ergo multa regna et reges eorum propterea cecidisse quia ecclesias expoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt, vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ecclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti werterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna celestia perdiderunt, atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. Quę omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum ||fol. 196r|| dare volumus; sed, quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui, per deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamur quae nec talia faciant vel facere volentibus consenciant; sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum dei pro viribus existant; ne in foveam in quam praedicti reges et regna ceciderunt cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut hec devocius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus [q] ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo unquam tempore, absque consensu et voluntate episcoporum in quorum parrochiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocumque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus penis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis dei ęcclesię precibus et oblationibus careat, nec elemosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ęcclesię auferre, alienare, vastare, vel subripi, maxime omnes scripture divine testantur. Et beatus Simachus papa [r] sinodali sentencia cunctos feriendo dicit. Iniquum est, inquid, et sacrilegii instar, ut quae [s] vel pro salute vel pro requie anima suarum unusquisque venerabili ęcclesię pauperum contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta hęc eadem testantur, que scrutari [t] et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino sub pena sacrilegii generaliter omnibus cunctarum ecclesiarum rerum invasiones, vastaciones, alienaciones, sacerdotumque [v] et reliquorum servorum dei oppressiones, vexaciones, atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicaciones, sodomiticasque luxurias, atque incesta vel cuncta inlicita coniugia, homicida iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia inlicita, pro quibus non solum regna vel reges sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia, deo auxiliante, per merita et intercessionem ||fol. 196v|| sanctorum servorumque dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus actenus nos [w] et successores nostris regna et regiones adsivimus, et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est ne pro praedictis inlicitis et spurcissimis luxuriis, his, quod absit, careamus. Nam multe regionesque rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes, vexationesque, et sacerdotum reliquorumque servorumque dei oppressiones vel quascumque iniurias, que iamdicta inlicita et adulteria vel sodomiticam luxuriam vel commixtionem meretricum sectate fuerunt, nec in bello seculari fortes nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter dominus talium criminum patratoribus ultrices penas per Sarracenos et alios populos venire et sevire promisit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus; quia vindex est deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque subiectus qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet, omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendacionem atque per publice pęnitencię satisfactionem retrudi et ab omni fidelium consorcio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea in quam alios cecidisse cognovimus.
Quod illi presbyteri qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos, et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium non in ecclesia sed per agrestia loca et mansiunculas agunt, et ecclesiam conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monasticę vite sub penitencia diebus [x] vite sue tradendi, malaque que egerunt luituri.
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad seculare iudicium praesumat adtrahere, nec laico quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat. [y]
Ut unusquisque presbyter per singulos annos episcopo suo racionem ministerii sui reddat, tam de fide catholica quam de baptismo, atque de omni ordine ministerii sui. [z]
Canonica testante tuba didicimus quod episcopus eiectus aut suis rebus expoliatus nequaquam debet accusari vel iudicari antequam legaliter ||fol. 197r|| et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis ecclesieque sibi commisse et integerrime fruens rebus ac honoribus, super certis accusatur criminibus, post quia ante non licet quam accusatoribus familiariter ut ea emendare debeat super quibus res agitur ammonitus fuerit. Si inter se se minime pagaverint, canonice ad synodum convocetur, ut ab omnibus qui hec praetermiserint ex utraque parte publice arguantur et corrigantur qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte, aut aliqua necessitate conpulsus, aut in fratrum conventu aut in quolibet loco non canonice vocatus, nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellatur, antequam hec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet unde queremonia [a] agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat, ad synodalem convocetur conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum aut apud [b] sedem apostolicam. Nec aliorum nisi suorum aut certe electorum iudicum sentencia inpetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut dubium est. [c]
Si quis episcoporum accusatur, ad summos primates causam deferat accusator; qui adtencius discuciatur si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia, aut inimicicia, vel prava cupiditate, aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negocium. Quoniam inconveniens est ut hi qui throni dei vocantur, et immobiles esse debent, pravorum accusacionibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, pacienter audiantur. Minus ne reiciantur, et canonice corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iuditiorum communione separetur, et videat ne iudicis et assertoris personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spacii restituat quantum praesumpsit invadere, cum fructibus duplis. [d]
Statum est ut presbyteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa mutentur [e] loca, ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et ecclesiarum in quibus constituti sunt negligantur officia. [f]
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum ut se asserat violentiam pertulisse, ad probacionem rei eum convenerit adteneri.
Si quis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit. [g]
Si quis ad faciendam rapinam adgreditur, aut iter agentem in praediis adsederit, aut domum alterius nocturnus spoliator intraverit, et occisus fuerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sentenciam proferat [h] capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Si maioribus personis crimen obiectum fuerit, principis est expectanda sentencia.
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam presbyterorum deinceps huius constitucionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbyteris non velandis statutum est ut si quis hoc facere temptaverit, tanquam transgressor canonum damnetur.
Placuit ut quandocumque accusatur episcopus, si comprovinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctę et universalis Romane ecclesię appellet [i] pontificem, ut habeo quicquid iustum et deo placitum fuerit terminetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se amatorum viribus extrahendos. Et quicumque eos de porticibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel adiacenciis ecclesiarum abstrahere praesumpserit, capite puniatur. [k] [l]
Delatores dicuntur qui ut facultates prodiderint alienas, aut capud ||fol. 198r|| impetunt alienum. Qui si conventi fuerint, continuo strangulentur. Si servus super dominum fuerit dilator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur. [m]
Sancitum est ut publice nuptiae ab his qui nubere cupiunt fiant: quia sepe in nuptiis clam factis gravia peccata tam [o] in sponsis aliorum quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, cum sanguineis adcrescunt vel adcumulantur. Ex his autem procreari solent cęci, claudi, gybby, et lippidi, sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est. Sed pius conveniendum est, sacerdos in cuius parrochia nuptiae fieri debent in ecclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet si eius propinqua sit annon, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera. Et si licita aut honesta omnia pariter invenerint, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: Talis esse debet que uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponsa, et a paranimphis accipienda. Et ita secundum legem et evangelium publicis nuptiis honestata, in coniugio licite sumenda; et omnibus diebus vitę suę, nisi ex consensu et causa vacandi deum, numquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit, dimittenda; sed, illa vivente, altera non ducenda, quia adulteri regnum dei non possidebunt. Et penitencia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores quorum priores mariti vivunt. Adulterina enim sunt ista coniugia. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius sit propinqua; quia scriptum est: Omnis homo ad proximam [p] sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius [q] conmixtione maculaberis. Et in discretalibus pape Gregorii legitur: Si quis diaconam, aut monacham, aut cum matrem spiritalem, aut fratris uxorem, aut neptam, aut novercam, aut nurum suam, aut cum sobrinam, aut de propria congregatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit. Item si quis viduam rapuerit vel furata [r] fuerit in uxorem, vel consencientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consencientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes ||fol. 198v|| tercio: Anathema sit. Et alibi in canonibus praeceptum est ut nemo usque affinitatis [s] lineam ex propinquitate sui sanguinis conubia ducat, neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Oppido enim ista omnia cavenda sunt ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint, et nihil inpedierint [t], tunc si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentorio continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum, publice et non occulte ducenda est uxor; ut boni ex eis filii domino miserante procreantur, et non tales sicut superius dictum est.
Ut excommunicatus a sacerdote, quamdiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat. Quod si praesumpserit, non recipiatur; sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab ecclesia pellatur.
In civilibus causis vel levioribus criminibus legibus dilaciore prestanda est. Homicide, adulteri, malefici, coniuncti, si appellare voluerint, non audiantur. [u]
Nemo debet iudicari aut dampnari priusquam accusator praesens habeatur, et spatium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluenda crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio; sed liberi ab omni humano servicio, ęcclesię deserviant. [v]
Non sunt illi testes suscipiendi, neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de dono produxerint: qui corrumpunt mores bonos conloquia mala. [w]
Statutum est ut inlicitus feminarum accessus ad altare non fiat; quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institucionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa inpudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia presbyteris ministrare, aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione [x] et auctoritate caret. Et ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quecumque femine deinceps hoc facere praesumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant in concilio Calcidonum et in decretis Gelasii papę copiosissime [y] invenitur.
Si quis criminatur, non ante in iudicium decidat quam accusator prae||fol. 199r||sentetur atque secundum legem et canonicam sentenciam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur. Quia indignum est ut vita innocentis ulla maculetur pernitiae.
Qui sepulchra violaverint puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur [z] infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali, perenni exilio deputetur [a]. Si iudex hoc persequi aut inplere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur. [b]
Sanccitum est de presbyteris gradum amittentibus ut unusquisque episcoporum tam per se quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonice penitencie subdere non negligat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo I. scribitur: Si presbyter uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicator fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad penitentiam redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur ut publicis, quia fas non est, nec canicis, propter iniuriam et negligentiam rectorum, legibus constringantur.
Nulli egresso ad pubblicum disceptandi vel consilii aliquid deferendi, vel maiores natu accusandi patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra hęc veniendum crediderit vel insistere motu pestifere persuasioni temptaverit, conpetenti pęna et digno supplicio coerceatur.
Qui falsas principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens alligavit, falsi pena non teneatur. In capud domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest. Ut praegnentem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper existere. [c]
Is qui in blasphemiam alterius cantica conposuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur. Nam lex exiliari iubet eos qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicumque, dum ap||fol. 199v||pellat iudicem, convitium dixerit. Non tantum his qui maledictum aut convitium dixerit famosus efficitur, sed et his cuius consilio factum esse patuerit. [d]
Convinci nemo potest in iudicio sine testibus aut scriptura. Sentencia absente parte alia iudice data nullam optinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo dampnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari non potest. [e]
Sinodali decreto sanccitum est ne laici vel seculares de viris deo dicatis ęcclesięque facultatibus aliquid ad se putent vel praesument praeter reverentiam pertinere. Quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Si quis contra hec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Sanccitum est ut presbyter vel diaconus, sive quilibet clericus regule subiectus, inconsulto episcopo a iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sanccitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: Presbyter aut diaconus vel clericus sine antistitis [f] sui epistolis ambulans, communionem ei nullus inpendat. Simulque statutum est ut si quis secularium per calumpniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ęcclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit, coherceatur.
Omnes episcopi in tercia sessione adclamaverunt: Sane dignum est ut sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negociis nisi sponte non recipiantur: quoniam inconveniens est ut hi qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarię occidere voluerit, et perpetrare non potuerit, ut homicida habeatur. [g]
Statutum est ut nullus presbyter vel diaconus decimas vel aliquid de rebus ęcclesiae ||fol. 200r|| sine consilio proprii episcopi inreverenter vendere praesumat; quia in canonibus decretum est ita: Placuit ut presbyteri vel diaconi non vendant rem ecclesie ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes mature vel collecte essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt, quod ne deinceps fiat pariter omnes inhibemus; sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eos vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant; ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent, vel ęcclesię restaurari, seu clerici vivere, sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbyteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis portationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, qui multis modis aguntur, inflectere non praesumant. Sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerit, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iuditio penitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur. Sed si quis anathematis penam parvi duxerit, aut in insula religetur, aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam dei eiusque famulos perturbare. [h]
Sanccitum enim aut [i] presbyteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur ebrietas, que omnium viciorum fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatia communione statuimus submovendum aut corporali subdendum supplicio.
Caveant iudices ęcclesię ne, absente eo cuius causa ventilatur, sentenciam proferant; quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabunt.
Si quis alium crediderit accusandum, apud provintię illius iudicem negocium suum proponat. Omnem iacturam litis incurrat qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per negligentiam iudicis causa difinita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere quantam res ipsa de qua agitur va||fol. 200v||luisse cognocitur. Et qui consiliis suis aderent, exilio deputentur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex relevatione aliene vindicte a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera, quia ab aflictis pellit adversa. [k]
Placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede, tempore quo omnes conprovintiales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferantur. [l]
Propter absentes legem [m] volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res quas discedens dominus in sua propietate dimisit, integra ab auctoribus domini, quocumque sedeat, vindicetur. Quecumque aut in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui. [n]
Statutum est ut omnes presbyteri parrochię ad civitatem per turmas et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parrochiis presbyterorum remaneant, ne populi et ęcclesię dei absque offitio sint, et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores atque populi utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento, atque missarum solempniis et precibus, et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distinte ac singillatim inbuantur. Et [o] omnia que illi parrochias docere, praedicare, facere debent, eos episcopus et sui bene docti ministri veraciter et discrete doceant, ut qui facere vel quid vitare debent sciant, quatenus eorum vitam bene et condigne atque inreprehensibiliter ducant, et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant, et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed dei gratiam promereri valeant. [p]
Sanccitum est ut quisquis clericus, relicto officio suo, propter districtionem ad secularem quemlibet confugerit, et his ad quem recurrit solacium ei defensionis inpenderit, cum eodem de ęcclesię communione pellatur. ||fol. 201r|| Simulque sanccitum est ut si quis clericus furtum ęcclesię fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est ut clerici qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi quę religionem [q] deceant, uti aut habere non liceat.
Servi si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentię crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt notentur [r] infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem qui talibus dominorum iussionibus [s] paruerunt, in metallo detrudantur. Ceterum non liceat iudicibus discussionem violentię differre vel dimittere vel donare. Si autem probaverit violentiam, et non statim vindicaverint, noverint se periculum subitum. Viles autem persone que frequenter admisisse violentiam comprobantur, constituta legibus pena suprascripta omnimodis feriantur.
Si extiterint aliqui fratres desides vel negligentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio. [t]
Quotiens quilibet accusator aliquid de adversario suo, eo absente, suggesserit, ei ante discussionem utriusque partis penitus non credatur. [u]
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversus ibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat. Ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri. [v]
Sanccitum est ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilientur, ad altare domini accedere audeat vel gratiam communionis sanctę percipere; sed geminato tempore per penitenciam conpensabt, in quo discordie servierunt. Quod si unus eorum, alio contempnente, ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur. [w]
Sanccitum est ut illi sacerdotes qui de ecclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt, et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tandiu a communione habeantur alieni quamdiu ad eas redierint ecclesias in quibus primo sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdocii dignitate ||fol. 201v|| qui suam deseruit ecclesiam quamdiu successor eius quiescat in domino.
INiuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim quod vindicte aut calumpnie iudicium expectat, per alios intendi non potest. [x]
Statutum est ut facultates ęcclesię necnon dioceses que ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent quod tricennalia lex conclusit, et ultra tringinta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est ut raptores viduarum vel virginum ab ęcclesię communione pellantur. Et ut femine sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his que virorum sunt officiis deputata praesumant.
Quicumque iudex oblatas sibi a iuditio leges vel iuris speties audire noluerit, et con ira eas iudicaverit, ex hac re convictus, in carcere deportetur. [y]
Iudices observare debent ut liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare. Et appellatores nec [z] in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodire; sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplitium destinatis apellandi vox demergetur.
Volumus atque praecipimus ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso domino in monte Synai prohibitum, dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive, testis falsus non erit inpunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, aut tali penitenciam purgandum sicut de periurio, aut tali dampnatione et excommunicatione feriendum [a] sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stulticia et nequitia est ut aliquis homo qui christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti vel auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sepe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem [b], in tam grande scelus corruat ut aut septem annis in arta erumna sit, aut ab ecclesia sit repulsus, diente domino: Quid prodest homini si lucretur universum mundum, anime vero sue detrimentum faciat? [c]
Statutum [d] est ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, et rennuerit, perennem condempnationem episcoporum apud deum sustineat, et insuper palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidiis ita iussimus observare, ut quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vite periculo feriatur, et precio nullo se redimere unquam valeat. Et si convenerit ut ad conpositionem quisque descendat; nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum wirgildum omnino conponat.
De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ut si quinque aut septem bone fidei homines, absque inimicitia praeposita, criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, et ut ceteri disciplinam omnibus [e] observent. [f]
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iusticia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iuditium damnet, nullum suspitionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis dei iuditio semper reservetur sentencia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iuditio. Quoniam non potest humano condempnari examine quem deus suo iuditio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare quousque veniat dominus, qui latencia producit in lucem, et inluminavit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera [g] sint, non tamen credenda [h] sunt nisi certis indiciis conprobantur, nisi que manifesto iuditio convincuntur, nisi quę iudicario ordine publicantur. [i]
Placuit ut episcopi rerum ecclesiasticarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intelligimus quam contra illum aeterni inperii deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecrate. Videant ergo vastantes, easque invadentes, praenunciamus, ne ab illo, si se commoveat [k], vastantur et disperdantur cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus con||fol. 202v||sentire. Ne nos ipsos, quod absit, perdamus, aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus ut si quis ex iure ęcclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis ecclesiarum unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, eam impetrare satagat, et nihil ex eis aliter abigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam [l] misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit. Sumus enim anathematos homines, et in praesenti seculo infames esse ac perditos, et a consorcio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si [m] absque ęcclesię satisfactione de hac vita recesserint, a regno dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans, nostra se sciat per omnia carere societate: quia non solum qui fatiunt, sed qui fatientibus prava consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum quam aeternum perdere. Plus vero me credo posse deum per sanctorum suorum merita adiuvare quam omnem militiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis universum mundum lucrare potuissemus, nostram vestrasque animas perdere noluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus consentire. Testante namque evangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrare, si anima sua detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in suplicium ęternum, iusti autem in vitam aeternam. [n]
Ut per sollempnitates nisi mos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis qui a liminibus ęcclesię sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt penitentiam, sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice penitentes oportet mutare.
Placuit ut quociens secundum statuta patrum sinodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat quam eamque ||fol. 203r|| ad emendationem vite et ad severitatem regule animeque pertinent finiantur.
ui [o] reicolam ęcclesię petunt a regibus, et horrende cupiditatis inpulsu egentium substanciam rapiunt, irrita habeantur que obtinent, et a communione ęcclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. [p]
Si quis cuiusque [q] munuscula ęcclesię, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim commonitus deo conlata reddiderit, ab ęcclesię catholice communione pellatur. [r]
Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. Et in omni loco ad quem sine epistolis sui episcopi, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur: quos si verborum increpationem emendaverit, etiam verberibus statuimus coherceri.
Ante omnia a clericis vitetur ebrietas, que omnium viciorum fomes ac nutrix est. Ne quis potest liberum corporis sui amentis habere iuditium qui, captus vino, a sensu probatur alienus, et proclivius ad iuditium mens labefacta ducatur; ac plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantie vero talis non potest effugere penam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quecumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum esse supplitio.
Si quis per calumniam ęcclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ęcclesię liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.
Praecipimus ne laicus, nisi religione praemissa, clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines nonnisi probate vite aetatis provecte ad quascumque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admitere.
Si quis clericorum circa se aut districtionem aut retractationem episcopi sui putat iniusta, iuxta [s] antiqua constitutiones recurrat ad sinodum. [t]
Si quis res ęcclesię debitas vel proprias sacerdotis horrende cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit, aut a potestate ex conpeticione perceperit, nisi eas restituerit, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ecclesiastico non statim ęcclesię vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in [u] iuditium electorum venire distulerit, tandiu a communione ecclesiastica suspendatur quamdiu, restitutis rebus, tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indenpnem. Similis etiam is [v] qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas [w] quolibet ordine quod pro devocione sua ecclesiis dedit revocare praesumpserit. Abbatibus, presbyteris, ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nihil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur, communione concessa. Et quod temere praesumptum, alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum ballis aut bubus vel veicolis itinera non debere, neque ullam rem ad victum reparare, vel eaque ad nitorem domus vel ad hominis pertinent nullatenus exercere. Que res ad iudaicam supersticionem magis quam christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter id statuimus ut die dominico quod ante fieri licuit liceat. A rurali tamen opere, id est, aratro vel vinea vel secatione, messis excussione, exarto, vel sepe censuimus abstinendum, quod facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut que interdictas exercere praesumpserit, qualiter hęc [x] emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis casticatione consistat.
De missis nullus laicorum ante discedat quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque ante missam expletam quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina missarum, sive vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod si fecerit, in sacerdotis potestate consistat, qui alienum [y] districtione debeat castigare.
Ut laici secus altare, quo sancta misteria celebrantur, intra clericos tam ad vigilias quam ad missas stare penitus non praesumant. Sed pars illa quę a cancellis versa altare [z] dividitur, choris tantum psallentium ||fol. 204r|| pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laycis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam sabbato sancto ad hora nona ieiunium solvunt, con viis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumine subduxerit, ipsaque elementa turbata mesticiam tocius mundi ostenderint, illi ieiunium tante diei polluunt [a], epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ecclesia propter passionem domini [b] in merore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium, praeter parvulos, senes, et languidos, ante peractas indulgentie preces [c] persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus quia ideo consultu sedis apostolice et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus, eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Wormatię generalem conventum habuisemus, allata est nobis a Richulfo Mogontiacensi [d] metropolitano epistola beati Gregorii pape, in qua inter cetera continebantur hec: De presbytero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini illato non approbent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentię suę puritate cui nuda et perta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iuditio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definiendam relinquimus; ut hec, quando orta fuerint, ita definire satagant ut nec secundum seculum istam reprehensionem nec penes deum, quod absit, dampnationem, sed ęterne beatitudinis, ipso auxiliante qui omnia infucata [e] praestat, praemia consequantur.
Omnes monemus ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad patiencię culmem perducere studeant, sicut dominus Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate filii hominum. Et: In quocumque iuditio iudicaveritis iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium, et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docent praecepta domini: ||fol. 204v|| Quid tibi non vis fieri, alteri non facias. Ve vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini quod dicitur: Reddidit deus unicuique secundum opera sua vel secundum iuditia sua. [f]
Mansuetudinis nostre lege prohibemus in iudiciis episcopos accusare; ne dum adfuturam ipsorum benfitio inpunitas estimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est [g] igitur querellarum quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorari, ut oportuna atque commoda cunctorum questionibus audientia commodetur. [h]
Si quis iudeorum christianum servum vel cuiuslibet alterius secte emerit et circumciderit, a iudei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Eaque circa catholicam legem vel olym ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella supersticione submota, integra et inviolata praecipimus.
INtegra restitutio dicitur si quando res quelibet aut causa que perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod alicui sublatum est reformatur, ita ut eorum causę vel res in integrum revocentur qui aut per timorem potestatis alicuius compulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem vel quamcumque iniusta necessitatem longeque tantiam [i] suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si qui pro necessitate longeque peregrinationis absenta vel restauranda [k] eaque in dampnationis minorum ||fol. 205r|| [l] gesta esse probantur.
Quotiens de revocanda re vel causa integri restitutionis benefitium petitur, aut in rem aut in personem agendum est, ut res ipsa quę sublata est recipiatur. Et cum in persona actio ceperit intendi, his qui rem indebitę abstulisse convincitur, id quod sublatum est intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero im [m] duplum reddendum est.
Aecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iuditibus vel actoribus [n] publicis in diversis angariis fatigari divina prohibemus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriossisimi [o] domini nostri poposcit ut talia deinceps suis inhibeat, sed servi suprascriptorum offitiorum in eorum usibus vel ecclesię laborent. Si quis vero iudicum aut actorum [p] clericum aut servum clerici vel ęcclesię in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ęcclesiastica, cui impedimentum facit, effitiatur extraneus. [q]
Sint semper perspectores episcopi secundum regis admonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos pręmonitos corrigant, aut insolentias eorum auditibus printipum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ęcclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in ęcclesia, nisi peccare desierit. Si et desinens egerit aptam pęnitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem quam in ęcclesia admittatur ad orationem [r], ad nullius convivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, ętiam hęc quę eam receperat abetur absens. Corruptorem ętiam par poena [s] constringat. Quę autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam [t], nisi adhuc vivente ipse marito castę vivere cęperit, aut postquam ipse discesserit.
Si quis lacus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus si abstinet, a clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, ętiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos qui eius sunt episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo qui abstinet, sive laico, sive clerico. [u]
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutę promissionis est retinendus.
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit qui eam dederat distrahendam. ||fol. 205v|| Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, sibi rei perditę ingerit detrimentum.
Creditoris si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ter debitorem convenerit ut, solito debito, pignora sua recipiat, et sibi debitor noluerit post tres admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris [v] habebit liberam potestatem. [w]
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacumque ratione debeantur illi illi a creditore suo solidi quinque, et veniat creditor totos decem solidos debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit qui noluit debitum compensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis spetiebus.
Qui filiofamilias contra interdicta legum vivo [x] patre peccuniam commendavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare. [y]
Nullus episcopus alienum parrochianum presumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate. Quia sicut irrita eius erit ordinatio, ita [z] et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poterit.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus. Quia indignum est ut ab externis iudicetur qui provintiales et a se electos debet habere iudices.
Pęnitentes, tempore quo pęnitentiam petunt, inpositionem manus et cilitium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne penituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam [a] penitentia non facile committenda est, propter ętatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis [b] non negandum [c].
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ęcclesiam frequentare vel offitium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos pęnitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Si quis sacculum suum vel argentum signatum deposuerit, et his pęnes quem depositum fuit, illud invito [d] eo contrectaverit, et depositi et furticatio ei in eam competit. [e]
Nullus episcopus extra suam provintiam ad iuditium devocetur. Sed vocato eo canonicę in loco omnibus congruo tempore sinodali, ab omnibus conprovintialibus ||fol. 206r|| episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servare convenit? Nam si ipse metropolitanum [f] aut iudices suspectos habuerit, aut infestos senserit [g], apud primatem dioceseos aut apud Romanę sedis pontificem iudicetur.
Placuit ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbyteri parrochię infideles aut faculas accenderint, aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc ervernere [h] neglexerit, sacrilegii reum esse cognoscat. Dominus aut ordinator rei ipsius, si admonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Pęnitens quę, defuncto viro, alio [i] nubere praesumpserit, vel suspectalis interdicta familiaritate cum extraneo cumvixerit, cum eodem ab ęcclesię liminibus archeatur. Hęc ętiam et de viro in pęnitentia posito placuit ut observari.
Si quis cuilibet mandet ut rem suam decem solidos vendat, et ille eam octo vendiderit, prętium quod ei mandatum est, quicquid minus ab emptore percępit, mandatori compleri compellitur. Venditio tamen rescidi non potest. [k]
Sunt nonnulli qui indiscussos potestate [l] tyrannica, non canonica auctoritate, damnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam, odio invidiaque permoti, humiliant; et levi opinionis aura condemnant quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus ut quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provintię episcopis causa eius audiatur; ut non occultę iudicetur vel damnaretur. Quia ab aliis iudicari prius non potest nisi ab his quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.
Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, aut episcopus adversum quemquam, apud sinodum provintię [m] iudicetur. Quod si adversus eiusdem provintię metropolitanum episcopus vel clericus habuerit querelam, petat primatem dioceseos; et apud ipsum iudicetur, aut apud sedem apostolicam.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstrueruero quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus. Quia vocem funestam potius intercidi quam audiri oportet. [n]
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vindicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum, nec dividendi contra bonos mores, concessa licentia est; sed, precipiente patre, divisionem ab eo factam durare, si modo [p] usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquid fuerit consecutus, et eum postmodum leserit, probatas in iuditio lesionis causas, donationem pater, si voluerit, in integrum revocetur. [q]
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit ne clanculo aut publicę unctum domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Marię, quę pro eo quod Moysi famulo domini propter Ęthiopissam detraxit, inmunditia lepre multata sit. Et illud psalmistę: Nolite tangere christos meos, et in prophętis meis nolite malignari. [r]
Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia. Si liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Si quis, contempto fideiussore, debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest, atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat. [s]
Quod personę solent in iuditiis esse? Quattuor, accusator causę, testes, et iudex. Quo quisque utitur offitio? Iudex ęquitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Sepe enim fit causa ratiocinationis, aut metu, et gloria, aut pecunia, id est, aut commodi aliquid vitand[i] [t].
Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur.
Agnati sunt qui per virilem sexum descendunt, cognati autem qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati avunculi vero et avunculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et inpressione alicuius terroris apud acta presidis servum se esse mentitus est, postea statutum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui ędes aliquas villasve expoliaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint [u], capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis noceri possit accipiuntur.
Receptores adgressorum, itemque latronum, eadem pęna afficiuntur qua ipse latrones. Sublatis enim susceptoribus, crassantium cupido conquiescit. [v]
Constitutiones contra canones et decreta presulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti. [x]
In clericorum causa [y] huiusmodi forma servetur, ut ne quenquam [z] eorum sententia non a suo iudice dicta constringat. [a]
Nulli infami atque sacrilego de quocumque negotio liceat quandoque adversus religiosum christianum quamvis humilisque servilis persona sit testimonium dicere nec de quacumque re, actione vel inscriptione christianum impetere. [b]
Si ex rebus quas violenter aliquis occupavit, quaelibet sub quacumque occasione perierint, aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illius qui occupavit id quod perit factum non videatur, tamen ab ipso quecumque perierint reddenda sunt qui rem iuris alieni violenter vissus est occupasse.
In hoc titulo greca verba posita sunt, id est, peri ton alegeus alle non, ecce alogiome non con [c], quod nos latine possumus dicere: De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; id est, de his qui cum peccoribus coitu mixti sunt, aut more peccorum cum consanguineis usque affinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit [d], iuxta Ancirani concilii sententia, quę in capitulo XV. et XVI. continetur, penitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum. [e]
Notum sit omnibus quia quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari.
Delatori aut lingua capuletur, aut convicto capud amputetur [h]. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.
Qui in alterius fama in publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit, ||fol. 207v|| et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius, et alteri postea, non quęrendus est in his donationibus qui primus qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possiderit, his eam cui est tradita possidebit. Nec interest utrum in parentes an in extraneos talis sit facta donatio.
Servi in capud domini neque a praeside neque [i] a procuratotore [k], neque tam in pecuniariis quam in capitalibus causis, interrogari [l] possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens post iracundiam, iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera, ut ibi causa agatur ubi crimen admittitur; ut qui non probaverit quod obiecit, pęnam quam intulerit ipse patiatur. [m]
Hi qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur. [n]
Qui de salute principis vel summa ręi publicę mathęmaticos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo qui responderit, capite puniatur.
Auctores [o] seditionis et tumultu, vel concitatores populi, pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur, aut bestiis obiciantur [p], aut in insulam deportantur. [q]
Accusationes adversus doctorem nemo suscipiat: quia non potest humano condemnari et animę quem deus suo reservavit iuditio.
Sic odit deus eos qui adversus patres armantur ut patrum invasores, qui in omni modo infamia notantur.
Instruendis presbyteri pariterque admonendi quatenus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis sed quasi commendatis uti debere. De quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divinę maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et [r] his quibus praemissum est administraverint, condemnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones [s] sacri instituunt. Scilicet ut quattuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ęcclesię relevandam, altera pauperibus [t] ||fol. 208r|| distribuenda, tercia presbytero cum suis clericis habenda, quartam episcopo reservanda, ex quicquid exinde [u] pontifex iusserit, prudenti consilio [v] est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus tenendum est ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed neque illas quas antiqui canones concedunt: quia, instigante diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum repperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si [w] qua de his habuerit talem necessitatem cui sit necessaria sustentatio presbyteri, habeat in villa aut in vico domum, longe a presbyteri conversatione, et ibi ei subministret quę necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbytero ministrare, vel infra cancellum stare aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus pro homines veraces et timorem dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extirpare satagant; ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis dei iram [x] incurrant.
Admonendi sunt clerici et instruendi ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicent, et exempla ostendant, ut a fornicatione et ab omni inrationabili veluti pecudum [y] luxoria et pollutione abstineant, et mundo se corpore et mente deo praeparent.
Querendum namque est sacerdotium accipiat cuilibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum, aut frequenter actum sit, si spontę, si coactę, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum venerit unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum sanctorum patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sequenda est, sed voluntas dei in [z] omnibus exquirendi; quatenus dignis precibus et penitudine et digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam suo vitio provocavit.
Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villa subito aut ab alio superventus, aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum ante odium, interfecerit hominem, septem annos secundum canonicam institutionem pęniteat. Tres vero a communione privetur; quattuor autem in communione orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendebit arbitrio utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem penitentię ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem penitentis et devotionem et affectum lacrimarum.
Mulięr quę duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed, propter humanitatem, in extremis suis sacramentis reconciliari oportet; ita tamen ut prius solvatur coniugium, et maneat innupta, et vir eius absque uxore simili penitentię sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium [a], qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem, post actam pęnitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente, nequaquam. Illa vero numquam ulterius poterit in coniugium assumi; et iugi pęnitentia submissa, ad exitum vitę communionis gratiam percipiat.
Mulięr habens virum, si adulterium perpetraverit, et occultę ad confessionem venerit, VII annos peniteat, tres in pane et aqua; cęteros IIIIor in providentia sacerdotis qualiter eam viderit posse; et ita ei ciborum abstinentia imponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publicę agat pęnitentiam. Vir vero eius, illa vivente, nullatenus habebit licentiam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illa penitentiam agat, et exacta pęnitentia, ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Sicut eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicatio[nem]. Maneat tamen innupta quandiu vir eius vixerit: quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconcilia[ri] [b].
Precipimus ut ad accipiendum per manus pontificis impositionem spiritus sancti donum sollicitę et devotę omnes concurrant, et episcopo suo ea quę necessaria sunt fideliter ministrent, ||fol. 209r|| eique ab omnibus et per omnia obediatur.
Ut nullus iudex neque presbyterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ecclesię sine scientia pontificis per se distringat aut condemnare pręsumat. Quod si fecerit, ab ęcclesia cui iniuriam irrogare dinoscitur tamdiu sit sequestratus, quandiu reatum suum cognoscat et emendet. [c]
Sciendum est omnibus quod parvuli instruendi sint [d], cum ad intelligibilem ętatem venerint [e], et fidei sacramento et baptismatis mysterio et septiformis gratię sancti spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus quod confessio peccatorum, excepto eaque sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus quod quorumdam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nichil prodest illi suo errore non pollui qui consensum prestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus [f], rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post eius perceptionem retrorsum habire. [g]
Volumus atque praecipimus ut omnes suis sacerdotibus tam a [h] maioris ordinis quam et [i] inferioris, a minimo usque ad maximum, ut summo deo, cuius vice in ęcclesia legatione funguntur, obędientes existant. Non ullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt qui deo infideles et suis sacerdotibus inobędientes apparuerint, aut qualiter nobis [k] obędientes nostrisque ministris ac legatis optemperantes erunt, qui illis in dei causis et ęcclesiarum utilitatibus non optemperant. Potius namque, iuxta veritatis vocem, ille metuendus est qui potest animam et corpus perdere in gehennam quam ille [l] qui corpus torqueri et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam occuli mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Et multa alia horumque similia. His ergo fulti oraculis iubemus ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria et ad malos et peccatores atque negligentes homines distringendos summopere obędientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut negligentes eisque inobędientes fuerint inventi, ||fol. 209v|| sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locum neque nobiscum aut cum nostris societatem aut communionem ullam habere, sed magis sub magna districtione [m] et ariditate pęnas lui. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benevolentiam. Quoniam si hęc fideliter et utiliter impleverint, tunc deo fideles et nobis erunt. Si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed ętiam infames atque reprobus manifestę apparentes notabuntur, eorumque domus publicabuntur, et ipsi exiliabuntur.
Placuit ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per ętatem idonei de traditis sibi sacramentis responde[re], absque ullo scrupulo legitimo baptizari. Similiter et de ęcclesiis vel altaribus atque de consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione [n] consecrentur [o], et fideles confirmentur. Quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur itera[tum].
Pro ęcclesiarum causis ac necessitatibus earum atque servorum dei exsecutores vel advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sancciones fidelissimi dentur. [p]
In singulis episcoporum parrochiis presbyteri eorumque ministri non a quibuslibet ępiscopis, sed a suis propriis, crisma [q] petant vel accipiant. Nec alio umquam tempore, iuxta sanctos canones, vel secundum morem Romanum, nisi in cęna domini sanctum crisma [r] confitiatur. Quibus ętiam diebus presbyteris vel eorum [s] ministris canonicę dispensandum est, sed non aliis tradendum nisi solummodo presbyteris vel diaconibus, subdiaconibus benę fidelibus. Indignum enim est ut alii illud suscipiant, nisi illi qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta locum LXX discipulorum id est presbyterorum tenent, vel ab ipsis presbyteris nec virginum consecratio nec sancti spiritus traditio nec ęcclesiarum vel altarium [t] consecratio, vel illaque solis ępiscopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopus [u] non potest consecrari, quomodo ille [v] episcopus erit, aut aliquid de episcopali ministerio, nisi quantum presbyter, cuius locum in ęcclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo quae isti praetiosi de episcopali ministerio [w] ęgerunt, irrita esse comprobantur et affectu carere, atque omnia tam ab apostolica sede quam et ab omnium episcoporum decretis irrita esse, et potius nocumenta quam aliqua adiumenta sunt iudicata, ac sepius interdicta. Ideoque ne fiant omnino sub anathematis vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati in meliorem statum a canonicę, id est, a tribus ordinatis episcopis, ut reformentur [x] iubemus: quia hęc reformatio non est iteratio, sed ecclesiastica et canonica perfectio.
Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, ut eas nullatenus ||fol. 210r|| habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum [y] suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonicę et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, numquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam ea legibus reddat, et in triplo plenum bannum dominicum componat, et insuper canonicę publicam pęnitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservari optamus.
Sciendum est omnibus quod in aliis competentibus locis, si locus basilicę procul fuerit, oratio ad deum confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio nonnisi in locis ab episcopis deo dicatis; excepto tempore hostilitatis, et hoc nonnisi in altaribus et tabernaculis ab episcopis deo dicatis [z] ullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ęcclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus quousque quid inlicitę commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem [a] canonicę diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, ęcclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo, canonice reddatur. [b]
Ut ea quę in sua diocesi episcopus per se suosque corrigere vel [c] emendare [d] nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet, vel regi indicare non tardet; ut qui ęcclesiasticis regulis inobędiens apparuerit, per potestates exteras corrigatur.
Statuimus ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere pęnitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si [g] autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post terciam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonnaves [h] velate eadem pęnitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.
Precipimus ut qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctę trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis crismentur, quia aliter christiani nec dici nec esse possunt. [i]
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultime septimanę episcopo vel presbyteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei simbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma cęlestę percipere et regni Christi ||fol. 210v|| participes fieri. [k]
Nullus episcoporum vel presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat quam eaque ad emendationem vitę et ad severitatem regulę atque ad animę remedia pertinet finiantur.
Qui reicolam [l] ęcclesię petunt a regibus, et horrendę cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quę obtinent, et a communione ęcclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur. [m]
Si quis cuiuscumque munuscula ęcclesię sanctis scripturarum titulis collata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a sacerdote commonitus deo collata reddiderit, ab ęcclesię catholicę communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, appellet. Ex concilio ardicense [n] titulo V. Quod si appellaverit, in cathedra [o] ipsius alter non ordinetur. [p]
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum instructioribus tractet.
Ne cui liceat res vel facultates ęcclesiis aut monasteriis vel sinodochiis pro quacumque elemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare, atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab ęcclesię liminibus excludatur, qu... [q] ipso ea quae sunt ablata aut retenta reddatur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quecumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque [r] ęcclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnibus fratrum ac filiorum Karitate suspensus donec ipse ęcclesię cuius recto ordine iuris est ablata restituat.
Privilegia atque praecepta ęcclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquid ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum ęcclesiarum utilitates constitutum est, vel quę singuli [s] quique antestites pro causis ęcclesiasticis impetrarunt, sub pęna sacrilegii iugi solidata ęternitate serventur.
Placuit ut clerici non distringantur vel diiudicentur nisi a propriis episcopis. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum [t] iussionibus inobędientes extiterint, tunc, iuxta canonicas sanctiones, per potestates exteras [u] adducantur, id est, per iudices seculares.
Placuit, ut sicut Leonis pape et omnium ępiscoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et sinodali consultu decrevimus, ut nullus chorepiscopus per manus impositionem spiritum sanctum tradere, aut sacerdotes vel levitas aut subdiaconos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum crisma conficere, vel ęcclesias aut altaria sacrare, aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat, quę omnia summis pontificis, id est, cathedralibus ępiscopis, debentur, et non chorepiscopis vel presbyteris, quorum formam, iuxta sanctorum canonum decreta, chorepiscopi gerunt. Si autem in aliquid ex his agere temptaverint, irrita [w] erunt quę ab eis geruntur, et ipsi omni ęcclesiastico honore funditus priventur. [x]
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conhibentiam [y] iudicare pręsumant. [z]
Si coram hominibus repertum mendatium et infamem facit et damnis affligit, quanto magis in divina fallax fide perventus non erit penitus [a] ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificari prohibentur quia in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum christianis est eorum qui in Christo prevaricatores existunt. Ita modis omnibus decernendum ut absque satisfactione ęcclesię nullus omnino veniam mereatur quia meliori proposito ad deterius declinasse convincitur: quia crudelis et stupenda praesumptio crudeliori debet extyrpari supplitio.
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictę subiaceat.
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec missa in paraschęve aut in eodem sabbato sancto vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur, canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta pęnitus non celebrari.
Statutum est sepissime et inhibitum est ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbytirorum [b], excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicę procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum cęlebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, ut gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum [c] summopere a sacerdotibus ||fol. 211v|| ac praedicandum est, ne missas in praedictis inlicitis locis sacerdotibus cantare suadeant, vel hęc inlicita facere presbyteros deprecentur. Quoniam scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit dominus ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est missam non audire quam eam ubi non licet nec oportet cęlebrare nec audire. Et in canonibus legitur ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis nisi in ęcclesiis dedicatis cęlebrare missas [d] audeant. Si quis contra hęc decreta egerit, canonica correptione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in deo dicatis iussis et ab ępiscopis consecratis ministrare seu missas cęlebrare praesumat: quia sicut non est concessum ut alii missas cantent et sacrifitia consecrent quam illi qui ab ępiscopis sunt consecrati, ita non est licitum ut in aliis domibus vel altaribus aut vasis missas sacerdotes cęlebrare praesumant quam ab ępiscopis consecratis. Sunt ętiam ab ępiscopis consecranda et benedicenda corporales palle ac alia vestimenta sacerdotalia, necnon et omnia quę in usus basilicę vel altaris sive ministerio sacerdotum ad divina ministeria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrifitia vero offerre aut corpus domini confici nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iustę fieri nisi in locis deo ab ępiscopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summę necessitatis. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab ępiscopis et altaribus a pontificibus sacra unctione in unctis et divinis precibus consecratis. Et hoc summa ex necessitate, et in itinere, procul ab ęcclesia positis, ne populus sine missarum sollemnia et sacramenti corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia ex occasione, aut pigritia, seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate, hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum solemnia agere non licet. Et hoc nisi ex summis et pro [e] praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam lex divina admodum praecipiens ait: Caveat quisque ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco quem dominus elegit. Et alibi: Rectę offert qui ad ęcclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest, et aliubi deum orat. Sed non rectę dividit qui in locis inlicitis et altaribus minime consecratis missarum cęlebrationes peragit. Multo enim melius est missas ||fol. 212r|| non cantare aut audire quam in locis inlicitis missas cantare aut audire. Quoniam qui inlicita agit et prohibita facit, non modicum errat, et nimis peccat. Et nisi penitentiam canonicę et iustę in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condemnationem in futuro iuditio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, que hic pro [f] prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis [g] libris sufficienter legendo et diligenter quęrendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones hęc decreta apostolica [h] et sinodali atque improperiali [i] auctoritate [k] renovata, et maximę omnium imperii nostri populorum [l] ac procerum nostrorum consensu et ortatu conscripta atque firmata, temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo [m] subiacebit. Si vero laicus aut monachus fuerit, a liminibus ęcclesię usque ad ęcclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo ępiscopo vel reliquis sacerdotibus inobędiens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus, in carcerem usque ad nostram et proprii ępiscopi atque ęcclesię satisfactionem sub magna erumna retrusus maneat.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est, LX solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonicę ut incestus luat, ac publicę iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publicę flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii ępiscopi iussionem penitentiam publicę et canonicę gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ęcclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio [n] vel suo sacerdoti aut archidiacono inobędiens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso ępiscopi ei contendantur usque dum episcopo suo obędiat, ut canonice peniteat. Quod si nec se [o] ita correxerit, et ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum [p] potestatem habeat quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri hęc adimplere distulerit, canonicę ab episcopo vel a suo ministro excommunicetur, et usque dum hęc pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humaniuus [q] erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobędiens aut negligens apparuerit, honore comitatus ||fol. 212v|| pariter et communione careat usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum ępiscopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus ut cęteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles aut catecuminos vel energuminos habeantur; id est, cum christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo ędant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobędientes extiterint, et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam pęnitentiam redire noluerint [s], inter eos habeantur qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut etnichus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec ęcclesiam intrare, sed ad ianuam ęcclesię excubare, et intrantibus eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare, et ut pro se non dedignentur flagitare, et lacrimis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu, semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ęcclesię et proprii ępiscopi canonicam reconcilia[ti]onem manere, et ad pristinum incęstum numquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus, manusque pontificis proprii impositionibus, et elemosinarum largitionibus, atque cęterorum bonorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet. [t]
Si quis ergo gradu se incestuose ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est coniunxerit, usquequo pęnitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro regendarum causarum licentiam habebunt. Nam quoquo modo praedicto incesto coniunxerit, episcopi seu presbyteri, in quorum diocesi vel pago actum venerit, regi vel iuditibus scelus perpetratum adnuntient; ut cum ipsis deiuratum fuerit, sed ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res ipsorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione [u], ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem nostram ad proprias veniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis [v] separatione et penitentiam fateantur.
Accusationis ordine canonicis dudum regulis institutum servare iubentur; ut si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcessit, non statim reus estimetur quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est qui crimen intendit, in iuditium ępiscopalę veniat, nomen rei indicet, ||fol. 213r|| vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis estimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam menciendi, cum calumniantes et vindictam poscat similitudo supplicii. [w]
Si quis ępiscopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici apud ępiscopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit sive ille sublimis vir honoris, sive ulliuus [y] alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit se docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam fame proprię sustinere; ut damno pudoris, existimationis dispendio, dicat sibi alienę verecundię impunę insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut ępiscopos, presbyteros, diaconos, ceterosque, si his obiecta potuerint comprobare, ab ęcclesiasticis gradibus equum est removeri, tam similis videri debet iustitię modus quod appetitę innocentię moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Nulli alii metropolitani appellentur primates nisi illi qui primas sedes tenent, et quos sancti patres sinodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis dilator atque accusator emerserit, eius existimationem capud atque fortunas petiturus cuius familiaritati vel dominio inheserit, ante exibitionem testium, ante examinatum iuditium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut pravę vitę hominibus lacerandi, ipso domino exemplo dante, quando per se ipsum, et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: ||fol. 213v|| Deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Quicumque se propria voluntate aut in aquam iactaverit, aut collum [z] ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro [a] percusserit, aut qualibet voluntarię se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicumque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia ępiscopi vel archidiaconi vel archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
Quando ea quę canonica sunt ventilantur, vel quędam regularia examinantur, neque iudices seculares neque aliquos laicos interesse oportet, nisi his tantummodo qui in propria accusantur persona. [b]
Episcopis singulorum locorum, omnium qui sub eorum degunt moderamine curę sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum ut, omissis suis, alii quilibet illorum se causis admisceant. Sed illi eorum vitam competenti regularique debeant moderatione disponere qui eos ordinare canonicę possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus compelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem episcopum contra proprium metropolitanum vel contra alios quosque constringat aliquid habere causę, decrevimus ut hoc sedis apostolicę iuditium his qui petere [c] festinant licentiam habeant, quod scitis canonum etiam antiquorum patrum institutione permissum. [d]
Qui se contra praepositos erigunt, profecto ostenditur quia esse servi dei contemnunt. Filius dei in sancto evangelio ait: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nichil enim sine patre facit filius; quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur, dicens: Qualis iudex, quales testes deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex equitate debeant formare sententiam. Iustitia iudicando est manifestanda, non potentia. [e]
Neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quod premuntur exuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quamcumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ||fol. 214r|| ad exitum non communicet.
Sciscitandum est si vult pater virginis, quia capud mulieris vir, requirenda est a patre voluntas virginis, dum deus relinquat hominem in manibus consilii sui. [f]
Si quis statuta supergressus [g] corruperit vel pro nichilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum regulam disciplinę ęcclesiasticę subter fugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit, et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesiae communione privetur.
Statutum est ut nullę accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis que legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris clericus iuditio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ęcclesiis quibus praefuit sive a quolibet homine defensari; interposita pęna damni pecunię atque honoris, quo nec etatem nec sexum excusandum esse praecipimus.
Placuit ut quotienscumque concilium congregandum est, ępiscopi qui neque ętate [h] neque ęgritudine neque alia graviori necessitate impediuntur, competenter occurrant. Primatibusque [i] suarum provintiarum intimetur ut de universis ępiscopis vel duę vel tres turmę [k] fiant, ac de singulis turmis vicissim quotquot electi fuerint [l], ad diem concilii instantissimę occurrant.
Exempla sancti Clementis utilia, quę praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt, honorificę proferenda, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipuę clericis recipienda. Ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus quod suprascriptus beatus matyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quędam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis si quas ea quę ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratiam inimicus est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet quia ecclesię curam gerit, absque communione obsecundare, et averti ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus non loquitur; ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium ||fol. 214v|| vel vestram sibi gratiam reparare [m], festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem cum obędire ceperit monitis praesidentis. Et cetera quę in consequentibus denotantur amicis eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur, vel disciplinę subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportunę et importunę atque intermissione ęcclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat, et salutem consequi possit ęternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum dei et praeconem veritatis. Quia, testante veritate, quecumque ligaverit super terram, erit ligatum et in cęlo, et quecumque solverit super terram, erit solutum et in cęlo. Nimis umenda est hęc sententia, et providendum vobis ne offendatis [n] eos qui tantam a domino habent potestatem. Et ideo potius obędiendi, diligendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi, vel lacerandi, aut eiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente domino [o]: Qui vos audit [p], me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo hęc vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis: quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensio[nes], ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac si praelicitatem [q] tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret episcopus: quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente salvator[e]: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero obędite eis, et vigilate pro eis; quia ipsi vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.
Decretum est ut uxor legitimę viro iungatur [r]. Aliter enim legitimum, ut a patri[bus] accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniug[ium] ||fol. 215r|| nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor patetur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranimfis, ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximisque tempore congruo petita legibus detur et sollemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut boni soboles generentur, et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios, non spurios, sed legitimos atque [s] hereditabiles generabunt.
Placuit ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesumat; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur: quia pessimum et periculosum est quempiam de suspitione iudicare, aut sine legitimo accusatore quemquam gaudere damnare.
Placuit ut unusquisque ępiscopus per singulos annos cunctas dioceses parrochiasque suas circumire non negligat; sed docendo, confirmando, singulaque quęque necessaria sunt restaurando, et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando presbyteri aut diaconi per parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere. [t]
Placuit ut omnes ęcclesię cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant atque ad ordinationem vel dispositionem suam [u] semper pertineant. [v]
Placuit ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab ępiscopo proprio, atque, si necesse fuerit, distringente comite, publicam per gradus canonicos pęnitentiam agere cogatur. Et si inobędiens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores praesentetur; ut aut in carcerem retrudatur, aut in exilium deportetur; ut et cęteri timorem habeant, ne umquam talia agere praesumant. [w]
Placuit ut omnes qui in ęcclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, ut communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et christianorum consortio habeantur alieni quamdiu ||fol. 215v|| per satisfactionem ęcclesię a proprio mereantur [x] per manus impositionem reconciliari ępiscopo et sanctę restitui communioni.
Placuit ut omnes qui sacram acceperint eucharistiam [y], et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur.
Placuit ut his qui a suis excommunicantur sacerdotibus nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerint, nec priusquam canonicę reconcilientur ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simili sententię subiaceat.
Quam sit extraneus a christianę fidei regula qui se defensorem veritatis [z] insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet. [a]
Quaecumque a parentibus nostris diversi sunt statuta temporibus manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ęcclesias praecipimus. Nichil igitur a privilegiis immutetur. Omnibus qui [b] ęcclesiis serviunt tuitio deferatur. Quia temporibus nostris addi potius reverentię cupimus quam ex his quę olim prestita sunt immutari.
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina, praeter trium, id est, Leonis, Sergii, et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentica, quibus illa inserta repperiet. Interdum hęc discendo et amando atque operibus complendo non negligat. Quia dominus novit, pro amore et utilitate sanctę dei ecclesie, ut horum in praemio praelibatum est, sunt collecta isticque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria, operibusque hęc complentibus [c] vita ut tribuatur ęterna oramus.
Hoc admonendum vel denunciandum fidelibus necessarię providimur, ||fol. 216r|| ut hi qui fidem Christi expetunt, et provectę ętatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fontis baptismate suscipiant, nec ętiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et penitentię publicę sunt subacti, donec per penitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ęcclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris offitiis usque ad tempus penitentię, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptismata non cęlebrentur: quia sacri canones hęc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit [d], fieri prohibent; in tantum ut ętiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo ętiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intellegant pactum [e] quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem aut heresem aut certę ad scisma [f] prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad cętera vitia spiritalia, quę ex radicę superbię prodeunt, labitur.
Quid sit abrenunciare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. Quapropter necesse est ut praedicatores in admonendo et auditores [g] in discendo et opere complendo abhinc [h], ut suum possint cavere periculum, magis adhibeant studium. Abrenunciare igitur diabolo est pęnitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, que utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ill ||fol. 216v|| auctor est, et que eum ex angelo demonem fecit. Quę est ętiam initium omnis peccati, et cętera vitia, quę ex radicę prodeunt superbię. Pompa diaboli hęc est quę et pompa mundi. Id est, ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus. Unde crescit ęlatio, quę multocies honestati solet adscribi, et cętera huiusmodi quę de fonte superbię procedere noscuntur. Hęc et his similia sunt quę unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit, Christoque se mancipavit, pactumque cum deo fecit ne penitus ad ea quibus abrenuntia[vit] [i] rediret. Verum [k] si iura [l] humanę pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quę cum deo facta sunt [m], inviolabiliter sunt observanda. [n]
Ut ępiscopi nonnisi ieiuni per positionem manuum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita ętiam traditionem sancti spiritus a ieiunis pontificibus convenit cęlebrari. [p]
De presbyteris gradum amittentibus visum est nobis ut unusquisque ępiscoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum qui gradum amittunt tam per se quam per ministros suos nover[it] [q], eosque canonicę pęnitentię subdere non negligat, iuxta quod in concilio Cęsariensi titulo primo scribitur. Presbyter si uxorem acceperit, ab ordine [r] deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub pęnitentia redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiantur ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorumdam episcoporum incuriam, legibus constringantur. [s]
Usum ętiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbyterorum solus missam cęlebrare praesumat. Quia ita nec verba domini salvatoris, quibus misteria corporis et sanguini[s] suis discipulis cęlebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec ętiam in ipsis actis [t] apostolorum, si enucleati legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit dominus vobiscum, et a quo illi respondetur et cum spiritu tuo. Vel pro quibus supplicando domino inter cetera, memento domine et omnium circumadstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quę consuetudo, quia apostolicę et ęcclesiasticę auctoritati ||fol. 217r|| refragatur, et tanto misterio quandam dehonorationem inrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur. [u]
Inter cetera vero admonitionis nostrę offitia satis illud nobis necessarium visum est ut populis fidelibus terribiliter denuncietur ut diem dominicum, in quo auctor vite [v] resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et iudei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis [w] christianę religionis devotio ob memoriam dominicę resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi ętiam quorumdam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmina interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam ętiam visibili igne absumptos, subito in cinere resolutos pęnaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes, cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exibeant.
Illud ętiam, quamquam sepe admonitum sit nobis, iterum inculcandum populisque denunciandum summopere visum fuit, ut missarum cęlebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non habeant. Et necesse est ut unusquisque ępiscoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parroęchia sua penitus amoveat. Et si quis presbyterorum ab hinc excepto quando in itinere pergitur in locis basilicę procul est, et id in altaribus ab ępiscopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum cęlebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum cęlebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est ut gradus s [x] periculum incurrat. Satius igitur est missam non audiri quam eam ubi non licet nec oportet [y] cęlebrari aut audiri.
Quia ergo quod sepe in conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus, ut si quispiam presbyterorum deinceps huius [z] constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat. [a]
Deprehendimus et aliam negligentiam, eo quod quędam feminę sine consensu sacerdotum velum sibi incautę imponant, quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus.
Nichil hominus ętiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitię plenum, et ecclesiasticę auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullę abbatissę et alique ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant, et ideo nonnullę taliter velatę putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter stastuimus [b] ut si aut abbatissa aut quelibet sanctęmonialis post hanc diffinitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iuditio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis quę amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus quatenus suę saluti consulant, nec sic indiscretę vivendo, et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante occulos habentes, quo dicitur: Vidua quę in delitiis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat modis omnibus inhibuimus, quia quorumdam relatu didicimus in quibusdam provintiis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa impudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbyteris administrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia queque, quę ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibuimus ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcedonensi et in decretis Gelasii pape copiosę invenitur.
Quia etiam comperimus quosdam canonicos et monachos, post reposito religionis suę pudore, monasteria sanctimonialium, tam monacharum, quam canonicarum, et inconsulto episcopo suo inpudenter atque inreverenter adire. Qui obtendere solent se non ob aliud illuc accedere nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius collocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit. Et hoc nullatenus sine licentia ępiscopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum cęlebrationes faciendę sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ęcclesia coram sancto altari, adstantibus aut procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit aut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter quod procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus, relicto monasterio suo, idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum penitentię imponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicę, qua dicitur: Peccuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superhabundantiam non exiges, ego dominus deus vester. In tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus [c] sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant [d], ||fol. 218v|| et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras [e] expetant, in quibuscumque locis hęc fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, adtendentes illud quod in libro exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor, nec usuris opprimes. In libro quoque levitici: Si attenuatu[s] fuerit frater tuus et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro deuteronomii: Si unus, inquid, de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuę, in terra quam dominus deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contraes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indiger[e] perspexeris. Item [f] in eodem: Cave ne forte subripiat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas occulos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad dominum, fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callidę in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis ad quę manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc qui conterit[is] pauperem, et deficere facitis egenos terrę dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus mercis, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut inminu[amus] mensuram, et augeamus siclum, et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento ęgenos et pauperes pro calciamentis, et quisqualias frumenti vendam[us]. Hieronimus in expositione Hiezechielis prophetę: Putant quidem usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura, omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus super habundantię, verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius parte mediam. Qui iustissim[um] se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentarię dicere. Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de medio plus accipiam, cum ille mea liberalitate ||fol. 219r|| novem et semis de meo habeat. Noli errare, inquit apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superhabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inęqualitate, et modiis iniustis et sextariis, quę deum lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicuę nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversę ab omnibus pene habeantur. Hoc tamen modis omnibus optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat: quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat, pro quorum ętiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ęcclesię status infirmatur, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint execrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et peccoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt [g] quanto contra naturam peccant: pro quo ętiam scelere igne cęlesti conflagratę infernique hiatu quinque absortę sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius milia styrpis Beniamineę muchrone fraterno confosa sunt. Hec porro inditia et evidentes vindicte declarant quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alia pernitiosisma mala, quę ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum [h] coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima que declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam ||fol. 219v|| de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite precepta mea, et facite ea, quia ego dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrę vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibus prestigiis atque diaboli[cis] inlusionibus ita mentes quorumdam inficiunt populis amatoriis, cibis, vel filacteriis [i], ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis malefitiis aera posse conturbare, et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre, aliique dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminę, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt in quantum manifestius ausu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concili[o] Ancyritano titulo XXIII. ita scriptum est: Qui divinationes expetunt, et more gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus penitentie definitos [k]. Oportet enim [l] hęc in omnibus, et maxime in his locis, ubi licitę et impune multi se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligent[ius] admoneantur [m] et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vitia, quę ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea quę apostolus apertę enumerat, it est, ebrietates [n], comessa[tio]nes, contentiones, irę, rixę, dissensiones, detractiones [o], invidie, inimicitię, quę homines, iuxta eundem apostolum, a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequuntur. In tantum enim ea impudenter et fidenter quidam committunt ut merito de illis dici possit: Lętantur cum malę fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes christiani hęc et subtiliter intelligant et studiosissimę caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona que agunt perdant, et propter hęc a regno dei se alienos faciant. Similiter etiam de ocioso sermone, pro quo iuxta domini vocem, omnes reddituri sumus in die iuditii rationem: ||fol. 220r|| de scurrilitate et stultiloquio [p] et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso, noxio, assiduoque iuramento, et obscenis turpibusque canticis, omnibus christianis intelligendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per negligentiam detrimentum, quod absit, suarum patiantur animarum. Hęc igitur que breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et per parroechias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram negligentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hi commissa prolixitate mentionem tantum [r] facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda. Et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeantur; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu praegnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit. Et quod hi causa fornicationis dimissis uxoribus suis alia ducunt, domini sententia adulteri esse notentur; sive ętiam qualiter incesta christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda. Et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermotinationis vacandum, et negotia secularia publica quę placita habenda; et quod qui hęc in ęcclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent. De iusto iuditio ||fol. 220v|| iudicando, et munerum [s] acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et de detractione vitanda, necnon et de ceteris quę longum est dinumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda, quę nos ideo hic inserere non necessarium duximus quoniam satis ęvidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, que vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Hec nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem [t] sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his quę ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendatio[nem] pertinere perspeximus, necnon et de his quę populis necessaria adnuntiand[a] et admonenda praevidimus, illud ętiam quod vestrę pietati [u] deposcendum modo iudicavimus, pauca [de multis quę in nostris conventibus] [v] gesta sunt excerpentes, in unum redigendo succinctę et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his quę praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus. Illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrę saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovim[us]; ut apertę atque distinctę inspiciendo, legendo, et audiendo vestra cognos[cere] possit solertia de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum, fideliter egerimus [w].
Ut quid rex dictus [x], Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a rectę agendo vocatur. Si enim pię et iustę et misericorditer agit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pię et iustę et misericorditer regentibus regis [y] sunt nomen adepti. Impie vero, et iniustę, crudeliterque principantibus, non regis, sed tirannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: Viros namque sanctos provide reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod rectę agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione compona[nt]. ||fol. 221r|| Rectę igitur illi reges vocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Ad quid ętiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratię scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordię praeparatum in gloria quia apicem terreni principatus accepit, sed si in imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regię dignitatis sanctę religioni se subiciat, si magis in timore servire deo quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet bęnignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctę matris ęcclesię catholicę meminerit filium ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim christianum regitur ac propagatur imperium dum ęcclesiastico statui per omnem terram consulitur quam cum in parte quacumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes namque seculi nonnunquam intra ęcclesiam potestatis adepte culmina tenent ut super eandem potestatem disciplinam ęcclesiasticam muniant. Ceterum intra ęcclesiam potestates necessarię non essent nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinę sermonem, potestas hoc imperet per disciplinę terrorem. Sepe per regnum terrenum cęlestę regnum proficit; ut qui intra ęcclesiam positi contra fidem et disciplinam ęcclesię agunt, rigore principum conterantur, ipsa quę disciplinam, quam ęcclesię utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
De regale namque ministerium specialiter est populum dei gubernare et regere cum ęquitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse ęcclesiarum et servorum dei, viduarum, orphanorum, ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo ||fol. 221v|| eam subsistere permittat, nec spem dilitescendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod amiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed [z] iuxta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet ut ipse qui iudex est iuditium, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte [a] illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniustę aut negligenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire [b] autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet quasi de otioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita obloquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator. Auris audiens beatificabat me, et occulus videns testimonium reddebat mihi quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduę consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate iuditio meo. Oculus fui ceco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon rex qui sedet in solio iuditii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro sapientię: Diligite iustitiam qui iudicatis terram. Sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis quęrite illum. Item ibi [c]: Audite ergo reges et intelligite, discite iudices finium terrę. Prebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turpis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit [d] opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis ministri eius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitię, neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis [e] dominus, quoniam iuditium durissimum in his qui praesunt fiat. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes enim potenter ||fol. 222r|| tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam dominus, non reverebitur cuiusquam magnitudinem: Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et ęqualiter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et offitio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit [f] dignitatem ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exageneratione vestrum animum onerare, quare quia deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitię, operibus misericordię, ceterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita, pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod nos si hęc vobis cęlitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quoquo modo debueramus, vos e contra, propter divinum amorem et honorem, et admonendo vos ad potiora provocatis, et pium opportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter piętati vestrę suggerimus ut bonum quod cepistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et adimplendis operibus iustitię et piętatis ac misericordię nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus, praemium ęternę vitę datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrę suppliciter suggerimus ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ęcclesiis dei constituendis magnum studium atque sollertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ęcclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio christiana in multis labefactando dampna detrimenti sui patietur, et animę vestrę, quod non optamus, periculum generabitur. [g]
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublicę ministris, qui vice vestra populum [h] dei regere et gubernare atque iudicare ||fol. 222v|| debent, sollertissimam providentiam [i] habeatis [k], semper illud attendentes quod in libro exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquit, de omni populo viros potentes et timentes deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito [l] in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium domini, et praecepta eius praecepta sustentare. Unde et in libro deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam dominus deus vester mulptiplicavit [m] vos, et estis hodie sicut stellę cęli plurimę. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris. Sed et in libro paralipomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrę in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus, Videte, ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iuditium, sed domini. Et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum. Rogamus ętiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramque salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietatis sollertissimam viigilantiam [n] adhibeat quatenus consiliarii et dignitatis vestrę ministerii, custodesque [o] anime vestre et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonę oppinionis condimentum. Karitatem, pacem, atque concordiam, omni simulatione et calliditate postposita, adinvicem habeant. Ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et viri [p] vobis adiutores in omnibus concorditer existant. ||fol. 223r|| Tunc enim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis existat. Et fama suę bonę opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes habundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordię omnes dirimendę, et omnis militia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis, et ut in mutuę dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis [q] concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione instatis; et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione nichil hominus [r] invigiletis. Adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in moralibus libris scripsit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum ętiam eorum corda sacrifiti oblatione mundaret. Adtendite ętiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego, inquit, ingredior viam universę terrę. Confortare, et esto vir fortis, et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias cerimonias eius et iuditia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi; et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobi, de quo legitur, quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem adloquens eundem filium suum: Omnibus, inquit, diebus vitę tuę habeto deum in mente, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac elemosinam, et noli avertere faciem [s] tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat ut nec a te avertatur [t] facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cętera. Item paulo post: Adtende tibi, fili, ||fol. 223v|| ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic deo, et pete ab eo [u] ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo fili mi patrem vestrum, servite domino in veritate, et inquirite ut faciatis quę sunt placita illi; et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosinas, et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis quod ea que in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita et divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis que superius continentur, necnon et in his que praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt [v] quę a pastoribus ęcclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina auctoritas se habeant, dimissa sunt, quę non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret quę causę id effecerint ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa negligebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas, diversas occasionibus [w] intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ęcclesiasticas prosilierit, et sacerdotes partim negligentia partim ignorantiam cupiditate, in secularibus negotiis et sollititudinibus ultra quam habuerant se occupaverint, et a hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si eaque admonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio, deo cooperante, pervenire possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum esse, a prudentissimis sanctisque prodecessoribus vestris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus ||fol. 224r|| hanc causam ex toto correctam non fuisse propter hęc quę suo tempore dici possunt, et pondus tante considerationis pravitatis nostrę vires excessit, quoniam nec omnium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus. Ideo hęc congruentiori et aptiori [x] tempori, vita comite, si deus ita annuerit, tractanda ac [y] consideranda distulimus quoniam tante considerationis perfecto indiget adsensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione necnon et studio sacerdotum et obedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nos metipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorium solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit [z], potius augeatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in dei nomine sancta ęcclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ęcclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitę meritum et sapientię donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desideria, dehonestabatur, opere pretium duximus, deo annuente, apud sacrum conventum ut ex dictis sanctorum patrum, velud ex diversis pratis, quosdam vernantes flosculos carpendo tractando in unum regulam canonicorum et canonicarum congerere, et canonicis vel sanctismonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita ętiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus ||fol. 224v|| canonicę degentibus deinceps observetur. Sed et de ęcclesiarum honore, quomodo, deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur. [b]
Monachorum siquidem causa qualiter, deo opitulante, ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendi abbates licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quieti vivere praepositumque [c] suum indefessę custodire valeant ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus. Et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur confirmavimus.
Si quis de alio crismate quam de illo novo quod proprii episcopi largitione vel concessione accepit baptizare, nisi praeoccupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suę damnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium quos spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iuditio decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendatium quęrit. Idcirco ab omnibus cautę agendum est. [e]
Quod non oporteat in domibus oblationes cęlebrari ab episcopis vel a presbyteris. [f]
Clerici qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterium pęnitentię contradantur.
Lex imperatorum non est supra legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea quę sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda. [h]
Si quis ergo episcopum vel auctores ęcclesię quamlibet querelam habere iustam crediderit, non primates aut alios adeant iudices priusquam ipsos conveniant familiariter, non sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. ||fol. 225r|| Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur [i], tamquam apostolorum patrumque aliorum contemptores. De quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt nobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter subcumbere debeant.
Presbyteri qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis [l] ad alias [m] ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ęcclesias in quibus primitus sunt instituti. [n]
Si quiscumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cogitatione discesserit, hereditas eius ad ecclesiam ubi servivit devoluatur. Similiter de sanctimonialibus. [o]
Quicumque benefitium ęcclesiasticum habent, ad tecta ęcclesię restauranda vel ipsas ęcclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam [p] reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbyter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur [q].
Magnum malum ebrietatis [r], unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrenimus [s] usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ęcclesiarum numerus moderetur. [t]
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est. [u]
Ut episcopi et abbates ante se ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ibi personet, et sumant cibum cum benedictione et laude domini secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude dei facite.
Ut episcopi et iudices iuditia iusta discernant [w]. Quia sunt quędam iudicanda modo, quędam dei iuditio reservanda. Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, ||fol. 225v|| et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iuditio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de ęcclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nichil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed suę cedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem quęrant vagandi, et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo. [x]
Ut si quilibet hominum res ęcclesię per mendatia vel mala ingenia in precariam sibi adquirere et habere voluerit, et post facta precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris ęcclesię delata fuerint, ipsa ęcclesia res suas, quę ei mendaciter [z] abstractę fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per eadem mendatia, propter cupiditatem ipsius precarię, eidem ecclesie tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.
Penitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a domno imperatore impetretur adiutorium qualiter, si qui publice peccat, publica multetur poenitentia et secundum ordinem canonum pro merito suo et excommunicetur et reconcilietur.
Si episcopus, presbyter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus administrationis in hoc concedetur suscipere; si tamen intra quattuor menses per competentem iudicem in scriptis manifestaverit quod huiusmodi munus sua sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiuditium non patiatur. [a]
Dictum nobis est quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut ne baptismum iterari minimem debere: qui ab his vel amplius baptizatus et confirmatus, non seculo [c] sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat, vel spectaculis adtendat, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam penitentiam fecerit, reconcilietur. [e]
Dictum nobis est quod quidam legitima servorum matrimonia potestativa quadam praesumptione dirimant, non adtendentes illud evangelicum: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perspeximus quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plenę id faciunt. Quia ergo constat [h] hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et [i] corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet ut ea confiteantur quę per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum [k] confessor ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia aut cogitatione, aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi animę potes tanto periculosius ledunt quanto subtilius serpunt.
Nullus sub Romana dictione constitute ęcclesię vel sinodochię vel monasterio rectores, earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio est vinditio, donatio, permutatio, emphiteos eos perpetuum contractum, et omnes omnino se ab huiusmodi alienatione abstineant. Tabellio vero qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero iudices, qui talia instrumenta consenserint, et dignitatem et facultates amittant.
Quidam deo solummodo confitere debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ęcclesiam, ita dumtaxat ut et deo, qui remissor est peccatorum, confiteamur ||fol. 226v|| peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor adversum me iniustitias meas domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur. Confessio itaque que deo fit, purgat peccata. Ea vero que sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet suę potentię invisibili administratione, plerumque medicorum operatione. [m]
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in penitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini usus eis interdictus est, multata, non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum delitiis suis indulgent ut delitiosius, his interdictis, aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, que in penitentibus potissimum vigere debet, et quorumdam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fulgere debet. Ille inquam, ille magis parsimonię [n] servire censendus est qui sibi non solum quarumdam rerum perceptiones sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam ex industria peccantes, propter elemosinarum largitionem quandam sibi promittunt impunitatem. Elemosina enim extinguit peccata, iuxta illud. Ignem ardentem extinguit aqua, et elemosina extinguit peccata. Sed ea que aut necessitate, aut casu, aut qualibet fiunt fragilitate. Ea vero quę ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet ut elemosynam faciat; sed ideo elemosinam facere debet quia peccavit. Mentem et enim et corpus, que libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam. [o]
Modus autem pęnitentię peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum ||fol. 227r|| institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ęcclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, imponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis quos penitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti auctores; de quibus rite dici potest: Mortificabant animas que non moriebantur, et vivificabant animas que non vivebant. Qui dum pro peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt penitentię modos, consuunt pulvillos, secundum propheticum sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universę ętatis ad capiendas animas.
Inventum est quod multi arbitrii sui temeritate, et, quod est gravius, ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum ęcclesias dant vel auferunt. Unde oportet ut, canonica regula servata, nullus absque consensu ępiscopi cuilibet presbytero ęcclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa sua coram episcopo canonica sua severitate amittat.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos negligentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbyteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem, quia plerumque in symoniacam incidit heresem, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irrita fieri debere omnes uno consensu decrevimus. [p]
Sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id quod ararum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et quo apparatu missarum sollemnia, exceptis basilicis, cęlebrari debeant, et utrum celebrari debeant, quę in concilio Laodicensi ita scribitur: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbyteris.
Quicumque aurium et ad occulorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium occulorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum ||fol. 227v|| et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugenda praedicare debent. [q]
Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbyteri quoque et diacones in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quę episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant. [r]
Episcopi quidem maximam curam et sollititudinem circa pauperes habeant, et res ęcclesiasticas ęcclesiis conlatas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur, non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Licitum sit episcopis, praesentibus presbyteris et diaconibus, de thesauro ęcclesię familię et pauperibus eiusdem ęcclesię secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare. [s]
Presbyterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, trigesimum ętatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia offitium suum. Tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur. [t]
De titulo minori ad maiorem migrari nulli presbytero [u] licitum sit, sed in eo permaneat ad quem ordinatus est. Quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia qua episcopus et si de minori ad maiorem transmigraverit sedem. [v]
Si quis quolibet modo blasphemia in deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplitio subiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coherceatur. Si praefectus urbis hec punire neglexerit, post dei iuditium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes vidue cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio, et bona ab eis nota sit conversatio; ne forte de hisdem dici possit ab apostolo: Que auten in delitiis sunt, viventes mortuę sunt.
Comitibus, iudicibus, reliquoque populo expedit ||fol. 228r|| ut suis sint episcopis consentientes et obedientes propter dei amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quęrant consilium, illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant, honorificeque erga eos in omnibus agant, et sic sese mutuis studeant sublevare consolationibus.
Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnes res que his relicta est auferatur cum fructibus et cęteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur. [w]
Summopere admonendi sunt comites et iudices ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt qui periurare pro nichilo ducunt, in tantum ut pro unius diei satietate aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi qui periurant, sed ętiam qui periuris consentiunt, simili plectendi sunt damnatione. [x]
Placita quidem secularia in ecclesiis vel in atriis ęcclesiarum a comitibus [y] vicariisque usque modo multis in locis habita, sed ne ultra fiant interdicendum est cum auctoritate dominica, quę expulsis de templo negotiatoribus adserens debere domum dei domum esse orationis. [z]
Admoneant sacerdotes fideles populos ut noverint maicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nichil posse remedii conferre, non animalibus languentibus, claudicantibus, vel etiam moribundis quicquam mederi, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hęc esse laquęos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur. [a]
Ut laici omnino a presbyteris non audeant munera exigere propter commendationem ęcclesię: quia propter cupiditatem plerumque a laicis [b] talibus presbyteris ecclesie dantur qui ad peragendum [c] sacerdotale offitium digni sunt. [d]
Ut presbyteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu medicine vel sub cuiuslibet rei donare id praesumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis nisi a sacerdotibus contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Ut quisquis benefitium de rebus ęcclesię habet, ad tecta eiusdem ęcclesię restauranda vel ad ipsas ęcclesias ędificandas [e] omnino adiuvent. [f]
Omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litem contestantem praeceptor possessori restituat. [h]
Iudices observare debent ut liceat litigari vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant nec a militibus faciant custodiri [i]. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplitium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus quia citius exauditur una obędientis oratio quam decem milia contemptoris.
Pręcipimus ut non degradetur unaqueque provintia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudcibus [k] iudicetur, et non ab alienis, id est, a suę iustis iudicibus provintię, et non ab externis, nisi fuerit appellatum. [l]
Studendum sane omnibus est ut inter habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipiens eat dicenti: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest excusare. Etenim de libris offitialibus, ut novimus, patet ratio: quia nequaquam corporeo usu hęc requirenda ab illis erat qui spiritaliter vivebat, dicente psalmographo: In me sunt, deus, vota tua, quę reddam laudationes tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, nec esse nobis querere offitialem intellectum, ||fol. 229r|| ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum. Et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite qui habitatis terram. Et, quod avertat deus a nobis, item propheta dicit: Zelum apprehendit populum ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. [m]
Volumus atque precipimus, sicut sinodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę ęcclesię sepissime admoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui benefitia habent unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contempti sint, et stipendia fratrum, unde pauperiores et hi qui assiduę in praedictis locis domino famulantes excubant, atque ibi assiduum divinum explent offitium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim quia absque periculo atque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis hęc statuta contempserit, utrisque careat, id est, et benefitio et provenda [n]; atque si gradibus fruitur ęcclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ęcclesia, cum omnibus nichil habentibus habet commune; nec aliquid inde eis qui sibi de suo suffitiunt convenit erogare; quando nichil aliud sit habentibus dare quam perdere. [o] [p]
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis baptismatis [q] suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur. [r]
Lętanię autem Greco nomine appellantur, quę Latinę dicuntur rogationes. Inter lętanias autem et ex homologis in hoc differt, quod ex homologis in pro sola confessione peccatorum aguntur; lętanię vero, quę indigantur propter rogandum deum et imperandam in aliquo eius misericordiam. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur. [s]
De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui hactenus inventi sunt sive in canonico sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluptate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur nisi legitima ętate ||fol. 229v|| spontaneaque voluntate, vel cum licentia domini sui.
Seculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, seculi [t] voluptatibus contraire. Hinc Paulus admonet dicens: Qui emunt, tanquam non possidentes. Et qui [u] utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum ait: Sic vobis ea que suppetunt exterius serviant quatenus a superne dilectionis studio animum non reflectant.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit [w], si liber fuerit, bannum nostrum, LX solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ęcclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta episcopi proprii iussionem penitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ęcclesiasticus vel fiscalinus [x] episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobędiens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei commendantur usque dum episcopo suo obędiat et canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hęc adimplere distulerint, canonice ab ępiscopo suo vel a suo ministro excommunicetur; et usque dum hęc pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobędiens aut negligens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant. [y]
Quod asit extraneus a christiane fidei regula qui se defensorem severitatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat. Audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem ||fol. 230r|| pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos sicut stridet plaustrum onustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Nulli christianorum vel iudeorum in utraque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris suę atque ętiam virorum [z], iuxta legem quę in christianis est lata, usque ad septimi generis gradum conubia ducere, vel incesti maculam operiri. Huius igitur fide permixtionis inlecebras talis multabitur pęna, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant, et exilio religati, sub publica pęnitentia maneant, eorumque bona ad filios quos de praecedenti coniugio habuerint redeant; si tamen et ipsos aut in nullo iudaicę praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivę nationis sordidaverit [a] macula. Quod si aut nullos habuerit filios, aut habitos, ut dictum est, vel iudaicus involverit error, vel incesti fedaverit natio, tunc [b] facultas praedictorum omnimoda in principis [c] potestate consistat, qualiter principali discretione res ipsa aut in christianis eorumve heredibus concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandam [d] fere [e] praecipimus, ut si quis christianus aut christiana, iudęus aut iudęa, noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quam cum praemisso dotis titulo, quo in christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdotali benedictione intra sinum sanctę ęcclesię percepto, coniugio cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam christianorum vel hebreorum noviter coniugium duxerit, vel solemnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit, aut C. principi solidos coactus exsolvat, aut C. publice verberatus flagella suscipiat. Hęc scilicet domna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille qui nupsit quam ea que nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis huius suscipiat. [f]
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeat medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienus. ||fol. 230v|| Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; si illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.
Quicquid in sacratis [g] deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia sacra sunt, et viclaria [h] quoquam non debent. Nullus enim ępiscoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria quamlibet occasione plus debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur. Et omnia quę ei ablata quocumque sunt ingenio legibus redintegrentur, et ipse proprię sedi [i] et pristino statui regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et sinodus ępiscopos de quo agitur funditus restituatur. Quia hoc non [k] solum ęcclesiasticę sed etiam seculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in ęcclesia ne quisquam post alicuius criminis pęnitentiam clericatum accipiat, vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentię, sed rigore factum est disciplinę. Alioquin contra claves datas ęcclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta erunt et in cęlo. Sed ne forsitan etiam de ceteris criminibus spe honoris ęcclesiastici animus intumescens superbe tegeret pęnitentiam, severissime placuit ut post actam de crimine damnabili [l] pęnitentiam nemo sit clericus. Ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis [m]. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis [n] ęgit penitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dum negasse penituit; et tamen apostolus mansit. Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia; qui ubi saluti nichil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quo salus totius muniretur. Experti, credo, aliquorum fictas pęnitentias per affectas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Illam partem ęcclesiasticę disciplinę, quę olim a sanctis patribus et a nobis sepe decretum est, ut nec presbiteratus gradu nec in diaconatus nec in subsequenti ordine clericorum ad ęcclesiam ||fol. 231r|| transire cuiquam sit liberum, ut integrum revoce sunt admonemus, ut unusquisque, non ambitione inlectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est perseveret; ita ut si quis, sua quęrens, non que Iesu Christi, ad plebem, ad ęcclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit ut nullus temere accuset episcopum, neque a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet inpetitionibus audiantur, dicente domino: Non suscipiat vocem mendatii. Et ipsa veritas ait: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui qui consensum praestat erranti? Proculdubio contra mandata dimittit, qui habet peccatum proprium et qui sequitur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum Karitati [o] tuę conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam, aut ei correctionem, dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo quam hęc fiant nemo praesumat episcopum manifeste accusare. Quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit aliquid absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva [p] loquatur, aut cuiquam insidias ponat. Et alibi. Sapiens non est qui nocet. Et dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator aut susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite, ego dominus. Si hęc de omnibus dicta sunt, quanto magis super episcopos sunt custodienda, de quibus salvator ait: Qui vos contristavit, me contristavit [q]. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Qui facit iniuriam eis, recipiet id quod inique gessit. Et in Danihele [r] legitur: Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in omnipotentia, et robur eorum conteratur, ut sciat quia tu [s] es dominus deus solus et gloriosus super orbem terrarum. ||fol. 231v|| Et iuxta antiqui institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas. Plus cohortatio quam commotio [t]. Plus Karitas quam potestas. Et dominus prophetam monet dicens: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Deverte quoque a malo, et fac bonum. Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis hęc non observaverit, hostis est animę suę. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidantur. Tres fiant. Si vero monachi vel laici fuerint, amplius pelli debent vel extor.
Placuit ut si quęcumque persona contra episcopum vel auctores ęcclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat [u] Karitatis studio, ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat quę in querimoniam deducuntur [v]. Quam rem si defferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et reliqua. [w]
Ut provincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit. [x]
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per [y] ipsos est agendum. [z]
Sancta sinodus Romana dixit. Hęc sunt que deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclesiam et in ęcclesiasticos indifferentes seviunt, conservari firmissime volumus in secula [a]. Si quis episcopus ab illis accusatoribus qui recipiendi sunt fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonicę deferatur. Qui in congruo loco infra ipsam provintiam, tempore in canonibus praefixo Nicenis, concilium [b] canonice convocare debent, ita ut ab omnibus eiusdem provintię episcopis in ea audiatur. In quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse non debebit. Quia ultra provintie terminos accusandi ante licentia non est quam audientia rogetur. Nam si [c] suis fuerit rebus expoliatus, quod absit, aut, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, ||fol. 232r|| tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, que ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur antequam integerrime omnia quę per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul [d] prius statui pristino reddatur. Et ipse, dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatus ad tempus, sinodo in legitima et canonica, veniat ad causam. Et ita iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc summopere providendum est, non antequam hec omnia fiant coactus respondeat; quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causę exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Quod si egrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittat. Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die [e] statuta litteris evocatus minime occurrerit; hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium, et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri [f] non debet, quęrendum est in iuditio cuius sint conversationis et fidei atque suspitionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: Quia ad hoc admitti [g] non debent nisi bone [h] conversationis et rectę fidei viri, et qui omni suspitione careant, et bonę vitę clareant, neque infames existant. Quod si accusatorum personę in iuditio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel ęcclesiasticas, obicerint. Infamis enim persona nec procurator potest [i] esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia [k] a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens [l] per alium [m] accusare [n] aut [o] accusari potest, nec affinis testis admitti. Neminem ergo exiberi de provintia vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur. ||fol. 232v|| Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua. [p]
Placuit ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio, et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis debet praecedere; quia dubiuus [q] in fide, infidelis est. Nec eis omnino esse credendum est qui veritatis fidem ignorant, nec recte conversationis vitam ducunt. Quoniam tales facile et indifferenter [r] lacerant, et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspitio eorum discutienda est primo, et corrigenda. [s]
fehlt
Nullus episcopus, nisi canonice vocatus, et in legitima sinodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cuius iussione domini et beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsatus, id est, iudicetur, audiatur, vel impetatur. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod egerint; nec inter ęcclesiastica ullo modo reputabitur nec ullas habebit vires quicquid ei obviaverit: quoniam eadem sedes, testante veritatis voce, primum primatum [t] obtinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet. Quae etiam capud est omnium ęcclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non sinodalibus aut aliquibus comitis meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo ęcclesiam meam. Et relique et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat impunitus, sed gradus [u] sui periculo subiacebit. [v]
Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iuditium et, si necesse fuerit, aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut impeditione Romanum adire pontificem. Et dum iterato iuditio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statutum est ut accusati nullus usurpet quid est episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest. Et reliqua. [w]
Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur ||fol. 233r|| causis, quoties necesse fuerit, libere apostolica appellant sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pię fulciantur, defendantur, et liberentur. Cuius dispositioni omnes maiores aecclesiasticas causas et episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint quam eiusdem sedis papę fieri placuerit; canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nil decerni pontifice, nec ad synodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto pręsumptum fuerit, viribus carere.
Causam Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri; cui multum et sępius postulanti communionem hac ratione reddimus, quoniam cum ad nostrum iudicium provocasset, immerito eum pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic temere superordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iuste possit subiacere sententię; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ęcclesiastica exigit, his qui consecrabatur acciperet. Si quę vero alię emerserint causę quę ad statum ęcclesiarum ad concordiam pertineant sacerdotum [x], illic sub timore domini volumus ut modo ventilentur, et de componendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena mittatur; ut ea quę iuxta ęcclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita [y], nostra quoque sententia roborentur. Ex his enim possumus cognocere qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse pęniteat. Data IIII. Idus Augusti.
Imperatores Valentinianus, Theodosius, et Archadius AAA una cum decreto episcoporum Traciano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid differendi patescat occasio. Et si quis posthac casu gravi atque damnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motu pestiferę perseverationis audebit, competenti pena et digno supplicio ||fol. 233v|| coherceatur. Data XVI. Kal. Iulii Theodosio Augusto bis et Quinegio cons. [z]
Illud quod nobis propter improbitatem quorumdam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes, statuimus ut pręter domini sacerdotes, ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiuslibet scientia nomine glorietur. [a]
De praesidibus qui fideles ad praesidiatum prosiliunt ita placuit, ut cum promoti fuerint, litteras accipiant ęcclesiasticas, id est, communicatorias. Ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; tum demum a communione excludantur. Similiter et de his qui rempublicam agere volunt.
Cassianus Velenensis episcopus dixit. Statuat gravitas vestra ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis sęcularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab aecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus quousque quod inlicite commisit emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, aecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur. [b]
Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram. Non observantes eos qui sunt inimici crucis Christi [c], quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in cęlis est. Sicut Hieronimus in [d] epistola ad Galathas ait: Aemulantur autem bene quicumque videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona, virtutesque, ipsi tales esse desiderant. Et fidem, vitam, usque industriam eorum, per quę illa meruerunt, ||fol. 234r|| nituntur imitari [e], ut possint ea quoque quae bona ęmulatione digna consequi, magis querentes spiritalia quam carnalia, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro Io de agone christianorum, hanc sententiam interpretans, ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intelligendum est etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum, et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem de se resipiscens ad deum, ad ipsius nos imitationem hortatur dicens: Estote imitatores dei, sicut filii karissimi: Iam vero demonstrans quia nihil hac imitatione pariat nisi ita vivat aliquis ut bonum eius in commune proficiat, atque universis utiliora provideat, adiunxit [f]: Ambulate in caritate. Ideo cum dixisset, imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia haec precipue victus homines deo proximos facit.
IN omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant [g], observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum compositi agere presumant. [h]
Si quis intra [i] in aecclesiam dei, et sacras scripturas non audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proiciendum de aecclesia catholica esse decernimus donec pęnitentiam agat et ostendat fructum pęnitentię suę, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri [k]
Multi contra canonum constituta sic ęcclesias quas ędificaverint postulant consecrari, ut dotem quam eius ęcclesię contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ||fol. 234v|| ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
De his quę parrochiis in terris, vineis, mancipiis, atque pecculiis quęcumque fideles optulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen quę in altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur. [l]
Ut si quis anathematis pęnam parvi duxerit, etiam documento quo se putat praedium possidere frustretur. Liceatque cuilibet ęcclesiasticae personę vocem contradictionis afferre, et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere. [m]
Cum ad cęlebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat quam missę sollemnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ęcclesia faciente [n], qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Si quis eorum qui continentię student, absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia et ab ęcclesia custodita superbiendo dissolvit, stimulo suę cogitationis impulsus, anathema sit.
Item placuit ut eam per solemnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis catecuminis non detur, nisi solitum salis: quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec catecuminos oportet mutare. Quę domini forma etiam a publicę penitentibus omnino sequenda est. [o]
Placuit ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit, et his ad quem recurrit solatium defensionis impenderit, cum eodem de aecclesiae communione pellatur. [p]
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum. Si perstiterit ||fol. 235r|| in vitio, excommunicandum.
Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi ymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori deo referre.
Numidius episcopus Maxilitanus dixit. In quibusdam locis sunt presbyteri qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter, praesente et inconsulto episcopo, cum pluribus in domiciliis agunt agendam, quod disciplinę incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit. Fratres et coepiscopi nostri dignes urgestionis tuę respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est. Quisquis presbyter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit cęlebrare, ipse honori suo contrarius existat.
Benedictionem super plebem in ęcclesia fundere aut pęnitentem in ęcclesia benedicere presbytero pęnitus non licebit. [r]
In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur, nec successio potest amplius praerogari.
Incestis coniunctionibus nichil prorsus venię reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nec ullo coniugii nomine praevalendos sanccimus. Sed quibus illicita coniunctio interdicitur, nisi hi sunt quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Ut per sollemnissimos paschales dies sacramentum catecuminis non detur, nec eis qui a liminibus ęcclesię sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt pęnitentiam, nisi benedictionem salis.
Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ||fol. 235v|| ieiuniis et manus impositione purgari, ita ut deinceps ab idolotitis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per penitentiam publicam non oportet admitti. [s]
Placuit ut hi qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violente inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum ociosum quod locuti fuerint homines, si reddent rationem de eo in die iudicii, multo magis damnantur noxia verba loquentis. Otiosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iuste necessitatis caret. Attamen in die iudicii de eo rationem reddantur. [t]
Quęcumque pro sar ęcclesiis fuerint conligata, in potestate pontificis aut presbyteri vel servientium sanctorum locorum, secundum voluntatem conferentis, ad se debeant revocare. Quod si aliquis hęc inde abstraxerit, rapuerit, furatusve fuerit, vel ea fraudaverit, aut vastaverit, seu quocumque commento alienaverit, sciat se esse canonicę excommunicatum quoadusque ea quę abstulit studeat reformare. [v]
Liberti quorumcumque ingenuorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicum ullatenus revocentur.
Nullus ergo deinceps clericorum, pro occasione necessitatis vestis faciendi, aut causa ordinandi domus, extraneam mulierem in domo sua habere presumat.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater karissime, credo te nosse et a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse damnatas; quas et nos ||fol. 236r|| apostolica auctoritate damnandas et a communione fidelium atque a liminibus aecclesię arcendas fore censemus, quousque oboediant episcopis suis, et ad bonum quod cęperunt, invitę aut voluntarię revertantur. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sancta memoria prodecessore [w] nostro papa Innocentio taliter decretum habemus. Hęi [x] vero quę necdum sacro velamine tectę, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanente, licet velatę non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto tempore pęnitentia est; quia sponsio earum ad non tenebatur. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetera. Nam si virgines nondum velatę taliter pęnitentia publica puniuntur, et a cętu fidelium usque ad satifactionem excluduntur, quanto potius viduę, quę perfectioris ętatis et maturioris sapientię atque consilii existunt, virorumque consortio multotiens usę sunt, et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversę, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ęcclesię et cętu fidelium usque ad satisfactionem [y] sunt eliminandę et carceribus tradendę; qualiter, iuxta beatum apostolum Paulum, tradentes huiusmodi hominem Satanę spiritus salvus sit in diem domini. De talibus enim et dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et propheta ait: Lętabitur iustus cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum qui faciunt, sed etiam facientibus consentiunt, rei sunt, dominus per eundem prophetam David dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur; quoniam, relicto immortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reversę vomitum, et apostatę factę, illicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt: quę etiam, iuxta eundem apostolum Paulum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem quam cum deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt damnandę a nobis quę et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ęcclesię et a cętu fidelium usque ||fol. 236v|| ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt eliminandę. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus christianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet, aut ad domum in quas accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere ucet [z]. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cetera.
Ut non praesumant presbyteri decimas vendere quę in pauperum ęcclesiarum usibus dantur, sicut actenus, mirabile dictu, in horreis veterare, ad thesaurorum cumulum in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore. [a]
Ut presbyteri post ordinationem suę paupertatis ad praedia comparantes, testamenta ecclesiis confirment. Sin aliter, ut [b] fraudatores promoveantur.
Ut presbyteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant tractanda mynisteria [c]. [d]
Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum vel christianorum. [e]
De ęcclesiis quę inter coheredes divisę sunt, consideratum est quatinus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ęcclesię pertinentes ita divisę fuerint, ut describatur, et nobis renuntietur. [f]
De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant uniuus [g] anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod ||fol. 237r|| quicumque hanc negligentiam iteraverit, beneficium unde hęc nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memorię genitoris nostri in libro I. capitulo CLVII. ut qui ęcclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ęcclesię cuius res sunt donent. Et qui tale beneficium habent, et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbytero decimas donent. Item in capitulari nostro in libro II. capitulo XXI. de eadem re: De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter hęc observentur ordinavimus, volumus atque iubemus ut de omni conlaborato et de vino et de fęno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut hactenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit. [h]
Quicumque de rebus ęcclesiarum, quas in beneficium habeant, restaurationes earum facere neglexerint [i], iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus actionis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est, in libro IIIIto capitulo XXXVIII. De opere namque et restauratione ęcclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine una cum aliis rebus pleniter persolvatur, ut fiat secundum praeceptum evangelicum, ubi ait: Decimas do omnium quę possideo. Et reliqua. De opere vero vel restauratione ęcclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector ęcclesię ad prędictam [k] ||fol. 237v|| restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat ne, sępius iterando, beneficium amittat. [l]
Ut in omni comitatu hi qui meliores et veratiores inveniri [m] possunt eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iustitias faciendas. [n]
Ut commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles ęcclesiis dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommode atque irrationabiles factę sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quęlibet causa, quę rationabilis esse videatur, inventa fuerit, diligenter deperscribatur, et ad nostram notitiam proferatur.
Quicumque comprobatus fuerit de eo quod scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad placitum nostrum venire compellatur, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus quid de tali homine faciendum sit.
De bonis denariis, quos populus recipere non vult, volumus ut hoc observetur et teneatur quod in proprio capitulare nostro conscriptum est, id est, in libro IIII. capitulo XXX. Quicumque liber homo vel in emptione vel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est, LX solidos, componat. Si vero servi ęcclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum aut vassallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, LX ictibus vapulent. Et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi [o] praesentare noluerint, praedictum bannum, id est, LX solidos, componant. Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates, sive reliqui qui beneficia nostra habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram notitiam perferatur. De homicidiis vel aliis iniustiis [p] quę a fiscalinis nostris fiunt, quia impune se ea committere posse existimant, nos acoribus nostris ||fol. 238r|| praecipiendum esse decernimus, ne ultra impune fiant; ita ut ubicumque facta fuerint, solvere cum disciplina percipiemus.
Collectę ad male faciendum fieri omninodis [q] prohibeantur. Et ubicumque huiusmodi praesumptiones factę fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per negligentiam comitis vel factę sunt vel inemendate remanserunt, hoc ad nostram notitiam perferatur. Auctor vero facti, si fuerit praepositus vel advocatus sive centenarius vel qualibet alia dignitate praedita libera persona, post legalem emendationem in loco factam, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero, sive de servis sive de liberis sit, legitima emendatione multetur. [r]
Ut examen aquę frigidę, quod hactenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius fiat. [s]
Comites autem et missi nostri magnum studium habeant ne forte propter eorum negligentiam pauperes crucientur, et nos tedium propter eorum clamores patiamur, si nostram gratiam habere velint. Populo autem dicatur ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iustitias facere noluerint.
Quicumque vicarii vel alii ministri comitum tributum quod inferenda vocatur maioris pretii a populo exigere praesumpsit quam a missis bonę memorię genitoris nostri constitutum fuit, hoc est, duos solidos pro una vacca, hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, his quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et ministerium amittat.
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem, aut matrem, aut fratrem, aut sororem, vel nepotem, vel alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fisco redigatur. Ipse vero, ordinante episcopo, publice pęnitentię subdatur. [t]
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse qui tunc eas res comparatas habet per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet ||fol. 238v|| necdum legitimos annos habenti iustitię tollendę causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuuus [u] est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus; excepta sua legitima hereditate, qui ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur. Et postea, sicut contemptores iussionis nostrę, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire compellantur. [v]
De episcopis, ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.
Ut monasteria quę sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaeque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat. [w]
De vindicta et iudicio in latrones facto, testimonia episcoporum, absque pecto comitis esse dicunt, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud ibi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Quod ipse qui per odium vel malum ingenium, nisi pro iustitiam faciendo, hominum punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit, secundum pęnam quam intulit emendet. [x]
De rebus vero ęcclesiarum, unde nunc censa exeunt, decime et none cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt. Similiter none et decime dentur. De casatis vero LX solidi V, de XXX solidi II et dimidius, de XV. transmissi IIIIor. Et pracarię modo renoventur. Et ubi non sunt scripte, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere [y] ||fol. 239r|| noluerit, et spontanea voluntate hęc tria persolvere et precarias accipere certissime distulerit, perdant beneficia quę habebant; quę tamen ęcclesia unde erant absque ulliuus [z] contradictione vel impedimento im perpetuum sibi vindicet. [a]
Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu, id est, ut unusquisque RETRO.
Nullus presbyter aut diaconus, vel quilibet clericus aut laicus, decimas vendere, aut dare, vel pignorare, aut indebitare praesumat antequam eas cum omni integritate fideliter collectas habeat, et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papę eas dispenset. Si quis autem hęc parvipenderit vel infringere temptaverit, si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monacus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum; quia multis modis mentitur iniquitas sibi. [b]
Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis, propter admixtione cibi. [c]
Placuit ut quicumque clericus pro necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alliget apud episcopum loci eius ipsam necessitatem, et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formate autem quę a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschę. Quod si adhuc eiusdem anni paschę dies incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet. Post consulatum in publicis gestis asscribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis [d] ordo permiserit, ab episcopis ||fol. 239v|| corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos pęnitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Clericus nequaquam praesumat apud secularem iudicem, episcopo non permittentem, pulsari. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat. Nec audeat criminale negotium in iudicio seculari proponere. Si quis vero secularum per calumniam ęcclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et victus fuerit, ab ęcclesię liminibus et a catholica communione, nisi digne pęnituerit, coherceatur. [e]
Presbyter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat.
Placuit ut quicumque non communicans in propria provintia, in aliis provintiis vel transmarinis partibus ad communicandum oppresserit, iacturam communionis vel clericatus excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condemnat; pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et ęcclesię status infirmatur, et regnum periclitatur. Et quamquam hęc in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exhortatione atque prohibitione praecaveri omnino oportere [f]; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere igne cęlesti conflagratę infernique hiatu quinque absorptę sunt civitates, necnon et quadraginta et eo ampliuus [g] milia stirpis Beniamineę muchronę fraterno confossa sunt. Hęc porro indicia et evidentes vindictę declarant quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quę est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter ||fol. 240r|| denuntiamus, vestrisque cunctis a vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub dei districto iudicio atque fidelitate nostra praecipimus ab his caveri, et hęc facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire: quoniam qui talia agunt, apostolo pollicente, regnum dei non consequuntur. Tempus namque est ut multitudini pereuntis populi parcatis, quę sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis. Quia quantoscumque vel per bona exempla ad vitam cęlestis patrię contrahimus, vel per mala exempla ad perditionem sequentes praeimus, de tantis proculdubio ab ęterno iudice vel pęnas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias devulgatum est, et nobis in Francia et in Italia improperatur, et ab ipsis paganis improperium est, spretis legalibus conubiis, adulterando et luxuriando ad instar Sodomitanę gentis fędam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum ęstimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos, et ad extremum universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec in bello sęculari fortem, nec in fide stabilem, et nec honorabilem hominibus nec deo amabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus Hispanię et Provintię, Burgundionum populis contigit, quę sic a deo recedentes fornicatę sunt, donec iudex omnipotens talium criminum ultrices pęnas per ignorantiam legis dei, et per Sarracenos venire et sevire permisit. Et notandum quod in illo scelere aliud immane flagitium subterlatet, id est, homicidium. Quia dum illę meretrices, sive monasteriales, sive seculares, male conceptas soboles in peccatis genuerint, sępe maxima ex parte occidunt; non implentes Christi ęcclesias filios adoptivis, sed tumulos corporibus, et inferos miseris animabus satiant. Absit enim ut pro talibus pereatis et nos simul cum regno cadamus, gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus quę secuturis, nisi praevisa fuerint, possunt evenire. Satius est quoque nobis talibus carere quam cum his ruere, regnumque ab ethnicis atque eius depopulatoribus futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus quicumque super his aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam Romanam legem velle punire.
Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis, publicam agat pęnitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur. [h]
Ut de rebus aecclesiarum, quę ab eis per triginta annorum spatia sine ulla interpellatione possessę sunt, testimonia non recipiantur; sed eo modo contineantur sicut res ad fiscum nostrum pertinentes continere solent.
Stand: 2008-10-24