Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4635 [Praefatio und Buch 1]

||fol. 43r/S. 69||
(P1)
De conglutinatione istorum et communicatione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque, quibus et a quibus collecti ||fol. 43v/S. 70|| et ordinati atque conscripti esse monstrantur, sequens indicit lectio et quędam isti panduntur versiculis.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis aperte        
Ansegisus ovans ductus amore Dei,        
Autcario demum, quem tunc Magontia summum        
Pontificem tenuit, pręcipiente pio,        
Post Benedictos ego ternos Levita libellis        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, pręfacio pandit ut ipsa,        
Distictim titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore biblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, pręces,        
Quatenus aeterno donentur munere caelo        
Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie.

(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRĘFATIO. CONTULI.

Pręcedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludovici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent quęrerentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memorię commendarentur. Quapropter ea quę ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quę postmodum a fidelibus sanctę Dei ęcclesię et Pippini ac Karoli atque Hludowici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro Dei omnipotentis amore et sanctę Dei ęcclesię ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, aut Hludowico Hlotharioque atque ||fol. 44r/S. 71|| Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludowici pissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illis fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, regere mererentur. Hęc vero capitula, quę in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sancto Mogontiacensis metropolis ęcclesię scrinio Hariculfo [a] eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quę in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrę imperitię reputent, quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito hęc emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus hęc corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quędam ex his paria initia habentia et imparem finem; quędam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus sicut invenimus. Precamur etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Ansegisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto libello distincte inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam Dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia hęc capitula, et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam aecclesiastica quam et sęculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem prędictorum principum metrice compositos. Deinde sequuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia quae quęritur. Isti peractis, est in fronte primi libelli posita Zacharię papae epistola omnibus episcopis ac reliquis aecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur duo synodales conventus quos sanctae Romanae et apostolicae aecclesiae legatus Bonifatius memoratae Magontiacensis aecclesiae ||fol. 44v/S. 72|| archiepiscopus vice supradicti Zachariae papae una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes haec de prędictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quę sequuntur, eadem auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitula, sicut in ea sparsim in eorum mixta capitulas repperimus; ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis, sequuntur aliae regulae monasticae congruentia, et demum ea quae sequuntur a sanctae Dei aecclesiae servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae Dei aecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen. EXPLICIT PRAEFATIO.

||S. 73||
(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIBUS.

[Sp. 1] Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit subtiliter atque        
Carlomannus agens quę placuere Deo.        
Censores etenim veri pietatis amore,        
Ęcclesię leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc cesar Carolus, divino munere fretus,        
Nobili proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus abenis,        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigna fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes        
E quis et remeans clara trophaea tulit?        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob quę promeruit cęlestia scandere regna,        
Qua quoque percepit praemia larga satis.        
Inde Hludowicus regno successit avito,        
Eximius princeps, divus et orbis apex:        
augusto [b] nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim cęsar, pietatis et almę,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut regnum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penitravit sidera cęli,        
Solvens praecelso cantica digna Deo.        
[Sp. 2] Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patris.        
Hludowicus enim fluvi cis litora Reni        
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.        
Necnon Hlotharius parili ditione potitus,        
Francorum cęsar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,        
Nomen avi referens auxiliante Deo.        
Nos quibus illa tenent terni quę iura libelli,        
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,        
Et studiis domino rite placere piis.        
Hęc resecant pravos ęquo moderamine mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Nanque patrant multi funestas sępe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata Deo.        
Sunt alii scelerum fędati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens;        
Quam varię gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perhenne        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Cęlestis patrię donatis munere reges        
Exultent iugiter, et sine fine canunt; ||S. 74, Sp. 1||        
Alta poli cuius subiere culmina lęti,        
Quos devota chelis iam resonavit ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans,        
Celicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras        
Quin potius verę lucis amoena vident.        
Sic evangelici testatur pagina bybli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
[Sp. 2] Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,        
Irradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam.        
Olim quod dominus lux amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per ęva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixę tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
Incipiunt capitula quinti libelli pęnę en...libelli. Percontuli.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zacarię papę Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Sinodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicę DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera sinodus a supradictis episcopis ac principe [c] apostolica auctoritate [d] kalendas martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo qui a presbytero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ęcclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbyteris et clericis, evarchi diaconus [e] eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo qui misso episcopi contradixerit vel presbytero aut clerico incestuoso.
(Cplio1.13)
XIII.
De his qui res ęcclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII. [f]
Ut presbyteri qui vicos vel ęcclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ęcclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ęcclesiasticis viris qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius [g] dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua quę servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto episcopo suo, non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbyteri et diaconi praeter episcopum nichil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII. [h]
De eo qui oblata dederit vel acceperit praeter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo qui ęcclesiam Dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII.
||S. 75|| Ut clericus in ęcclesia qua praetitulatus est permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXX.
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI.
Ut presbyteri rem ęcclesię non vendant.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ęcclesia celebrentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ęcclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canonum ignoret.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbyteris criminosis, de quibus adprobationem agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII.
De comitibus, ut ministris ęcclesię in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbyterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbyteris, qualiter introitum ęcclesię consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbyteris, a quibus per ęcclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ęcclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ęclesiis vel altaribus immeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ęcclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbyteri.
(Cplio1.50)
L.
De parrochia alterius presbyteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ęcclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbyterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De presbyteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbyteris qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbyterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in cena domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo qui non confitetur Dei verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI. [i]
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum sive monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctę Trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his qui se convertunt ad Deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his qui non sunt bonę conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbyterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ęcclesiastici ordinibus.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbyteris ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbyterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbyteris in ęcclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis. ||S. 76||
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbyteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ęcclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De admonitione [k] sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ęcclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ęcclesiis constituunt vel de ęcclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ęcclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ęcclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc si presbyteri sanctum crisma dederint ad iuditium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fędatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ęcclesię consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbyteris crimen episcopi. [l]
(Cplio1.116)
CXV.
De manus impositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVI.
De penitente cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVII.
De penitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIII.
De remedio penitentię, et quod absolutio penitentium per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urgente, statim post acceptionem penitentie et reconciliatio subsequatur. Exemplar pape Leonis ad Teodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXVIIII.
Item de penitentium absolutione, ut per manus impositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXX.
Ut penitens ostensis penitentie fructibus communionem recipiatur.
(Cplio1.122)
CXXI.
Ut penitentes, tempore quo penitentiam petunt, super caput cilium [m] a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXII.
Ut omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
CXXIII.
Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXIIII.
Ut penitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXV.
De his qui convivio [n] gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVI.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus impositionibus a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
CXXVII.
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem penitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ęcclesię officium.
(Cplio1.129)
CXXVIII.
De his qui separati a communione fuerint penitentibus.
(Cplio1.130)
CXXVIIII.
Ne in confinio mortis penitens a reconciliatione ducti ne suspendatur. Et ut oblatio eius qui penitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ęcclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXX.
De presbyteris vel diaconibus graviori noxa convictis.
(Cplio1.132)
CXXXI.
De penitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis peni||S. 77||tentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXII [o].
De his qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIII.
Ut penitentes qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXIIII.
De cathecuminis non praetereundis.
(Cplio1.136)
CXXXV.
Ut qui penitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVI.
De penitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVII.
Ut penitentibus absque personarum acceptione penitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIII.
De neglegentioribus penitentibus.
(Cplio1.140)
CXXXVIIII.
De eo qui penitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXL.
Ut penitentes non se credant absolutos nisi per manus impositionem.
(Cplio1.142)
CXLI.
De penitentibus qui antequam leges penitentie exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLII.
De loco monasteriorum vel edificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIII.
Ut episcopi sciant qualiter canonici qui sunt cum abbatibus vivant.
(Cplio1.145)
CXLIIII [p].
Ut presbyteri chrisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLV.
Ut presbyteri utantur assidue orariis.
(Cplio1.147)
CXLVI.
Ne laici presbyteros eiciant de ęcclesiis [q].
(Cplio1.148)
CXLVII.
Ne laici a presbyteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CXLVIIII.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
CL.
De IIII temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLI.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLIIII.
Ut ęcclesię pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLV.
Iterum de pace ęcclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVI.
Ut antique ęcclesię honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVII.
De beneficiis ęcclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIII.
Ne propter [r] missam solus cantet.
(Cplio1.160)
CLVIIII.
De oblatione et pace in ęcclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLX.
De simbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXI.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXII.
Di [s] spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIII.
Ut canticum luxuriosim circa ęcclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXIIII.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXV.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLVI.
Ne propriis de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVII.
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIII.
De cura et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ęcclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
CLXVIIII.
Ut presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam et simbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXX.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXI.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXII.
De decimis, fideliter a fidelibus dentur, et canonice a presbyteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIII.
De presbyteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXIIII.
Ut in titulis quibus presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXV.
Ne feminę cum presbyteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVI.
De presbyteris fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIII.
Ut presbyteri, diaconi, vel subdiaconi nec arma portent ||S. 78|| nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXVIIII.
Quod non liceat mulieri [t] velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXX.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXI.
De potestate episcoporum pro rebus ęcclesiasticis, ac de convenientia ępiscoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXII.
De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXIIII.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXV.
De presbyteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVI.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVII.
Quod non liceat monasteria Deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CLXXXVIIII.
De illis qui res ęcclesię tenent.
(Cplio1.191)
CLXL.
De servo ęcclesię in furto comprehenso.
(Cplio1.192)
CLXLI.
De his qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CLXLII.
Ut homicidis vel ceteris reis qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, nullum eis victus detur.
(Cplio1.194)
CLXLIII.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.195)
CLXLIIII [u].
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CLXLV. [v]
fehlt [w]
(Cplio1.197)
CLXLVI.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CLXLVII.
De nonis et decimis vel censu ęcclesiarum.
(Cplio1.199)
CLXLVIII.
De tributariis ęcclesiarum.
(Cplio1.200)
CLXLVIIII.
Ut sacramentum pro ghildoma [x] non fiat.
(Cplio1.201)
CC.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCI.
De thelenis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCIIII.
De his qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCV.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVI.
Decretale precium quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVII.
Quod res ęcclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIII.
De collatis ęcclesię dividendis.
(Cplio1.210)
CCVIIII.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCX [y].
De personis a quibus sunt res accipiendę.
(Cplio1.212)
CCXI.
Ut nullus presbyter aliqua cupiditate quenquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
CCXII.
De presbyteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIII.
De mansis uniuscuiusque ęcclesię.
(Cplio1.215)
CCXIIII [z].
De presbyteris uniuscuiusque ęcclesię.
(Cplio1.216)
CCXV [a].
De sacris vasis ęcclesię ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVI [b].
De ęcclesiis destructis, vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVII [c].
De presbyteris qui feminas in domibus [d] habent.
(Cplio1.219)
CCXVIII [e].
De presbyteris qui pro crismate [f] in cęna domini veniebant.
(Cplio1.220)
CCXVIIII [g].
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXX [h].
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXI.
De feminis viros amittentibus. ||S. 79||
(Cplio1.223)
CCXXII.
De raptis et de [i] earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXIIII [k].
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXV.
De his qui virginibus Deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVI.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVII.
De examinatione sanctę crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.
(Cplio1.230)
CCXXVIIII.
De homicidiis in ęcclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXX.
De iniuriis in ęcclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXI.
De viduis et pupillis et pauperibus. [l]
(Cplio1.235)
CCXXXII.
Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare pro salute animę sue.
(Cplio1.236)
CCXXXIII.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXIIII.
Quid in compositionem uuirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXV [m].
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXXXVII.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXXXVIII.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione cohercendis.
(Cplio1.242)
CCXXXVIIII.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
CCXL.
Pro qua in praesentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLI.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCXLII.
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLIII.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLIIII.
Ut infra patriam arma non portentur, et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLV.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVI.
De his qui iudiciis scabinorum acquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCXLVII.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Ut et cetera sacramenta [n] legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCXLVIII.
Ut si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCXLVIIII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCL.
Quales personę ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLI.
De theloneisque de mercatis et navigiis vel aliis, aut quęcumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat. [o] ||S. 80||
(Cplio1.255)
CCLII.
De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLIII.
De hominibus pauperibus liberis, ut a [p] potentioribus non opprimantur iniuste.
(Cplio1.257)
CCLIIII.
De ęcclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLV.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab hominibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVI.
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLVII.
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capitula diligenter intellegantur.
(Cplio1.261)
CCLVIII.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLVIII. [q]
De damnis in immunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLX.
De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXI.
De locis ad claustra canonicorum facienda. [r]
(Cplio1.268)
CCLXII.
De ebrietate.
(Cplio1.269)
CCLXIII.
De admonitione ad comites vel pro utilitate sanctę Dei ęcclesię.
(Cplio1.270)
CCLXIIII.
De admonitione ad laicos pro honore ęcclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXV.
De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXVI.
De operibus in restaurationem ęcclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
CCLXVII.
De comitibus, ut ministris ęcclesię in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXVIII.
Ut de incestuosis et de his qui decimas non dant, ab episcopis vel presbyteris, et de negligenter viventibus, uuadii non accipiantur.[s]
(Cplio1.276)
CCLXVIIII.
De his qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXX.
De his qui restaurationes ęcclesiarum facere negligunt.
(Cplio1.278)
CCLXXI.
De his qui agros dominicatos ideo negligunt ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXII.
Ut intelligatur in quo facto [t] immunitas frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXIII.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXIIII.
De animalibus vel de aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXV.
De eo qui [u] testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXVI.
De heribannatoris coniecto. [v]
(Cplio1.286)
CCLXXVII.
De hominibus ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitias quesierint.
(Cplio1.287)
CCLXXVIII.
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXVIIII.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXX.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCLXXXI.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda. [w]
(Cplio1.292)
CCLXXXII.
De testibus ad rem quanlibet discutiendam eligendis. ||S. 81||
(Cplio1.293)
CCLXXXIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCLXXXIIII.
De placitis admissis [x] dominicis comitibus nota faciendis.
(Cplio1.295)
CCLXXXV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCLXXXVI.
De falsis testibus convincendis. [y]
(Cplio1.299)
CCLXXXVII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCLXXXVIII.
De eo qui propriam delinquit [z] uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCLXXXVIIII.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis. [a]
(Cplio1.303)
CCXC.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis servitium agatur.
(Cplio1.304)
CCXCI.
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCXCII.
Ut ea conserventur quę in placitis et sinodis Pippinus rex constituit.
(Cplio1.306)
CCXCIII.
De eo qui servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
CCXCIIII.
Ut ęcclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCXCV.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
CCXCVI.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
CCXCVII.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCXCVIII.
Ut de abstinentibus non iudicetur. [b]
(Cplio1.313)
CCXCVIIII.
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCC.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCI.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCII.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCIII.
De quattuor vitiis quaę fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCIIII.
Quod universalis sancta Dei ęcclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCV.
Quod eiusdem ęcclesię corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCVI.
Ut corepiscopi modum mensurę qui in sacris canonibus praefixus est non excedant.
(Cplio1.321)
CCCVII.
De corepiscopis qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCVIII.
De honore et obedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCVIIII.
De quattuor negligentiis sacerdotum. [c]
(Cplio1.325)
CCCX.
De presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXI.
Quod conversio sacerdotalis [d] testes vitę probabiles habeat. ||S. 82||
(Cplio1.327)
CCCXII.
Ut episcopi in rebus ęcclesię circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales negligant.
(Cplio1.329)
CCCXIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXV.
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXVI.
De monachis et presbyteris sive clericis qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXVII.
Ut non sit sanguinis [e] christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CCCXVIII.
De abbatibus canonicis et regularibus, vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXVIIII.
Ut capellę absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXX.
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXI.
Ut si quis ministros ęcclesię iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXII.
Ut si quis contumax reverentiam ęcclesiarum non habet, quingentos componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXIII.
Ut cuncta que circa ęcclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXIIII.
De praediis Deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXXV.
De eo qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXXVI.
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXXVII.
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXXVIII.
De fure nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXXVIIII.
De eo qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXXX.
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXXXI.
De eo qui occiderit animal alienum, et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXXXII.
De eo qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXXXIII.
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXXXIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCXXXV.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCXXXVI.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCXXXVII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCXXXVIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCXXXVIIII.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
CCCXL.
De eo qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCXLI.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint. [f] ||S. 83||
(Cplio1.358)
CCCXLII.
De eo qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCXLIII.
De eo qui de peculio suo fuerit redemptus servo.
(Cplio1.360)
CCCXLIIII.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCXLV.
De eo qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCXLVI.
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
CCCXLVII.
Ut qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere compellatur.
(Cplio1.364)
CCCXLVIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCXLVIIII.
De eo qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCL.
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCCLI.
De eo qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLII.
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLIIII.
Ut presbyteri ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLV.
Ut unusquisque presbyter missam cum scandaliis [g] celebret.
(Cplio1.372)
CCCLVI.
Ut presbyter per die dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLVII.
De locis monasteriorum vel ędificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLVIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLVIIII.
Ut adiutorium a rege impendatur his qui ministerium aecclesiasticum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLX.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant. [h]
(Cplio1.378)
CCCLXI.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXII.
De monacho qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXIII.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXIIII.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXV.
De ęcclesia ędificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXVI.
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXVII.
De electione abbatisse.
(Cplio1.385)
CCCLXVIII [i].
De diaconissa vel Deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXVIIII [k].
De restituendo monasterio. [l]
(Cplio1.388)
CCCLXX.
De spenicis.
(Cplio1.389)
CCCLXXI.
De scriptione XL annorum. [m]
(Cplio1.392)
CCCLXXII.
Ne ullus sacerdos iudicetur nisi praesentes sunt ipsius accusatores, idemque legitimi. ||S. 84||
(Cplio1.393)
CCCLXXIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCLXXIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCCLXXV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCLXXVI.
De non iudicando quenquam ante examinatam causam. [n]
(Cplio1.398)
CCCLXXVIII.
 [o] De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCLXXVII. [p]
De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine. [q]
(Cplio1.400)
CCCLXXVIIII.
De rimando neucleatim causa in iudicio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCLXXX.
De his qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspicione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCLXXXI.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCLXXXII.
Quod laicus non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
CCCLXXXIII.
Ut liceat maiores iudices appellare quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCLXXXIIII [r].
De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, cassandos.
(1.0)
Incipit liber quintus.
(1.1)
I.
Epistola Zacharię papę Francis et Gallis directa.

Zacharias papa universis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus Deum timentibus per Gallias et Francorum provintias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo quod dum synodus aggregata esset in provintia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, dominus illuminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius obediretis, et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti Deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui cepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram Deo, ut eius commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos, Deo propitio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctę pagane gentes vobis pugnavimus, praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum ||S. 85|| praedicare, propriis sacrilegis qua manibus necant; praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nichilum ultra valet nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita sint, et tales in vobis fierint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat pręstitus [s] Bonifacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes paganę gentes, et eritis victores; et insuper et bene agentes, vitam possidebitis ęternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exibete ut certe ministros Dei et dispensatores ministeriorum Dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a Deo expectatur retributio? Sed sic vobis corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatinus ab hominibus vobis adquiratis laudem, et a Deo mercedis praemium in ęterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ęcclesię; ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et Dei ęcclesia maneat inconcussa.

(1.2)
II.
Incipit sinodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septingentesimo quadragesimo secundo. XI. videlicet kalendas maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum, episcopos qui in regno meo sunt cum presbyteris ad concilium et sinodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regenfridum, et Wiztanum, et Witbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliquos episcopos, cum presbyteris eorum, ut mihi consilium dedissent quomodo lex Dei et ęcclesiastica religio recuperetur, quę in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem animę pervenire possit, et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. ||S. 86|| Statuimusque per annos singulos sinodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ęcclesię jura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas peccunias ęcclesiarum ęcclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbyteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de peccuniis ęcclesiarum abstulimus et degradavimus et ad penitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis [t] tantummodo propter divinum ministerium, missarum scilicet sollempnia [u] adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos presbyteros cum capellanis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare pęnitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus. Similiter ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbyter in parrocchia habitans episcopo subiectus sit, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonice episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cęna domini semper novum crisma ab episcopo quęrat. Ut episcopo testis existat castitatis et fidei et doctrinę illius. Statuimus etiam secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos vel presbyteros ante probationem sinodalem in ęcclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat, adiuvante graphione qui defensor ęcclesię est, ut populus Dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat ut respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilogos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ęcclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes quos nedfratres vocant, sive omnes, quęcumque sunt, pagonorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc sinodum, quę fuit XI. kalendas maias, ut quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea ||S. 87|| flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus aut monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonnanes velatę eadem penitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque ut presbyteri vel diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cenobia vel nonnodochia [v] sua ordinare, gubernare, et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non negligant.

(1.3)
III.
Item altera sinodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate kalendas martias Liptinas habita.

Modo in hoc sinodali conventu, qui congregatus est kalendas marcias in loco qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei et comites et praefecti prioris sinodi decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ęcclesiastici ordinis clerus, episcopi, et presbyteri, et diaconi, cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones, promiserunt se velle ęcclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitę. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad penitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris sinodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnę. Statuimus quoque cum consilio [w] servorum Dei et populi christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quę in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ęcclesialis peccunię in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata id est XII denarii ad ęcclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriatur ille cui peccunia commendata fuit, ęcclesia cum propria peccunia revestita sit. Et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur ut ęcclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur quorum peccunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, ęcclesię et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus ut ||S. 88|| iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.

(1.4)
IIII.
DE FIDE CATHOLICA ET PRIMO PRAECEPTO LEGIS.

Primo omnium admonemus ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum domini Dei omnipotentis est in lege: Audi Israel quia dominus Deus tuus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
DE PACE ET CONCORDIA servanda [x].

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas: quia nichil Deo sine pace placet, nec munus sanctę oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
De eo qui a presbytero non baptizato baptizatus est.

Si quis baptizatus est a presbytero non baptizato, et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, si Sergius papa dixit: Impositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VIII [y].
De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Georgius sensit.

(1.8)
VIIII.
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
X.
De incestis.

Si homo incestum commiserit cum Deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina, aut sabrina [z], aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus peccuniam suam perdat, si habuerit. Et si hęc emendare noluerit, nullus ea ||S. 89|| recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, LX solidos componat domno regii, usque dum ipsum homo se correxerit. Et si peccuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad [a] satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
DE ECCLESIASTICIS VIRIS [b].

Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
DE PRESBITERIS ET CLERICIS.

De presbyteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconi episcopi eos ad sinodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes, iussione episcopi monitus, eum distringere faciat, ita ut ipse presbyter aut defensor suus LX solidos componat, et ad sinodum postea velit nolit veniat, et episcopus ipsum presbyterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare faciat. Solidi vero LX de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
DE EO QUI MISSO EPISCOPI CONTRADIXERIT.

Si aliqua persona per violentiam presbytero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut cęteri emendentur.

(1.13)
XIII.
DE HIS QUI RES ĘCCLESIASTICAS VERBO REGIS TENENT.

Ut illi homines qui res ęcclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias vel illas domus episcopi vel monasterii cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIIII.
UT PRESBITERI QUI ĘCCLESIAS TENENT, CERAM VEL ALIOS CENSUS [c]

Ut hi qui illos vicos vel illas ęcclesias tenent, illos census vel illam ceram quę longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic faciant. Et si hoc non fecerit, LX solidos componat.

(1.15)
XV.
DE EMUNITATIBUS SERVANDIS.

Ut emunitates pleniter conservatę sint.

(1.16)
XVI.
fehlt

Ut omnes iustitias faciant, tam publici, quam ęcclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo episcopo suisque ministris quę ęcclesiastica sunt, et quę secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante rachinburgios, [d] ||S. 90|| et hoc sustinere [e] noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis [f] ad palatium, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
DE ĘCCLESIASTICIS VIRIS QUI SE reclamantes ad palatium veniunt. [g]

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
DE Muliere quę sine licentia viri sui velum in caput miserit.

Mulier si sine comiato viri sui velum in caput suum miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum in coniugium.

(1.19)
XVIIII.
DE EO qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit [h].

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ęcclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
De femina ingenua quę servum accepit. [i]

Si femina ingenua accipit servum, et sciens quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminę.

(1.21)
XXI.
De eo qui habet mulierem, si frater eius adulteraverit cum ea.

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero cui uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto episcopo suo, non convolent.

Quod non [k] oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
Ut presbyteri et diaconi praeter episcopum nichil agant.

Presbyteri et diaconi praeter episcopum nichil agere pertemptent.

(1.24)
XXIIII.
De eo qui oblata dederit vel acceperit.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensendam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accepit anathema sit.

(1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licer[e] co[m]munic[are].

Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ęcclesię, simul orandum est [l]. Ab alia ęcclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
De eo qui ęcclesiam Dei conturbat.

Si quis ęcclesiam dei [m] conturbare et sollicitare persistit, tanquam sediciosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
fehlt

Monachos [n] per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos [o] esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ęcclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes, nisi forte eis praecipiatur, ||S. 91|| propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
UT CLERICUS in ęcclesia in [p] qua praetitulatus est permaneat.

Clericum permanere oportet in ęcclesia cui in initio ab episcopo praetitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes, revocari debere ad suam ęcclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVIIII.
fehlt

Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
DE EO QUI EXCOMMUNICATUS PRO SUO NEGLECTO fuerit.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis sue ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
UT PRESBYTERI REM ĘCCLESIĘ NON VENDANT.

Placuit ut presbyteri non vendant rem ęcclesię ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
UT MANUMISSIONES IN ECCLESIA CELEBRENTUR.

Manumissiones in ęcclesia sunt celebretur [q].

(1.33)
XXXIII.
DE DEFENSORIBUS ĘCCLESIARUM AB IMPERATORE POSCENDIS. [r]

Defensores ęcclesiarum adversus potentias secularum vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
UT NULLUS SACERDOS CANONUM IGNORET. [s].

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
QUID DE [t] PRESBYTERIS CRIMINOSIS, DE QUIBUS ADPROBATIONEM AGENDUM sit [u].

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbyteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sępissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulendum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis, una cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate attentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, illęsi, domino auxiliante, ab utrisque maneamus. Sequitur constitutionem orata.

(1.36)
XXXVI.
DE SACERDOTUM PURGATIONE. EX CAPUT [v] DOMNI KAROLI.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus quod sępissime, suadente antiquo hoste, sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę memorię domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et reliquis bonę devotionis hominibus sępissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus ad ipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et cęteris ęcclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sępissime propter multas et nimias ||S. 92|| reclamationes quę ex hoc ad nos ex diversis partibus [w] venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, cęterorumque Romanę ęcclesię episcoporum et reliquorum sacerdotum, sive origentalium et Grecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum, omniumque cęterorum sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum [x] est [y] namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusatus talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem [z] sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero virorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papę, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit [a], et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super quattuor evangelia datum purgatum ęcclesię reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

(1.37)
XXXVII.
DE EO QUI CONFItetur de crimine. [b]

Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil enim interest utrum in praesenti examine omnia quę dicta sunt de eo [c] comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII [d]
DE USURIS. [e]

Usuram non solum clerici sed nec laici christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII.
DE COMITIBUS, UT MINISTRIS ĘCCLESIĘ IN SUIS MINISTERIIS ADIUTORES SINT.

Comites ministris ęcclesię eorumque ministeris, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite admonitus ||S. 93|| non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius negligentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet subire cogatur.

(1.40)
XL.
DE ORDINATIONE PRESBYTERORUM [f]

Ut presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel hebetes in doctrina sancta vel vitio malę famę, eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evangelica tuba, melius est unicuique ut suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant obnixe monemus, et coram Deo testamur, et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus ne locum subditis tribuant detrahendi, quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus ne fiat; ne [g] absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ęcclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a Deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
DE PRESBYTERIS QUALITER INTROITUM ĘCCLESIĘ CONSEQUANTUR. [h]

Ut nullus presbyter ad introitum ęcclesię exenia donet.

(1.42)
XLII.
DE NON COGENDO BIBERE DE. [i]

Ut nemmini [k] liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De presbyteris, a quibus per ecclesias constituantur. [l]

Ut nullus laicus [m] presbyterum in ęcclesiam mittere vel de ęcclesia eicere praesumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
DE honore pro ęcclesiis dando. [n]

Ut episcopi praevideant quem honorem presbyteri pro ęcclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis. [o]

Ut decimę in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
De ęcclesiis vel altaribus immeliorandis. [p]

Ut ęcclesia vel altaria melius constituantur. Et ut nullus presbyter annonam vel fenum in ęcclesiam mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
DE ECCLESIIS VEL ALTARibus ambiguis. [q]

Ut ęcclesię vel altaria quę ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis. [r]

Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbyteri. [s]

Ut presbyter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
De parrochia alterius presbyteri. [t]

Ut nullus presbyter in alterius presbyteri parrochia, eo inconsulto, missam cantare praesumat, ||S. 94|| nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinendum audeat recipere.

(1.51)
LI.
DE TERMINO ecclesi[arum].

Ut terminum habeat unaquęque ęcclesia de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus presbyterorum. [u]

Ut unusquisque presbyter res quas post diem consecrationis acquisierit proprię ęcclesię relinquat.

(1.53)
LIII.
De penitentibus non coge[ndis]. [v]

Ut nullus presbyter aut laicus penitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem penitentię dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbyteris, a quibus se c[aveant]. [w]

Ut nullus presbyter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.

(1.55)
LV.
De presbyteris qui agenda in domiciliis celebraverint. [x]

Statutum est ut si quis presbyter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De presbyteris dicatione [y] vel capitulis presbyterorum.

Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus viciis, per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De eucharistia.

Ut presbyter eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communiore moriatur.

(1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in cena domini habendis. [z]

Ut presbyter in cena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catecuminos inungendos, terciam ad infirmos ungundos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbyteros ęcclesię, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini.

(1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes presbyteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.

Ut nullus presbyter praesumat in alia parrochia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi in cuius parrochia est. Et omnes presbyteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est facere contempserint, [a] secundum suam canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et [b] defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo qui non confitetur Dei verbum passum carne.

Si quis non confitetur Dei verbum passum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut Deus, anathema sit.

(1.62)
LXII.
De modis ęxcommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.

Si quis presbyter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel [c] laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus ||S. 95|| istius excommunicationis, in ęcclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cibum vel potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIII.
DE HIS QUI A SINODO [d] VEL A SUO EPISCOPO DAMNATI SUNT.

Hęc vero per singula capitula institutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum sinodalibus edictis, et in Antiocheno concilio, quod hi qui dampnati [e] sunt a sinodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
fehlt.
DE EPISCOPIS VEL QUIBUSLIBET ex clero. [f]

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXIIII.
DE DIE DOMINICA QUALITER CONSERVANDA EST.

Item in eodem concilio praecipitur ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXV.
DE IGNOTIS ANGELORUM NOMINibus.

Item in eodem concilio praecipitur ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michahel, Gabrihel, Raphahel.

(1.67)
LXVI.
DE MULIERE NE AD ALTARE ACCEDANT [g].

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVII., LXVIII [h].
DE EPISCOPIS ORDINANDIS VEL QUIBUSLIBET EX CLERO. [i]

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per peccunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per peccunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII.
DE MALEFICIS VEL INCANTATORIBUS.

Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur, quos in Simone mago dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
DE NEGOTIO CLERICORUM INTER SE.

Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquid habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.

(1.71)
LXXI.
DE CONSPIRATIONE CLERICORUM SIVE MONACHORUM SEU LAICORUM.

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXI [k].
De fide sanctę Trinitatis praedicanda. ||S. 96||

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctę Trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in cęlos, diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXII.
De his qui se convertunt ad Deum.

Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur.

(1.74)
LXXIII.
De his qui non sunt bonę conversationis.

Item in eodem, ut illi qui non sunt bone conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXIIII.
De his qui cum excommunicato communicaverint.

Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose quis communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXV.
De subiectione presbyterorum.

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbyter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVI.
De clericis ęcclesiasticis ordinibus.

Item in eodem, ut clerici ęcclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ęcclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.

(1.78)
LXXVII.
De falsis nominibus sanctorum.

Item in eodem, ut falsa nomina martirum et incertę sanctorum memorię non venerentur.

(1.79)
LXXVIII.
De uxore a viro dimissa.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXVIIII.
De oblatis pauperum. [l]

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXX.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.

Item in eodem, ut ęcclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXI.
De his qui contra naturam peccant.

In concilio Acirano. Si inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus, aut cum sanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dura et districta penitentia sunt cohercendi. Quapropter episcopi et presbyteri, a quibus iudicium penitentię coniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXII.
De nominibus recitandis.

Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIII.
De canonum institutis a presbyteris ignorandis.

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXIIII.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.

Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decreta alium praesumptiose egerit, et corrigi [m] noluerit, ab officio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXV.
De fide presbyterorum ab episcopis discutienda.

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbyterorum fidem et baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent [n] intel||S. 97||ligendam, ut quisquis sciat quid petat a Deo. Et ut gloria patri cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVI.
De presbyteris in ęcclesiis constituendis et ab episcopis, et non ab aliis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si lavi [o] clericos probabilis vitae et doctrine episcopis consecrandos suisque in ęcclesiis constituendos optulerint, nulla qualibet occasione eos eiciant.

(1.88)
LXXXVII.
De villis novis et ęcclesiis in eis [p] noviter constitutis.

Sancitum est de villis novis et ęcclesiis in eis noviter constitutis, ut decime de ipsis villis ad easdem ęcclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIII.
De presbyteris qui feminas in domibus habent.

Sancitum est ab episcopis de presbyteris qui feminas indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malę opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
LXXXVIIII.
De scriptoribus.

Ut scribę vitiose non scribant.

(1.91)
XC.
De incestuosis.

De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCI.
De communione fidelium.

Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent

(1.93)
XCII.
De confugio ad ęcclesiam. [q]

Si quis ad ęcclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ęcclesię pacem habeat, nec sit ei necesse ęcclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publicum perducatur.

(1.94)
XCIIII.
De admonitione sacerdotum.

Ut sacerdotes admoneant populum ut elemosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.

Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus vel patrinis.

Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a Deo dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
De ęcclesiis antiquitus constitutis.

Ut ęcclesię antiquitus constitutę nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
XCVIII.
De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ęcclesiis constituunt vel de ęcclesiis eiciunt. ||S. 98||

De his qui sine consensu episcopi presbyteros in ęcclesiis suis constituunt, vel de ęcclesiis eiciunt, et ab episcopo vel quolibet misso dominico admoniti obędire noluerint, ut bannum nostrum reuuadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvat aut aliam marmiscaram sustineat.

(1.99)
XCVIIII.
De ęcclesiis inter coheredes divisis.

De ęcclesiis quae inter cohęredes divisę sunt, consideratum est quatinus si [r] secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi cohęredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ęcclesię permanentes ita divisę inventę fuerint, ut describantur, et nobis renuntietur.

(1.100)
C.
De manso [s] ad ęcclesiam dato.

De uno manso ad ęcclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est cum lege sua restituant.

(1.101)
CI.
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.

De decimis quas populus dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Cęteri vero distringantur ut inviti ęcclesię restituant qui voluntarie dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de re qualicumque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis, et de eius [t] testimonio, et de placito comitis.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
De hoc si presbyteri sanctum crisma dederint ad iuditium subvertendum.

Ut presbyter qui sanctum crisma dederit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
De placito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amitten||S. 99||dam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copularit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non attingat.

(1.107)
CVII.
De homine qui publicam penitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam pęnitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et uuirgildum proximis eius persolvat.

(1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et immunitatum praecipimus ut ita observentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fędatis.

De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque [u] delendis.

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles ęcclesiis Dei factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque irrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quęlibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur, et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
De ęcclesię consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.

Aecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis vel lotis lignis eius, reędificetur. Si hęc consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
De offitio laicorum.

Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare, nec alleluya dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluya.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbyteris crimen episcopi.

Presbytero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est. [v]

(1.116)
CXV.
De manus impositione [w] et resolutione canonica.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum penitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus quę in ||S. 100|| sacramentorio ad dandam penitentiam continentur [x]. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte faciat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ęcclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus quae in sacramentorio ad reconciliandum penitentem continentur imponatur; ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis a successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et penitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc. Quia si homines servis suis dent potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sancte ęcclesię dedit dicens: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, rettenta erunt.

(1.117)
CXVI.
De penitente cuius crimen pervulgatum est.

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur ut si cuiusquam penitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ęcclesiam, ante absidam [y] manus ei imponatur. E alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papę praecipitur de eadem re, ut absolutio penitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua Multa talia [z] et horum similia.

(1.118)
CXVII.
De penitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.

Penitentes qui in infirmitate viaticum eucharistię acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.119)
CXVIII.
De [a]

Multiplex misericordia Dei ita lapsis humanis subvenit ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitentię medicinam spes vitę reparetur aeternę, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant. Sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim Dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ęcclesię tradidit potestatem ut [b] et confitentibus penitentię sanctionem ||S. 101|| darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non [c] ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentię praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Idcirco non [d] necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suę iustitię reservavit, ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit nemo non metuat. Multum tamen utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, praesidium penitentię et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venię moras conversio, dicente Dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque negligere, cum ipsam penitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis Deus penitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXVIIII.
fehlt

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXX.
fehlt

Ut penitens ostensis necessariis penitentię fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.

(1.122)
CXXI.
fehlt

Penitentes, tempore quo penitentiam petunt, impositionem manus super caput et concilium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

||S. 102||
(1.123)
CXXII.
fehlt

Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus imponantur.

(1.124)
CXXIII.
fehlt

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per impositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXIIII.
fehlt

Placuit his qui accepta penitentia ante reconciliationem migrans ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt penitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus impositione episcopi, vel eius iussu presbyteri, recipiant.

(1.126)
CXXV.
fehlt

Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositione purgari.

(1.127)
CXXVI.
fehlt

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi, aut eius iussu alicuius presbyteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione [e] supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus penitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum a sepulchro, id est peccatorum surgere et relevare faciant, et sicut illi praedictum Lazarum institum, id est funibus colligatum, iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum, et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVII.
fehlt

Ut secundum formam canonum penitentibus detur penitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ęcclesię excubare faciant, et inter reliquos penitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus impositionem, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes ||S. 103|| et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIII.
fehlt

Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
CXXVIIII.
fehlt

Qui penitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto mortis urget periculum, penitentia per manus impositionem accepta, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus ęger abscedat [f] quam donum reconciliationis accipiat, sicque supprestibus [g] quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ęcclesię membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta papę Leonis edictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis [h] instantia praesidium penitentię et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem qui accepta penitentia, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit qui, multiplices numero, de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ęcclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXX.
fehlt

Item confirmatum est ut si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam penitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponatur. Neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXI.
fehlt

De penitentibus qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat ęgritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum romanę ęcclesię consuetudo demonstrat. Cęterorum de pondere ęstimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, ac tum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane ||S. 104|| si quis ęgritudinem inciderit, atque usque desperationem deverterit, ei est ante tempus paschale relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXII.
fehlt

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manuum impositionibus purgari; ut deinceps ab idolotidis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communiones [i] eos, nisi per penitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora penitudinis habita moderatione sunt constituenda prout conversorum animos sacerdotes inspexerint [k] esse devotos, pariter etiam habentes ętatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut ęgritudinum respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urgeatur [l] ut dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIII.
fehlt

Penitentes qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde peniteant, sicut Nicęna sinodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes non sinantur modis omnibus offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Non confundantur Deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortalis, intra metas praescripti temporis ceperit vitę finis urgere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbytero, iussu tamen aut permissu proprii episcopi, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur ętatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum penitentię tempus, desperati a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis quod Nicęni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem [m] praestitur.

||S. 105||
(1.135)
CXXXIIII.
fehlt

Nec cathecumini praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinaverunt. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cathecuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicę gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXV.
fehlt

Qui penitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum concilio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precarique qualiter septem annorum penitentia agatur, eum humiliter ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostium ęcclesię penitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ęcclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus autem annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populo tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in cena domini consequantur anno, id est per episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem, absolutione sacerdotalium precum, communionis catholicę gratiam recepturi. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, et orationibus, fletibus, et elemosinarum, prout melius potuerint, exibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant admodum caveant, dicente domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVI.
fehlt

Ut hi qui frequenti praevaricatione peccata vel penitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem quę praevaricati sunt emendare nitantur, coherceantur vel condempnentur, ut hęc quę voluntarie non diluerunt inviti emendent. Quod si his aliquis renuerit, et praeceptis sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpę excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eis satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut negligentia admonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contempnentes de ęcclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

||S. 106||
(1.138)
CXXXVII.
fehlt

Ut sacerdos penitentiam imploranti absque personaę acceptione penitentię leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIII.
fehlt

Ut neglegentiores pęnitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXXXVIIII.
fehlt

Is qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit, vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoveatur a supradictis testibus petitionis suę satisfactio, et subdatur statutum pęnitentię tempus, quandiu sacerdos qui penitentiam dedit probaverit.

(1.141)
CXL.
fehlt

Penitentes qui in infirmitate viaticum eucharistię [n] acceperint non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLI.
fehlt

Penitentes qui antequam leges penitentię exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLII.
fehlt

Dignum ac necessarium est ut missi nostri per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit acquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit [o]. Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque ędificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, sicut aptę sint et congruenter sanctę professioni compositę, vel si claustrum firmum habeant [p] in quo salvari possint animę in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopis loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonanes, ne detur eis occasio maleficiendi, quod absit.

||S. 107||
(1.144)
CXLIII.
fehlt

Praecipimus ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria quantos quisque abbas canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
CXLIIII.
fehlt

Presbyteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLV.
fehlt

Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVI.
fehlt

Ut laici presbyteros non eiciant de ęcclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVII.
fehlt

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbyteris propter commendationem ęcclesię cuiquam presbytero.

(1.149)
CXLVIII.
fehlt

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CXLVIIII.
fehlt

Placuit nobis ut letania maior observanda sit a cunctis christianis diebus tribus.

(1.151)
CL.
fehlt

Constituimus ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, Martii ebdomada prima, feria IIII. et VI. et sabbato veniant omnes ad ęcclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollempnia. Similiter in mense Iunio ebdomada secunda, feria IIII. et VI., et sabbato ieiunetur usque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada III. Et in mense Decembrio ebdomada [q] quę fuerit plena ante vigiliam natalis domini; sicut in Romana ęcclesia traditum est.

(1.152)
CLI.
fehlt

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit, et observare cum cęteris christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur ut anathematizetur nisi emendare studeat.

(1.153)
CLII.
fehlt

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad penam iudicetur.

||S. 108||
(1.154)
CLIII.
fehlt

Admonemus atque praecipimus ut decima Deo omnino dare non negligatur, quam Deus ipse sibi dari constituit: quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferantur ab eo.

(1.155)
CLIIII.
fehlt

Reum confugientem ad ęcclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad penam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ęcclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant quod inique fecerunt.

(1.156)
CLV.
fehlt

Praecipimus ut in ęcclesiis aut in domibus ęcclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVI.
fehlt

Aecclesię antiquitus constitutę nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVII.
fehlt

Quicumque beneficium ęcclesiasticum habent, ad tecta ęcclesię restauranda vel ipsas ęcclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIII.
fehlt

Nullus presbyter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet dominus vobiscum, vel sursum corda admonebit habere, et alia multa his similia, cum nemo cum eo sit?

(1.160)
CLVIIII.
fehlt

Oblationem quoque et pacem in ęcclesia facere iugiter admoneatur populus christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLX.
fehlt

Simbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui hęc discere negligunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbyteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXI.
fehlt

Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus ||S. 109|| cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXII.
fehlt

Praecipimus ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.

(1.164)
CLXIII.
fehlt

Canticum turpe atque luxuriosum circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.

(1.165)
CLXIIII.
fehlt

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ęcclesia expellantur donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
CLXV.
fehlt

Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVI.
fehlt

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLVII.
fehlt

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIII.
fehlt

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXVIIII.
fehlt

Quod presbyteris praevidendum sit ut omnes qui christiano nomine censentur orationem dominicam et simbolum memoriter teneant et intelligant.

(1.171)
CLXX.
fehlt

Ut baptismus non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXI.
fehlt

Ut nemo presbyterorum pro baptismo pretium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.

(1.173)
CLXXII.
fehlt

Ut decimę fideliter sanctę ęcclesię reddantur, et presbyter secundum canonicam regulam fideliter ||S. 110|| eas dividant.

(1.174)
CLXXIII.
fehlt

Ut presbyteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXIIII.
fehlt

Ut presbyteri qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXV.
fehlt

Ut presbyteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspectiones effugiant.

(1.177)
CLXXVI.
fehlt

De presbyteris fugitivis vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochię ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVII.
fehlt

Sanccitum est ut nullus presbyterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.

(1.179)
CLXXVIII.
fehlt

Et hoc cavendum est, ut presbyteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXVIIII.
fehlt

Qualicumque modo mulier, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut in vita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.181)
CLXXX.
fehlt

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis ut nec episcopi, nec abbates, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullasque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed quisquis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXI.
fehlt

Ut episcopi potestatem habeant res ęcclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus ut et laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ęcclesias Dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium, vel falsum testimonium, neque periurium, atque per praemium lex iusta in aliquo depravetur.

||S. 111||
(1.183)
CLXXXII.
fehlt

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos componat, aut XV ictus ab scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

(1.184)
CLXXXIII.
fehlt

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXIIII.
fehlt

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canoni clerici canonice vivant, observantes divinę scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nichil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ęcclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris exibeant.

(1.186)
CLXXXV.
fehlt

Presbyteri interfecti episcopo ad cuius parroechiam pertinent solventur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem virgildi eius episcopus utilitatibus ęcclesię cui praefuit tribuat, et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille qui ipsum domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVI.
fehlt

Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVII.
fehlt

Ut deinceps monasteria quę Deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et Deum timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIII.
fehlt

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia hęc facientes sacri canones dampnant.

(1.190)
CLXXXVIIII.
fehlt

Si quis ęcclesiasticam rem tenet, et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ęcclesiasticam, a communione privetur.

(1.191)
CLXL.
fehlt

Si servus ęcclesię in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ęcclesię super furto non praesumentem sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriari praesumpserit, anno integro ab ęcclesię liminibus arceatur.

(1.192)
CLXLI.
fehlt

Quicumque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de ||S. 112|| iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CLXLII.
fehlt

Ut homicidis vel ceteris reis qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CLXLIII.
fehlt

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CLXLIIII.
fehlt

Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, nisi hoc adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CLXLV.
fehlt

De eo qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.

(1.197)
CLXLVI.
fehlt

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum pęnam quam intulerit emendet.

(1.198)
CLXLVII.
fehlt

De rebus vero ęcclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter et nonę et decimę dentur. De casatis vero solidus I., de triginta dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut precarię modo renoventur. Et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CLXLVIII.
fehlt

De cerareis et tabulareis ac cartalariis ita fiat sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CLXLVIIII.
fehlt

De sacramentis pro gildoma invicem cum iurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo, de elemonsinis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
CC.
fehlt

De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

||S. 113||
(1.202)
CCI.
fehlt

De toloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerit.

(1.203)
CCII.
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicas comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet precium, in vvadium se ipsum pro precio tradat comiti usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIII.
fehlt

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitię ibi factę fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant et de suo vivant usque iustitias faciant.

(1.205)
CCIIII.
fehlt

Si quis pro faida precium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCV.
fehlt

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tercia culpa, si non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVI.
fehlt

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas sec [r] tria psalteria, unum pro domno rege, et alium pro exercitu Francorum, tercium pro praesenti tribulatione faciat. Presbyter missas III., monachi et monachę et canonici, unusquisque psalteria III. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi, monachi, et monachę, atque canonici, atque eorum infra causati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas, et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosina. Mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. Episcopi, abbates, et abbatissae pauperes famelicos IIII. pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III. vel II. [s] aut I. Comites fortioras libram de argento aut valente donet in elemosina. Mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC mediam libram. De casatis C solidos V. De L unciam I. Et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias III., minores denarios XXX, ||S. 114|| minores solidum I. Et de pauperibus famelicis sicut supra dictum est ipsi faciant. Hęc omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVII.
fehlt

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ęcclesię vota esse fidelium, precia peccatorum, et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus, tamen ut ab ęcclesiasticis de non dividendis rebus ullius ęcclesię suspitionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur.

(1.209)
CCVIII.
fehlt

Statutum est ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ęcclesię sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, terciam in stipendia cedere clericorum aut monachorum. In minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi specialiter date fuerint.

(1.210)
CCVIIII.
fehlt

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ęcclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel correptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ęcclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ęcclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus eius illius legibus eum acquisierit, sanccitum est ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel pecculiare [t] qui a propriis dominis libertate donantur ut ad gradus ęcclesiasticos iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an ||S. 115|| sibi vindicare velint. Ceterum si post ordinationem aliquid acquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nichil habentibus constitutum est. De ęcclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem habeant. Suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque de familia ęcclesię utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus, vel fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur. Remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ęcclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ęcclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.

(1.211)
CCX.
fehlt

Statutum est ut nullus quilibet ęcclesiasticus ab his personis res [u] deinceps [v] accipere praesumat quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exhęredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere [w] temptaverit, sinodali sententia districte feriatur. Et res ad exhęredatos redeant.

(1.212)
CCXI.
fehlt

Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXII.
fehlt

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ęcclesiis constituendos optulerint, nulla qualibet occasione eos refutent.

(1.214)
CCXIII.
fehlt

Sanccitum est ut unicuique ęcclesię unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur. Et ut presbyteri in eis constitutum non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel ortis iuxta ęcclesiam positis, neque praescripto manso, aliquod servitium praeter ęcclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

(1.215)
CCXIIII.
fehlt

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquęque ęcclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

||S. 116||
(1.216)
CCXV.
fehlt

De sacris vasis ęcclesię, quę in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitates redimendorum captivorum compellantur.

(1.217)
CCXVI.
fehlt

De ęcclesiis sane destructis, de nonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCXVII.
fehlt

Statutum est ab episcopis de presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malę opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXVIII.
fehlt

De presbyteris qui accipiendi crismatis gratia ad civitates in cena domini venire soliti erant, sanccitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam IIII. aut V. milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio non quadragesimali [x] tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXVIIII.
fehlt

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi quo eorum profectio, quantum illis inest, his quibus prodesse possunt et debent non sit importuna vel onerosa.

(1.221)
CCXX.
fehlt

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur, vel puellę velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam quę in capitulis legis mundanę a nobis constituta continetur persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXI.
fehlt

De feminis quę viros amittunt, placet ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut XXX diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorum quę parentum atque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro conventu roganti ut hi qui publicam gerunt penitentiam, et feminę quę viros amittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundane capitulis inserenda decrevimus.

||S. 117||
(1.223)
CCXXII.
fehlt

De raptis et de [y] raptoribus, quanquam specialiter [z] decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverunt, quid tamen de his sacri canones praecipiant hic inferendum necessarium duximus; quatinus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana sed et divina auctoritate constructi, abhinc hoc malum caveatur.

(1.224)
CCXXIII.
fehlt

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcedonensi, ubi DCXXX patres affuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta sinodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure [a] vindicare nullatenus possint.

(1.225)
CCXXIIII.
fehlt

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancirano capitulo X. legitur: Desponsatas puellas, et postea ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu ut raptor publica penitentia multetur. Raptę vero, si sponsus etiam recipere noluerit, et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post hęc iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXV.
fehlt

De his qui sacris virginibus se sociant ita in decretis papę Gelasii capitulo XX continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque penitentiam egerint, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinę vel humanę hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVI.
fehlt

Ne vero puellę indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter ||S. 118|| observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio capitulo XVI. continetur ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicumque episcoporum, necessitate virginali, cum [b] et vel petitor pens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scripulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet velaverit. Virginem seu vellavit ante XXV annos ętatis, non eis obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur quia iuxta priorem sanctionem virgines XXV anno ętatis sue rite consecrandę sint. Quod si praemissę necessitates ante id fieri compulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti.

(1.228)
CCXXVII.
fehlt

Sanccitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctę crucis facere praesumat; ne Christi passione quę glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIII.
fehlt

Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis annuntient: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat [c], divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacrossanctos ęcclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent quatinus presbyteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ęcclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum [d] nonnulli faciunt eradicent. Et ut exemplo suę innocentię alios [e] ad bene vivendum provocent; et cunctis ęcclesiasticis negotiis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXVIIII.
fehlt

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint; et unus alterum in ęcclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod amisit penitentiam accipiat. ||S. 119|| Si proprius servus hoc admiserit, iudicio aquę ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod virgildus illius est ad ęcclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ęcclesię tradat. De ęcclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus ut pro una vice virgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ęcclesię cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ęcclesię non est consecrata, eo modo componatur quod in atrio committitur sicut componi debet quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXX.
fehlt

Sanguinis effusio in ęcclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo componatur, duę partes eidem presbytero, tercia pro fredo ad ęcclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta compositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster [f]. Similiter [g] et de ictu sine sanguinis effusione, de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam compositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad ęcclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ęcclesię usque dum totum persolvat.

(1.232)
CCXXXI. [h]
fehlt

Viduę, pupilli, et pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas querendas habere non poterint, vel legem nescierint, comes [i] illos vel illas adiuvet, dando talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur. [k]

(1.235)
CCXXXII.
fehlt

Si quis res suas pro salute animę suę vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res ille posite sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit, id est, sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales sibi meliores inveniri possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiture donet ei qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam hęc traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se [l] fideiussorem faciat [m] ||S. 120|| eiusdem vestiturę; ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimentum; sed coheredes eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat atque defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ęcclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ęcclesia de praedicta hereditate habeat quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsę res ad emunitatem ipsius ęcclesię redeant.

(1.236)
CCXXXIII.
fehlt

Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, virgildum eius his ad quos ille pertinet componat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXIIII.
fehlt

In compositionem virgildi volumus ut ea dentur quę in lege continentur; excepto accipitre et spata: quia propter illa duo aliquotiens periurium committitur, quando maioris precii quam illa sint esse iurantur.

(1.238)
CCXXXV.
fehlt

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius, aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et qui hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptori nichil querere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, solvat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXVI.
fehlt

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos apponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri credere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

||S. 121||
(1.240)
CCXXVII.
fehlt

Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, et uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXXXVIII.
fehlt

Ut latrones, homicidis, seu adulteri, vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correcti.

(1.242)
CCXXXVIIII.
fehlt

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere [n]; sed magis suam causam quęrat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(1.243)
CCXL.
fehlt

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLI.
fehlt

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLII.
fehlt

De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciant, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLIII.
fehlt

De hoc si evenerit fames, clades, aut inęqualitas aeris, vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia; ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLIIII.
fehlt

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacti sint constringantur ad pacem, etiam si noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum per quam iuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLV.
fehlt

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVI.
fehlt

De clamatoribus vel causidicis qui nec iudicium scabinorum acquiescere nec blasphemare volunt antiqua consuetudo servetur, id est, in custodia recludantur ||S. 122|| donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, et ibi discutiantur sicut dignum est.

(1.250)
CCXLVII.
fehlt

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis quę iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCXLVIII.
fehlt

Quicumque conspirationes facere praesumpserint, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nichil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conpiratione quę per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCXLVIIII.
fehlt

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere, absente suo accusatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, discat ille qui eum [o] refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis conventus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCL.
fehlt

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.

(1.254)
CCLI.
fehlt

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam de navigiis, seu mercatis. Nona [p] vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec ||S. 123|| de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLII.
fehlt

Liberi homines qui ad servitium Dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipimus quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo. Quosdam [q] vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLIII.
fehlt

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo hec ut supra et hic de liberis hominibus diximus ne forte parentes [r] contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad palatium, nisi sicut [s] in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLIIII.
fehlt

De ęcclesiis sive sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ęcclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLV.
fehlt

De haribanno volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personę gratia, blanditia, seu terrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti libras sex in auro, in argento, bruniis [t], aeramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis, vel alio peculare [u], ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto precio valente nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, solidos X. solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V., ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

(1.259)
CCLVI.
fehlt

Liberi homines qui uxores de fiscis regalibus habent, et feminę quę liberę sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum ||S. 124|| vel de causa sua quęrenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(1.260)
CCLVII.
fehlt

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Pręcipimus autem missis nostris ut ea quę a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere debeant, ut hęc omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino annuntient quis inde certamen bonum hoc adimplere ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem negligens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.

(1.261)
CCLVIII.
fehlt

Qui subdiaconum ociderit, trecentos solidos componat. Qui diaconum, quadringentos solidos. Qui presbyterum, sexcentos. Qui episcopum, nungentos. Qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLVIIII.
fehlt

Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, sexcentos solidos componat.

(1.263)
CCLX.
fehlt

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomno, vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit, et eum reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos componat. Si nec ad terciam consentire voluerit, quicquid reus damni fecerit, totum, ille qui eum infra immunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire eum potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti ||S. 125|| responsum fuerit quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in [v] immunitate damnum fecit sexcentos solidos componere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXI.
fehlt

De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ęcclesię rebus fuerit, reddatur ibi. Si de alterius ęcclesię vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur. [w]

(1.268)
CCLXII.
fehlt

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
CCLXIII.
fehlt

Vobis comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad ministerium vestrum maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctę Dei ęcclesię exibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quę nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in nostris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXIIII.
fehlt

Omnes laicos monemus ut honorem ęcclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et compellant. Omnes summopere studeant ut dies dominicus [x] sicut decet honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut sępe admonitum fuit, illo die prohibeantur.

(1.271)
CCLXV.
fehlt

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXVI.
fehlt

De operibus in restaurationem ęcclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin sicut a nobis sępe ius||S. 126||sum est, hęc aut illud partibus ęcclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque negligenter exinde egerit, et coram vobis exinde negligens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXVII.
fehlt

Comites ministri ęcclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus optinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius negligentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire cogatur.

(1.274)
CCLXVIII.
fehlt

Dictum est nobis quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant uuadios accipiant, et a presbyteris quibusdam pro negligentiis inter se peccuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritię locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxta canonicam sententiam pęnitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii. [y]

(1.276)
CCLXVIIII.
fehlt

De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc negligentiam iteraverit, beneficium unde hęc nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulari bonę memorię genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXX.
fehlt

Quicumque de rebus ęcclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostre capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de his adimpleatur sicut in libro IIII. capitulo XXXVIII. continetur: De opere et restauratione ęcclesiarum constitutum est ut de frugibus terrę ||S. 127|| et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostilensibus, persolvantur. De opere et restauratione ęcclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ęcclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvant. Cum quo precio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat ne sępius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXI.
fehlt

De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.

(1.279)
CCLXXII.
fehlt

Pervenit ad nos quod quędam ęcclesię ac monasteria nostras ac praedecessorum nostrorum immunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem immunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus immunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ęcclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus ut omnes intellegant non solum claustra monasterii vel ęcclesię atque castitia ęcclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas, et septa villarum, et piscatoria manu facta, et quicquid fossis ac sepibus vel etiam alio clausorum genere praecingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ęcclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi damnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quę sine ||S. 128|| laborationibus sunt, et nullo modo munitione anguntur, casus, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ęcclesiam vel monasterium praeceptum immunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositione, sed secundum legem quę in eodem loco tenetur isdem multandus est qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXIII.
fehlt

De iustitiis ęcclesiarum dei, viduarum, orphanorum, et pupillorum, praecipimus ut in [z] publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXIIII.
fehlt

Ut nullus comparet caballum, bovem, et iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXV.
fehlt

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cuius contra quem testimonia reddebat nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXVI.
fehlt

Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem. [a]

(1.286)
CCLXXVII.
fehlt

Illi homines qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iustitiam quęrere voluerint, ita inter illos iudicium terminetur. Primum omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem nullam potest facere repetitionem; quia omnes res suę secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatę. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cui iustitia acquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quid iurare debeat, si aliquis ipsis sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXVIII.
fehlt

Si alicui [b] post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod ||S. 129|| mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem diiudicatus est. De praeteritis maneat sicut diiudicatum fuit.

(1.288)
CCLXXVIIII.
fehlt

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam acquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXX.
fehlt

Ut testes ad testimonium dicendum praemio [c] non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCLXXXI.
fehlt

Ut nullus quilibet missus noster, neque comes, neque iudex, aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere. [d]

(1.292)
CCLXXXII.
fehlt

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicumque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.293)
CCLXXXIII.
fehlt

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCLXXXIIII.
fehlt

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus qui ad eius missaticum pertinent ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas [e].

(1.295)
CCLXXXV.
fehlt

Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum terciam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt accipiant. Et de his rebus quas his qui illud [f] beneficium habuit, aliunde adduxit vel comparavit, vel ei ab amicis suis collatę sunt, has ||S. 130|| volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCLXXXVI. [g]
fehlt

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę testimonium partes ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius compositionis duę partes ei contra quem testati sunt dentur, tercia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium [h] diversitas in campo comprobetur. In ęcclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ęcclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ęcclesiasticum fuerit, rectores earundem ęcclesiarum si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possint, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus imponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde querantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positę sunt: quia non est credibile ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quę inter eos exorta est in confinio duorum comitatuum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere. [i]

(1.299)
CCLXXXVII.
fehlt

De observatione praeceptorum nostrorum et immunitatum, ita ut ita observentur praecipimus sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCLXXXVIII.
fehlt

Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerint, armis depositis publicam habeat penitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

||S. 131||
(1.301)
CCLXXXVIIII.
fehlt

De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent. [k]

(1.303)
CCXC.
fehlt

Pro nimia reclamatione quę ad nos venit de hominibus ęcclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere ut quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut [l] in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non possit arare, quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Qui nichil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diversis namque modis hęc agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidiam, et a quibusdam duos dies. Idcirco hęc statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quartę optimę de terra habet, secundum ęstimationem suę telluris opera faciat. Hęc ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi nostra vice et publice annuntiari iussimus.

(1.304)
CCXCI.
fehlt

Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCXCII.
fehlt

Ea vero quę bonae memoriae genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservari praecipimus.

(1.306)
CCXCIII.
fehlt

Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, ut emptio nichil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

||S. 132||
(1.307)
CCXCIIII.
fehlt

Placuit ut ęcclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCXCV.
fehlt

Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra ac successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCXCVI.
fehlt

Placuit ut testes non [m] admittantur qui sunt socii criminis, nec infames, neque calumpniatores, vel ceteri quos vel [n] canon et lex prohibet.

(1.310)
CCXCVII.
fehlt

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque adfinitatis lineam, vel quandiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia hęc potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CCXCVIII.
fehlt

Placuit ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit. [o]

(1.313)
CCXCVIIII.
fehlt

Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCC.
fehlt

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veratiores atque religiosiores [p] et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nichilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCI.
fehlt

Precipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis. Et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ęcclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis a nobis iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quę sint, quę [q] ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati ||S. 133|| estis dii. Et conveniens non est ut homo iudicet Deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga Deorum. In medio autem deus discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est, sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa [r] est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, vel et pro suis, infatigabiliter supplicant Deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humilitati spiritus offerentes, quo placatur deus, avertunt iram futurę animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinę voluntatis iudices, ęcclesiarum Christi [s] post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, pravę doctrinę hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores cęlestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus ęcclesię, in quibus fulget ęcclesia. Ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuę civitatis ęternę; per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni cęlorum. Ipsi etiam dispensatores regię domus, quorum arbitrio in aula regis ęterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCII.
fehlt

Sciendum est omnibus atque credendum quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ęcclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et penitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter attribuatur.

(1.317)
CCCIII.
fehlt

Placuit sciri omnibus quod IIIIor sunt vitia quę nostram fidem inter cętera mala commaculant; quę quanto sunt occultiora, tanto pernitiosiora; id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de cęlo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque [t], ut decuerat, christianos vitam ducere, et reliqua.

||S. 134||
(1.318)
CCCIIII.
fehlt

Primum igitur, quod universalis sancta Dei ęcclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administrandum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiuscę rei innumera exempla, quę hic, ob prolixitatem evitandam, praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut corpori Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus penitentię in promptu habetur, restituere non negligat.

(1.319)
CCCV.
fehlt

Principaliter itaque totius sanctę Dei ęcclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, inquit, imperatrices auguste quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum [u] quanto etiam pro ipsis regibus hominibus que in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ęcclesia nemo pontifice potior, et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCVI.
fehlt

Emersise reprehensibilem et valde inolitum malum [v] comperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per impositionem manuum tradant, et alia quęque quę solis pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim cum nullum [w] ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ęcclesia gerunt, legatur sancti spiritus donum per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit [x] officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de corepiscopis habetur ||S. 135|| scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exibent, honorentur.

(1.321)
CCCVII.
fehlt

Qui in vicis vel possessionibus corepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctę synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ęcclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CCCVIII.
fehlt

Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrari [y], populisque ad vitam ęternam ducatum exhiberi [z] debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere et honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus obędiant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant; sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ęcclesię. Et si ęcclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ęcclesia tenent, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Hęc omnia fidelibus admonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum; sed magis eis obędiendo, non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur; et non cum stultis pęnam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ęcclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur [a]. Quid erit de illis qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ipsi ipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim pęna digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles et inobędientes extiterint, sciant se a liminibus sanctę ęcclesię fore alienos.

(1.323)
CCCVIIII.
fehlt

De presbyteris et eorum ęcclesiis, unde multa negliguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea quę ad cultum divinum pertinent faciunt, ||S. 136|| neque in restauratione et luminaribus ęcclesię studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exibent, et insuper ęcclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt. Quę omnia ad negligentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt, ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus ut ea quę a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem [b] Dei ęcclesiis concessum est, non in avaritiam presbyterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ęcclesię et in usus clericorum et pauperum deveniant. [c]

(1.325)
CCCX.
fehlt

Similiter de illis presbyteris qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste qui impudiceque frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatus indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum illicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, opprobrium.

(1.326)
CCCXI.
fehlt

Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubilis pontificalis obsequantur; ut is qui in loco est regiminis habeat tales testes qui eius in secreto conversationem videant, et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hęc igitur beatus ||S. 137|| Gregorius scripsit. Ceterum si qui de hac re copiosiora exempla quęrere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et cęterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabilis habere debeat.

(1.327)
CCCXII.
fehlt

Quoniam multi episcoporum, amore propinquorum suorum, de rebus sib [d] commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus ut deinceps hoc avaritię genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria [e] successione acquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque de facultatibus ęcclesię aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverint, decrevimus ut non propinquorum suorum sed in ęcclesię cui pręest iura deveniant. Similiter et de presbyteris qui de ęcclesiarum rebus quibus pręsunt praedia eo modo emunt faciendo statuimus: quoniam multos presbyterorum occasione taliter emptarum rerum ęcclesias quibus praesunt expoliasse, et a suo ministerio multimodis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse comperimus.

(1.328)
CCCXIII.
fehlt

Dididicimus [f] sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet monachis et sanctimonialibus, hactenus valde negligentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerunt: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut ab hac negligentia deinceps se cohibeant, et cęteris se imitabiles praebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentię nostrę molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in conventibus tedium et obprobrium inferatur.

||S. 138||
(1.329)
CCCXIIII.
fehlt

Comperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritię et proprię delectationis, sępissime propria civitatis suę sede, vel monasterii septa, aut ęcclesię proprię derelicta, cleroque neglecto, remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas negligitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili [g] necessitate aut aliqua utilitate fiat pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CCCXV.
fehlt

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ęcclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et [h] idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit [i], nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXVI.
fehlt

Placuit ut monachi et presbyteri necnon et clerici, qui, postposita canonica auctoritate, passim palatium adeunt, et nostris sacris auribus importunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant: quoniam in huiuscemodi et vigor ęcclesiasticus contempnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXVII.
fehlt

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate annuntiatoribus omnibus, immo et sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria christianorum sanguinis effusio [k] in regno nostro fieri sinatur, semper illud attendentes quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguienem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Sin autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. ||S. 139|| De illo enim specialiter divina auctoritas dicit, gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. Et contra verones nescimus qua pernoxa inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissima voluptates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerio, et quod rex saltim in uno exercere [l] debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam.

(1.333)
CCCXVIII.
fehlt

Abbatibus, canonicis, et regularibus, et abbatissis quę sanctimonialibus pręesse videntur, sive laicis qui monasteria habent, omni modo praecipimus ut de se ipsis magnam curam habeant, et cęteris bonum exemplum praebeant, et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem deperire et destrui propter negligentiam non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non negligant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia negligantur, et ipsę congregationes irreligiosius vivere compellantur. Et qui hęc agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXVIIII.
fehlt

Placuit nobis ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis admoniti fuimus, ne capellę in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu episcopi in cuius est parrochia fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXX.
fehlt

Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur. Nec eis esse ||S. 140|| credendum qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXI.
fehlt

Si quis ministros ęcclesię, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, hostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter sicut solent componere parentes eius. [m]

(1.349)
fehlt.
fehlt

||S. 143|| veraciter [n] cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCXXXV.
fehlt

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse pęnam vel dampnum quod alteri intulit excipiat. Neminem dampnes antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

(1.351)
CCCXXXVI.
fehlt

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia ędifica restituat [o], et quic ibi arserit [p] componat, et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica pęnitentia secundum iudicium [q] sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat, et omnia que ibi perdiderint restituat.

(1.352)
CCCXXXVII.
fehlt

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCXXXVIII.
fehlt

Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCXXXVIIII.
fehlt

Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCXL.
fehlt

Si quis fontem quacumque invidia [r] coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspitio, et cum lege sua vicinis hoc emundet. Si autem plurimorum in vicinio putteus fuerat, compositionem inter se multentur.

(1.356)
CCCXLI.
fehlt

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quecumque species commendatę fuerint, sive custodiendę traditę sint, sive vendende, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematę, una cum testibus qui commendata susceperat praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse compendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto ||S. 144|| aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero quę commendata fuerant furto probantur ablata, ei qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero fusti [s] ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendata domino suscipiente reddatur. Dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum cui commendaverit quęcumque fuerit suppressa reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur. [t]

(1.358)
CCCXLII.
fehlt

Si quis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates [u], habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire poterit.

(1.359)
CCCXLIII.
fehlt

Si quis de pecculo suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCXLIIII.
fehlt

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam componat.

(1.361)
CCCXLV.
fehlt

Si alicuius mortuum reppererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumpniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui precepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCXLVI.
fehlt

Placuit ut venditione hanc formam servari, ut seu res mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter ea venditionis firmitatem inrumpat quod dicit se vili precio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vicium, stet emptio, et non sit immutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die [v] et in alia sive in tercia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, post ea non ||S. 145|| potest mutare; nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vicium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
CCCXLVII.
fehlt

Qui arras dederit pro quacumque, precium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
CCCXLVIII.
fehlt

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat: quia alii propter domini, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit qui peregrino nocuerit, vel eum asallierit, aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipse peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio, cum sua lege [w] componat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elemosinam illa tribuant; et insuper LX solidos fisco [x] cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid ei tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provintia in duplo componat; et ipsa peccunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCXLVIIII.
fehlt

Si quis vendiderit res alianas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quacumque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam reddat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et ęqualis meriti reddat.

(1.366)
CCCL.
fehlt

Si quis alicuius caballo vel bovi vel cuilibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecitur illud pecus quod valet, et patem terciam componat.

(1.367)
CCCLI.
fehlt

Si quis iussione regis, vel ducis illius qui ipsam provintiam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit [y] contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat ||S. 146|| aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi [z] fuerint aut occisi, dupliciter componantur.

(1.368)
CCCLII.
fehlt

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLIII.
fehlt

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exauctore non requiratur.

(1.370)
CCCLIIII.
fehlt

Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta pape Innocentii capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus quę ipsis presbyteris impinguntur, sicut vinci potuerint, a sacerdotali removeantur [a] officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt. Atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo inlicite polluerunt. Et sicut vinci non potuerint, secundum alterius capitulum consultu Leonis pape et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbyteris et fidelibus iusti quę hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLV.
fehlt

Ut unusquisque presbyter missam ordinare Romano cum scandaliis [b] celebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes Deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLVI.
fehlt

Ut omnis presbyter die dominico cum sallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate augeatur.

(1.373)
CCCLVII.
fehlt

Dignum ac necessarium est ut hiis si [c] per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commoda necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus.

(1.374)
CCCLVIII.
fehlt

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiastica ea fidelibus oblatę et ab ecclesia receptę sint. Et eo modo illas distribuatis ut ab illo cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed ęterni gaudii mercedem ||S. 147|| accipere mereamini.

(1.375)
CCCLVIIII.
fehlt

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus propter humilitatem nostram et obedientiam quam monitis vestris propter Dei timorem exibemus, honorem nobis a Deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLX.
fehlt

Admonemus etiam episcopos et abbates ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent: quia multę reclamationes et querele de hac causa ad nostras aures solent pervenire. [d]

(1.378)
CCCLXI.
fehlt

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam ac iustam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sancte dei [e] ecclesiae. Et nostri provinciarum praesides non procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium litos dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X. librarum auri pęna multabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum [f] recludatur pęnas luiturus, et officium perdat.

(1.379)
CCCLXII.
fehlt

Si monacus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterium introduxit, et quę non introduxit, domino [g] monasterii sint, et ipse officio [h] praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXIII.
fehlt

Si aliquis incognitus in monasterium egredi voluerit, ante triennium monachi habitus [i] ei non prestetur. Et si intra III. annos aut servus aut libertus vel colonus quęratur, domino suo reddatur cum omnibus quę adtulit, fide [k] tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quęri non potest; sed tantum ea que in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXIIII.
fehlt

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et ||S. 148|| res eius monasteri adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provincia eum teneat et curię suę connumeret.

(1.382)
CCCLXV.
fehlt

Nemo ecclesiam ędificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat quę ędificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum ędificet.

(1.383)
CCCLXVI.
fehlt

Qui in domu sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXVII.
fehlt

Abbatissa eligantur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis, dicentes quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita castam, et administratione dignam, ad omnem quę statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXVIII.
fehlt

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo [l] subiciantur. Quod si hęc mulier non consensit, cum suis rebus monastica utioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius hęc nostro fisco addicat. Si vero comes provincię vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci iuribus dare compellatur.

(1.386)
CCCLXVIIII.
fehlt

Nemini regnum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comito vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anatematis pęna sanxit auctoritas. Quid si factum fuerit, non valebit. Sed his qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, precium quod accipit in ipso monasterio amittarunt, et una cum precio monasterium perdat, et ipse ||S. 149|| monasterium in pristinum reformetur statum. [m]

(1.388)
CCCLXX.
fehlt

Si quis ex scenisis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiosę, vel qualicumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali penę subsistat, et [n] exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXI.
fehlt

[o] X anni, neque viceni, vel XXX annorum praescriptio religiosi domibus opponatur, sed sola XL annorum curricula. Et non solum in cęteris rebus, sed etiam in legatis et hęreditatibus. [p]

(1.392)
CCCLXXII.
fehlt

A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat, locumque defendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCLXXIII.
fehlt

Item a praedicta sancta Romana ut apostolica ecclesia sanccitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciunt fideliter pertractantur; quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius impeditorum vita discutiatur. [q]

(1.394)
CCCLXXIIII.
fehlt

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione [r] fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCLXXV.
fehlt

Si accusatoris persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCLXXVI.
fehlt

Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa aliqui dum non est examinata. [s]

(1.398)
CCCLXXI.
fehlt

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. [t]

(1.400)
CCCLXXVIII.
fehlt

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique pacientia praebita ab eo, ut ibi actio partium liminata sit pleniter, nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nihil amplius habuerint in questione quod proponant. ||S. 150|| Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCLXXVIIII.
fehlt

Sunt quidam qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspicione carere.

(1.402)
CCCLXXX.
fehlt

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCLXXXI.
fehlt

Laici [u], quod vis [v] religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCCLXXXII.
fehlt

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior autoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(1.405)
CCCLXXXIII.
fehlt

INiustum iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.


Stand: 2008-10-24