Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.
Non adsumes nomen domini dei tui in vanum; nec habebit insontem dominus eum qui adsumpserit nomen domini dei sui frustra.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillę exire ||fol. 65va|| consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum et commonitus fuerit morte moriatur.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, et iacuerit in lecto; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen ut operas inpensas eius medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenę: quia pecunia eius est.
Si rixati fuerint homines, et percusserit mulierem quis praegnantem, et abortivum [c] fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dominus quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicaverint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, ||fol. 65vb|| pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancille suae [e], et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos [f] pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancille suae, simili sententia subiaceat.
Si bos cornipeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur, et non comedetur [g]; dominus cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornipeta [h] fuerit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt dominum illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si praetium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternę reddet praecium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident praecium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat.
Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat, et quattuor oves pro una ove [i].
Si effregerit fur domum, sive fuffodiens fuerit inventus, et accepto [l] vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis; quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum qui furatus est vivens, sive bos, sive asinus, restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena, quicquid obtime habuerit in agro vel in vinea, pro damni estimatione restituat.
Si egressus ignis invenerit spicas, et compraehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddet dampnum qui ignem succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperit furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus applicabitur [m] ad eos [n], et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandum fraudem in bove vel asino et ove ac vestimento. Et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat et si illi arbitres iudicaverint, duplum restituat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab ostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medio quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur; si furto ||fol. 66rb|| sublatum fuerit, restituat damnum domino suo. Si comestum [o] a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur; qui a proximo suo quicquam horum mutuo postulaverit [p], et debilitatum aut mortuum fuerit domino praesente, reddere compellatur. quod si in praesentiarum dominus non [q] fuerit, non restituatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem.
Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis quam virgines [s] accipere consueverunt.
Maleficos non patiaris vivere.
Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis, neque affliges eum.
Decimas tuas et primitias non tardabis offerre [w] domino de filiis tuis primogenitis. De bubus quoque et de ovibus similiter facies. Septem diebus sit cum [x] matre sua die octavo redde filium domino.
Depositum tuum aut pignore datum aut si aliquis sibi commendata cęlaverit, aut si rem perditam invenerit, et iuraverit non invenisse, convictus delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit optinere, tertiam et quintam insuper partem domino cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpidinem eius. Nec ullam discoperies turpitudinem mulieris, quia viri turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu seminis quae fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata, vapulabunt ambo, et non moriantur.
Non auguriamini; nec observabitis magos nec ariolos, nec aliquid sciscitetis [z] per eos; ego deus vester.
Coram cano capite consurgite, et honorate personam senis, et timete deum.
Nolite iniquum aliquid facere in iuditio, in regula, in [a] pondere, in mensura. statera iusta et ęqua sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius.
Qui mechatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera.
Qui dormierit cum noverca, et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo sanguis eorum sit [b] super eos.
Si propter deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddet capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.
Si quis ferro percusserit hominem, et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Ad unius testimonium nullus condempnabitur.
Separabis decimas ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas fenerabis ea sacerdotibus et ||fol. 66vb|| levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis et benedicat te dominus Deus tuus cunctis diebus vitae tuae.
Si ambulas per viam, et nidum avis inveneris in arbore [c] vel in terra, et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; sed abire pacieris, captos tenens pullos suos, ut benedicat te dominus.
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente.
Non seres vineam tuam altero semine; nisi quae nascuntur et vinea, pariter sanctificentur.
Non arabis in bove simul et asina.
Non indues vestimentum quod ex lana et lino textum est.
Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit [d] eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam.
Si autem in agro repererit vir puellam que desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus; puella nihil patiatur.
Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam domini; nec ingrediatur eam manzer, hoc est, de scorta natus.
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia, nec fruge, nec qualibet alia re.
Cum voveris votum domino deo tuo, non tardabis ||fol. 67ra|| reddere quia requiret illud dominus deus tuus et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facies quod ore proprio domino promisisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullę iniungantur necessitates publicę; sed vacabit absque culpa domini [e] sui; ut [f] uno [g] anno lętetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea; si qua poterit probare quod verum sit, accipiat alium.
Ut praeter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant, nec in unaquaque [h] parrochia aliquid agant.
Ut presbiteri rem ęcclesiae sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.
Ut presbiter vel Diaconus qui deserit ecclesiam suam, et ad aliam transierit [l], deponatur.
[m]Ut praesbiter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo [n] exauctoratus suum [o] ministerium [p] incipiat praesumere [q], spem restitutionis non habeat.
Si quis episcopus, presbiter, aut diaconus, vel subdiaconus ad bellum processerit, et arma bellica indutus fuerit ||fol. 67rb|| ad belligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbiteri alterius regionis praesentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.
Ut hi vel hę qui uxores aut viros dimittunt non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius sed suae provinciae iudices quęrat et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire romanum.
Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem; et ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet.
Ordinatus clericus ab alio episcopo, non deprecante vel consciente suo, in clero non maneat.
Illos omnes quos illi presbiteri baptizaverunt qui nescierunt [s] iuxta praeceptum domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, neque sanctę trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, quia sine fide sanctę trinitatis sunt baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant quatenus dirutę ecclesiae pleniter restaurentur atque ornentur, et quae dotatę non sunt, vel quę dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. De his qui ecclesias suas nec dotare nec dotem restitui volunt. Et si eas dotare noluerint quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, ||fol. 67va|| episcopus proprius ad dominium suae sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquiae ex his auferantur et in meliori loco ponantur; et ipsae destruantur vel crementur.
De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se [t] suspendit, consideratum est ut si quis compatiens velit elimosinam dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat oblationibus tamen et missis [u] ipsi careant quia incomprehensibilia sunt iudicia dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et parricidis, ut canonicę coherceantur; sicut de illo iudicatum est qui materterę suaę filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat, et militiae cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si foris remanere voluerit, tempora pęnitentiae secundum canones pleniter exsolvat [v].
Ut clerici vel laici filacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quae inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare [w] putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magicę artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud quod apostoli et canones sanxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio fiat.
Placuit omni synodali conventui ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare [x] presumat.
Ut letania maior more romano ab omnibus in VII Kal. Mai celebretur.
Si infirmitate depraessus quis fuerit, vitam ||fol. 67vb|| sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei [y] careat et si finem perspiciat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote praecibus commendetur. quapropter omnibus placuit ut nullus presbiter amplius quam unam ęcclesiam sibi vendicet [z], quia sicut quisquis secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ęcclesiam.
Presbiteri degradati, et post degradationem multis sceleribus implicati, ad poenitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabbato sancto paschę, vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem [c] in domos suas [d] recipere, ante chrismatis infusionem accipiant.
Clerici et populi, si episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur.
Dignum est ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur, et cęteros admoneat.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedant societatem.
Presbiteros quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si cogniti [h] fuerint viri illi a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse annon qui eos ordinaverunt, si bonę actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri, et in ministerio christi omnique lege sancta educati [i] et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
||fol. 68ra||Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX solidos conponat in publico.
Ut omnes maximam curam habeant ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat, animaque [o] periclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum auferunt, vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ecclesiae fraudatores existunt: quia ecclesiae aliquid fraudari vel auferri sacrilegium esse a maioribus approbatur.
Presbiteri qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ęcclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quandiu ad easdem redierint ecclesias in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu [s] episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur agere.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium, nullus incestum faciat nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum [u] evangelium docet, fornicationis [v] causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui [x] episcopi ||fol. 68rb|| auctoritate, ad emendationem ac pęnitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus quousque quod commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonicę diluat, atque reconciliatione proprii episcopi divinis praecibus indulgentiam consequatur et veniam, ecclesiaeque [y] gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem melioratus episcopo, canonice reddatur.
Pręcipimus ut nullus laicorum vel clericorum ex prediis vel rebus que [a] ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus quae in eorum parrochiis sitae esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambigant, concupiscant, atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione coercere se suosque ac compescere totis viribus studeant. nam devastantes ecclesias quid aliud intellegimus quam contra illum ęterni imperii deum et maiestatis homines movere certamen, cum ille ędes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratę. Videant vastantes, pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et deo in monasterio serviat cunctis diebus vitae suę, nunquam ad seculum reversurus [c], et septem annos publicam poenitentiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum ||fol. 68va|| non potuit illi reddere vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro; tamen ad monasterium licet ire [e], si voluerit.
Non licet baptizatis cum catecuminis manducare, nec osculum eis dare, vel ave illis dicere; quantomagis cum excommunicatis ab episcopo, aut cum gentilibus?
Si quis presbiter ordinatus depraehenderit se non esse baptizatum, baptizetur, et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut sive eam postea sponsaverit, sive dodaverit [f], sive cum parentum eius voluntate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, nunquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa in [g] hoc malum non consenserit[h], nuptura legibusque [i] acceptura reddatur. Raptor vero sive fur, omnesque [k] eis consentientes, publica pęnitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt in triplo conponant, et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque quę rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, numquam postea nubat; sed publica pęnitentia multetur, et sub tali custodia ponatur ut ei nullatenus ||fol. 68vb|| luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur ut omnes cognoscant quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri canones spiritu dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores, eisque consentientes, anathemate feriunt [l]; sicut in Calcidonense concilio, in quo DCXXX. patres adfuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patet.
Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eiusque [m] homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulerit legibus conponat; et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonicam sanctionem, si vero oculte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint pęnitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personę usque ad satisfactionem ecclesiae, quam laeserunt, habendę sunt.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum quae legi salicę sunt addita componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, nobis ||fol. 69ra|| persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua penitentia deo serviat, numquam [o] postmodum seculo vel secularibus militaturus, neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem [p] fecerit, de vita componat, et omnia quę habere visus [q] fuerit ecclesię cui praeesse dinoscitur integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est, LX solidi persolvantur, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur usquedum [r] se redimere in triplo iuxta vvirgildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat, idcirco magna poena plectendi sunt qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vendicet [s] in qua talis mulier habitavit [t]. Ipsi [u] tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi, una cum consilio sui episcopi in cuius parrochia tale scelus commissum est, hoc emendare [v] neglexerit, honore careat, et cingulum amittat, atque publica poenitentia multetur, et insuper vvirgildum suum fisci viribus dare compellatur.
Si quis quolibet modo blasphemiam in deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem ||fol. 69rb|| tradatur, et publica poenitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur, ecclesiaeque [w] gremio canonice reddatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest, misas tamen in eo cęlebrare non audeat, nec agere cuiquam permittat, sine permissu [y] vel dedicatione episcopi loci illius; quod si [z] fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero qui hoc cognovit, et non prohibuit, publica pęnitentia multetur, vel honore privetur.
Ut privilegia quae ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt semper maneant incorrupta.
Nullis vita praesulum turbetur excessibus: quia valde indignum est ut qui throni dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursum: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris et reliqua.
Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animę eorum a districto iudice Christo ab [a] eis requirantur. Similiter de infirmis ac penitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant et quattuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.
||fol. 69va||Ut episcopus iudices publicos commoneat ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem domini nostri Iesu Christi, et sanctam resurrectionem, ac pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit [c], quamdiu loci illius episcopi visum fuerit ab ecclesie liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterio introduxit, et quę non introduxit, domini monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad aliut [d] monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat; et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia [e].
Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium; si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. in aliis vero omnibus habeant integram emunitatem.
Quique monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii quae eadem die iuste possidebant quando ingressi sunt monasterium.
Quaecumque a singulis regibus circa sacrosanctas [f] ecclesias sunt constituta, vel singuli quique ||fol. 69vb|| antistites [g] pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sub [h] pęna sacrilegii iungi solida aeternitate serventur. clerici etiam, non secularibus iudicibus, sed episcopali audientia reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Ut privilegia quae ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis cęterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quaęcumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur.
Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit ut in ecclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque [i] aliquid quod non oportet iniurię inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum nec expectetur ut episcopus iniurię propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solum [k] gloriam derelinquit [l] sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionem, ecclesię cui factum est componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est, ter LX solidi persolvantur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi cęlestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur quod si quis presumpserit, post debitę ultionis acrimoniam, quę erga sacrilegos [m] iure promenda est, exilio perpetuae deportationis damnetur.
Consecratio episcopos et reliquos domini sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit, idcirco praecipimus ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia.
Placuit [q] ne Iudęis mancipia deserviant vel adhaereant christiana.
Placuit ut quotiescumque [s] sacrificans corpus et sanguinem Christi Iesu domini nostri in altario immolat, totiens perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem prębeat.
Placuit ne chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam hactenus [t] a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis, suisque quietibus ac delectationibus inherentes, facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro a sancta apostolica sede tempore sunt prohibiti; et ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio assumatur [u], a cunctis nostri regni episcopis est in sinodo canonice prohibitum.
Ne Iudei aministratorio usu sub ordine villicorum [v] atque actorum Christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si episcopus, presbiter, aut diaconus fuerit, ||fol. 70rb|| proprio summoveatur gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. et si perseveraverint inoboedientes, anathematizentur.
Si presbiter vel diaconus in causa pecuniaria falsum dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio, si in criminali causa falsum dixerint, deponantur, et legitimis poenis subiciantur. Cęteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur, et legitimis subiciantur disciplinis.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium magister, vel curam domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat. si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res [y] ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suae eas vendicari [z] sanctimus [a]. Si vero alii clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiae vindicandam. Hii vero qui acciones suas eis commiserint, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit, vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Clericis de ecclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Nemo fiat clericus nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, ||fol. 70va|| sed secundum meritum vel redditum [e] ecclesiarum numerus moderetur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit, vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
X [f] Christiani ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscumque locis fuerant exclusi, in [g] eisdem locis communionem consequantur.
Clericis vel monachis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi.
Nullum sine dote fiat coniugium; nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesiae, sanctis scripturarum titulis collata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppraesserit, et non statim a sacerdote commonitus deo collata reddiderit, ab ecclesiae catholicę communione pellatur.
||fol. 70vb||Ut nullus episcoporum, aut cuiuslibet ordinis clericus, vel alia quaecumque persona, quibuslibet conditionibus, seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione ecclesię vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus donec ipse ecclesię cuius directo ordine iuris est ablata legibus restituat.
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel senodochiis pro quacumque elimosina cum [m] iustitia delegatas retentare, alienare, atque subtrahere; quod si quis fecerit, tamquam necator [n] pauperum, antiquorum canonum [o] sententiis constrictus, ab ecclesię liminibus excludatur quamdiu ab ipso ea quę sunt ablata aut retenta reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinę fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur; quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicaverit, CXX flagella publice extensus accipiat.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno, in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
||fol. 71ra||Ut nullus monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate presumat.
Quicumque post sancte religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt, et postmodum pęnitentiae remedia non requirunt, communionem poenitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit [q] auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam a totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum cohibentiam iudicare praesumant.
Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is qui collectus est, intra decem dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida, ecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas.
Placuit ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad sęcularem fortasse confugerit, et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ecclesiae communione pellatur.
Servo poenitus non credatur si super aliquem crimen iniecerit, aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant sed praesentes, quam noverunt et viderunt non taceant veritatem nec de [r] aliis testimonium dicant nisi de his tantummodo quae sup praesentia eorum acta esse noscuntur.
Scripturae quę diem et annum habuerint evidenter expraessum, atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roboratę, omni habeantur stabiles firmitate.
Pacta vel placita quae per scripturas [s] legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus immutari permittimus.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit id ipsum malum accusatum [t] atque convictum; quatinus [u] nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta [v], talem qualem ex emptio habeat firmitatem.
Qui timore conpulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio pręsentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit pręsente iudice, obtineat [w] aut si servus convincitur, statim domino reformetur.
Presbitero vel diacono sine antistitis sui epistolis ambulanti communionem nullus impendat.
Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores ecclesiae sine licentia proprii episcopi per se distringat aut contempnere [x] pręsumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur quamdiu reatum suum agnoscat, et per satisfactionem emendet ecclesiae quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum, inconsulto proprio episcopo, ad iudicem sęcularem pergat, neque apud eum, suo episcopo non permittente, quenquam pulsare, aut cuiquam ante eum respondere, aut quicquam pręponere pręsumat; neque criminale negotium in iudicio seculari pręponere audeat.
Si quis sęcularium per calumniam ęcclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit, et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne pęnituerit et per satisfactionem ecclesiae emendaverit, pellatur.
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quenquam testimonium dicere admittantur; excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis quia indignum nostra ||fol. 71vb|| pensat clementia ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant [y]. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit, vel furto ablatum [z] sciens susceperit, in numero furantium habeatur [a], et simili vindicte subiaceat.
Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia precedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quę possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iudicium optinere potuit, et [c] causam amittat et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.
Ut fideles fidem sanctę trinitatis discant; in qua, inter cętera, credere oportet quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, poenitentiam, et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in ecclesia per Christum, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit et cetera. Quam fidem memoriter teneant, et suis sacerdotibus eam reddant, et exponant per singula verba et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant: quoniam proximum fundamentum Christiane religionis fides catholica est. Et haec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est, spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, ||fol. 72ra|| iustitia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate, et ceteris his similibus quae omnia in dilectione dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest deo placere, nec salvus esse coram deo.
Si quis presbiterorum, diaconorum, vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inoboediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes, proprio gradu careant. reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad ecclesiae satisfactionem, cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus, communione privetur. Episcopus tamen non dimittat ut iniuriam pacientibus plenam de pręfatis clericis iusticiam canonice non faciant.
Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant, et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant, et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum vel presbiterorum parrochiam alterius invadat; sed continens sit gubernatione creditę sibi plebis.
Ut monasteria quae deo consecrata sunt nulli liceat in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur agere.
Ut nullus episcoporum se preferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem suae ordinationis.
Placuit ut fideles oblationes eorum sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant et si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione fiat et ut prędicationem audiant et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminali peccato et manifesto impediantur; quia aliter salvi esse non possunt: quoniam dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo et qui manducat me, vivit propter me, et essent exempla quae prolixa sunt hic scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis [m] canonicis, et illorum officium agant, sive diurnale, sive nocturnale; quia scriptum est: sine intermissione orate et idcirco non dimittant horas canonicas.
Ut sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est.
Te igitur non inchoent sacerdotes nisi post angelicum hymnum finitum.
Ut adnuntient presbiteri omnibus fidelibus sibi subiectis simbolum et orationem dominicam, ut sancto spiritu illustrante salventur.
Annuntient presbiteri ut neque viri neque feminae ||fol. 72va|| de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit ut fideles silentium in ecclesia teneant, et devote verbum dei audiant, et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur, quoniam illis dictum est: Templum dei estis, in quibus habitare desidero et ut eorum sacerdoti in omnibus oboediant, et instruantur pro quid missa et sacerdotes constituti sunt; et intellegant vim et ministerium dominici corporis et sanguinis et missę, sive praecum quę in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: memento, domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibi reddunt vota sua eterno deo vivo et vero, et reliqua. Instruantur etiam ut cognoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo, et cetera quae ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum et ut timeant et venerentur, secundum praeceptum domini, eorum sacerdotes, et qualiter in his offendere solent eis annuntietur.
Annuntient presbiteri populis ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo presentari faciant.
Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia alicubi non proficiscantur; sed ubicumque vel ||fol. 72vb|| fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant, secumque habeant, et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia dei sanentur, quia a presbiteris oratio fidei salvabit infirmos.
Ut nullus presbiter parrochianus alicubi praesumat chrisma accipere nisi a suo episcopo in cęna domini.
Ut baptizare nullus praesumat nisi per duo tempora, id est, vigilia paschę, et [a] pentecostes, preter mortis periculum.
Placuit ut instruantur fideles qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores [c] extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere quam supradicta discant et intellegant seu reddant et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent; Quanto magis pro divino iure, ne damnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in [d] baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et [e] publicę poenitentiae sunt subacti, donec per penitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi qui tale peccatum commissum habent pro quo publicę poenitentiae plectendi et ligandi sint.
Ut nulla praetia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. quod ||fol. 73ra|| si qui perpetraverint, honoris sui sint periculum subituri.
De quibus dubium est utrum sint baptizati annon, omnimodis absque scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Non te rebaptizo. sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Notum sit omnibus impossibile esse sine fide placere deo nullus sit presbiter qui in ecclesia publice non doceat, lingua quam auditores intellegant, fidem omnipotentis dei in unitate et trinitate simpliciter credere, et ea quę omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis, sive bonis faciendis, et iuditio in resurrectione futuro; si vero ipse verbis manifeste explicare non poterit, poetat sibi ea a doctiore taliter transcribi, qualiter aperte legat, quod qui audiunt et intellegant et qui amplius non poterit, vel his verbis admoneat: penitentiam agite. Adpropinquabit enim regnum caelorum.
Doceant presbiteri populum quattuor legitima temporum ieiunia observare, hoc est, mense martio, iunio, septembrio, et decembrio, quando sacri ordines iuxta statuta canonum distribuuntur.
Iterum admoneant sacerdotes ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL dies ante nativitatem domini, et XL ante pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul ||fol. 73rb|| propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem hunc observare, ut superius compraehensum est, convenit et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et poenitentiae servire oportet. Praeter haec autem legitima tempora ieiuniorum, omnis [m] VI [n] feria propter passionem domini ieiunetur sed sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
Placuit ut populus ad baptismum eorum infantes non adferat nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, et quomodo in hoc offendunt instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite; opus servile, id est, agrum, pratum, vineam, vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis, nec causas nec calumnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperum dies dominicus servetur. Has siquidem praęcipuas festivitates annuntient presbiteri aut diebus dominicis sabbatizare, id est, natale domini dies IIIIor, VIII kalendarum [q] ianuarum, in circumcisione domini kalendas ianuarias diem unum, in epiphania VIII idus ianuarii diem unum, in purificatione sanctę Mariae IV nonas februarii diem unum, in pascha domini usque in octavas pasche post dominicam dies III, in ascensione domini diem I, in natl sancti Iohannis baptistae VIII kalendas iulii diem unum, in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli III kalendas iulii diem unum, in assumptione sanctę mariae XVIII kalendas septembris diem I, in transitu sancti martini III idus novembris diem I, in passione sancti Andreę apostoli II kalendas decembris diem unum.
||fol. 73va||Annuntient presbiteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter cęleberrimum habeant ut sanctum paschę, et ieiunium, et missam, et baptismum.
Annuntiet unusquisque presbiter publice plebi ab inlicitis conubiis abstinere, et secundum domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium dei.
Annuntient presbiteri plebi publice ut primitias omnium frugum [r] terrę ad benedicendum afferant ad domos illorum, et sic postea inde manducent, et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terrę annis singulis ad ecclesias reddant, et de novem partibus quae remanserint elimosinas faciant, et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elimosina a morte liberat et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
Placuit ut fideles intellegant pactum quod cum deo fecerunt in baptimate. A multis ergo ex toto et a multis ex parte [s] transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli [t] operibus et pompis eius et omnibus operibus eius instruantur fideles. Si vero iura humanę pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda?
Ut sacerdotes ammoneant viros et mulieres ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias afferant, sicut scriptum est: honora dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
Ammoneant presbiteri plebem ut in ęcclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu et compunctione cordis dei implorent auxilium tam pro se quam et pro proximis suis et quando presbiter cęlebrat missam, corda illorum semper ad cęlestia adtendant et quando lectiones sanctae vel evangelia recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut deus dixit per Moysen: audi Israel, et tace et oblationes offerant, et communicare faciant.
Quando populus ad ecclesias venerit, tam per dies dominicos quam et sollemnitates sanctorum, aliud non ibi agat nisi quod ad dei pertinet servitium. Illas vero ballationes [w] et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco; quia haec de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles ut ad suos mortuos non agant ea quae de paganorum ritu remanserunt sed unusquisque devota mente, et cum conpunctione cordis, pro eius anima dei misericordiam imploret et quando eos ad sepulturam portaverint, illum ululatum excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et cum conpunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorari dei misericordiam faciant et illi qui psalmos non tenent, excelsa voce kirie eleison, Christe eleison, viris ||fol. 74ra|| incoantibus, mulieribusque respondentibus, alta voce canere studeant pro eius anima et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. quod si fecerint, canonicę sententiae subiaceant.
Placuit ut fideles eos quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit non recipiant antequam pęnitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Compellimur statuta canonum et in hoc servare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu sui episcopi derelinquat, et laicorum suasione ad aliam transeat.
Ut nullus presbiter sacra mysteria nisi in locis ab episcopo consecratis agere pręsumat.
Ut nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod episcopus, presbiter, et diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et, in quantum poterint, laicis vetare studeant.
Placuit ut fideles diem dominicum, in quo dominus ||fol. 74rb|| resurrexit, venerabiliter colant. nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt, et iudęi more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis a Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus, stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant [z]. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus quae ad animam pertinent utantur et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo kirie eleison veniant, et eundo et redeundo kirieleison [a] decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter Christianos et devotos esse cognoscant.
Quia varia necessitate praepedimur [b] canonum statuta de reconciliandis penitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit [c] iudicare, statim post acceptam confessionis pęnitentiam singulos data oratione reconciliari; morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio praebeatur.
Cum enixa fuerit mulier, post quod [e] dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII pro femina autem LXVI [f] debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in misterio accipitur. Nam si hora eadem qua genuerit [g], actura gratias, intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. in carnis commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. unde et ipsi primo matrimonio dicitur: in doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ||fol. 74va|| ipsam ei poenam suam culpam deputamus.
Placuit ut fideles missarum caelebrationes in locis non consecratis incongruentibus fieri omnino non debeant, nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris [k] et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri, necessitas compellat. Sacerdotes tamen qui in locis inlicitis et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sciant amissurum. melius est missam enim non audire quam eam ubi non licet nec oportet cęlebrare aut audire et de usura, ut non fiat, omnes admoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta, sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque ad septimum gradum. legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen ut ambo deo serviant innupti. potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem dei, si per se tamen innuptus vel innupta permanserit. mulier quae subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo [m] illa sicut ille qui cum pecoribus coierit, XV annis, alii XII pęniteat; animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum assumantur, ubi autem dubium est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere; sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in conpositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus excusare studeat quod nec suae voluntatis nec conscientiae fuisset quod servus eius tale facinus commisit, sicut petierunt, ita dominus imperator consensit.
||fol. 74vb||Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit, si eum sunnis non detinuerit, XV solidis culpabilis iudicetur; similiter ad secundum et tertium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur donec veniat et de re pro [n] qua interpellatus fuerit iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in banno missę sunt rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit fiat. Prima mannitio super noctes VII secunda super XIIII tertia super XXI quarta super XLII. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum Rex interrogetur.
Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint [o] ordinati, traditionem faciat [p].
Homo denarialis non antea hereditare in suam agnitionem [q] poterit quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat.
Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur et quod in ecclesia iurandum est, vel cum VI. electis, vel si XII. esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum deus adiuvet, et illi sancti quorum istę reliquię sunt, ut veritatem dicat. Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat ei super quem res intertiata fuerit sacramento se excusare de furto, quod nec suae voluntatis aut conscientiae fuisset [s] quod ablatum est, et aliud tantum sine dampno restituat.
Placuit ut fideles caveant vitia quę ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri ||fol. 75ra|| iubet et ne eos inter se sinant esse providendum illis est.
De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam opus sit, ut destruantur quae necessariae non sunt, et alię construantur.
Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri scabinos, advocatos, et notarios per singula loca eligant, et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
De his qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur.
Placuit ut fideles a vitiis detestandis, quae habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quae apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irę, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae; de quibus apostolus ait: qui talia agunt, regnum dei non consequentur et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus, et nullum aliut [w] obsequium comitibus vel vicariis faciant.
De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus qui sint aut unde venerint.
Ut armillę et bruniae non dentur negotiatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram equales fiant.
Placuit ut fideles de otioso sermone, pro quo in die iudicii secundum domini sententiam ||fol. 75rb|| rationes omnes reddituri sumus, et de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam, iuxta apostolum, vel maledici regnum dei non consequentur, et de mendatio sive de periculoso noxio assiduoqe iuramento, et ab obscenis turpibusque canticis, ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter cavere debent; ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciantur [x] animarum.
Ut non admittantur [z] testimonia super vestituram domni Pippini regis.
Ut nec colonus nec fiscalinus possit alicubi traditiones facere.
Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.
Ut liber homo qui in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit ut fideles sciant coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae sed causa potius filiorum appetendum et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.
Ut omnia quae vvadiare debent, iuxta quod lege continetur, pleniter secundum ipsam legem revvadiata fiant et inpostmodum vel domnus rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere nec placitum comes habeat nisi ieiunus.
Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.
De missis nostris discurrentibus vel cęteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam, excepto suo prato.
Placuit ut fideles se abstineant a coitu praegnantium uxorum, necnon menstruo tempore et ut causa fornicationis non sit uxor secundum domini sententiam dimittenda [c], sed potius sustinenda et quod hi qui causa fornicatoris [d] dimissis uxoribus suis, alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur.
De canibus qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis quae in legem noviter addita sunt et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.
Ut nullus ad placitum banniatur nisi qui causam querere vult, aut se ab aliquo quęri scit; excepto scabinis VII, qui ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit ut fideles agnoscant qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque [e] ad deum exorandum ibique propicium faciendum sepius quam actenus fecissent frequentent, et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis ociosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicae placita habenda, et quod hi qui haec in aecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de annuntiatione, adhuc adducant et de opere.
Ut nullus homo praesumat teloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere.
Placuit ut fideles iusta iudicia iudicent, et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent, et a detractione se abstineant, necnon a ceteris malis quae longum est dinumerare.
In primis omnium iubendum est ut habeant eclesiae earum iustitias et in vita illorum qui habitant in ipsis ecclesiis et post vitam [g] in pecuniis et in substantiis earum.
Ut omnes episcopi potestatem intellegant, et instruantur ut vel secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regant ministeria eorum, tam in monasteriis virorum quam et in puellarum, et in forensis presbiteris, seu reliquo populo dei.
Ut viduae, orfani, et minus potentes sub dei defensione et nostrae mundeburdae pacem habeant et eorum iusticias adquirant.
Placuit ut fideles non [h] parvipendant [i] excommunicationem sacerdotum illorum: quoniam si hoc fecerint, iustae segregabuntur a caetu Christianorum.
Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, ut utrique pleniter suum ministerium peragere possint.
Ut latrones, vel homicidę, seu adulteri, vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti secundum evvam Bevvariorum vel legem.
De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hi qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius rem [k] proprendere [l]; sed magis suam causam querant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.
Placuit ut fideles de superbia instruantur, per quam angelus, factus diabolus, de celo eiectus est.
Ut si aliquis voluerit dicere quod iustae ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.
Placuit ut fideles admoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradyso eiecit.
Placuit ut fideles ammoneantur de odio et discordia, quae caritatem inter proximos extinguunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere.
Ut lectiones in ecclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem romanę ecclesiae fiat cantatus. III. De notariis, ut unusquisque episcopus et abba [m] et singuli comites suum notarium habeant. IV. De cęteris disciplinis ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinali [n] arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis, et de his qui decimas assumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur; et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis.
De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem ||fol. 76rb|| pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.
De scribis, ut non vitiose scribant.
De compotu, ut veraciter discant omnes.
De his qui seculum relinquunt [o] propter servitium inpediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.
De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram et ut ibi satisfiat. Et villę non sint desolatę.
De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque quantis consilium dare potest.
De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.
Ut infantulę parvae ętatis puellę non velentur antequam illę eligere sciant quid velint, salva canonica auctoritate.
Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasterium, nec archidiaconi sint laici.
De incestuosis, ut canonice [u] examinentur, nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.
Ut paci omnes studeant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
Iustitiae ecclesiarum dei, viduarum, orfanorum, et pupillorum, et in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.
Si venerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, ||fol. 76va|| vel qualiscumque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim depraecetur dei misericordu. et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat. et ne foris imperium nostrum vendatur aliquod alimoniae [y].
De armis infra patriam non portandis, id est, scutis, et lanceis, vel loricis. Si faidosus [z] quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et bannum insuper dominicum solvat et ut servi lanceas non portent qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. qui vero bruniam habens, eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.
De negotiatoribus qui ad [b] partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxoniae ad Bardenvvic, ubi praevideat Herti, et ad Cesla, ubi Madalgaudus praevideat, ad Magadeburc praevideat Otto, ad Herphesfurt praevideat Madalgaudus, et ad Alagastat, similiter ad Forhcm et in ad Herehembret, et ad Gragesneburc praevideat Ottulfus, ad Lavariocam VVarnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum, quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab eis; dimidia quidem pars partibus palatii; alia vero [c] medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur.
De clamatoribus vel causidicis [d] qui nec iudicium ||fol. 76vb|| scabinorum adquiescere nec plasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant et si ad palatium pro hac re reclamaverint, et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant, et ibi discutiantur sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis que [e] iuste secundum legem alteri ab altero debentur et infantes, qui antea non potuerunt propter [f] iuvenilem ętatem iurare, modo fidelitatem promittant.
Conspirationes quicumque facere praesumpserint, et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum, singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant, ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detondant, sive per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat.
Praecipimus ut periuria caveantur, nec admittantur testes ad [i] iuramentum antequam discutiantur et si aliter discuti non possunt, separentur abinvicem, et singulariter inquirantur. Et non liceat accusatori testes eligere, absente suo causatore et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ||fol. 77ra|| ad testimonium admittatur et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes elegantur; nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare [m] et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.
Placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam et de navigiis, seu mercatis; nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur [o], seu his similia in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, ut non exigantur. similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam, aut ad palatium, aut in exercitum [p] ducunt; si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri [q] sumus, interrogetur.
De fugitivis clericis sive laicis vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulari nostro praecepimus, ita servetur.
Liberi homines qui ad servitium dei se tradere volunt praecipimus ut prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Nam quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.
De obpressione pauperum ||fol. 77rb|| liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant; ideo haec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati [t], et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. et ut sepius non fiant manniti ad platium [u], nisi sicut in alio capitulari praecepimus.
De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.
De falsis monetis, quae [x] in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut in nullo alio loco moneta sit nisi im [y] palatio nostro; nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii qui modo monedati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.
De heribanno volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personę gratia blanditiae seu terrore secundum iussionem nostram, id est, de homine habenti libras VI in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, ovibus, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant despoliati [a] pro hac [b] re, de vestimentis eorum accipiant legitimum heribannum, id est, libras III [c]. Qui vero non habuerit amplius in superscripto pretio valente nisi libras III, sol. XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X sol. exsolvat. Si vero minus nisi unam libram habuerit, sol. V, ita ut iterum se valeat reparare ad dei servitium et nostram utilitatem. et missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.
Census regalis undecumque olim legitime exigebatur, ||fol. 77va|| volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus.
De latronibus sicut iam ante in alio capitulari commendavimus, ita maneat.
De liberis hominibus qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis quae liberae sunt, et homines similiter fiscalinos regios habent [e] aut accipiunt, ut nec de hereditate parentum, vel de causa sua quęrenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Volumus et ita missis nostris mandare praecipimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus.
Ut laici simbolum et orationem dominicam pleniter discant; comites quoque et centenarii, et ceteri nobiles viri, legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est; praecipimus autem missis nostris ut ea quae multis iam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino innovare ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante [f] praevalent ad perfectum usque perducant, et nobis omnino renuntient quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat; qui autem neglegens inde fuerat, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut et cęteri metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occiderit, CCCC solidos componat; qui diaconum, DC [g]; qui presbiterum, DCCCC [h]; qui episcopum, de vita componat [i]; qui monachum, CCCC solidis culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, ||fol. 77vb|| DCCCC solidos conponat [k]. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit ut reddat ei reum; si ille contradixerit, et eum reddere noluerit, in prima contradictione XV solidos conponat. si ad [l] secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos componat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus damni fecerit, totum ille qui eum infra immunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam [m] fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum; Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur, et sicut ille qui in inmunitate [n] damnum fecit DCCCC solidos componere [o] debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit DCCCC solidos componat [p].
Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet.
Quicumque post illam missam sancti Iohannis preteriti anni cuidam [q] latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus Francis iuret quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis est noster et Francorum; et qui illum suscipit [r], similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendatium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter dampnetur.
Ut nullus comparet caballum, bovem, aut iumentum, vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendidit, et de quo pago est, et ubi maneat, et quis est eius senior.
Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus quis [s] fuit ad mortem nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatę; et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem; in testimonium vero non suscipiatur, nec inter Scabinos legem iudicando locum teneat, et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum armis [t] contendat.
Si alicui post iuditium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat [u], Statutum est ut superius iuditium sustineat quod antea sustinere debuit; et si aliquis adversus eum aliquid mali [v] fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata postquam ad mortem iudicatus est; de praeteritis vero maneat sicut supra iudicatum fuit.
De latrone forbannito, liber homo qui eum susceperit, ut XV solidos persolvat, servus CXX ictus accipiat.
Ut comes [x] qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis Comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.
||fol. 78rb||Placuit ut admoneantur omnes fideles qui negotiis et [z] mercationibus rerum invigilant, ut non plus [a] terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de animę suae salute cogitat, valde a via veritatis oberrat, et iuxta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in ceteris, apostolicis sermo, qui ait: Et ne quis supergrediatur [b] neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex est enim deus de his omnibus, sicut ab his omnibus qui labori agrorum et ceteris laboribus victum atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes instant, decimę et elimosinę dandę sunt, ita his quoque qui [c] pro necessitatibus negotiis insistunt faciendum est. Unicuique homini deus dedit artem qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animę quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit ut a quibuscumque iudicibus et ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.
Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet.
Ut clerici qui superbi vel contumaces sunt [e] coerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant: quia [f] manifestum est illos non esse [g] dei qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est; unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacie [h] et superbiae in omnibus frangi.
Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam in concilio venerit deponatur.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus [k] scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus [l] secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso, anathema habeatur, nihil hominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XII episcopis [m] audiatur.
Placuit ut a nullo episcopo usurpantur [o] plebes alienę, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet, vel supergrediatur, aut aliquod ei incommodum faciat.
Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur atque benigne suscipiatur.
Non est iustum condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdos [s] vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Si qui inventi fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur.
Delator si quis existerit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.
Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus, conhibentibus personis, illa quae iusta sunt habeant licentiam iudicandi; excepta criminalia nogotia [w].
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici qui in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterio penitentiae contradantur.
Huius constitutionis forma servetur, ut [b] execrando [c] anathema fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper a domino reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valeat, et [e] relevatione [f] alienę vindictae a se dei removere vindictam. Libat enim domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Legem quam noster edidit princeps stabili robore firmamus, atque ut futuris temporibus observetur pari sententia definimus.
Placuit difinire ut paternis institutionibus obsequentes, in metropolitana sede, tempore quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferamus.
Placuit omnis qui aut in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis, huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant, nec sine [n] benedictione sacerdotis nubere audeant.
Que [p] ad perpetuam utilitatem sunt instituta nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune profixa et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo dampnet alienum; sed inter fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Ut fides Nicena servetur, et privilegia ecclesiarum ||fol. 79rb|| inlibata permaneant.
Contra caput etiamsi faciendum est, non libenter admittimus.
Ex relatione quorundam didicimus qualiter presbiteri qui contra canones adversum nos ad comitatum, nescio qua audaci temeritate, ire voluerunt, suscepti sunt; unde has ad vos litteras destinamus; in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerint, vestrae caritatis est estimare qualiter habeantur, quibus obicere debetis quod iuxta canones fortiter incurrere, et qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum prorupta audatia devenire quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.
Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iuditio definire priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse suę [w] piętatis, ut peccantes quidem iustitia coherceat, conversos autem a misericordia non repellat.
Removete, qs, aurem pietatis et a [z] conscientia periculum religionis et fidei et quod in secularibus negotiis vestrae aequitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate, ut Christi evangelio vim non inferat humana praesumptio.
Illud quod antecessoribus nostris constitutum est, et nos adprobamus, ut suarum rerum omniumque ecclesiarum communione sint interim contenti quousque a nobis causa terminetur.
Ne cuiusquam procaci inpudentique versutia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab evangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discedere aut aliter de scripturis divinis habere quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in loco destitutorum [d] alios [e] substitutos, his primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquant [f]. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis qui pro fide laboraverunt prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari.
Quod ad militiam secularem post poenitentiam redire nemo debeat, nec eis iustam superesse querimoniam qui se ab incoatis disceptationibus sponte subtraxerint.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio, unde apostolus Timotheum imbuens dicit: seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; quę moderatio si quibuscumque inferioribus membris apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?
Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.
||fol. 79vb||Ita unanimes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis ut in nullo paciamini pia canonum decreta violari; ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicę sedis decreta [k] temerare.
Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam [l] et apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos emulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis. Nihil per contionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis, invicem estimantes semetipsos, non sua singuli [m] respiciant, sed aliorum.
Alienę gentis homines legibus ad exerticium [o] imbui et permittimus et obtamus ad negotiorum vero discussionem et refutamus et [p] prohibemus. Quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus herent.
Servo pęnitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si [r] etiam dominum suum in crimine impetierit. nam si in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen nullo modo oportebat.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes quam noverunt et viderunt non taceant veritatem nec de aliis negotiis testimonium dicant nisi de his tantummodo quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt Pharisaei ad milites, vobis pecuniam, et dicite quia [s] vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu, et abstulerunt eum, unde ait Augustinus: Dormientes testes adhibes? Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt, si non viderunt, quomodo testes sunt. Sed defecerunt scrutantes scrutationes.
||fol. 80ra||Pacta vel placita quae per scripturam legitimę ac iustissimę [u] facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus inmutari permittimus.
Placuit ut admoneantur omnes fideles quod haec sit vera caritas qui deum diligit plus quam se et proximum tanquam se, et qui nihil vult alii facere nisi quod sibi vult fieri, et plura quae recenseri longum est; nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipiendis rebus caritatem putant, non mediocriter errant, dicente Apostolo: Regnum dei cibus et potus non est. nam et ipsa, quando cum caritate fiant, bona sunt, et inter virtutes computanda.
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterę, seu eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate, in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint [y], aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia [a] iuste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis iudiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum: quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.
Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito ||fol. 80rb|| homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. quod si aliter fecerit qui comparaverit, a iudice districtus [b], auctorem pręsentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. quem si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, acceptam praecii medietatem, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant quod furem fideliter quęrant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem, tantum quae empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit, et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possideat. Haec et de servis forma servabitur.
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas [c] deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis: quia indignum nostra pensant clementia ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant; qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium in tertia generatione admittantur.
Quicumque [e] violenter expulerit possidentem priusquam pro ipso iudicis [f] sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat [g], et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem evertat, aut pecora vel animalia quaecumque diripiat, illi cuius res direpta est in septuplum quae sublata sunt restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos conponere conpellantur aut si non habuerint unde conponant, ||fol. 80va|| CL flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro inflatu reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinę fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si noluerit nominare, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quę ablata vel eversa fuerant quadrupli compositione restituat. quod si certe apud servum rapinę pars repperiatur, centum quinquaginta flagella, publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum [k] indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut pecora vel iumentum diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicavit, si ingenuus est, ea quae eversa vel ablata sunt legibus in duplo restituat, et nobis bannum nostrum, id est, LX solidos componat. Si vero servus vel colonus fuerit, C icta flagella publice extensus bene pressa accipiat, et insuper ea quae ablata sunt secundum suam legem restituat.
Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia [l] indignum est ut hi qui throni [m] dei vocantur aliqua motione turbentur.
Placuit ut unus episcopus non vendicet [p] sibi cognitionem.
Quorum fides aut [q] vita [r], et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia [t] non valebit.
Omnis [v] qui falsa aliis intulerit puniatur, pro falsitate ferat infaniam.
Viles personę nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum.
Caveant iudices ęcclesiae ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam ferant: quia [w] irrita erit, immo et causam in sinodo pro facito dabunt.
Nulli criminoso [x] liceat episcopum accusare.
Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis episcopos [y] accusat vel contempnit [z], dum minus spiritualia [a] quam terrena sectatur.
Volumus atque praecipimus [b] ut omnes ditioni nostrae deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamani, Baiouuarii, Saxones, Thuringii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones; Longobardi, Vuascones, Beneventani, Gothi, Hispani, ceterique nobis subiecti omnes, licet quocumque videantur legis vinculo constricti vel consuetudinario more conexi [c], hanc sententiam, quam et sextodecimo Theodosii Imperatoris libro capitulo videlicet XI ad interrogata Ablavii Ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus, et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus [d], legem cunctis perpetuo [e] tenendam, id est. quicumque litem habens, sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroriatur, sive cum iam coeperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim quae in iudicio captiosę praescriptionis vincula promi non patiuntur, ||fol. 81ra|| investigat et promit sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causę quae vel praetorio iurae vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatę, perpetuo stabilitatis iurae firmentur; nec liceat ulterius retractari negotium quod episcoporum sententiis deciderit; testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes iudices indubitanter accipiant; nec alius audiatur cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatę protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac penę perpetuis actionum laqueis implicati, ab inprobis petitionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat, etiam hac [f] sumus lege complexi, gravitatem tuam et cęteros pro utilitate omnium imperpetuum observare conveniet.
Ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel [h] parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitutione submota, integra et inviolata conservari praecipimus.
Non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, sed illa quae olim videntur indulta firmamus, privilegia igitur quae olim reverentia religionis obtinuit mutuari sub penę etiam interminatione prohibemus, ita quoque ut qui ecclesiae optemperant, his quibus eclesia beneficiis profruantur.
Hominum confirmatio, ecclesiarum, altarium, virginum, krismatum, presbiterorum, diaconorum, et subdiaconorum consecrationes a cor||fol. 81rb||episcopis acte, ab episcopis canonicae ordinatis sunt reformandae canonicaeque peragende; quia corepiscopi hec contingere non debuerunt nec agere potuerunt non enim ea tribuere valuerunt quae non habent. Nequaquam enim talis [m] ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita talis ordinatio et confirmatio ac consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem chorepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
Flexis omnes praecamur poplitibus maiestatem vestram ut episcopi deinceps, sicut hactenus [o], non vexentur hostibus, sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis, deoque fideliter famulari studeant, et eorum sacrosancta misteria canonice et deo placide peragere satagant, atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter, missasque decantare, et letanias atque elimosinas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Haec vero valde periculosa et oppido sunt cavenda. quae idcirco suggerimus ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt. Quoniam illi qui eos praevident, omnes tunc ||fol. 81va|| pugnabunt, quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt si remanserint quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc eorum praecibus adiuvamur, et modo eorum praessuris gravamur; quando vero Moyses expansis ad caelum manibus orabat, vincebat Israhel; et quando a praecibus cessabat, et manus eius gravabantur, priusquam sustentatę fierent, et ipse praecibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt praedicta, obnixę omnes praecamur, et ut concedantur rogamus: quia nullatenus volumus adsentire ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet cęterorum, ad benedictionem dandam, et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum pręcibus, ut iam memoratum est, fultiamur, quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem nisi bene docti, et ipsi [p] electione atque permissione propriorum episcoporum; qui tamen tales sint de quorum scientia et vita ac conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vel vos vel omnes [q] scire cupimus quod non propterea haec petimus ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si dominus posse dederit [r], augere desideramus; ut et ipsi et nos et vos salviores simus, et deo potius ipso adminiculante placere mereamur. Scimus enim res ecclesiae deo esse sacratas; scimus eas esse oblationes fidelium et precia peccatorum. Quapropter si quis eas ab ęcclesiis quibus a fidelibus collatę ||fol. 81vb|| deoque [s] sacratę sunt auferrt [t], proculdubio sacrilegium committit. Cęcus enim est vel qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesiae tradit, domino deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia, et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus quas deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero deo atque dedico omnes res quae hac in cartula tenentur insertę, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum - aut pro cumque illas deo libare voluerit - ad serviendum ex his deo in sacrificiis missarumque solemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum aelimosinis [u], et cęteris divinis cultibus, atque illius ecclesiae utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub pęna sacrilegii ex hoc domino deo, cui eas offero atque dedico [v], districtissimas reddat rationes penitentiam in ea aliasque [w] coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid agit nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ecclesiae vero fraudari vel auferri indubitanter sacrilegium est, unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ecclesiae extra eclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim ut rerum ecclesiarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficiamur, aut talibus laqueis umquam devincamur: quoniam scimus anathematizatos [x] homines, vel sacrilegos, non solum infames, et a consortio fidelium, priusquam haec per publicam satisfactionem ecclesiae et episcoporum reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno dei extorres fieri, si in talibus defecerint, ||fol. 82ra|| non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctę dei ecclesiae fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulas [y] dextris in manibus tenentes, easque [z] propriis e manibus eicientes, coram deo et angelis eius, ac vobis cunctisque sacerdotibus [a] et populis eius circumstantibus, nec talia facere, nec facere volentibus consentire, sed magis, deo auxiliante, resistere; et hoc vobis omnibusque [b] fidelibus sanctę dei ecclesię et nostris notum esse cupimus, quod cum his qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesiae cui ipsę res iustę esse debentur, et maximę proprii episcopi, res ecclesiae a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire, nec cibum sumere, nec ad ecclesiam vel ad palatium at in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua pecora cum eorum peccoribus aut ad pastum ire aut simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis, nisi pro emendatione, ante publicam emendationem et ecclesiae satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis et nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim quod perit iustus pro impio. Tales vero a vobis, si nos fideles haberi [c] vultis, segregate et in argastulum sub publica penitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis sive a successoribus vestris et nostris, futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere iubete [d] et inter vestra capitula interpolare praecipite, quod ita factum esse omnibus relinquat.
Omnibus notum esse volumus quia non solum ||fol. 82rb|| ea quae super episcoporum et presbiterorum hostium vexationibus et praecibus pro nobis et vobis fieri rogitastis concedere optamus, sed quicquid pro sanctę dei ecclesiae et sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus et modo ista, sicut petistis, concedimus et quando, vita comite, deo auxiliante, ad generale placitum venerimus, sicut petistis, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime domino amminiculante cupimus, modo ea quae generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere ac cunctis sanctę dei ecclesiae nostrisque fidelibus ob dei omnipotentis amorem et recordationem tradere parati sumus, et ad proximum synodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites converint, ista sicut postulastis firmabimus.
Primo omnium monemus ut fides catholica a presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum domini omnipotentis in lege est dicentis: audi Israel; dominus deus tuus deus unus est et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute.
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique maiores seu minores personas pacem habeant; quia nihil deo sine pace placet, nec [h] munus sanctę oblationis [i] ad altare, sicut in evangelio ipso domino praecipiente legitur; quia et illud secundum mandatum est: diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur et iterum: in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur ||fol. 82va|| filii dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni student.
Item habemus in lege domini mandatum: Non auguriamini. Et in Deuteronomio: Nemo sit qui ariolos scitetur, vel somnia observet, vel auguria intendat. Item: nemo sit maleficus, nec incantator, nec phitonis [k] consulator. Ideo praecipimus aut ioculatores [l] aut incantatores vel tempestarii vel temptarii [m] vel obligatores non fiant, et ubicumque sunt, emendentur item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus ut iste pessimus usus et deo exsecrabilis, ubicumque inveniatur [n], tollatur et destruatur.
Item ut homicidę infra patriam, sicut in lege domini interdictum est, nec sine causa ultionis nec avaritiae nec latrocinando fiant et ubicumque inventi fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur et non occidatur homo nisi lege iubente.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiteros, ut eorum fidem, baptisma, et missarum cęlebrationes bene sciant, et ut fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et missarum praeces bene intellegant, et ut psalmos [o] digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat [p] quid petit a deo et ut gloria patri eiusque filio et spiritui sancto cum omni honore apud omnes canatur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi [q] voce sanctus sanctus sanctus cantet; omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus ut arma non portent, sed magis ||fol. 82vb|| confidant in defensione dei quam in armis.
Item placuit nobis admonere reverentiam vestram ut unusquisque vestrum praevideat per suam porriochiam ut ecclesia dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in ecclesiis non agantur: quia domus dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad deum, quando veniunt ad missarum [s] sollemnia; et non exeant ante conpletionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxium, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum deum sapiens est, secundum deum beatus est. Melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia erit. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est ubi multa consilia. Deus enim in caelo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stulticia obsecramus omnes ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse dominus in evangelio praecepit: sic luceat lux vestra bona coram hominibus, ut glorificent patrem vestrum qui in caelis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium dei et non sint iam [t] solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios vel filii [u] congregentur, sibique [v] socient. ||fol. 83ra|| et ut scolę gentilium puerorum fiant, psalmos, notas, cantum, compotum, gramaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene habeant emendatos: quia saepe dum bene aliquid deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evangelium, psalterium, missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni dilentia.
Ut ęquales mensuras et rectas et pondera iusta et equalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in lege domini praeceptum habemus. Item in Salomone, domino dicente: pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepisti me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam [x] placuerunt deo, angelis hospitio susceptis.
Item ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in hominibus agere; qui dimidi cum ferro dicunt se alicubi data sibi penitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserint, ut in uno loco permaneant laborantes et servientes et penitentiam agentes, secundum quod sibi canonice inpositum sit.
Statuimus, secundum quod in lege dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonę memoriae genitor noster in suis sinodalibus edictis mandavit, ut viri talia opera non ||fol. 83rb|| exerceant, hoc est, nec in vinea colligendo, nec in campis arando, metendo, vel fęnum secando, vel sepem ponendo, nec concides stirpare, vel arbores cedere, vel in petris laborare, nec domus construere, nec in horto [a] laborent, nec ad placitum conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa, agant, et non alia, id est, carra [b] hostilia vel victualia, vel si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet ducere ad sepulcrum. Item similiter mulieres opera textilia non faciant, nec capulent, nec consuant, nec opera pectilia faciant, nec lanam carpere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec vervices tondere habeant licitum; ut omnimodis honoretur dies dominicus, requiesque servetur; quatinus ad missarum solemnia et ad ecclesiam undique libere conveniant, et laudent deum pro omnibus bonis quae nobis in illa die fecit. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt, fornicationes, inmunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimititiae, contentiones, emulationes, animositates, irae, rixę, dissensiones, hereses [c], secte, invidie, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi; quoniam qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. Ideo haec eademque magnus praedicator in eclesia dei singillatim [d] nominavit cum studio prohibete, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: qui talia agunt, regnum dei non consequentur. et omni instantia praedicate fidem tenendam domino. De humilitate vero et pacientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elemosinis et confessione peccatorum suorum, et debitoribus suis, ut secundum dominicam orationem omnibus sua debita dimittant, cunctos monete.
Studendum est episcopis ut dissidentes fratres magis ||fol. 83va|| ad pacem quam ad iudicium cohorcentur [f]. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia romani pontificis concilia cęlebrare. Episcopi intercessionem praestent his qui iniqua vi opprimuntur. Nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud primates suos. Accusatores et accusationes quas leges seculi vel dei [g] non asciscunt canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis [h] roborari. Nam et liberius papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii episcopi, qui eum damnare noluerunt, exilio sunt damnati quorum exemplum omnes convenit sequi sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogator [i] creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi [k]. Primo semper persona, fides, vita, et conversatio accusantium inquiratur et postea quae obiciuntur, fideliter pertractentur [l]. Quia [m] nihil aliter fieri debet nisi impetitorum [n] prius vita discutiatur. Non est auctoritas quemquam clericorum iudicare vel dampnare [o] antequam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a conprovincialibus terminetur. Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus, nec provocatus, pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condempnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare aut condempnare absque legitimo accusatore; quia et dominus Iudam furem esse sciebat; sed quia [p] non est accusatus, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos [q] atque [r] suis [s] rebus expoliatos, sedes proprias ||fol. 83vb|| recipere [t] et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos rectę sapientes in aecclesia convenientes, ubi testes esse singulorum qui oppraessi videbantur. Placuit ut si quaecumque persona contra episcopum vel auctores ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat quae in querimoniam deducuntur, quam rem si deferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Si quae causae vel contentiones inter clericos vel inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortę, placuit ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur; ne [u] cui liceat - sine praeiudicio tamen ecclesiae romanę, quae in omnibus causis debetur reverentia custodiri - relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias provincias convolare vel aliarum provinciarum episcoporum expeti, nisi fuerit provocatum vel pati. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem [v] maiores causae in medio fuerint devolutę, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referatur. Prudentissime iustissimeque [w] decreta Niceni concilii sive Affricani decreverunt quaecumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda; maximę quia unicuique concessum est, si [x] iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provinciae vel etiam universale provocare. servata quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super certis ||fol. 84ra|| accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provincia [y] episcopis. Quaecumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dyoceseos synodis audiantur. Unaquaeque provincia suo metropolitano et suis conprovincialibus [z] episcopis sit contenta. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicit omnis populus: Amen et reliqua. Quae sunt supra dyocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eas aliqua praesumptione confundant. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat, atque illuc cęlebrare divina mysteria inconsulto [a] eo cui commissa est praesumat.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut fenum tollere, aut granum, sive pecora maiora sive minora, domusque infringere [c] vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si [d] ab aliquo praesumptioso [e] factum fuerit, LX solidis, si [f] liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XII testibus depurget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententiae [g] subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nosmetipsos comedimus, cito deficiemus, unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depredatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare quae sibi commissi iniustae fecerunt. Dignum est enim ut magistri vel seniores pro sibi commisis reddant rationes, si aliquid praedae aegerint aut iniustae fecerint, eo quod eos ita correctos non habent ut talia [h] non audeant perpetrare.
Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eiusque [k] homini [l] aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus conponat, et insuper bannum nostrum, id est, solidos LX [m], nobis persolvat vel [n] conponat nobis. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, pęnas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem [o]. Si vero occulte [p], sacerdotum consilio ex hoc agat penitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint penitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur: quia [q] sacrarum rerum ablatio sacrilegium [r] est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres [s] namque a liminibus sanctae matris ecclesiae tales personę usque ad satisfactionem ecclesiae, quam leserunt, sunt habendę, atque infamia notandę.
Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserit [u], vivus conburatur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia sibi caelestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit [w], post debite ultionis acrimoniam [x], quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio publicę deportationis uretur.
Qui manifestam detegitur commisse violantiam, non iam relegatione [a] aut deportatione insulę plectatur, sed suplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia quae in eum fuerit dicta suspendat [b]: quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, ||fol. 84va|| cum aliis vim inferre temptantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera cedesque crebro deteguntur admissae. Unde placuit ut si forte quis vel ex possidentis parte, vel ex eius qui possessionem [c] temerare temptaverit, interemptus sit, in eum supplicium exequi vel exeri [d] qui vim facere temptaverit [e], et alterutri parti causam malorum praebuit.
Si quis indebitum locum sibi usurpaverit, nulla se ignoratione defendat; sitque plene sacrilegii reus qui hoc agere temptaverit.
Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias a principibus diversis sunt [f] statuta, manere inviolata praecipimus.
Si aecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum V librarum auri condempnatione plectatur.
Quaecumque a divis principibus constituta sunt, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub [h] poena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici, non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Praecipimus ut privilegia quae ecclesiis et clericis lege concessa sunt maneant incorrupta.
Iniquum est et sacrilegii instar ut quae pro salute vel requie [l] animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit aut certe reli||fol. 84vb||querit, ab his quibus maxime servari convenerat auferri et in aliud transferri.
Laicis, quamvislibet religiosis, nulla [n] de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur, umquam adtributa facultas.
Sacrilegi [q] sunt aeclesiae praedones. Unde et in concilio Agatensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: amico quippiam rapere, furtum est. Eclesiae vero fraudari vel abstrahi subripique, sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes, resque eclesiae diripientes, vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes, sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt.
Ea quae domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum et sacrilegi sunt omnes qui ea auferunt vel in aliud transferunt.
Si quis praesumpserit quam non meruit a principe vel seniore dignitatem, sacrilegus habeatur.
Homicidę, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque decucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur, aut convictus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum, nec eum supergrediatur [w], aut aliquod incommodum ei in sua faciat parrochia.
Si quis episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra, post apellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio romani episcopi determinata.
Quomodo fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit ne clanculo aut publice unctum domini detractionibus et vituperationibus dilanient [x], perpendentes illud exemplum Mariae, quę eo quod Moysi famulo domini propter aethiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit et illud psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari et dominus per Moysen ait: diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittant in unctum domini vel in praedicatores sanctae dei aecclesiae.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hae quidem accusationes tempus habebunt proprium, id est, diem magnum iudicii, iudicem vero illum qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, ||fol. 85rb|| quos minime convenit tales debere monstrare qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquit [y], est vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis et reliqua.
Omnibus sciendum est quod sacrilegi fures sint cuncti qui res ecclesię diripiunt, vastant, invadunt, vexantque, aut a iure ecclesiarum, quibus traditę fuerant, iniuste alienant unde et beatissimus Augustinus in omelia quadragesima octava evangelii Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas et ne contempnas, fur sacrilegus, non qualiscumque fur; fur loculorum, sed dominicorum; loculorum [z], sed sacrorum. Si crimina discernantur in foro, qualiscumque furti et peculatus, peculator enim dicitur furtum de re publica et non sic iudicatur furtum rei privatę quomodo publicę quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, non undecumque tollere, sed de ecclesia tollere? Qui de ecclesia aliquid aufert vel furatur, Iudę perdito comparatur. Nota aliquid quod de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus asseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iudę perdito ęquiperet et post pauca: Quare, inquit [a], loculos [b] habuit cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur quia quod in capite precessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et ecclesiam unam personam esse non nescimus et ideo quę ecclesię sunt, Christi sunt; et que ecclesię offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius tolluntur, proculdubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat ut ecclesia Christi nummos haberet [c]. Si nummos, utique et praedia et mancipia et diversarum specierum innumera ornamenta et quod illicitum sit ea quae conferuntur ||fol. 85va|| ecclesię auferri beati Hieronymi scribentis in expositione Mathei evangelistę verba ita testantur. Omnes [d], inquit, qui stipe templi et his quae conferuntur in usus ecclesię abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium et sanguinem salvatoris.
Nulli liceat ignorare quod omnia, quę domino consecrantur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit domino, et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod excusabilis erit omnis qui ea domino et ecclesię, cui conpetunt aufert, vastat, invadit, vel diripit, usque ad emendationem ecclesię et [e] satisfactionem, quod sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit [f] ut in ecclesias earumque res irruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid inportet iniurię vel inferat ad divini cultus iniuriam, in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum non expectetur ut episcopus iniurię proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi solum [g] gloriam derelinquit. Sitque [h] cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publium crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia quę domino offeruntur, proculdubio domino consecrantur et non solum sacrificia quę a sacerdotibus super altare domino consecrantur oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offertur [i], sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, partis, aquis, aquarumve decursibus, arti||fol. 85vb||ficiis, libris, utensilibus, petris, ędificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quęcumque de his rebus quae ad laudem dei fiunt, vel supplementum sancte dei ecclesię eiusque sacerdotibus atque ornatum prestare possunt, domino ecclesięque suę [k] a quibuscumque ultro offeruntur, domino indubitanter consecrantur, et ad ius pertinent sacerdotum. Et qui Christum et ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quęcumque ecclesię sunt, Christi sunt; et quę ecclesię vel in supradictas [l] vel in quibuscumque speciebus sive pollicitationibus sive pignoribus, sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur et quae ab ecclesia eius quocumque comento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur et si ab amico quippiam rapere furtum est, precipuę Christo domino nostro, qui est rex regum dominus dominantium, aliquid auferre vel alienare subripere [m] vel vastare sacrilegium est. Omnes namque ecclesię predones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus nisi per puram probatamque atque publicam pęnitentiam, et per ecclesię satisfaccionem [n], episcoporumque per manus inpositionem, et [o] iuxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum dei possidebit, et non solum a regno fit alienus, sed etiam a liminilibus [p] sanctę dei ecclesię et praecipue ab illius quam lesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi postdictam satisfactionem, nec vivis nec mortuis communicare debemus minime: Quia qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi, et lupi, atque homicidę; pauperumque necatores sunt, et insuper anathematis vinculo dampnati coram deo et sanctis eius efficiuntur.
Ne Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant, nec sine benedictione [r] sacerdotis cum virginibus nubere audeant; neque viduas absque suorum sacerdotum consensu et coniventia [s] plebis ducere presumant.
Si quis non eo gradu sed [u] incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicti se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri, in quorum dyocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum annuntient; ut cum episcopis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum videlicet ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem [v] neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi [w] prefatum scelus sequestrationis separationem et poenitentiam fateantur.
Quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatę utreque personę.
Ut deinceps, sicut canones ecclęsiastici prohibent, nullus deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sive viduitatis continentiam professam, vel sui proximam generis, aut etiam de cuius admixtione incestive notam possit subire infamię, inlicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium quod a meliore proposito deducitur ad deterius, et sub falsi nominis co||fol. 86rb||pula incesta pollutione et fornicationis inmunditia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amodo cuiuslibet gentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote [x] vel etiam iudice, si nullus accuset, omnimodis separati, exilio perpetuo redigentur; nec aliqua definitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.
Scire vos convenit qui [z] plasphemiam deo irrogat qui cum deo sacrata vel cum velata femina se commaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus quod deo sacratarum feminarum corpora per votum proprię sponsionis et verba sacerdotis deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis conprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta apostolum filii perditionis esse noscuntur.
Quod poene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis, et puteus inferni, ac vorago perdicionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, pretium scortę unius panis vix est; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente.
Scripturę quę diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut [e] subscriptionibus roboratę, omni habeantur stabiles firmitate.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.
Ut iudices aut potentes qui pauperes obprimunt, si commoniti a pontifice suo se non emendaverint, excommunicentur.
Precipimus ut iuxta decreta [g] canonum adultera et incesta matrimonia, que non sunt legitima, prohibeantur et episcoporum iuditio emendentur.
Unusquisque in eo loco ubi constitutus fuit, et ubi votum vovit, ibi maneat, et ibi reddat vota sua.
Sciendum est omnibus quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit, et divortio separandum, atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum.
Decrevimus, sicut et antecessores nostri vel parentes olim decreverunt, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
Precipimus [k] generaliter omnibus ut mancipia Christiana paganis vel Iudeis non tradant ut omnes noverint.
Iubemus omnes scire omnibusque [l] populis sacerdotes [m] predicare atque sub pena sacrilegii denuntiare quantum malum et quam maximum flagitium sit cum deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum ||fol. 86vb|| duplex esse non dubium est, ut verbi gratia dicamus, cuius vindictę reus sit puer ante dominum suum qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille qui sponsam Christi creatoris cęli ac terrę putredine suę libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis quia [n] corpora vestra templa sunt spiritus sancti? Et alibi: Nescitis quia [o] templum dei estis, et spiritus dei [p] habitat in vobis? Si quis autem templum dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim [q] dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idolatrię servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis quia [r] iniqui regnum dei non possidebunt? Nolite errare; quia [s] neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, nec avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum possidebunt.
Assentimus cum consilio servorum dei et populi Christiani; propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium qui in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ęcclesialis peccunię in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus id est XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddatur; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, ecclesia [u] propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogat ut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut ecclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario prestita est, sed si paupertas cogat, ecclesię et domui dei reddatur integra possessio.
Precipimus omnibus ditioni nostrę subiectis ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriorum infrangere, resque ecclesiarum invadere, vel vastare, aut alienare [w], vel facultates earum diripere presumat, nec sine precario possidere pertemptet: quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum esse hoc dinoscitur, testante sacra scriptura, quę ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater [x] noster sine dubio deus est, qui nos creavit. Mater nostra ecclesia, quę nos in baptismo spiritualiter [y] regeneravit. Ergo qui Christi pecunias et ecclesię fraudat, vel rapit, sive vastat, vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus, nos ipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus ut nullus laicus [a] homo, vel imperator, vel rex, aut aliquis prefectorum vel comitum, seculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat ut a nobis competere vel quocumque modo invadere presumat monasterium aut predia vel quascumque [b] res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissę, et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et pecuniam possidere quę fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in olive [c] Christi, et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores [d] estote scripturę sancti Pauli apostoli ad [e] Timotheum dicentis: divitibus huius seculi precipe non sublime sapere, neque sperare in [f] incerto divitiarum, sed in deo, qui prestat omnia. Tales, si ecclesię ||fol. 87rb|| correctionem non recipiunt, ethnicis et publicanis [g] sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesia dei. Talibus, et hic qui et ibi reperiuntur, cum dei clangamus, ne tacentes dampnemur, aut simul cum eis pereamus. Si autem impietate horribilis est deo, ille qui impie agit, certe separatus est talis a deo, et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat nisi a deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iuditium de anathemate significat.
Placuit nobis, et ab omnibus observare convenit, ut quia [i] nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animę suę de facultatibus [k] suis ecclęsiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis deum minus [l] timentibus actenus mortifera caliditate tenetur, ita ut aliorum obl illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iuditii domini qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui [m] res ecclęsiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possidebit presumpseritque retinere, et vetita conperta, res dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclęsiis segregatus, a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium [n] nisi culpam cum propria [o] rerum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare domini properare permittitur qui res ecclęsiasticas aut audeat rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint [p]. Sacerdotalis [q] tamen debet esse provisio ut vindictam ammonitio [r] manifesta praecedat, ut res usurpatas iniuste qui abstulit, adhibita [s] ęquitate restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit, postea praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat. Neque quisquam per interregna absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; quia [t] dei potentia cunctorum regnorum ||fol. 87va|| terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et quę neglexit, legibus emendare tardaverit, vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videbatur perdat, et a nobis seculariter et legaliter strictim fortiterque puniatur, et a sacerdotibus cęlesti gladio feriatur et si se [u] non correxerit, non solum excommunicatus [v], sed etiam anathematizatus moriatur.
Sciendum est omnibus quod sacrilegium sit res ecclesię quocumque modo iniuste ab ecclesiis, quibus iure debentur, auferri [x] et in aliud transferri.
Volumus omnes scire quod qui Christi et ecclęsie pecunias auferunt [y], resque eius fraudant, rapiunt, vastant, vel diripiunt, homicidę ante deum esse deputantur: qui res pauperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
Sub pena capitali sacrilegia, adulteria, predationes, vastationesque [a] in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemus, ita ut si voluntarie quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita conponat, et omnes res eius tam mobiles quam et inmobiles fisco nostro socientur, vel ecclesię cuius res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, quę sunt res ecclęsiarum, auferre, vastare [b], alienare, invadere, vel subripi vel surripere. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, qui sunt raptores, regnum dei possidebunt et si hi qui res fratrum diripiunt, a regno dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis qui res deo dicatas diripiunt vel auferunt, nam quanto gravius quis in presenti seculo peccat, ||fol. 87vb|| tanto gravius in inferno torquebitur [c].
Omnes scire volumus quod, iubente domino, viri uxores suas in castitate debeant diligere, et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam atque cuncta quae [f] necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod nos, qui ministri domini sumus, nec sine causa dei gladium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.
Scire omnes volumus, sicut et sepius a domini episcopis et a reliquis dei servis admoniti sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis, veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis neque pelicem [i] neque concubinam habere.
Ut neque presbiter, neque diaconus, neque subdiaconus, de ecclęsiis trahantur, aut iniuriam aliquam eorum inscio episcopo paciantur. Sed quicquid quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitia praeeunte discutiens animo clericos accusanti satisfaciat.
De his qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero seculares, penam quam ipsi, si [n] convicti [o] essent, passuri erant patiantur et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a sacerdotibus publica penitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die domini.
Nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur, vel que [p] prohibitę esse noscuntur.
Stand: 2008-10-24