Ut unaquęque ecclęsia sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici qui perficiuntur in thoicis, vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martyrum, sub episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum tradiciones, potestate permaneant, nec per contumatiam ab episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent [a] evertere huiuscemodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiaceant. Si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat sacerdotem vel clericum habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.
Text fehlt, es folgt sofort die Rubrik von cap. V
Penes episcopos erit potestas, modum conversionis penitentum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero precedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis inperciatur humanitas.
Conversatio penitentum et fides tempus adbreviat.
Si quis oblationes ecclesię extra ecclesiam accipere vel dare voluerit preter episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. [e]
Si quis episcopus damnatus a sinodo, vel presbiter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint de sacro misterio aliquid contingere, sive episcopus iuxta precedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia sinodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abiciantur [g] de ecclesia et maxime si postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis [h] non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesie, simul orandum est ab alia ecclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unam quamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis in quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte precipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.
Clericum [i] permanere oportet in ecclęsia cui in initio ab episcopo pretitulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclęsiam in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem [k] transgressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia ut hi qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus suis.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum [m] est ne quis alienos fines usurpet, aut per premium vel favorem alicuius terminos patrum statutos transcendat, quamquam novelle suggestiones, quę vel obscurę sunt, vel sub genere latent, inspecte a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet clericis predamnari; universum concilium dixit: nemo contra prophetas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo.
Transgredientem canonum definitionem excommunicatum esse pręcipimus.
Episcopum civitatis [n] convenit [o] competentem monasteriorum providentiam gerere.
Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.
Satisfactio penitentie non est tam temporis longitudine quam cordis conpunctione pensanda.
Tempora penitudinis, habita moderatione, episcopali arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos. Pater etiam ||fol. 94vb|| habentes etatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut egritudine respicientes necessitates.
Qui tales ordinant sacerdotes quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec prestare regimen, sed augere discrimen.
Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt consecrarunt, unde si qui episcopi talem ordinaverunt sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt quod neglecto in iudicio prestiterunt.
Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum et si quę facte sunt ordinationes illicitę, removeantur nec tantum putemus petitiones valere populorum ut cum his parere cupimus, contra voluntatem domini dei nostri, quia nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit ut presbiteri non vendant rem ecclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex iussu episcoporum vel presbiterorum non accedant et hoc non soli faciant, sed cum clericiss [p] vel cum his quibus episcopus aut presbiter iusserit nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi clerici presentes ||fol. 95ra|| sunt aut graves aliqui Christiani.
Ut primę sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid huiuscemodi, sed tantum primę sedis episcopus.
Penitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentię tempora decernantur.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrandę.
Placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliam ecclęsiam in diocesi constituta se conferre vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem agere et propriam plebem neglegere.
Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
Placuit ut quotienscumque [q] concilium congregandum est, episcopi et pręsbiteri, qui neque ętate neque egritudine aut alia graviori necessitate impediuntur, conpetenter occurrant, quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractatoria [r] subscribant.
Placuit ut qui semel in ecclesia legerit, ab alia ecclesia ad clericum non teneatur aut promoveatur et ut ab electis iuditibus non sit provocandus [s].
Penitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis penitentiam gerunt, si nulla ||fol. 95rb|| interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat, atque illic [t] celebrare divina mysteria, inconsulto eo cui commissa est, presumat.
Rite baptizatos illo dono iterari non posse et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine patris et filii et spiritus sancti necesse est provideri.
In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.
Si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subiacebit.
Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio summovendus et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divinę milicię desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Deinde acolitus vel subdiaconus quatuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate [v] gesserit, adherere debebit et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil interest utrum in presenti examine omnia quę dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
||fol. 95va||Non debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare [w] doctrinam, quia timeo, ne conhibere sit hoc tacere et alibi: merito causa nos respicit si silentio faveamus errori.
Profundiores questiones nec contempnendę sunt nec penitus asserendę.
Nec occiosa nobis esse patitur qui exercenda, non neglegenda, donavit.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem [x] calcavimus.
Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus limitibus, nec in alterius parrochia quicquam presumat; nec usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid sibi in eos vendicant [y] potestatis, debet enim esse inmunis ab aliis qui divinę militię fuerit aggregandus.
Ea que male pullulant [a] radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.
Usuram non solum clerici sed etiam laici christiani exigere non debent.
Aliter nobis commissos regere non possumus ||fol. 95vb|| nisi eos qui sunt perditores aut perditi zelo fidei dominice persequamur, et sanis mentibus, ne pestis hęc latius devulgetur, severitate qua possumus abscidamus.
Ante tribunal domini de reatu neglegentię se non poterit excusare qui plebem suam contra sacrilegę persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus nisi quemadmodum apostolus [b] docet dicens: simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interiorum ordinum [c] culpę ad nullos magis referendę sunt quam ad desides neglegentesque doctores: qui sepe multam nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
In his quę vel dubia vel obscura fuerint id noverimus sequendum quod nec pręceptis evangelicis contrarium nec decretis invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris itaque aliud est uxor et aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse misterium.
Non est coniugii [d] duplicatio quando, ancilla relicta, uxor assumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis [e] veniam poscit, etiam a multis abstinere.
Nulla lucra negotiationis penitentibus exercere convenit, quia difficile est inter vendentis et ementis commertium [f] non in||fol. 96ra||tervenire peccatum.
Reatu maiore delinquit qui potiore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit illicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, dapnabit [g].
Nec tantum putemus petitiones valere populorum ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi penitentem, vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et literis episcopi vel presbiteri in parrochia presbiter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Demoniis aliisque [k] passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his qui ad deum migraverunt.
Mali, bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec ecclesię sacramenta ||fol. 96rb|| commaculant.
Qui, interveniente repudio, alio se matrimonio copularunt; quos in utraque parte adulteros esse manifestum est; qui vero vel uxore vivente, quamvis dissotiatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, nec [m] possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hę personę, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque episcopus habeat suę parrochię potestatem, et regat [n] iuxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quę sub eius est potestate.
Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provintię.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore dei participet autem et ipse quibus indiget; si tamen indiget.
Non oportet sacerdotem vel clerum sine iussione sui proficisci pontificis.
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum qui circum circa sunt provehantur [o] ad ecclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdotium [p] provehendi.
||fol. 96va||Qui sunt supra diocesim episcopi nequaquam ad ecclesias quę sunt extra prefixos sibi terminos accedant, nec eos aliqua presumptione.
Non vocati episcopi extra suam diocesim non [q] accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero quę scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa que sunt per unamquamque provintiam ipsius provintię sinodus dispenset, sicut niceno constat decretum esse concilio.
Si quis a metropolitano leditur, apud primatem dioceseos iudicetur.
Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio vel suspitio.
His qui in aliquibus criminibus irretitus est vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi; ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur placet.
Placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille, qui accusatur, si metuit, aliquam vim temerarię multitudis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis episcopus accusatur, ad primates ipsius provintię causam eius deferat accusator.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum [r] non admittatur nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Concilium universale nonnisi necessitate faciendum.
Unaquęque provintia suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provintię quicquam presumat.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari, sit facultas clericis renitendi, si se viderint pręgravari et quos ex transverso cognoverint non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, archiepiscopi precepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio ||fol. 97ra|| oborta, non presumant ad purgandum eum qui ordinandus est tres iam, sed postulentur ad numerum unus vel duo in eadem plebe cui ordinandus est; discutiantur ergo primo personę contradicentium, postremo vero illa que obiciunt pertractentur et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant, et alia que solis pontificibus debentur contra fas peragant, presertim cum nullum ex LXX discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse, quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cęsariensi [u] ita de chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX videntur esse, ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati sint, tamen sancto sinodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclęsias, earumque moderamine curaque contenti sint.
Placuit ut omnes servi vel liberi omnes||fol. 97rb||que infames personę ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt.
Placuit ut quociescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerit, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos qui nec ad accusationem admitti precepti sunt, vel quod ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII ętatis suę annos nullus admittatur.
Canones affricano provintię vel etiam decreta nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suos metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque [w] definierunt quecumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iuditio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suę provintię vel etiam universale provocare.
Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi [x] causa fuerit iuditio episcopi Romani determinata.
||fol. 97va||Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in [y] provintia episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matronium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit; nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctę carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt. Quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, clamante canonum tuba: Metropolitanus preter omnum conscientiam non faciat aliquid, subauditur [b], conprovintialium coepiscoporum nisi quantum ad propriam parrochiam.
Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non admittunt, et nos summovemus.
Si quę causę vel contentiones inter clericos et laicos, vel inter clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exorte, placuit ut secundum synodum nicenam, congregatis omnibus eiusdem provintię episcopis, iurgium terminetur. Nec cui liceat, sine episcopi iuditio tamen romanę ecclesię, quę in omnibus causis debetur reverentia custodiri relictis his sacerdotibus qui in eadem provintia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provintias vel aliorum conprovincialium episcoporum iuditium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis presumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Querendum in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusatur.
Ut hi qui non sunt bonę conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint sacerdotes accusare.
Placuit ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Placuit ut unus episcopus non vendicet [c] sibi cognitionem.
Episcopi pontificii [d] a quo consecrari probantur preiuditium inferre nullum possunt. Quod si presumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia quę per suggestiones inimicorum amiserat legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et presul prius statui pristino reddatur; ipse quem demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatis que [f] suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur [g], accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges sęculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel assequendi [h] aliquid deneganda est licentia.
Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis, id est, sceleribus irretita, apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Item constitutum est ut [i] nulli interventori ||fol. 98rb|| licitum sit cathedram cui intercessor datus est quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere.
Placuit ut a quibuscumque [l] iudicibus ecclęsiasticis ad alios iudices ecclęsiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint [m].
Providendum est in omnibus ne in [n] aliquo apostolica vel canonica decreta violentur.
Karolus gratia dei rex regnique francorum rector et devotus sanctę ecclęsię defensor atque adiutor in omnibus, apostolicę sedis hortatu [p], omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantumodo [q] qui propter divinum mysterium, missarum scilicet sollemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi [r], id est, unum vel duos episcopos cum cappellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque prefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit.
Ut sacerdotes neque Christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
||fol. 98va||Omnibus servis [s] dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.
Statuimus ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem sinodalem in ecclęsiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem Christianorum vel paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur: quia deteriores sunt sęcularibus.
Decrevimus ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante grafione qui defensor ecclesię est, ut populus dei paganicas non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini; quę potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.
Statuimus ut singulis annis quisque episcopus par||fol. 98vb||rochiam suam sollicite circueat, populum confirmare et plebes docere et investigare, et prohibere paganas observationes, divinosque et sortilegos, auguria, filacteria, incantationes, vel omnes spurticias gentilium studeat.
Decrevimus iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo sit illi subiectus in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat et quandocumque iure canonico episcopus circueat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet et in cęna domini semper novum chrisma ab episcopo suo quęrat et de veteri [u] nullus baptizare presumat; sed ardere luminaribus ecclesię vetus non tardet.
Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam, similiter de infirmis et penitentibus; ut morientes sine sacrati olei unctione [v] et reconciliatione atque viatico non transeant. et de ieiunio quatuor temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa ęstatem, et alterum circa autumnum et ad [w] alia vero, si necessitas fuerit, vel denuntiatio regis urgeat [x], vocatus venire nemo tardet.
Ut quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens apareat.
Ut ieiunium quatuor temporum et ipse sacerdos observet et plebi observandum denunciet.
Ut nullus sacerdos nisi in locis deo dicatis, vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis, missas celebrare pręsumat; quod qui pręsumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta pręceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque hec pleniter emendata [z] habeant.
De his qui recedunt de corpore penitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare, quod morienti sufficit consolationi secundum ||fol. 99rb|| definitiones patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. quod [a] si supervixerint, stent in ordine penitentum; ut ostensis [b] necessariis penitentię fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut [c] clericum aut iuniorem ecclesię sine scientia episcopi per se distringat condempnare presumat; quod si fecerit, ab ecclesia cui iniuriam irrogare dinoscitur tamdiu sit sequestratus quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscumque alterius episcopi sive ecclesię seu privatas res aut regnorum divisione aut provintiarum sequestratione conpetere aut retinere presumat; quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus et a communionis gratia sequestratus [d] quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
Secunda vice, propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multorum sanctorum episcoporum ammonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum ||fol. 99va|| episcopi, electione ceterorum, propter benedictionem et predicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis pęnitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime previdere ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum sanctorum pignora et sacra misteria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus qui pugnare debet, auxiliante domino victor existat, et non sit sacerdos sicut populus. Reliqui vero qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, lętanias, oblationes, elymosinas faciant, orantes deum cęli ut [g] proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque deo aminiculante existamus. Gentes enim et reges earum qui sacerdotes secum pugnare [h] permiserunt, nec prevalebant in bello, nec victores extiterunt: quia non erat [i] differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Hec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum, nonnullasque [k] alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; quę propter dictum nefandissimum scelus nec victores extiterunt, nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes malumus [l] cum paucis et licitis, domino opem ferente, victores existere quam cum multis et illicitis tergum [m], quod absit, vertere et cum predictis gentibus perire [n]. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus ||fol. 99vb|| pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant [o], aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necant [p]; precipue Dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra nisi [q] ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ita se habeant, elegimus potius, domino amminiculante nobisque [r] illis cunctis eorum ecclęsiis opem ferente, nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ecclęsiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consequentibus contra hęc faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam, peccatis exigentibus, timemus, si talia et tam illicita eis aut imperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus; quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, ęquo piaculo rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter [s] ex utraque parte fuerint custodita [t], credimus quia [u] corruent ante nos paganę gentes, et victores erimus; insuper et bene agentes, domino auxiliante, vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis ut in hostes nisi duo aut tres a ceteris electi, et sacerdotes similiter ||fol. 100ra|| perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec [w] homines tam Christianos quam paganos necarent [x], nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclęsiarum auferre [y] vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere velle vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut hęc certius credantur et per futura tempora conserventur, precipimus ut nullus res ecclesię nisi pręcario possideat, et postquam ipse pręcarię finitę fuerint, faciant potestative speculatores ecclesię utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub pręcario et censu habere permittant. Ita tamen ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et si a rectoribus earundem ecclesiarum precarię, renovandę sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa et reges eorum preterea cecidisse quia ecclesias expoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt, vel diripuerunt, episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ecclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna celestia perdiderunt, atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent quę omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec inventibus [z] aut successoribus nostris exem||fol. 100rb||plum dare volumus; sed quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui, per deum et omnium sanctorum merita prohibemus, contestamurque ne talia [a] faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum dei pro viribus existant; Ne in foveam in quam predicti reges et regna ceciderunt, cadant, aut in profundum quod absit inferni demergantur. Et ut hec devotius per futura conserventur, precipientes iubemus ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris, ullo umquam tempore, absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur res ecclesiarum petere, aut invadere vel vastare, aut quocumque ingenio alienare pręsumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus, poenis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus, vel comitibus sicut sacrilegus, et homicida vel fur sacrilegus, legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus [b] etiam, sepultura, et cunctis dei ecclesię precibus et oblationibus careat, nec elymosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit, res ecclęsie auferre, invadere, alienare, vastare, vel surripi, maxime omnes scripturę divinę testantur, et beatus Simmachus papa sinodali sententia [c] cunctos feriendo dicit. Iniquum est inquit, et sacrilegii instar, ut quę vel pro salute, vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesię pauperum causa contulerit, aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum decreta canonum et sanctorum ||fol. 100va|| patrum edicta hec eadem testantur, que [d] scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino sub poena sacrilegii generaliter omnibus, cunctarum ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes, sacerdotumque et reliquorum servorum dei oppressiones, vexationes, atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus, adulteria, fornicationes, sodomiticasque [e] luxurias, atque incesta, vel cuncta illicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia illicita, pro quibus non solum regna et reges, sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia deo auxiliante, per merita et intercessionem sanctorum servorumque dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus, actenus nos et successores nostri, regna et regiones adquisivimus, et victorias multas habuimus, Deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro prędictis inlicitis et spurcissimis luxuriis, his quod absit careamus. Nam multę regiones, quę rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes vexationesque, et sacerdotum, reliquorumque servorum dei oppressiones, vel quascumque iniurias vel [f] iamdicta illicita, et adulteria, vel sodomiticam luxuriam, vel commixtionem meretricum sectati fuerunt, nec in bello sęculari fortes, nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter dominus talium criminum patratoribus, ultrices poenas per Sarracenos et alios populos venire et servire promisit, cunctis earum gesta [g] legentibus liquet, et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus; quia vindex est deus de his omnibus; quapropter sciat unusquisque nobis ||fol. 100vb|| subiectus, qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet omnes perdere, et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publicę pęnitentię satisfactionem retrudi, et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea, in quam alios cecidisse cognovimus.
Quod illi presbiteri qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent, contra episcopos et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium non in ecclesia sed per agrestia loca et mansiunculas agunt, et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi, et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monasticę vitę sub penitentia diebus vite sue tradendi, mala quę egerunt, luituri.
Clericus cuiuslibet gradus, sine pontificis sui permissu, nullum ad seculare iudicium attrahere pręsumat, nec laico, quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis apostolus [i] ad ecclesias deferri atque ibidem terminari pręcipiat.
Ut clerici, venationes non agant, nec accipitres vel falcones habeant.
Ut unusquisque presbiter, per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholica quam de baptismo atque de omni ordine ministerii sui.
Ut singulis annis, unusquisque episcopus parrochiam suam circueat, populumque confirmet ac doceat, et ea quę vitanda sunt prohibeat, et ea que agenda sunt, utiliter agere suadeat.
Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
De ecclesiarum negociis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice.
Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.
Canonica [n] testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus, vel suis rebus expoliatus, nequaquam debet accusari vel iudicari [o], antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere, suis, ecclesięque sibi commissę [p], integerrime fruens rebus ac honoribus, sub certis accusatur criminibus, post, quia ante non licet, quam ab accusatoribus familiariter, ut ea emendare debeat, sub quibus res agitur ammonitus fuerit, si inter se seminare ante peccaverint, canonice ad synodum convocetur, ut ab omnibus qui hęc pretermiserint ex utraque parte publice arguatur [q], et corri||fol. 101rb||gantur qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte, aut aliqua necessitate conpulsus, aut in fratrum conventu aut in quolibet loco non canonice vocatus nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellatur antequam hec fiant ut respondeat, sed prius ut prelibatum [r] est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet, unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus prefixo, ut canonice respondeat ad synodalem conventum, et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesarum, aut apud sedem apostolicam, nec aliorum nisi suorum aut certe electorum iudicium sententia inpetatur vel teneatur; sane, si circa hęc secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut [s] dubium est.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt choerceantur, ut minores, qui [t] maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant, quia manifestum est illum non esse dei qui humilitatem contempnit, sed diaboli, qui superbię [u] inventor et princeps est. Unde, si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus, debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus, ad iudicia laicorum publica conveniat, nisi per iussionem episcopi sui, vel abba, iuxta canonum cartaginensium capitulum VIIII, ubi [x] scriptum est: Qui relicto ||fol. 101va|| ecclesiastico iudicio, publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat [y] in criminali iuditio. In civili vero perdat quod evicit, si locum suum optinere voluerit. Cum enim ad eligendos [z] iudices undique ecclesiae patet [a] auctoritas, [b] se indignum fraterno consortio iudicat qui de universa ecclesia male sentiendo de seculari quidem [c] iudicio poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas apostolus [d] magis ad ecclesiam deferri atque ibidem terminari precipiat. Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter, aut diaconus, vel subdiaconus, aut fidelis laicus, vel quicunque regulę mancipatur, suo episcopo, inflatus, aut scisma faciens, aut contumax vel inobediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: presbiteri et diaconi preter episcopum nihil agere pertemptent et per inoboedientiam primus homo cecidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo, nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; Si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Si quis episcoporum accusatur ad summos primates causam deferat accusator; qui attentius discuciant [e] si causa pietatis hoc fiat necne, quod si alicuius invidia, aut inimicitia, vel prava cupiditate, aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium. Quoniam inconveniens est ut hi qui throni dei vocantur, et immobiles esse debent, pravorum accusa||fol. 101vb||tionibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur; minus ne, reiciantur [f], et canonice corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat ne iudicis et assertoris [h] personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec [i] clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spacii restituat quantum pręsumpsit invadere, cum fructibus duplis.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit; quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatum cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso, anethema habeatur [k]. nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ne [l] vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Statutum est ut presbiteri, sicut hactenus [m] factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis pręlatis, nec etiam ||fol. 102ra|| a laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et [n] ecclesiarum in quibus constituti sunt neglegantur officia.
De his criminibus de quibus absolutus est accusatus refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit attineri.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco missam [o] voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Sancitum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur et si quis deinceps hoc facere temptaverit, synodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, qui episcopos constituuntur accusat aut condemnat. Non est itaque arguendus a plebe vel a male conversationis aut pravitate accusandus episcopus; sed rectores ecclesię a deo sunt iudicandi.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Si quis ad faciendam rapinam aggreditur, aut iter agentem in prediis assederit, aut domum alterius nocturnus [r] spoliator intraverit, et occisus ||fol. 102rb|| fuerit, mors latronis ipsius animę requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Si maioribus personis obiectum fuerit crimen, principis est expectanda sententia.
Si quis episcopus a quoquam inpetitur, vel ille aliquam quęstionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, Scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare pręsumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est ut si quis hoc facere temptaverit, tamquam transgressor canonum dampnetur.
Placuit ut quandocumque episcopus accusatur, si [s] provinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctę et universalis [t] romanę ecclesię appellet pontificem, ut [u] ab eo quicquid iustum et deo placitum fuerit terminetur.
Ut reos timoris [y] necessitas non constringat [z] circa altaria manere et loca veneratione digna ||fol. 102va|| polluere depositis armis qui fugerint, quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicumque eos de porticibus et de atriis de ortulis de balneis vel adiacenciis ecclesiarum abstrahere presumpserit capite puniatur.
Ut nullus episcopus, alterius episcopi plebes usurpet, aut alium conculcet episcopum supergredi etiam non debet non vel ut [a] aliquod ei incommodum in sua parrochia vel alicubi faciat.
Ut omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum, vel testimonio humano dubii habeantur nec recipiantur.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas, aut caput inpetunt alienum. Quod si convicti fuerint, continuo strangulentur [c]; si servus super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit puniatur.
Si quis episcopus, a quoquam inpetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Sancitum est, ut publicę nuptię ab his qui nubere cupiunt fiant [d], quia sepe nuptiis clam factis, gravia peccata tam in sponsis aliorum ||fol. 102vb|| quam [e] et in propinquis sive adulterinis coniugiis, et quod peius est dicere consanguineis accrescunt vel accumulantur; ex his autem procreari solent cęci, claudi, gibbi, vel lippidi, sive aliis [f] turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est, sed prius conveniendus [g] est sacerdos, in cuius parrochia nuptię fieri debent, in ecclesia coram populo, et ibi inquirere, una cum populo ipse sacerdos debet, si eius propinqua sit annon, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera, et si licita et honesta omnia pariter invenerit, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum, eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: talis esse debet quę uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranimphis accipienda, et ita secundum legem et evangelium [h] publicis nuptiis honestata, in coniugio licite sumenda, et omnibus diebus vitę suę, nisi ex consensu et causa vacandi deum vel deo [i], numquam [k] propter hominem separanda, et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit, dimittenda; sed illa vivente, altera [l] non ducenda, quia adulteri regnum dei non possidebunt, et penitentia illi accipienda. Nolite vos viri habere uxores, quorum priores mariti vivunt. Adulterina enim sunt ista coniugia, et hoc ut diximus omnino providendum est ne eius sit propinqua quia [m] scriptum est: omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Similiter scriptum est: cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius commixtione [n] maculaberis, et in decretalibus [o] papę Gregorii legitur: Si quis diaconam, aut monacham, aut commatrem spiritalem, aut fratris uxorem, aut neptam, aut novercam, ||fol. 103ra|| aut nurum suam, aut consobrinam, aut de propria cognatione, vel quam cognatus [p] habuit duxerit uxorem, anathema sit, et responderunt omnes tertio anathema sit. Item si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientem ei, anathema sit, et responderunt omnes tertio anathema sit. Si quis virginem nisi desponsaverit eam rapuerit, vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio anathema sit. Et alibi in canonibus scriptum est, ut nemo usque affinitatis [q] lineam, ex propinquitate sui sanguinis conubia ducat, neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat, oppido enim ista omnia cavenda sunt ne fiant, sed postquam ista omnia probata fuerint et nihil inpedierit [r]: Tunc si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis sicut in sacramentorio continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum, publice non [s] occulte ducenda [t] est uxor, ut boni ex eis filii domino miserante procreentur [u], et non tales sicut superius dictum est.
Ut excommunicatus a sacerdote, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat quamdiu in ipsa est excommunicatione. Quod si praesumpserit, non recipiatur sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab ecclesia pellatur.
In civilibus causis, vel levioribus criminibus, legibus dilatio praestanda est, homicidę, adulteri, malefici, venefici, convicti, si appellare voluerint non audiantur.
||fol. 103rb||Ut presbiteri, diaconi, sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Statutum est ne oppraessio virginum, aut viduarum, vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in concilio in canonibus calcidonensi: eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus siquidem clerici sunt, decidant a gradu proprio, si vero laici, anathematizentur, quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vendicare [x] nullatenus possunt. De desponsatis quoque puellis et postea ab aliis raptis in canonibus ancyrani concilii legitur ita: Desponsatas puellas, et postea ab aliis [y] raptas placuit erui et eis reddi quibus antea fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica poenitentia multetur. Rapta vero, si eam sponsus recipere noluerit et ipsa eidem [z] crimini consentiens minime fuit, licencia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se [a] iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.
Nemo debet iudicari, aut dampnari, priusquam ||fol. 103va|| pręsens habeatur, et spacium non modicum defendendi accipiat accusatus, ad abluenda crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio, sed liberi ab omni humano servitio, ęcclesiae deserviant.
Sancitum est de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malę opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Non [b] sunt illi testes suscipiendi, neque accusatores, qui cum inimicis morantur vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bonos colloquia mala.
Ut testandi licencia denegetur [c] eis [d] qui Christianę religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Ut peregrino episcopo, locus sacrificandi detur.
Statutum est, ut illicitus feminarum accessus ad altare non fiat, quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est, feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa inpudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia praesbiteris ministrare, aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere quod omni ||fol. 103vb|| ratione et auctoritate caret, ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quaecumque feminę deinceps hoc facere praesumpserint [e], iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio calcidonense et in decretis Gelasii papę copiosissime invenitur.
Si quis criminatur [f], non ante in iudicium decidatur [g] quam accusator praesentetur, atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur, quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur perniciae.
Qui sepulchra violaverint, puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit depraehensa, amissa medietate bonorum suorum perpetua notetur infamia, si clericus, depositus omni honore clericali, perenni exilio deputetur, si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur, et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.
Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.
Sancitum est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se quam et per ministros suos, vitam et conversationem ||fol. 104ra|| morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonicae poenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio caesariensi titulo scribitur: presbiter si uxorem acceperit ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis quia fas non est nec canonicis propter incuriam et neglegentiam rectorum legibus constringantur.
Nulli, egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi vel maiores natu accusandi, patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit, vel insistere terrae motu pestiferę suasioni temptaverit, competenti poena in digno supplicio coerceatur.
Qui falsi principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur, qui falsum nesciens allegavit [k], falsi poena non teneatur. In caput domini patronive, nec servus nec liber interrogari potest. Ut praegnantem nemo torqueat; qui de se confessus est super alium credi non potest.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit [l] usque ad exitum non communicare, et infames semper existere.
Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctae dei ęcclesiae, de alterius presbiteri parrochia persuadeat, ut ad suam ęcclesiam relicta propria ecclesia conveniant, et suas decimas sibi dent, sed unusquisque sua ecclesia et populo sit contentus, et quod sibi non vult fieri alteri nequaquam faciat iuxta illud evangelii: Quaecumque vultis ut faciant vobis homines hęc eadem facite illis. Quisquis autem contra hęc constituta venerit aut haec infringere [n] temptaverit, tamquam contemptor, gradus sui periculo subiacebit.
De viris deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis quamvis religiosis umquam adtributa facultas.
Is, qui in blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur. Nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur [o] infamia quicumque dum appellat iudicem convicium dixerit, non tantum is qui maledictum aut convicium dixerit famosus efficitur, sed et is cuius consilio factum esse patuerit.
Ut sacerdos vel levita qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Statutum est, et in sanctis canonibus prohibitum, ||fol. 104va|| ut nullus presbiter penitentem publice [q], inconsulto episcopo, reconciliare praesumat nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice [r] pęnitentes, quinta feria ante pascha quae est caena Domini ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam episcopi, prostrato vultu conveniant, et ibi ab episcopo canonice [s], et ordinabiliter sicut in sacramentorio et in romano ordine continetur reconcilientur atque diiudicentur consolenturque et praedicentur, quid deinceps agere quidve vitare debeant instruantur, atque insuper divinis praecibus per manus inpositiones ab episcopo sanentur, nullo namque tempore presbitero in publica missa penitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit canonica correctione multetur.
Si quis clericus vel laicus exprobrator [t] vel calumniator suo episcopo [u] extiterit, ut homicida habeatur.
Convinci nemo potest in iuditio, sine testibus aut scriptura [v]. Sententia, absente parte alia, a iudice data nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata, post decennium revolvi non potest, nec inter absentes, post vicennium, in causa capitali [w] absens nemo dampnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator si quis extiterit fidelis, et per ||fol. 104vb|| delationem [y] eius aliquis fuerit proscriptus [z] vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.
Sancitum est, atque omnibus modis prohibitum, ut si quis presbiter praeventus [a] fuerit alicui clerico aut laico munera dare, aut dedisse, aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate, seu rapina, turpis lucri gratia deiciatur a clero, et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia ab episcopo placuerit longo tempore eum poenitendo quae gessit in carceris erumna recludere [b], et usque ad satisfactionem ibi detinere, liceat. Et postea si se correxerit et talia deinceps minime se facere promiserit, humanius erga [c] eum agere poterit si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.
Sinodali decreto sancitum est, ne laici vel seculares de viris deo dicatis, ecclesiaeque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, ||fol. 105ra|| et admonente episcopo non reddiderit excommunicetur.
Sanccitum [e] est, ut praesbiter vel diaconus sive quilibet clericus regulę subiectus inconsulto episcopo ad iudicem secularem non pergat, necnon et hoc sanccitum [f] est, ut sine epistola episcopi sui non liceat [g] clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans communionem ei nullus impendat. Simulque statutum est, ut si quis sęcularium, per calumniam, ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesiae liminibus et catholica communione nisi digne poenituerit coherceatur.
Omnes episcopi, in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est, ut sicut sacerdotes vel clericos, sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum, vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negotiis, nisi sponte non recipiantur, quoniam inconveniens est, ut hi qui hos respuunt ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie [i] occidere voluerit, et perpetrare non potuerit, ut homicida puniatur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat, et ad alium se transferat.
Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus, eorum decimas vel aliquid de rebus ecclesiae, sine consilio proprii episcopi in re vendere praesumat, quia in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes antequam messes maturae vel collecte essent eorum decimas vendere causa ebritatis temptaverunt. Quod ne deinceps fiat pariter omnes inhibemus; sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur, et si necessitas fuerit, pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi, et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant, ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium. Et unde pauperes recreari debent vel ecclesia restaurari, seu clerici vivere, sine vel sive [k] episcopi recipi hospites et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium, in suis nimiis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis quae multis modis aguntur inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent et sciant se non suarum sed dominicarum rerum esse dispensatores, propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare domini sacerdotes oportet, et si quod absit aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iuditio penitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur, sed si quis anathematis poenam parvi duxerit, aut in insulam religetur, ||fol. 105va|| aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam dei eiusque famulos perturbare.
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici in quacumque seditione arma volentes praesumpserint reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae contradantur.
Sancitum est, ut a presbiteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur aebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio.
Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo cuius causa ventilatur sententiam proferant, quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabunt.
Si quis alium crediderit accusandum, apud provinciae illius iudicem negotium fum proponat, omnem iacturam litis incurrat, qui non ante in proprio foro iurgaverit; quod si per neglegentiam iudicis, causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere, quantum res ipsa de qua agitur valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis adhęrent, exilio deputentur.
Occurrere certe miserorum ruinis, debet subsidio unusquisque, quo valeat, et [r] relevatione [s] alienę vindictae a se dei removere vindictam, libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores qui se futura scire dicunt, cęsi, de civitate iactentur.
Placuit definire, ut paternis institutionibus [t] obsequentes, in metropolitana sede [u] tempore, quo omnes conprovinciales elegerint [v] pontifices, ad synodum faciendam [w], devotis studiis conferantur.
Ut nullus episcopus, alium episcopum conculcet, eumque calumniare, vel iniuriare praesumat, quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum est, ut presbiteri benedictionem in ecclesia super plebem fundere, aut altare consecrare, aut reconciliari, aut summovere vel collocare ullo modo non praesumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere, vel de loco [a] in locum transmutare, ut [b] a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est, et ipsum altare consecrare, et post motionem vel violationem reconciliari praesbiteri non pertemptent [c]. Quod si aliter fecerint [d], gradus sui periculo subiacebunt.
Propter absentes, legem volumus iterare, ||fol. 106ra|| ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque [e] proximis, vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur, ut res quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini quocumque sedeat vendicetur [f]. Quaecumque autem, in milicia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quae [h] ad bonum sunt commune praefixa, et manentibus terminis quos [i] statuerunt patres, nemo damnet alienum, sed intra fines proprios, atque legitimos, prout quis voluerit in latitudine se caritatis exerceat.
Statutum est, ut si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus, ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad cotidianum psallendi sacrificium, matutinis, vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Quicumque necessitate captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecumque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicumque datum est, sine ullius contradictione personę, tempore quo redierint vendicent [m] ac praesumant, si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint ||fol. 106rb|| sed captivitate, se detentos esse probaverint.
Contra caput etiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
Statutum est, ut omnes presbiteri parrochiae, ad civitatem per turmas et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars, in parrochiis prasbiterorum remaneat, ne populi et ecclesiae dei absque officio sint, et alia utilia in civitate discant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores atque populis [n] utiliores absoluti revertantur, et ibi ab episcopo, id est in civitate, sive a suis benedictis ministris, bono animo instruantur, de sacris lectionibus, et divinis cultibus, et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento, atque missarum solemniis, et precibus, et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distinctae ac singillatim imbuantur et omnia quae illi per parrochias docere, praedicare, ac facere debent, eos episcopus et sui benedicti ministri, veraciter et discrete doceant, ut quid facere vel quid vitare [o] debent sciant, quatenus eorum vitam bene et condigne atque inrepraehensibiliter ducant, et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant, et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ut in nullam quod absit offensionem incidant, sed dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iuditio, de evidenti violentiae crimine, reus capite puniatur.
Nos qui sacerdotum domini matura volumus esse ||fol. 106va|| iudicia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis praeiudicium [p] definire priusquam universa quae gesta sunt, veraciter audiamus.
Sancitum est, ut quisquis clericus relicto officio suo propter districtionem, ad secularem quemlibet confugerit, et is ad quem recurrit solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem ab [r] ecclesiae communione pellatur. Simulque sancitum est, ut si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est, ut clerici qui comma nutriunt, ab archidiacono etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero, vel calciamenta eis, nisi que [s] religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Servi, si inscio [u] domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse [v], addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt notentur [w] infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possint [x]. Servi autem, qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Ceterum, non licet [y] iudicibus, discussionem violentiae differre, vel dimittere, vel donare. Si autem probaverint violentiam, et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros [z]. Viles autem personae, quae frequenter admisisse violentiam conprobantur, constituta legibus poena suprascripta ||fol. 106vb|| omnimodis feriantur.
Si extiterint [c] aliqui fratres, desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia, communione fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita, ut [d] cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Quociens quilibet accusator, aliquid de adversario suo, eo absente suggesserit, ante discussionem utriusque partis poenitus non credatur.
Praecipimus, ut nullo vel falso insimulatus crimine, extrahatur sacerdos.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit, aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat. Ut cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri.
Sicut non vult aliquis gravis [e] oneris sarcinam ferre, ita non audeat, alii grave pondus inponere.
Sanccitum est, ut personarum discordantium nemo antequam reconcilientur, ad altare domini accedere audeat vel gratiam communionis sancte percipere, sed geminato tempore per poenitentiam conpensabunt quod discordiae servierunt, quod si unus eorum, alio contempnente ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore, ut pacificus in ecclesiam recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis, ac ornamentis, et alba veste.
Iubemus, ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo paciamini pia canonum decreta violari. Praecipimus etiam, ut nulli fas sit sine status sui periculo, vel divinas constitutiones, vel apostolicę sedis decreta temerare.
Sanccitum est, ut illi sacerdotes qui de ęcclesiis ad ecclesias migrant, vel migraverunt, et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad eas redierint ecclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit ecclesiam, quamdiu successor eius quiescat in Christo.
Iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt, crimen enim quod vindictę aut calumniae iuditium expectat, per alios intendi non potest.
Omnis qui non contendit, protegit amiticiam. Nam et apostolus ad Corinthios scribit: cum sint inter vos ęmulationes, et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis, nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos non sua singuli respicientes, sed aliorum.
Statutum est, ut facultates ecclesiae necnon et dioceses, quae ab aliquibus possidentur sacerdotibus iurae sibi vendicent [g], quod tricenalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est, ut raptores viduarum vel virginum, ab ecclesiae communione pellantur. Et ut femiae, sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata, praesumant.
Quicumque iudex, oblatas sibi in iudicio leges, vel iuris species audire noluerit, et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus, in carcerem deportetur.
Valde iniquum est, ut inperiti magistris, novi antiquis, vel rudes praeferantur emeritis.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori viciatam [i] causam, appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodiri [k], sed agendum negotium suum, liberi observent, nec etiam in subplicium destinatis appellandi vox denegetur.
||fol. 107va||Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant. Scientes et hoc gravissimum scelus esse, et ab ipso domino, in monte Synai prohibitum, dicente eo: non falsum testimonium dixeris, sive testis falsus non erit inpunitus. Sciat etiam se quisquis hoc perpetraverit, aut tali poenitentia purgandum sicut de periurio, aut tali damnatione, et excommunicatione feriendum, sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui Christiano nomine cencetur, pro cupiditate argenti et auri, aut vestimentorum, sive agrorum, vel cuiuslibet rei, sicut sepe contingere solet, propter ębrietatem, aut ventris ingluviem, in tam grande scelus corruat, ut aut septem annis in arta erumna sit [l] aut ab ecclesia sit repulsus, dicente domino: quid prodest homini, si lucretur universum mundum, animae vero suae detrimentum faciat?
Poenam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerat. Nemo potest debitorem plus agnoscere, quam ille, qui iniuriae sustinuit nequitiam.
Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet, nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, et rennuerit, perennem condemnationem episcoporum, apud deum sustineat, et insuper [n] palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes ||fol. 107vb|| perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut quicumque ausu temerario, alium sine causa occiderit, vitae periculo feriatur, et pretio nullo se redimere umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis, eum quicquam adiuvet, quod si fecerit, suum wirgildum omnino conponat.
De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ut si quinque aut septem bonę fidei homines, absque inimiticia praeposita, criminosum aliquem [p] cum sacramenti interpositione esse, dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur, et si iudex conpraehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam in [q] omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium, quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant [r] poenitentiam, qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus ut anathema habeantur [s].
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iusticia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet. Nullum suspitionis arbitrio iudicet, prius quidem probet, et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est, quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis dei iudicio semper reservetur sententia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano ||fol. 108ra|| condemnari examine, quem deus iudicio suo [u] reservabit. Incerta namque non debemus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui latentia producit in luce, et inluminabit [v] abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae certis indiciis conprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iuditiario ordine publicantur.
Omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus, et nostris, notum esse volumus, quia non parva quęstio, de chorepiscoporum superstitutione, ad nos non semel aut bis vel ter venerat, sed sepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim questio, non solum inter clericos, sed etiam inter laicos, crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi, et subdiaconi, a [x] regularibus episcopis ordinati, non eos esse presbiteros, vel diaconos, aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonice ordinatis episcopis consummati [y]. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem, affirmabant, a chorepiscopis ordinatos, vulneratum potius, quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem, habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum, vel sacerdotum, id est, qui a chorepiscopis erant quasi ordinati, officia audire, nec eorum nollent, infantes [z] maiores vel minores aut familiam eorum, per illorum [a] manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus, quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus. Placuit nobis, ex hoc apostolicam sedem consu||fol. 108rb||lere, iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causae in medio fuerint devolutę, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit, et beata consuetudo exigit, incunctanter referantur [b]. Quapropter, Arnonem archiepiscopum, ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera quę ferebat, etiam eum et hoc interrogaret, ut quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate, a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis, verbis, et scriptis, ab eo renuntians, haec non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis predecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse, prohibitos atque damnatos, et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim, nullum fore presbiterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum, nec ecclesiam ab eis dedicatam, nec virginem consecratam, nec quemquam confirmatum, neque quicquam quod de episcopali ministerio praesumpsere, esse peractum, sed quicquid ex his, ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere ritae peragi [c], et in meliorem statum reformari, quia quod non ostenditur gestum [d] ratio non sinit ut videatur iteratum. Praedictos autem corepiscopos, omnes praecepit damnare, et in exilio detrudi. Ista vero, omnes, maxime regni nobis a deo commissi episcopi, cum eodem Arnone permittente praefato apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos episcopos, inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi [e] deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa synodo, quam Reginisburc pro eodem, vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefatu praetexto habuimus, nihil ex praedictis a quoquam eorum agere, nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a canonicę ||fol. 108va|| ordinatis episcopis peragi debere, nec ullum usquam de episcopali ministerio a chorepiscopis [f] aliquid accepisse, quia nihil in tante erat quod aliquis horum accipere potuisset. Quoniam quod non habuit quis eorum dare non potuit. Nam episcopi non erant quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem, titulati erant, nec canonice, a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio, nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt, quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo neque [g] ulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis, a canonice ordinatis episcopis [h] cognoscitur regulariter peractum. Unde, et cum sepe questio, de male accepto honore nascatur, quis ambigat, nequaquam esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum [i]? Scimus enim, sicut in antiquis patrum legimus decretis, posse veram ac iustam legitimi episcopi benedictionem [k] auferre omne vicium [l], quod a vicio [m] fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ecclesiarum, in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones, plenam semper habeant potestatem, nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione, nullus eas invadere vel vastare, aut aliquo modo deteriorara repraesumat. Nam devastantibus ecclesias, earumque [n] res. Nihil aliud intellegimus, quam contra illum ęterni imperii deum, eiusque maiestatis, homines movere certamen, cum ille aedes, illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratę. Videant ergo vastantes easque invadentes [o], ne ab illo si se commoveat, vastentur [p] et disperdantur, cuius percussionem, montium dorsa ferre non possunt. Nos vero, ista nec agere volumus, nec facere volentibus consentire, ne nos ipsos quod absit ||fol. 108vb|| perdamus, aut se perdere volentibus consentiamus; quapropter praecipimus, ut si quis ex iure [q] ecclesiastico hactenus [r] nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis, et a praepositis ecclesiarum, unde esse videntur, quocumque modo iustae potuerit ea inpetrare satagat, et nihil ex eis aliter ambigat, aut concupiscat, vel accipiat, nec cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillosius exurat. Unde, et in sacris canonibus, spiritu dei conditis, decretum habetur ita: Si quis oblata dederit, vel acceperit, praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo, ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit. Scimus enim anathematos homines, et in praesenti seculo infames esse ac perditos, et a consortio [s] fidelium, in omnibus, absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque ecclesiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno dei fore extorres, quam foveam cavere dissimulans, vel recusans, nostra [t] sciat per omnia carere societate. Quia non solum qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Sacius enim nobis est, regnum non habere terrenum, quam ęternum perdere; plus vero me credo posse deum per suorum sanctorum merita adiuvare, quam omnem militiam secularem; quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis, universum mundum lucrare potuissemus, nostram, vestrasque animas perdere voluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque evangelica tuba didicimus, nihil prodesse homini, universum mundum lucrari [u], si anima sua detrimentum patiatur. Et iterum: quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam ęternam.
||fol. 109ra||Non oportet mulieres, ingredi ad altare. Baptizandos [x] vero, oportet fidei simbolum discere, et quinta feria septimanę maioris, episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in egritudine constituti, baptismum perceperint, sani facti, fidei simbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos, post baptismum, crisma cęleste percipere, et regni [y] Christi participes fieri.
Ut per sollemnissimos [z] paschales dies, sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt pęnitentiam, sed tantum benedictum sal, a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles, per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos, vel publice penitentes oportet mutare.
Placuit, ut quotiens secundum statuta patrum, synodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel praesbiterorum aliquam prius causam suggerere [a] audeat, quam [b] ea, quae ad emendationem vitae, et ad severitatem regulę animaeque remedia pertinent finiantur.
Qui res ecclesiae petunt a regibus, et horrendę cupiditatis inpulsu, egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi, alterius civitatis episcopus, canonum temerator invadat, et vesanę cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis, cuiuscumque munuscula ecclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit [e], et non statim a sacerdote commonitus, deo conlata reddiderit, ab aecclesiae catholicae communione pellatur.
Ut nullus episcopus, prioribus suis se audeat anteponere.
Clerici, quibus [h] sine conmendaticiis episcopi [i] sui licentia non pateat evagandi [k], in omni loco ad quem [l] sine epistolis episcopi sui ut dictum est venerint, a communione habeantur alieni; in monachis quoque, par forma servetur, quod si verborum increpatione non emendaverint, etiam verberibus statuimus coherceri.
Ante omnia, a clericis vitetur ębrietas, quę omnium viciorum [m] fomes ac nutrix est, nec aliquis possit [n] liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui captus vino, a sensu probatur alienus, et proclivius ad iudicium mens labae||fol. 109va||facta iam [o] ducatur, ac plerumque possit peccatum ac crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero, talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit [p]. Itaque quemcumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio, communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum esse subplico.
Si quis, per calumniam ęcclesiam aut clericum fatigare temptaverit, et convictus fuerit, ecclesiae liminibus, et catholicorum communione nisi digne penituerit arceatur.
Praecipimus, ne laicus, nisi religione praemissa clericus fiat. In monasterium vero puellarum, homines, nonnisi probatę vitae, et aetatis provectę, ad quascumque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas, clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio, regredi festinent. Aliter autem, nec clericus nec monachus iuvenis, ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna, aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis clericorum, circa se aut districtionem aut retractionem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones, recurrat ad synodum.
Si quis clericorum, ut in multis locis, diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebellis auctoritati [s] se in unum coniuratione intercedente collegerit [t], et aut sacramenta ||fol. 109vb|| inter se data, aut cartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio evellatur [u], sed res detecta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem, a pontificibus qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur. Quia sicut caritas, ex praeceptis dominicis corde, non cartulę conscriptione est, vel coniuratione exhibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas auctoritate, districtione pontificali est reprimendum.
Si quis, res ecclesiae debitas [v], vel proprias sacerdotis, horrendae cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit, aut a potestate ex conpunctione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset, quod si aut [w] iure [x] ęcclesiastico, non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu, a communione ecclesiastica suspendatur, quandiu restitutis rebus, tam ęcclesiam quam sacerdotem reddat indampnem [y]. Similis etiam his, qui oblationes defunctorum, ęcclesiis, sacerdotibus, legaliter [z] dimissas, quolibet ordine adsignare tardaverint, vel retinere praesumpserint, districtionis ęcclesiasticae iuxta priores [a] canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit, qui [b] sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua ęcclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus presbiteris, ceterisque ministris, de rebus ecclesiasticis, vel sacro ministerio traditis, nil alienare, vel obligare [c] absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur, communione concessa, et quod temere praesumptum aut alienatum ||fol. 110ra|| est, ordinatione episcopi [d] revocetur.
Audivimus persuasum esse populis, die dominico, agi cum caballis, aut bubus, vel vehiculis itinera non debere, neque ullam rem ad victum reparare, vel ea que [e] ad nitorem domus [f] vel hominis pertinent, nullatenus exercere; quę res ad Iudaicam superstitionem magis quam ad Christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter id statuimus [g], ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat, a rurali tamen opere, id est, aratro, vel vinea, vel sectione. Messis excusione [h], exorto, vel quae censuimus abstinendum, quo facilius ad ęcclesiam venientes, orationis gratia vacent, quod si inventus fuerit aliquis, in operibus suprascriptis, aut quae interdicta sunt exercere praesumpserit, qualiter haec emendare debeat, non in locorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
De missis, nullus laicorum ante discedat, quam dominica dicatur oratio, et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur, neque ante missam expletam, quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina missarum, sive vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet, quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
Ut laici, secus altare quo sancta mysteria cęlebrantur, inter clericos, tam ad vigilias quam ad missas stare pęnitus non praesumant, sed pars illa, quae ea cancellis versa, ||fol. 110rb|| altare dividitur. Chorus tantum psallentium pateat clericorum, ad [l] adorandum vero et communicandum, laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam, sabbato sancto, ab hora nona ieiunia [m] solvunt, conviviis utuntur, et dum sol ipse, eadem die tenebris palleatus lumen [n] subduxerit, ipsaque elementa turbata, mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt, aepulisque [o] inserviunt. Et quia totum eundem diem, universalis ęcclesia, propter passionem domini in męrore abstinentiae peragit, quicumque in eo, ieiunium, praeter parvulos, senes, et languidos, ante peractas indulgentiae praeces persolverit, a paschali gaudio depellatur, nec in eo, sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat, qui diem passionis eius, per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis tam praesentibus quam et futuris notum esse [p] cupimus, quia ideo consultu sedis apostolicę, et omnium nostrorum episcoporum, ac reliquorum sacerdotum, atque maxime cunctorum fidelium nostrorum, de purgatione criminatorum sacerdotium tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur fieri decrevimus, quoniam nesciebamus, eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Wormatia, generalem conventum habuissemus, allata [q] est nobis a Rihulfo Mogontiacensi metropolitano, epistola beati Gregorii papę, in qua, inter cetera continebantur haec: De presbitero vero, vel quolibet sacerdote a populo [r] accusato, si certi non fuerint testes qui crimini illato [s] veritatem dicant, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de in||fol. 110va||nocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iuditio episcoporum, iuxta canonicam sanctionem definienda [t] relinquimus, ut haec quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum [u] repraehensionem, nec penes deum quod absit dampnatione, sed aeternę beatitudinis, ipso auxiliante qui omnia infucata praestat, praemia consequantur.
Omnes monemus, ut lites [v] vel contentiones non recte iudicatas, ad patientiae culmen perducere studeant, sicut dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste [w] iudicate filii hominum. Et in quocumque iuditio iudicaveritis iudicabitur de vobis. Et iterum: munera excecant oculos sapientium, et tollunt verba iustorum, qui consentit, non recte iudicat; sic docent precepta domini: quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Vae vobis iudices et principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo, et rememoramini quod dicit: Reddit deus unicuique secundum opera sua, vel secundum iustitiam suam.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debent [x] constringi, ut iurent, se nihil falsi esse dicturos, hoc etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur, unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrae lege prohibemus, in iudiciis episcopos accusare, ne dum adfutura ipsorum benefitia, impunitas estimatur [y], libera sit ad arguendos eos [z] animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum [a] quod quispiam defert, apud alios potissimum [b] episcopos convenit explorati ut oportuna atque commoda cunctorum quęstionibus audientia commodetur.
||fol. 110vb||Privilegia, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari, sub penę etiam interminatione prohibemus. Ita ut hi quoque qui ecclesiae optemperant hi quibus ecclesia beneficiis perfruantur.
Si quis Iudęorum Christianum servum vel cuiuslibet alterius, secte emerit et circumciderit, a Iudaei ipsius potestate sublatus, in libertate permaneat.
Ea, quae certa catholica lex vel olim ordinavit antiquitas [d], vel parentum nostrorum auctoritas religiosa [e] constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitutione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet, aut causa quae perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod alicui sublatum est, reformatur, ita ut eorum causę vel res in integrum revocentur [f], qui aut per timorem potestatis, alicuius conpulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivitatem, vel quamcumque iniustam necessitatem, substantiam suam, aut statum [g] ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si qui, pro necessitate longeque peregrinationis absentiam, vel restauranda [h] ea quae in dampnis [i] minorum gesta esse probantur.
Quociens de revocanda re, vel causa integrę restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa quae sublata est, recipiatur. Et cum in personam actio coeperit intendi, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est, intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero, in quadruplum reddendum est.
||fol. 111ra||Ecclesiarum servos et episcoporum, vel omnium clericorum, a iudicibus vel actoribus publicis, in diversis angariis non fatigari, divina precipimus auctoritate. Unde omne concilium, a pietate gloriosissimi domini nostri [l] poscitur, ut tales deinceps ausus non habeant, sed [m] servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus, vel ęcclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ęcclesiastica, cui inpedimentum facit efficiatur extraneus.
De his criminibus, de quibus quis absolutus [n] est, ab eo qui accusavit refricari [o] accusatio non potest.
Multi, contra canonum constituta, ęcclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ita, ut dotem quam eidem ęcclesiae contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere, quod factum, et in preterito displicet, et in futuro prohibetur, sed omnia, secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Sint semper prospectatores episcopi, secundum regis ammonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum auditibus principum innotescant, quod si correptos emendare nequiverint, et ab ęcclesia, et a communione eos suspendant.
Devotam [q] peccantem non recipiendam in ęcclesia, nisi peccare desierit, et si desinens egerit aptam penitentiam decem annis, recipiat communionem, ||fol. 111rb|| prius autem quam in ęcclesia, admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianę mulieris accedat, quod si admissa fuerit, etiam haec quę eam receperit, habeatur absens, corruptorem etiam par pęna [r] constringat, quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito, caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus [s] excommunicationem abstinet, ad domum eius, clericorum vel religiosorum [t] nullus accedat. Similiter et clericus si abstinet, a clericis devitetur [u]. Si quis cum illo conloqui, aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet, sive laico quolibet, sive clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio, vel praesbiterali officio constitutus, si episcopi a quo ordinatus est, praeceptis non oboedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vicio [x] permanserit, et communione et honore privetur.
Si quis, pro alterius debito, se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutę promissionis est, retinendus.
Si [z] rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahendam. Ceterum, si rem acceptam, non rogante domino, sed permittente [a] eo, qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, ||fol. 111va|| sibi rei perditę ingerit detrimentum.
Creditori, si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ter debitorem convenerit, ut soluto [b] debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit, post tres ammonitiones soluto [c] debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis, fideles religiosi, nec in cibo participent.
Qui iubente sacerdote, pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumaciae, tardius recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coherceantur.
Si quis debeat alicui solidos decem, et illi [d] qui debet, de quacumque ratione debeantur [e] a creditori suo, solidi quinque, et veniens [f] creditor, totos decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor, sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit, qui noluit debitum conpensare. Similis ratio est [g] de frumento, vel de aliis speciebus [h].
Qui filio familias contra dicta legum in suo patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
Hi vero seculares, qui coniugale consortium, absque culpa graviore dimittunt, vel etiam dimiserunt, ut nullus causas discidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud episcopum conprovinciales discidii causas dixerint, et priusquam uxores iudicio dampnentur abiecerint, a communione ecclesiae, et sancti populi cetu, pro eo quod fidem et coniugium maculant excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ecclesiae fideliter vigilanterque [k] serviunt, stipendia sanctis laboribus debita, secundum servitii sui meritum, vel ordinationem canonum, a sacerdotibus consequantur.
Accusationes et accusatores, atque earum negotia, quae seculares non adsciscunt, lege divina, ac sinodica funditus a clericis repellere auctoritate censemus, quia indignum est, superiores [l], pati ab inferioribus, quae inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus episcopus, alienum parrochianum praesumat retinere, aut ordinare, vel iudicare, absque proprii episcopi voluntate, quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et [m] diiudicatio. Quoniam censemus, nullum alterius iudicis, nisi sui [n] sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus poterit.
Peregrina iudicia, generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices.
Pęnitentes, tempore quo poenitentiam petunt, inpositionem manus, et cilicium a sacerdote consequantur, et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint abiciantur, et nisi digne [o] penituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam poenitentia non facile committenda est, propter status [p] fragilitatem, viaticum tamen omnibus in morte positis, non negandum.
Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia, communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare, vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio [q] tribuatur [r]. Ita, ut cum eos poenitentia [s] correxerit [t], rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque [u] recipiant [v].
Si quis, sacculum vel argentum signatum deposuerit, et is penes quem depositum fuit, illud invito eo contrectaverit [w], et depositi, et furti actio [x] ei in eum conpetit.
Si quis creditor, debitore in solutionem tardante, rem sibi pro debito positam distraxerit. Si quid amplius acceptum fuerit, quam quod debeatur, quod plus acceptum est, restituat debitori.
Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium [b] devocetur, sed vocato eo canonice [c] in loco omnibus congruo tempore, sinodali ab omnibus provincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque [d] proferre debent ||fol. 112rb|| sententiam [e], quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit, nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud primatem [f] dioceseos, aut apud romanę sedis pontificem iudicetur.
Placuit, ut si episcopus accusatus, appellaverit romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbiteri parrochia, infideles, aut faculas incenderint, aut arbores, aut fontes, aut saxa venerantur, si quis [g] hoc eruere neglexerit [h], sacrilegum [i] se esse cognoscat. Dominus, aut hortator [k] rei ipsius, si ammonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Paenitens, quae defuncto viro, alii [l] nubere praesumpserit, vel suspecta vel interdicta familiaritate, cum extraneo se [m] coniunxerit [n], cum eodem, ab aecclesiae liminibus arceatur, haec etiam et de viro in poenitentia posito [o], placuit observare.
Si quis cuilibet [p] mandet, ut rem suam decem solidis vendat, et ille eam octo vendiderit, praecium quod ei mandatum est, quicquid minus ab emptore percoepit, mandatori complere [q] conpellatur [r]. Venditio tamen, rescindi non potest.
Servus, bona fide conparatus, si ex veteri vicio [t] fugerit, non tantum praecium dominus, sed et ea quae per fugam abstulit, reddere cogetur.
Sunt nonnulli, qui indiscussos potestate tyrannica, non canonica auctoritate dampnant [w], et sicut nonnullos, gratia favoris sublimant, ita, quosdam odio, invidiaque [x] permoti humiliant et levi opinionis aura condempnant [y], quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus, ut quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provinciae episcopis, causa eius audiatur, ut non occulte iudicetur vel dampnetur, quia ab aliis iudicari prius non potest, nisi ab his a [z] quibus ordinari potuit, quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.
Si clericus vel laicus, habuerit causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, aut episcopus, adversus quemquam, apud synodum provinciae iudicetur. Quod si adversus eiusdem provinciae metropolitanum, episcopus vel clericus habuerit querelam, petat primatem dioceseos, et apud ipsum iudicetur, aut apud sedem apostolicam.
Placuit, eorum accusandi [a] sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam potius intercidi, quam audire oportet.
Placuit, ut accusato, si iudices suspectos habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probaverint innocentes, quia periculosa est, et admitti non debet rei adversus quemcumque [c] professio.
Si pervasor [e] finium fuerit adprobatus, eo quod priusquam aliquid iudicio terminetur, id quod alter tenuerat invasisset, non solum illud quod male praesumpserit amittat, sed ut non unus quis rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spacii restituat, quantum praesumpserit invadere.
Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit, et vendicaverit [f], et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam pęnitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum, nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est, sed praecipiente patre, divisionem ab eo factam durare synodo, usque ad extremum eius vivendi spacium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius, donatione patris aliquid fuerit consecutus, et eum postmodum leserit, probata [h] in iuditio lesionis causa [i], donationem pater si voluerit, in integrum revocet.
Donatio in filio a patre facta, si lesum se pater esse probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit, ne clanculo aut publice [k] unctum domini, detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae pro eo quod Moysi famulo domini, propter Ethiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Clericus vel laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alicubi [m] quam in foro suo vocatus audiatur.
Appellantem, non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis iniuriare custodia, et liceat appellatori, vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Si quis contempto fideiussore, debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius, a fideiussionis vinculo liberetur [p]. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem teneatur [q].
Homo liber, qui statum suum in potestatem habet, et peiorare eum et meliorem facere potest, atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, nec ab uxore eum dilectio separet concubinę.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si quis monachorum, aut monacharum, in congregatione positi religiosam conversationem elegerint, et postea, aut ad parentes aut ||fol. 113rb|| quamcumque proprietatem se a [u] congregatione [v] ipsa subtraxerint, et ab episcopo suo per epistolam admoniti, ad septa monasterii sui redire distulerint, sint usque ad exitum vitae a communione suspensi, nec prius ad eucaristiae gratiam admittantur, quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse cum humillima subplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis, quae sibi in habitum religionis, in domo [x] propria [y] tam a parentibus quam per se vestem mutaverint, et si postea contra instituta patrum vel praecepta canonum, coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod inlicite perpetraverunt emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio, in perpetuo sint sequestrati.
Quot personę solent in iudiciis esse? Quattuor, accusator causae, defensor causae, testes, iudex, quo quisque utitur [a] officio. Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione, ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Sepe enim fit causa ratiocinationis, aut metu, aut gloria, aut pecunia, id est, aut commodi aliquid appetendi vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum, qui furtum fecerit, sed etiam is cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione [c] tenebitur.
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, ||fol. 113va|| cognati autem, qui per femineum, et ideo patrui vel patruorum filii, et agnati sunt, et cognati, avunculi vero, aut avinculorum filii, cognati sunt non agnati.
Qui metu, et inpraessione alicuius terroris, apud acta praesidis servum esse se [f] mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui aedes aliquas, villasve expoliaverint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione, omnia ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.
Receptores adgressorum, itemque latronum, eadem poena afficiantur [g] qua ipsi latrones, sublatis enim susceptoribus, crassantium cupido conquiescit.
Si aliquis, malitiae studio incendium commiserit, de hoc crimine convictus, poenis gravissimis iubetur interfeci, quod si per neglegentiam factum incendium conprobatur, damnum quod cuicumque inlatum fuerit, res quae incendio perierit, dupli satisfactione sartiatur.
Constitutiones contra canones et decreta praesulum romanorum seu reliquorum pontificum, vel bonos mores, nullius sunt momenti.
In clericorum causa, huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam sententia, non a suo iudice dicta, constringat.
Omnis qui falsa aliis intulerit, puniatur, et pro falsitate proferat infamiam.
Ut provincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, sub se decreverint.
Si quis, adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet quaerelam, et ab eo, aut iustam emendationem, aut [k] rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum, et si vos non audierit, dic ecclesiae. Id est accusa eum publice tunc, et non prius, et reliqua.
Nulli infami, atque sacrilego, de quocumque negotio liceat, quandoque adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de quacumque re, actione vel inscriptione Christianum inpetere.
Nullę causae, a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel que prohibitę esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri aestimatę iniuriae damna subire conpellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali, absens nemo damnetur, neque ||fol. 114ra|| absens per alium accusare, aut accusari potest.
Si ex rebus quas violenter aliquis occupavit, quaelibet sub quacumque occasione perierint, aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, qualibet fraude illius qui occupavit, id quod perit factum non videatur, tamen ab ipso quaecumque perierint reddenda sunt qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse.
In hoc titulo, greca verba posita sunt id est, periton, alegeus, alle, non, eccealogiome con, quod nos Latine possumus dicere de his qui inrationabiliter versati sunt, sive versantur, in qua sententia, sensus triplex est. Id est, de his, qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum, cum consanguineis usque ad [o] affinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur, aut si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyrani concilii sententiam, quae in capitulo XV. et XVI. continetur, poenitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali, vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos advocatos [q] est agendum.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium provincialium ||fol. 114rb|| episcoporum, extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur, et vacuum, sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis, suarumque [r] ecclesiarum, et clericorum, atque secularium necessitatibus agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis [s] fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi conprovinciales episcopi omnia [t] cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet [u] parrochias agant, iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer, sancta glorificetur trinitas in sęcula.
Notum sit omnibus, quia quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari.
Delatori, aut lingua capuletur, aut convicto, caput amputetur. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.
Qui in alterius famam in publico scripturam, aut verba contumeliosa confixerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur, et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis, unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius, et alteri postea, non quaerendus est in his donationibus, qui posterior sit, sed qui rem tradente donatore possederit. Is eam cui [w] est tradita possidebit, nec interest, utrum in parentes an in extraneos, talis sit facta donatio.
Servi in caput domini neque a praesidae, neque a procuratore, neque tam in pecuniariis, quam in capitalibus causis, interrogari possunt.
Si quis iratus, crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse, fateatur. Ut si fortasse resipiscens, post iracundiam iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit [z] scribat se probaturum, revera [a] ibi [b] causa agatur, ubi crimen admittitur [c]; et [d] qui non probaverit, quid obiecit, poenam quam intulerit ipse patiatur. [e].
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate, suam relinquat ecclesiam.
Pulsatus, ante suum iudicem causam dicat, et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat, et ut pulsato quotiens appellaverit, induciae dentur.
Hi qui inventi fuerint, libros famosos legere, vel cantare, excommunicentur.
Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint [h], vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem, vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute principis, vel summae [i] rei publicae, mathematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo qui responderit, capite puniatur.
Auctores seditionis, et tumultus, vel concitatores populi, pro qualitate dignitatis, aut in crucem tollantur [m], aut bestiis obiciantur [n], aut in insulam [o] deportentur [p].
Maius periculum est iudicantis, quam eius qui iudicatur, unde unicuique providendum est, ne [q] aliquem iniuste [r] iudicet, aut puniat.
Accusationes adversus doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine, quem deus suo reservavit iudicio.
Sic odit deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbiteri, pariterque ammonendi, quatenus noverint, decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum, et hospitum, et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere. De quibus omnibus sciant, se rationem reddituros, in conspectu divinae maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus, et his quibus permissum est, administraverint, condempnationem [t] paciendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt. Silicet ut quattuor partes ex omnibus fiant. Una, ad fabricam ecclesiae relevandam, altera pauperibus distri||fol. 115ra||buenda, tertia, presbitero cum suis clericis habenda [u]. Quarta vero reservanda, et quicquid exinde pontifex iusserit, prudenti consilio, est faciendum.
Inhibendum, et modis omnibus tenendum est, ut nullus sacerdos, eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspitio potest [v] esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed [w] neque illas quas antiqui canones non [x] concedunt, quia instigante diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum repperitur, aut etiam in pedissequis [y] earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbiteri, habeat in villa, aut in vico, domum longe a [z] presbiteri conversatione, et ibi ei subministret, quae necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum, modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut presbitero ministrare, vel infra cancellum stare, aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus, per omnes veraces et timorem dei ante oculos habentes, et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio archidiaconi sui, vel episcopi, hoc ipsum extirpare satagant, ne tanto flagitio et scelere, et illi polluantur et pereant, et alii, in eorum vicinitate, omnipotentis dei iram incurrant.
Ammonendi sunt clerici, et instruendi, ut pri||fol. 115rb||mum ipsi ab omni fornicatione, et inmunditia, et luxuria, et ab omni pollutione carnis, sint alieni, et tunc plebi sibi subiectae [c] et verbis praedicent, et exempla ostendant, ut ab omni fornicatione, et ab omni inrationabili veluti pecudum luxuria, et pollutione abstineant, et mundo se corpore, et mente deo praeparent.
Querendum namque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum sit, si sponte, si coacte [f], si per ębrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum venerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam, qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum, et [g] sanctorum patrum instituta intellegi [h] debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum dei voluntatem, nec in hac parte, voluntas, aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas dei in omnibus exquirenda, quatenus, dignis praecibus, et poenitudine, et digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam cum vicio provocavit.
Si quis, quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villa, subito aut ab alio superventus, aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum ante odium interfecerit hominem, septem annos secundum canonicam institutionem peniteat, tres vero, a communione privetur. Quattuor autem, in communione, et orationum et oblationum susceptus, in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere, ||fol. 115va|| aut usque ad plenitudinem poenitentiae, ab eo [k] separari. Abstinentia ciborum, in qua [l] providentia sacerdotis erit, secundum possibilitatem pęnitentis, et devocionem et affectionem lacrimarum.
Mulier, quae duobus fratribus nubserit, abici debet usque ad diem mortis, sed propter humanitatem, in extremis suis sacramentis reconciliari oportet. Ita tamen, ut prius solvatur coniugium, et maneat innupta, et vir eius [m] absque uxore, simili poenitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint [n] adulterium, qui eam habet uxorem dimittat, et ille quidem post actam poenitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari, illa vivente, nequaquam, illam vero numquam ulterius poterit in coniugium assumi [o], et iugi poenitentia submissa ad exitum vitae communionis gratiam percipiat. Mulier quae dormiens filium suum obpraesserit, et mortuus fuerit, sex annis peniteat, vir eius si in domo illius fuerit, IIII, si vero in uno lecto, simili modo peniteat, duos in pane et aqua, reliquos quatuor [p], secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam inponat cyborum.
Mulier, habens virum, si adulterium perpetraverit, et occulte [r] ad confessionem venerit, VII. annos peniteat, tres in pane et aqua, ceteros quattuor, in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse, ut ita ei cyborum abstinentia inponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium non communicet, si cuius uxor adulterium perpetraverit, ||fol. 115vb|| et hoc a viro deprehensum fuerit, et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem, illa vero, secundum quod superius insertum est, publice [s] agat poenitentiam. Vir vero eius, illa vivente nullatenus habeat licentiam, aliam ducere uxorem, quod si voluerit, adulteram sibi reconciliari licentiam habeat, ita tamen, ut pariter cum illa penitentiam agat, exacta penitentia, ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant; similis forma et in muliere servabitur, si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem, maneat tamen innupta, quamdiu vir eius vixerit, quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima [t], nec illa primo, habent [u] tamen potestatem semetipsos reconciliari.
Praecipimus, ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem spiritus sancti donum, sollicite et devote [z] omnes concurrant, et episcopo suo ea quę necessaria sunt, fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia oboediatur.
Sciendum est omnibus, quod parvuli instruendi sunt, cum ad intellegibilem aetatem evenerint [b], et fidei sacramento, et baptismatis mysterio, et septiformis graciae sancti spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum, excepta [d] ea quae sacerdotibus ad consilium accipiendum, deumque [e] placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus, ||fol. 116ra|| quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt sed qui consentiunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus, et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera, quoniam melius est, fidem non percipere, quam post illius perceptionem, retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a deo sit constitutum, et non sit petendum causa luxuriae, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita, per Iob sit [i] designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere, easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur accipere, sed prius eas dotali titulo debent conligare.
Volumus atque praecipimus, ut omnes suis sacerdotibus, tam maioris ordinis quam et inferioris, a minimo usque ad maximum, ut summo deo cuius vice in ecclesia legatione funguntur, oboedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere ||fol. 116rb|| possumus, qualiter nobis fideles existere possint [n], qui deo infidi, et suis sacerdotibus inoboedientes apparuerint, aut qualiter nobis [o] oboedientes, nostrisque ministris, ac legatis optemperantes erunt, qui illis in dei causis, et ecclesiarum utilitatibus non obtemperant [p]. Potius namque iuxta veritatis vocem ille metuendus est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, quam ille qui corpus torquere [q], et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: qui vos audit me audit, et qui vos spernit, me spernit, et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et iterum: qui vos recepit, me recepit. Et qui me recepit, recipit eum qui me misit. Et multa alia, horumque similia. His ergo fulti [r] oraculis iubemus, ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria, et ad malos et peccatores atque neglegentes homines distringendos, sumopere oboedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inoboedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locum, neque nobiscum aut cum nostris societatem, aut communionem ullam habere, sed magis sub magna [s] districtione, et ariditate poenas lui. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benivolentiam. Quoniam si haec fideliter et utiliter impleverint. Tunc deo et nobis fideles erunt. Si autem quod absit secus egerint, tunc non solum infideles, sed etiam infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur, eorumque domus puplicabuntur, et ipsi exiliabuntur.
Placuit, ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes [t] qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei, de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo, tempore legitimo baptizari. Similiter et de ęcclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur agendum est, id est ut sine ulla trepidatione consecrentur, et fideles confirmentur, quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum.
Pro ęcclesiarum causis, ac necessitatibus earum atque servorum dei, exsecutores vel advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter, iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici, cuiuslibet [v] gradus, in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem [w] loca pertineant, atque in ipsis locis perseverent.
In singulis episcoporum parrochiis, presbiteri, eorumque ministri, non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis chrisma petant vel accipiant, nec alio umquam tempore, iuxta sanctos canones, vel secundum morem [x] Romanum, nisi in caena domini, sanctum crisma conficiatur. Quibus etiam diebus, presbiteris vel diaconibus, aut subdiaconibus bene fidelibus tribuatur [y], indignum enim est, ut alii illud suscipiant, nisi illi, qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta, locum LXX discipulorum, id est, presbiterorum tenent, vel ab ipsis presbiteris, nec virginum consecratio, nec sancti spiritus traditio, nec ecclesiarum vel altarium consecratio, vel illa quae solis episcopis de||fol. 116vb||bentur, fiat. Nam si a duobus episcopis episcopus [z] non potest consecrari, quomodo ille episcopus erit, aut aliquid de episcopi ministerio, nisi quantum presbiter, cuius locum in ecclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo, quae isti praesumptiose de episcopali ministerio egerunt, irrita esse, et potius nocumenta, quam aliqua adiumenta, sunt iudicata, ac sepius interdicta. Ideoque ne fiant omnino sub anathematis vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti, potius, quam sanctificati, in meliorem statum, a canonice id est, a tribus ordinatis episcopis ut reformentur iubemus, quia reformatio non est, iteratio, sed ecclesiastica, et canonica perfectio.
Placuit, ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt [a], eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat, qui vero eam rapuerit [b], vel furatus fuerit, aut seduxerit, numquam eam uxorem habeat, sed propinquis suis, eam legibus reddat, in triplo, plenum bannum dominis conponat [c], et insuper canonicae publicam penitentiam gerat. Ad quod [d] omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservare obtamus.
Sciendum est omnibus, quod et in aliis conpetentibus locis, si locus basilicę procul fuerit, oratio ad deum, et confessio peccatorum fieri debeat, et possit, missarum vero cęlebratio nonnisi in locis ab [e] episcopis deo dicatis, excepto tempore hostilitatis, et in hoc, nonnisi in altaribus ||fol. 117ra|| et tabernaculis ab [f] episcopis deo dicatis, nullatenus rite fieri possit, aut debeat.
Si quis secularium, tam maioris ordinis, quam et inferioris [g], peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate [h], ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia, et uxoris, et catholicorum consortio sequestratus, quousque quod inlicite [i] commisit, emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem, canonice diluat, atque reconciliatione proprii episcopi, divinis praecibus indulgentiam consequatur et veniam, ęcclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo canonice [k] reddatur.
Ut clerici, pompis aut sagis vel armis non utantur.
Ut ea, quae in sua diocesi episcopus, per se, suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet, vel regi indicare non tardet, ut qui ęcclesiasticis regulis inoboediens apparuerit, per potestates exteras, corrigatur.
Statuimus, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi, in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere penitentiam faciat in pane et aqua, et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagelletur [l], et corticatus videatur, et post episcopus augeat. Si autem clericus vel monachus, in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem, et in carcerem missus, vertentem annum ibi ||fol. 117rb|| penitentiam agat. Similiter et nonanes [m] velatę eadem penitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.
Praecipimus, ut qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctae trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis crismentur, qui aliter Christiani nec dici nec esse possunt.
Si quis ab chorepiscopo [o], et non ab archiepiscopo, quia non episcopus, sed vicarius episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et [p] dicebantur, fuerit confirmatus [q], reiterari talis confirmatio [r] debet. Nam chorepiscopi [s], ante apostolicam atque sinodalem prohibitionem, non ex numero apostolorum sed ex LXX discipulorum, ut sacri canones testantur ordine erant, quos numquam spiritum paraclitum tradidisse novimus. Sed quia olim ut praedictum est, iamdicti chorepiscopi [t] prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec spiritum paraclytum ullo umquam tempore tradere potuerunt, nec modo possunt, quapropter non apparet iteratum, quod olim canonice [u] non agnoscitur patratum.
Quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debet, sed per solam manus inpositionem purgandus est.
Baptizandos, oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimę septimanę episcopo vel presbiteris reddere, et qui in egritudine constituti, baptismum perceperint, sani facti, fidei simbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post ||fol. 117va|| baptismum crisma caeleste [v] percipere, et regni Christi participes fieri.
Quod hi qui dubitant utrum sint baptizati annon, vel a presbitero diis mactanti [x], vel inmolaticiis carnibus vescenti, fuerint baptizati, ut rebaptizentur [y] praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia superflua est.
Quod pro catholicis defunctis, sint memorię faciendae, et oblationes et orationes deo offerendae, nec tamen pro impiis quamvis sint christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbiterorum, aliquam prius causam suggerere [a] audeat, quam ea, quae ad emendationem vitae, et ad severitatem regulę atque ad animę remedia et vitae pertinent, finiantur.
Qui reicolam ecclesiae petunt a regibus, et horrendae cupiditatis inpulsu, egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae optinent, et a communione ecclesiae cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi, alterius civitatis [b] episcopus canonum temerator invadat, et ||fol. 117vb|| vesanę cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis, cuiusque munuscula ecclesiae, sanctis scripturarum titulis collata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subppraesserit, et non statim a sacerdote commonitus, deo collata reddiderit, ab ęcclesie catholicae communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus, ad apostolicam sedem si voluerit appellet, concilio Sardicense titulo quinto, quod si appellaverit, in cathedram ipsius alter non ordinetur.
Ut si ad iudices quos primas dederit quis appellaverit, alii iudices amplioris numeri decernantur; quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur.
Ut presbiteri inconsulto episcopo, in quolibet loco, agendam non audeant caelebrare.
Ut presbiter civitatis, sine iussione sui episcopi, nihil iubeat, nec in unaquaque parrochia aliquid agat.
Ut presbiteri, rem ecclesiae, sine consensu episcopi sui non vendant.
Ut abiectum clericum, ecclesia [k] non admittat.
Ut nullus, in praecibus, nisi ad patrem dirigat orationem, et ut prius eas cum instructioribus [m] tractet.
Nec cui liceat, res vel facultates, ecclesiis, aut monasteriis, vel sinodochiis, pro quacumque elemosina cum iustitia delegatas, retentare, alienare, atque subtrahere; quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab ecclesiae liminibus excludatur, quamdiu ab ipso, ea quę sunt ablata, aut retenta, reddantur.
Ut nullus episcoporum, aut cuiuslibet ordinis clericus, vel alia quaecumque persona, quibuslibet conditionibus, seu in uno regno, seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesiae res, aut petat, aut praesumat accipere; quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris, vel ab omnium fratrum, ac filiorum caritate suspensus, donec ipsi [r] ecclesiae cuius directo ordine iuris est, ablata restituat.
Privilegia atque praecepta ecclesiarum, manere semper incorrupta praecipimus, et quicquid ab [u] antecessoribus vel parentibus nostris, circa sacrosanctarum ecclesiarum utilitates constitutum est, vel quae singuli quique antistites [v] pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii, iugi solidata aeternitate serventur.
Placuit, ut clerici non distringantur vel diiudicentur, nisi a propriis episcopis; fas enim non est ut divini muneris ministri, temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum iussionibus inoboedientes ||fol. 118rb|| extiterint, tunc sanctae canonicę sanctiones per potestates exteras adducantur, id est per iudices saeculares.
Placuit, ut sicut Leonis papę, et omnium episcoporum nostrorum, atque reliquorum fidelium generali et sinodali consultu decrevimus [w], nullus corepiscopus, per manus inpositionem spiritum sanctum tradere, aut sacerdotes vel levitas, aut subdiaconos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum crisma conficere, vel ecclesias aut altaria sacrare, aut benedictionem in publica missa, populis [x] tribuere praesumat, quae omnia summis pontificibus, id est cathedralibus episcopis debentur, et non chorepiscopis vel presbiteris, quorum formam, iuxta sanctorum canonum decreta, chorepiscopi gerunt. Si autem hi aliquid ex his agere temptaverint, irrita erunt quae ab eis geruntur, et ipsi, omni ecclesiastico honore funditus priventur.
Ut hi, qui a chorepiscopis, presbiteri [y] diaconi aut subdiaconi sunt ordinati, nullatenus, in praesbiteratus vel diaconatus officio ministrare praesumant [z]. Similiter homines, qui ab imperitis [a] eis videntur esse confirmati, vel virgines, seu ęcclesię sacratę aut crisma confectum, sive altaria dedicata, pro confirmatis, vel sacratis, aut dedicatis minime habeantur, quia quae illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quae omnia, summi pontifices, vel episcopi fuerunt nec deinceps usquam fieri possunt; nullum enim ex septuaginta, ex his aliquid umquam fecisse legimus vel scimus, ad quorum exemplum et formam, presbiteros vel chorepiscopos, antequam ipsi chorepiscopi prohibiti essent fuisse agnovimus. Haec vero omnia, a cathedralibus [b] episcopis, qui a [c] provincialibus episcopis, aut praesentia aut iudicio ||fol. 118va|| metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a [d] presbiteris vel chorepiscopis, qui ambo, unius formę esse videntur, quae si [e] ab eis, aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt, quia, quę [f] illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt. Et ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis, nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt, et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio, vel confirmatio, aut consecratio, reiteratio esse videatur, adtendat illud quod scriptum est: quod non ostenditur gestum, ratio non [g] sinit ut videatur iteratum; et reliqua talia, eorumque similia [h].
Ne iudices, quicquam de perfidorum excessibus, extra sacerdotum conhibentiam iudicare praesumant.
Ut episcopi, tunc inmunes habeantur a damnis, cum eorum presbiteros, ad ea quae ipsi non correxerint, remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendatium, et infamem facit et dampnis afflixit, quanto magis in divina fallax [i], fide repertus [k], non erit poenitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus; merito ergo accusare et testificari prohibentur, qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum christianis est eorum scelus, qui in Christo praevaricatores existunt, ita modis omnibus decernendum, ||fol. 118vb|| ut absque satisfactione ecclesiae, nullus omnino veniam mereatur, qui a meliori proposito ad deterius declinasse convincitur. Quia crudelis et stupenda praesumptio, crudeliori debet extirpari supplicio.
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit, vel furtum ablatum [n] sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictae subiaceat.
Ut in [p] sabbato sancto, hoc est, in vigilia paschae, ieiunium, ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis non solvatur, nec ipsa in parascevę, aut in eodem sabbato sancto, vel divina mysteria his duobus diebus caelebrentur. Canonibus quippe iubentibus, biduo isto, sacramenta penitus non debent [q] celebrari.
Statutum sepissime et inhibitum est, ut missarum caelebrationes, in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis presbiterorum, excepto, quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus dei sine missarum cęlebratione, et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat. Missarum celebrationes, in huiuscemodi illicitis locis, post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, ut gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum summopere a sacerdotibus ac praedicandum est, ne missas in praedictis illicitis locis, sacerdotibus cantare suadeant [s] vel haec illicita [t] facere presbiteros deprecentur, ||fol. 119ra|| quoniam scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit dominus ut ponat nomen suum ibi [u]. Sanccius [v] igitur est, missam non audire, quam eam ubi non licet, nec oportet caelebrare, nec audire. Et in canonibus legitur ut nullus sacerdotum in domibus, vel in aliis locis, nisi in aecclesiis dedicatis, caelebrare missas audeant. Si quis contra haec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos, in aliis quam in deo dicatis vasis, et ab episcopis consecratis ministrare, seu missas celebrare praesumat, quia sicut non est concessum ut alii missas cantent et sacrificia consecrent, quam illi qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum ut in aliis domibus, altaribus, aut vasis missas sacerdotes cęlebrare praesumant, quam ab episcopis consecratis. Sunt ab episcopis consecranda et benedicenda, corporales, pallę, ac alia vestimenta sacerdotalia, nec non et omnia quae in usus basilicae, vel altaris, sive in ministerio sacerdotum, ad divina mysteria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris, deo sacratius, sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vero offerre, aut corpus domini conficere, nullo modo legimus, aut veraciter scimus in aliis locis iustae fieri [w], nisi in locis deo ab [x] episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis, aut summę necessitatis [y]. Et hoc non in mansionibus, aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis, et altaribus a pontificibus sacra unctione inunctis, et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate, et in itinere procul ab ęcclesia positis, ne populus sine missarum solempniis [z], et sacramenti corporis, et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. ||fol. 119rb|| Ab antiquis autem patribus, et praedecessoribus [a] nostris, nulla alia ex occasione, aut pigritia, seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate hoc concessum esse, legimus. Aliter quoque nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum solempnia agere non licet. Et hoc nisi ex summis, et pro praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet, quoniam lex divina admodum [b] praecipiens ait: Caveat quisque ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco quem dominus eligit [c]. Et alibi: Recte offert qui ad ecclesiam necessitate praeoccupante, aut infirmitate venire non potest, et alicubi deum orat, sed non recte dividit qui in locis illicitis, et altaribus minime consecratis, missarum cęlebrationes peragit, multo enim melius est, missas non cantare, aut audire, quam in locis illicitis missas cantare, aut audire, quoniam qui illicita agit, et prohibita facit, non modicum errat, sed [d] nimis peccat, et nisi pęnitentiam canonicae et iustae in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condempnationem, et in futuro iudicio propter hoc, indubitanter percipiet. Multa autem, et innumerabilia exempla, ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis, et divinis libris inveniuntur, quae hic pro [e] prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio, ac labore scriptoris [f], sive lectoris [g], hoc non inseruimus. Nam quis ex his potiora, et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo [h], et diligenter quaerendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones, haec decreta apostolica, et sinodali atque imperiali auctoritate renovata, et maxime omnium imperii nostri populorum, ac procerum nostrorum consensu et hortatu [i] conscripta, atque firmata, temerare praesumpserit, si clericus fuerit [k], gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus, aut laicus fuerit, a liminibus ecclesiae usque ad ęcclesiae ||fol. 119va|| satisfactionem extorris fiat. Si autem quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inobediens, vel contumax extiterit, a comitibus, vel missis nostris conpraehensus, in carcerem usque ad nostram, et proprii episcopi, atque aecclesiae satisfactionem, sub magna erumnare missus maneat.
Nullus fidelium usque ad affinitatis [m] lineam, id est usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum id est, LX solidos fisco nostro persolvat, et insuper canonicae, ut incestus luat ac publice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus, vel ecclesiasticus fuerit, publicae flagelletur, ac decalvetur, et iuxta proprii episcopi iussionem penitentiam publicę et canonicae gerat. Quod si aliquis tam liber, quam servus, aut ęcclesiasticus, vel fiscalinus, episcopo proprio, vel suo sacerdoti, aut archidiacono, inobediens, vel contumax, sive de hoc, sive de alio quolibet [n] scelere extiterit, omnes res eius a comite, et a misso episcopi concludantur [o], usque dum episcopo suo obediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se, ita correxerit, et ad episcopum, et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur. Nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes, vel eius ministri, haec adimplere distulerint, canonicae ab episcopo, vel suo ministro excommunicetur, et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi [p] episcopo [q] humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero quod non optamus, ipse comes, aut de praedictis causis, aut de ipsa excommunicatione inobediens, aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter, et communione ||fol. 119vb|| careat, usque ambo in nostram [r] praesentiam [s] veniant, ut nos illum episcopali auctoritate, atque imperiali metu [t] ita corrigamus [u], ut ceteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti dum in ipso detestando, atque nefando scelere manent, non inter fideles christianos, sed inter gentiles, aut caticuminos habeantur, id est cum christianis non assumantur [v]. Non potum in eodem [w] vasculo edant, aut bibant, sed soli hoc faciant, non osculentur, aut salutentur ab eis, sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefandissimo scelere segregare atque ad publicam penitentiam redire noluerint. Inter eos habeantur qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos de quibus per se veritas ait: Si te non audierit sit tibi sicut etnichus, et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesiae excubare et intrantibus in eam atque [x] exeuntibus ex ea, vultu in terram prostrato, veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur, flagitare; et lacrimis perfusi, vultu [y] contrito, atque humiliato spiritu, semper omnibus apparere, usque ad satisfactionem ecclesiae, et prope episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis, aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum praecibus, manusque pontificis proprii inpositionibus, et elemosinarum largitionibus, atque ceterorum hominum exhibitionibus, eos purgari sanarique oportet.
Incestos, nullo coniugii nomine praevalendos esse, censemus.
Si quis e gradibus se [z] incestuoso ordine cum his per||fol. 120ra||sonis quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo pęnitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur. Et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicto se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri in quorum diocesi, vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum adnuntient. Ut cum ipsis denuntiatum fuerit se ab eorum communione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes, usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam, ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione, et pęnitentia [a] fateantur.
Accusationis ordinem, canonicis dudum regulis institutum, servare iubemus. Ut si quis clericus [b] in criminali, vel in leviori [c] causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus estimetur [d] qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium episcopi veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat. Custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis estimatione patiatur; nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi, vel liberi, omnesque infames personę, non permittantur maiores natu accusare, vel omnes quos ad accusanda publica crimina, leges publicę non admittunt; infames sunt cuncti, quos decreta canonica, et ecclesiastica, atque leges seculares asscribunt [e] infames esse.
Si quis episcopus, presbiter, aut [f] diaconus, vel quilibet clericus [g] apud episcopos, quia [h] alibi non oportet a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ulterius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationis monstrando documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturam famę propriae sustinere, ut damno pudoris, existimationis dispendio discat, sibi aliene verecundiae inpune insidiari saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos presbiteros ceterosque si his obiecta potuerint conprobare, ab [i] ecclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis videri debet iustitiae modus, quod appetitę innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas, episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Nulli alii metropolitani appellentur primates, nisi illi qui primas sedes tenent. Et quos sancti patres sinodali, et apostolica auctoritate primates esse, decreverunt. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes sunt adepti. Non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus, vel ex servis cuiuslibet, domini [k] cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimationem, caput atque fortunas petiturus cuius familiaritati, vel dominio inheserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum, atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam ||fol. 120va|| potius intercidi, quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes, vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse, scimus.
Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut pravę vitae hominibus lacerandi, ipso domino exemplum dante [l] quando per se ipsum et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Quicumque se propria voluntate, aut in aquam iactaverit, aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro percusserit, aut cuilibet [m] voluntarie [n] se morti tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicumque iudex aut secularis, presbiterum, aut diaconum, aut quemlibet de clero, aut de iunioribus, absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri, iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.
Quando ea quae canonica sunt ventilantur, vel quedam regularia examinantur, neque iudices seculares, neque aliquos laicos interesse oportet, nisi eos [o] tantummodo qui in propria accusantur [p] persona.
Monemus, ut iura ecclesiarum, sicut a patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat, nec per [q] alterius imitationem, suum aliquis querat [r] augmentum.
Deus ad hoc vestram religiositatem prius ordinavit, ut et iniustitias removeatis, et praesumptiones abscidatis, et per sacerdotium [t] laborantibus succurratis, et multis opprobriis locum non praebeatis, sed post agnitionem, ei qui [u] calumniam patiatur, adiutorium feratis. Illum vero qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis.
Episcopis singulorum locorum, omnium qui sub eorum degunt moderamine curae sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut omissis suis alii quilibet illorum se causis admisceant. Sed illi [v] eorum vitam conpetenti, regularique [w] debeant moderamine disponere, qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus conpelluntur reddere rationem.
Si forte quod non optamus aliquem episcopum contra proprium metropolitanum, vel contra alios quosque contingat aliquid habere causae, decrevimus, ut ob hoc sedis apostolicę iuditium, hi [y] qui petere festinant licentiam habeant, quod scitis canonum, etiam antiquorum patrum institutione permissum.
Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod [z] est Christus; quisquis ergo cum dilectione dei, et proximi, fidei quae in Christo est firmitatem tenet, eundem Iesum Christum dei et hominis filium apud se posuit fundamentum. Sperandum ergo est, quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur ędificium. Ipsa quoque per se veritas dicit: qui non intrat per hostium in ovile ovium sed ascendit aliunde, ille fur est, et latro, qui autem intrat per hostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum hostium. Ille ergo in ovile ovium intrat per hostium, qui intrat per Christum, ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac redemptore humani generis, vęra sentit et praedicat, et praedicata custodit. Culmen regiminis ad offitium portandi [a] oneris suscipit, non ad appetitum [b] gloriae transitorii honoris. Curae quoque suscepti ovilis sollerter invigilat, ne oves dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus delectamenta [c] vitiorum suadentes, devastent.
Flagitari iuditium non debet de causa quae definita, vel iudicata est.
Qui se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur, quia esse servi [e] dei contemnunt; filius dei in sancto ait evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam, nihil enim sine patre facit filius, quia communis eorum operatio est, et unita voluntas; hoc vero in loco quasi iudex loquitur dicens, qualis iudex, quales testes deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex ęquitate ||fol. 121rb|| debeant formare sententiam. Iusticia in iudicando est manifestanda, non potentia.
Clerici, lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant, non spectaculis [f], non pompis intersint, convivia publica fugiant [g], privata non tantum pudica sed sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum, fraudisque [h] cuiusquam studiose appetant, amorem pecuniae, quasi materiem cunctorum criminum fugiant, sęcularia [i] officia negotiaque abiciant [k], honorum gradus, per ambitiones non appetant, pro beneficiis medicinę dei, munera non accipiant. Dolos et coniurationes caveant, odium, et ęmulationem, detractionem et invidiam fugiant. Non vagis [l] oculis, non infreni lingua, aut petulanti tumidoque [m] gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis, simplici habitu [n] incessuque [o] ostendant. Obscenitatem etiam verborum, sicut et operum penitus execrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque [p] fugiant. Contubernia extranearum fęminarum, nullatenus appetant, castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo fęderentur [q]. Senioribus quoque debitam praebeant oboedientiam, neque ullo iactantiae studio semetipsos adtollant, postremo in doctrina, in lectionibus, psalmys, hymnis canticis spiritalibus, exercitio iugi [r] incumbant; tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos student. Scilicet ut deo scientiae operam dent [s], doctrinae gratiam, populis administrent.
Neganda est, accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine quo praemuntur exuerint.
Si quis convictus fuerit, aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse, aut per quamcumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet.
Sciscitandum est, si vult pater virginis quia capud mulieris vir, requirenda est a patre voluntas virginis, dum deus relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statutum est, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe, sine litteris episcopi sui.
Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum, regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit, et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesię communione privetur.
Statutum est, ut nullae accusationes a iudicibus audiantur ęcclesiasticis, quae legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris clericum, si iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus. Non ||fol. 121vb|| liceat eum sive ab ęcclesiis quibus prafuit sive quolibet homine defensari, interposita pena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipimus.
Placuit, ut quotienscumque concilium congregandum est, episcopi qui neque aetate, neque egritudine neque alia graviori necessitate inpediuntur, conpetenter occurrant, primatibusque [u] suarum provinciarum intimetur, ut de universis episcopis [v] vel duae vel tres turmę fiant, ac de singulis turmis, vicissim quotquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime [w] occurrant.
Ex epistola sancti [z] Clementis, utilia quę [a] praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue [b] clericis recipienda sunt [c], ex quibus quod specialiter placuit, propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr, de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intellegere debetis, si qua sunt quae ipse, propter insidias hominum malorum, non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia: inimicus est alicui pro actibus. Vos nolite expectare ut ipse vobis dicat: Cum illo nolite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati eius videlicet quia ecclesiae [d] curam gerit, absque communione obsecundare, et averti ab eo cui ipsum ||fol. 122ra|| sentitis adversum. Sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur. Ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit [e] omnium [f] vestrorum [g] sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest, ut per hoc redeat ad salutem cum oboedire coeperit monitis praesidentis. Et cetera quae in consequentibus denotantur amicis eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clericus ad reatum sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum non putatur. Et disciplinę subversor fore agnoscitur.
Episcopo [i] vero oportet, oportune et inportune atque sine intermissione ęcclesiam suam docere, eamque prudenter regere, et amare, ut a viciis se abstineat, et salutem consequi possit aeternam, et illa, cum tanta reverentia, eius doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere, ut legatum dei et praeconem veritatis, quia testante veritate, quaecumque ligaverit super terram, erunt ligata et in caelo. Et quaecumque solverit super terram erunt soluta et in caelo. Nimis timenda est haec sententia, et praevidendum vobis, ne offendatis eos qui tantam a domino habent potestatem, et ideo potius oboediendi, diligendi, et summopere sunt venerandi, non detrahendi, vel lacerandi, aut eiciendi [k] sed portandi [l] et amandi. Ipso dicente domino: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vicae funguntur; unde et vos qui vęri dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias, et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente ||fol. 122rb|| servate. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum, suum proprium fert laborem. Ille vero, et suum et singulorum. Et ideo, sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum, si etiam necesse fuerit, ut [m] animas vestras, pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit ponere debet, ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero oboedite eis, et vigilate pro eis, quia ipsi vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut [n] cum gaudio hoc faciunt et non gementes.
Decretum est, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum ut a patribus accepimus, et a sanctis apostolis, eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his qui super ipsam fęminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore, sacerdotaliter, ut mos est, cum praecibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a [o] paranimfis ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximis et [p] tempore congruo petita legibus detur, et solemniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant, ut bonę [q] suboles [r] generentur, et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos, atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesumat [s]. Similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condempnetur [t], quia pessimum et periculosum est, quempiam de suspitione iudicare, ||fol. 122va|| aut sine legitimo accusatore [u] quemquam damnare.
Placuit ut unusquisque episcopus per singulos annos, cunctas dioceses [v] parrochiasque [w] suas circuire non neglegat, sed docendo, confirmando, singulaque quae necessaria sunt, restaurando [x], et corrigendo prout melius valuerit reformare satagat.
Quando presbiteri, aut diaconi per [z] parrochias constituuntur [a], oportet eos professionem episcopo suo facere.
Ut non liceat [d] iudicibus, clericos vel servos ęcclesiae, in suis angariis occupare.
Placuit ut omnes ęcclesiae, cum dotibus et omnibus rebus suis, in episcopi proprii potestate consistant, atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
Ut clerici, qui seculares iudices appetunt [g] excommunicentur.
Placuit, ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et mulier invita virum non ducat [h]; quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab episcopo proprio, atque si necesse fuerit distringente comite, publicam per gradus canonicos poenitentiam agere cogatur, et si inoboediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores praesentetur, et aut [i] in carcerem retrudatur, aut in exilium deportetur; ||fol. 122vb|| ut et ceteri timorem habeant, ne umquam talia agere praesumant.
Placuit, ut si quis potentium quemlibet expoliaverit, et ammonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Placuit, ut omnes qui in ecclesiam intrant, nisi [k] a suo fuerint excommunicati sacerdote, communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et Christianorum consortio habeantur alieni, quamdiu per satisfactionem ęcclesiae, a proprio mereantur per manus inpositionem reconciliari episcopo, et sanctę [l] restitui communioni.
Placuit, ut omnes qui sacram acceperint eucharistiam et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur.
Placuit, ut his, qui a suis excommunicantur sacerdotibus, nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec priusquam canonice reconcilientur, ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simili [m] sententiae subiaceat.
Quam sit extraneus Christianę fidei regula, qui se defensorem [n] veritatis insimulat, et veritatem ipsam, munerum acceptione commaculat; audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum, et pauperem pro calciamentis: Ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno, et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus corde, inter fortes nudus effugiet.
Has omnes [o] constitutiones [p] ęcclęsiasticas, quas summatim braeviterque perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo clericus, aut laicus, harum sancioni [q] oboediens esse noluerit, si clericus fuerit, excommunicationi subiaceat. Si vero laicus fuerit, et honestioris licet [r] personae [s], medietatem facultatum suarum amittat, fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est amissione [t] rerum suarum [u] multatus, in exilio deputetur.
Quaecumque a parentibus nostris diversis [w] sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta, circa sacrosanctas ęcclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur, omnibus qui ęcclęsiis serviunt, tui id deferatur, quia temporibus nostris, addi potius reverentiae cupimus, quam ex his quę [x] olim praestita sunt mutari.
Maxime ultimorum trium capitula istorum librorum, apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his condendis [y] maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina, praeter trium, id est, Leonis Sergii et Georgii hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius [z] ea nosse voluerit: Istorum legat autentica, quibus illa inserta reperiet. Interdum haec discendo et amando, atque operibus conplendo non neglegat, quia dominus novit pro amore et utilitate sanctae dei ęcclesiae ut horum ||fol. 123rb|| in proemio [a] praelibatum est, sunt collecta isticque inserta, legentibus pascua, custodientibus gloria, operibusque [b] hęc complentibus vita ut tribuatur aeterna, oramus.
Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessarie [g] providimus, ut hi qui fidem Christi expetunt, et provectę aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant instruantur, et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte [h] baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati [i], et pęnitentiae publicae sunt subacti, donec per pęnitentiae satisfactionem, reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina, et auctoritas canonica ab ęcclesiarum liminibus, et a castris militaribus, ne ruina sint populi sequestrat, multo magis ab his sacris officiis, usque ad tempus poenitentiae ut iam dictum est peractum, sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempr canonum, baptismata non celebraentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum [l] institerit, fieri ||fol. 123va|| prohibent, in tantum, ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ęcclęsiasticis arceant.
De eo etiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intellegant pactum, quod cum deo in baptismate fecerunt. Pactum, quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam, aut ad infidelitatem, aut heresim, aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam, aut ad invidiam, aut ad cetera vicia [n] spiritalia quae ex radice superbie [o] prodeunt labitur.
Quid sit abrenuntiare diabolo operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo, et auditores in discendo et opere complendo, abhinc ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenuntiare igitur diabolo est, penitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex angelo dęmonem fecit, que [p] est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia quę ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli haec est, quae est [q] in pompa mundi, id est ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit ęlatio, quae multocies honestati solet adscribi [r], et cetera huiusmodi, quae de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt, quae unusquisque fidelis, tempore baptismatis a se reiecit, Christoque se mancipavit, pactumque cum deo fecit, ne penitus ad ea quibus abrenuntiavit rediret. Verum si iura humanę pactionis ||fol. 123vb|| firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis, et ad utilitatem ęcclesiae militibus Christi praeparandis, et educandis abhinc maius studium adhiberet, et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum, scolasticos suos eidem concilio adesse, faciat, quatenus et ceteris aecclesiis noti sint, et eius sollers studium, circa divinum cultum, omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositionem manuum, spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten baptismum: Ita etiam traditionem sancti spiritus, a ieiunis [u] pontificibus convenit caelebrare.
Ut presbiteri sicuti actenus factum est, indiscrete per diversa loca [v] non mittantur [w], nec ab episcopis, nec ab his praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam, et animarum pericula, aut [x] ęcclęsiarum in quibus constituti sunt neglegantur officia.
De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum, vitam et conversationem morumque emendationem, eorum qui gradum ammittunt [a], tam per se quam per ministros suos noverit, eosque canonicae poenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur: Presbiter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, ||fol. 124/123ra|| aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet, et sub penitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis quia fas non est, nec canonicis propter quorundam episcoporum incuriam, legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus proborum solus missam celebrare praesumat, quia ita nec verba domini salvatoris, quibus misteria corporis et sanguinis, suis discipulis celebranda [c] contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actis apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo [d] modo invenitur. Unde conveniendus, immo interrogandus [e], nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit: dominus vobiscum, et a quo illi [f] respondetur, et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando domino inter cetera memento domine, et omnium circumastantium, cum nullus circumstet dicit. Quae consuetudo, quia [g] apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur, et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Sepe namque in aliis conciliis, et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut [k] unaquaeque [l] ęcclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter, una tantum sit contentus ęcclesia.
Inter cetera vero admonitionis nostrae officia, satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor, victor resurrexit a mor||fol. 124/123rb||tuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani, ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere, et Iudaei, carnali more sabbatum carnaliter observare satagunt: Quanto magis Christianę religionis devotio, ob memoriam dominicae resurrectionis, eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus, quosdam in hac die, opera ruralia exercentes, fulmine interemptos, quosdam artuum [m] contractione multatos, quosdam etiam visibili [n] igne absumptos [o], subito in cinerem resolutos, pęnaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges, et principes, cunctique fideles huic diei [p] debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant.
Illud etiam quamquam sepe admonitum sit nobis iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum cęlebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Et necesse est, ut unusquisque episcoporum, huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua poenitus amoveat [q]. Et si quis presbiterorum abhinc, excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas conpellit, ne populus [r] dei sine missarum celebratione, et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat. Missarum celebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque [s] prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est, missam non audiri quam eam ubi non licet nec oportet cęlebrari aut audiri.
Quia ergo quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus: ||fol. 124/123va|| Ut si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.
Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus [t] multos proborum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse depraehendimus.
Depraehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quedam feminę sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant, quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus.
Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum [v], et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae abbatissae, et aliquae ex sanctimonialibus, viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere praesumant, ideo [w] nonnullae taliter velatę, putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut si aut abbatissa aut quaelibet sanctimonialis, post hanc diffinitionem, in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes, residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est: Maiori solertique studio admonendas esse, et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus suae saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo, et propria noxiaque [a] libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum ||fol. 124/123vb|| suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes quod dicitur: vidua quae in deliciis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus, quia quorundam relatu didicimus, in quibusdam provinciis, contra legem divinam canonicamque [b] institutionem, feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, sacrataque vasa inprudenter contingere, et indumenta sacerdotalia et presbiteris administrare, et quod his magis indecentius ineptiusque [c] est, corpus et sanguinem domini populis [d] porrigere, et alia quaeque, quae ipso dictu turpia sunt exercere inhibuimus: Ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi, et in decretis Gelasii papae copiose [e] invenitur; ut nullus canonicorum vel monachorum, nisi praedicationis causa.
Quia etiam comperimus [f], quosdam canonicos, et monachos, posito religionis suae pudore, monasteria, alicuius certe necessitatis causa, et hoc licentia episcopali [g], qui ab eo sua vice fungitur, monasteria monachorum aut canonicarum adire [h] praesumat, sanctimonialium tam monachorum quam canonicarum, inconsulto [i] episcopo suo inprudenter, atque inreverenter audire, qui obtinere solent, se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis, aut familiaritatis, aut certe nescio cuius conlocutionis gratia, quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis, aut certe inevitabilis [k] necessitas id facere coegit. Et hoc nullatenus sine licentia [l] episcopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur; quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi, nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio virorum, religiosorum, et religiosarum ||fol. 125/124ra|| feminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus, in monasteriis puellaribus missarum caelebrationes faciende sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite [m] peractis, non ad secretas collocutiones [n] sanctimonialium, se ullo modo divertant, sed cum ministris suis ilico egrediantur. Porro, si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ęcclesia coram sancto [o] altari adstantibus, aut procul testibus faciant. Si autem infirmitas praepedierit ut in ęcclesia eadem confessio fieri nequeat: In quacumque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter quid [p] procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus, relicto monasterio suo, idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua, modum poenitentiae inponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus, quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominicae qua dicitur pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superhabundantiam non exiges, ego dominus deus vester: In tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus, atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis, pauperes adfligant, opprimant, et exhauriant, adeo, ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant: In quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud quod in libro exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgeas [q] eum quasi exactor, nec usuris opprimas [r]. In libro quoque Levitico: si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram, nec amplius quam dedisti. Time deum tuum ut vivere possit frater tuus, apud te. Et in libro Deutronomii: Si unus inquit [s] ||fol. 125/124rb|| de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra quam dominus deus tuus daturus est, tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo eum indigere prospexeris. Item in eodem: Cave ne forte surrepat [t] impia cogitatio, et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat, mutuum commodare [u], ne clamet contra te ad dominum, et fiat tibi in peccatum, sed dabis ei nec ages quippiam callide [v] in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis ad quę [w] manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, et ut inminuamus mensuram et augeamus siclum, et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. Hieronimus in expositione Hezechielis prophetę: putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solet [x] in agris frumenti, et milii, vini, et olei, ceterarumque specierum usura exigi, sive ut appellat [y] sermo divinus superhabundantiae: Verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios, et in messe [z] recipiamus quindecim, hoc est, amplius partem [a] mediam. Qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet [b] portionem, et solent argumentarie [c] dicere, dedi unum modium, qui rasos fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate, novem semis de meo habeat? Nolite errare inquid apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis braeviter fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti; habenti utique dare non debuerat, sed ||fol. 125/124va|| dedit quasi [d] non habenti [e]. Ergo quare plus exigit, quasi habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari, et superhabundantiam quicquid [f] illud est, si ab eo [g] quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inaequalitate et modiis iniustis, et sextariis quae domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue [h] nobis patet, eo quod in diversis provinciis diverse [i] ab omnibus poene habeantur. Obtamus, et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione, aut habeat aut haberi permittat, quoniam hac occasione, multos pauperes adfligi, in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina improbat et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame, et pestilentia [k] flagellatus, et ęclesiae status infirmatus, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exaggerantes [l], quamquam in sacris eloquiis satis sit [m] exsecrata, nos necessarium praevidimus: Iterum nostra ammonitione, et exhortatione [n] praecaveri, omnino oportere, sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis, et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris, ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere, igne cęlesti conflagratę, infernique hiatu quinque absortę [o] sunt civitates, necnon et XLta, et eo amplius milia stirpis beniamineae, mucrone fraterno confossa sunt. Hęc porro indicia, et evidentes vindictae declarant quam destabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vicium [p] extet. Extant et alia [q] pernitiosissima mala quę [r] ex ritu gentilium remansisse non dubium est, ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, ||fol. 125/124vb|| divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet, de quibus in lege dicitur: Anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui, sanctificamini et estote sancti, quia [s] ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego sum dominus qui sanctifico vos. Et alibi, magos et ariolos et maleficos, terrae vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam praestigiis atque diabolicis inlusionibus: Ita mentes quorundam inficiunt, populis amatoriis cibis, vel filacteriis ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim suis maleficiis [t] aera [u] posse conturbare, et grandines inmittere, futura praedicare, fructus et lac auferre, aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Quae ut fuerint huiusmodi reperti viri, seu feminę, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius, ausu nefando, et temerario servire [v] diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anciritano titulo XXIII. ita scriptum est: Qui divinationes expetunt, et, more gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica [w], expiandi causa sub regula quinquennii iaceant, secundum gradus poenitentiae definitos. Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis ubi licite et inpune multi [x] se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur, et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vicia [y], quae ita habentur, quasi naturaliter in usu [z], ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant, sicut sunt ea quę apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detrac||fol. 126/125ra||tiones, invidiae, inimititiae, quae homines iuxta eundem apostolum a regno dei excludunt, ita inquiens, qui enim talia agunt, regnum dei non consequentur. In tantum enim ea inpudenter [a] et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit: letantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes Christiani, haec et subtiliter intellegant, et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et propter haec a regno dei se alienos faciant, similiter etiam de otioso sermone, pro quo iuxta domini vocem omnes reddituri sumus in die iudicii rationem. De scurrilitate [b], et stultiloquio, et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum, maledicentes, regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso, noxio, assiduoque [c] iuramento, et obscenis turpibusque canticis, omnibus Christianis intellegendum observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes, per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur quae braeviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia, et nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus nostris [d] humiliter innotescere, et fideliter denuntiare, necessario iudicavimus. Sed et parrochias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne quod absit per suam ignorantiam, et nostram neglegentiam, huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Congessimus [e] etiam in opere conventus nostri, nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum in commissa prolixitate mentionem tantum facimus. Scilicet, quod nosse eos oporteat, coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda. Et uxores habentes, neque pelicem neque concubinam ||fol. 126/125rb|| habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque utpote vasi [f] infirmiori honorem debitum debeant inpendere, et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis, et qualiter a coitu praegnantium uxorum viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit, et quod nisi [g] causa fornicationis ut dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda, et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur, sive etiam qualiter incerta Christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque [h] a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda. Et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia sęcularia publicaque placita habenda, et quod qui haec in ęclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent; de iusto iudicio iudicando, et munerum [i] acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et detractione vitanda, necnon et de ceteris quae longum est, dinumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia, pernecessarium corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate, et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Haec fideles nos et devotissimi [k] famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit secundum [l] sanctam ordinationem vestram, de his quę ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his quae populis necessario [m] adnuntianda et admonenda praevidimus. Illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis, quae in nostris conventibus [n] gesta sunt excerpentes, in unum redigendo succincte [o] et ordinatim adnotavimus, sed quamquam ||fol. 126/125va|| ordine praepostero de his quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus: Nullatenus oblivioni tradidimus, sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte [p] inspiciendo, legendo, et audiendo, vestra cognoscere possit sollertia [q]. De quibus, et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum fideliter egerimus.
Ut quid rex dictus sit, Ysidorus in libro sententiarum scribit, rex enim, inquit [r] a recte agendo vocatur, si enim pie et iustae et misericorditer regit, merito rex appellatur, si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem ut idem Ysidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste, et misericorditer regentes [s], regis nomen adepti. Impie vero, iniuste [t], crudeliterque, principantibus, non regis sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant, sensusque [u] proprios, bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione conponant; recte igitur illi [v] reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt; ad [w] quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedistinationis et gratiae [x] scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est, vas misericordiae praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat. Et vera cordis humilitate praeditus [y], culmen regię dignitatis, sanctae religioni [z] subiciat, si magis in timore servire deo ||fol. 126/125vb|| quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat [a], si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctae matris ęcclesiae catholicae meminerit filium, ut eius compatiatur [b] tranquillitati, et [c] per universum mundum prodesse suum faciat principatum, magis enim [d] Christianum regitur ac propagatur imperium dum aecclesiastico statui per omnem terram consulitur [e], quam cum in parte quacumque terrarum, pro temporali securitate pugnatur. Unde et Ysidorus scribit: principes namque seculi numquam intra ęcclesiam potestatis adeptae culmina tenent, nisi [f] ut per eandem [g] potestatem disciplinam aecclesiasticam muniant, ceterum intra ęcclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere per doctrinę sermonem, potestas hoc imperet per discipline terrorem. Sepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit, ut quod [h] qui intra ec̨clesiam positis [i] contra fidem et disciplinam ecclesiae, utilitas exercere non praevalet cervicibus superborum potestas principalis inponat. Salomon in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium specialiter est, populum [l] dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse, ęcclesiarum et servorum dei, viduarum, orfanorum, ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi in quantum possibile est, esse, debet. Primo ut nulla iniustitia fiat. Deinde si evenerit ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem dilitescendi [m], sive audatiam male agendi cuiquam relinquat. Sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit, quippiam ||fol. 127/126ra|| mali quod admiserint, nequaquam incorrectum, aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem, erit et modus correctionis. Unde oportet ut ipse qui iudex est, iudicium, et causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste, aut neglegenter pauperes oppressionem pati permittant. Scire autem et unumquemque cuiuslibet sit ordinis, oportet, quia si de otioso sermone deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator. Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate iudicio meo. Oculus fui cęco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam, diligentissime investigabam, conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon rex: Qui sedet in solio iudicii, dissipat omne [n] malum intuitu [o] suo. Item idem in libro Sapientię: Diligite iusticiam qui iudicatis terram. Sentite de domino in timore, in bonitate et in simplicate cordis querite illum. Item ibi: audite ergo reges et intelligite [p], discite iudices finium terre. Prebete aures vos qui continetis [q] multitudines, et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis, et virtus ab [r] altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum ||fol. 127/126rb|| essetis ministri eius non recte iudicastis, neque custodistis legem iusticię neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrende et [s] cito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet [t]. Exiguo enim conceditur misericordia. Potentes enim potenter tormenta patientur, non enim mensuram et personam cuiusquam respicit dominus, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia, regio nomini et officio convenientia, super quibus colligendis vestra sancta devotio, idcirco magnum vobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum, et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exaggeratione [u] vestrum animum onerare. Quare [v] deo omnipotenti gratias uberrimas, ac multiplices referimus, qui ita [w] vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iusticiae, operibus misericordiae, caeterarumque sanctarum virtutum perfectione, sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi, et imitandi sitis; verum quod nos si hec vobis caelitus attributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri, vos ad ea peragenda admonere immo ammonendo exigere a vobis quomodo debueramus. Vos econtra propter divinum amorem et honorem, et admonendo nos ad potiora provocatis, et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus, ut bonum quod cępistis, deo opitulante indesinenter perficere non gravemini ||fol. 127/126va||, et in adinplendis operibus iusticiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis, quoniam non inchoantibus sed perseverantibus praemium aeternę vitę datur, et iuxta veritatis vocem, qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis dei constituendis, magnum studium [x] atque sollertissimam adhibeatis curam, quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio Christiana in multis labefactando, dampna detrimenti sui patietur, et animę vestrae quod non optamus periculum generabitur.
Similiter deposcimus ut in [y] abbatissis constituendis, vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis sepe est admonitum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris, et rei publicę ministris qui vice vestra populum dei regere gubernare, atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis. Semper illud attendentes quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: provide, inquit [z] de omni populo viros potentes et timentes dominum, quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue [a] ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit referent [b] ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque [c] tibi sit partito [d] in alios onere. Si hoc feceris implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: ||fol. 127/126vb|| Iudices inquit [e] et magistros constitues in omnibus portis tuis quas dominus deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in aliquam partem declinent [f]. Item ibi: dixique [g] vobis in illo tempore: non possum solus sustinere vos, quoniam dominus deus vester multiplicavit vos, ut [h] sitis hodie sicut stellę cęli plurimę, dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciat [i] vobis sicut locutus est, non valeo solus vestra negotia sustinere, et pondus et iurgia; date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus [k] vestris. Sed et in libro Paralipomenon [l] ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrę in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca, et praecipiens iudicibus, videte ait quid faciatis [m], non enim hominis exercetis iudicium sed domini, et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit, sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est, apud dominum deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum [n]. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramque [o] salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem, atque stabilitatem, ut vestra [p] pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis vestrae ministri custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus, et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonę opinionis condimentum, caritatem pacem atque concordiam omni simulatione et calliditate postposita adinvicem habeant: Ut secundum dei voluntatem, et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et vęri vobis adiutores in omnibus concorditer exsistant; tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri, et totius ||fol. 128/127ra|| regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint, et invicem dileccionem habuerint; decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat, et imitabilis exsistat, et fama suae bonę opinionis, sive aliis imperii vestri subiectas [q] sive exteras nationes habundantissime perfundat; ubi igitur omnes dissensiones, et discordiae dirimendę, et omnis malicia [r] imperiali auctoritate est, comprimenda. Necesse est, ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros quos vobis divina pietas largiri [s] voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis [t], et ut in mutuę dileccionis caritate, et fraternitatis amore atque unanimitati [u] concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistatis [v], et ne inlicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique [w] circumspeccione nihilominus [x] invigiletis [y]. Adtendentes beatum Iob, cuius studium ut beatus Gregorius in moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale exstitit, ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam ad [z] David instruentem Salomonem filium suum, de quo in libro primo Malachim [a] legitur: Ego inquit [b] ingredior viam universę terrę. Confortare et esto vir fortis, et observa custodias domini dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias cerimonias eius, et iudicia eius, et praecepta et testimonia sicut scriptum est, in lege Moysi, et in libro Paralipomenon: Tu autem Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Tobiam [c] de quo legitur, ||fol. 128/127rb|| quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere deum docuit, et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum, omnibus inquit [d] diebus vitę tuae habeto deum in mente, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas [e] praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac elemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiet [f] ut nec a te avertatur facies domini, quomodo potueris ita esto misericors, et cetera. Item paulo post, adtende tibi fili ab omni fornicatione, et preter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire, superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim inicium sumpsit omnis perdicio. Et idem, non post multa: Consilium semper a sapiente perquire. Omni tempore benedic deo, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua [g] in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo filii patrem vestrum, servite domino in timore, et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi, et filiis vestris mandate, ut faciant iusticias et elemosynas, et ut sint memores dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis innotescimus [h] vobis, quod ea quae in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet, quod a principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas doceat, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte et ex toto dimissum sit, ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis quę superius continentur, necnon et in his quę praesenti anno conscribi, et per missos vestros ob vicia [i] comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt quę a pastoribus aecclesiarum, et ||fol. 128/127va|| a principibus et a reliquo populo hactenus [k] neglecta exstiterunt, et aliter quam divina auctoritas se [l] habeat, in his eos egisse et [m] agere novimus; sed si [n] hęc nostra sacerdotalis admonitio, effectum deo operante per vestrum bonum studium ab hinc optinuerit: Credimus quod multa quae a multis aliter quam divina auctoritas se habeat dimissa sunt, quę non tenebant corrigentur; nam et illud quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret quae causę id effecerint ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis in quibus sicut diximus multa negligebantur [o] specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore, iam inolevisse cognovimus, id quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ęcclęsiasticas prosiluerit, et sacerdote [p] partim neglegentia, partim ignorantia, partim [q] cupiditate in secularibus negociis et sollicitudinibus, ultra quam debuerant se occupaverint. Et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum exstitisse, dubium non est; sed quia deo miserante a progenitoribus et genitore vestro, et a vobis multa correcta gratulamur: Si ea quę admonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfeccionis statum, vestra intentio nostraque devocio deo cooperante pervenire, possit. Verumtamen quia novimus statum huius regni sub tali condicione et tenore crevisse, atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque [r] praedecessoribus [s] nostris, sive scilicet ab episcopis sive a principibus hanc causam ex toto correctam: Non fuisse, propter haec quę suo tempore dici possunt, et pondus tantę considerationis ||fol. 128/127vb|| parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium, nec spatium temporis, nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat habuimus: Ideo haec congruentiori et aptiori tempori vita comite, si deus ita annuerit tractanda ac consideranda distulimus, quoniam tantę [t] considerationis perfeccio indiget adsensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione, necnon et studio sacerdotum, et oboedientia vel concordia populi, et congruentia [u] loci temporisque [v] spatio. Porro de episcopali libertate quam deo annuente vestroque adminiculo suffragante, adipisci ad dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium [w] debitum minime subtrahatur, sed si possibile fuerit, potius augeatur.
Quia iuxta sanctorum patrum tradicionem novimus, res ęcclesię vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia [y] pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante conferre optamus; tamen ut [z] ab ecclęsiasticis [a] non dividendis rebus illius ęcclęsiae suspitionem dudum conceptam penitus ammoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram [b] vel progenitorum nostrorum voluntatem, vel ex||fol. 129/128ra||emplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in dei nomine sancta ęcclęsia suo liberius potiretur honore, assensum [d] ordini aecclęsiastico praebuimus, ut scilicet episcopi, per eleccionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione, ob vitę meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonica professio, a multis partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, opere precium duximus, deo annuente apud sacrum conventum, ut ex dictis sanctorum patrum velut [e] ex diversis pratis, quosdam vernantes flosculos [f] carpendo, tractando, in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere, et canonicis vel sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus [g] ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur. Et modis omnibus sive a canonicis sive a sanctimonialibus canonice [h] degentibus deinceps observetur; sed et de ecclęsiarum honore quomodo deo adiuvante quantum in nobis est, vigeat. Similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse, dinoscitur.
De episcopis vero in Longo||fol. 129/128rb||bardia constitutis qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est, ne ulterius fiat, quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes abici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incęstis nuptiis [i], necnon et de ęcclęsiis que inter coheredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his ęcclęsiis, quę nimium rebus propriis sunt attenuatę, vel certę de his rebus quae nuper necessitate compellente a nonnullis aecclesiis sunt ablatę: Et si qua sunt alia sive in aecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quę pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec domino favente consulta [k] fidelium fide facultas [l] nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut deo opitulante effectum optineant, per tempora hic inserenda censuimus.
Monachorum siquidem causam qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit ex se ipsis eligendi abbates licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quiete [m] vivere, propositumque suum indefesse custodire [n], ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum foret [o], et inviolabiliter conservaretur confirmavimus.
Si quis de alio chrismate, quam de illo novo ||fol. 129/128va|| quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit baptizare nisi praeoccupante morte temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae dampnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium quo spoliari possit iam nudatus. Ideo nisi iusto iudicio [p] decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendatium quęrit, idcirco omnibus caute agendum est.
Ut nullę causę a iudicibus aecclesiasticis audiantur, quę legibus non continentur, vel quę prohibitę esse noscuntur.
Quaerendum in iudicio, cuius sit conversationis et [q] is qui accusat, et is qui accusatur.
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur his [r] qui Christianę religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes cęlebrari, ab episcopis vel a presbiteris.
Omne pactum posteriori dissolvitur pacto [s], homo vero liber, statum suum et peiorare et inmeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus, non est, credendum.
Ita consulendum est, fratribus, ut non videamur [u] destruere quod ędificatum est. Si enim quod ędificavi destruo, praevaricatorem me ||fol. 129/128vb|| ipse constituto.
Clerici qui in quacunque sedicione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterium poenitentiae contradantur.
Lex imperatorum, non est supra legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea quę sacerdotibus ad consilium accipiendum, deumque placandum fit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Spiritalis iudicat omnia, ipse autem a nemine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si qui [c] erga episcopum vel auctores [d] ecclesię, quamlibet querelam habere iustam crediderint [e], non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter non semel sed sepissime, ut ab eis aut suam iusticiam, aut iustam recipiant excusacionem. Si autem hoc [f] non egerint, ab ipsis et [g] ab aliis communione priventur, tanquam apostolorum patrumque [h] aliorum contemptores. De quibus ait propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos, sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a domino esse collatam, et quod eorum monitis parere, atque excommunica||fol. 130/129ra||tioni humiliter succumbere debeant.
Presbiteri qui sine iussione proprii episcopi de ęcclesiis, ad alias ęcclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ęcclesias in quibus primitus sunt instituti.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit, aut habuerit, forte suspectum [k], vocem appellationis exhibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano, quia unum deum patrem habemus in caelis, et unam matrem ęcclesiam, unam fidem, unum baptisma. Ideo in una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram hereditatem regni celestis cupimus pervenire, quia non est, dissensionis deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur.
Ut episcopi potestatem habeant res aecclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare, secundum canonum auctoritatem volumus, ut [l] et [m] laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orfanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam, et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias faciendas, et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium, neque per periurium aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis episcopo, vel aliis ministris, intra aecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria, vel divina misteria conturbaverit, vel laetaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et ex||fol. 130/129rb||ilio tradatur.
Admonemus atque praecipimus, ut decimas deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse dare sibi constituit, quia timendum est, ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
Reum confugientem ad aecclesiam, nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores aecclesiarum, pacem et vitam ac menbra eis obtinere studeant, tamen legitime componant, quod inique fecerunt.
Si quiscumque ex gradu aecclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hereditas eius ad aecclesiam ubi servivit devolvatur. Similiter de sanctimonialibus.
Praecipimus, ut in ęcclęsiis aut in domibus aecclesiarum vel atriis, placita saecularia minime fiant.
Quicumque beneficium aecclesiasticum habent, ad tecta aecclesiae restauranda, vel ipsas aecclesias emendandas, omnino adiuvent [o] nonam, et decimam reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali condicioni cum suis facultatibus subiciantur.
Oblationem quoque et pacem in aecclesia facere iugiter ammoneatur populus Christianus, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est, remedium animarum, et in ipsa pace, vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vicia [p] pululant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerint, excommunicandos [q] esse decrevimus, usque ad emendationem congruam [r].
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, ||fol. 130/129va|| sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus demoretur.
Precipimus ut unusquisque conpater, vel proximi spiritales filiolos suos catholice [s] instruant.
Canticum turpe atque luxuriosum, circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus sit.
Ut episcopi, abbates, ante se ioca turpia facere non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et leccio divina ibi [t] personet [u], et sumant cibum cum benediccione et laude domini secundum apostolum: sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude dei facite.
Ut episcopi, iudices, iudicia iusta discernant, quia sunt quędam modo iudicanda, quędam dei iudicio reservanda. Scriptum est, enim: Nolite iudicare ante tempus quoadusque veniat dominus qui et inluminabit [v] abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a deo. Et illius [w] memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de aecclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi nil eis praestetur; hoc vero, quod discedentes reliquerunt: Non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant, qualiter deo militare, animasque eorum melius valeant custodire, ne propter aliquam necessitatem occasionem quęrant [x] vagandi, et inter ipsos ||fol. 130/129vb|| propter hoc locus temptandi, detur diabolo.
Ut viduae non sint in deliciis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant sicuti decet.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor [y] vectigalium vel curationis domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eius [z] ex quacumque causa vel persona sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, aecclesiae suae eas vendicare [a] sanccimus [b]. Si vero clerici hoc [c] fecerint, poenam pecuniarum quam episcopus existimaverit exigere aecclesiae vendicandam [d]. Hi vero qui acciones suas eis commiserunt, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ęcclesiam, vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt [e] habeant accionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exaccione crediderit vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum conpellatur exsolvere.
Ut si quilibet hominum res aecclesiae per mendacia [f] vel mala ingenia in precariam sibi acquirere [g], et habere voluerit, et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris aecclesię delata fuerint, ipsa ęcclesia res suas quę ei mendaciter abstractę fuerunt, pleniter absque ullius contradiccione omnimodis recipiat. Ille vero qui res suas per eadem mendatia propter cupiditatem ipsius precariae, eidem ecclesiae tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.
Paenitentiam ||fol. 131/130ra|| agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi [m] antiqui moris ordo servatur, ut a domno imperatore impetretur adiutorium, qualiter si qui publice peccat, publice multetur penitentia, ut secundum ordinem canonum, pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.
Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus, ad tutelam vel curacionem vocentur, tantum munus administrationis in hoc concedetur suscipere. Si tamen intra IIII. menses per conpetentem iudicem in scriptis manifestaverit, quod huiusmodi munus sua [n] sponte recepit, et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non patiatur.
Perlatum ad nos est, quod inter heredes aecclesiae in rebus propriis constitutę dividantur, et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris IIII. partes fiant, et singulę partes singulos habeant presbiteros, quod [p] sine discordia, et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi aecclesiae inter heredes dividi non debeant, et si in contentionem venerint, et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice [q] fungi non possit: Precipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum solempnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant, et pari voto atque consilio, aecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.
Dictum nobis est, quod quidam de plebe, bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis confirmentur [t]. Unde nobis visum est, eandem confirmationem, ||fol. 131/130rb|| sicut nec baptismum iterari minime debere, quia [u] bis vel amplius baptizatus aut confirmatus, non seculo sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat, vel spectaculis attendat, per III. annos a sacro ministerio prohibeatur, et si dignam paenitentiam fecerit reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia, potestativa [v] quadam praesumptione dirimant, non adtendentes illud evvangelicum: quod deus coniuncxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes, dominis suis serviant, et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere prospeximus, quod quidam dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt; quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur. Sollerti [w] indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur quę per corpus gesta sunt, et ea quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est, itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus viciis sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat, quia aut cogitatione, aut quod est gravius opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia, vel certe huiuscemodi animę pestes, tanto periculosius ledunt, quanto subtilius serpunt.
Nullus, sub romana ditione constitutę aecclesię vel sinodo||fol. 131/130va||chiae vel monasterii rectores earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio est, venditio, donatio, permutatio, emphiteoseos perpetuum contractum, et omnes omnino se ab huiusmodi alienatione [x] abstineant. Tabellio vero qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur [y]. Iudices [z] qui talia censuerint [a], et dignitatem et facultates amittant.
Quidam deo solummodo confiteri debere dicunt peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent, quod utrumque, non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut et deo qui remissio est peccatorum, confiteamur peccata nostra, et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me iniusticias [b] meas domino, et tu remisisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem: Confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem ut salvemur. Confessio itaque quę deo fit, purgat peccata, ea vero quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgentur peccata; deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor, plerumque [c] hanc praebet suae potentiae invisibili administracione, plerumque medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante, non est personarum acceptio apud deum, et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc paenitentiae iudicio praecavari [d] debet, ut nullus sacerdotum umquam aut gratia, aut odio alicuius personę, secus [e] iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illis secundum sanctarum scripturarum auctoritatem, aecclesiasticamque [f] consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo [g] qui corporibus medicinam inferre conantur [h], nequaquam propter personę cuiuslibet ac||fol. 131/130vb||ceptionem his quos sanare cupiunt cauterio aut ferro aut duris aliis quibus licet rebus parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum sed animarum medici existunt. Neque pensanda est poaenitentia, quantitate temporis, sed ardore mentis et mortificatione corporis, cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iuditium accusare, sed ad episcopum, et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat; haec omnes episcopi custodiant, et praefecti [i] romani, et praetores populi, et provinciarum praesides, ut curent [k] citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus XII. [l] libras auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis aecclesiarum recludatur, poenas luiturus [m] et officium perdat.
Multi quod non sine dolore dicendum est, in paenitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem, et si carnium esus, et vinum eis interdictum est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione, in tantum deliciis suis indulgent, ut deliciosius, his interdictis, aliorum ciborum vel potionum appetitu vivere cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia quę in poenitentibus potissimum vigere debet, et quorundam ciborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere [n] debet, ille inquam ille magis parsimoniae servire censendus est, qui sibi non solum quorundam [o] ciborum ac potionum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam industria peccantes, propter elimosinarum lar||fol. 132/131ra||gionem, quandam sibi promittunt inpunitatem, elemosina [p] enim extinguit peccata iuxta illud, ignem ardentem extinguit aqua, et elemosina, extinguit peccata [q]. Sed ea quę aut necessitate, aut casu, aut qualibet fiunt necessitate, vel fragilitate. Ea vero quę ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt, quia qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet ut elimosinam faciat, sed ideo [r] elimosinam facere debet quia peccavit. Mentem enim et corpus, quae libido traxit ad culpam, affliccio et contritio debet reducere ad veniam.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et quę in monasterium introduxit, et quę non introduxit, in [s] dominio monasterii sint [t], et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem pęnitentiae peccata sua confitentibus, aut per antiquorum canonum institutionem, aut per sanctarum scripturarum auctoritatem, aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, inponi debet, repudiatis ac penitus eliminatis libellis quos paenitentiales vocant, quorum sunt certi errores, incerti auctores, de quibus rite dici potest: mortificabant animas quę non moriebantur, et vivificabant animas quę non vivebant [u], qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt pęnitentiae modos, consuunt pulvillos, secundum propheticum [v] sermonem, sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate, et quod est gravius ducti cupiditate, presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum aecclesias dant, vel auferunt. Unde oportet ut canonica regula servata, nullus absque consensu episcopi, cuilibet presbitero aecclesiam det, quam si iuste adeptus fuerit, hanc non nisi culpa sua coram episcopo, canonica severitate amittat [w].
Sunt in quibusdam locis scotti qui se dicunt episcopos esse, et multos neglegentes, absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant, quorum ordinationem quia plerumque in simoniacam incidit heresem, et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere, omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus, laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur; quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintiae eum teneat et taxeotas vel curiae suae connumeret.
In cęna domini, a quibusdam perceptio eucharistiae neglegitur, quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis his quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, aecclęsiasticus usus demonstrat. Cum etiam pęnitentes, eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconcilientur [x].
Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent, sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis, inducat presbiteros aecclesiae et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum dominus, et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, ||fol. 132/131va|| quę animi corporisque medetur languoribus.
Si sponsus, vel sponsa intraverit monasterium, id quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et quo apparatu missarum solemnia exceptis basilicis celebrari debeant [z] in concilio Laodicensi ita scribitur: quod non oporteat in domibus oblationes cęlebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Quęcumque ad [a] aurium et [b] oculorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum, aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent, quia per aurium oculorumque inlecebras viciorum [c] turba ad animum ingredi solet; histrionum quoque turpium, et obscenorum insolentias iocorum, et ipsi animo effugere, ceterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
Nemo aecclesiam ędificet, antequam civitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et ante praefiniat qui ędificare vult, quantum [d] ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum ędificet.
Sacerdotibus non expedit saecularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis, venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbiteri quoque et diacones, in omnibus bonorum operum exhibitionibus sui [e] episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate quę episcopo ordinanda sunt, eadem et sibi observanda esse, cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest, tamen non audeat in eo sacras [f] facere missas, sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur, praefectus praetorii qui hoc cognovit et non prohibuit, libra [g] auri multabitur.
Episcopi quidem, maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res aecclesiasticas ęcclęsiis collatas, cauta circumspeccione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Licitum sit episcopis, praesentibus presbiteris [h] et diaconibus, de thesauro aecclesiae familię et pauperibus eiusdem aecclesię secundum canonicam institutionem iuxta quod indiguerint [i] erogare.
Si diaconissae [k] nupserint [l], gladio ultoris sternantur [m], et facultas earum [n] aecclesię ubi serviunt addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vendicentur [o].
Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, trigesimum aetatis annum, sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum, tamdiu donec possint et mores et actus eius animadverti, et tunc si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parrochiam suam diligenter perscrutari nitatur, ne aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam conmigrans, officium celebrare praesumat sine litteris commendaticiis [p], ||fol. 133/132ra|| sicut olim multis in locis actum esse, repertum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam fęminam, bona amborum ęcclesia vendicet in qua talis mulier habitavit, ipsi [q] tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hec mulier non consensit, cum suis rebus monasterio cauciore [r] tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis [s] laicis non vindicetur: Comes primitarum haec nostro fisco addicat. Si vero praeses provintię vindictam tali crimini inponere [t] neglexerit, cingulo careat et V. libras [u] auri fisci viribus dare conpellatur.
De titulo minori ad maiorem transire [v] nulli presbitero [w] licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus est, quod si inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, qua et episcopus qui [x] de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Ut decimę quę singulis dabuntur aecclesiis, per consulta episcoporum a presbiteris ad usum aecclesię et pauperum summa diligentia dispensentur [y].
Si quis quolibet modo blasphemiam [z] in deo iactaverit, a praefecto [a] urbis, ultimo supplicio subiciatur, qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes viduae cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio et bona ab eis nota sit conversatio, ne forte de eisdem dici possit ab apostolo: quae autem in deliciis sunt viventes, mortuę sunt.
Comitibus, iudicibus, et reliquo populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes, et oboedientes, propter dei amorem, suique gradus honorem, semper ab eis ut illi querant consilium. Illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audiant [b]. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant, honorificeque [c] erga eos in omnibus agant, et sic se mutuis studeant sublevare consolationibus.
Si heredes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res quae his relicta est, auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.
Summopere [d] admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se [e] permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt qui periurare pro nihilo ducunt [f], in tantum, ut pro unius diei sacietate [g], aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint, animasque suas periurio perdere minime formidant; quam ob rem tales nequaquam ad quoslibet testimonium admittendi sunt, et hoc [h] notandum, quod non solum illi qui periurant, sed etiam qui periuriis [i] consentiunt, simili plectendi sunt dampnacionę.
Nullus Christianus pro quolibet placito vel iuditio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate. Testante scriptura quae ait: munera excecant oculos sapientium, et subvertunt verba iustorum.
Non liceat Christianis Iudeorum, neque [k] paganorum vel hereticorum res in emphitheoseos [l], vel conductionis titulo hereditare, neque ||fol. 133/132va|| suorum similiter eis accommodare.
Placita quidem sęcularia quę [m] in aecclęsiis, vel in atriis ęcclesiarum, a comitibus, vicariis [n] usque modo multis in locis habita sunt [o] ne ultra fiant, interdicendum est, cum auctoritate dominica, quae [p] expulsis de templo negotiatoribus asseruit [q] debere domum dei, domum esse orationis.
Incestuosi, parricidę, homicidę, multi apud nos heu pro dolor repperiuntur, sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonicionibus aurem acommodare, volentes in pristinis durare criminibus quos oportet per sęcularis potentiae disciplinam, a tam prava consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari. Quorum aliquos iam excommunicavimus, sed illi hoc parvipendentes in hisdem [t] perdurant [u] criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.
Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes, incantacionesque quibuslibet infirmitatibus hominum, nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus iudicandas vel etiam moribundis quicquam remedii [v] [w], non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed haec esse, laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus, genus humanum decipere nititur.
Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suę adsertionis nomen domini in vanum assumant [x], quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: ne adsumas nomen dei tui in vanum. In vanum [y] etenim nomen dei assumitur [z], quando aliquis ad singula verba quibus vult ut sibi ab [a] alio credatur, deum omnipotentem testem rei, de qua ait ||fol. 133/132vb|| invocat, eumque [b] sibi ita esse adiutorem sicut ea vera sunt quę loquitur postulat [c]. Nam et ipse dominus in evvangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti: Nolite inquit [d] omnino iurare, neque per cęlum neque per terram, neque per caput tuum, et cętęra.
Ut laici omnino, a presbiteris non audeant munera exigere, propter commendationem aecclesiae, quia propter cupiditatem plerunque a laicis, talibus presbiteris aecclesie dantur, qui [e] ad peragendum sacerdotale officium indigni sunt.
De pacis bono atque concordia ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur, inter episcopos et comites, inter clericos et monachos, et omnem populum Christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit [f] deum, et idcirco quicquid illud est, quod nos ad verę pacis studium et caritatis perfeccionem provocat, totis viribus nostris sectandum est, quicquid vero ab illa disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.
Ut comites et iudices reliquusque populus, oboedientes sint episcopo, et invicem consentiant ad faciendas iusticias, et munera pro iudicio non accipiant, nec falsos testes, ne per hoc pervertant iudicia iustorum; quia scriptum est: Iusticia elevat gentem. Iniusticia vero miseros facit populos. Ęt psalmista: Beati qui custodiunt iudicium, et faciunt iusticias in omni tempore.
Ut unusquisque episcopus semel in anno circueat parrochiam suam, noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis inpositam. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes, pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant, ||fol. 134/133ra|| et si contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur. Ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iusticiam, regalis potestas ab improbitate coerceat.
Ut presbiteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sub praetextu [g] medicinę vel sub cuiuslibet rei donare praesumant, genus enim sacramenti est, et non ab [h] aliis nisi a [i] sacerdotibus contingi debet; quod si [k] fecerint, honore priventur.
Ut quisquis beneficium de rebus aecclesię habet [l], ad tecta eiusdem aecclesię restauranda vel ad ipsas ecclesias edificandas omnino adiuvet [m].
Furti quocumque genere condempnatus, infamis efficitur.
Iubemus, ut in causa capitali [n] absens nemo dampnetur; quia neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque [o] fructus cunctos, ante litem contestatam praereptor [p] possessori restituat.
Omnes nosse volumus quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notatę utręque personę ideoque [q] proximorum copula vel stupra [r], quasi quędam turpissima pestis cavenda est, quoniam incesti usque ad canonicam separationem aecclęsiaeque per publicam penitentiae satisfactionem, magis inter energuminos vel audientes, quam inter Christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori viciatam [s] causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigant, nec a militibus faciant custodiri, sed agendum negotium suum ||fol. 134/133rb|| liberi observent, nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio, quam decem milia contemptoris.
Precipimus, ut non degradetur unaquęque provincia, sed apud semetipsam habeat iudices episcopos, et quicumque causam habuerit a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis id est a suę iustis iudicibus provinciae, et non ab externis nisi fuerit appellatum.
Notum esse omnibus volumus, quam iuste, quam sobrie, quam etiam pie vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat inquit [t] lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum qui in cęlis est, hoc est, sic iuste vivite [u], ut filii lucis nominari valeatis; quid [v] vero sobrie [w] vivere debeat quisque, monet evvangelium dicens: Videte ne graventur corda vestra crapula et ebrietate et curis huius vitę. Pie etiam vivere, vel patienter, monet Paulus exhortando [x] dicens: In omni pacientia, et doctrina, et cum pietate regere domum monet, et ne ipsa pietas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: argue cum omni imperio.
Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet, nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis quisque sacerdos permaneat, et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicendi: clama ne cesses quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit clama ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo ||fol. 134/133va|| potest excusare. Etenim de libris officialibus ut novimus patet ratio, quia nequaquam corporeo usu haec requienda ab illis erant [y], qui spiritaliter vivebant. Dicente psalmigrapho: In me sunt deus vota tua quę reddam laudationis tibi. Nos tamen qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, ut in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum, et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iusticiam discite qui habitatis terram, et quod avertat deus a nobis, idem propheta dicit: Telus adprehendit populum ineruditum. Et item alius propheta: Sacerdotes ignoraverunt intellegentiam. Item propheta: Sacerdotes non dixerunt ubi est, dominus, et tenentes leges meas nescierunt me; qua ergo fronte, qua conscientia, sacerdotem nominari se fatetur, quem dominus per prophetam nescire se dicit?
Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur, et non ad alienos, causa vagandi et protervię dimittens suam patriam transeat, sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suae provinciae iudicetur.
Volumus atque praecipimus, sicut sinodali atque canonica auctoritate a pastoribus sancte ęcclesię sepissime ammoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel in monasteriis degunt, qui beneficia habent unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint, et stipendia fratrum unde pauperiores et hi qui assidue [z] in praedictis locis domino famulantes excubant, atque ibi assiduum divinum explent officium, nequaquam assumant, aut in suis usibus convertant. Scimus enim quia absque periculo atque dispen||fol. 134/133vb||dio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis haec statuta contempserit, utrisque careat, id est, et beneficio et praebenda [a]; atque si gradibus fruitur aecclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet aęcclesia, cum omnibus nihil habentibus [b] habet commune; nec aliquid inde eis qui sibi de suo sufficiunt convenit erogare; quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi qui sua possidentes, dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo unde pauper victurus erat accipiunt [c].
Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filia matris fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districcione fieri praecipimus [d].
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit, ubi autem factum fuerit, separentur.
Omnibus igitur clericis feminas secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum, firmiter sit contradictum.
Pręcipimus ut in ecclęsiis aut in domibus aecclesiarum vel atriis placita sęcularia minime fiant.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint, et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Laetaniae autem greco nomine appellantur, quae latine [e] dicuntur rogationes. Inter lętanias ||fol. 135/134ra|| autem et exhomolegisin [f] hoc differt, quod exhomolegisin pro sola peccatorum confessione agantur. Laetanię vero que iudicantur propter rogandum deum, et inpetrandam in aliquo misericordiam eius; sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
De clericis vero hoc statuimus, ut hi qui hactenus [g] inventi sunt, sive in canonico, sive in monachico ordine tonsorati sine eorum voluntate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondeatur [h], nisi legitima aetate, spontaneaque voluntate, vel cum licentia domini sui.
Sęculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, seculi voluptatibus contraire; hinc Paulus ammonet dicens: qui emunt tanquam non possidentes; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; et Gregorius in libro pastorum: ut videlicet, et sic nobis suppetunt, exterius serviant, quatenus a supernae dileccionis studio animum non reflectant.
Nullus fidelium, usque adfinitatis lineam usque in septimam progeniem consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo [k] modo incesti macula polluat [l]. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum id est, LX solidos fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel aecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decaluetur [m], et iuxta episcopi proprii iussionem, penitentiam publice [n] et canonice [o] gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus, aut ęcclesiasticus vel viscalinus [p] episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax sive de hoc sive de alio quolibet ||fol. 135/134rb|| scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei concludantur [q], usque dum episcopo suo oboediat ut canonice pęniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad episcopum et canonicam [r] pęnitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur, et in carcerem sub magna erumna retrusus [s] teneatur. Nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit, quod si comes vel eius minister haec adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicentur [t]; et usque dum hęc pleniter adimpleant [u], semper communione chatholicorum [v] careant [w], usque dum ipsi [x] episcopo humanius erga eos [y] aliquid agere placuerit. Si vero quod non optamus ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita [z] corrigamus, ut caeteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti dum in ipso detestando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel energuminos habeantur. Id est cum Christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli haec faciant, non osculentur aut salutentur ab eis, sed si suis sacerdotibus inobędientes exstiterint, et a nefandissimo se scelere segregare, atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa per se veritas ait: si te non audierit, sit tibi sicut ethnichus [a] et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ęcclesiam intrare, sed ante ianuam ęcclesię excubare, et intrantibus ||fol. 135/134va|| in eam, atque exeuntibus ex ea, vultu in terram prostrato [b] veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare; et lacrimis perfusi vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere, usque ad satisfactionem ecclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire nec sęcularia negotia exercere, nec placitis aut acusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus atque ceterorum bonorum operum exhibitationibus eos purgari sanarique oportet.
Quam sit extraneus a Christianę fidei regula, qui se defensorem [c] veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum, et pauperem pro calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum onustum fęno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde, inter fortes nudus effugiet.
Nulli Christianorum vel Iudeorum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suę atque etiam virorum iuxta legem quę in Christianis est, lata, usque in septimi generis gradum conubia ducere vel incesti macula copurari [d]. Huius igitur fędę [e] permixtionis [f] inlecebra [g] tali [h] multabitur pęna, ut separati ab invicem, et centena publice decalvati flagella suscipiant, ut exilio relegati [i] sub publica paenitentia maneant, eorumque bona ||fol. 135/134vb|| ad filios quos de praecedenti coniugio habuerint redeant; si tamen et ipsos aut in nullo Iudaice praevaricationis maculaverit noxa, aut nulla incestivę nationis sordidaverit macula. Quod si aut nullos habuerint filios, aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error, vel incesti fedaverit natio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis [k] potestate consistat, qualiter principali discrecione, res ipsa aut in Christianis, eorum heredibusve concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fore [l] praecipimus, ut si quis Christianus vel Christiana, aut Iudeus vel Iudea noviter nuptiale festum celebrare voluerint, non aliter quam cum praemisso dotis titulo quo in Christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdotali benediccione. Intra sinum sanctę aecclesiae percepta coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione [m] sacerdotis quisque Christianorum vel Hebreorum noviter coniugium duxerit, vel sollempnitatem legis pro dotati titulo in quocumque transcenderit, aut principi solidos LX [n] coactus exsolvat, aut publice verberatus flagella suscipiat; haec scilicet dampna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam ille qui nupsit, quam ea que nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum unusquisque pro se iacturam legis suscipiat.
Igitur Valentinianus cum ita saperet sicut Nicheni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus, non erat inportunus, qui dum in [o] initio regni de urbe Constantinopolitana pro Tragias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt, hic paucianum episcopum quatinus dignaretur ad emendationem dogmatis interesse. ||fol. 136/135ra|| Is cum adisset imperatorem et episcoporum legationem [p] intimasset, respondens imperator ait: mihi quidem, cum unus de populo sim [q], fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes quibus haec cura est, apud semetipsos congregentur ubi voluerint. Cum haec itaque respondisset princeps, in lamsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses tractassent, inter cętęra, iuxta priores canones, episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos ad [r] sedes proprias recipi, et primo sua [s] omnia eis reddi decreverunt, et si quis post haec eos accusare vellet, eos periculo facere santiverunt vel sanxerunt [t], iudices eos decernentes episcopos recte sapientes, in ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui dicebantur oppressi, et reliqua.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in locum superstitum alios substitutos; his primitus vulneribus adhibeat medicinam iustitiae. Ne quisquam ita careat propriis, ut alter [u] utatur alienis [v]; quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire honor debeat; sed illis qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari, et reliqua.
Quicquid in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur; quia [w] sacra sunt et violari a quoquam non debent; nullus enim episcoporum dum suis fuerit rebus expoliatus, aut a sede propria, qualibet occasione pulsus [x], debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur, et omnia quę ei ablata quocumque sunt ingenio [y], legibus redintegrentur, et ipse propriae sedi et pristino statui [z] regulariter reddatur. Ita ut omnes possessiones et cuncta sibi ||fol. 136/135rb|| iniuste sublata, atque fructus omnes, ante ceptam accusationem, primates et sinodus episcopo de quo agitur funditus restituant [a], quia hoc non solum aecclęsiasticae, sed etiam sęculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in ęcclesia, ne quisquam post alicuius criminis pęnitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat, vel in clericatu maneat, non desperatione indulgentiae, sed rigore factum est disciplinę; alioquin [b] contra claves datas aecclesie disputabitur de quibus dictum est: Quę solveritis in terra, soluta ert et in celo. Sed ne forsitan etiam de cęteris criminibus spe honoris aecclesiastici animus intumescens superbe ageret paenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili poenitentiam, nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitas [c]. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit poenitentiam, et tamen in honore suo perstitit [d], et beatum Petrum quando amarissimas lacrimas fudit, utique denegasse poenituit et tamen apostolus mansit, sed non deo supervacua putanda est, posteriorum diligentia [e], qui bis saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quod salus [f] tutius muniretur. Experto [g] credo aliquorum fictas penitentias per affectatas [h] honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum.
Illam partem aecclesiasticę disciplinę quę olim a sanctis patribus et a nobis sepe decreta [i] est, ut nec in presbiteratus gradu, nec in diaconatus, nec in subsequenti ordine clericorum, ad aecclesiam transire cuiquam sit liberum, ut in [k] integrum revoces ammonemus, ut unusquisque non ambicione, illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum ||fol. 136/135va|| depravatus ubi ordinatus est, perseveret, ita ut si quis sua querens, non quę Iesu Christi, ad plebem et aecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit ut nullus temere accuset episcopum, neque [l] a primatibus passim aut indifferenter super quibuslibet inpeticionibus audiantur dicente domino: non suscipias vocem mendatii. Et ipsa veritas ait: quod tibi non vis alteri non facias, et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti? procul dubio contra mandata admittit [m], qui habet peccatum proprium, et [n] sequitur [o] alienum, et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritative [p] conveniat, et ei aut suam inculcet iniuriam, aut eius correptionem, dicente domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum, si autem non te audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum, et reliqua. Prius ergo quam hęc fiant, nemo praesumat episcopum manifeste accusare, quia nemo contra evvangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit aliquid absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat ne falsa aut nociva [q] loquatur, aut cuiquam insidias ponat; et alibi: Sapiens non est, qui nocet. Et dominus in lege: non facias calumniam proximo tuo. Et idem: non eris criminator aut susurro in populis, non stabis contra sanguinem proximi tui, leges meas custodite, ego dominus. Si hęc de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopis sunt custodienda. De quibus salvator ait: qui vos contristavit, me contractavit [r]. Qui vos tangit, ||fol. 136/135vb|| tangit pupillam oculi mei? et cetera. Item qui facit iniuriam eis, recipiat [s] id quod inique gessit. Et in Daniele legitur: Confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omnipotentia et robur eorum conteratur, ut sciant quia [t] tu es dominus deus solus et gloriosus super omnem terram. Et iuxta antiquę [u] institutionis edictum, plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus caritas quam potestas. Et dominus per prophetam monet dicens: Coibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. Diverte [v] quoque a malo et fac bonum; nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis hęc non observaverit, hostis est animę suae. Si quidem clerici fuerint, a [w] gradu proprio decidant [x]. Si vero vel laici vel [y] monachi fuerint, amplius pelli debent vel extorres fiant.
Placuit, ut si quecumque persona contra episcopum vel auctores [z] ęcclesię se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio [a] commonitus ea sanare debeat, quę in querimoniam deducuntur, quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis, et reliqua.
Ut nullus episcopum apud iudices sęculares accusare praesumat, sed apud summos primates.
Placuit, ut accusato si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet, negari audientiam roganti.
Ut provintialis sinodus retractetur per vicarios urbis Rome episcopi, si ipse decreverit.
De his qui accusatione maiores [b] natu [c] conveniunt [d], placuit ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos ubi est maior auctoritas fuerit provocatum audientia non negentur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de comprovintialium episcoporum causis suarumque ęcclesiarum et clericorum atque sęcularium necessitatibus agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovintialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi [e] ministratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare; et alibi: Qui maior est, vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi omnia [f] cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias agant, iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur trinitas in sęcula.
Sancta sinodus Romana dixit: haec sunt quę deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclesiam et in aecclesiasticos indifferenter seviunt viros conservari firmissime volumus in sęcula. Si quis episcopus, ab illis accusatoribus qui recipiendi [g] fuerint [h] accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit ut ipsam causam emendare debeat et eam corrigere noluerit, non olim sed tunc ad [i] summos primates causa eius canonice deferatur, qui in congruo loco infra ipsam provintiam tempore in canonibus praefixo Nicenis concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provincię episcopis in ea audiatur. In quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detenuerit, adesse debebit, quia ultra provinciae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus quod absit, aut quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus, aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia quae ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrentur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate minime tamen iudicandi advenire sponte elegerit, nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia quę per suggessiones inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul ut prius statui pristino reddatur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis, tunc canonice convocatis ad tempus sinodo in legitima et canonica veniat ad causam, et si ita iuste videtur accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc sumopere providendum est, non antequam hec ||fol. 137/136va|| omnia fiant coactus respondeat quia contentio semper vitanda est, adimi namque episcopo episcopatum antequam causae eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest. Quod si egrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad sinodum mittat [k], nec a communione suspendatur, cui crimen detinuerit, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta literis evocatus minime occurrerit, hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas infra spatium duorum vel trium mensium, et eo amplius prout causa dictaverit; quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant, quia [l] ad hoc admitti non debent, nisi bonę conversationis et rectę fidei viri, et qui omni suspicione careant, et bonę vitę clareant neque [m] infames exsistant; quod si accusatorum personę in iuditio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas non tamen criminales vel aecclęsiasticas obiecerint [n]. Infamis enim persona nec procurator potest esse, non cognitor; absente vero adversario, non audiatur accusator, nec sententia absente parte alia a iudice dicta, ullam optinebit firmitatem [o], neque absens per alium accusare aut accusari potest, nec affinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provintia ad provintiam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis ad quem fuerit appellatum. Id est, ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat [p] quam nulli oportet negari, et reliqua.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia qua consistit ille qui pulsatur, suas [q] exerat actiones [r], nec ęstimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iuditium. Ille vero qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit liceat appellare.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus, quia [s] indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provintiales a se electos debet habere iudices.
Nullus metropolitanus episcopus, absque ceterorum omnium comprovintialium episcoporum instantia, aliquorum audiat causas [t] eorum, quia irritę erunt, immo nec [u] suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.
Placuit ut semper primo in accusatione clericorum, personae fides, conversatio, et vita blasphemantium [v] perscrutetur. Nam fides, omnes actus hominis debet praecedere, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino est [w] credendum, qui veritatis fidem ignorant [x], nec rectę conversationis vitam ducunt, quia [y] tales, facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie [z] viventes, ideo [a] suspitio prius [b] eorum discutienda est, primo et corrigenda.
Accusatores et accusationes quas seculi leges non adsciscunt, et nos submovemus.
Nullus episcopus, alterius parrochianum praesumat retinere, aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus [c] poterit.
Nullus episcopus nisi canonice vocatus, et in legitima sinodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cuius possessione domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas, et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsetur [d] id est, iudicetur, audiatur vel impetatur [e]. Sin aliter praesumptum [f] a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur quod egerint, nec inter aecclesiastica ullo modo reputabitur, nec ullas habebit vires quicquid ei obviaverit, quoniam eadem sedes [g], testante veritatis voce primum primatum optinuit, nec prima diceretur si aliam super se haberet, quę etiam caput est, omnium ęcclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non sinodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed domino largiente qui ait: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo aecclęsiam meam, et reliqua. Talia et his similia, quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo ||fol. 138/137rb|| subiacebit.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Constantinopolitanę civitatis sedem agat iudicium [h] et reliqua.
Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis, servare iubemus, ut si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur, vel in discrimine capitis accersitur, non statim reus ęstimetur qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus, sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iuditium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis ęstimatione patiatur, nec sibi fore noverit licentiam mentiendi [i], cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Placuit, ut si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum quod ipse censuerit [k].
Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo, liceat iterare iuditium, et et si necesse fuerit aut ||fol. 138/137va|| ipse voluerit, absque ulla detentione aut inpeditione Romanum adire [m] pontificem, et dum iterato iuditio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate, quoniam dudum a sanctis patribus statutum [n] est, ut [o] accusati nullus usurpet sedem episcopi, et alibi, adimi episcopo episcopatum antequam causę ęius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest, et reliqua.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus a conprovintialibus in aliqua causa episcopus, licenter [p] appellet [q] et adeat apostolicę sedis pontificem, qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret, et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam quamquam conprovintialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat non tamen definire [r] inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ipso domino dictum est: Quęcumque ligaveris super terram erunt ligata et in cęlis, et quęcumque solveris super terram, erunt soluta et in cęlis.
Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotiens necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ||fol. 138/137vb|| ut ab ea sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cuius dispositioni omnes maiores aecclesiasticas causas, episcoporum iuditia, antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit, quoniam [s] culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem sedis papę fieri placuerit? Canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nil decerni pontifice, nec ad sinodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit viribus carere.
Causam Lupicini episcopi quia sic nobis placuit illi iubemus audiri, cui multum et sepius postulanti, communionem hac ratione reddidimus, quoniam cum ad nostrum iuditium provocatus, inmerito eum pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum, adiectum etiam illud est, quod huic temere superordinatus [t] esse cognoscitur, qui non debuit ordinari antequam Lupicinus [u] in praesenti positus, aut confutatus, aut certe confessus, iustę possit subiacere sententiae, ut vacantem locum quemadmodum disciplina aecclesiastica exigit, is [v] qui consecrabatur acciperet. Si qua vero alia emerserit causa quę [w] ad statum aecclesiarum, et [x] ad concordiam pertineat [y] sacerdotum, illic ob timorem [z] dei [a] volumus ut modo ventiletur [b], et de conponendis atque compositis omnibus ad nos relatio plena emittatur, ut ea quę iuxta aecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque auctoritate [c] roborentur, ex his enim possumus cognoscere, qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse peniteat.
Imperator Valentinianus Theodosius et ||fol. 139/138ra|| Archadius, AAA. una cum decreto episcoporum Tratiano praefecto praetorii: nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid differendi patescat occasio, et si quis post hec usu gravi atque dampnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit, vel insistere motu [d] pestiferę perseverationis audebit, conpetenti poena et digno supplicio coerceatur. Data XVI. Kal. Iulii Theodosio Augusto bis et qui negotio consunt.
Illud quod nobis propter inprobitatem quorundam monachorum verbo mandasti, specialiter praedictorum patrum statuta firmantes statuimus, ut praeter domini sacerdotes ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus sive laicus, qui cuiuslibet sententia nomine glorietur.
Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere [i] communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad babtismum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent, et si emendaverint [k] vicium [l], recipiant eos ad communionem non ad clerum.
De praesidibus qui fideles ad praesidatum praesiliunt, ita placuit ut cum promoti fuerint, litteras accipiant aecclesiasticas id est cummunicatorias, ita tamen ut in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur, ut cum [m] ceperint [n] contra ||fol. 139/138rb|| disciplinam agere, tum [o] demum a communione excludantur. Similiter et de his qui rem publicam agere volunt.
Cassianus Velenensis episcopus dixit. Statuat gravitas vestra ut unusquisque clericus vel laicus, non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis sęcularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit, et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ęcclesia extorris, et a catholicorum consortio sequestratus, quousque quod inlicite commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, aecclesięque [p] gremio a cuius utero deviaverat, peracta satisfaccione ab eadem satisfaccione emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut honor, et pax, atque iusticia sanctę dei aecclesię et servorum eius inlesus ab omnibus conservetur.
Ut dei sacerdotibus et ministris altaris, contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.
Ut episcopi et comites concordes sint, et comites eorumque ministri episcopis, atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.
Ut incendium [r] vel rapinam [s] in nostro regno nullus faciat, et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nullis [t] sua auferre [u] audeant, nisi gratis tribuantur, aut iusto censu exigantur.
Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur.
Ut puellam virginem, vel viduam nullus rapiat, nec facere volentibus consentiat.
Ut ex his singulis bannus noster [v] persolvatur, si a quoquam frustrata [w] haec fecerint et fideiussores usque ad nostram praesentiam ||fol. 139/138va|| fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, et iuxta Romanam legem hęc corrigant.
Ministri autem altaris domini vel monachi, nobis placuit ut a negociis sęcularibus omnino abstineant, multa sunt ergo negotia singularia. De his tamen pauca perstrinximus que [x] pertinent, omnis libido, non solum in inmundicia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia, quicquid plus iniusto appetit homo turpe lucrum dicitur munera iniusta accipere vel etiam dare pro aliquo sęculari conquestu, pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis sęcularibus disputare, excepta defensione orfanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse saecularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse, vel iocum sęcularem [y] diligere alios amare. Ornamentum inconveniens proposito suo querere, in deliciis vivere, vel [z] gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere. Negotium iniustum exercere, non tamen iustum negotium est contradicendum, propter necessitates diversas, quia legimus sanctos apostolos negotiasse, et in regula sancti Benedicti praecipitur, praevidere per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse; ecce talia et his similia ministris altaris domini necnon et monachis omnino contradicimus. De quibus dicit apostolus: nemo militans deo, implicat se negotiis saecularibus.
Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nostram, non observantes eos qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt, nostra autem conversatio in caelis est. Sicut Hieronimus in epistola ad Galatas ait: aemulantur autem bene, qui cum [a] videant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona, virtutesque, ipsi tales esse desiderant, ||fol. 139/138vb|| et fidem vitam atque industriam eorum per quę illa meruerunt nituntur imitari, ut possint ea quoque quę bona ęmulatione digna consequi, magis quęrentes spiritalia quam carnalia, ut perseveranti gradu ad finem boni operis pervenire possint; Augustinus in libro [b] de agone Christianorum hanc sentenciam [c] interpretans ait: Imitatores mei estote sicut et ego Christi; quare intellegendum etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se imitatorem esse, profitetur. Imitemur ergo et nos illum sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere; aliquando quidem suo exemplo Christianos fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote sicut et ego Christi, aliquando quidem de se resipiscens ad deum, ad ipsius nos imitationem hortatur [d] dicens, estote imitatores dei sicut filii karissimi. Iam vero demonstrans [e] quia [f] nihil hanc imitationem ita [g] pariat, quam si ita vivat aliquis ut bonum eius in commune proficiat, atque universis utiliora provideat, adiunxit: ambulate in caritate. Ideo [h] cum dixisset imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia [i] hęc praecipue [k] virtus, homines deo proximos facit.
In omnibus igitur quantum humana permittit fragilitas decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinae [l] scripturę doctrinam, et documenta sanctorum patrum, ut nil sine licentia episcopi sui, vel magistri eorum composite agere praesumant.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione [n], vel penitentia [o] biennii reatum sanguinis emundabit.
Placuit ut sicut plerumque fit, quicumque odio aut longinqua [p] inter se lite discesserint, et ad pacem revocari [q] ||fol. 140/139ra|| diuturna intentione nequiverint, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur, qui si inimiticias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ęcclesiae coetu, iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intrat in ęcclesiam dei, et sacras scripturas non audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinę: Istum talem [s] proiciendum de ecclesia catholica esse decernimus, donec pęnitentiam agat, et ostendat fructum penitentię suae, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
De clericis vel laicis a communione submotis, ab aliis non recipiendis episcopis.
Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia, proprium episcopum relinquere, et ad sęcularia iuditia convolare.
Si quis excommunicatus ante audientiam communicare pręsumpserit, ipse dampnationem in se protulit.
Si quis potentium quemlibet expoliaverit, et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Multi contra canonum constituta, sic [u] ęcclesias quas ędificaverint postulant consecrari, ut dotem quam eius aecclesię contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere, quod factum et in preterito displicet, et in futuro prohibetur, sed omnia secundum constitutionem antiquam, ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
De his quę parrochiis, in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis, quicumque [v] fideles obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia ||fol. 140/139rb|| in episcopi potestate consistant. De his tamen quae [w] altario [x] accesserint, tertia fideliter [y] episcopis deferatur.
Quod in unaquaque [z] ęcclesia cui episcopus praeest, quatuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones, ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum, et quarta fabricis aecclesiasticis adplicetur.
Ut si quis anathematis pęnam parvi duxerit, etiam documento quo se putat praedium possidere frustretur, liceatque [a] cuilibet aecclesiasticę personę vocem contradictionis [b] adferre et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata [c] reposcere.
Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici, honore priventur.
Cum ad cęlebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat quam missę sollempnitas compleatur, et ubi episcopus fuerit benediccionem accipiant sacerdotis, sacerdote autem verbum in ęcclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit excommunicetur.
Si quis eorum qui continentiae student absque necessitate corporea tradita in commune ieiunia, et ab ecclesia custodita, superbiendo dissolvit, stimulo suę cogitationis inpulsus, anathema sit.
Item placuit ut etiam per sollempnissimos [d] paschales dies sacramentum corporis et sanguinis domini caticuminis non detur, nisi solitum salis, quia [e] si fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare, quę forma etiam a publice penitentibus omnino sequenda est.
De his qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit ut circa eos illa Nicenę sinodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse ||fol. 140/139va|| noscuntur. Id est, ut annis septem [f] inter caticuminos orent, et duobus inter catholicos, et postea moderatione [g] et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent; quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit ut clericus si relicto officio suo propter districtionem [i] ad sęculare fortasse confugerit et is [k] ad quem recurrit solatium defensionis impenderit, cum eodem de ęcclesię communione pellatur.
Clericos scurriles, et verbis turpibus ioculares, ab officio detrahendos.
Clerici inter ępulas cantantes, supradictę sententiae severitate coerceantur.
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum, si perstiterit in vicio [l] excommunicandum.
Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori deo referre.
Numidius episcopus Maxilitanus dixit. In quibusdam locis sunt presbiteri qui aut ignorantes simpliciter, aut dissimulantes audaciter, praesente et inconsulto episcopo cum plura in domiciliis agunt [m] agendam, quod disciplinę incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genidius episcopus dixit: fratres et coepiscopi nostri digne suggestioni tuę respondere propter ignorantiam non morantur; ab universis episcopis dictum est: quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit cęlebrare, ipse honori suo contrarius existit.
Benedictionem [n] super plebem in ęcclesia fundere, aut pęnitentem in aecclesia benedicere, presbitero pęnitus non licebit.
||fol. 140/139vb||Quod non sit permittendum turbis, electiones [o] eorum facere qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Placuit ut quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ęcclesiarum non optemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ęcclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo unde recedere noluerunt.
Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sit.
Et paulo post infert et dicit.Si quis de propria cognatione vel quam cognatus habuit duxerit uxorem, anathema sit.
Et dominus in lege divina ait.Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpidinem eius.
Item unde supra.Nec accedat ad uxorem eius, qui sibi affinitate coniungitur.
Item.Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat, aut sibi sceleratis nuptiis desideret copulari.
Item ex dictis episcoporum et imperatorum Theodosii et aliorum.In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur, nec successio potest amplius praerogari.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquitate, quos vel eos [q] ad huius copulę non accedere societatem.
Incestis coniunctionibus, nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero, nullo coniugii nomine praevalendos sanccimus, sed quibus inlicita coniunctio [r] interdicitur, nisi hi sint quos sanctorum ||fol. 141/140ra|| patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Ut per sollempnissimos [s] paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis qui a limibus aecclesię sunt exclusi, neque [t] eis ante canonicam reconciliationem qui publicam gerunt pęnitentiam, nisi benediccionem salis.
Qui convivio solo gentilium, et ęscis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari, ita ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos nisi per penitentiam publicam non oportet admitti.
Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere, et qui inventus fuerit [u], acrius corrigatur.
Ut mulieres, monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.
Placuit ut omnibus diebus post matutinas [v] et vesperas et oratio dominica a sacerdote proferatur.
Placuit, ut hii qui sibi ipsis aut ferro aut veneno, aut praecipitio, aut suspendio, vel quolibet modo violente inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur, multi enim sibi cum ignorantia usurparunt. Similiter et de his placuit qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iuditii, multo magis damnantur noxia verba loquentes. Otiosum quip||fol. 141/140rb||pe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione iustę necessitatis caret, aut tamen in die iudicii de eo rationem reddantur.
Qui occiderit hominem, iuxta canonicam peniteat sanctionem, et ab ecclesia prius proiciatur, ubi prostratus in terram in cinere et cilicio introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur, et hoc usque ad satisfaccionem aecclesię et sacerdotum agat, pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit cuius dicioni [w] subsistit.
Quaecumque pro sartatecti aecclęsiis fuerint colligata in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum secundum voluntatem conferentis, ad se debeant revocare; quod si aliquis hęc inde abstraxerit, rapuerit, furatusve fuerit, vel ea fraudaverit, aut vastaverit, seu quocumque momento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum, quoadusque ea quae abstulit studeat reformare.
Ut nullus iudex neque presbiterum, neque [z] diaconum, aut clericum, aut iuniorem aecclesię, sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat.
Liberti quocumque ingeniorum a sacerdotibus defensentur, nec ad publicam penitentiam ullatenus revocentur.
Nullus ergo deinceps clericorum, pro occasione necessitatis vestis faciendę [c] aut [d] causa ordinandi domus, extraneam mulierem in domo sua habere praesumat.
Viduas a proposito dis||fol. 141/140va||cedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio [f] tua frater carissime, credo te nosse a sancto [g] lo et a multis sanctis patribus nisi convertantur, olim esse dampnatas, quas et nos apostolica auctoritate dampnandas, et a communione fidelium atque a liminibus aecclesię arcendas fore censemus, usque dum [h] oboediant episcopis suis, et ad bonum quod cęperunt invitę aut voluntariae revertantur. De virginibus autem non velatis si deviaverint, a sancta memoria praedecessore [i] nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: Hę vero quę necdum sacro velamine tectę, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatę non fuerint si nupserint, his agenda aliquanto tempore penitentia est, quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit, et cetera. Nam si virgines nondum velatę taliter penitentia publica puniuntur, et a cetu fidelium usque ad satisfaccionem excluduntur, quanto potius viduae quę perfectioris [k] aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, virorumque consortio multotiens usę sunt et velari se permiserunt, habitumque religionis assumpserunt, et demum apostataverunt atque ad priorem votum sunt reversę, a nobis et ab omnibus fidelibus, a liminibus aecclesię et coetu fidelium usque ad satisfaccionem sunt eliminandę, et carceribus tradendę? qualiter iuxta beatum apostolum Paulum, tradentes huiusmodi hominem satane ut spiritus salvus sit in die domini. De talibus enim et dominus per Moysen loquitur dicens: auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: laetabitur iustus cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorum similibus atque eisdem consentientibus quia non solum qui faciunt, sed etiam qui facientibus consentiunt rei sunt. Dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas ||fol. 141/140vb|| furem, et [l] currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et per [m] multa talia eorumque similia, tales vero personę indubitanter adulterę esse manifestantur, quoniam relicto inmortali sponso, ad anteriorem ut canes ad proprium sunt reversę vomitum, et apostatę factę, inlicita ac sacrilega se contagione polluentes, viris mortalibus se conglutinaverunt. Quae etiam iuxta eundem Paulum apostolum, eo quod viduitatis propositum dimiserunt, et fidem quam cum deo pepigerunt frangere praesumpserunt, atque primam fidem praevaricaverunt, sunt dampnandę a nobis quę et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diciocese a liminibus aecclesię et a coetu fidelium usque ad satisfaccionem ut praedictum est, sunt eliminandę. A talium autem consortio et societate, omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus Christianorum nisi quibus proprius studio corrigendi [n] iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet, aut ad domum in qua sunt accedat, cum quibus etiam ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet; quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur.
Ut non praesumant presbiteri de decimis vendere, quae in pauperum aecclesiarum [p] usibus dantur, sicut hactenus [q] mirabile dictu in horreis veteratę sunt ad thesaurorum cumulum, in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur, sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore.
Ut presbiteri cotidie [r] duos vel tres pauperes colligant [s] ad lavandos pedes.
Ut presbiteri post ordinationem suę paupertatis praedia conparantes, testamenta aecclesiis confirment, sin aliter, ut fraudatores promoveant.
Ut presbiteri singulatim [v] sub dispositione [w] episcopi, in civitatibus veniant ad [x] tractanda mysteria.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixcionem cibi.
Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfaccione nullus esse [y] debet etiam sacerdotum vel Christianorum.
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in aecclesiis suis constituunt vel de ęcclęsiis eiciunt [a], et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum revvadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur, et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ita ut illum bannum persolvat, aut aliam harmiscaram sustineat.
De ęcclęsiis qui inter coheredes divisę sunt, consideratum est, quatinus si secundum provinciam admonitionem episcopi ipsi coheredes eos voluerint tenere et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat [b], aut reliquias exinde auferat, et ubi ad nostrum beneficium aecclesię pertinentes ita divisę inventę fuerint, ut describatur, et nobis renuntiaetur.
De aecclęsiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructę sunt, et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eis restaurare debuerant. Si vero inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit aut maio||fol. 142/141rb||res magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat qualiter congrue emendari et consistere possint.
De uno manso ad aecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his qui annonas [c] et decimas [d] iam [e] per multos annos aut ex parte aut ex toto [f] dare neglexerint, volumus ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege et insuper bannum nostrum [g], et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde hęc nona [h] et decima [i] persolvi debuit, amissurum se sciat, ita enim continetur in capitulare [k] bonę memoriae genitoris nostri in libro I.
De annonis [l] et decimis quę beneficiis aeclesiarum ab eis qui eis videntur dande suntUt qui aecclesiarum beneficia habent, ut [m] nonam et decimam ab eis ęcclesię cuius res sunt donent, et qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent. Item in capitulo nostro in libro II. capitula XXI. de eadem re: De nonis [n] quidem et decimis unde et genitor noster et nos frequenter, et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter hęc observentur ordinavimus: Volumus, atque iubemus ut de omni conlaborato et de vino et feno, feliciter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima sicut hactenus [o] consuetudo fuit ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua, maneat, potestate iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de ęcclesiae ad quam per iusticiam dari debet, et eam praesumptiose [p] vel propter munera, aut amicitiam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis quae populus [q] dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat, et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo [r] fuerit ad praesentiam nostram venire compellatur. Ceteri vero distringantur ut inviti aecclesiae restituant qui voluntarie dare neglexerint.
Quicumque de rebus aecclesiarum quas [t] in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis impleatur, id est, in libro IIII. capitulo XXXVIII. De opere namque et restauratione aecclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter conservantur, u presbiteri secundum praeceptum evangelicum ubi ait: Decimas do omnium quę possideo, et reliqua. De opere vero vel restauratione aecclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro quem ipsi sibi ad hoc egerint considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tanti operis accipiant, quantum rerum ecclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet, aut si inter eos convenerit, ut, pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit, et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat [u], ut ita castigatus caveat ne sepius iterando beneficium amittat.
De illis qui agros do||fol. 142/141vb||minicatos propterea neglexit excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvat, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus ut de tribus annis ipsam nonam eum sua lege persolvat, et si quis contemptor aut comitis, aut missorum, nostrorum propter hoc exstiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.
De beneficiis destructis hoc observetur, quod in capitulare priori continetur, id est, in libro IIII. capitulo XXXVI.
De eo qui beneficium desertum fecerit.Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habuerit, et intra annum postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium amittat.
Ut missi nostri ubicumque malos scabinos inveniunt, eiciant [v] et totius populi consensu in locum eorum eorum bonos eligant, et cum electi fuerint iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant.
Ut in omni comitatu, hi qui meliores et veratiores inveniri possunt eligantur, a missis nostris ad inquisitiones faciendas, et rei veritatem dicendam, et adiutores comitum sint ad iusticias faciendas.
Volumus ut quicumque de scabinis deprehensus fuerit propter munera aut propter amiciciam [w] vel inimicitiam iniuste iudicasse, ut [x] per fideiussores missus ad praesentiam nostram veniet. De cetero omnibus scabinis denuntietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere praesumat.
Ubi commutationes [y] tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles aecclęsiis dei factę sunt permaneant, ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit, ubi vero mortua manus interiacet aut alia [z] quęlibet causa quę rationabilis esse videatur ||fol. 143/142ra|| inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram nottiam perferatur.
Quicumque comprobatus fuerit de eo qui scienter testes in peiurium [a] induxisset, sub fideiussione ad placitum nostrum venire compellatur, ut ibi [b] cum fidelibus, faciendum sit.
De bonis denariis quae populus recipere non vult volumus, ut hoc observetur et teneatur, quod in priori capitulari [c] nostro conscriptum est, id est, in libro IIII.: Quicumque liber homo vel in emptione, vel in debiti solutione [d] denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum id est LX solidos componat. Si vero servi aecclęsiastici aut fiscalini nostri, aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere pręsumpserint, LX ictibus vapulent, et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi praesentari noluerint, praedictum bannum id est, LX solidos componant, et ad hanc constitutionem nostram adimplendam, episcopi, et abbates, sive reliqui qui beneficia nostra habent adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram noticiam perferatur.
Collectę ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur, et ubicumque huiusmodi praesumptiones factę fuerint, digna emendatione corrigantur, et si per negligentiam comitis vel factę sunt vel inemendatę remanserunt, hoc ad nostram noticiam perferatur; auctor vero facti, si fuerit praepositus, vel advocatus, sive centenarius, vel qualibet alia dignitate praedicta libera persona, post legalem emendationem in loco factam sub fideiussoribus [e] ad nostram praesentiam veniant, multitudo vero sive de servis [f] sive de liberis sit, ||fol. 143/142rb|| legitima emendatione multetur.
De pontibus publicis destructis placuit nobis ut hii qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserunt, volumus ac iubemus, ut omnes homines nostri in nostra veniant [h] praesentiam rationes reddere, cur nostra iussionem ausi sunt contempnere. Comites autem reddent [i] rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerint [k] ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerint [l]. Similiter et de iniustis teloneis ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros.
Ut examen aquę frigidę quod hactenus [m] faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur ne ulterius faciat.
Postquam comes et pagenses de qualibet expeditione hostili reversę fuerint, ex eo die super XL noctes sit bannus recisus [n] quod lingua Theodisca scatflegi, id est, armorum depositio vocatur.
Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada, unum diem ad causas audiendas [p] et iudicandas, sedere volumus.
Ut comites et missi dominici, maximam curam habeant pauperum.Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne fortę propter eorum neglegentiam pauperes crucientur, et nos tedium propter eorum clamores patiamur si nostram gratiam habere velint. Populo autem dicatur ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri, aut comites eis iusticias facere noluerint.
Quicumque vicarii vel alii ministri comitum, tributum quod inferenda vocatur maioris pretii a populo exigere praesumpsit, quam [q] a missis bonę memoriae genitoris nostri constitutum fuit, hoc est, duos solidos pro una vacca, hoc quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, ||fol. 143/142va|| his [r] quibus hoc tulit cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et ministerium amittat.
Quicunque propter cupiditatem rerum, patrem aut matrem aut fratrem [t] aut sororem vel nepotem aut alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur, ipse vero ordinante episcopo publicę penitentiae subdatur.
Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam, et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vintiatur et in custodiam [u] mittatur, donec res ad nostram noticiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse qui tunc easdem res comparatas habet, per malum ingenium, proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti, iusticiae tollendę causa [v] tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut si pater eiusdem parvuli [w] vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus iusticiis ad eum pertinentibus excepta sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit, quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invaserit et iniuste vendidit, necnon et emptores excepta sola persona parvuli, hoc quod fraudulenter admiserunt intra patriam emendare cogantur, et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus [x] ad nostram praesentiam venire compellantur.
Memetropolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint, ea quae [z] erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.
De episcopis ubi in praesens episcopi ordinati non sunt sine tarditate [a] ordinentur.
Ut monasteria quę sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum, ordinem sanctum custodiant, et unaquaeque [b] abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat.
Ut episcopi de presbiteris et clericis, infra illorum parrochiam [c] potestatem habeant secundum canones.
Ut episcopi, incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis, sed et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.
Ut non liceat alterius clericum recipere, nec ordinare ad aliquem gradum.
Ut homicidę, vel ceteri [f] rei qui legibus mori debent, si ad aecclesiam confugerint [g], non excusentur, et si omnes dare noluerint nullus eis victus detur.
De decimis, ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispensetur.
Ut latrones, de infra communitate illi iudices in comitis placitum praesentent, et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri si hęc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant, et qui beneficium non habet, bannum solvat.
De eo qui peiurium [h] fecerit, ut nullam redemptionem [i] solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso peiurio [k], stent ad crucem, et si iurator vicerit lege sua accusator emendet; hoc vero de minoribus causis observandum de maioribus vero rebus aut de testatu ingenuitatis secundum legem custodiant.
De vindicta et iudicio erga [n] latrones facto, testimonia episcoporum, absque [o] peccato comitis esse dicunt. Ita tamen ut absque invidia aut occasione mala, nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum, quod ipse qui per odium vel malum ingenium nisi pro iustitia facienda [p], hominem [q] punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste [r] fecit, secundum poenam quam intulit emendet.
Ea vero quę bona memoria genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservare volumus.
De rebus vero ęcclesiarum, unde nunc censa exeunt, decimę et nonę cum ipso censo solvantur, et unde antea non exierunt, similiter nonę et decimę dentur. De ea satis vero LX solidi V. De triginta solidi II, et dimidius. De XV, transmissus IIII, et precariae modo renoventur [x], et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio [y] inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint, et spontanea voluntate haec tria persolvere et praecarias accipere citissime distulerint, perdant beneficia quae habebant, quae tamen aecclesia unde erant absque ullius contradictione vel impedimento in perpetuum sibi vindicet.
De cerariis et tabulariis ac cartallariis [a] ita fiat, sicut tempore longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus ||fol. 144/143rb|| ut nemo facere praesumat, alio vero modo de illorum elemosinis, aut [b] de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant nemo in hoc iurare praesumat [c].
De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsalire, et nemo herbam alterius defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.
De teloneis qualiter antea forbanniti fuerunt observetur, ut nemo tollat nisi quod ab antiquo tempore statutum erat.
De mancipiis, ut non vendantur nisi in praesentia episcoporum vel comitis aut in praesentia archidiaconi, aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis, aut ante bona testimonia, et ut foris marcam nemo mancipia vendat, et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in vvadium pro servo semetipsum comiti donet, usque dum ipse bannum solvat.
De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat.
Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de suis exeniis [d] serviat, usque dum iustitiae ibi factę fuerint, et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam [e] sedeant, et de suo vivant usque dum [f] iustitias faciat.
Si qui [h] pro faida pretium recipere nolunt, tunc ad nos transmittantur [i] ut nos ipsos [k] dirigamus, ut dampnum minime facere possint [l].
Simili modo qui pro faida pretium solvere non vult, et iustitiam exinde facere, in talem locum illum mittere volumus, ut pro eodem maius damnum non crescat.
||fol. 144/143va||De latronibus ita praecipimus observandum, ut prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat. De alia vero culpa, nasus ipsius latronis truncetur. De tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare qualiter institutum est, in [p] hoc episcoporum consensu, id est ut unusquisque episcopus tres missas, et tria psalteria, unum, pro domno rege, et alium [q] pro exercitu Francorum, tertium pro [r] praesenti tribulatione. Presbiter unusquisque missas III, monachi et monachae [s] et canonici, unusquisque psalteria tria et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque et monachi et monachę, atque canonici, sed ex eorum infra casatum homines vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas, et abbatissa, qui hoc facere potest, libram donet [t] de argento, aut valente in ęlemosina; mediocres vero mediam libram; minores vero solidos V. Episcopi, abbates, et abbatissae, pauperes vero famelicos IIII pro ista strictitate nutrire debeant usque ad tempus [u] messium, et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut [v] tres vel duos, aut I. Comes [w] fortior libram de argento, aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram. De satis C, solidos DV. De L, untia una, et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casatos vel qui hoc facere possunt, et qui redimere ipsam [x] biduanam [y] voluerit, fortiores comites untias III. Minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis sicut scriptum est, ipsi faciant, haec omnia si domino placuerit, pro domno rege, et exercitu Francorum, et pro praesente tribulatione [z] donec [a] missa sancti Iohannis sit completa.
Nullus presbiter, aut diaconus, vel quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam eas cum omni ||fol. 144/143vb|| integritate fideliter collectas habeat, et infra septa aecclesiae cui iure [d] debentur in suis utiliter graneis collectas habeat, et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque [e] decreta beati Gelasii papę eas dispenset. Si quis autem haec parvipenderit, vel infringere temptaverit: Si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum, quia [g] multis modis mentitur iniquitas sibi.
Ut nullus ossa mortuorum de sepulchris audacter eiciat.
Ut unusquisque caveat iurare, quia [h] peiuri [i] regnum dei non possidebunt, sicut nec adulteri.
Ut presbiter pauperes ordinati, praedia conparantes aecclesiis confirment.
Ut sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine satisfactione, nullus esse debet etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes, duabus vel tribus se suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut presbiter [m] singulatim [n] sub dispositione episcopi in civitates veniant ad [o] sua tractanda mysteria.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut ulterius non praesumant presbiteri decimas vendere, quae in pauperum et ecclesiarum usibus dantur, sicut hactenus [p], mirabile [q] dictu horreis veteratę sunt ad thesaurorum cumulum, in cuius ||fol. 145/144ra|| rei testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur, sed ubi deo largiente habundaverint, ad sustentationem pauperum parentur famis tempore.
Placuit, ut quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam a populo [s] suo accipiat, quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ęi repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alliget apud episcopum loci ęius ipsam necessitatem, et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat; formatę autem quae a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur habeant diem paschę, quod si adhuc eiusdem anni paschę incertus est, ille praecedens adiungatur quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab [u] episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati [v] superbia communionem fortasse contempserint, aut ęcclesiam frequentare, vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur. Ita ut cum eos [w] pęnitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Clericus nequaquam praesumat apud sęcularem iudicem episcopo non permittente pulsari, sed qui pulsatus fuerit non respondeat, nec audeat criminale ||fol. 145/144rb|| negotium in iudicio sęculari proponere. Si quis vero sęcularium per calumniam, aut clericum fatigare temptaverit, et victus fuerit, ab aecclesiae liminibus et a catholica communione nisi digne penituerit coerceatur.
Clericis [b], sine comendatitiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sententiae forma servetur. Quod si verborum increpatione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coherceri.
Presbiter, aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat.
Placuit, ut quicumque non communicans in propria provintia, in aliis provinciis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iacturam communionis vel clericatus [d] excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et aecclesiae status infirmatur, et regnum periclitatur, et quamquam in sacris eloquiis satis sunt [e] exsecrati [f], nos necessarium praevidimus iterum nostra [g] ammonitione, exhortatione [h] atque prohibitione [i] praecaveri omnino oportere, sicut sunt diversarum [k] pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quo incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes ||fol. 145/144va|| tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant. Pro quo etiam scelere, igne cęlesti conflagratę, infernique hiatu quinque absortę [l] sunt civitates, necnon et quadraginta, et eo amplius milia stirpis Beniamineę mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro inditia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinam [m] maiestatem hoc vicium [n] extet. Scimus enim quoniam talium criminum patratores, lex Romana quae est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus, vestrisque [o] cunctis ac vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub dei districto iudicio atque fideliter nostro [p] praecipimus ab his caveri, et hęc facientibus, nec verbis nec factis ullo modo consentire. Quoniam qui talia agunt, apostolo pollicente, regnum dei non consequntur. Tempus namque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis qui sequendo exempla peccantis principis, cadebat in puteum mortis; quia [q] quantoscumque vel per bona exempla ad vitam [r] caelestis patriae contrahimus, vel per mala exempla ad perditionem sequentes provehimus [s], de tantis proculdubio ab aeterno iudice vel poenas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias divulgatum est, et nobis in Frantia et in Italia inproperatur, et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus conubiis, adulterando et luxuriando [t] ad [u] instar sodomitanę [v] gentis foedam vitam duxerit, de tali commixtione meretricum, estimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine, fore procreandos; et ad extremum, universam [w] plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem, et novissime nec [x] in bello sęculari fortem, nec in fide stabilem, et nec honorabilem hominibus, nec deo mirabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus [y] Hispaniae [z] provinciae, et Burgundionum populis contigit, quae sic a deo recedentes, fornicatę sunt donec ||fol. 145/144vb|| iudex omnipotens talium criminum ultrices poenas, per ignorantiam legis dei et per Sarracenos [a] venire et sevire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud inmane flagitium subterlatet, id est homicidium, quia [b] dum illę meretrices, sive monasteriales, sive sęculares male conceptas [c] soboles in peccatis genuerunt. Sepe maxima ex parte occidunt, non inplentes Christi ęcclesias filiis adoptivis, sed tumulos corporibus, et inferos miseris animabus [d] satiant. Absit enim ut pro talibus pereatis, et nos simul cum regno cadamus, gloriaque totius regni pereat; quoniam ex praecedentibus [e] agnovimus, quae secuturis nisi praevisa fuerint possunt evenire. Sacius est quoque nobis talibus carere, quam cum his ruere, regnumque et ab inimicis depopulatoribus, futuro tempore adnullari vel possideri. Scire enim vos cupimus, quicumque super his aut faciens aut libenter consentiens inventus fuerit: Nos eum iuxta praedictam Romanam legem punire volumus [f].
Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat pęnitentiam, et si contumax fuerit comprehendatur et a [g] comite, et ferro vintiatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo qui [i] easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti, iustitiae tollende causa [k] contradiderit [l], volumus atque firmiter praecipimus, ut si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste [m] ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso [n] rationem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus, excepta ||fol. 146/145ra|| sua legitima hereditate, quae ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit; quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero qui easdem res primus invasit, et iniuste vendidit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli hoc quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur, et postea sicut contemptores iussionis nostrae, sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellantur [o].
De uno manso ad ęcclesiam dato de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum; et hoc eis denuntietur quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde haec nona [r] et decima [s] persolvi debuit amissurum [t] se sciat. Ita enim continetur in capitulari [u] bonę memoriae genitoris nostri in libro I. capitulo CLVI.
Ut qui [y] ęcclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ęcclesiae cuius res sunt donent, et qui tale beneficium habent, et ad medietatem laborant, ut de eorum portione, proprio presbitero decimas donent.
Item in capitulo nostro in libro II. capitulo XXI. de eadem re.De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster ||fol. 146/145rb|| et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus, et per capitularia nostra qualiter haec observentur ordinavimus.
De [z] nonis et decimis non [a] redimendis nisi episcopo placuerit.Volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato, et de vino, et feno pleniter et fideliter ab omnibus nona et decima persolvatur, de nutrimine vero pro decima sicut hactenus [b] consuetudo fuit ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate iuxta quod ei et illi qui hoc persolvere debet convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia ad quam per iustitiam dari [c] debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amiticiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, et eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis quas [e] populus dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat, et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit ad nostram praesentiam venire compellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti aecclesiae restituant, quod [f] voluntarie, dare neglexerunt.
Quicumque de rebus ęcclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, ||fol. 146/145va|| sic de illis adimpleatur id est, in libro IIII. capitulo XXXVIII. De opere vero vel restauratione ęcclesiarum comes, et episcopus, sive abb una cum misso nostro quem [g] ipsi [h] sibi ad hoc elegerint considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum [i] et restaurandum, quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in communione tantum operis accipiant, quantum rerum aecclesiasticarum habent, ut unusquisque per se faciat [k] iuxta quantitatem quam ipse tenet, aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent iuxta aestimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector [l] ęcclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere, et materiam emere possit, et qui nonas et decimas dare neglexerit. Primum quidem illas cum lege sua restituat, et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat ne sepius iterando beneficium amittat [m].
De illis qui agros dominicos [n] propterea neglegunt excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, sub fideiussoribus [o] ad palatium nostrum [p] venire compellatur.
Statutum est, ut ubi tempore avi nostri domni [q] Pippini [r] consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futurum [s] detur. Nam ubi noviter incoeptum est, ulterius non agatur, et ubi necesse non est, fluvium alio ponte transmeare, vel ubi navis per mediam aquam et sup ponte egerit, et ad ripam non appropinquaverit, nec ibi aliquid emptum vel venundatum fuerit, ||fol. 146/145vb|| ulterius teloneum non detur, et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest, et qui ulterius in talibus locis, vel de his qui ad palatium, seu in hoste pergunt [t], teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat, et bannum nostrum id est, LX solidos componat.
Ut de rebus ęcclesiarum quae ab eis per XXX annorum spatia sine ulla interpellatione possessę sunt, testimonia non recipiantur, sed eo modo contineantur sicut ad fiscum nostrum pertinentes contineri solent.
Stand: 2008-10-24