Gotha, Forschungsbibliothek, Memb. I. 84 [Praefatio und Buch 1]

(P1)
De conglutinatione istorum et communione septem librorum capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque, quibus et a quibus collecti; ordinati atque conscripsi esse monstrantur, sequens indicat lectio et quędam istis panduntur versiculis.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Aansehisus [a] ovans ductus amore Dei,        
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefacio [b] pandit ut ipsa,        
Distinctim titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore byblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, preces,        
Quatinus aeterno donentur munere cęlo        
Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie. Contuli.

(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PREFATIO.

Praecedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouvici imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio [c] continetur. Sed quia ab eo nec media, veracius sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicunque invenire potuissent quęrerentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memoriae conmenderentur. Quapropter ea ||fol. 29va|| quae ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa quae postmodum a fidelibus sanctę dei ecclesiae et Pippini ac Caroli atque Hludouvici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sanctę dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in tribus subsequentibus [d] libellis distincte cum titulis suis coadunare ac Hludouvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludouvici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi [e] fecerunt, clerum et populum sibi commissum, domino opem ferente, regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctae Mogontiacensis metropolis ecclesiae scrinio [f] Archiculfo eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita, et demum ab Autgario [g] secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae imperitiae reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus ||fol. 29vb|| haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et imparem finem; quedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus [h] sicut invenimus. Precamur etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint [i], quae memoratus Ansighisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distincte inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula, et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum princpum metrice compositos. Deinde secuntur capitula primi libelli, subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia quae quęritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariae papae epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque ad deum pertinentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo synodales conventus quos sanctę Romanę et apostolicę ęcclesię legatus Bonifacius memoratę Magontiacensis ecclesię archiepiscopus vice supradicti Zachariae papę una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit, ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maxime ||fol. 30ra|| apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quae secuntur, eadem auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quędam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus; ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quędam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt et inserta capitula; et quibusdam interpositis, secuntur alia [k] regulę monasticę congruentia, et demum ea quae secuntur ad sanctę dei ęcclesię servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Praecamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quedam ex his iuxta regulam grammaticę artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctę dei ecclesiae fidelibus, qui hęc eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis [l] amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem ||fol. 30rb|| habere mereamur. Amen.

(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PREDICTIS PRINCIPIBUS.

Aurea progenies, felici stemmate [m] pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiter, atque        
Carlomannus agens quę placuere deo.        
Censores etenim veri piętatis amore,        
Ęcclesię leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc cesar Karolus divino munere fretus,        
Nolibiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus habenis,        
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,        
E quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob quę promeruit celestia scandere regna,        
Qua quoque percepit praemia larga satis.        
Inde Hludouvicus regno successit avito,        
Eximius princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim cęsar, pietatis et almę,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sidera cęli,        
Solvens praecelso cantica digna deo.        
Hinc etiam sequitur suboles veneranda per orbem        
Ipsius insigni nomine digna patris.        
Hludouvicus enim fluvi cis litsora Remi        
Imperat, et gentes comprimit ||fol. 30va|| ecce feras.        
Necnon Hlotharius parili ditione potitus,        
Francorum cęsar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,        
Nomen avi referens auxiliante Deo.        
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,        
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere rate,        
Et studiis domino rite placere piis.        
Hęc resecant pravos aequo moderamine mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Frantia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens;        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis caepit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Cęlestis patrię donati munere reges        
Exultant iugiter, et sine fine canunt;        
Alta poli cuius subierunt culmina laeti,        
Quos devota [n] caelis iam resonavit ovans.        
Faelices nimium quos aula beata receptans,        
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius vere lucis amoena vident.        
Sic et angelici testatur ||fol. 30vb|| pagina bybli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
Hoc iubar exilarat superorum corda virorum,        
Irradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam.        
Olim quod dominus luxit amando deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per eva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixę tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI PERCONTULI.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zachariae papę Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifatio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis domini DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis a principe apostolica auctoritate kalendas martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo qui a presbitero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his qui propter faidam in aliam patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo qui misso episcopi contradixerit vel a presbitero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbiteri qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris qui se reclamantes ||fol. 31ra|| ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua quae servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto episcopo suo, non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo qui oblata dederit vel acciperit praeter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo qui ecclesiam dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII.
Ut [o] clericus in ecclesia in qua praetitulatus est permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII. [p]
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXX.
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI.
Ut presbiteri rem ecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ecclesia celebraentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbiteris criminosis, de quibus aprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ęcclesiae consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ęcclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ęcclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ęcclesiis vel ||fol. 31rb|| altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
L. [q]
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.50)
XLVIIII [r].
De parrochia alterius presbiteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De pęnitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII. [s]
De presbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbiteris qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.46)
XLVI. [t]
De ęcclesiis vel altaribus inmeliorandis. [u]
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis praesbiterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo qui confitetur dei Verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis [v], tam de clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his qui a sinodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctae trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII. [w]
De his qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII. [x]
De his qui non sunt bonę conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI. [y]
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII. [z]
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII. [a]
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV. [b]
De sacer||fol. 31va||dotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ęcclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc si presbiteri sanctum crisma dederint ad iuditium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione pręceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ecclesiae consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus inpositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVII.
De penitente cuius crimen pervulgatum est. ||fol. 31vb||
(Cplio1.118)
CXVIII.
De penitentibus qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII. [c]
De remedio penitentiae, et quod absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat, propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur, etiam si periculo mortis urguente statim post acceptionem pęnitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar pape Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
Item de penitentum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut penitens ostensis penitentiae fructibus in communionem recipiatur [d].
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut penitentes tempore quo penitentiam petunt super caput cilicium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdote inponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut penitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI.
De his qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem penitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ęcclesiae officium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII. [e]
De his qui separati a communione fuerint poenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutine suspendatur, et ut oblatio eius qui penitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviori noxa convinctis.
(Cplio1.132)
CXXXII.
De penitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis poenitentiam gerunt. ||fol. 32ra||
(Cplio1.133)
[C]XXXIII. [f]
De his qui convivio solo gentilium et scisim vel cibis [g] immolacitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII.
Ut penitentes qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt tribus annis sint inter audientes, si veram pęnitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De caticuminis non praetereundis.
(Cplio1.136)
[C]XXXVI. [h]
Ut qui poenitentiam publice gerunt uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
[C]XXXVIII. [i]
Ut pęnitentibus absque personarum acceptione penitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII. [k]
De neglegentioribus poenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo qui penitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut pęnitentes non se credant absolutos nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
CXLII.
De pęnitentibus qui antequam leges penitentiae exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII. [l]
De loco monasteriorum vel edificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici qui cum abbatibus vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbiteri crisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI. [m]
Ut presbiteri utantur assiduae orariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne [n] laici presbiteros eiciant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne [o] laici a presbiteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII. [p]
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De lętania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
[CLI]I
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antiquae ęcclesiae honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis [q] ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter missam solus canat [r]
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De simbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum [s] ebriętatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritualibus [t] filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxu||fol. 32rb||riosum circa ecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXV.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII. [u]
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII. [v]
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIIII. [w]
De cura [x] et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ęcclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et simbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum praetium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur, et canonice a presbiteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII. [y]
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI. [z]
Ne [a] feminę cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII. [b]
De presbiteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII. [c]
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi, vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII. [d]
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII. [e]
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis qui res ecclesiae tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo ecclesiae in furtu conprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his qui clericum ||fol. 32va|| iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII. [f]
Ut homicidis vel ceteris reis qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste [g] punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII. [h]
De annonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII. [i]
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro ghildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus inpedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his qui praecium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale praecium [k] quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, praecia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De collatis ecclesiae dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI.
De personis a quibus non sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare [l] suadeat.
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ęcclesiae.
(Cplio1.215)
CCXV.
De praesbiteris uniuscuiusque ęcclesiae.
(Cplio1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ęcclesiae ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis, vel de annonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIII. [m]
De presbiteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
CCXVIIII. [n]
De presbiteris qui pro crismate in cęna domini veniebant. ||fol. 32vb||
(Cplio1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI. [o]
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII. [p]
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI. [q]
De his qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII. [r]
De examinatione sanctae crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in [s] ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII. [t]
De homine publicam penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnis [u] homo liber potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare pro salute anime suae.
(Cplio1.236)
CCXXXVI. [v]
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII. [w]
Quid in conpositionem vvirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII. [x]
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII. [y]
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna distinctione cohercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliarum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII. [z]
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur excercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCXLV. [a]
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, sęculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCLXVI. [b]
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII. [c]
Ut infra patriam arma non portentur et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis. ||fol. 33ra||
(Cplio1.249)
CCXLVIIII. [d]
De his qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat et ut cętera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI.
Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII.
Quales personę ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De theloneis quae de mercatis et navigiis vel aliis, aut quaecunque iniuste [e] exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non obprimantur iniustę.
(Cplio1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab hominibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capitula regum diligenter intelligantur.
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occasione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra munitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV.
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLXVII.
De ęcclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLXVIII. [f]
De ebrietate.
(Cplio1.269)
CCLXVIIII. [g]
De admonitione ad comites pro utilitate sanctę dei ęcclesiae.
(Cplio1.270)
[C]CLXX.
De admonitione ad laicos pro honore ęcclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ||fol. 33rb|| ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem ecclesiarum.
(Cplio1.273)
CCLXXIII. [h]
De comitibus, et ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII.
Ut de incestuosis et his qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris, et de neglegenter viventibus, vvadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ęcclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his qui annonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.
(Cplio1.278)
CCLXXVIII.
De his qui agros dominicatos deo neglegunt ut annonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII. [i]
Ut intellegatur in quo facto immunitiis frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII. [k]
De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII.
De heiribannatoris [l] coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII. [m]
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXV. [n]
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI. [o]
De hominibus ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitias quęsierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine cui post iuditium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII. [p]
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam diligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendum.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI. [q]
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII. [r]
De terra tributaria et terra censili.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censili [s]
(Cplio1.299)
CCXCVIIII. [t]
De observatione ||fol. 33va|| praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC.
De eo qui propriam derelinquit [u] uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus, et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIIIIor episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel curtis servitium agatur.
(Cplio1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur quae in placitis et sinodis Pippinus rex constituit.
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo qui a servo alieno aliquid conparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
CCCVIIII. [v]
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
fehlt
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCX.
Ut de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori pręferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCCIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCV.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCVI.
Quod per spiritum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCVII.
De quattuor vitiis quae fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCVIII. [w]
Quod universalis sancta dei ęcclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCVIIII. [x]
Quod eiusdem ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopus modum mensurae qui in sacris canonibus praefixus est non excedat.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis qui in vicis commorantur. ||fol. 33vb||
(Cplio1.322)
CCCXXII. [y]
De honore et oboedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
Text fehlt [z]
(Cplio1.325)
CCCXXV.
De presbiteris qui contra statuta canonum villici [a] fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII. [b]
Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum [c] teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos, et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII. [d]
De episcopis, abbatibus, et sacerdotibus qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXXX.
De laicorum [e] clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII. [f]
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus, vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capellę absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, quingentos componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII. [g]
Ut cuncta quae circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII. [h]
De praediis deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo qui in die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo qui alienum servum ad furtum suaverit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De fure [i] nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo qui de fure nesciens aliquid conparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI. [k]
De eo qui occiderit alienum animal, et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo qui furtivam rem ||fol. 34ra|| rem [l] scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII. [m]
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De va [n] convicinali.
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
[CCC]LVIIII. [o]
De eo qui peculio suo fuerit redemptus [p] servus.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
[CC]CLXII.
De venditionibus vili praecio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut qui arras dederit pro quacumque re, praecium reddere conpellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transseuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit [q].
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque praesbiter missam cum sandaliis cęlebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut praesbiter die dominico ||fol. 34rb|| cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel ędificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII. [r]
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium agere inpendatur his qui ministerium ecclesiarum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia ędificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXXXIIII. [s]
De electione abbatisse.
(Cplio1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
CCCLXXXVIII. [t]
De scenicis.
(Cplio1.389)
CCCLXXXVIIII.
De praescriptione XL annorum.
(Cplio1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII.
Ne [u] ullus sacerdos iudicetur nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Uu [v] vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in acusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.  [w]
(Cplio1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim causa in iudicio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his qui se putant ||fol. 34va|| per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniusto iuditio, principis metu vel iussu terminato, cassando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
Kapitelzahl nicht vorhanden
EPISTOLA ZACHARIĘ PAPAE FRANCIS ET GALLIS DIRECTA.

Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo quod dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pipino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, dominus illuminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius oboediretis, et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo ut eius commonitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos, deo propitio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos ||fol. 34vb|| et erroneos sacerdotes unde et cunctę pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et pro Christianorum [x], quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat pręfatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes paganę gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis ęternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certos [y] ministros dei et dispensatores misteriorum Dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, Ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic et [z] sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes et tales ad sacerdotium perducite ||fol. 35ra|| ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatinus ab hominibus adquiratis vobis laudem, et a deo mercedis praemium in eterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesiae; et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE

(1.2)
Kapitelzahl nicht vorhanden
INCIPIT SYNODUS CUM ACTIBUS SUIS IUSSIONE APOSTOLICA A SANCTO BONIFATIO ET FRANCORUM EPISCOPIS SUB CARLOMANNO DUCE HABITA ANNO INCARNATIONIS DOMINICAE DCCLXII.

IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI. EGO Carlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi DCCXLII. XI. videlicet Kalendas Martias, cum consilio servorum dei et optimatum meorum, episcopos qui in regno meo sunt cum presbiteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regenfridum, et Guntharium, et Vuitbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliquos episcopos, cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent quomodo lex dei et ecclesiastica religio recuperetur, quae in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animę pervenire possit, et per falsos sacerdotes decęptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ||fol. 35rb|| ut nobis praesentibus canonum decreta et ecclesiae iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas peccunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de peccuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus [a] et ad poenitentiam coegimus. Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium, missarum scilicet sollempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos episcopos [b] cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. similiter acceptores [c] et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones ut unusquisque presbiter in porrochia habitat episcopo subiectus sit illi in cuius porrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, seu de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in cęna domini semper novum chrisma ab episcopo quęrat ut episcopo testis assistat castitatis et vitae et fidei et doctrinę illius. Statuimus etiam ut secundum ||fol. 35va|| cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque ut secundum canones unusquisque episcopus in sua porrochia sollicitudinem habeat, adiuvante graphione qui defensor ecclesiae est, ut populus dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive fylacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes quos nedfratres vocant, sive omnes, quaecunque sunt, paganorum observationibus diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc synodum, quę fuit XI. Kalendas Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere poenitentiam faciat et in carcere [d] permaneat et antea flagellatus et scorticatus videatur; et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter et nonanes [e] velatę eadem penitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque ut presbiteri vel diaconi non sagis, laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat et ut monachi et ancillę dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti coenobia vel sy||fol. 35vb||nodochia sua ordinare, gubernare, et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant.

(1.3)
III.
ITEM ALTERA SYNODUS A SUPRADICTIS EPISCOPIS AC PRINCIPE APOSTOLICA AUCTORITATE KAROLI [f] MARTIAS LYPTINAS HABITA.

Modo in hoc synodali conventu, qui congregatus est Kalendas Martias in loco qui dicitur Lyptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et praefecti prioris synodi decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi, et presbiteri, et diaconi, cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones, promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad ponitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonanes [g]. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casa solidus, id est, XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur; Eo modo ut si moriatur ille cui pecunia [h] commodata ||fol. 36ra|| fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; Et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, praecarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur quorum pecunia in pręcario praestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesiae et domui dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia [i] Christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.

(1.4)
IIII.
De fide catholica et primo precepto legis.

Primo omnium admonemus ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum domini dei omnipotentis est in lege: Audi Israhel quia dominus deus tuus deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota [k] anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
De pace et concordia servanda.

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano, inter [l] episcopos, abbates, comites, iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas: qua nihil deo sine pace placet, nec munus sanctę oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilecti ||fol. 36rb|| onem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
De eo qui est baptizatus [m] a presbitero non baptizato.

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VI.
De eo qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiet. Georgius sensit.

(1.8)
VII.
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
VIII.
De incestis.

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte et confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut consubrina, aut subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur ||fol. 36va|| plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.

Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.

De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad synodum convocet [n]. Et si quis ire [o] contempserit, tunc comes, iussione episcopi monitus, eum distringere [p] faciat, ita ut ipse presbiter aut defensor suus LX solidos componat, et ad synodum postea velit nolit veniat, et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare faciat. Solidi LX vero de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
De eo qui misso episcopi contradixit vel presbitero aut clerico incestuosum.

Si aliqua [q] persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussoris [r] positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi. Ut domnus rex ita eos distringat ut cęteri emendentur.

(1.13)
XIII.
De his qui res ecclesiasticas verbo Domni regis tenent.

Ut illi homines qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias unde sunt, vel illas domus [s] episcopii vel monasterii cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac annonas ibidem dare pleniter debeant sicut eis ad vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

||fol. 36vb||
(1.14)
XIIII.
Ut presbiteri qui vicos vel ecclesias tenent, caeram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

Ut hi qui illos vicos vel illas ęcclesias tenent, illos census vel illam ceram quae longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus ut sic faciant et qui hoc non fecerit, LX solidos componat.

(1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.

Ut emunitates pleniter conservatę sint.

(1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.

Ut omnes iustitias faciant, tam publici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo episcopo suisque ministris quae ęcclesiastica sunt, et quę secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios, [t] et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris qui se reclamantes [u] ad palatium [v] veniunt.

Si ęcclesiastici ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, super eorum seniore vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.

Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVIIII.
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit [w] viro ingenuo vel servo.

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

[x] ||fol. 37ra||
(1.20)
XX.
De femina ingenua quae servum accipit.

Si femina ingenua accipit servum, et sciens quod servus esset, habeat eum. Una lex erit et viro et feminę.

(1.21)
XXI.
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum illa, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem [y] habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia, relicto episcopo, non convolent.

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
Ut presbiteri vel diaconi praeter episcopum nihil agant.

Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent.

(1.24)
[X]XIIII.
De eo qui oblata dederit vel acciperit praeter episcopi iussionem.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit.

(1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.

Cum excommunicatis non licere communicare nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae, simul orandum esse. ab alia ęcclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.

(1.26)
[X]XVI.
De eo qui ecclesiam dei conturbat.

Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
[X]XVII.
De monachis in civitate vel in regione qualibet positis ut episcopo suo subiecti sint.

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. ||fol. 37rb|| nec ecclesiasticis vero nec sęcularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia in qua pretitulatus est permaneat.

Clericum permanere in ecclesia oportet cui in initio ab episcopo pretitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem hoc autem refutantes, revocari debere ad suam ecclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.

Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
Ut presbiteri rem aecclesiae non vendant.

Placuit ut presbiteri non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in aecclesia caelebrarentur.

Manumissiones in ecclesiae sunt celebrandę.

(1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.

Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones [z] ignoret.

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV
Quid de presbiteris criminosis, de quibus aprobatio non est, agendum sit.

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ||fol. 37va|| ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus [a] et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis, una cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti patris sancti institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his [b] satisfacientes, inlesi, domino auxiliente, ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Caroli.

OMNIBUS VOBIS VISU aut auditu notum esse non dubitamus quod sepissime, suadente hoste antiquo, sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationalis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę memoriae domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonę devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et cęteris ęcclesiastice dignitatis ministris in regnis seu in aliis deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, sepissime propter multas et nimias reclamationes quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, ceterorumque romanę ęcclesiae episcoporum et reliquorum sacerdotum, sive orientalium et Graecorum Patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium, cęterorumque sacerdotum ||fol. 37vb|| ac levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utrisque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate [c] ac auctoritate praedicta consultu omnium ut quotiescumque [d] cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accussator talis fuerit ut recipi debeat; quia quales ad accussationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice [e] diiudicetur et si culpabilis inventus fuerit, canonice [f] dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare minime ipse accussator poterit, et hoc canonice [g] definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis papę, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super IIIIor evangelia datum purgatum ęcclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire [h] poterit.

(1.37)
XXXVII.
De eo qui confitetur de crimine.

Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi ||fol. 38ra|| se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
De usuris.

Usuram non solum clerici sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII.
De comitibus, ut ministris aecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his ammonitus a comite non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continet subire cogatur.

(1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.

Ut presbiteri non ordinentur priusquam examinentur et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel hebetes [i] in doctrina sancta vel vitio malę famę, eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam [k] detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam, testante evangelica tuba, melius est unicuique ut suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant obnixe monemus, et coram deo testamur, et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministris. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus ||fol. 38rb|| ne locum subditis tribuant detrahendi, quoniam qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue [l] rogamus ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum aecclesiae consequantur.

Ut nullus presbiter ad introitum ęcclesiae exenia donet.

(1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.

Ut nemini liceat alium gcogere [m] ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur.

Ut nullus laicus presbiterum in ecclesia mittere vel de ęcclesia eicere praesumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.

Ut episcopi praevideant quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.

Ut decimę in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.

Ut ęcclesia vel altaria melius constituantur ut nullus presbiter [n] annonam vel foenum in ęcclesia mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut ęcclesiae vel altaria quę ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus preparandis.

Ut presbiteri per parrochias suas fęminis praedicent ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parroechianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, admissam recipiat.

(1.50)
L.
De parrochia alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia, ||fol. 38va|| eo inconsultu [o] missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
LI.
De termino aecclesiarum.

Ut terminum habeat unaquęque ęcclesia de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter res quas post diem consecrationis adquisierit propriae ęcclesiae relinquat.

(1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.

Ut nullus presbiter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem penitentiae dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.

Ut nullus presbiter cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.

(1.55)
L. [p]
De presbiteris qui agenda in domiciliis celebraverint.

Statutum est ut si quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus viciis, per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De eucharistia.

Ut presbiter eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in cęna domini habendis.

Ut presbiter in cena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catecuminos inunguendos, tertiam inunguendos infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat presbiteros ęcclesiae, ut orent super eum, unguentes cum oleo in nomine domini.

||fol. 38vb||
(1.59)
LVIIII. [q]
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes presbiteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.

Ut nullus presbiter praesumat in alia parrochia baptizare nec missas cęlebrare sine iussione episcopi in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc quod superius compraehensum est facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo qui non confitetur dei verbum passum carne.

Si quis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.

(1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum [r] similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus [s] fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in ęcclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cybum nec potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in orationem se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod iniustae sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolytanum episcopum venire, ut ibidem ||fol. 39ra|| secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.

(1.63)
[L]XIII.
De his qui a synodo vel a suo episcopo damnati sunt.

Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis, et in Antioceno concilio, quod hi qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
[L]XIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
[L]XV.
De die dominica, qualiter observanda est.

Item in eodem concilio praecipitur [t] ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
[L]XVI.
De ignotis angelorum nominibus.

Item in eodem concilio praecipitur ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michahel, Gabriel, Raphael.

(1.67)
[L]XVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
[L]XVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbiter ||fol. 39rb|| aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII. [u]
De maleficis vel incantatoribus.

Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur, quos in Symone mago dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
De negotiis clericorum inter se.

Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.

(1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctę trinitatis praedicanda.

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctę trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in caelos, diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII. [v]
De his qui se convertant ad deum.

Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice [w] reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII. [x]
De his qui non sunt bonę conversationis.

Item in eodem, ut illi qui non sunt bonę conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
De his qui excommunicato communicaverint.

Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptuose communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII. [y]
De clericis aecclesiastici ordinis.

Item in eodem concilio, ut clerici ęcclesiastici ordinis, si culpam incurrerint [z], ||fol. 39va|| apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.

(1.78)
LXXVIII. [a]
De falsis NOMINIBUS sanctorum.

Item in eodem, ut falsa nomina martirum et incerte sanctorum memoriae non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII. [b]
DE UXORE A VIRO DIMISSA.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
DE OBLATIS PAUPERUM.

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
DE IEIUNIIS A SACERDOTIBUS CONSTITUTIS.

Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
DE HIS QUI CONTRA NATURAM PECCANT.

In concilio Ancyrano. Si inventi sunt inter vos quicumque quadrupedibus, aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis contra naturam peccant, dura et districta poenitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII. [c]
De nominibus recitandis.

Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante praeces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.

Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose [d] egerit, et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI. [e]
De fide presbiterorum ab episcopis discucienda.

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias suas presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum cęlebrationes, ut fidem rectam teneant et bap ||fol. 39vb|| tisma catholicum observent, et missarum praeces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat a deo. Et ut gloria patri cum omni honore apud homines cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diac ut arma non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII. [f]
De presbiteris in aecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur et si laici clericos probabilis vitae et doctrine episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII. [g]
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.

Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIIII. [h]
De presbiteris qui feminas in domibus hab[ent].

Sanctitum est ab episcopis de presbiteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malę oppinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
DE SCRIPTORIBUS.

Ut scribę vitiose non scribant.

(1.91)
XCI. [i]
DE INCESTUOSIS.

De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amiticiam [k] quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII. [l]
De communicatione fidelium.

Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
De confugio ad aecclesiam. ||fol. 40ra||

Si quis ad aecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
[XC]IIII.
De ammonitione sacerdotum.

Ut sacerdotes admoneant populum ut elimosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue [m] pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.

Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
DE ERUDITIONE FILIORUM A PARENTIBUS ET PATRINIS.

Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
Kapitelzahl nicht lesbar.
DE ECCLESIIS ANTIQUITUS CONSTITUTIS.

Ut ecclesiae antiquitus constitutę nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
[XC]VIII. [n]
De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel eiciunt.

De his qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt [o], vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum revvadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvat aut aliam harmiscaram [p] sustineat.

(1.99)
[X]CVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.

De ęcclesiis qui inter coheredes divisę sunt consideratum est quatinus secundum providentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare ||fol. 40rb|| faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes ita divisae fuerint inventę, ut describantur, et nobis renuntietur.

(1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.

De manso ad ęcclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.

De decimis quas [q] populus dare non vult nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur. Cęteri vero distringantur ut inviti ęcclesiae restituant qui vel quod [r] voluntarie [s] dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet DISCUCIENDAM.

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quęrendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio de re qualicunque agendum est tales eligantur quales obtimi [t] in ipso pago invenirae possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.103)
CIII.
De causa ebrii nominis, et de eius testimonio, et de placito comitis.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere nec placitum comes habeat nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
De hoc si presbiteri sanctum chrisma dederint ad iudicium [u] subvertendum.

Ut presbiter qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam [v] de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
De placito centenarii. ||fol. 40va||

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, solidos LX, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non attingat [w].

(1.107)
CVII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et virgildum proximis suis persolvat.

(1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum praecipimus ut ita observentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis.

De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.

Ubicunque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles ad [x] ecclesias dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quaelibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describantur, et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
De eclesiae consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.

Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur sanctificare ||fol. 40vb|| non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis vel lotis lignis eius, reędificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
De officio laicorum.

Laicus non debet in ęcclesia lectionem recitare, nec alleluya dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
fehlt
DE NON PRODENDO A PRESBITERIS CRIMEN episcopi.

Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXIIII.
De parrochianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.116)
CXV.
De manus inpositione et resolutione canonica.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum poenitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus quę in [y] sacramentorio ad dandam poenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte [z] fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit [a] et publice coram ęcclesia iuxta canonicos [b] pęniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem poenitentiam occulte [c] vel manifeste, canonice [d] reconcilietur, et manus ei cum orationibus quae in sacramentorio ad reconciliandum penitentem continentur inponatur; ut divinis praecibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse ||fol. 41ra|| mereatur: quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et penitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti quęant. Nec mirum hoc quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesiae dedit dicens: Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur [e] eis; Et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
CVII
DE PENITENTE cuius crimen PERVULGATUM EST [f].

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur ut si cuiusquam pęnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit aecclesiam, ante absidam manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae praecipitur de eadem re, ut absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum subplicationibus fiat. Et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CVIII.
DE PENITENTIBUS QUI EUCHARISTIAM ACCEPERINT IN INFIRMITATE POSITI.

Paenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.119)
CVIIII.
DE REMEDIO PENITENTIAE, ET QUOD ABSOLUTIO PENITENTUM PER MANUS INPOSITIONEM EPISCOPORUM SUPPLICATIONIBUS FIAT. PROPTER QUOD NECESSE EST UT REATUS PECCATORUM ANTE ULTIMUM DIEM SACERDOTALI SUPPLICATIONE [g] SOLVATUR, ETIAMSI, PERICULO MORTIS URGUENTE, STATIM[h] POST ACCEPTIONEM ||fol. 41rb|| PENITENTENTIĘ ET RECONCILIATIO SUBSEQUATUR EXEMPLAR PAPE LEONIS AD THEODORUM Foroiuliensem episcopum.

Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit ut non solum per baptysmi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternę, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant; Sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator [i] enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem ut et confitentibus poenitentiae sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui itaque [op]eri [k] incessabiliter intervenit ipse sal[v]ator qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce [l] , ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua [m] de re innuitur ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo, munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recipit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discututere, cum dominus noster, cuius iuditia nequeunt compraehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitiae reservabit, ita potestatem suam timeri volens ||fol. 41va|| ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam trepidis [n] aut neglegentibus accidit nemo non metuat. Multum enim utile a necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His [o] autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud [p] quem nullas [q] patitur venire moras conversio, dicente Dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque [r] neglegere, cum penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX
ITEM DE PENITENTUM ABSOLUTIONE, UT PER MANUS IMPOSITIONEM EPISCOPORUM VEL SACERDOTUM PRAECIBUS FIAT.

Si quis in periculo vel pace aut in infirmitate [s] pęnitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXXI.
Ut penitens ostensis penitentiae fructibus communionem recipiant.

Ut penitens ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimum communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut poenitentes, tempore quo penitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur. ||fol. 41vb||

Paenitentes, tempore quo pęnitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilicium a [t] sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdote imponatur.

Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus inponatur.

(1.124)
CXXIIII. [u]
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut penitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur [v].

Placuit his qui accepta poenitentia ante reconciliacionem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt poenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine paenitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi, vel, eius iussu, presbiteri, recipiant.

(1.126)
CXXVI.
De his qui convivio solo gentilium usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et ęscis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.

(1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi, aut, eius iussu, alicuius presbiteri, se [w] credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus inpositionem praecibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc per invocationem spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum ||fol. 42ra|| inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam [x] quando dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, Dans [y] exemplum ut sicut ipsi [z] manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus pęnitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis praecibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et relevare faciant, et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est, funibus conligatum, iubente domino qui ait solvite illum, et sinite, abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvunt vincula, eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire [a] permittant.

(1.128)
CXXVIII.
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem paenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesię officium.

Ut secundum formam canonum pęnitentibus detur pęnitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiae excubare faciant, et inter reliquos pęnitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, sacerdotali praece per manus inpositionem, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
De his qui separati a communione fuerint paenitentibus.

Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur in communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; ||fol. 42rb|| sed per manus inpositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis penitens a reconciliatione diutine suspendatur et ut oblatio eius qui penitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.

Qui penitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto mortis urget periculum, poenitentiam per manus inpositionem acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat quam donum reconciliationis accipiet, sicque sub praestibus [b] quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesiae membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde [c], iuxta papę Leonis edictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis [d] instantia praesidium paenitentiae remedium et mox ex more reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De [e] his autem qui post [f] acceptam pęnitentiam, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit qui, multiplices numero, huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ęcclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviora noxa convictis.

Item confirmatum est ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviora culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tanquam pęnitentibus ||fol. 42va|| vel tanquam fidelibus laicis inponatur neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
De penitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis penitentiam gerunt.

De pęnitentibus qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus pęnitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum romanę ęcclesiae consuetudo demonstrat. Cęterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat [g] ad confessionem pęnitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, quantum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit, atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de sęculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
De his qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et ęscis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manus inpositionibus purgari; ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum Christi possint [h] esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per pęnitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali praece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora pęnitudinis habita moderatione sunt constituenda prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum [i] respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urguatur ut dum adhuc pęnitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per ||fol. 42vb|| manus inpositionem, absolutione praecum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
Ut penitentes qui ex gravivioribus [k] peccatis penitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitentiam gesserint.

Penitentes qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde peniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblation modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbitero, permisso aut iussu tamen proprii episcopi, per manus inpositionem, absolutione praecum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de sęculo non negetur. Pueris [l] autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum penitentiae tempus, despecti a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta quidem communionis gratia convaluerint, servemus in eis quod Niceni canones ordinaverunt, ut habeantur inter illos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitum.

||fol. 43ra||
(1.135)
CXXXV.
De catecuminis non prętereundis.

Nec catecumini praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinaverunt. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea [m] cum catecuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicę gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
Ut qui penitentiam publicę gerunt, uno anno cum cilicio sint inter audientes.

Qui pęnitentiam publice gerunt, debent unum esse annum cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in ęcclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precarique eum humiliter ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ecclesię penitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed et vulto [n] et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in cęna Domini consequantur anno, id est per episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem, absolutione sacerdotalium praecum, communionis catholicę gratiam recepturi. qualiter septem annorum poenitentia agatur. In his vero septem annis multiplicetur ieiuniis, orationibus, fletibus, et elymosynarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant admodum caveant, dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.

||fol. 43rb||
(1.137)
CXXXVII.
De paenitentibus transgressoribus.

Ut hi qui frequenti praevaricatione peccata vel pęnitentiam iterant [o], frequenti sententia, nisi per satisfactionem quę [p] praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur [q], ut haec quę voluntarie non diluerunt [r] inviti emendent [s]. Quod si his aliquis rennuerit, et praeceptis sui sacerdotis inoboediens apparuerit, secundum modum culpe excommunicetur. Si [t] quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia ammonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contempnentes de ęcclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut pęnitentibus absque personarum acceptione penitentia detur.

Ut sacerdos penitentiam imploranti absque personę acceptione pęnitentiae leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus penitentibus.

Ut neglegentiores penitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CLX.
De eo qui penitentiam in infirmitate petit.

Is qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus in infirmitate obmutuit, vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat pęnitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, et subdatur statutum poenitentiae tempus, quamdiu sacerdos qui pęnitentiam dedit probaverit.

(1.141)
CLXI.
Ut penitentes non se credant ||fol. 43va|| absolutos nisi per manus impositionem.

Pęnitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.142)
CLXII.
De penitentibus qui antequam leges pęnitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.

Pęnitentes qui antequam leges pęnitentiae exsequantur, si casu in itenere [u] vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CLXIII.
De loco monasteriorum vel edificiis providendis.

Dignum ac necessarium est ut missi nostri per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque dyocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum ac necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit. Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque ędificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, si aptę sint et congruenter sanctę professioni compositę, vel si claustrum firmum habeant in quo salvari possint animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari [v]. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari. Ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.

(1.144)
CLXIIII.
Ut episcopi sciant qualiter canonici qui sunt cum abbatibus vivant.

Praecipimus ut unusquisque episcopus sciat per sin ||fol. 43vb|| gula monasteria quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant sin autem, canonicę vivant omnino.

(1.145)
CLXV.
Ut presbiteri crisma diligenter custodiant.

Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel maleficii donare inde praesumant. quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CLXVI. [w]
Ut presbiteri utantur assidue orariis.

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CLXVII.
Ne laici presbiteros eiciant de ecclesiis eosve in eis [x] constituant absque propriorum episcoporum consensu.

Ut laici presbiteros non eiciant de ęcclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CLXVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ęcclesiae cuiquam presbitero.

(1.149)
CLXVIIII. [y]
De fugitivis clericis.

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat unde sint. et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CL.
De letania maiore.

Placuit nobis ut lętania maior observanda sit a cunctis Christianis tribus diebus.

(1.151)
CLI.
De quatuor temporibus observandis.

Constituimus ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in Martio mense ebdomada I., feria IIII. et VI. et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollemnia similiter in mense iunio ebdomada II., feria IIII. et VI. [z] sabbato ieiunetur usque horam VIIIIam [a]. et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada III. et in mense Decembrio ebdomada quę fuerit plena ante vigil natalis Domini; sicut est in romana ęcclesia traditum.

(1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo ||fol. 44ra|| contempserit, et observare cum ceteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur ut anathematizetur [b] nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.

Omnes dies dominicos cum omni veneratione decrevimus observare, et servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur.

(1.154)
CLIIII.
De decimis.

Ammonemus atque praecipimus ut decima deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse sibi dare constituit: quia timendum est ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.

(1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habeant.

Reum confugientem ad ęcclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur sed rectores ęcclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant quod inique fecerunt [c].

(1.156)
CLVI.
Iterum de pace.

Praecipimus ut in ęcclesiis aut in domibus ęcclesiarum vel in atriis placita sęcularia minimę fiant.

(1.157)
CLVII.
Ut antiquae ecclesiae honorem suum habeant.

Ecclesiae antiquitus constitutę nec decimis nec aliis possessionibus [d] priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur [e].

(1.158)
CLVIII. [f]
De beneficiis aecclesiasticis.

Quicunque beneficium aecclesiasticum habent, ad tecta ęcclesiae restaurandae [g] vel inipsas ęcclesias emendandas omnino adiuvent, vel annonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII. [h]
Ne presbiter missam solus cantet.

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet quomodo enim dicet dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit habere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
De oblatione et pace in aecclesia facienda. ||fol. 44rb||

Oblationem quoque et pacem in ęcclesiis [i] facere ammoneatur populus Christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstretur.

(1.161)
CLXI.
De symbolo et orat dominica.

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.

Magnum malum ębrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus [k]. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII. [l]
De [m] spiritalibus filiolis.

Praecipimus ut unusquisque compater vel proximi spirituales [n] filios suos catholicę instruant.

(1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxoriosum circa ecclesias deseratur.

Canticum turpe atque luxuriosum circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
De incestuosis.

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. et si penitere noluerint, de ęcclesia expellantur donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.

Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta sextaque regeneratione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII. [o]
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam ||fol. 44va|| nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea [p] cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nubserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIIII.
De cura et predicatione sacerdotis erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant.

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evvangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et cymbolum doceant.

Quod presbitero praevidendum sit ut omnes qui Christiano nomine censentur orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.

(1.171)
CLXXI.
Quibus tempr baptizandum sit.

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha, et pentecostes, nisi infirmitas intercesserit. Et ut alicubi [q] non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat.

Ut nemo presbiterorum pro baptismo praecium accipere praesumat Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.

(1.173)
CLXXIII.
De decimis [r] ut fideliter dentur, et canonice a presbiteris dividantur.

Ut decimę fideliter sanctę ęcclesiae reddantur, et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant [s].

(1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.

Ut presbiteri curas sęculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXV.
Ut in titulis [t] quibus presbiteri ||fol. 44vb|| consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.

Ut presbiteri qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI. [u]
Ne feminę cum [v] presbiteris habitent.

Ut presbiteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et [w] ut suspicationes effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui episcopi. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII. [x]
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.

Sanctitum est ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.

(1.179)
CLXXVIIII. [y]
Ut presbiteri, diaconi, vel subdiaconi nec arma portent nec venationem exerceant.

Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere.

Qualicumque modo mulier [z], permittente [a] canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum acceperit in caput aut sponte aut in vita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.181)
CLXXI. [b]
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.

Ppropter [c] provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis ut nec episcopi, nec abb, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed siquis ex eis aliquid conparare [d] voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicunque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

||fol. 45ra||
(1.182)
CLXXXII. [e]
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis.

Ut episcopi potestatem habeant res ęcclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus ut laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ęcclesias dei, viduas et orphanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et nullatenus per aliquorum mendatium, vel falsum testimonium, neque pereiurium [f], aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII. [g]
De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos conponat, aut XV ictus ab Scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

(1.184)
CLXXXIIII. [h]
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXV. [i]
De vita canonicorum et clericorum.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut canonici clerici canonice vivant, observantes divinę scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit vel qui de rebus ęcclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane [k] primo [l] ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris exhibeant.

||fol. 45rb||
(1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.

Presbiteri interfecti episcopo ad cuius parrochiam pertinent solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet ut mediętatem vuirgildi eius episcopus utilitatibus ęcclesiae cui [m] pręfuit tribuat, et alteram mediętatem in elymosina illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior [n] videtur quam ille qui ipsum Domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.

Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria Deo sacrata diversoria fieri secularia.

Ut deinceps monasteria quę deo sacrata esse noscuntur, diversoria sęcularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque [o] sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII. [p]
Ut conspirationes vel coniurationes non fiant.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
De illis qui res ecclesiae tenent [q].

Si quis ęcclesiasticam rem tenet [r], et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ęcclesiasticam, aut communione privetur.

(1.191)
CXCI.
De servo ecclesiae in furtu conpraehenso.

Si servus ęcclesiae in furto [s] conpręhensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publico servo ęcclesiae super furto [t] non praesumente sine audientia vicedomni aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ęcclesiae liminibus arceantur [u].

(1.192)
CXCII.
Ex capit Autisiodorensi. De his qui clericum iniuriaverint.

Quicumque iudex aut secularis presbitero [v] aut diac aut cuilibet [w] de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi sive archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.

||fol. 45va||
(1.193)
CXCIII.
Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius XI actis

Ut homicidis vel cęteris reis qui legibus mori debent, si ad ęcclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
QUALITER DE LATRONIBUS FATIENDUM SIT

Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
DE PEIURIIS [x].

De eo qui peiurium fecerit, ut nullam [y] redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso peiurio, stent ad crucem. et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitaitis, secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII. [z]
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum poenam quam intulerit emendet.

(1.198)
CXCVIII. [a]
De annonis et decimis vel censu ecclesiarum.

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et annona cum ipso censu solvantur et unde antea non exigerunt, similiter et annonę et decimę dentur. De casatis vero solidus I, ||fol. 45vb|| de triginta dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut precarię modo renoventur et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
De tributariis aecclesiarum.

De cerareis et tabulariis ac cartellariis ita fiat sicut a tempr longo decretum est.

(1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere alio vero, de elymosinis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis cohibentiam faciant, nemo in hoc iurare presumat.

(1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus inpedimentum faciat [b].

De itinerantibus [c] qui ad palatium aut alicubi [d] pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsallire [e] et nemo herbam [f] defensionis [g] in tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

(1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerat.

(1.203)
CCIII.
De mancipiis ut non sine testibus vendantur.

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut praesentia episcopi vel comitis, aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet precium, in vuadium se ipsum pro pretio tradat comiti usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iusticias non facientibus agendum sit.

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa [h] vel de suis exeniis serviat usque dum iustitiae ibi factę fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, ||fol. 46ra|| tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant usque dum [i] iustitias faciant.

(1.205)
CCV.
De his qui pretium pro faida recipere et iust facere nolunt.

Si quis pro faida praecium recipere non vult [k] et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.

De latronibus ita precipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, morietur.

(1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu; id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbiter missas III. Monachi et nonachę et canonici, unusquisque psalteria III [l]. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi, quam monachi, et monachę, atque canonici, atque eorum infra casti homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas, et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elimosinam [m], mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. episcopi, abbates, et abbatissę pauperes famelicos IIIIor pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III vel II aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elymosinam, mediocres vero mediam libram; Vassus dominicus de casatis CC mediam libram, de casatis C solidos V, de L unciam I. et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, forciores Comites uncias III, mediocres [n] ||fol. 46rb|| denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis sicut supra scriptum est ipsi faciant. Haec omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione Missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
Quod res aecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ęcclesiae vota esse fidelium, praecia peccatorum, et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, deo opitulante, conferre optamus, tamen ut ab ęcclesiasticis [o] de non dividendis rebus illius ęcclesie suspitionem dudum conceptam paenitus amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam pęnitus divisionem paciant [p] ut iacturam patiatur.

(1.209)
CCVIIII.
De collatis aecclesiae dividendis.

Statutum est ut quicquid temporibus imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aequae inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi specialiter datę fuerint.

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ęcclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere presumat, nisi prius a dominis [q] propriis libertatem ||fol. 46va|| consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos [r] pervenerit, decretum est ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et posterea [s] veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur [t] ut ad gradus ęcclesiasticos iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an sibi vendicare velint. Cęterum si post ordinationem aliquid adquisierint, observetur illud quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum [u] est. De ęcclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut archiepiscopi per singulas [v] provintias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius secum [w] habeant. Et quandocumque de familia ecclesiae utile [x] inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram sacerdotibus, vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc ||fol. 46vb|| demum ad gradus ęcclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia ęcclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
De personis a quibus non sunt res accipiendae.

Statutum est ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, synodali [y] sententia [z] districte feriatur, et res ad [a] exheredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
UT NULLUS PRESBITER ALIQUA CUPIDITATE QUEMQUAM TONSURARE STUDEAT.

Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadebat et qui hoc facere temptaverit, sinodali [b] vel imperiali sententia modis omnibus feriatur. [c]

(1.213)
CCXIII. [d]
De presbiteris constituendis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ęcclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ęcclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque aecclesię [e].

Sancitum est ut unicuique ęcclesię unus mansus integer absque aliquo servitio adtribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

(1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque aecclesiae.

Statutum est, postquam [f] hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ęcclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas [g] providente episcopo permiserit.

(1.216)
Kapitelzahl fehlt
De sacris vasis [h] aecclesiae ad pignus datis.

De sacris vasis ęcclesiae, quae in pignus a non||fol. 47ra||nullis locis in quibusdam dari comperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellantur.

(1.217)
[C]CXVII.
De ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis.

De ęcclesiis sane destructis, vel annonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
[C]CXVIII. [i]
De presbiteris qui feminas in domibus habent.

Statutum est ab episcopis de presbiteris qui feminas [k] secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malę opinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut [l] contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
[C]CXVIIII. [m]
De presbiteris qui pro chrismate in caena Domini veniebant.

De presbiteris qui accipiendi [n] crismatis gratia ad civitates in cena domini venire soliti erant, sancitum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur [o] qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus habitant, more [p] solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
[C]CXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi quo eorum profectio, quantum illis inest, his quibus prodesse possunt et debent non sit [q] inportuna vel onerosa [r].

||fol. 47rb||
(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur [s], id est ne puellę velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam quae in capitulis legis mundanę a nobis constituta [t] continetur persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.

De feminis quę viros amittunt, placet ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut dies XXX. post decessum viri sui expectent et post XXX. dies per consilium episcopi sui [u] vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorum parentum atque amicorum, id quod eligere [v] debent eligant. Et qui a sacro conventu rogati ut hi qui publicam gerunt pęnitentiam, et feminę quę viros amittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanę capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.

De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant hic inserendum necessarium duximus; quatinus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana sed et divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.

(1.224)
CCXXIIII. [w]
De puellis raptis necdum desponsatis.

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DCXXX. patres affuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur [x]. Quibus verbis aperte datur intellegi qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et cohibentes tanto anathemate feriuntur, ||fol. 47va|| et quia iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vendicare [y] nullatenus possint.

(1.225)
CCXXV.
De desponsatis puellis et ab aliis raptis.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: desponsatas puellas, et postea [z] ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus suis illata iniuria constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu ut raptor publica pęnitentia multetur. Raptę vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec iungere se [a] praesumpserint, utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
De his qui virginibus deo dicatis se sociant.

De his qui sacris virginibus se sociant ita in decretis papae Gelasii capitulo XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post [b] dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacra [c] communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint paenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinę vel humanę hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.

Ne vero puellę indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore ||fol. 47vb|| velandarum puellarum in Affricano concilio [d] capitulo XVI. continetur ut non ante XXV. annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicunque episcoporum, necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis [e] periculoso scrupulo conpuncta [f] fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV. annos aetatis, non ei obsit concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur qui iuxta priorem sancionem virgines [g] XXV. aetatis suae anno rite consecrandae sunt. Quod si praemissę necessitates [h] ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti.

(1.228)
CCXXVIII. [i]
De examinatione sanctae crucis non facienda.

Sancitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctę crucis facere praesumat; ne Christi passio neque [k] glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.

Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis annuntiet: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat, divinisque [l] officiis imbuat, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent quatinus presbiteri missalem et lectionarium sive cęteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant edoceant. Et ut superstitiones quas ||fol. 48ra|| quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ęcclesiasticis negotiis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus dederit posse, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint; et unus [m] alterum in ęcclesiam [n] fugerit, et ibi se defendendo [o] eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII. coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque conpositione [p] iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod admisit poenitentiam accipiat. Si proprius [q] servus hoc admiserit, iudicio aquę ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod vvirgildus illius est ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ęcclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus ut pro una vice vvirgildus eius pro eo conponatur; altera vice ipse servus ad supplicium [r] tradatur. Hereditas tamen liberi hominis [s], qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ęcclesiae cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero ||fol. 48rb|| porta ęcclesiae non est consecrata, eo modo conponatur quod in atrio committitur sicut conponi debet quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in aecclesiis sacerdotum factis.

Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, due partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ęcclesiam, insuper et bannus noster. Similiter diaconus iuxta suam conpositionem [t] triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu [u] in sanguinis effusione, de unoquoque ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad ęclesiam persolvat, tradat se ad servitium eidem ęcclesię usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.

Viduae et pupilli, ac pauperes quandocunque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quęrendas habere non potuerint, vel legem [v] nescierint, comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX. dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et vvirgildum proximis suis persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicumque voluerit res suas dare pro salute animę suae.

Si quis res suas pro salute [w] animae suae vel ad aliquem venerabilem locum ||fol. 48va|| vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res illę positę sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit, id est, sive exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pangensibus, vel de aliis qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales sibi meliores invenire possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiturae donet ei qui illam traditionem [x] accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta [y] fuerit, heres illius numquam de praedictis valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestituturę [z]; ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum [a] coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat aut quem defunctus ad hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ęcclesia de praedicta hereditate habeat quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsae res ad emunitatem ipsius ęcclesiae redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.

Quicunque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, vvirgildum eius his ad quos ille pertinet conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur ||fol. 48vb|| ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII. [b]
Quid in conpositione vvirgildi dari non debeat.

In conpositionem vvirgildi volumus ut ea dentur quae in lege continentur; excoepto accipitre et spata: quia propter illa duo aliquotiens [c] periurium committitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum [d] sponsarum.

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius, aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptor nihil quęrere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, conponat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos esse eos suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.

Ut episcopi cum comitibus stent, et com cum episcopis, et ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris et incestuosis sub magna district coercendis.

Ut latrones, seu homicidae, vel adulteri, sive ||fol. 49ra|| incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius propria invadere [e] sed magis suam causam quęrat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
Ne [f] noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCLXV.
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinquunt.

De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę in institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCLXVI. [g]
Quid de tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.

De hoc si evenerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim depręcetur dei misericordia; in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCLXVII.
Ut infra patriam arma non portentur, et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidiosus quis sit, discutiatur tunc quis e ||fol. 49rb|| duobus contrarius sit, ut pacati sint constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCLXVIII.
De armaturis et bruniis habendis.

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII. mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCLXVIIII.
De his qui iudicia Scabiniorum adquiescere nolunt.

De clamatoribus vel causidicis [h] qui nec iudicium Scabiniorum adquiescere [i] nec plasphemare volunt antiqua consuetudo servetur, id est, aut in custodia recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, et ibi discutiantur sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenta legaliter fiant.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
Ut si conspirationes factę fuerint, triplici ratione iudicentur.

Quicunque conspirationes facere praesumpserint, et sacramento ||fol. 49va|| quamcunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidantur. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio [k] firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum antequam [l] discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
Quales personę ad causas discernendas et terminandas elegi debeant.

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo ||fol. 49vb|| nuntietur.

(1.254)
CCLIIII.
De teloneis qui de mercatis et navigiis et aliis rebus, aut quecumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus suppontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad palatium nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
De his qui e seculo ad monasteria converti volunt.

Liberi homines qui ad servitium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc ideo praecipimus quia audivimus [m] aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur iniuste.

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec ut supra et hic de liberis hominibus diximus ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequium minuetur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.

||fol. 50ra||
(1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.

De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.

De heribanno [n] volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personę gratia, blanditia, seu terrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bubus, ovibus, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant spoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum heribannum [o], id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X solidos solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad dei servitium et ad nostram utilitatem et missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

(1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se iungunt.

Liberi homines qui uxores de fiscis [p] regalibus habent, et feminę quę libertę sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quęrenda nec de testimonio pro hac re abitiantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica symbolum lex et capitula regum diligenter ab omnibus intellegantur.

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et ||fol. 50rb|| centenarii et ceteri nobiles viri legem suam discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris ut ea quae a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino annuntient quis inde bonum certamen hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem [q] sit contemptor recipere dignus, ut [r] cęteri metum [s] habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.

Qui subdiaconum occiderit, CCC solidos conponat. Qui diaconum, DC [t] solidos. qui presbiterum, DCCCC [u]. qui episcopum de vita cp [v], qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.

Si quis in inmunitate damnum aliquod fecerit, DCCCC solidos [w] conponat.

(1.263)
CCLXIII. [x]
De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit.

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra inmunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomno, vel illi qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut [y] reddat ei reum. Si ille [z] contradixerit, et reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos conponat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum, ille qui eum infra inmunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniat [a] licentiam ||fol. 50va|| habeat ipsum hominem infra inmunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in inmunitate dampnum fecit DC solidos componere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.

De locis dandis ad claustra canoniconirum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.

Quicumque tempore messis, vel tempore vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, conparet annonam aut vinum, vel verbi gratia de duobus denariis conparat modium I, et servat usque dum venundare possit contra denarios IIII aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut ęcclesiae vel altaria quę ambigua sunt ||fol. 50vb|| de consecratione consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII. [b]
De ebrietate.

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
CCLXVIIII.
De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei aecclesię.

Vobis comitibus dicimus, vosque commonemus, qui ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae dei ecclesiae exhibeatis, et cum episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quę nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
De ammonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.

Omnes laicos monemus ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem episcopis et dei sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant ut dies dominicus sicut decet honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus illo die [c] prohibeantur, sicut sepe admonitum fuit.

(1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis.

De operibus in restaurationem ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin sicut a nobis sepe iussum est, haec aut illud partibus ęcclesiarum ||fol. 51ra|| persolvatur [d]. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omninino ut subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris ęcclesiae in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, et hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus optinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro capitulari continetur subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
De incestuosis et his qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris, et de neglenter [e] viventibus, vvadii non accipiantur.

Dictum est nobis quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant vuadios accipiant, et a presbiteris quibusdam pro neglegentiis inter se dividant peccuniam, quod penitus ab [f] aboelendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxta canonicam sententiam pęnitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.

De ęcclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructę sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendari [g] cogantur ab his qui ||fol. 51rb|| eas restaurare debuerunt. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, modum episcopus inveniat qualiter congrue [h] emendari et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
De his qui annonas et decimas dare neglexerunt.

De his qui annonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per missos nostros constringantur ut secundum capitularem priorem solvant annonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beficium unde haec annona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulari [i] bonę memoriae genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amiticiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII. [k]
De his qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.

Quicumque de rebus ecclesiarum quas in beneficium habent restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis [l] nostrae capitularem, in quo de operibus ac annonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur sicut in libro IIII. capitulo XXXVIIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostiliensibus, persolvantur. De opere vel restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant ut unusquisque eorum ||fol. 51va|| tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant. Cum quo pręcio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui annonas et decimas dare neglexerit [m], primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat ne sepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII. [n]
De his qui agros dominicatos ideo neglegunt [o] ut annonas exinde non persolvant.

De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut annonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam annonam cum lege sua persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intellegatur in quo facto immunitas frangatur.

Pervenit [p] ad nos quod quaedam ęcclesiae ac monasteria nostras [q] et praedecessorum [r] nostrorum auctoritate [s] inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur [t], et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cętera quoque, quamvis ad easdem ęcclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter ||fol. 51vb|| hoc volumus atque decernimus ut omnes intellegant non solum claustra monasterii [u] vel ecclesiae atque castitia ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et [v] villas, et septa [w] villarum, et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere pracingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto inmunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quae sinę laborationibus sunt, et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod [x] dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ęcclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum conpositionem, sed secundum legem quae in eodem loco tenetur is multandus est qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.

De iustitiis ecclesiarum dei, viduarum, orphanorum, et pupillorum, praecipimus ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

Ut nullus conparet caballum, bovem, et iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de quo [y] pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXXII.
De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.

Obtimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cui is [z] contra ||fol. 52ra|| quem testimoniari [a] debet nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII. [b]
De heribannatoris coniecto.

Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.

(1.285)
CCLXXXV. [c]
De falsis testibus.

Falsi testes praecipimus ut non recipiantur.

(1.286)
fehlt
De hominibus ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitiam quaesierint.

Illi homines qui propter eorum culpas ad [d] mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iustitiam quęrere voluerint, qualiter ita inter illos iudicium terminetur. Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem nullam potest facere repetitionem; quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatę. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter Scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, Si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII. [e]
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam debere noluerit.

Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et in postmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem diiudicatus est. De praeteritis maneat sicut supra diiudicatum fuit.

||fol. 52rb||
(1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis Scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXXVIIII. [f]
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret nisi ieiunus et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.

Ut nullus quilibet missus noster, neque comes, neque iudex, aut Scabinus cuiuslibet [g] iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta [h] potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
De nimium plasphemis latronibus.

De latronibus qui magnam habent plasphemiam, quicumque aliquem ex his conpraehenderit, nullum dampnum exinde patiatur.

(1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam eligendis.

Ut quandocunque testes ad rem quamlibet discutiendam quęrendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicunque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem [i] neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dom comit nota faciendis.

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat ||fol. 52va|| comitibus qui ad eius missaticum pertinent ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iustitias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.

Volumus ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt accipiant. Et de his rebus quas is [k] qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit, vel ei ab amicis suis conlatę sunt, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium [l] testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę testium partes ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi [m] apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis duę partes ei contra quem testati sunt dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ęcclesiasticum nego||fol. 52vb||tium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possint, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positę sunt: quia non est credibile ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quae inter eos exorta est in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ęcclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII. [n]
DE TERRA CENSILI.

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ęcclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam [o] secundum legem tenere potest nisi ille voluerit ad cuius potestatem vel illa ęcclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in hac considerandum est re utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium ||fol. 53ra|| habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat unde sustentari valeat.

(1.299)
CCXCVIIII. [p]
De observatione preceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur praecipimus sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
De eo qui propriam dereliquid uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.

Quicumque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, conpraehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
De liberis hominibus qui proprium [q] non habent, sed in terra domin resident, ad testimonium non recipiendis.

De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus, et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum CCLXXXIIII. episcoporum.

Fecit hos gradus [r] in gremio synodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, ||fol. 53rb|| non hostiarius adversus lectorem accusationem aliquam habet [s]. Et non dampnabitur praesul sine LXX duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. presbiter autem nisi in XLIIIIor testibus non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in XXXVI non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est, in VII testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas.

(1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis manopera et census ac tributa atque reliqua servitia exigantur [t]

Pro nimia reclamatione quę ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consulto fidelium nostrorum statuere ut quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea [u] nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non possit arare quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesper operetur, et senior suus ab [v] eo [w] amplius non requiratur. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, ||fol. 53va|| a quibusdam dimidia, et a [x] quibusdam duo dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius ab [y] eis requiratur. Et qui minus quartę optimę de terra habet, secundum ęstimationem sui telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi vice nostra et publice annuntiari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestuosos emendent et corrigant.

Ut episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur quę in placitis et synodis Pipinus rex constituit [z].

Ea vero quae bone memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare praecipimus.

(1.306)
CCCVI.
De eo qui a servo alieno aliquid conparaverit.

Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat praecium emptori, ut emptio nihil firmitatis habeat. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.

Placuit ut ęcclesiarum negotia absque ulla dilatatione continuo a iudice audiantur et proficue [a] incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.

Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

||fol. 53vb||
(1.309)
CCCVIIII.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.

Placuit ut testes non admittantur qui sunt socii criminis, nec infames, neque calumniatores, vel cęteri quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque ad affinitatis [b] lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia haec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda [c].

(1.311)
CCCXI.
Ut de absentibus NON IUDICETUR.

Placuit ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII. [d]
Ut clementior seu priori praeferatur sententia.

Placuit ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII. [e]
Ut qui de se [f] confessus est, super alium non credatur.

Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veratiores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihilque inter se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter ac leviter agat. [g]

Praecipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis Domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis [h] generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, ||fol. 54ra|| retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ęcclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de [i] nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium ut vestra iurgia, quaecumque sint, ad illud divinum examen reserventur. Vos etenim nobis a deo dati estis dii et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio autem deos diiudicat discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conpraehenderit. Ipsis enim, inquit [k], id est, sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis, instigabiliter supplicant Deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divinae voluntatis iudices, ęcclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, prave doctrinę hostes, omnibus bonis [l] amabiles vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus ęcclesiae, in quibus fulget ęcclesia. Ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multi ||fol. 54rb|| tudo credentium. Ipsi ianuae civitatis aeternae; per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni caelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.

Sciendum est omnibus atque credendum quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ęcclesia Christi, eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per poenitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
De quattuor vitiis qui fidem catholicam commaculant.

Placuit sciri omnibus quod quattuor sunt vitia quę nostram fidem inter cętera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto pernitiosiora; id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de cęlo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradyso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decuerat, Christianos vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.

Primum igitur, quod universalis sancta dei ęcclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et menbra de membro. Itemque: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput ||fol. 54va|| Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratuum [m] crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiusce ręi innumera exempla, quae hic, ob prolixitatem vitandam, praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut corpori [n] Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus poenitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat.

(1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesię corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.

Principaliter itaque totius sanctę dei ęcclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, inquid, imperatrices augustę quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedistinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ęcclesia nemo pontifice potior, et in seculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurę qui in sacris canonibus prefixus est non excedant.

Emersisse repraehensibilem et valde inolytum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per inpositionem manuum ||fol. 54vb|| tradant, et alia quaeque quae solis pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum liber actuum apostolorum docet. In concilio vero cęsariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Conministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
De chorepiscopis qui in vicis commorantur in concilio antioceno habetur ita.

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctę synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ęcclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CCCXXII. [o]
De honore et oboedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.

Igitur quia constat religionem Christianam per successores apostolorum salubriter administrari [p], populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus oboediant, et quicquid [q] pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant; sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ęcclesiae. Et si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: [r] ||fol. 55ra|| Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus admonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant [s] in scandalum; sed magis eis oboediendo, non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut plasphemari vel detrahi a quoquam volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ipsi seipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim poena digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ęcclesiae fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII. [t]
De quattuor neglegentiis sacerdotum.

De presbiteris et eorum ęcclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea quae ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus ęcclesiae studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et in ||fol. 55rb|| super ęcclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt. Quę omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum in tantam audatiam [u] prorumpunt ut eos etiam illicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus ut ea quae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem [v] dei ęcclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ęcclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII. [w]
De presbiteris qui in domibus feminas habent.

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; Quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quę transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plenę est perducta. Unde in commune censuimus [x] ut hi qui tantę transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta Apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.

(1.325)
CCCXXV.
De presbiteris qui contra statuta canonum vilici fiunt.

Similiter de illis presbiteris qui contra statuta canonum vilici fiunt tabernas ingrediuntur, turpia [y] lucra sectantur, et diversis [z] modis usuris [a] inserviunt, ||fol. 55va|| et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant, et commessationibus et ebriaetatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus ut ab hinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CCCXXVI. [b]
Quod sacerd conversatio testes vitę probabiles habeat.

Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat prębere apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ut [c] huius pontificibus ad secreta cubilis [d] sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerunque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constiuo [e] ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificali [f] obsequantur; ut is qui in loco est regiminis habeat [g] testes tales qui eius [h] in secreto conversationem videant, ut ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Cęterum si ||fol. 55vb|| qui de hac re copiosiora exempla quęrere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et cęterorum [i] sanctorum virorum legant; et perspicue [k] invenient quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus aecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et discretionis modum teneant.

Quoniam multi episcoporum, amore propinquorum suorum, de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus ut deinceps avaritiae hoc genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus ut episcopus res sui iuris [l], quas aut ante episcopatum [m] aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult inde [n] faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ęcclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus ut non propinquorum suorum sed in ęcclesiae cui praeest iura deveniant. Similiter et de presbiteris qui dę ęcclesiaerum rebus quibus praesunt praedia eo modo emunt faciendum statuimus: quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum rerum ecclesias quibus praesunt expoliasse, et a suo ministerio multimodis [o] exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis ||fol. 56ra|| proruisse conperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canicos, monachi, et sanctimoniales neglegant.

Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis, et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in earum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse decrevimus necessario, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant, et cęteris se imitabiles praebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et obprobrium inferatur.

(1.329)
[C]CCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus qui proria loca relinquunt.

Comperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis sed potius avaritiae et propriae delectationis, sepissime propria civitatis suae sede, vel monasterii septa, aut ęclesia propria [p] derelicta, cleroque neglecto, remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio im plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas neglegitur quod ne ulterius a quoquam [q] sine inevitabibili [r] necessitate aut aliqua utilitate [s] fiat pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum quaeri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum ||fol. 56rb|| praeces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum optulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis qui passim palatium adeunt.

Placuit ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui, postposita canonica auctoritate, passim palatium adeunt, et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ęcclesiasticus contempnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII. [t]
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate annuntiari omnibus, immo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria Christianorum sanguinis [u] effusio in regno caelorum fieri sinatur, semper illud adtendentes quod Dominus post diluvium [v] dixit famulo suo Noae: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad [w] imaginem quippe Dei factus est homo et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister, vindex in iram ei qui malum agit. De illo ||fol. 56va|| enim specialiter divina auctoritas dicit, Gladium dei [x] portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E [y] contrario vero nescimus qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est ut hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimum [z] et [a] indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictę ministerium, et quod rex saltim in uno exercere [b] debuerat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimiciarum vindictas quod nolunt ut rex faciat propter Dei vindictam.

(1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus, vel abbatissis.

Abbatibus canonicis et [c] regularibus, et abbatissis quae sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis qui monasteria habent, omni modo praecipimus ut de se ipsis magnam curam habeant, et cęteris bonum exemplum praebeant, et [d] religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est, et [e] in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter negleglegentiam [f] non dimittant, et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipsę congregationes inreligiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII. [g]
Ut capelle absque iussu sive permissu episcopi non fiant. ||fol. 56vb||

Placuit nobis ut, sicut ab episcopis et [h] reliquis sacerdotibus ac Dei servis ammoniti fuimus, ne capellę in nostro palatio vel aliubi [i] sine permissu vel iussu episcopi in cuius est parrochia fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiant.

(1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio dubii habeantur.

Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum qui veritatis fidem ignorant. [k]

(1.336)
CCCXXXVI. [l]
Ut si quis ministros ecclesię iniuriaverit, hoc tripliciter conponat.

Si quis ministros ęcclesiae, id est, subdiac, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter sicut solent conponere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri, atque episcopi iniuria in quadruplum conponatur. Reliquorum autem clericorum iniuria conponatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam monasterio vivunt, iniuria dupliciter conponatur secundum genealogiam suam; ut reverentia sit deo et ęcclesiae, et pax eis qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII. [m]
Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, solidos quingentos conponat.

Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus [n] fuerit, dęcclesia [o] vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non reddiderit conponat ||fol. 57ra|| ad ipsam ęcclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica poenitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta quae circa ecclesias earumque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum auctoritas nostrorum statuit, inviolata persistant.

Cuncta quę [p] circa sanctarum loca ęcclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, illibata custodiri nunc et in futuro pręcipimus.

(1.339)
CCCXXXVIIII. [q]
DE PRAEDIIS DEO DICATIS.

Placuit ne praedia caelestium secretorum dicata deo quę tradita sunt a [r] quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis [s] tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quę eis subdita esse noscuntur. Si quis contra haec venerit, conponat sicut de emunitate constituimus, et pęnitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CCCXL.
De eo qui die dominico opera servilia fecerit.

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia quae canonica auctoritate prohibita sunt servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus poenitentiam iuxta modum culpę accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sa ||fol. 57rb|| cerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque oboedire in omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut foenum tollere aut granum, sive peccora maiora vel minora, domosque infringere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptuoso [t] factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XII testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille cuius conlusione vel exortatione admissum est, tanquam fur dampnetur; et servus quod tulit reddat, et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII. [u]
De fure nocturno tempore capto.

Fur nocturno tempore captus in furto [v], dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII. [w]
De eo qui de fure nesciens aliquid conparaverit.

Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quęrat accepto spatio venditorem. ||fol. 57va|| Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quęrere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans [x] postea detectus fuerit, tanquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCLXV. [y]
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtivum conponat.

(1.346)
CCCLXVI.
De eo qui occiderit alienum animal, et non negaverit.

Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, simile dare non tardet, et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCLXVII.
De eo qui furtivam [z] scienter rem [emerit].

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi quam [a] pecunia [b] conparavit. Salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CCCLXVIII. [c]
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum accipit.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.

(1.349)
CCCLXVIIII.
De sacramentis leviter non iudicandis vel non iurandis [d].

Volumus ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum quod alteri intulit excipiat. Neminem dampnes antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

(1.351)
CCCLI.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem ||fol. 57vb|| inposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia edificia restituat, et quicquid ibi arserit componat, et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica poenitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem conponat, et omnia quae ibi perdiderint restituat [e]

(1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto redDAT.

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
De via publica.

Si quis viam publicam audito stratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.

Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
De eo qui fontem inquinaverit.

Si quis fontem quacumque [f] invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, compositione inter se multetur [g].

(1.356)
CCCLVI.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecunque species fuerint commendatę, sive custodiendum traditę sint, sive vendendae, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint ||fol. 58ra|| incendio crematę, una cum testibus qui commendata susceperat praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero quę commendata fuerant furto [h] probantur ablata ei [i], qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret compositio vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum cui commendaverit quaecumque fuerint subpraessa repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII. [k]
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
[C]CCLVIII. [l]
DE EO QUI SERVUM SUUM VENDIDERIT.

Si quis servum suum [m] vendiderit, forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque inveniri poterit.

(1.359)
[C]CCLVIIII. [n]
De eo qui peculio suo fuerit redemptus servo.

Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia [o] non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit [p].

(1.360)
CCCLX.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.

(1.361)
CCCLXI.
De eo qui alicuius mortum reppererit. ||fol. 58rb||

Si quis alicuius mortuum repererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus [q] eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui praecipit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat quod dicit se [r] vili praecio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore caelatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit immutata [s]. Si autem non dixerit, mutari potest in die illa et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte eum invenire infra dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, qui vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII. [t]
Ut qui arras dederit pro quacumque re, pretium reddere conpellatur.

Qui arras dederit pro quacumque re, praecium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet [u].

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat: quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptuosus [v] fuerit qui peregrino nocuerit, vel illum assallierit, aut despoliaverit, leserit [w], plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipsi [x] peregrino singillatim ||fol. 58va|| dupliciter sicut de alio homine solet conponi, aut suo seniori vel socio, conponat cum sua lege. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elymosinam tribuant; et insuper LX solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elymosyna. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
De eo qui res alienas vendiderit.

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI. [y]
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.

Si quis alicuius caballi vel bovis vel cuiuslibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus quod valet, et partem tertiam conponat.

(1.367)
CCCLXVII. [z]
De eo qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.

Si quis iussione regis, vel ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidiosus sit: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquod mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponatur.

(1.368)
CCCLXVIII. [a]
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet. ||fol. 58vb||

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator affirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.

Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papę Innocentii capitulo XXXIII in medio collocari; discussisque obiectionibus quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo illicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papę et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum scandaliis celebrent.

Ut unusquisque presbiter missam ordine romano cum sandaliis celebret et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII. [b]
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.

Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est ut missi per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, ||fol. 59ra|| similiter puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicitur: Monasterium autem ita debet constitui [c] ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII. [d]
De hospitalitate et cura pauperum.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticae a fidelibus oblatę et ab ęcclesia receptae sint. Et eo modo illas distribuatis ut ab illo cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege inpendatur his qui ministerium aecclesiasticum adimplent.

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus ut propter humilitatem nostram et oboedientiam quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem a nobis [e] et [f] a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus [g] fecerunt.

(1.376)
[C]CCLXXVI. [h]
Ut nullus episcopus vel abbas per premia suis hominibus beneficia dent vel auferant.

Admonemus etiam episcopos et abbates ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent: quia multae reclamationes et quaerelę de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
[C]CCLXXVII.
Ut consiliarii regis munera non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.

Ut nullus de consiliariis [i] nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat: quia nos volumus illi beneficium dare qui nobis bene servierit.

(1.378)
[C]CCLXXVIII.
Ut cler vel monachus vel sanctimonalis non accusetur ad iudicium civile.

Nemo audeat clericum aut monachum ||fol. 59rb|| vel sanctimonialem femininam ad civile iudicium accusare [k], sed ad episcopum et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sanctae dei ęcclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent [l] quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor [m] est, in catenis ęcclesiarum recludatur poenas luituras, et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII. [n]
De monacho qui monasterium suum dimiserit.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit, et quę non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud [o] monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterium recepto.

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur [p]. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus quęratur, domino suo reddatur cum omnibus quę attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quęri non potest; sed tantum ea quę in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquęrit, praeses provinciae eum teneat et curiae suae connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
De ęcclesia aedificanda.

Nemo ęcclesiam edificet antequam civitatis episcopus veniat et ibidem ||fol. 59va|| crucem figat publice et ante pręfiniat qui aedificare vult quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat et facta donatione, sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII. [q]
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII. [r]
De electione abbatissę.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui etiam eligunt, proponant sanctis evangeliis, dicentes quod non propter amititias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita [s] castam, et administratione [t] dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV. [u]
De diaconissa vel deo devota.

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit [v] religiosam feminam, bona amborum ęcclesia vendicet [w] in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterio [x] cautiori [y] tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post [z] cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provinciae vindictam tali crimini imponere [a] ||fol. 59vb|| neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.

Nemini regum [b] aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is [c] qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit [d], pretium quod accipit in ipso monasterio amittat, et una cum precio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCLXXXVII. [e]
DE LITIGATORIBUS.

In civitatibus in quibus praesides praesunt, ipsi audiant [f] causas, seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint [g], hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII. [h]
DE SCENICIS.

Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiosę, vel quamcumque ęcclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poenę subsistat, et exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXXVIIII. [i]
De praescriptione quadraginta annorum.

Ne [k] X anni, neque viceni, vel XXX annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XL annorum curricula et non solum in cęteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicum iudicem accusare.

Sancitum [l] est [m] ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.

Decretum est ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII. [n]
Ne ullus sacerdos ||fol. 60ra|| iudicetur nisi [o] praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.

A sancta romana et apostolica ecclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat, locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
[C]CCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.

Item a [p] praedicta sancta romana et apostolica ęcclesia sancitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primum [q] persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quę obiciunt fideliter pertractentur; Quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius impetitorum [r] vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIIII. [s]
De testibus requirendis in accusatione clericorum.

Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non poterit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.

Si accusatoris [t] persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
[C]CCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.

Non est iustum iudicare aut condempnare [u] virum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
[C]CCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
[C]CCXCVIII. [v]
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare [w] absque legitimo accusatore quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia [x] non est accusatus, ideo ||fol. 60rb|| non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII. [y]
De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examinę.

Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim causa in iudicio et saepe ventilando.

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nihil amplius habuerint in questione quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas inveniatur [z]. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
De his qui se putant per testes redemptos a sacerdotum accusationem admitti, ut non ammittantur nisi omni suspitione caruerint.

Sunt quidam qui [a] contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare quotiens necessitas ingruerit.

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ||fol. 60va|| ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui [b] provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, cassando.

Iniustum iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a iudicibus ordinata, non valeat.


Stand: 2009-11-04