Eiusdem Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum

LXXII. EIUSDEM LEONIS AD THEODORUM FOROIULIENSEM EPISCOPUM ut hi qui in exitu sunt paenitentia et communio non negetur.

LEO [a] EPISCOPUS THEODORO EPISCOPO FOROIULIENSI SALUTEM.

Sollicitudinis quidem tuae iste ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum esse videbatur conferres. Ac si id quod ignorabat dilectio tua ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis. Quia in causis quae ad generalem observantiam pertinent, nihil sine primatibus oportet inquiri. Sed quomodo instruatur ambiguitas consulendi vel quid paenitentium statuta ecclesiastica habeat regula non tacebo. Multiplex misericordia dei ita lapsibus humanis subvenit ut non solum ||fol. 169vb|| per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternę. Et qui regenerationis dona violassent, proprio se iudicio condempnantes, ad remissionem criminum pervenirent. Sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia dei nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri. Mediator enim dei et hominum homo dominus Iesus Christus hanc propositis aecclesiae tradidit potestatem, ut confitentibus poenitentiae sanctionem darent, et ad eadem, salubri satisfactione purgatos, ad communionem sacramentorum, per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, nec umquam ab his abest quibus ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sęculi. Ut si quis per servitutem nostram, bono ordine et grato impletur affectu, non ambigamus per sanctum spiritum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis [b] eorum pro quibus domino supplicamus quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentię pręsentis excesserit, et priusquam ad constituta remedia perveniret temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Nec necesse ergo est nos eorum qui obierint [c] merita actusque discutere, cum dominus noster cuius iudicia nequeunt compręhendi, quod sacerdotum implere ministerium non sivit suae iustitiae reservarit. Ita potestatem suam timeri volens, ut hic terror omnibus prosit. Et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante [d] ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui in tempore necessitatis et im [e] periculi urguentis instantia praesidium poenitentię et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda. Quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas [f] patitur venire moras conversio, dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere. Cum ipsam pęnitendi affectionem, ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo: Ne forte det illis deus poeniten||fol. 170ra||tiam ut resipiscant a diaboli laqueis a quo captivi tenentur, in ipsius voluntatem. Unde oportet unumquemque conscientiae suae habere iudicium, nec de die in diem differat ad deum converti, nec satisfactionis sibi tempus inveniat sive finem constituat, quem periculose ignorantia humana [g] concludit, ut ad paucarum horarum spatium se reservet incertum. Et cum possit pleniore satisfactione indulgentiam promereri, illius temporis angustias lugeat, quo vix inveniat spatium, vel confessio poenitentis, vel reconciliatio sacerdotis. Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus quęrere comprobentur. Quod si ita aliqua egritudine fuerint adgravati ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen et poenitentiae, et reconciliationis beneficium, consequantur. Servata tamen regula canonum circa eorum personas, qui in dominica fide docendo peccaverunt. Haec autem frater ad interrogationem dilectionis tuae ideo respondi, ne aliquid contrarium sub ignorantiae excusatione geratur. Quae tamen metropolitani tui notitiam facies pervenire, ut si qui forte sunt fratrum qui de his antea putaverunt ambigendum, per ipsum de omnibus quae ad te scripta sunt instruantur. Data III kł iun, Herculano viro clarissimo consule.


Stand: 2008-03-02