LEO EPISCOPUS NICETE EPISCOPO AQUILEGENSI SALUTEM. Regressus ad nos filius meus Adeodatus diaconus, dilectionem tuam poposcisse memoravit, ut de his a nobis auctoritatem apostolicę sedis acciperes, quę quidem magnam difficultatem diiudicationis videntur afferre. Sed pro inspectionem temporalium necessitatum adhibenda curatio est, ut vulnera quae adversione hostilitatis inlata sunt, religionis maxime ratione sanentur.
CUM ERGO PER BELLICAM CLADEM, ET PER gravissimos hostilitatis in cursus, ita quaedam dicatis divisa esse coniugia, ut abductis in captivitatem viris feminę eorum remanserint destitutę quę viros proprios aut interemptos putarent aut numquam a dominatione crederint liberandos, et aliorum coniugium sollicitudine cogente transierint. Cumque nunc statu rerum auxiliante domino in meliora converso nonnulli eorum qui putabantur perisse remearint, merito caritas tua videtur ambigere, quid de mulieribus quae aliis iuncte sunt viris, a nobis debeat ordinari. Sed qui a nobimus [d] scriptum, quod a domino iungitur mulier viro, et iterum pręceptum agnovimus, ut quod deus iunxit, homo non se ||fol. 168ra|| necesse est ut legitimarum foedera nuptiarum, redintegranda credamus. Et remotis malis quae hostilitas intulit, unicuique id quod legitime habuit reformetur. Omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est.
Nec tamen culpabilis iudicetur, et tamquam alieni iuris pervasor habeatur, qui personam eius mariti qui iam non esse estimabatur assumpsit. Sic enim multa quae ad eos qui in captivitatem ducti sunt pertinebant in ius alienum transire potuerunt, et tamen plenum iustitię est ut hisdem reversis propria reformentur. Quod si in mancipiis vel in agris aut etiam in domibus ac possessionibus rite servatur, quanto magis in coniugiorum redintegrationem faciendum est? Ut quod bellica necessitate turbatum est, pacis remedio reformetur.
ET IDEO SI VIRI POST LONGAM CAPTIVITATEM reversi ita in dilectione suarum coniugum perseverent, ut eas cupiant in suum redire consortium, omittendum est et inculpabile iudicandum quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.
SI AUTEM ALIQUE MULIERES ITA POSTERIORUM virorum amorę sunt captę, ut malint his coherere quam ad legitimum redire consortium, merito sunt notandę, ita ut etiam ecclesiastica communione priventur quae de re excusabili contaminationis criminis elegerunt.
Ostendentes sibimet pro sua incontinentia placuisse, quod iusta remisio [e] poterat expiare. Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione coniugia, neque ullo modo ad obprobrium male voluntatis trahatur, quod conditio necessitatis extorsit. Quia secuti [f] hęc mulieres quę reverti ad viros suos nolunt impie sunt habendę, ita ille quae in affectum ex deo initium [g] redeunt merito sunt laudandę.
De his autem christanis qui inter eos a quibus fuerant captivati immolaticiis cibis asseruntur esse polluti, consultationi caritatis tue hoc etiam respondendum esse credimus, ut poenitentię satisfactione purgentur. Quę non tam temporis longitudine quam cordis conpunctione pensanda est. Et sive hoc terror extorserit, sive fames suaserit, non dubitetur abolendum cum huiusmodi cibus premetu aut indigenda non pro religionis veneratione sit sumptus.
Hi vero de quibus similiter dilectio tua nos credidit consulendos qui ad iterandum baptismum vel metu coacti vel errore traducti sunt, et nunc se contra catholicę fidei sacramentum egisse cognoscunt, ea esse custodienda moderatio, quae in societatem nostram nisi per paenitentię remedium et per inpositionem episcopalis manus communionis, recipiant unitatem. Tempora poenitudinis habita moderatione custodenda [i] iudicio, prout conversorum animos prospexeris esse devotis. Pariter etiam habentes, aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum respicientes necessitates, in quibus si quis [k] ita graviter urgueatur ut dum adhuc paenitet de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem communionis gratia subveniri.
Nam hi qui baptismum ab hereticis acceperunt cum baptizati antea non fuissent, sola sancti spiritus invocatione per inpositionem manus confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis [l] virtute sumpserunt. Et hanc regulam ut scitis servandam in omnibus ecclesiis predicamus, ut lavacrum semel initum, nulla iteratione violetur. Dicente apostolo: Unus deus, una fides unum baptisma, cuius ablutio nulla iteratione temeranda est. Sed ut diximus sola sanctificatio sancti spiritus invocanda, ||fol. 168va|| ut quod ab hereticis nemo accipit, a catholicis sacerdotibus consequatur. Hanc autem epistolam nostram quam ad consulationem [m] tuae fraternitatis emisimus ad omnes fratres et conprovintiales tuos episcopos facias pervenire ut omni observatione data prosit auctoritas.
Stand: 2008-03-02