Item Innocentii papae ad Bonifatium presbiterum

XX. ITEM INNOCENTII PAPAE AD BONIFATIUM PRESBITERUM, DE ANTIOCENA ECCLESIA.

Innocentius, Bonifacio presbitero. Ecclesia Antiocena quam priusquam ad urbem perveniret Romam beatus apostolus Petrus sua presentia inlustravit. Velud [a] germana ecclesię Romanę diu se ab eadem alienam esse non passa est. Nam missis legatis ita pacem postulavit et meruit, ut Evagrianos suis ordinibus ac locis intemerata ordinatione quam acceperant a Memorato susciperent, et Iohannis sanctę memoriae vel clericos vel laicos in unum collegeret atque congregaret. Promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander etiam si quis forte vel a nobis vel aliunde posterioris ordinationis ad eosdem advenerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi Memorati inter quiescentes episcopos recitaturum. Cui rei nos noveris tradidisse manus frater karissime et eos in nostra [b] viscera recepisse, ne diu membra quae requisierant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena. Omnia vero quę per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus harum scilicet portitor litterarum tuę dilectioni poterit enarrare. Ut et gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes qui pro Attici partibus intervenire consuerunt.


Stand: 2008-03-02