Synodus Bracarensis prima

INCIPIUNT GESTA SYNODI BRACARENSIS SEPTEM EPISCOPORUM REGNANTE DOMINO NOSTRO IESU CHRISTO CURRENTE AERA DLXVIIII, ANNO TERTIO ARIAMIRI REGIS ||fol. 108rb|| DIE KALENDARUM MARTIUM.

CUM GALLIAE PROVINTIAE EPISCOPI, LUCRETius, Andreas, Martinus Scottus, Ildericus, Lucentius, Timotheus, Maliosus, ex preceptis prefati gloriosissimi Ariamiri regis in metropolitana eiusdem provintiae Bracarensis eclesiae convenissent. Consedentibus simul episcopis, praesentibus quoque presbiteris, adstantibusque ministris vel universo clero. Lucretius metropolitanus eiusdem eclesiae episcopus dixit: Diu est sanctissimi fratres quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, quia non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus oportunam. Sed etiam stabilem semper efficit caritatis fraternae concordiam. Dum congregati simul in nomine domini sacerdotes ei inter se salutari conlatione requirunt, quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant. Nunc igitur quoniam [a] optatum nobis huius congregationis diem gloriosissimus atque piissimus, filius vester aspirante sibi domino utiliter commendavit. Prius de statu fidei sicut [b] superius dictum est conferamus, nam licet iam olim priscillianę heresis contagio in Spaniarum provintiis, detecta sit et damnata [c]. Ne quis tamen per ignorantiam aut aliquibus ut adsolet scripturis deceptus apocrifis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur, quia ipsi in extremitate mundi et in ultimis huius provintię finibus constituti aut exiguam aut pene nullam recte eruditionis notitiam contigerunt. Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse quia eo tempore, cum in his regionibus nefandissima priscillianę sectae venena serpebant. Beatissimus papa urbis Romę Leo qui quadragesimus fere extitit apostoli Petri successor, per Turibium notarium sedis suae ad sinodum Galliciae contra impiam priscillianę heresis scripta [d] sua direxit. Cuius etiam pręcepta Terraconenses et Cartiginensis [e] episcopi, Lusitani quoque et Bitici facto inter se concilio regulam fidei contra priscillianam heresem cum aliquibus capitulis conscribentis, ad Balconium, tunc huius Bracarensis eclesię praesulem dixerunt. ||fol. 108va|| Unde quia et ipsum praescripturae fidei exemplar cum suis capitulis prę manibus habeamus pro instructione ignorantiae si vestrae placet reverentiae recitetur omnes enim dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio ut dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum patrum [f] statuta pandantur ut abominata iam olim a sede beatissimi Petri apostoli et dampnatę priscillianę heresis figmenta cognoscant. Lectum est enim exemplar fidei capitulis suis, quae ne prolixitate facerent, his gestis minime sunt inserta, post lectionem capitulorum, lectio necessaria recensita est, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt execrabilia ita positis etiam modo capitulis declaretur, ut qui minus est eruditus intellegat, et sic sub anathematis sententia explosa iam olim Priscilliani erroris figmenta dampnentur. Ut quisquis clericus, vel monachus sive laicus tale aliquid sentire adhuc vel defendere fuerit deprehensus. Tamquam vere putridum membrum continuo de corpore abscideatur catholicae ecclesiae, ne aut societatis eius macula sive pravitatis a recte credentibus de permixtione talium aliquid ortodoxis reputetur obprobrium. Proposita contra priscillianam heresem capitula et relecta continent haec:


I.

Si quis patrem et filium et spiritum sanctum non confitetur, tres personas, unius substantiae et virtutis ac potestatis sicut catholica et apostolica eclesia docet, sed unam tantum ac solitariam [g] dicit esse personam, ita ut ipse sit pater qui filius, ipse etiam sit paraclitus spiritus, sicut Sabellianus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.


II.

Si quis extra sanctam trinitatem mala nescio quae divinitatis nomina introducit dicens, quod ipsa [h] divinitas sit trinitas sicut gnostici et Priscillianus dixerunt anathema sit.


III.

Si quis dicit filium dei dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse sicut Paulus Samosatenus et Fotinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.


IIII.

Si quis natale Christi secundum carnem non vere honorat, sed honorare se simulat ieiunans in eodem die in dominico quia Christum in hominis natura natum esse non credit, sicut Cerdon, Martion, Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.


V.

Si quis animas humanas vel angelos ex dei credidit ||fol. 108vb|| substantia extitisse, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.


VI.

Si quis animas humanas dicit prius in caelesti [i] habitatione peccasse, et pro hoc in corpora [k] humana [l] in terra deiectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.


VII.

Si quis dicit diabolum non fuisse prius bonum angelum a deo factum nec dei opificium fuisse naturam eius, sed dicit eum ex tenebris emersisse, nec aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse principium atque substantiam mali, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt, anatħem.


VIII.

Si quis credit quod aliquantas inmundas creaturas diabolus fecerit, et tonitrua et fulgora et tempestates et siccitates ipse diabolus sua auctoritate faciat, sicut Priscillianus dixit. Anathema sit.


VIIII.

Si quis animas et corpora humana fatale signo credit adstringi sicut pagani et Priscillianus dixerunt anathema sit.


X.

Si quis duodecim signa id est sidera quę mathaematici observare solent per signa animae vel corporis membra dissipata credunt, et nominibus patriarcharum adscripta dicunt, sicut Priscillianus dixit. Anatħ.


XI.

Si qui [m] coniugia humana dampnat, et procreationem [n] nascentium perhorrescit, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.


XII.

Si quis plasmationem [o] humani corporis diabolum dicit esse figmentum et conceptionis in uteris matrum operibus dicit dęmonum fieri, propter [p] quod et resurrectionem carnis non credit, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt. Anathema sit.


XIII.

Si quis dicit creationem universae carnis, non opificium [q] dei, sed magnorum esse angelorum, sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt, anatħm.


XIIII.

Si quis inmundos putant cibos carnium quam deus in usu hominum dedit, et non propter afflictionem corporis sui sed quasi inmunditiam putaverit, ita abstineat ab eis ut nec olera cocta cum carnibus [r] pregustet, et sicut Manicheus et Priscillianus dixerunt. Anathema sit.


XV.

Si quis clericorum praeter matrem aut germanam, vel etiam qui proximi consanguinitate iunguntur alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent et cum ipsis habitant, sicut Priscilliani secta ||fol. 109ra|| dicunt, anathema sit.


XVI.

Si quis quinta feria paschalia quae vocatur caena domini hora legitima post nonam ieiunus in ecclesia missas non tenet, sed secundum [s] sectam Priscilliani festivitatem ipsius diei ab hora tertia per missas defunctorum solito ieiunio colit anathema sit.


XVII.

Si quis scripturas quas Priscillianus secundum suum depravavit errorem vel tractatus Dictinii quos ipse Dictimus [t] antequam converteretur scripsit, sub nomine patriarcharum prophetarum vel apostolorum, et suo errori consona confixit legit et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit.


Propositis his capitulis, et relectis. [u] Lucretius episcopus dixit: Quoniam ea quę catholicis abominata sunt et damnanda manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbitror, si vestrę fraternitati videtur ut instituta nobis sanctorum patrum recensitis antiquis canonibus innotescant, quae etsi non omnia certe vel pauca quae ad instructione [v] clericalis disciplinae pertinent relegantur. Omnes episcopi dixerunt: Placet hoc edictum et congrua res est, ut et quibus fortasse per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta audiant sanctorum canonum regulam et observent. Relecti ex codice coram consilio tam generalium sinodorum canones quam localium post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione cognoscat sancta fraternitas [w] vestra non solum generalibus [x] conciliis sed etiam localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum uniuscuiusque rei expetebat ratio prospexisse sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentes: Quae bona sunt probate et tenete. Si ergo placet caritati vestrae quia sunt aliqua ecclesiasticę institutionis obsequia quae in huius pręsertim extremitatem provintiae non per contentione ab quod sit [y], sed magis sicut pręfati sumus fiunt per incuriam, aut per ignorantiam. Constituamus quaedam inter nos capitula ut quae non uno modo tenentur a nobis, ad unam omnino formulam revocentur. Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et ordinata consuetudine retinentur, unito inter nos dei gratia et concordia celebrentur offitio. Et idcirco si quid illud est magnum vel parum ||fol. 109rb|| quod variari videmus, ad unam sicut dictum est formulam prefixis rationabiliter capitulis revocetur. Pręcipuę [z] cum et de certis quibusdam causis instructionem apud nos sedis apostolicae habeamus, quę ad interrogationes quorumdam venerandę memoriae precessoris tui prudentia profuturi ab ipsa beatissimi Petri accepit cathedra. Lucretius episcopus dixit: Recte vestra fraternitas pro auctoritate sedis apostolicae recordata est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa [a] est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum, si vestri unianimitati conplacet, quia prae manibus est coram omnibus legatur. Omnes episcopi dixerunt: Iustum est ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae est eius doctrina a circumstantibus audiatur. Relecta auctoritas sedis apostolicę ad quendam profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta. Post [b] cuius lectionem. [c] Lucretius episcopus dixit: Manifestius patet apostolica nobis opitulari doctrina. Et ideo sicut fraternitas prędixit. Si quid per ignorantiam apud quosdam variat ad unam forma concordi regula praescriptis inter nos capitulis adstringatur. Proposita sunt capitula quae continent hęc:


I.

Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis vel vespertinis offitiis teneatur et non diversae ac privatę. Monasteriorum consuetudines contra ecclesiasticas regulas sint permixtae.


II.

Item placuit ut per sollempnium dierum vigilias [d] vel missas, omnes eadem et non diversas lectiones in ecclesia legant.


III.

Item placuit ut non aliter episcopi aliter presbiteri populum sed uno modo salutent dicentes: Dominus vobiscum, sicut in libro legitur, et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet oriens, et non sicut pravitas priscilliana permutavit.


IIII.

Item placuit in eodem ordinem missę caelebrentur ab omnibus quae profuturus quondam huius metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicę sedis auctoritate suscepit scriptum.


V.

Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat quem et antea tenuit metropolitana Bracarensis eclesia et pro amputanda aliquorum ||fol. 109va|| dubietate praedictus profuturus episcopus scriptum sibi et directum a sede beatissimi Petri apostoli suscepit.


fehlt

Item placuit ut conservato metropolitani episcopi primatu ceteri episcoporum secundum sui ordinationis tempus alius alio sedenti deferat locum.


VI.

Item placuit ut rebus ecclesiasticis tres aeque fiant portiones eius, id est una episcopi alia clericorum, tertia in recuperationem vel in luminariis ecclesiae, de quarta parte sive archipresbiter sive archidiaconus illam administrans episcopo faciens rationem.


VII.

Item placuit ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius scripta susceperit.


VIII.

Item placuit qui aliquanti huius provintiae eclesiae suis diacones absconsis infra tunicam utuntur orariis ita ut nihil deferri a subdiacono videantur, ut de cetero superpositis scapulis sicut [e] decet utantur orariis.


VIIII.

Item placuit ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nec aliis nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.


X.

Item placuit ut lectores in ecclesia in habitu saeculari ordinati, non psallant neque granos gentili ritu dimittant.


XI.

Item placuit ut Veteris Testamenti, nihil poetice compositum in ecclesia psallatur sicut et sancti praecipiunt canones.


XII.

Item placuit ut ingredi ad communicandum non liceat sacrariis laicis viris vel mulieribus nisi tantum clericis sicut et antiquis canonibus statutum est.


XIII.

Item placuit ut quicumque in clero cibos carnium non utuntur, pro amputanda suspicione priscillianę heresis vel olera cocta cum carnibus tantum pregustare cogantur. Quod si contempserint, secundum quod de talibus sancti patres antiquitus statuerunt, necesse est pro suspitione heresis huius offitio excommunicatus omnimodis removeri.


XIIII.

Item placuit ut qui heresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare presumat, sicut et antiqua canonum continent statuta, quae si quis spernit voluntarię seipsum alienum communione facit.


XV.

Item placuit ut his qui sibi ipsis aut per ferrum aut per venenum ||fol. 109vb|| aut precipitium, aut suspendium, vel quolibet modo violentię inferunt mortem nulla pro eis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepultura eorum cadevera [f] deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantia [g] usurpant. Similiter et de his placuit fieri qui pro suis sceleribus puniuntur.


XVI.

Item placuit ut caticuminis sine redemptione baptismi defunctis, simili modo oblationis commemoratio, neque psallendi impedatur [h] offitio, nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.


XVII.

Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo intra basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est de foris circa murum basilicae usque ad eum non abhorret. Nam si firmissimum hoc privilegium usque nunc retinent civitates, ut nullo modo intra ambitum murorum cuiuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia optineri.


XVIII.

Item placuit, ut si quis presbiter post hoc interdictum ausus fuerit crisma benedicere aut eclesiam aut altarium consecrare a suo offitio deponatur, nam et antiqui hoc canones vetuerunt.


XVIIII.

Item placuit ut ex laico ad gradum sacerdotii nemo veniat nisi prius anno integro in offitio lectorum vel diaconatus disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat. Nam satis reprehensibile est, ut qui necdum didicit, iam docere praesumat. Dum et antiquis hoc patrum institutionibus interdictum sit.


XX.

Item placuit ut si quid ex conlatione fidelium aut per festivitates martyrum, aut per commemoratione [i] defunctorum offertur apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore, aut semel aut bis in anno inter omnes clericos dividatur. Nam non modicę ex ipsa inaequalitate discordię generantur si unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi dependat.


XXI.

Item placuit ut praecepta antiquorum canonum quaemodo in concilio recitata sunt, nullus audeat praeterire. Si quis autem contumax transgreditur ista, necesse est ut de suo degradetur offitio. Relectis capitulis, Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante domino nobis ea quę infirmitatem catholicę et ortodoxae fidei vel quę ad offitium ordinis ecclesiasti [k] pertinebant unanima sicut oportebat conlatione decrevimus. Restat nunc ut ex omnibus ||fol. 110ra|| his quae dei gratia salubriter statuta sunt, propriam unusquisque nostrum studeat, et docere atque informare diocesim. Si quis autem ex nobis in parroechiis suis, post agnita huius concilii constituta, aut clericum aut monachum sane huic doctrinae resistentem invenerit, aut in aliquo adhuc priscillianae sectę errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia foras eiecerit, ita ut cum huiuscemodi hominem nec cibum aliquis fidelis nec communicare pręsumat, noverit se is qui talem receperit fraternae esse excommunicationi obnoxium, et divinae procul dubio sententię reum [l]. Omnes episcopi dixerunt: Quęcumque a nobis unito per dei gratia [m] consensu decreta sunt, pervigili necesse esse sollicitudine observentur, quae ut stabilem placitae constitutionis obtineant firmitatem, propria uniusquisque his gestis manu subscribat, et post episcoporum subscriptio subsecuta est. Lucretius episcopus subscripsit [n], Andreas episcopus sus [o] Martinus episcopus sus, Cottus episcopus sus [p], Hildericus episcopus ss, Lucetius [q] episcopus ss, Timotheus episcopus, ss, Maliosus episcopus ss.

EXPLICIT SYNODUS BRACCARENSIS PRIMA.

Stand: 2008-03-02