IN NOMINE CHRISTI INCIPIT SYNODUS HABITA Gerunda anno septimo Teuderici regis, VI iđ iun Agapeto viro clarissimo consule.
Ut institutio missarum sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in dei nomine in omni Tarraconense provintia, tam ipsius missae ordo, quam psallendi vel ministrandi consuetudo servetur.
Item secunda laetania facienda est kalendis novembribus, ea tamen conditione servata, ut si isdem diebus dominica intercesserit, in alia ebdomada, secundum prioris abstinentiae observantiam, a quinta feria incipiatur, et in sabbato vespere missa facta finiatur, quibus tamen diebus a carnibus et a vino decrevimus abstinendum.
De caticuminis baptizandis id statutum est, ut in paschę sollempnitate vel pentecosten ad baptizandum veniant [b]. Ceteris sollempnitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari. Quibus quocumque tempore convenit baptismum non negari.
De conversatione id statui [c] placuit ut a pontifice usque ad subdiaconum post suscepti honoris offitium, si quis ex coniunctis fuerit ordinatus, ut semper testimonio alterius fratris utatur, cuius testimonio vita eius debeat clarior apparere.
De parvulis qui materno utero editi sunt placuit constitui, ut si infirmi ut adsolent fuerint, et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint baptizentur.
De his qui sine uxoribus ordinantur, et familias domus habent habito secum pro vitae conversatione patre in testimonium, non per quamcumque feminei sexus personam eius substantia gubernetur, sed per puerum aut per amicum suam domum debet ordinare. Nisi matrem in domo habuerit aut sororem, ut secundum priorum canonum statuta, per earum personas eius debet contutari substantia.
Si quis de laicis post uxorem, aliam cuiuscumque conditionis cognoverit [d] mulierem, in clero nullatenus admittatur.
Is vero qui egritudinis languore depressus, paenitentiae benedictionem quam viatico deputamus per communionem acceperit, et postmodum reconvalescens caput pęnitentiae in ecclesia publice non subdiderit, si prohibitis vitiis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.
Id semper placuit observari omnibus diebus post matutinos et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.
Iohannes in Christi nomine episcopus, subscripsi. Frontianus episcopus, subscripsi. Paulus episcopus, subscripsi. Agricius episcopus, subscripsi. Cinidius episcopus, subscripsi. Nibridrius [e] episcopus, subscripsi. Orontius, episcopus, subscripsi.
Stand: 2008-03-02