Si quis episcopus aut presbiter praeter ordinationem domini alia quaedam in sacrificio offerat super altare, id est aut mel aut lac aut pro vino sicera [d] et confecta quaedam aut volatilia aut animalia aliqua aut legumina: contra constitutionem domini faciens, congruo tempore deponatur.
Offerri non liceat aliquid ad altare preter novas spicas, et uvas et oleum ad luminaria et thimiama, id est incensum tempore quo sancta celebratur oblatio.
Reliqua poma omnia ad domum primitiae episcopo et presbiteris dirigantur nec offerantur in altare. Certum est autem quod episcopus et presbiteri, [f] dividant et diaconibus et reliquis clericis.
Episcopus aut presbiter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abiciat, si vero reiecerit excommunicetur sed si perseveraverit deiciatur.
Episcopus aut presbiter aut diaconus nequaquam saeculares curas adsumat. Sin aliter deiciatur.
Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus sanctum paschę diem ante vernale aequinoctium cum Iudaeis celebraverit abiciatur.
Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus vel quilibet ex sacerdotali cathalogo facta oblatione, non communicaverit, aut causam dicat, ut si rationabilis fuerit veniam consequatur, aut si non dixerit communione privetur, tamquam qui populo causa lęsionis extiterit, dans suspitionem de eo qui sacrificavit quod recte non obtulerit.
Omnes fideles qui ingrediuntur ecclesiam et scripturas audiunt, non autem perseverant in oratione, nec sanctam communionem percipiunt, velut inquietudines ecclesię commoventes, convenit communione privari.
Si quis excommunicato saltim in domo simul oraverit iste communione privetur.
Si quis cum damnato clerico veluti cum clerico simul oraverit iste damnetur.
Si quis clericus aut laicus a communione suspensus seu communicans ad aliam properet civitatem et suscipitur preter commendatitias litteras, et qui susceperunt et qui susceptus est communione priventur. Excommunicato vero proteletur ipsa correptio tamquam qui mentitus sit et ecclesiam dei seduxerit.
Episcopo non licere alienam paroeciam propria relicta pervadere licet cogatur a plurimis, nisi forte quis eum rationabilis causa compellat tamquam qui possit ibidem constitutus plus lucri conferre, et in causa religionis aliquid profecto prospicere, et hoc non a semetipso pertemptet, sed multorum episcoporum iudicio et maxima supplicatione perficiat.
Si quis presbiter [g] aut diaconus aut quilibet de numero clericorum relinquens propriam paroeciam pergat ad alienam, et omnino demigrans preter episcopi sui conscientiam, in aliena paroecia commoretur, hunc ulterius ministrare non patimur, precipue si vocatus ab episcopo redire contempserit in sua inquietudine perseverans, verumtamen tamquam laicus ibi communicet.
Episcopus vero apud quem memoratus esse constiterit si contra eos decretam cessationem pro nihilo reputans tamquam clericos forte susciperit velut magister inquietudinis communione privetur.
Si quis post baptisma secundis nuptiis fuerit copulatus, aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus non presbiter aut diaconus aut prorsus ex numero eorum qui ministerio sacro deserviunt.
Si quis viduam et eiectam acceperit aut meretricem aut ancillam, vel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus aut presbiter aut diaconus aut ex eo numero qui ministerio sacro deserviunt.
Qui duas in coniugium sorores acceperit vel filiam fratris clericus esse non poterit.
Clericus fideiiussionibus inserviens abiciatur.
Eunuchus si per insidias hominum factus est vel si in persecutionem eius sunt amputata virilia vel si ita natus est et est dignus, efficiatur episcopus.
Si quis abscidit semetipsum id est si quis amputavit sibi virilia non fiat clericus quia suus homicida est et dei conditionis inimicus.
Si quis cum clericus fuerit absciderit semetipsum, omnino damnetur quia suus est homicida.
Laicus semetipsum abscidens, annis tribus communione privetur quia suae vitae insidiator extitit.
Episcopus aut presbiter aut diaconus qui in fornicatione aut periurio aut furto captus est deponatur, non tamen communione privetur, dicit enim scriptura: Non vindicabit dominus bis in id ipsum.
Similiter et reliqui clerici huic conditioni subiaceant.
Innuptis autem qui ad clerum provecti sunt praecipimus ut si voluerint uxores accipiant, sed lectores cantoresque tantummodo.
Episcopum aut presbiterum aut diaconum percutientem fideles delinquentes, aut infideles inique agentes, et per huiusmodi volentem timeri deici ab officio suo praecipimus, quia nusquam nos hoc dominus docuit. Econtrario vero ipse cum percuteretur ne repercutiebat, cum malediceretur non remaledicebat cum pateretur non comminabatur.
Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus depositus iuste super certis criminibus ausus fuerit adtrectare ministerium dudum sibi commissum hic ab ecclesia penitus abscidatur.
Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem deiciatur et ipse et ordinator eius et communione modis omnibus abscidantur sicut Simon magus a Petro.
||fol. 7va|| Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat deponatur, et segregentur omnes quique illi communicant.
Si quis presbiter contemnens episcopum suum seorsum collegerit et altare aliud erexerit nihil habens quod reprehendat episcopum in causam pietatis et iustitiae, deponatur quasi principatus amator existens, est enim tyrannus, et ceteri clerici quicumque tali consentiunt. Laici vero segregentur, haec autem post unam et secundam et tertiam episcopi obsecrationem fieri conveniat.
Si quis presbiter aut diaconus ab episcopo suo segregatur hunc non licere ab alio recipi, sed ab ipso qui eum sequestraverat, nisi forsitan obierit episcopus ipse qui eum segregasse cognoscitur.
Nullus episcoporum peregrinorum aut presbiterorum aut diaconorum sine commendaticiis suscipiatur epistolis, et cum scripta detulerint discutiantur adtentius, et ita suscipiantur, si praedicatores pietatis extiterint, minus ne quae sunt necessaria subministretur eis, et ad communionem nullatenus admittantur quia per subreptionem multa proveniunt.
Episcopos gentium singularum scire convenit, quis inter eos primus habeatur, quem velut caput existiment et nihil amplius preter eius conscientiam gerant quam illa sola singuli quae paroeciae propriae et villis quae sub ea sunt conpetunt sed nec ille preter omnium conscientiam faciat [i] aliquid. Sic enim unianimitas erit et glorificabitur deus per Christum in spiritu sancto.
Episcopum non audere extra terminos proprios ordinationes facere in civitatibus et villis quae illi nullo iure subiectę sunt, si vero convictus fuerit hoc fecisse preter eorum conscientiam qui civitates ipsas et villas detinent, et ipse deponatur et qui ab illo sunt ordinati.
Si quis episcopus non susceperit officium et curam populi sibi commissam hic communione privetur quoadusque consentiat oboedientium commodans, similiter autem et presbiter et diaconus, si vero perrexerit nec receptus fuerit non pro sua sententia sed pro malitia populi ipse quidem maneat episcopus. Clerici vero civitatis communione priventur quod eruditores inoboedientis populi non fuerunt.
Bis in anno episcoporum concilia celebrentur ut inter se invicem, dogmata pietatis explorent, et emergentes ecclesiasticas contentiones amoveant, semel quidem, quarta septimanae pentecostes, secundo vero duodecimo die mensis, Hyperveretei, id est iuxta Romanos IIII idus octobris.
Omnium negotiorum ecclesiasticorum curam episcopus habeat et ea velut deo contemplante dispenset nec ei liceat ex his aliquid omnino contingere, aut parentibus propriis quae dei sunt ||fol. 7vb|| condonare. Quod si pauperes sunt, tamquam pauperibus subministret nec eorum occasione ecclesiae negotia depraedentur.
Presbiteri et diaconi preter episcopum nihil agere pertemptent, nam domini populus ipsi commissus est et pro animabus eorum hic redditurus est rationem. Sint autem manifestae res propriae episcopi si tamen habet proprias et manifeste dominicę ut potestatem habeat de propriis moriens episcopus sicut voluerit, et quibus voluerit delinquere, ne sub occasione ecclesiasticarum rerum, quae episcopi esse probantur intercidant. Fortassis enim aut uxorem habet aut filios aut propinquos aut servos, et iustum est hoc apud deum et homines, ut nec ecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum pontificis nec episcopus vel eius propinqui sub obtentu eclesię proscribantur, et in causas incidant qui ad eum pertinent, morsque eius iniuriis malę famę subiaceat.
Precipimus ut in potestate sua episcopus eclesię res habeat. Si enim animae hominum preciosę illi sunt creditę, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate eius indigentibus omnia dispensentur per presbiteros et diaconos, et cum timore omniquę sollicitudine ministrentur. Ex his autem quae indiget ad suas necessitates et ad peregrinorum fratrum usus, et ipse percipiat ut nihil eis possit omnino deesse. Lex enim dei praecipit ut qui altari deserviunt de altari [k] pascantur. Quia nec miles stipendiis propriis contra hostes arma sustollit.
Episcopus aut presbiter aut diaconus aleae atque ebrietati deserviens, aut desinat aut certe damnetur.
Subdiaconus aut lector aut cantor similia faciens, aut desinat aut communione privetur, similiter etiam laicus.
Episcopus presbiter aut diaconus usuras a debitoribus exigens aut desinat aut certe damnetur.
Episcopus presbiter aut diaconus qui cum hereticis oraverit [l], tantummodo communione privetur, si vero tamquam clericos ortatus eos fuerit agere vel orare damnetur.
Episcopum aut presbiterum hereticorum suscipientem baptisma damnari praecipimus, quae enim conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infideli.
Episcopus aut presbiter si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis non baptizaverit, deponatur tamquam deridens crucem et mortem domini [m] nec sacerdotes a falsis sacerdotibus iure discernens.
Si quis laicus uxorem propriam pellens alteram vel ab alio dimissam duxerit [n], communione privetur.
Si quis episcopus aut presbiter iuxta praeceptum domini non baptizaverit in nomine patris et filii et spiritus sancti, sed in tribus sine initio principiis aut in tribus filiis aut in tribus paraclitis abiciatur.
Si quis episcopus aut presbiter non trinam mersionem unius misterii celebret sed semel mergat in baptismate quod dari videtur in domini morte deponatur. Non enim dixit nobis dominus: In morte mea baptizate, sed: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti.
Stand: 2008-03-02