Praefatio


CANONES GENERALIUM CONCILIOrum, a temporibus Constantini coeperunt. In precedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. Deinde christianitas in diversas hereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem christianis, libere congregari. Sub hoc etiam sancti patres in concilio Niceno, de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam secundum post apostolos symbolum tradiderunt.

Quattuor autem principalia esse concilia, ex quibus plenissimam fidei doctrinam tenent ecclesiae, tam de patris et filii et spiritus sancti divinitate, quam predicti filii et salvatoris nostri incarnatione.

||fol. 5ra||

Prior harum Nicena synodus est, trecentorum decem et octo episcoporum sub Constantino augusto imperante peracta. Iin quo arriane perfidiae phlasphemia condempnata, qua inaequalitatem sanctae trinitatis idem Arrius asserebat, consubstantialem deo patri dei filium, idem sancta synodus per symbolum definivit.

Secunda synodus est CL patrum, sub Theodosio seniore, Constantinopolim congregata, quae Macedonium sanctum spiritum deum esse negantem condempnans, consubstantialem patri et filio eundem paraclitum demonstravit. Dans latius symboli formam, quam tota Grecia et Latinitas in ecclesiis predicat.

Tercia synodus est Ephesiana prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo asserentem, iusto anathemate condempnavit. Ostendens manere in duabus naturis, unam domini nostri Ihesu Christi personam.

Quarta est synodus Calcidonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Martiano principe habita, in qua Euticen Constantinopolitanum abbatem verbi dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum quondam Alexandrinum episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis hereticis una patrum sententia praedamnavit. Praedicans eadem synodus, Christum deum sic natum de virgine, ut in una substantia, et divinae et humanae confiteantur naturae.

HAEC SUNT UT PRAEDIXIMUS QUATTUOR principales et venerabiles synodi, fidem catholicam complentes. Sed et si qua sunt concilia quae sancti patres spiritu dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem, omni manent stabilita vigore. Quorum etiam gesta, in hoc opere condita continentur. In principio autem huius voluminis Nicenum synodum constituimus, propter auctoritatem eiusdem magni concilii. Deinceps diversorum conciliorum Grecorum ac Latinorum, sive quae antea, seu [a] quae postmodum facta sunt, sub ordine numerorum ac temporum, capitulis suis distincta sub huius voluminis aspectu locavimus. Subicientes etiam decreta praesulum ||fol. 5rb|| Romanorum in quibus pro culmine sedis apostolicae, non inpar conciliorum extat auctoritas, quatenus ecclesiastici ordinis disciplina, in unum a nobis coacta atque digesta, et sancti praesules paternis instituantur regulis, et oboedientes ecclesiae ministri vel populi, spiritalibus imbuantur exemplis.

Canones autem qui dicuntur apostolorum seu quia eosdem nec sedes apostolica recipit, nec sancti patres illis consensum prebuerunt, pro eo quod ab hereticis sub nomine apostolorum composita dinoscuntur, quamvis in eis quaedam inveniantur utilia. Auctoritate tamen canonica atque apostolica eorum gesta constat esse remota et inter apofrica [b] deputata.

Canon autem Grece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recto ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat vel quod normam recte vivendi praebeat, sive quod distortum pravumque quid corrigat.

Synodum autem ex Greco interpretari, comitatum, vel coetum.

Concilium vero nomen tractum ex communi intentione, eo quod in unum dirigant omnes mentis obtutum.

Cilia enim oculorum sunt. Unde et qui sibimet dissentiunt, non agunt concilium, quia non sentiunt unum.

Coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo id est conveniendo in unum. Unde et conventus est nuncupatus, quod ibi omnes conveniunt. Sicut conventus coetus vel concilium, a societate multorum in unum.

EXPLICIT PRAEFATIO.

Stand: 2008-03-02