Ordo de celebrando concilio

||fol. 3vb|| IN NOMINE DOMINI NOSTRI IESU CHRISTI INCIPIT ORDO DE CELEBRANDO CONCILIO.

HORA DIEI PRIMA ante solis ortum, eiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis, ad unam ianuam per quam sacerdotes ingredi oportet ostiarii stabunt. Et convenientes omnes episcopi pariter introibunt, et secundum ordinationis suae tempus residebunt. Post ingressum omnium episcoporum atque consessum, vocentur deinde presbiteri quos causa probaverit introire. Nullusque se inter eos ingerat diaconorum. Post hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse. Et corona facta de sedibus episcoporum, presbiteri a tergo eorum resideant, quos tamen sessuros secum metropolitanus elegerit. Qui utique et cum eo iudicare aliquid, et definire possint. Diacones in conspectu episcoporum stent. Deinde ingrediantur laici, qui electione concilii interesse meruerint. Ingrediantur quoque notarii, quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit. Obseratisque ianuis, et sedentes in diuturno silentio sacerdotes, atque cor totum habentes ad deum, dicturus est archidiaconus orate. Statimque omnes in terram prostrabuntur, tam episcopi quam presbiteri. Et orantes diutius tacite cum fletibus atque gemitibus, unus ex episcopis senioribus surgens, orationem palam fundat ad deum, cunctis adhuc in terra iacentibus dicens hanc orationem: Adsumus domine sancte spiritus [a] adsumus peccati quidem inmanitate detenti, sed in nomine tuo specialiter adgregati. Veni ad nos et esto nobiscum, et dignare illabi cordibus nostris. Doce nos quid agamus, quo gradiamur, et ostende quid efficere debeamus, ut te auxiliante tibi in omnibus placere valeamus. Esto salus et suggestor et effector iudiciorum nostrorum, qui solus cum deo patre et eius filio nomen possides gloriosum. Non nos patiaris perturbatores esse iustitiae, qui summam diligis aequitatem. Ut in sinistrum nos non ignorantia trahat, non favor inflectat, non acceptio muneris vel personae corrumpat, sed iunge nos tibi efficaciter solius [b] tuae [c] gratiae dono, ut simus in te unum et in nullo deviemur ||fol. 4ra|| a vero. Qualiter in nomine tuo collecti, sic in cunctis teneamus cum moderamine pietatis iustitiam, ut et hic a te in nullo dissentiat sententia nostra, et in futuro pro bene gestis consequamur premia sempiterna. In qua oratio paterna non dicatur, nec benedictio, sed ipsa solummodo oratio confirmetur. Finita autem oratione et responso ab omnibus: Amen. Rursum dicat archidiaconus: Erigite vos. Confestim omnes surgant et cum omni timore dei et disciplina, tam episcopi quam presbiteri sedeant. Sicque omnibus in suis locis in silentio consedentibus, diaconus alba indutus, codicem in medio proferens capitula de conciliis agendis pronuntiet. Id est de concilio Toletano IIII, era XVIII. Item ex concilio Toletano IIII, era III. Item ex capitulis orientalium patrum quae Martinus episcopus de Greco in Latinum vertit, era XVIII, de sinodo facienda. Item ex concilio Calcidonense, era XVIII. Item ex concilio Agatense, era XXXV, vel aliud de canonibus quod metropolitano aptius visum fuerit ut legatur. Finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium alloquatur exortatione ita dicens: Ecce sanctissimi sacerdotes praemissis deo precibus fraternitatem vestram cum pia exoratione convenio, et per divinum nomen obtestor, ut ea quae a nobis de deo, et de sacris ordinibus, vel sanctis moribus vobis fuerint dicta, cum omni pietate suscipiatis, et cum summa reverentia perficere intendatis. Quod si forsitan aliquis nostrum aliter quam dicta fuerint senserit, sine aliquo scrupulo contentionis, in nostrorum omnium copulatione ea ipsa de quibus dubitaverit, conferenda reducat, qualiter deo auxiliante aut doceri possit aut doceat. Deinde simili vos obtestatione obsecro, ut nullus vestrum in iudicando aut personam accipiat aut quolibet favore vel munere pulsatus, a iusto iudicio scienter avertatur aut discedat. Sed cum tota pietate quicquid coetui nostro se iudicandum intulerit retractate, ut nec discordans contentio ad subversionem iustitiae inter nos locum inveniat, nec idem in perquirenda aequitate vigor vestri ordinis vel sollicitudo tepescat. Post hanc exortationem, introibunt omnes quicumque fuerint, presbiteri diacones, vel religiosi universi ad audiendam doctrinam. Sicque archidiaconus lecturus est canonem Toletani concilii undecimi, era prima, ne tumultu concilium ||fol. 4rb|| agitetur. Quo canone perlecto, concilium Ephesenum ex ordine perlegatur. Deinde conlatio pariter et instructio, de mysterio sanctae trinitatis habeatur. Simulque et de officiorum ordinibus, si in omnium sedibus, eiusdem celebritatis unitas teneatur. Pro his quoque causis prout spatium diei permiserit, et epistolae papae Leonis ad Flavianum episcopum de erroribus Euticetis, et mysterio trinitatis legendae sunt. Canones quoque de unitate officiorum. Nec ad aliud aliquid antea transeatur, quam ista omnia explicentur. Ita tamen ut in totos tres dies laetaniorum nihil aliud agatur, nec retractetur, nisi sola conlatio de mysterio sanctae trinitatis, et de ordinibus sacris, vel officiorum institutis. Ita ut haec tota partiantur per totos illos tres dies ut nihil aliud sit ut dictum est, nisi sola quaestio de his quae praedicta sunt habeatur. Ita ut lectio semper congruens ordinis causae et quae quaerenda est, antecedat. Post haec in quarto die, reliquae per ordinem admittendae sunt. Sicque omnes qui de religiosis in retroactis diebus pro spiritali instructione interfuerant in concilio, foris egrediantur. Residentibus aliquibus presbiteris in concilio, quos metropolitanus probaverit honorandos. Per singulos tamen illos tres dies laetaniorum, episcopi vel presbiteri, cum admonitore primum orationibus se prosternant. Sicque collecta a metropolitano oratione consurgant, et de divinis tantum ut dictum est rebus consolationem habeant [d]. In reliquis autem diebus cunctis adstantibus oratio colligenda est, et sic consedentes, causarum negotia iuste et religiose colligant. Nullus tamen tumultus, aut inter confidentes, aut inter adstantes, habeatur. Eodem tamen modo, eodemque ordine ad concilium omnes per singulos dies ingrediantur, quo superius iam praemissum est. Nam etsi presbiteri reliqui aut diaconi, clerici sive laici de his qui foris steterint concilium pro qualibet re crediderint appellandum, ecclesiae metropolitanae, archidiacono causam suam intiment, et ille concilio denuntiet. Tunc illis et introeundi singillatim et proponendi licentia concedatur. Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat, antequam hora generalis secessionis adveniat. Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint cuncta determinata. Ita ut quaecumque delibera||fol. 4va||tione communi finiuntur, episcoporum singulorum manibus subscribantur. Ita tamen ut ante duos aut tres dies quam solvatur concilium, omnes constitutiones a se aeditas diligenti consideratione retractent, ne in aliquo offendissent. Item in die quo concilium absolvendum est, canones qui in sancta synodo constituti sunt, coram ecclesia in publico relegantur [e]. Quibus explicitis, respondeatur in choro: Amen. Deinde ad locum redeuntes ubi in concilio resederunt, canones ipsos subscribant. Ammonendi quoque a metropolitano sunt, de pascha venturo quo veniat die. Ammonendi etiam sunt, quo tempore supervenienti anno ad faciendum concilium veniant. Eligendi etiam de episcopis, qui cum metropolitano dies festos, natalis domini et sanctum pascha, debeant celebrare. Post haec dicente archidiacono: Orate, omnes simul in terra pariter se prosternant, ubi diutissime orantes, hanc unus ex maioribus orationem dicat.


ORATIO.

Nulla est domine humanae conscientiae virtus, quae inoffensae possit tuae voluntatis iudicia expedire. Et ideo quia inperfectum nostrum viderunt oculi tui, perfectioni deputa quesumus, quae perfecto aequitatis fine concludere praeoptamus. Te [f] in nostris principiis occursorem poposcimus, te quoque in hoc fine iudiciorum nostrorum excessibus adesse precamur, scilicet ut ignorantiae parcas, ut errori indulgeas, ut perfectis votis perfectam operis efficaciam largiaris. Et quia conscientia remordente tabescimus, ne aut ignorantia nos traxerit in errorem, aut preceps forsitan voluntas inpulerit iustitiam declinare, ob hoc te poscimus, te rogamus, ut si quid offensionis in hac concilii celebritate adtraximus, condonare ac remissibile facere digneris ut in eo, quod soluturi sumus adgregatum concilium, a cunctis primum absolvamur nostrorum nexibus delictorum, qualiter et transgressores venia, et confitentes tibi subsequatur remuneratio sempiterna. Huic orationi, oratio paterna adiungatur, et cunctis adhuc iacentibus, haec benedictio explicetur.


BENEDICTIO.

Christus dei filius qui est initium et finis, complementum ||fol. 4vb|| vobis tribuat caritatis. Amen. Et qui vos ad expletionem huius fecit pervenire concilii, absolutos vos efficiat, ab omni contagione delicti. Amen. Ut ab omni reatu liberiores effecti, absoluti etiam per donum spiritus sancti, felici reditu vestrarum sedium cubilia repetatis illesi. Amen. Quod ipse prestare dignatur et reliqua. Quibus expletis dum dictum fuerit ab archidiacono: In nomine domini nostri Iesu Christi, eamus in pace. Omnes ilico pariter exsurgentes, residente metropolitano ab ipso primum incipiente, osculum sibi invicem omnes pariter dabunt. Sicque data sibi invicem pace, conventus concilii absolvatur.


ORATIO DIEI SECUNDI.

Nostrorum tibi domine curvantes genua cordium, quaesumus ut bonum quod nobis a te requiritur, exsequamur. Scilicet ut prompta tecum sollicitudine gradientes, discretionis arduae subtile iudicium faciamus, ac misericordiam diligentes, clareamus studiis tibi placitę actionis.


ITEM ORATIO DIEI TERTII.

Ad te domine interni clamoris vocibus proclamantes unianimiter postulamus, ut respectu tuae gratiae solidati precones virtutis tuae efficiamur intrepidi, tuumque valeamus verbum cum omni fiducia loqui.

EXPLICIT.

Stand: 2008-03-02