Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis eius.
Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec habebit insontem Dominus eum, qui adsumserit nomen Domini Dei sui in vanum.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur, sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet eam vendere.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte morietur.
Si quis per industriam occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem aut matrem, morte moriatur.
Qui maledixerit patri suo vel matre sua, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum et commonitus fuerit, morte moriatur.
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum de lapide vel pugno [h], et iacuerit in lecto; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen, ut operas inpensas eius medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide aut virga, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit penae [i]: quia peccunia eius est.
Si rixati fuerint homines, et percusserit quis mulierem pregnatem, et avortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit damno [k], quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicaverint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem [l] pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancille et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo, quem eruit. Dentem vero si excusserit servo suo vel ancille suę, simili sententiae [o] subiaceat.
Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, lapidubus obruatur et non commedetur. Dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si cornupeta fuit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt dominum illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit inpositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternę reddet pretium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius, quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat et quatuor oves pro una ove.
Si effregerit fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto [p] vulnere mortuus [q] fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum, qui furatus est vivens, sive bos, sive asinus, restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optimum habuerit in agro vel vinea, pro damni estimatione restituat.
Si egressus ignis invenerit spicas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum, qui ignem succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum redat. [r] Si latet, dominus applicabitur ad deos [s] et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam [t] fraudem in bove vel asino et ove ac vestimento. Et quicquid damnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicaverint, duplum reddat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum, bove, ovem et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab ostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medio, quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si vero furto sublatum fuerit, restituat damnum domino suo. Si commestum a bestia, deferat ad eum, quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compellatur. Quod si in praesentia dominus fuerit, non restituatur; maxime sicut ductus venerit pro mercede operis sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam vel dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.
Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis, quam virgines accipere solent.
Maleficos non patiaris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis, neque affliges eum.
Decimas tuas et primitias non tardas offerre Domino de filiis tuis primogenitis. De bubus quoque et de ovibus similiter facias. Septem diebus sit matre sua. Die octavo redde [u] filium Domino.
Depositum tuum aut pignore datum, aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditam invenerit et iuraverit non invenisse, convictus delicti reddet omnia, que per fraudem voluit optinere [v] et V.tam insuper partem domino, cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet tur [w] turpitudinem eius. Nec ullam discooperies turpitudinem mulieris, quia viri turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, que fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata, vapulabunt ambo, ||fol. 84v|| et non moriantur.
Non auguriamini; nec observabitis magos nec ariolos, nec aliquid sciscitatis. Ego Deus vrt.
Coram cano capite consurgite, et honorate personam senis, et timete Dominum.
Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et ęqua sint pondera, iustus modius aequusque sextarius.
Qui moechatus fuerit cum uxore alterius vel adulterium fecerit con cumiuge proximi sui, morte moriatur et mechus et adultera.
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.
Si propter Deum confessus fuerit homo furtum, quod fecit, reddet capitalem et quintam partem desuper ei, in quem peccavit.
Si quis ferro percusserit hominem, et mortuus fuerit, reus erit homicidii, et ipse morietur.
Ad unius testimonium nullus condemnabitur.
Separabis [y] decimas ex omnibus, que nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Fenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te Dominus Deus tuus cunctis diebus vitę tuae.
Si ambulans per viam et nidum avis inveneris in arbore vel in terra et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; sed abire permitte captos tenens pullos suos, ut benedicat te Dominus.
Cum hedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domum tuam, et sis reus labente alio et in preceps ruente.
Non seres vineam tuam altero semine, nisi que nascuntur, et vinea pariter sanctificetur.
Non arabis in bove simul et sino.
Non indues vestimentum, quod ex lano et lino textum est.
Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, que non clamavit [a], cum esset in civitate; et vir, que humiliavit eam.
Si autem in agro repperit vir puellam, que desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nichil patiatur.
Non intrabit eunuchus attritis testiculis vel amputatis et absciso veretro aecclesiam Domini; nec ingredietur eam anzer, hoc est de scorto [b] natus.
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia, nec fruge, nec qualibet alia re.
Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facies, quod ore proprio Domino promisisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ulla iniungatur necessitas publice; sed vacabit absque culpa domini sui; et ut uno anno letetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea; si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium.
Ut praeter consientiam episcopi oblationes fructuum ęcclęsiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant, nec in unaquęque parrochia aliquid agant.
Ut presbiteri rem [c] ęcclesię sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.
Ut presbiter diaconus, qui deserit ecclęsiam suam et ad aliam transierit, deponatur.
Ut presbiteri vel diacones aut subdiaconi, si a proprio episcopo exauctoratus sanctum [d] ministerium incipiat prorumpere, spem restitutionis non habeat.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel sudiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur in tantum, ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbiteri alterius regionis presentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.
Ut hi vel he, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius quam sue provintie iudices querat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum.
Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus nisi ad Patrem dirigat orationem; et ut prius [e] eas cum instructioribus vel eruditioribus [f] tractet.
Ordinatus clericus ab alio, non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat.
Illos omnes, quos illi presbiteri baptizaverunt, qui nescierunt iuxta praeceptum Domini Salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, qui sine fide sancte Trinitatis sunt baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirute ecclęsię pleniter restaurentur atque ornentur, et que dotatę [g] non [h] sunt, vel que dotem perditam suam habent et subtractam, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iterum recipiant. De his, qui ecclesiis suis nec dotare, nec dotem restitui nolunt. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad domnum suae sedis ęcclęsię eas revocet p futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur; et ipse destruantur vel crementur.
De eo, qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit, consideratum est, ut si quis [i] compatiens velit elemosinam dare, tribuat, et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis [k] careant. Quia inconprehensibilia sunt iudicia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et patricidis, ut canonice coerceantur; sicut de illo iudicatum est, qui matertere filiam stupraverit, ut coniugium ultra non repetat, aut si foris remanere voluerit, tempora penitentię secundum canones pleniter exsolvat, et coniugium ultra non repetat, et militie cingulum admittat, et monasterium petat.
Ut clerici vel laici filacteria vel falsa scriptiones aut ligaturas, que inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magice artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est orationes et sacri olei unctio fiat.
Placuit omni synodali conventui, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare praesumat.
Ut letania maiore Romano ab omnibus VII. KAL. MAI celebretur.
Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore Deo anima ||fol. 86r|| eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sib vindicet. Quia sicut quisque secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam debet habere ecclesiam.
Presbiteri degrati et post degradationem multis sceleribus implicatis ad penitentiam publicam secundum conones dirigantur.
Quod si in sabato sancto Pasche vel in sabato pentecosten, si qui velint aquam consecratam ad asspersionem in domos suas recipere, ante crismatis infusionem accipiant.
Clerici et populi, si episcopis suis canonice obędire noluerint, excommunicentur.
Dignum est, ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur et ceteros ammoneat.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscant affinitate propinquos, ad huius copule non accedant sotietatem.
Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui ordinaverunt, si bonę actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri, et in ministerio [l] Christi omnique [m] lege sancta aeducati [n] et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem non dederit, LX. solidos componat in publico.
Ut omnibus [p] maxima cura sit, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat animaque pereclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ęcclęsiis vel sacerdotibus auferunt vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ęcclesiae [q] fraudatores existunt: quia ecclesiae [r] aliquid fraudari vel auferri sacrilegium esse a maioribus approbatur.
Presbiteri, qui sine proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quandiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt constituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint ospitalitatis munere oblato [s], nullique eorum liceat ullum offitium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nulli liceat nisi legitimum habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus ||fol. 86v|| coniugem propriam, nisi, ut sanctum evvangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut proprie reconcilietur coniugi.
Si quis secularium tam maioris ordinis, quam et inferioris peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distullerit, tamdiu sit ab ęcclęsia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice deluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam aecclesieque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem melioratus episcopo canonice reddatur.
Precipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex praediis vel rebus, que ad sedes pertinent episcoporum, de illis ecclesiarum rebus, que in eorum parrochiis site noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambiant [t], concupiscant atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ęcclęsiarum omnium vastatione cohercere se suosque ac compescere totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias quid aliud intelligimus, quam contra illum ęterni imperii Deum et maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi die noctuque famulentur, et illi sunt consecratę. Videant vastantes, pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveant, vastentur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo im monasterio serviat cunctis diebus vite suę, numquam ad seculum reversus, et VII. annos publicam penitentiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum catecuminis mandure, nec osculum eis dare vel ave illis dicere. Quanto magis cum excomminicatis ab episcopo aut cum gentilibus?
Si quis presbiter ordinatus deprehenderit non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes, quos prius baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonio acciperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam nec desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut, sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius volontate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alii [u] viro tempore congruo detur. Si ipsa hoc malum non [v] consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eis [w] consentientes publica penitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius, quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt, triplo componant, et unamquamque rem semotim [x] legibus in triplo restituant. Ipsa namque, que rapitur, si aut primo aut [y] postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, numquam postea nubat; et sub tali custodia ponatur ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite ferire praecipiunt. Et sacri canones spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum sequaces eisque consentientes anathemate feriunt [z]; sicut in Calcidonense concilio, in quo DCXXX. patres adfuerunt, capitula XXVIIII. cunctis legentibus patet [a].
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulerit, legibus [b] componat; et insuper bannum nostrum, id est LX. solidos nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonica retrusus, usque dum nobis placuerit, penas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotis [c] consilio ex hoc agat penitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint penitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personę usque ad satisfactionem ecclesię, quam leserunt, habendi sunt.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, quę legi Salice sunt addita, componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. solidos, nobis persolvat, et ar||fol. 87v||ma relinquat, et Deo serviat in monasterio diebus vite suę sub ardua penitentia, nusquam postmodum seculo nec secularibus militaturus neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustitiam dehonorationemque [d] fecerit, de vita componat, et omnia, que habere visus fuerit ecclesie, cui praeesse dinoscitur, integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster persolvatur, id est LX. solidi, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper sotietur, usque se redimere in triplo iuxta vuirgildum suum potuerit. Sancta vero ęcclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerint. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corriperit religiosam feminam, bonam amborum ęcclesia vendicet, in qua talis mulier habitabit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii [e] ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi una cum consilio sui episcopi, in cuius parrochia tales scelus commissum est, hoc cum iudicare neglexerit, honore careat, et cingulum [f] amittat, atque publica penitentia multetur, et insuper vuirgildum suum fisci viribus suis dare compellatur.
Si quis quolibet modo blasphemium in Deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur, et publica penitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur, ęcclęsięque gremio canonice redatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missas tamen in eo celebrare non audeat, nec agere cuiquam permittat sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod si fecerit, domum illius fisci viribus addicatur. Comes vero, qui hoc cognovit et non proibuit, publica penitentia multetur vel honore privetur.
Ut privilegia, que aecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta.
Nullis vitam praesulum turbetur excessibus: quia valde indignum est, ut, qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursum: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et reliqua.
Ut nemo accipiat ęcclęsiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui nec de una transeat ad aliam.
Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animę eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac penitentibus, ut [g] morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant. Et quatuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.
Ut episcopi iudices publicos commoneant, ut in dies celeberrimos, hoc est nativitatem Domini nostri Iesu Christi et sanctam resurrectionem ac pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam Domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absulutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit, quandiu loci illius episcopo [h] visum fuerit, ab ęcclesię liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius [i], et que in monasterium introduxit, domini monasterii sint, et que non introduxit, requirantur, et ipse offitio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius [k] monasterium possideat; et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum [l] vel pontium; si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emunitatem.
Quique monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii, que eadem die iuste possidebat quando ingressi sunt monasterium.
Quecumque a singulis regibus circa sacrosanctas ęcclesias sun constituta, vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sup poena sacrilegium iungi solida aeternitate serventur. Clerici et hi non secularibus iudicibus, sed episcopali audientia serventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Ut privilegia, que ecclesiiasticis an singulis regibus vel episcopis ceterisque ||fol. 88v|| rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quecumque sunt ad religionis observantiam, locis suis et a sue dioceseos sinodis [m] audiantur.
Quecumque circo sacrosanctas ecclesias a principibus diversa sint statuta, manere inviolata praecimus.
Si quis in hoc genu sacrilegii praeruperit, ut in ecclesias earumque res irruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui loco qui aliquid, quod non oportet, iniuriam ferat, divini cultu iniuriam in convictos sive confessos reos [n] capitali sententia noverit vindicandum. Ne expectetur, ut episcopus iniurie proprie ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquid. Sicque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniuriam veluti publicum crimen persequi ac de talibus rei ultionem mereri. [o]
Ab omnibus illius usurpationibus [p] contumelia depellanda est, ne praedia sibi celestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexentur. Quod si quis praesumserit, post debite ultionis acrimoniam, quę erga sacrilego habenda est, exilio perpetuo deportionis damnetur.
Consecratio episcopos et reliquos Domini sacerdotes tam a servilibus, qua et ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus, ut nullus ab eis alia nisi divina requirat servitia.
Placuit, ne Iudeis mancipia deserviant vel adhereant Christiani.
Placuit, ut, quotienscumque sacrificans corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi in altario immolat, totiens perceptionis corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.
Placuit, ne chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis suisque quietibus ac delectationibus facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro sancto apostolico sede tempore sunt prohibiti; et ne deinceps a qoquam tam ordinate talis praesumtio assummatur, a cunctis nostri regni episcopis est in sinodo canonice prohibitum.
Ne Iudei aministratorio usu sub ordine villicorum atque auctorum [r] Christianam familiam regere audeant, nec eis a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur ||fol. 89r|| gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur.
Si presbiter aut diaconus in causa pecuniaria falsum dixerit, per tres annos separetur [s] a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur, et legitimis penis subiciantur. Ceteri vero clerici, in quacumque falsitate convicti fufuerint, degradentur, et legitimis subiciantur disciplinis.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum, neque conductor [t] aut vestigalium magister vel curam domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persone, sive ante episcopatum, sive postea ad eum venerit, ęcclesię suę eas vindicare sanccimus. Si vero alii clerici hoc fecerint, penam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, aecclesię vindicandam. Hii vero, qui actiones suas eis commisserint vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus [u] ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum reddat et compellatur exsolvere.
Clerici, qui ab [v] ęcclęsiis desistunt, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nichil eis prestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel redditum ecclesiarum numerus modoretur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditione cum suis facultatibus subiciatur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina misteria conturbaverit vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis exilio tradatur.
Christiani ex propinquitate [w] sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit, ut in quibuscumque locis fuerant exclusi, eisdem locis communionem non [x] consequantur.
Clericis [y] vel monachis sine commendacitiis epistolis episcopi sui licentiam non proficiscatur.
Nullum sine dote fiat coniugium; nec [z] sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.
Si quis cuiuscumque munuscula ęcclesię sanctis scripturarum titulis collata nefarie calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit aut suppresserit et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab ęcclesię catholice communione pellatur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alicumque persona quibuslibet conditionibus, seu in uno regno, seu in alio positus [a] alterius cuiuscumque ęcclesię res aut petat aut praefrumit accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur, excommunicatione teneatur ab ecclesia, vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate sit suspensus, donec ipsa ecclesia, cuius directo ordine iuris est ablata, restituat legibus.
Nec cui liceat res vel facultates ecclesiis [c] vel monasteriis [d] vel exinodochiis pro cumque elemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtraere, quia si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ęcclesię liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, que sunt ablata aut retenta, reddantur.
Aput quem scelus agnoscitur et pars rapinae [e] fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque [f] aut pecora vel iumenta [g] diripiantur, pro eo, quod [h] indicaverit, CXX. flagella pro eo accipiat publice extensus.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant [i]. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi percepto vel permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
Quicumque post sanctam [k] religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt ||fol. 90r|| et postmodum pęnitentiae [l] remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum clericorum, sed etiam totius populi colloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum cohibentiam iudicare presumant [m].
Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si quis collectus est, intra decem dies quesitus agnitusque [n] non fuerit, securus, qui collegit. Sane qui post dictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas.
Placuit, ut clericus, si relicto offitio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit, et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ęcclesię communione pellatur[p].
Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen iniecerit, aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat, quod [r] obicit, credi tamen nullo modo oportet.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed ut praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem. Nec aliis testimonium dicant, nisi de his tantummodo, quę sub praesentia eorum esse noscuntur.
Scripturę, quę diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur, seu conditores vel testium fuerint [v] signis aut subscriptionibus roboratę, omnium habeantur stabiles firmitate.
Pacta vel placita, que per scripturam [x] legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus immutari pertimittimus.
Filio heredi contra priorum [z] iustam aut legitimam definitionem venire non liceat: quia iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus acusandi et [b] puniendi licentiam, nisi aut manifestis inditiis patuerit scelus, aut legitime fuerit ad ipsum malum accusatum atque convinctum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum aut obviari sacris regulis antiquorum.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem, qualem exemptio, habeat firmitatem.
Qui timore conpulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiuditium libertatis incurrat, donec iudicio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit praesente iudice, obtineat. Aut si servus convincitur, statim domino reformetur.
Presbitero vel diacono antistitis sui epistolis ambulanti communionem nullus inpendat.
Ut unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.
Ut nullus iudicum neque presbiteros, neque diaconos, neque reliquos clericos vel iuniores aecclesię sine licentia proprii episcopi per se distringant aut condemnare praesumat, quia, si fecerit, tamdiu communione privetur, quamdiu reatum suum agnoscat et per satisfactionem emendet ęcclesię, quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum inconsultu proprio episcopo ad iudicem secularem pergat, neque apud eum suo episcopo non permittente quemquam pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam praeponere praesumat; neque criminale negotium in iudicio seculari praeponere audeat.
Si quis secularium per calumniam ęcclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temtaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ęcclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit et per satisfactionem ęcclesię emendaverit, pellatur.
Liberatus [c] vel liberta ut nullis negotiis [d] testimonium dicere admittantur; excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis. Quia indignum nostra pensat clementia, ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furtu ablato sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindicte subiaceat.
Quicumque violenter expullerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia praecedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat; ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et que possedit, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium optinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Ut fideles fidem sancte Trinitatis discant; in qua, inter cetera, credere oportet, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, poenitentia et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in ęcclęsia per Christum eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per pęnitentiam ||fol. 91r|| remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventum Christi resurrectio futura sit. Et cetera. Quam fidem memoriter teneant, et suis sacerdotibus eam reddant et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant: quo proximum fundamentum Christiana religionis fides catholica est. Et haec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est, spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobriętate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate et ceteris his similibus. Que omnia in dilectione Dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest Deo placere, nec salvus esse coram Deo.
Si quis presbiterorum, diaconorum vel relicorum clericorum contumax aut superbus vel inobędiens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant. Reliqui vero clerici, monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericorum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui praemissum praesumserit, usque ad ęcclesię satisfactionem, com omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus communione privetur. Episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam patientibus plenam de praefatis clericis iustitiam canonice non faciat.
Ut fideles orationem dominicam discant et intellegant et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum, presbiterorum parrochiam alterius invadat; sed continens sit gubernatione credite sibi plebis.
Ut monasteria, que Deo consecrata sunt, nulli liceat inquietare nec quicquam de eorum rebus violenter abstraęre.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere ablato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse noscitur, agere.
Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem suae ordinationis.
Placuit, ut fideles oblationes eorum sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione fiat. Et ut praedicationem audiant. Et si fieri ||fol. 91v|| potest, omni dominico die communicent, nisi criminali peccato et manifesto impediantur; quia aliter salvi esse non possunt: quoniam Dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum. Et qui manducat me, vivit propter me, et essent exempla, que prolixa sunt haec scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis, et illorum offitium agant, sive diurnale, quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant horas canonicas.
Ut sacerdotes stolas portant propter signum castitatis, sicut decretum est.
Te igitur non inchoent sacerdotes, nisi post angelicum imnum finitum.
Ut adnuntient presbiteri omnes fideles sibi subiectis simbulum et orationem dominicam, ut sancto Spiritu inlustrante salventur.
Adnuntient presbiteri, ut neque viri, neque femine de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter simbulum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit, ut fideles in ęcclesia silentium teneant et devote [l] verbum Domini audiant et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur, quoniam illis dictum est: Templum Dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus oboediant et instruantur, pro quid missa et sacerdotes constituti sunt, et intellegant vim et misterium dominici corporis et sanguinis et missę sivę precum, que in ea et sacerdotes fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, Domine, etiam famulorum famularumque tuarum et omnium circum adstantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemtione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis sue, tibique [m] reddunt vota sua eterno Deo vivo et vero, et cetera. Instruantur etiam, ut cognoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo et cetera, quę ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur secundum praeceptum Domini eorum sacerdotes, et qualiter in his offerende solent, eis adnuntientur.
Adnuntient presbiteri populis, ut, quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentari faciant.
Ut presbiteri sine sacro crismate oleoque benedicto ||fol. 92r|| et salubri Christi [n] eucharistia alicubi non proficiscantur; sed ubicumque vel fortuiti requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expectent secumque habeant et moneant [o] fideles infirmos [p] illud exquirere, ut eodem oleo [q] peruncti gratia [r] Dei sanentur, quia apostolus dixit: Oratio vero fidei salvabit infirmum.
Ut nullus presbiter parrochianus alicubi praesumat chrisma [t] accipere, nisi a suo episcopo in cena Domini.
Ut baptizare nullus praesumat, nisi per duo tempora, id est, vigilia pasche et vigilia pentecosten, preter [u] mortis periculum.
Placuit, ut instruantur fideles, qui parvulos a sacro fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant [v] se nullo modo antea [w] aliorum partes efficere, quam supradicta discant et intellegant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent, quanto magis pro divino, ne iure damnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant [x], nec etiam ad percipiendum Spiritus [y] sancti donum aliorum patrini existant, qui [z] communione canonica privati et publice poenitentiae sunt subacti, donec per penitentiae [a] satisfactionem reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publice pęnitentię plectendi sint et ligandi.
Ut nulla de baptizandis consignandisque fidelibus munera [b] exigantur, quia si qui perpetraverint, honoris [c] sui sint periculum subbituri.
De quibus dubium est, utrum baptizati an non, omnimodis absque scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Si baptizatus es [d], non te baptizo [e]. Set si nondum baptizatus es [f], baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritu sancti.
Notum sit omnibus inpossibile esse sine fide placere Deo. Nullus sit presbiter, qui in ecclesia publice non doceat lingua, quam auditores intellegant, fidem omnipotentis Dei in unitate et trinitate simpliciter credere et ea, que omnibus docenda sunt de malis aevitandis sive bonis faciendis et iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipsae [g] verbis explicare [h] non potuerit manifeste, petat sibi ea a doctiori taliter transcribi, qualiter aperte legat, quod, qui audiunt et intellegant. Et qui amplius non potuerit, vel his verbis ammoneat: Penitentiam agite. Adpropinquabit [i] enim regnum celorum.
Doceant presbiteri populum IIII.or legitima tempora ieiunia observare, hoc est, mense martio, iunio, septembrio et decembrio, quando fieri ordines iuxta statuta cononum distributa.
Iterum ammoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, XL. dies ante nativitatem Domini et XL. ante pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten XL. dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum vel hunc observare, ut superius conprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniet, his tamen temporibus amplius ieiuniis et pęnitentię servire oportet. Praeter haec vero legitima tempora ieiuniorum, omnes VI. ferias propter passionem Domini ieiunetur. Sed sabati dies a plerisque, propter quod in eo Cristus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
Placuit, ut populus ad baptismum eorum infantes non adferat, nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, et quomodo in hoc instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est, agrum, pratum, vineam, vel si qua graviora sunt, in eo non facietis, nec causas, neque calumnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vesperum usque ad vesperum dies dominicus servetur. Has siquidem praecipuas festivitates adnuntient presbiteri aut diebus dominicis sabbaptizare, id est, natale Domini dies IIII.or, VIII. kal. ianuar., in circumcisione Domini, id est, kl ianuar diem unum, in epiphania Domini VIII. id. ian. diem unum, in purificatione sanctę Mariae IIII. non. febr. diem unum, in pascha dies octo, in ascensione Domini diem unum, in natale sancti Iohannis Baptista VIII. kal. iul. diem unum, in passione apostolorum diem unum, in asumptione sanctę Marie, quod est XVIII. kal. septembr. diem I., in transitu sancti Martini, quod est III. Id. Novembr. diem unum, in passione sancti Andreae diem unum.
Adnuntient presbiteri eodem modo, sicut vesperascente sabato sanctum pasche celebratur, et ipsum diem pentecosten similiter celebretur ut sanctum pasche et ieiunium et missam et baptismum.
Adnuntient presbiteri publice plebi ab inlicitis conubiis abstinere et secundum Domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium Dei.
Adnuntient presbiteri plebi, ut primitias omnium frugum terre ad benedicendum adferant ad domus illorum, et sic postea inde manducent, et decimas ex omnibus fructibus et peccoribus terre annis singulis ad ęcclęsias reddant, et de novem partibus, que remanserint, elemosinas faciant, et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elemosina a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ||fol. 93r|| ita elemosina extinguit peccatum.
Placuit, ut fideles intellegant pactum, que cum Deo fecerunt in baptismate. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius, instruantur fideles. Si vero iura humane pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, que cum Deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda?
Ut sacerdotes adnuntient [k] viros et mulieres, ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias offerant, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
Admoneant presbiteri plebem, ut in ecclesiis verbositare non praesumant, sed cum fletu et compunctione cordis Dei implorent auxilium tam pro se, quam et pro proximis suis. Et quando presbiter celebrat missam, corda illorum semper ad celestia adtendant. Et quando lectio [l] sancta [m] evvangelica recitata fuerit, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut Deus dixit per Moysen: Audi Israel, et tate. Et oblationes offerant, et communicare faciant.
Quando populus ad ecclesiam venerit, tam per dies dominicos, quam per sollemnitates sanctorum, aliud non ibi agat, nisi quod ad Dei pertinet servitium. Illas vero oblationes canticaque et saltationes turpia [n] ac luxuriosa et inlusa diabolica non faciat nec in plateis, nec in domibus, neque in ullo loco; quia hec de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles, ut ad suos mortuos non agant ea, quę de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et compunctione cordis pro eius anima Dei misericordiam imploret. Et quando eos [o] ad sepulturam portaverint, illum [p] ululatum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorari Dei misericordiam faciant. Et illi, qui psalmos [q] non tenent, excelsa voce Kyrrieleison, Christeleison viris inchoantibus, mulierebusque respondentibus alta voce canere studeant [r] pro eius anima. Et super eorum tumula nec manducare, nec bibere praesumant. Quia si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes per [s] XXX. dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonice sententiae subiaceant.
Placuit, ut fideles eos, quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverint, non recipiant, antequam penitentiam accipiant et ad eadem confessionem veniant.
Compellimus statuta canonum [t] et in hoc servare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu [u] sui episcopi derelinquat et laicorum suasione ad aliam transeat.
Ut nullus presbiter sacra misteria, nisi in locis ab episcopo consecratis, agere praesumat.
Ut nullus presbiter in ęcclęsia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod presbiter vel episcopus aut diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et in quantum potuerint, laicis vetare studeant.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt et Iudei more carnali sabatum carnaliter observant, quanto magis Cristianis iste dies honorifice colendi sunt, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad [v] sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quę ad animam pertinent [w], utantur. Et in illo die seu sabato ad vesperas et matutinas sive ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo Kirrieleyson veniant, et eundo et redeundo Kirrieleison decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter Christianos et devotos esse cognoscant.
Quia varia necessitate praepedimur [x] canonum statuta de reconciliandis penitentibus observare, propterea omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit [y] iudicare, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data oratione reconciliandi, morientibus vero sine conctamine communio et reconciliatio praebeatur.
Cum ęnixa fuerit mulier, post quot [z] dies debeat aecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus [a] XXXIII., pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quia, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, ||fol. 94r|| qui in misterio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intret in ęcclęsiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus aecclesiam intrasse, ipsam ei culpam penam suam deputavimus.
Placuit, ut fideles missarum celebrationes in locis [b] non consecratis et in incongruentibus [c] fieri omnino non debeant, nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris. Et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit [d]. Sacerdotes tamen, qui in locis inlicitis et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sciant amissuros [e]. Melius est enim missam non audire, quam eam, ubi non licet, nec oportet celebrare aut audire. Et de usura, ut non fiat, omnes ammoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta, sexta non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque ad septimum gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo Deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem Dei, si per se tamen innuptus vel innupta permanserit. Mulier, que subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa, sicut et ille qui cum peccoribus coierit, XV. annis, alii XI. peniteat. Animalia talia [f] coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum adsumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere; sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in conpositionem aut penam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino suo penitus inveniri [g] non possit, sacramento se dominus excusare studeat quod nec suae [h] voluntatis, nec conscientie fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierit, ita dominus imperator consensit.
Si quis ad mallum bannitus fuerit et non venerit, si eum sonnis non detinuerit, XV. solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad seccundum et tertium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius, que in banno misse sunt, rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima ||fol. 94v|| vero bannitio super noctes VII. [i], secunda super XIIII., tertia super XXI., quarta super XLII. Similiter et de beneficiis hominum, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque dum rex interrogetur.
Qui [k] filios non habuerit et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabinis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provintia fuerint ordinati, traditionem faciat.
Homo denarialis non antea hereditare in suam agnitionem poterit, quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo cortolarius [l] similiter faciat.
Omne sacramentum in aęcclęsia et super reliquias iuretur. Et quod in ęcclesia iurandum est, vel cum septem electis, vel si XII. esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum Deus adiuvet et illi sancti, quorum reliquię sunt istę, ut veritatem dicat. Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat ei, super quem res intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec sua voluntas aut conscientia [m] fuisset, quod ablatum est, et illud sine damno restituat.
lacuit [n], ut fideles caveant vitia, que ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatores, coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse, providendum illis est.
De ęcclęsiis emendandis [o], et ubi in uno loco plures sunt, quam opus sit, ut destruantur, quę necessarię non sunt, et alię construantur.
t [p] presbiteri non ordinentur, priusquam examinantur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri scabinos, advocatos et notarios [q] per singula loca eligant et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
e [r] his, qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur.
Placuit, ut fideles a vitiis detestandis, que habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, que apostolus aperte enumerat, id est, ębriętas, commessationes, contentiones, ire, rixe, dissensiones, detractiones, invidie, inimicitię; de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum Dei non consecuntur. Et alibi: Non solum, qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut hi, qui heribannum [s] solvunt vel solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus, et nullum obsequium comitibus vel vicariis faciant.
De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus, qui sint, aut unde venerint.
Ut armille et brunię non dentur negotiatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant.
Placuit, ut fideles de otioso sermone, pro quo in die [t] iuditii secundum Domini sententiam rationem [u] omnes reddituri sumus, et de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum vel maledici regnum Dei non consequentur, et de mendatio, sive de periculoso, noxio assiduoque iuramento et obscenis turpibusque canticis, ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter cavere debent; ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur [v] animarum.
Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pippini regis.
Ut nec colonus, nec fiscalinus possit alicubi traditiones facere.
Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.
Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit, ut fideles sciant coniugium a Deo esse constitutum, et quia non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pelicem [w], neque concubinas habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque, utpote vasi [x] infirmiori, honorem debitum inpendere. Et quod cummixtio [y] carnalis cum uxoribus gratia [z] fieri debeat prolis, non voluptatis.
Ut omnia, que vuadiare debent, iuxta quod in lege continetur, pleniter secundum ipsam legem revuadiata fiant. Et in postmodum vel domnus rex, vel ille, cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.
De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus, ut nullus mansionem contradicere praesumat nec erbam, excepto suo prato.
Placuit, ut fideles abstineant a coitu pregnantium uxorem, necnon menstruo tempore. Et ut, nisi [b] causa fornicationis, non sit uxor secundum Domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicationis dimissis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur.
DE canibus, qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo, qui eum habuerit, cum ipso cane [c] in praesentiam regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis, que in lege noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis fiant.
Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam querere vult, aut se aliquo queri scit; excepto scabinis VII., qui ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit, ut fideles cognoscant qualiter incesta Cristianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque ad Deum exorandum ibique propitium faciendum sepius, que actenus [d] fecissent, frequentent, et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publicamque placita habenda, et quia hi, qui in ecclesiis Dei haec faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum eius iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de adnuntiatione, adhuc adducant et de opere.
Ut nullus homo praesumat theloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere.
Placuit, ut fideles iusta iudicia iudicent et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent et a detractione se abstineant, necnon ||fol. 96r|| a ceteris malis, que longum est enarrare.
Primum omnium iubendum est, ut habeant ęcclęsię earum iustitias et in vita illorum, qui habitant in ipsis ecclesiis et post vitam in pecuniis et in substantiis earum.
Ut omnes episcopi potestatem intellegant et instruantur, ut secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regant ministeria eorum, tam in monasteriis virorum, quam et in puellarum, et in forensis presbiteris, seu reliquo populo Dei.
Ut vidue et orfani et minus potentes sub Dei defensione et nostre mundeburde pacem habeant et eorum iustitias adquirant.
Placuit, ut fideles ne parvipendant excommunicatione sacerdotum illorum: quoniam si hoc fecerint, iuste segregabuntur a cetu Christianorum.
Ut episcopi com comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter pleniter suum ministerium peragere possint.
Ut latrones vel homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti secundum euvam Beunariorum vel legem.
De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hi, qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius re proprindere; sed magis suam causam querant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.
Placuit, ut fideles de superbia instruantur, per quam diabolus angelus factus de celo eiectus est.
Ut, si quis aliquid voluerit dicere, quod iniuste non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.
Placuit, ut fideles ammoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradiso eiecit.
Placuit, ut fideles ammoneantur [e] de odio et discordia, que caritatem inter proximos extinguit et dilectionem evacuant [f] et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua delectione consistere.
I. Ut lectiones in ecclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romane ęcclesię fiat canctatus. III. De notariis et unusquisque episcopus et abba et singuli comite suum notarium habeant. IIII. De ceteris disciplinis aeclesie, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinale arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminaribus, et de his, qui decimas adsumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur; et de altaribus, non superflua sint in ecclesiis.
De laicis noviter conversis, ne, antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mitantur.
De scribis, ut non vitiose scribant.
De compotum, ut veraciter discant omnes.
De his, qui seculum relinqunt propter impediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.
De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur, nisi secundum mensuram. Et ut ibi satisfiat. Et ville non sint desolate.
De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque, quantis consilium dare potest.
De his, qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.
Ut infantule non velentur parve etatis puelle, antequam ille eligere sciant [g], quid velint, salva canonica auctoritate.
Ut laici non sin praepositi monachorum infra monasterium, nec archidiaconi sint laici.
De incestuosis, ut canonice examinentur, nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.
Ut paci omnes studeant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
Iustitiae ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum et pupillorum, ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.
Ut [h] iustitie regales pleniter inquisite fiant.
Se venerit fames, clades aut inequalitas aeris vel qualiscumque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia. ||fol. 97r|| Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque, prout potest, et nemo [i] suam annonam nimis care vendet. Et ne extra imperium nostrum vendatur aliquid alimonie.
De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Si fastidiosus quis sit, discutiatur tunc, quis e duobus contrarius sint; et ut pacti sint, constringantur ad pacem, etiam si noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alium occiderit, componat illum, et manum, quod periuravit, absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens eam secum non duxerit, omne benefitium cum brunia perdat.
De negotiatoribus, qui partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxonię ad Bardenuhic, ubi provideat Herti, et a Scella, ubi Adalgaudus praevideat, ad Magadeburc praevidet Otto, ad Herfesfurht et praevidet Madelgaudus et Alagastat, similiter et Forhcem et in Atherehembret, et a Gragesneburc praevidea Otulfus, ad Lariocam VVarnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab [k] eis; dimidia quidem pars partibus palatii; alia vero medietas inter iamdictos missos et inventores dividantur.
De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudinem servetur, id est, ut in custodiam recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant, et ibi discutiantur, sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris; excepto sacramentis, qui iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt pro iuvenili etate iurare, modo fidelitatem promittant.
Conspirationes quicumque facere praesumpserit et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellaentur, et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc malum non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratione per sacramentum neque sine sacramento fiat.
Precipimus, ut periuria caveantur, nec admittantur testes et iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non liceat accusatori testes eligere absente suo accusatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittantur. Et ille, qui ad testimonium [m] adducitur, si refutatur, dicat ille, qui refutat, et probet, quare illum recipere non vult. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur; nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, domniis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.
Placet nobis ita, ut antiqua et iusta thelonea a negotiatoribus exquirantur, tam de pontibus, quam et de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur, seu similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam de una [n] domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum dicunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris abituri sumus, interrogetur.
De fugitivis clericis sive laicis vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulari [o] nostro praecepimus, ita servetur.
Liberi homines, qui se ad servitium Dei tradere volunt praecipimus, ut prius ||fol. 98r|| hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulentur. Nam quia audivimus aliquos ex illis non tam causa [p] devotionis, quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.
De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant [q]. Ideo haec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant banniti ad palatium, nisi sicut in alio capitulari precipimus.
De ęcclęsiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.
De falsis monetis, qui in multis locis contra iustitiam et contra aedictum fiunt, volumus, ut in ullo [r] loco alio moneta sit, nisi in palatio nostro; nisi forte iterum aliter [s] a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii, qui modo monedati sunt, si pensantes et merati fuerint, habeantur.
De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia vel blanditiae seu terrore secundum iussionem nostram, id est, de homine [t] habenti libras VI. in auro, in argento, bruniis, armenta, pannis integris, caballis, ovibus, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant dispoliati pro hac re, de vestimentis eorum acccipiunt legitimum heribannum, id est, libras VI. Qui vero non habuerit amplius in superscripto [u] pretio valente, nisi libras III., solidos XXX. exigantur. Qui vero non habuerit amplius quam II. libras, X. solidos exsolvat. Si vero minus, nisi unam libram, V. solidos solvat, ita ut iterum se valeat reparare ad Dei servitium et nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant [v] iustitiam alteri tradendo aut commendando.
Census regalis undecumque olim legitime exigebatur, volumus, ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus.
Dee latronibus, sicut iam ante in alio capitulo commendavimus, ita maneat.
De liberis hominibus, qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis, ||fol. 98v|| qui libere sunt et homines similiter fiscalinos regios habent, accipiunt, ut nec de hereditate parentum vel de causa sua querenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Volumus, et ita missis nostris mandare praecipimus, ut in ęcclęsiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus.
Ut laici symbulum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenerii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Precipimus autem missis nostris, ut ea, que multis iam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuaetudinem habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino innovare ad servitium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum perfectum innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant, et nobis omnino renuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerat, ut talem disciplinam percipiat, qui talis fuit contemptor recipere dignus, ita ut et cetera metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occciderit, CCC. solidos componat; qui diaconum, CCCC.; qui presbiterum, DC.; qui episcopum, DCCCC.; qui monachum, CCCC. solidis culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate damnum aliquem fecerit, DC. solidos componat. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit vel quolibet crimen foris commitens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vice vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contraditione XV. solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX. solidos componat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus damni fecerit, totum ille, qui infra inmunitatem eum retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem querendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum ei fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, set fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ad iustitiam cuiuslibet diffaciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui immunitate ||fol. 99r|| damnum fecit, DC. solidos componere debet, ita, qui comiti collecta manu resistere praesumit DC. solidis culpabilis iudicetur.
Ut nullus ad placitum arma infra patriam portat.
Quicumque post illam missam sancti Iohannis praeteriti cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus Francis iuret, quod latronem eum fuisse nesciret, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit et ab alio convictus fuerit, quod latronem in ospitio suscepiset, quasi latro sit, quia infidelis est noster et omnium Francorum; et qui illum suscepit, similis sit illi. Si autem audivit, quod latro fuisset, et tamen non scivit firmiter, iuret solus, quod numquam eum audisset nec per veritatem, nec per mendatium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter damnetur. [x]
Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuit ad mortem, nullam potest facere petitionem, qui omnes res suę secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur, nec inter scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum arma contendat.
Si alicui post iudicium scabineorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debet, statum est, ut superius iudicium sustineat, quod ante sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid mali fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata, postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat, sicut supra iudicatum fuit.
De latrone forbannito, liber homo, qui eum susceperit, et ut XV. solidos persolvat, servus CXX. ictus accipiat.
Ut comes, qui latronem in forbannum miserit [d], vicinis suis comitibus [e] notum faciat eundem latronem a se esse forbanitum, ut illi eum non recipiantur.
Placuit, ut ammoneantur omnes fideles, qui negotiis [f] et mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam plus plerique de rebus terrenis quam de anime sue salute cogitant et valde a via veritatis oberrat et iuxta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in ceteris apostolicis sermonibus, qui ait: Et ne quis superegrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex est enim Dominus de his omnibus. Sicut ab his, qui labori agrorum et ceteris laboribus victum atque vestimentum et necessaria usibus humanis adquirere inhiniantes insistunt [g], decimę et elemosinę dande sunt, ita his quoque, qui pro nescessitatibus negotiis insistunt, faciendum est. Unicuique homini Deus dedit [h] artem, qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, anime quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus [i] ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint [k].
Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet.
Ut clerici [m] superbi vel contumaces coerceantur; ut minores, qui maioribus [n] inrogaverint [o] iniurias, metum habeant: quia manifestum est illos non esse ex Deo, qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbię inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Si quis statuta patrum supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam in concilio venerit, deponatur.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus [p] scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus [q] secernendum [r] se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur. Nihilominus [s] et de civitate [t] et congregatione, qua fuerit, longius repellatur; ne vel ignorantes vel simpliciter viventes [u] fraude decipiantur [v].
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honoris [w] sui [x] contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod non obtamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XII. episcopis audiatur.
Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes aliene, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum [y].
Si quis episcopus a quoquam impetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet, supergrediatur aut aliquod ei incomodum faciat.
Ut presbiter diaconi sine conscientia episcoporum nihil agant.
Ut peregrino episcopo locus detur sacrificandi [z], adque benigne suscipiatur.
Non est iustum condemnare [a] virum, cuius causa ad liquidum [b] non est examinata.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obicisse convicti sunt, placuit [c] usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdotes vel levitae, si de se crimen aliquod confitentur, deponantur.
Si qui inventi fuerint libellos famosos in ęcclęsia ponere, anathematizentur.
Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem [d] eius aliquis [e] fuerit proscriptus vel interfectus, placuit eum non in fine accipere communionem.
Ut nullus episcopus [f] die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus cum cohibentibus personis illa, que iusta sunt, habeant licentiam iudicandi; excepta criminalia peccata.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et amonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici, qui in quacumque seditione arma volentes praesumserint, reperti amisso [g] ordinis sui gradu in monasterio pęnitentię tradantur.
HUius constitutionis forma servetur, ut execrandum anathema fiat et velut praevaricator catholice fidei semper a Domino reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam.
Occurrere certe miserorum ruinis [h] debet subsidio unusquisque, quo valet, ex relevatione [i] aliene vindicte a se Dei removere vindictam. Libat enim Deo [k] prospera, qui ab adflictis pellit adversa.
Legem, quam noster aedidit princeps, stabili robore firmamus, atque ut futuris temporibus observetur, pari sententia definimus.
Placuit definire, ut paternis institutionibus [l] obsequentes in metropolitana sede tempore, quo omnes provinciales elegerint pontifices, ad synodum faciendam [m] dovotis [n] studiis conferamus.
Placuit omnis, qui aut in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suę sit inrevocabiliter carens [o]; ita, ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint [p] degeneres et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant, nec sine benedictione sacerdotis nubere audeant.
Que ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur [q] commodum, quae [r] ad bonum sunt commune profixa. Et manentibus terminis, quos [s] statuerunt patres, nemo damnetur nec alienaetur [t]; sed inter fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis excerceat.
Ut fides Nicena servetur et privilegia ecclesiarum illibata permaneant.
Contra caput etiam si faciendum est, non libenter ammittimus.
Ex relatione quorumdam dicimus, qualiter presbiteri, qui contra conones adversum nos ad comimitatum nescio qua [u] temeritate ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinavimus; in quibus decreto nostro sanccimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos, qui effrenato huic facto consilio asensum commodare voluerunt, vestrę caritatis est estimare, qualiter habeantur. Quibus obicere debetis, quod iuxta canones fortiter incurrere, et qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum audatiam prupte devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclaesia.
Nos, qui sacerdotes Domini [v] volumus esse [w], nihil possumus in incognitis in cuiusquam partis iudicio definire priusquam, quę gesta sunt, veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, immittatores nos vult esse suae pietatis, ut peccantes quidem iustitia coerceat, conversus autem a misericordia non repellat.
Removerete qs aurem pietatis conscientia periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negotiis vestrae aequitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione prestate, ut Christi evvangelio vim non inferat humana praesumptio.
Illud, quod antecessores nostri constitutum est, et nos adprobamus, ut suarum rerum omniumque ecclesiarum communionem sint interim contenti, quousque a nobis causa terminetur.
Ne cuiusquam procaci impudentique versutia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab evvangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discere aut aliter de scripturis divinis habere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.
Plurimos fratres sedibus repulsos et in exilia audivimus deportatos atque in loco superstitum alio substitutos [x]. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quemquam errorem omnes relinquantur. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet iustitiam propriam reformare.
Quod ad militiam secularem post paenitentiam redire non debeat. Nec eis iustam superesse querimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subtraxerunt.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori [y] auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum [z] inbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Que moderatio si [a] quibuscumque inferioribus membris ex [b] apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?
Sicut non vult aliquis gravi oneris ferre, ita non audeat alii grave [c] pondus inponere.
Ita unanimes divinis et apostolicis constitutionibus servatis, ut in ullo patiamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine statui sui periculo vel divina constitiones vel apostolice sedis decreta temerare.
Omnes, ut non contendant, protegant amicitiam. Nam et apostolus ad Chorinthios scribit: Cum sint inter vos emulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos in sua singuli respiciant, sed aliorum.
Alienę gentis [d] homines ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negotiorum vero discussionem et refutamus et prohibemus. Quamvis enim eloquiis [e] polleant, tamen difficultatibus [f] herent.
Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen obiecerit [g], aut si etiam dominum suum in crimine inpetierit. Nam si in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen nullo modo oportet.
Testes non absentes, neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant, nisi de his tantummodo que sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens [h]: Dabimus [i], inquiunt Pharissei ad milites, vobis pecuniam, et dicite, quia vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu, et abstulerunt eum. Unde ait Augustinus: Dormientes testes adhibes [k]? Vere tu ipse obdor||fol. 102r||misti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? Si non viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutiniones.
Pacta vel placita, que super scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies [l] vel annus sit evidenter expressus, nullatenus inmutari permittimus [m].
Placuit ut ammoneantur fideles, quod haec sit vera caritas, qui Deum diligit plus quam se et proximum tamquam se, et qui nihil vult alii facere, nisi quod sibi vult fieri, et plura, que recenseri longum est. Nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipiendis rebus caritatem putent [n], non mediocriter errant dicente apostolo: Regnum Dei cibus et potus non est. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sunt, et inter virtutes computanda.
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, matertere, seu eorum filii, item nepos, neptis, consobrini vel amittini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate in iudicio adversus extraneos testimonia [o] dicere non pertimus; nisi forsitan parentes eiusdem [p] cognationis [q] inter se litem habuerint, aut in causa, de qua agitur, aliam omnino ingenuitatem deesse [r] constiterit.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam diffinitionem venire non liceat: quia iuste reppellitur praesumtio illius, qui facta seniorum iniustae [s] conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis [u] patuerit scelus, aut legitime idipsum malum accusatum atque convinctum: quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.
Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussores adhibeat, cui credi possit, ut excusatio ignorantię auferatur. Quod si aliter fecerit, qui comparaverit, a iudice districtus auctorem praesentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum [v]. Quem si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem, quod eum furem nescierit; et quod aput eum nescierit vel et cognitum fuerit, acceptum pretii medietatem, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant, quod furem fideliter querant. Quod si furem omnino invenire nequiverint, rem tantum, que empta est, ||fol. 102v|| domino rei emtor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit et eum puplicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quietae [w] possideat. Haec et de servis forma servabitur.
Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis: quia indignum nostra pensant clementiam, ut libertorum testimonia ingenuitas damna concutiant. Qui vero de eis fuerint progeniti, ad testimonium in tertiam generationem admittantur.
Qui cum violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicii sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat; ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et que possidebat, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iuditium obtinere potuit, et causam [x] amittat [y], et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem avertat, aut pecora vel animalia quecumque diripiat, illi, cuius res direpta est, in septuplum, que sublata sunt, restituat. Hi vero, qui cum ipso fuerint, si ingenui sunt, quinos solidos componaere compellantur. Aut, si non habuerint, unde componant, CL. flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domni voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis [z] verberentur, et ab eis omnes res integro in statu reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapine fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si noluerit nominare, teneatur ad vindictam. Quod si onestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et que ablata vel everse fuerant, quadrupli compositionem restituat. Quod si certe apud servum rapine pars reperiatur, CL. flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare [a] non differat.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripienda indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur aut pecora vel iumentum diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod indicavit, si ingenuus est, ea, que ęversa vel ablata sunt, legibus in duplo restituat, et nobis bannum nostrum, id est, LX. solidos componat. Si vero servus vel colonus fuerit, C. icta flagella publice extensus bene pressa accipiat, et insuper ea, que ablata sunt, secundum suam legem restituat.
Criminationes adversus doctorem [b] nemo suscipiat, nemo audiat [c]; quia [d] indignum est, ut hi, qui throni Dei vocantur, aliqua motione [e] turbentur.
Placuit, ut [f] unus [g] episcopus non vindicet sui cognitione.
Adversus absentes non iudicentur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Omnes, qui falsa aliis intulerint puniantur, quia pro falsitate ferunt insaniam.
Viles persone nullatenus admitantur ad acusandum sarcerdotes.
Caveant, ne iudices ecclesiae absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam ferant: qui irritaverit immo et causa in synodo pro facito dabunt.
Nulli criminose liceat episcopum acusare.
Qui ordinationem acusat, in qua constituitur, quia si quis episcopum accusat vel condempnat, dum minus spiritualia quam [k] terrena sectatur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes ditioni [l] nostrę Deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam Franci atque Alemanni, Bavvarii, Saxones, Thuringii, Fresones, Galli, Burgundiones, Brittones, Langobardi, Vuascones, Beneventani, Gothi, Hispani ceterique nobis subiecti omnes, licet quocumque videantur legis vinculo constricti vel consuaetudinario more conexi, hanc sententiam, quam et sextodecimo Theodosii [m] imperatoris libro, capitulo videlicet XI. ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus, et in terra nostra [n] pro lege tenendam consulto [o] omnium fidelium nostrorum, tam clericorum, quam laicorum posuimus, lege cunctis perpetua tenendam, id est: Quicumque litem habens, sive possessor, sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis [p] temporum curriculis, sive cum negotium peroriatur, sive cum iam ceperit promi sententia, si iudicium eligerit sacrosanctę legis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim, quę in iudicio captiosę praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit sacrosancte religionis auctoritas. Omnes itaque causę, quę vel praetorio [q] iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminatę perpetuo stabilitatis iure firmentur [r]; nec liceat ulterius retractari ||fol. 103v|| negotium, quod episcoporum sententiis didicerit. Testimonium etiam ab uno licet episcopo perhibitum omnes iudices indubitanter accipiant; nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis inlibatę protulerit. Hoc nos aedicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus malitiosa licium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac pene perpetuis actionum laqueis implicati ab improbis petitionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra censuerat et iam hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et ceteros pro utilitate omnium in perpetuum observare conveniet.
Ea, que circam chatholicam lege vel olim ordinavit antiquitas, parentum nostrorum auctas religiosa constituit, vel in nostra serenitatis roboravit, novella superstitione submota, integra vel inviolata conservari praecipimus.
Novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, sed illa, que olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur, que olim reverentia religionis obtinuit, mutuari sub pene etiam interminatione prohibemus, ita quoque, ut, qui ęcclesię obtemperant, his, quibus aecclesia, beneneficiis perfruantur.
Hominum confirmatio, ecclesiarum, altarium, virginum, crismatum, presbiterorum, diaconorum et subdiaconorum consecrationes a corepiscopis acte ab episcopis canonice ordinate sunt reformande canoniceque [t] peragende; quia corepiscopi haec contingere non debuerunt, nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, que [u] non habent. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita [v] talis ordinatio et confirmatio ac consecratio indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem corepiscoporum aliquid ex praedictis agere temptaverit, non acta, sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omni ęcclęsiastico inrevocabiliter careat gradu.
Flexis omnes precamur totis poplitibus maiestatem vestram, ut episcopi deinceps, ||fol. 104r|| sicut actenus, non vexentur ostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis, Deoque fideliter famulari studeant, et eorum sacrosancta misteria canonice et Deo placite peragere satagant, atque pro vobis et cuncto [w] exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter [x] missasque decantare et letanias atque elemosinas agere decertant. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Haec vero valde periculosa [y] et opido [z] sunt cavenda. Quam idcirco suggerimus, ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit Dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis [a] terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt. Quoniam illi, qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt [b], quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt, si remanserint, quam si in hostem vel ad pugnam [c] perrexerint: quia tunc eorum precibus [d] adiuvamur [e], et modo eorum pressuris gravamur [f]. Quando vero Moises expansis ad celum manibus orabat, vincebat Israel. Et quando ad precibus cessabat et manus eius gravabantur, priusquam sustentate fierent et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebatur. Talibus ergo et multis [g] aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt praedicta, obnixe omnes precamur, et ut concedantur, rogamus: quia nullatenus volumus adsentire, ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres benedicti, electione videlicet ceterorum, ad benedictionem dandam et ad pereclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratum est, fulciamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere obtamus, id est, ut nec illi in hostem, nisi bene docti, et ipsi electione atque permissione [h] propriorum episcoporum; qui tamen tales sint, de quorum scientia et vita conversatione omnes securi esse posimus. Illud tamen vel vos bis vel omnes omnibus scire cupimus, quod non propterea haec petimus ut eorum res [i] aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte dare placuerit, aut eorum ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si Dominus possederit, augemus et augere desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus et Deo potius ipso aminiculante placere mereamur. Scimus enim res ęcclesię Deo esse sacratas; scimus eas esse oblationes fidelium et pretia peccatorum. Quapropter, si quis eas ab ęcclesiis, quibus a fidelibus collata Deoque sacrata sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit [k]. Cecus enim est, vel qui ||fol. 104v|| qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ecclesiae tradit, Domino Deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia et agendo ita. Facit enim scripturas de ipsis rebus, quando Deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet manu dicens eiusdem locis sacerdotibus atque custodibus: Offero Deo atque dedico omnes res, quae [l] hac [m] in cartula tenentur inserte, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum, aut pro cumque illas Deo deliberare voluerit, ad serviendum ex is Deo in sacrificium missarumque [n] sollemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum elemosinis et ceteris divinis cultibus atque illius ęcclesię utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri minime [o] credimus vel nullatenus credo, abstulerit, sub pęna sacrilegi ex hoc Domino Deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat de eo rationes, pęnitentiam in ea aliasque coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid [p] agit [q], nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ęcclesię vero fraudari [r] vel auferri indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ęcclęsiaę extra ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius, cuius huiuscemodi [s] sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim, ut rerum ecclesiarum cupiditate vel oblatione sacrilegi aut anathema efficiamur aut talibus laqueis numquam devincamur: quoniam scimus anathematos homines vel sacrilegos non solum infames et consortio fidelium, priusquam haec publicam satisfactionem ęcclesię et episcoporum reconciliationem manusque inpositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno Dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctae Dei ęcclęsiae fidelibus funditus [t] auferatur, profitemur omnes stipulis dextris manibus tenentes ea, quae [u] propriis ae manibus eicientes, coram Deo et angelis eius ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus nec talia facere, nec facere volentibus consentire, sed magis Deo auxiliante resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctę Dei ęcclesiae et nostris [v] notum esse cupimus [w], quod cum his, qui absque voluntate aut consensu vel dationis rectoris illius ęcclesię, cui ipse res iure esse debentur, et maxime proprii episcopi res ęcclęsiae a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserit, nec in hostem, nec ad pugnam ire, nec cibum sumere, nec in ęcclęsiam vel ad palatium aut in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua peco||fol. 105r||ra nostra [x] cum eorum peccoribus aut pastum ire aut simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis, nisi per emendationem et ecclesiae satisfactionem umquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis et nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim, quod perit pius pro inpio. Tales vero a vobis, si nos fideles habere vultis, segregate et et in ergastulum sub publica penitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris [y] et nostris futuris temporibus absque ulla dissimulatione servetur, scriptis ecclesiasticis inserere iubete et inter vestra capitula interpolare praecipite. Quod ita factum esse omnibus relinquatur.
Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quę super episcoporum et presbiterorum hostium vexationibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, sed quicquid pro sanctae Dei ecclesiae et sacerdotum, sive totius populi et vestra utilitate inveneritis, concedere parati sumus. Et modo ista, sicut petistis, parati sumus concedere et concedimus. Et quando vita comite, Deo auxiliante ad generale placitum venerimus, sicut petistis, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime Domino amminiculante [z] cupimus. Modo ea, que generalia sunt et omnibus conveniunt ordinibus, statuere a cunctis sanctę Dei ecclesię nostrisque fidelibus ob Dei omnipotentis amorem et recordationem parati sumus, et ad proximum synodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista, sicut postulatistis, firmabimus.
Primo omnium monemus, ut fides catholica a presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo dicetur; quia hoc primum praeceptum Dei omnipotentis in lege est dicentis: Audi Israel. Dominus Deus tuus Deus tuus Deus unus est. Ut diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota virtute [a].
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique maiores seu minores personas pacem habeant; quia nihil Deo sine pace placet, nec munus oblationis ad altare, sicut in evvangelio ipso Domino praecipiente largitur; quia et illud secundum mandatum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum. Item in evvangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli: semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper pacis dilectioni student.
Item habemus in lege Domini mandatum: Non auguriamini. Et in Deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos suscitetur [b] vel somnia observet vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus, nec incantator, nec fitones consultor. Ideo enim praecipimus, aut iugulatores aut incanctatores vel tempestarii vel obligatores non fiant, et ubicumque sunt, emendentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut [c] iste pessimus usus ex Deo execrabilis, ubicumque invenitur, tollatur et destruatur.
Item ut homicide infra patriam, sicut in lege Domini interdictum est, nec sine [d] causa ultionis, nec avaritię, nec latrocinando fiant. Et ubicumque inventi fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur [e] homo sine lege iubente.
Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrochias presbiteros, ut eorum fidem, baptisma et missarum celebrationes sciant, et ut fidem recte teneant et baptismum catholicum observent [f] et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciant, quod petit a Deo. Et ut Gloria Patri eiusque Filio et Spiritui sancto com omni diligentia et honore apud omnes canatur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi [g] voce sanctus sanctus sanctus cantet. Omnimodis dicendum est presbiteris et diac, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei, quam in armis.
Item placuit a nobis amonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum praevideat per suam parrochiam, ut eclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna reverentia [h] habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna veneratione ab eis colligantur, qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in ecclesiis non agantur: quia [i] domus Dei orationis debet esse, non spelunca latronum [k]. Et ut intentos animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollemnia; et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt, que odit [l] Dominus, et septimum detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentem sanguinem innoxium, cor machinans, cogitans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordiam. Qui secundum Deum beatus est, secundum Deum sapiens est. Melius est videre, quod cupis, quam desiderare, quod nescis. Ubi fuerit superbia, ibi et contumelia. Ubi autem humilitas, ||fol. 106r|| ibi [m] est sapientia. Ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est, ubi multa consilia. Deus enim in celo, et tu super terram. Iidcirco sint tibi pauci sermones. Secuntur curas somnia multas, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Obsecramus omnes, ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in evvangelio praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut gloricificent patrem vestrum, qui in celis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur [n] ad servitium Dei. Et non solum servilis conditiones infantes, sed etiam ingenuorum filios congregentur sibique socient. Et ut scole gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, gramaticam artem per singula monasteria vel episcopia et libros catholicos bene habeant emendatos; qui sepe aliquid bone Deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evvangelium, psalterium, missalem scribere, perfecte aetatis homines scribant cum omni diligentia.
Ut ęquales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in lege Domini praeceptum Domini habemus. Item in Salomone Domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc vobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et collegisti me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo angelis hospitio susceptis.
Item, ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi pergunt per istam terram, non sinantur vagari et deceptionibus in hominibus agere; qui [o] nudi [p] cum ferro dicunt se alicubi data sibi penitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur, ut, si aliquid inconsuętum et capitale crimen commiserint, in uno loco permaneant laborantes et servientes et penitentiam agentes, secundum quod sibi canonice impositum fuerit.
Statuimus, secundum quod in lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bone memorie genitor noster in suis synodalibus aedictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est, ne in vinea colligendo, nec in campis arando, metendo vel fenum secando vel sepem ponendo, nec concides stirpendo vel arbores cedere vel in petris laborare, nec domos construere, nec in orto laborent, nec ad placitum veniant, nec venationes [q] exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa [r], agant, et non alia, id est, carra hostilia vel victualia, vel si forte necesse fuerit, corpus cuiuslibet ducere ad sepulcrum. Item similiter ||fol. 106v|| mulieris opera texilia non faciant, nec lanam carpere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec cervices tondere habeant licitum; ut omnimodis honoretur dies dominicus requiesque servetur; quatinus ad missarum sollemnia et ad ęcclęsiam undique conveniant et laudent Deum pro omnibus bonis, que nobis in illa die fecit. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis; que sunt fornicationes, inmunditiae, luxurie, idolorum servitus, veneficia, inimicitię, contentiones, aemulationes, animositates, ire, rixe, dissensiones, haereses [s], secte, invidie, homicidia, ebrietates, commessationes, emulationes et his similia; que praedico vobis, sicut praedixi; quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur [t]. Et omni instantia praedicate fidem tenendam Deo. De humilitate vero et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de elemosinis et confessione peccatorum suorum, scimus enim cum omni studio dum cunctis esse, quod superius diximus, intellegendum, et quam sit terribile illud, quod dixit, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequendum, ita et istas virtutes, quos diximus, si quis ex toto corde custodierint, vitam eternam sine dubio possidendi erunt. Et hoc precamur, ut secundum dominicam orationem omnibus sua debita dimittant, monete.
Ztudendum est episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem, quam [u] ad iudicium cohortentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani pontificis concilia celebrare, episcopi intercessionem prestantis [v], qui iniquina vi opprimuntur. Nullus episcopus, nisi in legitimo sinodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata, super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud primates suos. Accusatores et accusationes, quas leges seculi non ascisunt [w], canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari primatem, sed magis patrem regulis roborari. Nam et Liberius papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii episcopi, qui cum dampnare noluerunt [x], exilio sunt damnati, quorum exemplo omnes convenit sequi sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogator [y] creditur [z] fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita et conversatio accusantium inquiratur. Et postea, que obiciuntur, fideliter pertractentur [a]. Qui nihil aliter fieri debet, nisi impeditorum prius vita discutiatur. Non est auctoritas quemquam clericorum iudicare vel damnare, antequam accusatores praesentes habeat, locumque defendendi [b] accipiat ad abluenda crimina. ||fol. 107r|| Omnis accusatio intra provintiam audiatur, et comprovintialibus terminetur. Ultra provintiae terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus nec provocatus pro rebus transitorii litigetur. Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum [c] non est examinata. Maior a minore [d] non potest iudicari [e]. Iudicis non est quemlibet iudicare aut condemnare absque legitimum accusatorem; quia et Dominus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus [f], ideo non est eiectus. Episcopos eiectos, absque suis [g] rebus expoliatos, sedes proprias recipi et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt; et postea, si quis eos accusare vellet, ęquo periculo facere sanciverunt, iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ęcclęsia convenientes, ubi testes esse singulorum, qui obpressi videbantur. Placuit, ut, si quecumque persona contra episcopum vel auctores ecclesiae se [h] proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiarii colloquio commonitus ea sanare debeat, que in querimoniam [i] deducuntur [k], quam rem si deferre voluerit, sententiam excommunicationis accipiat. Si que causa vel contentiones inter clericos vel et laicos tam maioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exorte, placuit, ut secundum sinodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provintie episcopis iurgium terminetur; nec cui liceat, sine praeiudicio tamen ecclęsię Romane, que in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provintia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias provintias convolare vel aliarum provintiarum episcoporum expeti, nisi fuerit provocatum, vel pati. Quod si quis assumserit, et ab officio clericatum depositus et iniuriam reus ab omnibus iudicetur. Si autem maior causa in medio fuerit devolata, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referatur. Prudentissime iustissimeque decreta Niceni concilii sive Africani decreverunt, quecumque negotia in suis locis oborta sunt, finienda; maxime quia unicuique [l] concessum est, si iudicitio [m] offensus fuerit cognitorum [n], ad concilia suę provintiae vel etiam universale provocare. Servata, que scripta est de gubernationibus, regula manifestum est quod illi, que sunt per unamquamque provintiam, ipsius provintię sinodus dispenset, sicut in Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super certis accusator criminibus, audiatur vel iudicetur, qui sunt in provintiae. Episcopus, que sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et suae dioceseos sinodus audiatur. Unaquaque provintia suo metropolitano et suis cumprovincialibus episcopis sit contenta. Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi suis. Et dicet omnis populus: Amen. Et reliqua. Que sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ecclesias, que sunt extra praefixos sibi terminos, accedant, nec eas aliqua praesumtione ||fol. 107v|| confundant. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut aliter alterius parrochiam invadat atque illuc celebrare divina misteria inconsultu eo, cui commissa est, praesumat.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione domni per vim aliquid rapuerit vel in hoste praedare voluerit aut fenum tollere aut granum sive pecora maiora sive minora domosque infrangere vel incendere, haec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab alico praesumptioso factum fuerit, solidos LX. componat, si liber est, sit culpabilis, et omnia restituat, aut cum XII. testibus depurget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententia subiaceat, et dominus suus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, non custodivit, ut talia perpetraret. Quoniam si nosmetipsos commedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, si [o] non vult legibus emendare, que sibi commissi iniuste fecerunt. Dignum est enim, ut magistri vel seniores pro sibi [p] commissis reddant rationes, si aliquid praede egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent, ut talia non audeant perpetrare.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli, ei eiusque homini aliquid vim abstulerit, in triplo ei, cui aliquid abstulit, legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. solidos, nobis persolvat et componat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, penas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat penitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionum. Si vero occulto, sacerdotum consilio ex hoc agat penitentiam: quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint penitentiam, regnum Dei non posidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, qui sacraru rerum oblatione sacrilegus est et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres a liminibus sanctę matris ęcclesię tales persone usque ad satifactionem ecclesie, quam leserunt, sunt habende atque infamia notande.
Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam dimiserit, vivus comburatur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellatur, ne praedia sibi ce||fol. 108r||lestium secretorum dicata a quibusdam irruentibus vexatur. Quod si quis praesumpserit, post debitam ultionis sacrimoniam, que erga sacrilegos iure promenda est, exilio publice deportionis uretur.
Qui manifestam detegitur commissise violentiam, non iam religatione aut deportatione insule plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia, que in eum fuerit dicta, suspendant: quoniam multa facinora sub uno violentię nomine continentur, cum aliis vim inferre temptantibus, aliis cum indignationibus resistentibus verbera cedesque crebro deteguntur admissę. Unde placuit, ut, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius, qui possessionem [r] temerare temptaverit, et alterutri parti causam malorum praebuit.
Si quis indebitum locum sibi usurpaverit, nulla se ignorantiae defendat; sitque plene sacrilegii reus, qui hoc agere temptaverit.
Quecum circa sanctas ęclęsias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata precipimus.
Si ecclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum V. libras auri condempnatione plectatur.
Quecumque a divis principibus [s] constituta sunt vel singuli quique antestitites pro causis aecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi et solida eternitatis serventur. Clerici non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Precipimus, ut privilegia, que ęcclęsiis et clericis lege concessi sunt [t], maneant incorrupta.
Iniquum est et sacrilegii instar, ut, que pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesię contulerit aut certe reliquerit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri et in aliud transferri.
Laicis, quamvislibet [u] religiosis, nullo de ecclesi||fol. 108v||asticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam atributa facultas.
Sacrilegi sint aecclesiae praedones. Unde et in concilio Agatensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippe quippiam rapere furtum est. Ecclęsiae vero fraudari vel abstrahi subripique sacrilegium. Omnes enim contra legem facientes resque ęcclesiae diripientes vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur atque dubitanter infames habendi sunt.
Ea, que Domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes, qui ea offerunt vel in aliud transferunt.
Si quis [v] praesumserit, quam non meruit, a principe vel seniore dignitatem, sacrilegus [w] habeatur.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque discurrunt, nullatenus erunt ad acusationem vel ad testimonium admittendi.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut convictus [x] per innocentes testes vel socios crimini sui manifestius convincatur.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia no valebit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum, nec eum supergredietur aut aliquod ei incommodum in sua faciat parrochia.
Si quis episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopus in eius cathedra post apellationem eius, qui videtur esse depositus, omni non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Romano episcopo ordinata.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Marie, qui eo, quod Moysi famulo Dei propter Ethiopissam detraxit, inmunditia leprae mundata sit. ||fol. 109r|| Et illud psalmiste [y]: Nolite tangere Christos [z] meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et Dominus per Moisen ait: Diis non detraes, et principem populi tui non maledices. Et si David rex [a] iustissimus in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est, ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis aut dehonorationis quidam mittunt in unctum Domini vel in predicatore sanctę Dei ecclesie.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: Hae quidem accusationes tempus habent proprium, id est, diem magnum iudicii, iudicem vero illum, qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorem, scilicet accusantium et simul accusatorem, quos minime convenit tales debere monstrare, qui iudicetur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus [b] de episcoporum causis sic ait: Supra nos quidem vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, qui [c] supra nos estis. Et reliqua.
Omnibus sciendum est, quod sacrilegi fures [d] sint cuncti, qui res ęcclesię diripiunt, vastant, invadunt vexantque, aut a [e] iure aecclesiarum, quibus tradite fuerant, iniuste alienant. Unde bonus Augustinus in omelia quadragesima [f] octava super [g] evvangelium Iohannis ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas. Ecce fur est Iudas. Et ne contempnes, fur sacrilegus, non qualiscumque fur; fur locorum, sed dominicorum; locorum, sed sacrorum. Si crimina discernantur [h] in furto [i], qualiscumque furti et peculatus - peculatus [k] enim dicitur furtum de re publica. Et non sic iudicatur furtum rei private, quando [l] publice - quando vehementius iudicatus est sacrilegus fur non undequumque [m] tollere, sed de ęcclęsia tollere? Qui de ecclesia aliquid aufert vel furatur, Iude perdito comparatur. Nota aliquid, quod de ecclesia tollere furtum esse beatus Augustinus adseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum apellat, necnon et Iude perdito aequiparet. Et post pauca: Quare, inquid, loculos habuit, cui angeli ministraverunt, nisi, quia ęcclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur impletum. Porro Christum ęcclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo, que ęcclęsie sunt, Christi sunt; et que ecclesie offeruntur, Christo offeruntur; et quę ab aecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto futurum, orat, ut ęcclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et praedia et mancipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et qui inlicitum sit ea, que conferuntur ęcclesię auferri, beati Iero||fol. 109v||nimi scribentis in expositionis Mathei evvangelistę verba ita testantur. Omnis, inquid, qui stipem templi et his, que conferuntur in usus ęcclęsię, in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendatium et sanguinem Salvatoris.
Nulli liceat ignorare, quia omnia, que Domino consecrantur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad [n] ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis [o] erit omnis, qui ea Domino et aecclesiae, cui competunt, aufert, vastat, invadit vel diripit, usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem, quod sacrilegus sit, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in aęcclęsias eorumque [p] res inruens sacerdotibus et ministris vel ipse cultui locoque aliquid inportet iniurię infert ad divini cultus iniuriam, in convictos [q] sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Non expectetur, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquid. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia, que [r] Domino offeruntur, procul dubio Domino consecrantur. Et non solum sacrificia, que a sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, paschuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quecumque de his rebus, que ad laudem Dei fiunt, vel supplementum sanctae Dei ęcclesię eiusque sacerdotibus atque ornatum prestare possunt, Domino aecclęsięque sive a quibuscumque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur, et ad ius pertinent sacerdotum. Et qui Christum aecclaesiam personam esse veraciter agnoscimus, quecumque ęcclesię sunt, Christi sunt; et que ecclesiae in supradictis [s] vel in quibuscumque speciebus sive pollicitationibus, sive pignoribus, sive scriptis, sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quecumque ab ęcclesia eiusque commento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minuendo, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam rapere furtum est, praecipue Christo Domino nostro, qui est rex regum et dominus dominantium, aliquid auferre vel alienare, subripi vel vastare sacrilegum est. ||fol. 110r|| Omnes namque ęcclęsiaę praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegus, nisi per uram probatamque atque publicam penitentiam et per ęcclęsię satisfactionem episcoporumque per manus impositionem iuxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum Dei possidebit [t], et non solum regno fit alienus, set etiam a liminibus sanctę Dei ecclesiae, et praecipue ab illius, quam lesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post dicta satisfactionem, nec vivis, nec mortuis communicare debemus minime: quia, qui rapit peccuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam ęcclęsiae abstulerit, sacrilegium facit. Quia non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi et lupi atque homicide pauperumque necatores sunt et insuper anathematis vinculo damnati coram Deo et sanctis eius efficiuntur.
Ne Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant, nec sine benedictione [u] sacerdotis cum virginibus nubere audeant; neque viduas absque suorum sacerdotum consensu et cohibentia plebis ducere praesumant.
Si quis non eo gradu, si incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis [v] prohibitum est, coniunxerit, usque quo penitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habeant [w]. Nam quomodo praedicti se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri, in corum diocesim vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum adnuntient, ut cum episcopis denontiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione [x] sequestrentur. Res autem eorum videlicet ad primos usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, si praefatum scelus sequestrationes separationem [y] et poenitentiam fateantur.
Quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notate utre qui e persone.
Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem sive viduitatis continentiam professam vel sui proximam generis aut etiam, de cuius admixtione incestive notam possit subire infame, illicito conubio actui aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliore proposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula incesta pollutione et fornicationis inmunditia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amodo ||fol. 110v|| cuiuslibet gentis homines sexus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel etiam iudice, si nullus accuset, omnimodis separati, exilio perpetuo religentur; nec aliqua diffinitione sui, quousque si vixerint, longitudine temporis excusentur.
Scire vos convenit, quia blasphemiam [z] Deo inrogat, qui cum Deo sacrata vel cum velata femina se commaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum Deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum proprie sponsionis et verba sacerdotis Deo sacrata templa esse scripturarum testimoniis conprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta [a] apostolum filii perditionis esse noscuntur.
Quod pęne omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio et veraciter dici potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, pretium scorte unius panis vix est; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et post pauca: Qui enim luxuriatur, mortuus est in corpore vivens.
Scripture, que diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscripte esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis vel [b] subscriptionibus roborate, omnino habeantur stabiles firmitate.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta [c], talem, qualem et emptio habeat firmitatem.
Ut iudices aut potentes, qui pauperes obprimunt, si commoniti a pontifice suo, si non emendaverint, excommunicentur.
Precipimus, ut iuxta decreta canonum adultera et incesta matrimonia, que non sunt legitima, prohibeantur et episcoporum iudicio emendentur.
Ut unusquisque in eo loco, ubi constitutus fuit, et ubi votum vovit, ibi maneat, et ibi reddat vota sua.
Sciendum est omnibus, quod coniunctio spiritualis commatris maximum peccatum sit et divortio separandum atque capitali sententia multandum vel peregrinatione perpetua deluendum [d].
Decrevimus, sicut et antecessores nostri vel parentes olim decreverunt, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.
Precipimus generaliter omnibus, ut mancipia Christiana paganis vel Iudeis non tradant, ut omnes noverint.
Iubemus scire omnibus populis vel sacerdotibus vel testibus atque sub pena sacrilegii denuntiare, quantum malum et quam maximum flagitium sit eum, Domino devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis [e], sive cum Deo devotis maximeque cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis, quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindicte reus sit puer ante dominum suum, qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris cęli ac terre putredine sue libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, quia corpora vestra templa sunt Spiritus [f] sancti? Et alibi: Nescitis, quia templum Dei estis, et Spiritus sanctus habitat in vobis? Si quis autem templum Domini violaverit, disperdet illum Dominus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Iterum idolatrie servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit dicens: An nescitis, quod iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare; quod neque fornicari, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei non possidebunt.
Assentimus cum [i] consilio servorum Dei et populi Christiani; propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, que in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis peccunie in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque cassata sol. XII. den ad ęcclęsiam vel monasterium reddantur; eo modo, ut, si moritur ille, cui peccunia commodata fuit, aecclesiastica propria peccunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogit, si princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut ęcclęsiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur [k], quorum pecunia in precario prestita est, sed si paupertas cogat, ęcclęsię et domui Dei reddatur integra possessio.
Precipimus omnibus ditioni nostre subiectis, ut nullus privilegia aecclesierum ||fol. 111v|| vel monasteriorum infrangere resque ęcclęsiarum invadere vel vastare aut alienare vel facultates earum diripere praesumat, nec sine precario possidere pertemptet: quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum esse hoc dinoscitur testante sacra scriptura, qui ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri et dicit non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit. Mater nostre sancte Dei aecclesiae, que nos in baptismo spiritualiter regeneravit. Ergo qui Christi peccunias et ecclesias fraudat vel rapit, sive vastat vel alienat, homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputatur. De quo per quendam sapientem dicitur: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam aecclesię abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus nos ipsos corrigentes posterisque exemplum dantes generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo vel imperator vel rex aut aliquis praefectorum [l] vel comitum seculari potestate fultus sibi per violentiam rapiat [m], ut a nobis competere vel quocumque [n] invadere praesumat [o] monasterium aut praedia vel quamcumque [p] rem [q] de potestate episcopi vel abbatis aut abbatisse et incipiat ipse vice abbatis regere et habere sub se monachos et peccuniam possidere, que fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile Christi et maxime anathematis vinculo damnandum ante tribunal Christi. De talibus memor estote scripture sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipue non sublime sapere, neque sperare incerto divitiarum, sed in Deo, qui prestat omnia. Tales si ęcclesię correctionem non recipiunt, hetnicis [r] et publicanis sunt similes, quibus nec vivis, nec mortuis communicat aecclesia Dei. Talibus et hic, qui ibi reperiuntur, cum Dei clangamus, ne tacentes damnemur, aut simul cum eis pereamus. Si autem inorribilis [s] est Deo ille, qui impie agit, certe superatus est talis a Deo et anathematis iuste subicitur [t]. Anathema enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iudicium de anathemate significat.
Placuit nobis, et ab omnibus observare convenit, ut, qui memores sui nonnulli per quaslibet scripturas pro remedio anime suae de facultatibus suis aecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis Deum minus timentibus actenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblationes illis pertineat ad ruinam, nec intueri possunt diem iudicii Domini, qui hoc cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui res ||fol. 112r|| ęcclęsiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possidebit [u] praesumpseritque retinere et veritate [v] conperta res Dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatus a sancta [w] communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium, nisi culpam cum proprium rerum emendatione purgaverit. Indigne enim ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta [x] substraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam ammonitio manifesta praecedat, et res usurpatas iniuste qui abstulerit, adhibita aequitate restituat. Quod si neglexerit, et necessitas conpulerit [y], postea praedonem sacerdotalis districtio maturata [z] percellat [a]. Neque quisquam per interregna absque proprii episcopi auctoritate res dispensare nitatur; qui Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concluditur [b]. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et quae neglexit, legibus emendare tardaverit vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores, quos habere videbatur, perdat, et a nobis seculariter et legaliter strictam [c] fortiterque puniatur, et a sacerdotibus celęsti gloria feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur.
Sciendum est omnibus, quod sacrilegium sit res aecclesię quocumque modo iniuste ab ecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri.
Volumus omnes scire, quod, qui Christi et ęcclesię pecunias auferunt, res eius fraudant, rapiunt, vastant vel diripiunt, homicide ante Deum deputantur: quia [d] res sunt [e] pauperum, quos ęcclęsia pascere debet.
Sub pena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes vastationesque in regno nostro a quibuscumque fieri prohibemus, ita, ut, si voluntarie quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat, et omnes res eius tam mobiles, quam immobiles fisco nostro socientur [f] vel ecclesiae, cuius res vastaverit vel alienaverit aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes fidelium, que sunt res ęcclęsiarum, auferre, vastare, alienare, invadere vel subripere aut subripi. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones vel vastatores, qui sunt raptores, regnum Dei possidebunt. Et si hi, qui res fratrum diripiunt, a regno Dei alieni fiunt, ||fol. 112v|| quid superbis fieri putatis, qui res Deo dicatis diripiunt vel auferunt? Nam quanto gravius quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquetur.
Omnibus scire volumus, quod iubente Domino viri uxores suas in castitate debeant diligere et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam atque cuncta, que necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare fideliter debebit. Quod et nos, qui ministri Domini sumus, nec sine causa [g] Dei gladium portamus, episcopali vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.
Scire omnibus volumus, sicut et sepius a Domini episcopis et a reliquis Dei servis admoniti sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non i aliquo ab his declinare, et non, quod lateat coniugatis neque pelicem [h], neque concubinam habere.
Ut neque presbiter, neque diaconus, neque subdiaconus de ecclesiis trahantur aut iniuriam aliquam eorum inscio episcopo patiantur. Sed si quid quis adversus eos habuerit, in notitiam episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitiam pereunte discutiens animo clericus accusantis faciat.
De his, qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab offitio sui ordine degradetur [i]. Si vero secularis [k], pęnam, quam ipsi, si [l] convicti essent, passuri erant, patiantur. Et insuper, si talis causa fuerit, unde vivere debeant, a sacerdotibus publica penitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Nulle causę a iudicibus aecclesiasticis audiantur, qui legibus non continentur, vel que prohibite esse noscuntur.
Stand: 2008-10-24