Ut unaquaque ęcclęsia, sive unusquisque sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici, qui perficiuntur in thoicis, vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis martirum, sub episcoporum, qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum patrum traditiones potestate permaneant, nec per contumaciam ab episcopo dissolvant. Qui vero audent evertere huiuscemodi formam quoque modo, nec proprio subbiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subiaceant. Si vero laaici vel monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat sacerdotem vel clericum habentes invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.
Penes episcopos erit potestas modum conversionis penitentum probantes vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur.
Conversatio penitentum fides tempus adbreviat [t].
Si quis oblationes aeclesiae extra aecclesiam accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam vel eius, cuius huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. [v]
Si quis episcopus damnatus a synodo vel presbiter aut diaconus a suo episcopo ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive episcopus iuxta praecedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo liceat ei; nec alia synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abici de ęcclesia, et maxime, si, postquam didicerint ||fol. 121r|| hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare, nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ęcclęsiae simul orandum est ab alia ecclesia non suscipiendis, qui in alia minime congregatur.
Si quis ęcclęsiam dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras obprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere, et intentos esse tantummodo [x] ieiunio et orationi in locis, in quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero, nec secularibus negotiis communicent, vel in aliqua molestia sint propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab civitatis.
Clericum permanere oportet in ęcclęsia, cui in initio ab episcopo praetitulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ęcclęsiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit [y] sancta synodus [z] a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia, ut hi, qui persecutionem patiuntur a pravis quibuscumque vel infidelibus, suscipiantur a iustis fidelibus firmata sint.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine.
Inibitum est, ne quis alienos fines usurpet aut per premium vel favorem alicuius terminos a patrum statutos transcendat, quamquam novelle suggestiones, que vel obscure sunt vel sub genere latent, inspecte a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra prophetas, nemo contra evvangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo, precipimus.
Transgredientem canonum diffinitionem excommunicatum esse praecipimus.
Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam agere.
Si quis clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.
Satisfactio penitentiae non est tam temporis longitudine, quam cordis conpunctione pensanda.
Tempora penitentibus habita moderatione episcopi arbitrii sunt constituenda [a], prout inspector animos viderit esse devotos. Pariter etiam habentes etates senilis intuitu et periculorum quorumque aut egritudine respicientes necessitates.
Qui tales ordinant sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec prestare regimen, sed agere discrimen.
Qui ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt, consecrarunt. Unde si qui episcopi talem ordinaverint sacerdotem, qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserit, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec eis sacramento umquam intererunt, quod neglecto iudicio perstiterunt.
Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum. Et si que facte sunt ordinationes illite, removeantur. Nec tantum [b] putemus petitiones populorum valere, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem domini nostri, quia nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis ante audientiam communicare praesumserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut presbiteri non vendant rem ęcclęsie, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Ad clericatum pertinentes vel continentes ad viduas vel virgines, nisi ex iussu episcoporum et presbiterorum non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum clericis vel cum is, quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad uiusmodi feminas, sed ubi clerici praesentes sunt aut graves aliqui Christiani.
Ut prime sedis episcopus non apelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, sed tantum prime sedis episcopus.
Penitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentia tempora decernantur.
Manumissiones in ęcclęsia sunt celebrande.
Placuit, ut nemini sit facultas, relicta principali cahthedra ad aliam ecclesiam in diocesi constituta se conferre vel in re propria diutius, quam oportet, constitutum curam vel frequentationem agere et propriam [c] plebem neglegere.
Dedefensores ecclesiarum adversus potentias secularium divitum ab imperatore sunt poscendi.
Placuit, ut, quotiescumque concilium congregandum est, episcopi et presbiteri, qui neque etate neque egritudine aut alia graviora necessitate impediuntur, competenter occurrant. Quod si occurere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribantur.
Placuit, ut, qui semel in ęcclęsia legerit, ab ecclęsia ad clericum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab ecclesiis et ab electis iudicibus non sit provocandum.
Penitentes quicumque ex gravioribus seu [d] ex levioribus culpis [e] penitentiam gerunt, si nulla interveniat egretudo, quinta feria ante pascha eis est remittendum. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri [f] terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat atque illuc celebrare divina misteria inconsultu eo, cui commissum est, praesumat.
Rite baptizatos ullo dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine patris et filii [g] et spiritu sancti necesse est provideri.
In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.
Si quis interdicta despexe [h] vel [i] rit, gradus sui periculo subiacebit.
Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus. Et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divine militię desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneantur. Deinde acolitus vel subdiaconus IIII.or annis. Et si ad benedictionem diaconatus, si meretur accedere, accedat, in quo quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nihil interest, utrum in praesenti examine omnia, que dicta sunt de eo, comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Non debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam: quia timeo, ne cohibere sit hoc tacere. Et alibi: Meriti causa nos respicit, faveamus errori.
Profundiores questiones nec ad tempus contempnende [k] sunt nec penitus adserende.
Nec otiosa nobis esse patitur, qui exsercenda, non neglegenda donavit.
Studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcavimus.
Sit unusquisque sacerdos concessis sibi contentus liminibus, nec in alterius parrochia quicquam praesumat; nec usurpatione loci alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.
Docendus est populus, non persequendus, ut statuta conservet.
Qui orriginali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis [m]. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui divine militiae fuerit adgregandus.
Ea, que male pululant, radicibus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.
Usuram non solum clerici, sed etiam laici Christiani exigere non debent.
Aliter nobis commissos regere non possumus, nisi eos, qui sunt perditores aut perditi, zelo fidei dominice persequamur et sanis mentibus, ne pestis latius devulgetur, severitate, qua possumus, abscidamus.
Ante tribunal domini de reatu neglegentiae se non potuerit excusare, qui plebem suam sacrilegi persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interior ordinum culpe ad nullos magis referende sunt, quam [n] ad desides neglegentesque doctores: qui sepe multam nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant habere medicinam.
In his, que vel dubia vel obscura fuerint, id noverimus sequendum quod nec praeceptis evvangelicis contrarium, nec decretis invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viro, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, et aliud concubina. Sic et aliud ancilla, et aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere [o] ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium.
Non est coniugii duplicatio, quando ancilla relicta uxor adsumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis veniam posscit, etiam a multis licitis [p] abstinere.
Nulla lucra negotiationis penitentibus exercere convenit, quia difficile est inter vendentis et ementis commertium non intervenire peccatum.
Reatu maiore [q] delinquid, qui potiora perfruitur; et maiora [r] facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit illicite aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum non vult vitare, damnabit.
Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere valeamus, contra voluntatem dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi [s] penitentem vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiteri in parrochia presbiter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero posita, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Demoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacrata tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his, qui ad deum migraverunt.
Summopere contentio est vitanda.
Mali bona ministrando sibi tantummodo nocent, nec ęcclęsiae sacramenta commaculant.
||fol. 123v||Qui interveniente repudio alio se matrimonio [t] copularunt, quos in utraque parte adulteros [u] esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videtur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, ne possunt non videri adulteri, in tantum, ut etiam he persone, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque episcopus habeat suę parrochiae potestatem et regat iuxta [v] reverentiam singulis competetem et providentiam gerat omnis possessionis, que sub eius est potestate.
Si quis adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum [w] consilio et tractatu metropolitano et ceterorum episcoporum ipsius provintiae.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent, cum summa reverentia et timore dei. Participet autem et ipse, quibus indiget; si tamen indiget.
Non oportet sacerdotem vel clericum sine iussione episcopi sui proficisci.
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circa ipsum sunt, ad sacerdotium [x] provehantur [y] ad ecclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehenndi [z].
Qui sunt supra diocesim episcopi, nequaquam ad ęcclęsias, que sunt extra prefixos [a] sibi terminos, accedant, nec eos aliqua presumptione confundant.
Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinationes faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero, que scripta est de gubernationibus, regula manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque provintiam, ipsius provintię sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Si quis a metropolitano leditur, apud primatem dioceseos [b] iudicetur.
Clericos, laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine ||fol. 124r|| probatione accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis oppinio vel suspicio.
His, qui in aliquibus criminibus irretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat [c] accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur, placet.
Placuit, ut accusatus vel accusator in eo loco, unde est ille, qui accusatur, si metuid aliquam vim temerarię multitudinis, locum sibi eligat proximum, quod dificile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis episcopus persona in iudicio episcoporum accusatus ad primates ipsius provintiae causam eius deferat accusator.
Si accusatores [d] personam in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cuiuslibet persona pulsetur.
Concilium universale non, nisi necessitate, faciendum.
Cause, que communes non sunt, in suis provintiis iudicentur.
Unaqueque provintia suo metropolitano et suis comprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus [e] alterius provintię quicquam presumat.
Nolentibus clericis vel populis nemo [f] debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinatione episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, sed postulentur numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primum persone contradicentium. Postremo vero illa, que obbiciunt, ||fol. 124v|| pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra [g] modum suum progredientes [h] et donum sancti spiritus per inpositionem manus [i] tradant et aliae, que solis pontificibus debent [k], contra fas peragant, praesertim cum nullum ex LXX.ta discipulis, quorum speciem in ęcclęsia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX. videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes et erga episcopos exhibent [l], honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X.: Qui in vicis vel in possessionibus chorepiscopi nominentur, quavis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi ordinati sint, tamen sancto synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent [m] subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint.
Placuit, ut quotiescumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis, de quo prius egerit, approbare non valuerint, ad cetera non admittantur.
Placuit, ut omnes servi vel liberi omnesque infames persone ad accusationem non admittantur vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt. [o]
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domodo produxerit. Ad testimonium infra XIIII. aetatis suae annos nullus admittatur.
Canones Affricane [p] provintiae vel etiam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive episcopos suos metropolitanis apertis sine commisserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt, quecumque negotia in suis locis suisque conventibus, ubi orta sunt, finiende; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provintiae vel etiam universale provocare.
||fol. 125r||Si quis episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra post appellationem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio episcopi Romani determinata.
Si quis episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur, qui sunt in provintias, episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium [q] dederit, non ita accipiendum est, quasi eam congiugatio [r] dederit; nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et puplicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris victe carent culpe, si mulieres, que a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt. Quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus episcopus metropolitanus absque ceterorum omnium conprovintialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum clamante canonum tuba: Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid, sed subaudiatur, conprovintialium coepiscoporum, nisi quantum ad propriam parrochiam pertinet.
Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non admittunt, et nos submovemus.
Si que cause vel contentiones inter clericos et laicos vel inter clericos tam maioris ordinis, quam etiam inferioris fuerint exorte, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiudem provin ||fol. 125v|| episcopis iurgium terminetur. Nec cui liceat, sine episcopo iudicio tamen Romane ecclesiae, que in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provintia dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provintias vel aliorum conprovintialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si quis praesumserit, et ab offitio clericatu depositus et in iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Querendum in iuditio est, cuius sit conversationis et fidei is, qui accusat [s], et is [t], qui accusatur.
Ut hi, qui non sunt bone conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Placuit, ut nulli sacerdoti canones liceat ignorare.
Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt sacerdotes accusare. [u]
Episcopi pontificia, a quo consecrari probantur, praeiudicium inferre non posse. Quod si praesumtum fuerit, viribus carcere mancipari non dubium est, nec posse intra aecclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, que per sugestionem inimicorum emiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio redintegrentur et praesul prius statui pristino reddatur ipse, qui demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste utitur, accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges non admittunt seculi, his dicendi cognitionem vel asequendi aliquid denaeganda est licentia.
Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si acusatoris persona in iudicium episcoporum culpabilis apparuerit, id est, scele||fol. 126r||ribus irretita, arguendum non mittatur, nisi de propriis causis.
Item constitutum est, ut nulli interventori licitum sit cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis s vel seditionibus retinere.
Placuit, ut quibuscumque iudicibus ęcclęsiasticis ad alios iudices ęcclęsiasticos, ubi maior auctoritas fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverit.
Providendum est in omnibus, ne in aliquo [v] apostolica vel canonica decreta violentur.
Karolus gratia dei rex regnique Francorum rector et devotus sancte dei ęcclesię defensor adque adiutor in omnibus. Apostolice sedis ortatu omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac relicorum sacerdotum consultu servis dei per omnia omnibus armaturam portare [w] vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo, qui propter divinum misterium, missarum scilicet sollempnia adimplenda [x] et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electis, id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit.
Ut sacerdotes neque Christianorum [y], neque paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus [z], et ut accipitres falconesque non habeant, interdicimus.
Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotes episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ęcclęsiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdos plures uxores habuerit vel sanguinem Christianorum aut paganorum fuderit aut canonibus obviaverit, sacerdotio privetur: quia deteriores sunt secularibus [a].
Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia ||fol. 126v|| sollicitudinem adhibeat adiuvante grafione, qui defensor est ecclesie, ut populus dei paganas observationes [b] non faciat [c]; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive prophana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martirum vel confessorum domini; que potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provocant.
Statuimus, ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat populum confirmare et plebes docere et investigare et prohibere paganas observationes, divinosque et sortilegos, auguria, filacteria, incantationes vel omnes spurcitias gentilium studeat.
Decrevimus uxta sanctorum canonum, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo suo sit subiectus, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de catholica, sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum sive corepiscopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmandus est. Et in cena domini semper a suo episcopo sive chorepiscopo novum crisma querat. Et de vetere nullus baptizare praesumat; sed ardere praesumat in luminaribus aecclesie utus non tardet.
Ut nemo accipiat ęcclęsiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui, nec de unam ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et penitentibus; ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio IIII.or temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa estatem, et alterum in auctumnum. Ut aliud, si necessitas fuerit vel denuntiatio regis urguet, vocatus venire nemo tardet.
Ut, quando denuntiatum fuerit pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
||fol. 127r||Ut ieiunium IIII.or temporum et ipse sacerdos observet et plebi observandum denuntiet.
Ut nullus sacerdos, nisi in locis deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis, missas celebrare praesumat. Quod si praesumserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes, qui rite non fapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt vel contemptores canonum existunt, ab offitio proprio sunt promovendi, quousque haec pleniter emendatum habeant.
De his, qui recedunt de corpore penitentia accepta, placuit, ne sine reconciliatoria et manus inpositione et communicare, quod morienti sufficit consolationi secundum diffinitione patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint [d], stent in ordine penitentum [e], ut ostensis necessariis penitentiae fructibus legitimam communionem con reconciliatoria manus inpositione percipiant.
Ut nullus iudex neque presbiterum, neque diaconum aut clericum aut iuniorem ęcclesię sine scientia episcopi sui per se distringat aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab ecclesia, cui iniuriam [f] inrogare dinoscitur, ex nostra auctoritate et omnium synodum maledictus et sequestratus tamdiu sit, quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus episcoporum vel secularium cuiusque alterius episcopi sive ecclesię seu privatas res aut regnorum divisione aut provintiarum sequestratione conpetere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus et a communioni gratia sequestratus, quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactio restituat.
Secunda vice propter ampliorem observantiam aplicata auctoritate et multorum sanctorum episcoporum ammonitione instructi, sanctorum quoque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes volumus, ut nullus sacerdos ||fol. 127v|| in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum episcopi electione ceterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electis sacerdotes, qui bene sciant populis penitentiam dare, missas celebrare, de infirmis curam habere sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere et hoc maxime providere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel ligatores fiant; sed pignora [g] tantum sanctorum et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant, ut populus, qui pugnare debet, auxiliante domino victor existat, et non sit sacerdos sicut populus. Reliqui vero, qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, lętanias, oblationes, elemosinas faciant orantes deum celi, ut proficiamus in itinere, quo pergimus, victoresquę deo aminiculante existamus. Gentes enim et reges earum, qui sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores extiterunt: quia non erit differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum nonnullasque alias gentes et reges earum fecisse cognovimus; que propter dictum nefandissimum scelus nec victores extiterunt, nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventissima volumus cum paucis et licitis domino opem ferente victores existere, quam [h] cum multis et inlicitis terga [i], quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegis manibusque necantur; praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terre. Quod si sol evanuerit [k], in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab omnibus. Et dum haec ita se habeant, eligimus potius domino aminiculante nobisque illis et cunctis eorum aęcclęsis opem ferente nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel aecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra haec faciant aut gradibus careant aut pereant, et nos simul cum ipsis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus. Quia non solum, qui faciunt, sed et qui con||fol. 128r||sentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus, quia cadent ante nos pagane gentes et nos victores erimus; insuper et bene agentes domino auxiliante vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere propterea, quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis dei servis, ut in hoste, nisi duo aut tres a ceteris electi et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam Christianos quam paganos neccarent, nec agitatores sanguinum fierent vel quicquam contra canones facerent, quod honores sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere vel consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et deo servierit, tanto eum amplius plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus, ut nullus res aecclesiae, nisi in precario, possideat. Et postquam ipse precarię finite fuerint, faciant potestative speculatores ęcclesię, utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant, ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradantur, et si a rectoribus earundem ecclesiarum precarie renovande sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa et reges eorum praeterea cecidisse, quia ecclesias expoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, eorum ecclesiis abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello, nec in fide stabiles fuerunt, nec in fide fideles, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt regnaque et regiones et, quod peius est, regna celestia perdiderunt atque propriis hereditatibus hereditatibus caruerunt et actenus carent. Que omnia vitantes nec talia facere, nec consitire, nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed, quantum valemus et possumus, et cuncto Leonis pape et omnium episcoporum, quorum consilio usi sumus et hoc egimus, spiritu nostro spiritui per deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, ne talia faciant vel facere volentibus connsentiant; sed adiutores et de||fol. 128v||fensores [l] atque sublimatores ecclesiarum et cunctorum servorum pro viribus existant; ne in foveam, in qua praedicti reges et regna ceciderunt, cadant, aut in profundum [m], quod absit, inferni demergantur. Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus, ut nullus tam nostris quam quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo umquam tempore absque consensu et voluntate episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res ecclesiarum petere aut invadere [n] vel vastare aut quocumque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris, quam et successorum nostrorum [o] temporibus pęnis sacrilegii subiacebit [p], et a nobis atque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegiis et homicida vel fur sacrilegiis legaliter puniatur, et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis dei ecclesiae precibus et oblationibus [q] careat, nec elemosinam suam quisquam recipiat. Quod maxime sacrilegii sit res aecclesie auferre, invadere, alienare [r], vastare vel surripi, maxime omnes scripture divine testantur, et beatus Symmachus [s] papa synodali sententiam cunctos feriendo dixit. Iniquum est, inquid, et sacrilegi instar, ut, que [t] vel pro salute et requie [u] animarum suarum unusquisque venerabili ęcclesię pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum decreta canonum et sanctorum patrum aedicta haec eadem testantur, qui scrutari et scire cupientibus perfacile patentur.
Prohibemus omnino sub pena sacrilegii generaliter omnibus cunctarum ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes sacerdotumque et reliquorum servorum dei oppressiones, vexationes atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adultera, fornicationes sodomiticasque [v] luxurias atque incesta vel cuncta illicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia et omnia illicita, pro quibus non solum regna et reges, sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia deo auxiliante per merita et intercessionem sanctorum servorumque dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus actenus, nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro praedictis inlicitis et spurcissimis luxuriis his, quod absit, careamus. Nam multe regiones, que rerum ecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes, vexationesque et sa||fol. 129r||cerdotum relicorumque servorum dei oppressiones vel iniurias, que iamdicta inlicita et adulteria vel sodomitica [w] luxuria vel commixtionem meretricum sectati fuerunt, nec in bello seculari fortes, nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter dominus talium criminum patratoribus ultrices pęnas per Sarracenos et alios populos venire et sevire permisit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus; quia vindex est deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus [x], qui in uno ex his repertus fuerit et convictus, et honores, si habet, omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendationem adque per publice poenitentiae satisfactionem retrudi [y] et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea, in quam alios cecidisse cognovimus.
Quod illi presbiteri, qui sine episcopo proprio arbitrio viventes seculares defensores habent contra episcopos et seorsum populum congregant eorumque ministerium erroneum non in ecclesia, sed per agresta loca et mansiunculas agunt et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi carceribusque vel monastice vite sub penitentiae diebus vite suę tradendi mala, que egerunt, luituri [z].
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad seculare iudicium athrahere praesumat, nec laico quemlibet clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminare praecipiat.
Ut clerici venationem non agant nec accipitres vel falcones habeant.
Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholica, quam de baptismo atque ordine ministeri sui.
Ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat et ea, que vitanda sunt, prohibeat et ea, que agenda sunt, utiliter agere suadeat.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nichilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
De ecclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice.
Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
Canonica testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquam debet accusari vel iudicare, antequam legaliter [a] et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis aęcclęsięque sibi commisse et interegerrime fruens rebus ac honoribus sub certis accusatur criminibus, post quia ante non licet, quam ab accusatoribus familiariter, ut ea emendare debeat, sub quibus res agitur, ammonitus fuerit. Si inter se femina re ante peccaverint, canonice ad synodum convocetur, ut ab omnibus, qui haec praetermiserint, ex utraque parte publice arguantur et corrigantur, qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte aut aliqua necessitate conpulsus aut in fratrum conventum aut in quolibet loco non canonice vocatus, nec olim familiter commonitus venerit, a nullo compellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatur, ut de se et de suis ea sanet, unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat ad synodale conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum aut apud sedem apostolicam; nec aliorum, nisi suorum aut certe electorum iudicum sententia impetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haut dubium est.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coerceantur, ut minores, quam maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant, quia manifestum est illum non esse dei, qui humilitatem [c] contempnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorum natu, contemptus debet esse, contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus ad iudicia laicorum publica conveniat, nisi per iussionem episcopi sui vel abba, iuxta canonum Cartaginensium [d] capitulum VIIII., ut ibi scriptum est: Qui relicto ecclesiastico iudicio publicis iudiciis purgari voluerit, etiam||fol. 130r||si pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat in criminali iudicio publicis iudiciis. In civili vero perdat, quod ei vicit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad elendos iudices undique ecclesiae ptet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio indicat, qui de universa ecclesia male sentiendo quidem, de saculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causis apostolis magis ad aecclesiam deferri atque ibidem terminare praecepit. Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus vel subdiaconus aut fidelis laicus, vel quicumque mancipatur, suo episcopo inflatus aut scisma faciens aut contumax vel inoboediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbiter et diaconus praeter episcopum nihil agere praetemptent. Et per inobedientiam primus homo cecidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo nec proprio subiciuntur episcopo, si quidem clerici sunt, canonum correptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Si quis episcoporum accusatur, ad summo primate causam deferat accusator; qui adtentius discutiantur, si causa pietatis hoc fiat necne. Quod si alicuius invidia aut inimicitia vel prava cupiditate aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium. Quoniam inconveniens [e] est, ut, qui throni dei vocantur et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiantur; minusne, reiciantur et canonice corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat, ne iudicis et assertoribus [f] personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec clerici, nec monachi, nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor approbatus fuerit, tantum spatii restituat, quantum praesumsit invadere, cum fructibus duplis.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. ||fol. 130v|| Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit ac separatum [g] cum aliquibus scisma faciens sacrificium deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit, longius repellatur; ne [h] vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat [i].
Statutum est, ut presbiteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mitantur loca, nec episcopus, nec ab aliis praelatis, nec [k] etiam a laicis [l], ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula aecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur officia.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se aserat violentiam pertulisse, ad probationem pro rei eum convenit attineri.
Si quis presbiter inconsultu episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare missas, ipse honori suo contrarius extitit.
Sancitum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet aecclesiis nec constituantur, nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere temptaverit, synodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, qui episcopos, in qua constituantur, accusat aut condempnat. Non est itaque arguendum a plebe vel a male conversationis aut pravitate accusandus episcopus; sed rectores ęcclesię a deo sunt iudicandi.
Si quis ad faciendam rapinam aggreditur aut iter agentem in praediis asallieri aut domum alterius nocturnis spoliator inventus aut in domo intraverit et occisus fuerit, mors latronis ipsius anime requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sen||fol. 131r||tentiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Si maioribus personis obiectum fuerit crimen, principis est expectanda sententia.
Si quis episcopus a quoquam inpetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates [o] dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultu episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut, si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsultu episcopo velare praesumserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est, ut [p], si quis hoc facere temptaverit, tamquam transgressor canonum damnetur.
Placuit, ut, quandocumque episcopus accusatur, sicut provintiales aut vicinos suspectos habuerit, sanctę et universale Romane ęcclesię appellet pontificem, ut ab eo [q], quicquid iustum et deo placitum fuerit, terminetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos [r]. Et quicumque eos de particibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel adiacentiis aecclesiarum abstrahere [s] praesumserit, capite puniatur.
Ut nullus episcopus alterius episcopi plebes usurpet aut alium conculcet episcopum; supergredi etiam non debet, non aliquod ei incomodum in sua parrochia vel alicubi faciat.
Ut omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum vel testimonio [t] humano dubii habeantur, nec recipiantur.
Dilatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint [v] alienas aut capud impetunt alienum. Quod si convicti [w] fuerint, continuo strangulentur. Si servus super dominum fuerit dilator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur.
||fol. 131v||Si quis episcopus a quoquam impetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicines ex consensu delegerint.
Sancitum est, ut pullice nuptiae ab his, qui nubere cupiunt, fiant, quia sepe nuptiis clam factis gravia peccata tam in sponsis aliorum, quam in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis accrescunt vel accumulantur. Ex his autem procreari solent ceci, gibbi vel lippi, sive alii turpibus maculis [x] aspersi. Et hoc ne deinceps fiat, omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos, in cuius parrochia nuptie fieri debent in aecclesia coram populo. Et ibi requirere una cum populo ipse sacerdos debet, si eius propinqua [y] sit an non, aut alterius uxor vel sponsa vel adulterata. Et si licita et honesta omnia pariter invenerint, tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus Augustinus ita: Talis esse debet, que uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate et dotata legitime et apparentibus tradita et apparanimphis accipienda. Et ita secundum legem et evangelium [z] publicis nuptiis honestata in coniugio licite sumenda; et omnibus diebus vitę suae, nisi ex consensu et causa vacandi deum, numquam propter homine separandi. Et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit, dimittenda est; sed illa vivente altera ei legaliter non est ducenda, quia adulteri regnum dei non possidebunt. Et penitentia illi est accipienda. Nolite, vos viri, habere uxores, quorum priores mariti vivunt. Adulteria enim sunt ista coniugia. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius sit propinqua, quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet [a] turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius commixtionem maculaveris. Et in decretalibus pape Gregorii [b] legitur: Si quis diac aut monachus aut commatrem [c] spiritualem aut fratris uxorem aut neptam aut novercam aut nurum suam aut consobrinam aut de propria cognatione, vel quam cognatos habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Item si quis viduam rapuerit ||fol. 132r|| vel furatus fuerit in uxorem vel consentientem ei, anathema sit. Et responderunt omnes: Anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Et alibi in canonibus scriptum est, ut nemo usque adfinitatis lineam ex propinquitatis sui sanguinis conubia ducat, neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Omnino enim ista per omnia cavenda sunt, ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint et nihil inpedierint, tunc si virgo fuerit, cum benedictione et consilio multorum bonorum hominum publice et non [d] occulte ducenda [e] est uxor; ut boni ex eis filii domino miserante procreentur [f], et non tales, sicut superius dictum est.
Ut excommunicati a sacerdote maiores natu vel episcopos accusare non praesumant, quamdiu in ipsa sunt excommunicatione. Quod si praesumpserint, non recipiantur; sed aut maiori excommunicatione subiaceat, aut ab ecclesia pellatur.
In civilibus causis vel levioribus criminibus [h] legibus dilatio tenenda est. Homicide, adulteri, malefici, venefici convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Statutum est, ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in concilio, in canonibus Calcidonensi: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et cohibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi, qualiter huius mali auctores dampnandi sint, quando participes et cohibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. de desponsatis quoque puellis [i] et postea ab aliis raptis in canonibus Ancirani [k] concilii legitur ita: de disponsatis puellis et postea ab aliis raptis placuit erui et eis reddi, quibus antea fuerant ||fol. 132v|| desponsate, etiamsi a raptoribus vis illata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica penitentia multetur. Rapta vero, si eam sponsus recipere noluerit, et ipsa eiusdem crimen consentiens minime fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post haec iungere praesumserint, utrique anathematizentur.
Nemo debet iudicari aut dampnari, priusquam accusator praesens habeatur et spatium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluendi crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur offitio; sed liberi ab omni humano servitio, sed tantum ęcclęsiae deserviant.
Sancitum est de presbiteris, qui feminas secum indiscrete [l] habitare praesumunt [m] vel permittunt et propter hoc male oppiniones suspitiones denotantur, ut, si deinceps ammoniti non se correxerint, velud contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Non sunt illi testes suscipiendi, neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bones [n] eloquia [o] mala.
Ut testandi licentia denegetur, qui Christianae [p] religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur.
Statutum est, ut illicitis feminarum accessus ad altare non fiat, quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere aut sacrata vasa inpudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia presbiteris ministrare aut corpus et sanguinem domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione et auctoritate caret. Ne ulterius fiat, omnimodis prohibitum est. Et quicumque femine deinceps hoc facere praesumserint, ||fol. 133r|| iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii pape copiosissime invenitur.
Si quis criminator non ante iudicium incidatur, quam accusator praesentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non admittatur, quia valde indignum est, ut vita innocentis ulla maculetur [q] pernitiae.
Qui sepulcra violaverit puniatur, tam ingenui, quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali perenni exilio deputetur. Si [r] iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentiam tribuatur.
Ut sacerdotes qualibet necessitate suam non relinquat ecclesiam.
Sancitum est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se, quam et per ministros suos vitam et conversationem moremque emendationem eorum cognoscat eosque canonice poenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo scribitur: Presbiter, si uxorem legaliter acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad pęnitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu et deo deteriorari solent et efficiuntur filii Belial, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter incuriam et neglegentiam rectorum legibus constringuntur.
Nulli egresso in publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi vel maiores natu accusandi patescat occasione aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit vel insistere terremotu pestifere suasioni temptaverit, competenti poena et digno subplicio coerceatur.
Qui falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens allegavit [s], falsi pena non teneatur. In caput domini patronive nec servus, nec liber interrogari potest. ||fol. 133v|| Ut peregrinantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper existere.
Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctae dei ecclesiae de alterius presbiteri parrochia populo persuadeat, ut ad suam ecclesiam conveniat et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua ecclesia et populo sit contentus; et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat, iuxta illud evvangelii: Quicumque vultis, ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis. Quisquis autem contra haec constituta venerit aut haec infrangere temptaverit, tamquam contemptor gradus sui periculo subiacebit.
De viris deo dicatis vel aecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis, umquam adtributa facultas.
Is, qui blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicet. Nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos excogitant aut componant. Notatur infamia, quicumque, dum apellat iudicem, convitium dixerit. Non tantum his, qui maledictum aut convitium fecerit vel dixerit, famosus efficitur, sed et his, cuius consilio factum esse putaverit.
Ut sacerdos vel levita, qui de se crimen aliquod confitentur, deponantur.
Statum est et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbiter penitentem publice [t] inconsultu episcopo vel chorepiscopo reconciliari praesumat, nisi forte pereclitantem, sed omnes publice penitentes quinta feria ante pascha, que est [u] cena domini, ad civitatem in cinere et cilitio in praesentiam episcopi veniant prostrato vultu, et ibi ab episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in sacramentorio et in Romano ordine continetur, reconcilientur atque iudicentur consolenturque et praedicentur, quid deinceps agere, quidve vitare debeant, instruantur atque insuper divinis precibus per manus inpositiones ab episcopo sanentur. ||fol. 134r|| Nullo namque tempore presbitero in publica missa penitentem reconciliari sine licentia episcopi sui concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione multetur.
Si quis clericus vel laicus exprobator vel calumniator episcopo suo extiterit, ut homicida habeatur.
Convinci nemo potest in iudicio sine testibus aut scriptura [v]. Sententia absente parte alia a iudice data nullam optinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitale absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator si quis extiterit fidelis et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem.
Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut, si quis presbiter praeventus [w] fuerit alicui clero aut laico munera dare aut dedisse aut aliqua pecunia tribuere, ut alterius presbiteri ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si episcopo placuerit, pro hac re longo tempore eum penitendo, que gessit, in carceris ęrumna recludere et usque ad satisfactionem ibi detinere liceat. Et postea, si se correxerit, humanius [x] erga eum agere poterit, si voluerit et ipse dignus inventus fuerit.
Sinodali decreto sancitum est, ne laici seculares de viris deo dicatis ęcclesięque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi dominorum facinora confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Sancitum est, ut presbiter vel diaconus, sive quilibet [y] clericus vel regule subiectus inconsulto episcopo ad iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sancitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficisci. Et alibi in canonibus legitur ita: Presbiter aut diaconus vel clericus sine antestitis sui epistolas ambulans, communionem ei nullus impendat. Simulque statutum est, ut, si quis secularium per calumniam ęcclęsiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, aecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit, coerceatur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida puniatur.
Omnes episcopi in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est, ut, sicut sacerdotes vel clericos in sua accusatione vel secularibus iudiciis laici non recipiunt, ita ipsi in sacerdotum vel clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negotiis, nisi sponte, non recipiantur, quoniam inconveniens est, ut hi, qui hos respuunt, ab his recipiantur. [z]
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium transferat [a].
Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ęcclesię sine consilio episcopi sui vendere praesumat, quia in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ęcclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat, cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudenter factum audivimus, eo quod quidam sacerdotes, antequam messes mature vel collecte essent, eorum decimas vendere causa ebrietate solebant, quod ne deinceps fiat, pariter commonemus; sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione ecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum [b] consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant, ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent [c] ||fol. 135r|| vel aecclesia restaurari, seu clerici vivere, sive recipi hospes et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, que multimodis aguntur, inflectere [d] non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter submiministrent; et sciant se non suarum, sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio [e] aut humano iudicio penitus non audiatur, nec in accusare quemquam permittatur. Sed si quis anathematis penam parvi duxerit, aut in insulam religetur, aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam dei eiusque famulos perturbare.
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici in quacumque seditione arma volentes praesumpserint reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterium penitentiae contradantur.
Sancitum est, ut a presbiteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur ębriętas, que omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendo [f] subplicium.
Caveant iudices aecclesię, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferat, quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabunt.
Si quis crediderit alium accusandum [g], apud provintiae illius iudicem negotium suum proponat; omnem acturam licitis incurrat, qui non ante in proprio foro [h] iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere, quantum res ipsa, de qua agitur, valuisse cognoscitur [i]. Et qui consiliis suis adherent, exilio deputentur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex revelatione aliene vindicte ||fol. 135v|| a se dei removere vindicta. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores, qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.
Placuit definire [k], ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana, sed tempore, quo omnes comprovintiales egerint pontifices, a synodum faciendum devotis studiis conferantur.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet eumque calumniare vel iniuriare praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum est, ut presbiteri benedictionem [m] in ęclęsia super plebem fundere aut altare consecrare aut reconciliare aut submovere vel collocare ullo modo non praesumat. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est, et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliationem non pertemptent.
Propter absentes legem volumus iterare, ut, quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res, quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quocumque sedeat, vindicetur. Quecumque autem in milicia constitutis vel absentibus perversa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Que ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum quasi ad bonum sint cummune profixa. Et manentibus terminis, qua statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Statutum est, ut, si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus ęcclesię deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco, in quo ęcclesia est, et ad cotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespernitis horis ad ęcclęsiam non convenerit, deponatur de clero; si tamen castigatus veniam ab episcopo pro satisfactione noluerit promereri.
Quicumque necessitate captivitatis ducti sunt ||fol. 136r|| et non sua voluntate, sed ostili praedatione ad adversarios transierunt, quecumque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cui datum est, sine ullius contraditione persone tempore, quo redierint, vindicent ac praesumant; si tamen cum adversariis non sua volutate fuerint [n], sed captivitate se detentos esse probaverint.
Contra capud, etiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
Statutum est, ut omnes presbiteri parrochię ad civitatem per turmas et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parrochia presbiterorum remaneat, ne populi et ęcclesię dei absque offitio sint, et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores atque populi utiliores ad parrochias suas et sapientiores absoluti revertantur et absoluti revertantur ad propria. Et ibi ab episcopo, id est, in civitate, sive a suis benedictis ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramento atque missarum sollemniis et precibus et de reliquis offitiis omnibus sibi necessariis pleniter, distincte ac singillatim [o] imbuantur. Et omnia, que illi per parrochias docere, praedicare ac facere debent, eos episcopus et sui benedicti ministri veraciter et discrete doceant, ut, quid facere, vel quid vitare debent, sciant; quatinus eorum vitam bene et condigne atque inreprehensibiliter ducant et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ne in ullam, quod absit, offensionem incidant, sed dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iudicio de evidenti violentiae crimine reus de capite puniatur.
Nos, qui sacerdotes domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis postiudicium definire [p], priusquam universa, que gesta sunt, veraciter audiamus.
Sancitum est, ut, quisquis clericus relicto offitio suo propter districtionem ad secularem quemlibet confugerit, et his, ad quem recurrit, solatium defensionis inpenderit, cum eodem aecclesię communione pellatur. Simulque sancitum est, ut, si quis clericus furtum ęcclesię fecerit, peregrina ei communiatur. Simili modo decretum est, ut clerici, qui coma nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel caltiamenta eis, nisi que ad religionem pertinent, uti aut habere non liceat.
Servi si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admisserint, domini, qui inlicita praeceperunt, notantur infamia et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem, qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Ceterum non licet iudicibus discussionem violentię differri vel dimittere aut donare. Si autem probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subditores. Viles autem persone, que frequenter admisse violentiae comprobantur, constituta legibus poena suprascripta omnino feriantur.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum [q] est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut aecclesiam frequentare vel offitium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut, cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Quotiens quilibet accusator aliquid de adversario [s] suo absente sugesserit, et ante discusionem utriusque partis penitus non credantur.
Precipimus, ut nullo falso insimulatus crimine extraatur sacerdos.
||fol. 137r||Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem apellationis exibeat; ut, cum ei consensum fuerit, integro negotio apud alium iudicem ammotis dilationibus possit audiri.
Sicut quis non vult gravi oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii gravi pondus inponere.
Sancitum est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilietur, aut ad altare domini accedere audeat vel gratiam communionis [u] sanctę percipere; sed geminato tempore per poenitentiam conpensaliter, quod discordia servierunt. Quod si unus eorum alio contempnente [v] ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesia recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse convincitur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis atque veste alba.
Iubemus, ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Precipimus etiam, ut nulli fas sit sine statu sui periculo [w] vel divinas constitutiones vel apostolice sedis decreta temerare.
Sancitum est, ut illi [x] sacerdotes, qui de ecclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt et suo titulos absque licentia et consensu episcopi sui aecclesiam dimittunt vel dimiserunt, tamdiu ac communione habeantur alieni, quamdiu ad eas redierint aecclesias, in quibus primo fuerunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit ęcclęsiam, quamdiu successor eius quiescat in Cristo.
Sancitum est, ut iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim, quod vindicte aut calumniae iudicium expectat, per alios intendi non potest.
||fol. 137v||Omnis, qui non contendit, protegat amicitiam. Nam et apostolus ait ad Chorinthios scribens ita: Cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis [z]? Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitatem mentis invicem existimantes semetipsos, non sua singuli respuentes, sed aliorum.
Statutum est, ut facultates ęcclęsiae, necnon et diocęses, que ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent, quod tricennalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare, quod legum tempus exclusit. Simulque sancitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ęcclęsię communione pellantur. Et ut femine sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, que virorum sunt, officiis deputate praesumant.
Quicumque iudex oblatas sibi in iuditio leges vel iuris species audire noluerit et contra eas iudicaverit et ex hac re convictus, in carcere deportetur.
Valde iniquum est, ut inperiti vel indocti magistris novi veterisque [b] testamenti ut rudes vel indocti praeferantur contumeliis.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori viciatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodiri; sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se ab se abstineant scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso domino in monte Synai prohibitum dicente eo: Non falsum testimonium dixeris [c], sive: testis falsus non erit impunitus. Sciat etiam se quisquis, qui hoc perpetraverit, aut tali penitentie purgandum, sicut de periurio, aut tali dampnatione et excommunicatione feriendum, sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui Christiano nomine ||fol. 138r|| censentur, pro cupiditate argenti et auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sepe contingere solet, propter ebriaetatem aut ventris ingluviem in tam grande scelus corruat, ut aut septem annis in arte erumna sit aut ab ecclesia sit repulsus, dicente domino: Quid prodest homini, si mundum lucretur universum, anime vero sue detrimentum faciat?
Poenam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam ille, qui iniuriam sustinuit et nequitiam.
Statum est, ut scripturam prolator adfirmat. Nam si his, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluit audire et excommunicatus fuerit et rennuerit, et perennem condempnationem episcoporum apud deum sustineat, et insuper palatio nostro sicut omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut, quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vite periculo feriatur et pretio nullo se redimere umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum vvirgildum omnino componat [d].
De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ut, si quinque bone fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, [e] secundum legem morietur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam sotiet coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus agant [f] penitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus ut anathema habeantur [g].
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium ||fol. 138v|| dampnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet; et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum nam quem et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis autem dei iudicio semper reservetur sententia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condempnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare, quoadusque veniat dominus, qui latentia producit in lucem et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi qui certis iudiciis conprobantur, nisi qui manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur.
OMNIBUS SANCTĘ DEI ĘCCLESIE FIDELIBUS ET NOSTRIS notum esse volumus, quia non parva questio de chorepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis vel ter venerat, sed sepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim questio non solum inter clericos, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi et regularibus episcopis ordinati non eos esse presbiteros vel diaconos aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonice [h] ordinatus episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem, adfirmat a chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum [i] est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id quod a chorepiscopis erant quasi ordinati, officia audire nollent nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium [k] cum eunucleatius discutere voluissemus [l], placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores cause in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta synodus statuit et beata consuaetudo exigit, incunctanter referatur. Quapropter Arnonem archiepiscopum ad [m] Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, que ferebat, etiam eum et in hoc interrogaret; ut, quicquid super his definiendum [n] esset, apostolica auctoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. ||fol. 139r|| Qui nobis [o] verbis et scriptis ab eo renuntians haec non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque dampnatos; et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum, diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum, nec ecclesiam ab eis dedicatam, nec virginem consecratam, nec quemquam confirmatum, neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesumsere, esse peractum, sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare: quia, quod non ostenditur gesta, ratio non sinit [p], ut videatur iteratum. Predictos autem chorepiscopos omnes praecepit dampnare et in exilio retrudi. Ista vero omnes [q] maxime regni nobis a deo commissi episcopi cum eodem Arnone permitente praefato apostolico [r] mitius tranctantes iamdictos chorepiscopos, ut de episcopali ministerio tractent [s], consentire volumus, quicquid ab his episcopaliter praeceptum fuerit. Villanos quoque episcopos praecipimus, ut presbiteros statuant, qui sua et aliorum regere sciant, qui de episcopali ministerio praesumant et fideliter peragant. Sin vero aliter egerint, quam agere debeant, gradus sui periculo feriantur. Decretum namque est in illa synodo, quam Raeginisburhc pro eodem et pro aliis causis apostolica auctoritate praefati praetexto habuimus, nihil, nisi quod praediximus, a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a [t] canonice ordinatis peragere debere, nec ullum [u] usquam de episcopali ministerio a chorepiscopis aliquid praesumere sine iussione episcopi sui, quia nihil in tale erat, quod aliqis horum accipere potuisset: quoniam, quod non habuit quis eorum, dare potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quendam civitatis episcopalem sedem titulati erant, nec canonice a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt. Ideo namque certa causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis a [v] canonice ordinatis episcopus cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum sepe questio de male [w] accepto honore nascitur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non docetur fuisse collocatum. Scimus enim, sicut in antiquis patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi [x] episcopi benedictione auferre omne vitium, quod a vitio fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ęcclesiarum in om||fol. 139v||nibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut aliquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intelligimus quam contra illum eterni imperii deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum ille ac dies illi die noctuque famulantur et illi sunt consecrate. Videant ergo vastantes easque invadentes, praenuntitiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero nec ista agere volumus, nec facere volentibus consentire; ne nos ipsos, quod absit, aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut, si quis ex iure ecclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis ecclesiarum, unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, ea impetrare satagat, et nihil ex eis aliter ambigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit. Scimus anathematos homines et in praesenti seculo infames esse ac perditos et a consortio [z] fidelium in omnibus absque pane [a] et aqua [b] fieri alienos, atque si absque ęcclęsiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans nostra sciat omnino carere societate: quia non solum, qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Sanctius [c] enim nobis est regnum habere terrenum, quam eternum perdere. Plus vero me credo posse deum per suorum sanctorum merita adiuvare quam omnem militiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si per his, quibus fruimur, bonis universum mundum potuissemus [d], nostram vestrasque animas perdere voluisemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque evvangelica tuba didicimus nihil prodesse homini [e] universum mundum lucrare, si anima sua detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium eternum, iusti autem in vitam ęternam.
Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizando vero oportet fidei symbolum discere et quinta feria septimane maioris episcopo vel presbitero reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani [f] facti fidei symbolum doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma celeste percipere et regni Christi participes esse.
Ut per sollepnissimos paschales dies sacramentum catecuminis [h] non detur, nec eis, qui a liminibus ecclesiae sunt exclusi, neque his ante canonicam reconciliationem, qui publicam penitentiam genuunt vel gerunt, sed tantum benedictum sal a sacerdote pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice poenitentes oportet.
Placuit, ut, quoties secundum statuta patrum synodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere [i] audeat, quam ea, que ad emendationem vite et ad severitatem regule animique remedia pertinent, finiantur.
Qui res ęcclesię petunt a regibus vel ad principes et horrende cupiditatis inpulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, que obtinent, et a communione ecclesie, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vesane cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis cuiuscumque [k] munuscula aęcclesię sanctis scripturarum titulis collata nefaria [l] calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit [m] atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus D[eo] collata reddiderit, ab ęcclesię catholice communione privetur.
Ut nullus episcopus prioribus suis audeat anteponere.
Clerici sine commendacitiis litteris episcopi sui licentiam non petat vagandi, et in omni loco adque, ut dictum est, sine epistolis episcopi sui ierint, ac comunione habeantur alieni. In monahis vero semper forma servetur: quod si verborum increpationem non emendaverint, etiam verberibus statuimus coherceri.
Ante omnia a clericis vitetur ębriętas, que omnium vitiorum fomes ac nutrix est, ne quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui captus vino assensu probatur alienus et proclivius ad iudicium mens labefacta ducatur; ac plerumque possit peccatum ac crimen, dum nescit [o], incurrere. Ignorantiam vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentis manentia manasse constiterit. itaque quecumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio communione statuimus submovendum aut corporali subdendum esse supplicio [p].
Si quis per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, aecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.
Precipimus, ne laicus, nisi religione praemissa, clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines non, nisi probate vitę et etatis provecte ad quascumque earum necessitates [q] vel ministrationes permitantur. Ad faciendas vero missas clerici, qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus, nec monachus iuvenis illum ad puellarum congregationem habeat concessum, nisi ut paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis clericorum circa se aut districtionem aut retractionem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones recurrat ad synodum.
Si quis clericorum, ut in multis diabolo instigante actum fuerit, rebelles auctoritate se in unum coniuratione intercedente colligerint et ut sacramenta inter se data aut cartolam conscriptam [r] fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio praevelletur; sed res detecta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum ||fol. 141r|| qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicentur. Quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde, non cartule [s] conscriptione est vel coniuratione exibenda, ita, quod supra sacras admititur scripturas, auctoritate, districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res aecclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrende cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit aut a potestate ex communione perceperit, si eas non restituerit, nullis se rebus excuset. Quod si aut iure ecclesiastico non statim ęcclesię vel sacerdoti reformaverit aut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu ac communione ecclesiastica suspendatur, quandiu restitutis rebus tam ęcclesiam [t] quam sacerdotem reddat indempnem. Similis etiam, qui oblationes defunctorum ecclesiis sacerdotibusque legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint [u] vel retinere praesumserint, districtionis ecclesiastice iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententię subiacebit, qui sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua aecclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus, presbiteris ceterisque ministris de rebus aecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nihil alienare vel oblegare absque permissione et superscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur communione concessa; et quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione Christi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculis itinera non debere, neque ullam rem ad victum praeparare vel eam, que ad nitorem domus vel homines pertinent, nullatenus exercere. Que res ad Iudaicam superstitionem magis quam ad Christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter statuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est, aratro vel vinea vel sectione, messis exussione [w] ex orto, vel que censuimus abstinendum, quo facilius ad aecclesiam venientes orationis gratiam vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis aut, que interdicta sunt, exercere praesumserit, qualiter hęc emendare debeat, non in locorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
De missis nullus laicorum aut clericorum ante discedat, quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus presens fuerit, eius benedictio [x] expectetur. Neque ante missam expletam ||fol. 141v|| quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina missarum sive vespertinalem ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectetur. Quod si fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
Ut laici secus altare, quo sancta misteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias, quam ad missas stare penitus non praesumant. Sed pars illa, que a [y] cancellis versus [z] altare dividitur, chorum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sanctorum sancta.
Quidam sabbato sancto ad horam nonam ieiunium solvunt [a], conviviis utuntur et, dum sol ipse eadem die tenebris palleatos lumine subduxerit ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt epulisque [b] inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis aecclesia [c] propter passionem domini in meore [d] abstinentiae peragit, quicumque in eo ieiunium praeter parvulos, senes et languidos ante paractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus vobis tam praesentis, quam et futuris scire [f] cupimus, quia ideo consultu sedis apostolice et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum [g] fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum VVormatia generale conventum habuissemus, adlata est nobis Hariulfo Magontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papae, in qua inter cetera continebantur haec: de presbitero vero vel quodlibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini illato veritatem dicant, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentię suae puritatem, cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostros excedunt, in iudicio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definiendam relinquimus; ut hęc, quando orta fuerit, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iuxtam reprehensionem, nec pęnes deum, quod absit, dampnationem, sed eterne beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia in||fol. 142r||fugata prestet, premia consequantur.
Omnes monemus, ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad patientię culmen perducere studeant, sicut dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos ammonet dicens: Iuste iudicate, filii hominum. Et: In quocumque iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docent praecepta domini: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Ve vobis, iudices et principes, qui ab inpio accipitis munera et iustitiam auferetis ab eo. Et rememoramini [h], quod dicit: Reddit deus unicuique secundum opera sua vel secundum iustitiam suam.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nihil falsi esse dicturos. Hoc etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus [i] fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrę lege prohibemus in iudiciis episcopos accusare, ne, dum adfutura ipsorum beneficia inpunitas estimatur, libera sit ad arguendos [k] eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum [l], quod quispiam defert, apud alios potissime [m] episcopos convenit explorari, ut oportuna atque commoda cunctorum [n] questionibus audientia commodetur.
Privilegia, que olim [o] reverentia religionis obtinuit, mutilari sup pene [p] etiam interminatione prohibemus; ita ut hi, qui aecclęsiae obtemperant, hi [q] ecclesia beneficiis perfruantur.
Si quis Iudeorum Christianum servum vel cuiuslibet alterius secte emerit et circumciderit, a Iudei ipsius potestate sublatus in libertate maneat.
Ea, que certa catholica lex vel olim ordinavit antiquas vel parentum [r] nostrorum auctoritas religiosa constituit vel serenitas nostra roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur, si quando res quelibet [s] aut causa, que perierat, in priorem statum reparetur, ||fol. 142v|| vel id, quod alicui sublatum est, reformetur, ita ut eorum causę vel res in integrum revocentur; qui autem [t] per timorem potestatis [u] alicuius [v] conpulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt aut per captivitatem vel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse cognoscitur, aut si qui per necessitatem [w] longeque minorum gesta esse probantur.
Quotiens de revocanda re vel causa integri restitutionis beneficium petitur aut in rem aut in personam agendum, ut res ipsa, que sublata est recipiatur. Et cum in persona actio ceperit intendendum [x], qui rem indebite abstulisse convincitur, id, quod sublatum est, intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero in quadruplum redendum est.
Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis non fatigari divina precipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri praecipitur vel poposcitur, ut tale deinceps ausus non habeant, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel aecclęsię in publicis ac pravis negotiis occupare voluerint, a communione ecclesiastica, cui impedimentum facit, efficiatur extraneus [y].
De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo, qui accusatus est, et qui accusavit, removere non potest accusatio finita.
Multi contra canonum constituta aecclesias, quas edificare [a] convenit vel aedificaverint, postulant consecrari, ita ut dotem, quam eidem ęcclesię contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum consuetudinem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Sint semper prospectores [b] episcopi secundum regis ammonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum a iudicibus principum innotescant. Quod si correctos emendare nequiverint, et ab ęcclęsia et a communione eos suspendant.
Devote peccantem non recipiendam in aecclesiam, nisi peccare desierit et desinens egerit aptam penitentiam decem annis, recipiat ||fol. 143r|| communionem. Prius autem quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christiane mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam, qui eam receperit, habeatur absens. Corruptorum etiam pars pęna constringat. Que autem maritum acceperit, non admittatur ad pęnitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere ceperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus, si abstinet, a clericis dividetur. Si quis cum illo colloqui aut convivare fuerit conprehensus, etiam ipse abstineat [c]. Sed hoc pertineat ad eos episcopos, qui eius sunt clerici, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet, sive laico quolibet, sive clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio vel presbiterali offio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non obedierit [d], ut in delegata sibi ęcclęsia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
Si quis pro alterius debito [e] se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statute promissionis est retinendus.
Si facto pretio [g] rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque occasione perierit [h], ei perit, qui eam dederit distraendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venundare, perdiderit, sibi rei perdita ingerit detrimentum.
Creditoris sine conditione pignus sibi depositum tenens ter debitorem conveniat, ut soluto [i] debito pignora sua recipiat, et si [k] debitor [l] post tres amonitiones soluto [m] debito pignora sua recipere noluerit, creditor distraendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo partipent.
Qui iubente sacerdote pro quacumque [n] culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumaciae tard ||fol. 143v|| recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coerceantur.
Si quis debet alicui solidos decem, et ille, qui debet, de quacumque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque, et veniat creditor totos decem solidos ac debitore repetat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdit, qui noluit debitum conpensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis speciebus.
Qui filiofamilias contra dictum legum in suo patre commutavit pecuniam, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit [o] postulare.
Hi vero seculares, qui coniugale consortium absque culpa graviora dimittunt vel etiam dimiserunt, ut nullas causas discedendi probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimitunt, ut aut inlicita aut aliena praesumunt, si, antequam apud episcopum conprovintiales discidii [p] causas dixerint, et priusquam uxores iudicio dampnentur, abiecerint, a communione ęcclesię et sancti populi cetu pro eo, quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ęcclesię fideliter vigilanterque serviunt [q], stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem [r] canonum a sacerdotibus consequantur.
Accusationes et accusatores atque earum negotia, que seculares non admittunt, lege divina ac synodica funditus a clericis repellere auctoritate censemus, quia indignum est superioribus pati ab inferioribus, que inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus episcopus alienum parrochianum praesumat retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate. Quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui sententiam teneri. Nam qui eum nullatenus potuit, nec iudicare poterit.
Peregrina iuditia generali sanctione prohibemus. Quia indignum est, ut ab extraneis iudicetur, qui provintiales et a se electos debet habere iudices.
Penitentes tempore, quo penitentiam petunt, inpositionem manus et cilitium a sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne non penituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.
Contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elatis superbia communionem fortasse contempserint aut aecclesiam frequentare vel offitium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut, cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Si quis sacculum et argentum signatum deposuerit et his, penes quem depositum fuit, illud invito eo contractaverit, et depositi et furticatio in eum competit.
Si quis creditor debitore in solutionem tardante rem sibi pro debito repositam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit, quam quod debeatur, quod plus acceptum est, restituat debitori.
Nullus episcopus extra suam provintiam ad iudicium devocetur. Sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo tempore sinodali ab omnibus provincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romane sedis pontificem iudicetur.
Placuit, ut, si episcopus accusatus apellaverit Romanum pontificem ad statuendum, quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbiteri parrochii ex infideles aut faculas incenderint aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerint, sacrilegium se esse cognoscant. Dominus autem ortator rei ipsius, si ammonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Penitens, que defuncto viro alio nubere praesumpserit vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo coniunxerit, cum eodem ab aecclęsiae liminibus arceatur. Hoc etiam de viro in penitentia apposito placuit observare.
Si quislibet mandet, ut rem suam decem sol vendat, et ille eam octo vendiderit, pretium, quod ei venundare mandatum est, quicquid minus ab emptore percepit, mandatori compleri compellatur. Venditio tamen rescindi non potest.
Servus bona fide comparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea, quę per fugam abstulit, reddere cogetur.
Sunt nonnulli, quindiscussos potestate tirannica, non canonica auctoritate dampnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permoti humiliant; et levi oppinionis aura condempnant, quorum crimina non adprobant. Ideoque cummuni decreto censemus, ut, quandocumque aliquis erum, id est episcoporum criminatur, congregatis [s] omnibus eiusdem provintiae episcopis causa eius audiatur; ut non occulte iudicetur vel dampnetur, qui ab aliis iudicari prius non potest, nisi ab his, quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nulla vires habebit.
Si clericus vel laicus habuerit causam adversus episcopum proprium vel adversus alterum aut episcopus adversus quemquam, apud synodum provintiae iudicetur. Quod si adversus eiusdem provintie metropolitanum episcopus vel clericus habuerit querelam, petat primatem diocesseos; et apud ipsum iudicetur, apud sedem apostolicam.
Placuit eorum sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos humano non, sed divinis vocibus mortuos esse scimus. Quia vocem funestam potius intercidi quam audire oportet.
Placuit, ut accusato, si iudices suspectos habuerit, liceat apellare. Quia non oportet negari audientiam roganti.
Non sit credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes. Quia periculosa est et admitti non debet [t] rei adversus quemcumque [u] professio.
Si pervasor finium fuerit adprobatus eo, quod, priusquam aliquid iudicio terminetur, id, quod alter tenuerat, invasisse, non solum illud, quia male praesumpserit, amittat, sed, ut non unus, quis rem alienam occupat, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spacii restituat, quantum praesumpserat invadere.
Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vendicaverit et voluerit contra voluntatem [v] defuncti agere, licentiam penitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum, nec dividendum contra bonos mores concessa licentia est; sed praecipiente patre divisionem ab eo factam durare sinodo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquid fuerit consecutus et eum postmodum leserit, probatas in iudicio causas donationum pater, si voluerit, integrum revocetur.
Donatio in filio a patre facta, si lesum se pater probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus omnibus ordinibus summopere cavendum est, ne clanculo aut publice unctum [w] domini detractionibus et vituperationis dilaniant, perpendentes illud exemplum Marie, ||fol. 145v|| qui pro eo, quod Moysi famulo domini propter Ethiopissam detraxit, inmunditia lepre mundata sit. Et illud psalmiste: Nolite tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Clericus vel laicus, si lite aut crimine pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus audiatur.
Apellantes non debet afflictio ulla aut carceris aut detentio iniuriare custodia. Et liceat appellatori vitiatam causam apellationis remedio sublevare.
Si quis contempto fideiiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberetur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandatores ad solutationem [z] reus tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorare facere potest, atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, nec ab uxore eum dilectio separet concubine.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut, si quis monachorum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint et postea aut de parentes aut quamcumque proprietatem se congregationi sibi subtraxerint et ab episcopo suo per epistolam ammoniti ad monasterii sui reddire distulerint, sint usque ad exitum vite a communione suspensi, ne prius ad eukaristiae [a] gratiam admittantur, quam ad ovile suum, de quo se vocationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humillima supplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis, que sibi in habitu religionis in domos proprias tam a parentibus quam per se vestem mutaverint, et si postea contra iustitia patrum vel praecepta canonum coniugia reddiderint copulanda [b], tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque, quod inlicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Cristianorum convivio in perpetuo sint sequestrati [c].
Quod persone solent in iudiciis esse quatuor, accusator [d] causę, defensor cause, testis, iudex. Quo quisque utatur officio? Iudex aequitate, testes veritatę, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendum causam. Sepe enim fit causa ratiocinationis aut metu aut gloria aut pecunie, id est, aut commodi aliquid appetendi vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum, qui furtum fecerint, sed etiam his, cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti ratione [e] tenebitur.
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem, qui per femineum. Et ideo patrui, vel qui patruorum filii vocati [f] sunt, agnati [g] sunt, non [h] cognati. Avunculi vero aut avunculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et in pressione alicuius terroris apud acta praesidis servum esse mentitus est et postea statum suum defendit [i], non praeiudicat.
Hi, qui aedes aliquas ville sue expoliaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem a turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem apellatione omnia, ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.
Receptores adgressorum itemque latronum eadem pęna efficiuntur, qua ipsi latrones. Sublatis enim susceptoribus grassantium [k] cupido conquiescit.
Si aliquis malitiae studio incendium commiserit, de hoc crimine convictus paenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per neglegentiam factum incendium conprobatur, damnum, quod cuicumque inlatum fuerit, res, que incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur.
Constitutiones contra canones et decreta praesulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti [l].
In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut nequaquam sententia non a suo iudice dictas constringat.
Omnis, qui falsa aliis intulerint [m], ||fol. 146v|| puniantur, et pro falsitate proferat infamiam.
Ut provintialis synodus retractetur per vicarios urbis Rome episcopi, sub se decreverint.
Si quis adversus episcopum habet querelam, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam et ab eo aut iustam emendationem et rationabilem percipiat emendationem vel excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, id est, dic ęcclesie; et tunc accusa in publice, et non prius. Et reliqua.
Nulli infami [o] atque sacrilego de quocumque [p] negotio liceat quandoque adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de quacumque re actione vel inscriptione Christianum impetere.
Nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiantur, que legibus non continentur, vel que [q] prohibite esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri aestimate iniurie dampna [r] subire conpellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali absens nemo dampnetur. Neque absens per alium accusari aut accusare potest.
Si ex rebus, quas violenter aliquis occupavit, quelibet sub [s] quacumque occasione perierint aut arserint vel servi violenter occupati mortui [t] fuerint, quamlibet [u] fraude illius, qui occupavit, id, quod perit, factum non videatur, tamen ab ipso, quecumque perierint [v], reddenda sunt, qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse.
In hoc titulo Greca verba posita sunt, id est, ΠΗΡΥΝ θην alegeus alle non ecce elogio men con, quod Latine nos possumus dicere: ||fol. 147r|| de his, qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; id est, de his, qui cum pecoribus coitu mixti sunt aut more pecorum cum sanguineis usque adfinitatis lineam incestum commiserunt [x] aut masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyranni [y] concilii sententiam, que in capitulo XV. et XVI. continetur, penitentiam veraciter agat.
Si quando causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non procuratores, sed per ipsos est agendum.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium provitialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit; et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovintialium agatur pontificum, non aliquod dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iusta sanctorum constituta patrum; ut uno animo, uno ere concorditer sancta glorificet Trinitas in secula.
Notum sit omnibus, quia, quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedampnari.
Delatoribus aut lingua capuletur, aut convicto capud amputetur. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios.
Qui in alterius famam in publico scripturam aut verba contumeliosa confixeri et repertus scripta non probaverit, flagellentur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam inquirere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius et alteri postea, non querendus est in his donationibus, qui posterior sit; sed [a] qui rem tradente donatore possederit, his eam, cui est tradita, possidebit. Nec interest, utrum in parentes, an in extraneos ||fol. 147v|| talis facta donatio.
Servus in capud domini neque a praeside, neque a procuratore, neque tam in pecuniis, quam in capitalibus causis interrogari possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit [b], convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut, si fortasse resipiscens post iracundiam iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera, ut ibi causa agatur, ubi crimen admittitur; ut, qui non probaverit, quod obiecit, penam, quam intulit, ipse patiatur.
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.
Pulsatus ante suum iudicem causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens apellaverit, inducię dentur.
Hi, qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerit vel falsum testimonium dixerit, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute principis vel summa reipublice mathematicos, arriolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo, qui responderit, capite puniatur.
Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi, pro [c] qualitate qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur, aut bestiis obiciuntur, aut in insulis deportantur.
Minus periculum est iudicantis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est, nec aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusationes adversus doctorem submovenda ||fol. 148r|| submota habeantur [d]: quia non potest humano condempnari examine quem deus suo reservavit iudicio.
Sic odit deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi [f] sunt presbiteri pariterque ammonendi, quatinus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et ospitum [g] et peregrinorum esse stipendia, et non quasi suis, sed quasi commendatis uti deberi; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divine maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his, quibus praemissum est, administraverint, contemptionem patiendos. Qualiter vero dispensa debeant, canones sacri instituunt. Scilicet, ut quatuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ęcclesię relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbitero cum suis clericis habendam, quarta vero res servanda. Et quicquid exinde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus tenendum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, neque illas, quas antiqui canones concedunt: quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur [h] aut etiam inpendisse quis earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem, cui sit necessario sustentatio presbiteri, habeat in villa aut in vico domum longe presbiteri conversationem, et ibi ei subministret, que necessaria sunt. Sed et hoc secundum actoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere aut presbitero ministrare vel infra cancellos stare aut sedere audeat.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per omnes veraces et timorem dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extirpare satagant; ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant [i], et alii in eorum vicinitate [k] omnipotentis dei iram incurrant [l].
Ammonendi sunt clerici et instruendi, ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis alieni sint et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicent et exempla ostendant, ut ab omni fornicatione et ab omni inrationabili, veluti pecudum luxuria et pollutione, abstineant et mundo se corpore et mente deo preparent.
Querendum namque est sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fideli confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum sit, si sponte, si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum invenerit, unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati sit adhibenda medicina, secundum canonum autenticorum [m] sanctorum patrum debet, et non solum secundum placitum hominis, sed secundum dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas dei in omnibus exquirenda; quatinus dignis precibus et penitudine [n] et digna placari possit omnipotentis dei vindicta, quam convitio provocavit [o].
Mulier, que duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet; ita tamen, ut solvatur coniugium et maneat innupta et vir eius absque uxore simili penitentię sit subditus. Quod si duos fratres cum una femina fornicati fuerint nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Illam vero quam ulterius poterit in coniugium assummi; et iugi penitentiam submissa ad exitum vitę communionis gratiam percipiat. Mulier, que dormiens filium suum oppresserit et mortuus fuerit, sex annis peniteat, vir eius, si in domo illius fuerit, IIII.or. Si vero in uno lecto, simili modo peniteat, duos in pane et aqua, reliquos IIII.or secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam inponat ciborum.
Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villa subito aut ab alio superventus aut litis commotione volens se defendere, non habens contra illum ante ||fol. 149r|| odium, interfecerit hominem, septem annos secundum canonicam institutionem peniteat, tres vero a communione privetur; quatuor autem in communione et orationum et oblationem susceptus, in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi [p] accipere, aut usque ad plenitudinem penitentię ab ea separari. Abstinentia ciborum, in quo providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem penitentis et devotionem et affectionem lacrimarum. [q]
Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit [r] et occulte ad confessionem venerit, VII.tem annos penitentiam habeat, tres in pane et aqua; ceteros quatuor in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse; ut ita ei ciborum abstinentiae inponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat [s], per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat penitentiam. Vir vero eius illa vivente nullatenus habeat licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit alteram sibi reconciliari, in arbitrio et potestate est ipsius est episcopi, ita tamen, ut, si voluerit adulteram copulari, licentiam habeat, ut pariter cum illa penitentiam agat, exacta penitentia ad communionis [t] gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta, quandiu vir eius vixerit: quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliari.
Precipimus, ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem spiritu sancti donum sollicite et devote omnes concurrant et episcopo suo ea, que necesaria sunt, fideliter ministrent eique ab omnibus et per omnia obediantur.
Sciendum est omnibus, quod parvuli instruendi sunt canticum, dum ad intelligibilem etatem venerint, et fidei sacramento et baptismi ministerio et septiformis gratiae sancti spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum, excepto ea, ||fol. 149v|| que sacerdotibus ad consilium accipiendum deumque placandum sit, deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum [u] fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum prestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post illius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a deo sit constitutum et non sit petendum causa luxurie, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare.
Volumus atque praecipimus, ut omnes suis sacerdotibus tam maioris ordinis quam et inferioris, a minimo usque ad maximum ut summo deo, cuius vicem in ecclesia funguntur, oboedientes existant. Nam nullo modo pacto agnoscere possumus, qualiter nobis fideles existere possunt, qui deo infideles [v] et suis sacerdotibus inoboedientes apparuerunt, aut qualiter nobis obędientes nostrisque ministris ac legatis optemperantes erunt, qui illis in dei causis et ęcclęsię utilitatibus non optemperant. Potius namque iuxta veritatis vocem ille metuendus est, qui postest [w] animam et corpus perdere in gehennam, quam qui corpus torqueri et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos ||fol. 150r|| spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit [x] unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Et multa alia horum [y] similia. His ergo fulciti oraculis iubemus, ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda [z] ministeria et ad malos [a] et peccatores atque neglegentes homines distringendos summopere [b] obedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inobediendientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio nostro locum, neque nobiscum aut cum nostris sotietatem aut communionem habere, sed magis sub magna districtione et ariditate penas lui. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benivolentiam. Quoniam, si haec fideliter et utiliter impleverint.
Placuit [c] infantes, quando non inveniuntur certissimi testes, qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur neque ipsi sunt per etatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo tempore legitimo baptizari. Similiter et de ecclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur et fideles confirmentur. Quoniam, quod ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum.
Pro ecclesiarum causis ac necessitatibus earum atque servorum dei exsecutores vel advocati seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici cuiuslibet gradus, in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem [d] loca pertineant, atque in ipsis locis perseverent.
In singulis episcoporum parrochiis presbiteri eorumque ministri non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis chrisma [f] petant ||fol. 150v|| vel accipiant. Nec alio umquam tempore iuxta sanctos canones vel secundum morem Romanum, nisi in cena domini sanctum chrisma [g] conficiatur. Quibus etiam diebus presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus bene fidelibus. Indignum enim est, ut alii illud suscipiant, nisi illi, qui hoc in tradendo usi sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a chorepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta locum LXX. discipulorum, id est, presbiterorum tenent et ab ipsis presbiteris, qui in manu eorum sunt, nec virginum consecratio, nec sancti spiritus traditio, nec ecclesiarum vel altarium consecratio vel illa, que solis episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopis non potest consecrari, quomodo ille episcopus erit aut aliquid de episcopi ministerio, nisi quantum ei concessum est ab episcopo, cuius locum in ecclesia tenet, agere potuerit? Omnia ergo, que isti praesumptiose de episcopali ministerio egerint, irrita esse et potius nocumenta quam aliqua adiumenta sunt iudicata ac sepius interdicta. Ideoque ne [h] fiant, omnino sub anathematis [i] vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati, in meliorem statum acanonice, id est, a tribus ordinatis episcopis ut reformentur, iubemus: quia reformatio non est, sed ecclesiastica et canonica perfectio.
Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis [k] postmodum conveniat aut eas dotaverint vel nuptialiter cum [l] consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit vel furatus fuerit aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam legibus reddat, in triplo plenum bannum dominico componat, et insuper canonice publicam penitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ita omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservare optamus. Si vero negare voluerit, debet se purgare vel ferro ardenti vel aqua bullienti [m].
Sciendum est omibus, quod et in aliis competentibus locis, si locus basilice procul fuerit, oratio ad deum et confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio nonnisi in locis deo dicatis; excepto tempore ostilitatis, et in hoc nonnisi in altaribus et tabernaculis apis deo dicatis nullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam minoris peccatum egerit ||fol. 151r|| et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam [n] venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia [o] extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod illicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice deluat atque reconciliationem proprii episcopi divinis precibus [p] indulgentiam consequatur et veniam ecclesieque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut clerici pompis aut sagittis vel armis non utantur.
Ut ea, que in sua diocesim [q] episcopus se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet vel regi indicare non tardet; ut, qui ecclesiasticis regulis inobediens apparuerit, per potestates exteras corrigatur [r].
Statuimus, ut, quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et ante flagellatus et corticatus videatur; et post episcopus augeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem et in carcere missus vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonanes velate eadem penitentiae teneantur [s], et radantur [t] omnes capilli capiti eius.
Precipimus, ut, qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sancte Trinitatis baptizentur et postea ab episcopis crismentur, quia aliter Christiani nec dici nec esse possunt.
Si quis a chorepiscopo, et non ab archiepiscopo, quia non episcopus, sed vicarius episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari talis confirmatio non debet. Nam chorepiscopi ante apostolicam atque synodalem prohibitionem non ex numero apostolorum, sed ex LXX. discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos numquam spiritum paraclitum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut praedictum est, iamdicti chorepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec spiritum paraclitum ullo umquam tradere potuerunt, nec modo possunt. Quapropter non apparet iteratum, quod olim canonice non agnoscitur patratum.
||fol. 151v||Quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine patris et filii et spiritu sancti, nullo modo rebaptizari debet; sed per sola manus inpositionem purgandus est.
Baptizandos oportet symbolum discere et quinta feria ultime septimane episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolum doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma celeste percipere et regni Christi participes fieri.
Quod hi, qui dubitant, utrum sint baptizati an non, vel a presbitero diis mactanti vel inmolaticiis carnibus vescenti fuerint baptizati, ut baptizentur, praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores: quia [u] iam tertia superflue.
Quod pro chatholicis defunctis sint memorie faciende et oblationes et orationes deo offerende. Nec tamen pro impiis, quamvis sint Christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbiterorum [v] aliquam prius causam suggerat vel audeat suggere, quam [w] ea, que ad emendationem vitę et ad severitatem regule atque anime remedia et vite pertinent, finiantur.
Qui reicolam ecclesiam petunt [x] a regibus et horrende cupiditatis inpulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeatur, que obtinent, et a communione aecclesie, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitati episcopus canonum temerator invadat, et vesane cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum rapiat non contentus aliena.
Si quis cuiuscumque munuscula aecclesię sanctis titulis scripturarum collata nefarię calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque subpresserit atque subsignaverit et non statim a sacerdote commonitus deo collata reddiderit, ab aecclesię catholice communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, apellat. Concilio Sardicense titulo quinto. Quod si apellaverit, in cathedram ipsius alter non ordinetur.
Ut, si ad iudices, quos primates dederit, quis appellaverit, alii iudices amplioris numero decernantur. Quod si ab ipsis apellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur.
Ut presbiteri inconsultu episcopo in quolibet loco agenda non audeat celebrare.
Ut presbiter civitatis sine iussione sui episcopi nihil iubeat, nec in unaqueque parrochia aliquid agat.
Ut presbiteri rem ecclesie sine consensu episcopi sui non vendat.
Ut abiecto clericum ecclesia non admittat.
Ut nullus in precibus, nisi ad patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum structioribus tractet.
Ne cui liceat res vel facultates aecclesiis aut monasteriis vel synodochiis [y] pro quacumque elemosyna [z] cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtraere. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesię liminibus excludatur, quandiu ea, que sunt ablata aut retenta redantur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quecumque persona quibuslibet conditionis seu in uno regno, seu in alio positas alterius cuiusque ęcclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate ||fol. 152v|| suspensus, donec ipsa ecclesia, cuius directo iuris est ablata, restituat.
Privilegia atque praecepta ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquid ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum aecclesiarum utilitates constitum est, vel que singuli quique antestites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub pena sacrilegii iugi solidata eternitate serventur.
Placuit, ut clerici non distringantur vel diiudicentur, nisi a propriis episcopis. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si proprium episcoporum iussionibus inobedientes extiterint, tunc sanctę canonice sanctiones per potestates exteras adducantur, id est, per iudices seculares.
Placuit nobis, ut, sicut Leonis papę et omnium episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali synodum consultu decrevimus, ut nullus chorepiscopus per manus inpositionem spiritum sanctum dare aut sacerdotes vel levitas aut subdiaconos sacrare aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat, que omnia summis pontificibus, id est, cathedralibus episcopis, debentur, et non chorepiscopis vel presbiteris, quorum forma iuxta sanctorum canonum decreta chorepiscopi geruntur. Si autem hi aliquid his agere praesumpserint, irrita erit, que ab eis geruntur, et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur.
Ut hi, qui a chorepiscopis presbiteri, diaconi vel subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus officium ministrare praesumat. Similiter homines inperiti, qui ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu ecclesie sacrate aut crisma confecta sive altaria dedicata pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur; quia, que illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, que omnia summi pontifices vel episcopi fuerunt nec deinceps usque fieri possunt. Nullum enim ex LXX.ta ex his aliquid fecisse legimus vel scimus; ad quorum exemplum et formam presbiteros vel clericos episcopos, antequam ipsi chorepiscopi prohibiti essent, fuisse cognovimus. Haec vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a provincialibus episcopis aut praesentia aut iudicio metropolitano consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a presbiteris vel chorepiscopis, qui ambo unius forme esse videntur, quasi ||fol. 153r|| ab eis aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse [a] putantur, a [b] chathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt: quia, quem illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis, nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt. Et ideo nihil ex his agere potuerunt. Et ne alicui talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, adtendatur illud, quod scriptum est: Quod non ostenditer gestum, ratione sinit, ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia.
Ni iudices quicquam desuper fidorum excessibus extra sacerdotum coibentiam iudicare praesumat.
Ut episcopi tunc inmunes habeantur a dampnis, cum eorum presbiteros ad ea, que ipsi non correxerint, remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendatium et infamem facit et damnus afflixit, quanto magis in divina fallax de fide perventus non erit penitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificare prohibentur, qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum Christianis est eorum scelus, qui in Christo praevaricatores existunt, ita modis omnibus decernendum, ut absque satisfactione aecclesie nullus omnino veniam meretur, qui a meliori proposito [c] ad deterius declinasse convincitur: quia crudelis et stupenda praesuptio crudeliori [d] debet extirpari supplicio.
Non solum ille, qui furtum fiecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto ablato sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindicte subiacebit.
Ut sabbato sancto, hoc in vigilia pasche, ieiunium ante noctis in initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec ipsa in parascheve aut in eodem sabato sancto vel divina misteria his duobus diebus celebrentur. Canononibus quippe iubentibus biduo isto sacramento pęnitus non celebrari.
||fol. 153v||Statutum sepissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut, si quis presbiterorum, excepto quando in itinere pergitur et locus basilice procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinem domini perceptione maneat, missarum celebrationes in huiusscemodi illicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, in gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis [f] denuntiandum sumopere a sacerdotibus ac praedicandum est, ne missas in praedictis illicitis locis sacerdotibus cantare suadeant vel haec illicita facere presbiteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in loco, quem elegerit dominus, ut ponat nomen suum ibi. Sanccius igitur est missam non audire quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrare nec audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis locis, nisi in ecclesiis dedicatis celebrare missas audeant. Si quis contra haec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos [g] in aliis quam in deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas celebrare audeat: quia, sicut non est concessum, ut alii missas cantent et sacrificia consecrent quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum, ut in aliis domibus, altaribus aut vasis missas sacerdotes celebrare praesumant quam ab episcopis consecratis. Sunt ab episcopis consecranda et benedicenda corporales, palle ac alia vestimenta sacerdotalia, nec non et omnia, que in usus basilice vel altaris sive in ministerio sacerdotum ad divina misteria explenda complectuntur, quatinus cum his sacris deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur, quamquam deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vero offerre [h] aut corpus domini conficere nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri, nisi in locis deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summe necessitatis. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis et altaribus a pontificibus sacra unctione inunctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate et in itinere procul ab ecclesia positis, ne populus sine missarum sollempnia ||fol. 254r|| et sacramenti et sanguinis domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia ex occasione aut pigritia seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum sollempnia agere non licet. Et hoc, nisi ex summis et pro praedictis necessitatibus fieri nullo modo licet; quoniam lex divina ammodum praecipiens ait: Caveat quisque, ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco, quem dominus elegit. Et alibi: Recte offert, qui ad ecclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest et alicubi deum orat. Sed non recte dividit, qui in locis illicitis et altaribus minime consecratis missarum celebratione peragit. Multo enim melius est missas non cantare aut audire quam in locis inlicitis missas cantare aut audire: quoniam illicita agit et prohibita facit, non modicum errat, sed nimis peccat; et nisi penitentiam canonice iuste in hoc secundo ex hoc egerit, maximam condempnationem et in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa autem et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis locis canonicis et divinis libris inveniuntur, que hic prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore scriptoris sive lectoris [i] hoc non inseruimus. Nam quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter querendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica et synodali atque imperiali auctoritate renovata et maxime omnium imperii nostri populorum ac procerum nostrorum consensu et hortatu conscripta atque firmata temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monachus aut laicus fuerit, a liminibus ecclesie usque ad ecclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inobediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris conprehensus in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque ecclesie satisfactionem sub magna erumna remissus maneat.
Nullus fidelium usque adfinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem vel eam incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, liberem bannum nostrum, id est, LX. solidos, fisco nostro persolvat et insuper ||fol. 154v|| canonice ut incestus luat, ac publice iux canonum peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii episcopi iussionem penitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inobediens vel contumax sive de hoc sive de quolibet [k] scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi diripiantur [l], usque dum episcopo suo obediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit, ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite conprehendatur [m], nec rerum suarum potestatem habeat amplius [n], et in carcerem cum magna erumpna retrusus habeatur, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri hoc adimplere distullerint, canonice ab episcopo vel suo archidiacono excommunicentur [o], et usque dum hęc pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobędiens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque ambo in nostra praesentia veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu [p] ita corrigamus ut ceteri timorem habeant, ne deinceps tali committere ullatenus audeat.
Incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos habeantur; id est, cum Christianis non adsumantur, non potum in eadem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutantur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inobedientes extiterint et a tam nefandissimo scelere segregare atque publicam pęnitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos, de quibus per se veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ehnnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesiae excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terram prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur, flagitare et lacrimis perfusi, vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem aecclesię et prope episcopi canonicam reconciliationem manere et ad pristinum incestum numquam redire, nec secularia negotia ||fol. 155r|| exercere, nec placitis, accusationibus vel testimoniis inter se, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus atque ceterorum hominum exibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Incestos nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus.
Si quis e gradibus ei incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo penitentiam sequestratione tradentur, utrique communione priventur, et neque in palati [q] habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicto se incerto coniunxerint, episcopi sui presbiteri, in quorum diocesim vel pago actum fuerit, vel iudicibus aut regi scelus perpetratum adnuntient; ut, cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut, antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, nisi praefatum scelus sequestrationes separatione et penitentiam fateantur.
Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus; ut, si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus timetur, quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium episcopi veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiet, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis estimatione patiatur. Nec bene sibi noverit licentiam mentiendi, cum calumpniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberi omnesque persone non permittantur maiores natu accusare vel omnes, quos accusanda publica crimimina leges publice non admittantur. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et aęcclęsiastica adque leges seculares ascribunt infames esse.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel quilibet clerici apud episcopos, qui alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit sive illis sublimis vir honoris, sive ulterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuerit, noverit docende probationis ||fol. 155v|| monstrando documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturam fame propie sustinere; ut dampno pudoris, existimationis dispendio discat sibi aliene verecundię inpune insidiari saltim de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbiteros ceterosque, si his obiecta potuerint conprobare, ab ecclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis videri debet iustitie modus, quod a pietate innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire debere.
Nulli alii metropolitani apellantur primates, nisi illi, qui primas sedes tenent, et quos sancti patres synodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiarialibus vel ex servis cuiuslibet dominus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit, eius extimationem, capud atque fortunas petitur, cuius familiaritati vel dominio inheserit, ante exibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriantur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
Episcopi a deo iudicandi sunt, non ab humanis aut prave vite hominibus lacerandi ipso domino exemplum dando, quando per se ipsum, et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos diiudicat.
Quicumque se propria voluntate aut in aquam iactaverit aut collum ligaverit aut de arbore praecipitaverit aut ferro percusserit aut qualibet voluntarie se morte tra||fol. 156r||didederit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam infere praesumserit, anathema ab omnium Cristianorum consortio abeatur.
Quando ea, que canonica sunt, ventilantur vel quedam regularia examinantur, neque iudices seculares, neque aliquos laicos interesse oportet, nisi his tantummodo, qui in propria accusantur persona.
Monemus, ut iura aecclesiarum, sicut a patribus divinitus inspirati sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat, nec alterius inmitationem suum aliquis querat augmentum.
Deus ad hoc curam vestram religiositati tempus ordinavit, ut et iniustitias removeatis et praesumptiones abscidatis et per sacerdotium [r] laborantibus succurratis et multis obpropriis locum non praebeatis, sed post agnitionem eius, qui per calumniam patiatur, adiutorium feratis, illum vero, qui calumniam facit, si vera est, calumniator abscidatur.
Episcopis singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine, cure sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut omissis suis alii quilibet illorum si causis admisceant; sed illorum illorum vitam competenti regularique debeant moderamine disponere, qui eos canonice ordinare possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus conpelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem episcopum contra metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquid habere cause, decrevimus, ut ob hoc sedis apostolicę iudicium his, qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis canonicum etiam antiquorum patrum institutione permissum.
Fundamentum aliud nemo [s] potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Cristus Iesus. Quisquis ergo cum dilectione dei et proximi fide, que in Christo est, firmitatem tenet, eundem Iesum [t] Christum dei et hominis filium apud se posuit firmamentum. ||fol. 156v|| Sed et hoc quoque sciendum est, quia, ubi Christus fundamentum est, bonorum operum sequantur edificium. Ipse quoque per se veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per hostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum hostium. Ille erge in ovile ovium intrat per hostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac redemptore humano generis vera sentit et praedicat et praedicata custodit; culmen regiminis ad offitium ortando oneris suscipit, non appetitum glorie transitorii [u] honoris; cure quoque suscepti ovilis sollerter [v] invigilat, ne oves dei aut perversi homines prava loquentes dilaniant aut maligni spiritus delectamenta vitiorum suadentes devastent.
Flagitari iudicium non debet de causa, que difinita vel iudicata est.
Qui se contra praepositos suos se erigunt [w], profecto ostenditur, quia esse servi dei contempnunt. Filius dei in sancto ait evvangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine patre facit filius; quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur dicens, qualis iudex, quales testes deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando, quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex equitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda, non potentia.
Cleci lege patrum monentur, ut a vulgali vita seclusi et a mundi voluptatibus se abstineant, non expectabilis, non pompis intersint, conviva publica fugant, privata non tantum, sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiis se apetant, amorem peccunie quasi materiem cunctorum criminum fugiant, seculari officio negotiaque abiciant, honorem gradus per ambitiones non appetant, pro beneficiis medicine dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant; odium et emulationem, detractionem et invidiam fugiant; non vanis oculis, non infrena ligua aut petulenti tumidoque gestu incedant; sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessu ostendant. Obscenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus execrentur viduarum ac virginum visitationesque fugiant. Contubernia extranearum nullatenus appetant. Castimonia quoque ||fol. 157r|| inviolati corporis perpetuo conservari studeant, aut certe unius matrimonii vinculo deferentur. Senioribus quoque debitam praebeant oboedientiam, neque ullo iactantię studio semetipsos adtollant. Postremo vero in doctrina, in lectionibus, psalmis, ymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos student; scilicet ut deo scientiae operam dant, doctrinam gratiae populis administrent.
Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine quo premuntur, exuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quamcumquę correptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non cummunicet.
Sciscitandum est, si vult pater virginis, quia capud mulieris vir. Requirenda est a patre voluntas virginis, dum dicitur: Relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statum est, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe sine litteras [x] episcopi sui.
Si qui statuta supergressus corrumperit vel pro nihilo habendaverit, si laicus est, communionem, si clericus, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum regulam discipline ecclesiastice subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defendere praesumserit, aecclesiae communione privetur.
Statutum est, ut nulle accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, que legibus seculi prohibentur. Et ut, si quis cuiuslibet honoris clericum sine iudicio episcoporum quocumque crimine fuerit dampnatus, non liceat eum sine ab ecclesiis, quibus praefuit, sive quolibet homine defensari; interposita pęna dampni pecunię atque honoris, quo nec ętatem nec sexum excusandum esse precipimus.
||fol. 157v||Placuit, ut, quotienscumque concilium congregandum est, episcopi, qui neque etate neque egritudine neque alia graviori necessitate inpdiuntur, conpetenter occurrant. Primatibusque suarum provintiarum intimetur, ut de universis episcopis vel due vel tres turme fiant ac de singulis turmis vicissim quodquod electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant.
Exempla sancti Clementis utilia, qui praesenti tempore aecclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem, statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martir de beatissimi Petri apostoli constitutione roboratus commemorat dicens: Quedam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt, que ipsi propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia: Inimicus alicui pro actibus. Vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet quia ecclesia curam gerit, absque communione vel obsecundare et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui de his, quibus ipse non loquitur; ut unusquisque, qui in culpa est, dum capit omnium vel nostrarum sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei, qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem [a], cum obedire ceperit monitis praesidentis. Et cetera, que in consequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clericus ad reatum, sed et fidelis populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum inputatur et discipline subversor fore agnoscitur.
Episcopo vero oportet oportune et inportune atque sine intermissione aecclesiam suam docere eamque prudenter regere, et amare, ut a vitiis se abstineant, ut salutem consequi possit eternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum dei et praeconem eius; quia testante veritatis, ||fol. 158r|| quecumque ligaverit super terram, erunt ligata et in celo, et quecumque solverit super terram, erunt soluta et in celo. Nimis timenda est haec sententia et praevidenda, ne offendatis eo, qui tantam a domino habet potestatem. Et ideo potius diligendi et obediendi et sumopere venerandi et amandi ipso domino dicente: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis: quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servare. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus: quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis in tantum, ut, si etiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero obedite eis, et vigilate pro eis; quia ipsi vigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris; et cum gaudio hoc faciunt, et non gementes.
Decretum est, ut uxor legitime viro iungatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicantur, et paranimfis, ut consuetudo docet, custodita et sociata a proximis, qui tempore congruo petita legibus detur et sollempniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut bini soboles generentur et domino suis in actibus placeant. Taliter enim et domino placebunt, et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesumat; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condempnetur: quia pessimum et periculosum est quempiam de suspitione iudicare aut sine legitimo accusatore quemquam damnare.
||fol. 158v||Placuit, ut unusquisque episcopus per singulos annos cuncto dioceses parrochiasque suas circuire non neglegat [b]; sed docendo, confirmando singulaque, que necessaria sunt, restaurando et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando presbiteri au diaconi parrochias constituuntur, oportet eos professione episcopo suo facere.
Ut non liceat a iudicibus clericos vel servos ecclesie in suis angariis occupare.
Placuit, ut omnes ęcclesię cum dotis et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestate consistant atque ad ordinationem vel dispensationem suam semper pertineant.
Ut clerici, qui seculares iudices appetunt, excommunicentur.
Placuit, ut viduis pro castitate violentiam vim nullus inferat et mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo bannum nostrum nobis persolvat, et ab episcopo proprio, utque, si necesse fuerit, distringente comite, publicam per gradus canonicos penitentiam agere cogatur. Et si inobediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores presententur; et ut in carcerem retrudantur aut in exilium deportentur; ut et ceteri timorem habeant, ne umquam talia agere praesumant.
Placuit, ut, si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Placuit, ut omnes, qui in eclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, communicent. Si qui autem facere noluerint, tamdiu a communione et Christianorum consortio habeantur alieni, quamdiu per satisfactionem ęcclesię a proprio mereatur per manus inpositionem reconciliari episcopo et sancto restitui communione.
Placuit, ut omnes, qui sacram acceperint eucaristiam et non sumpserint, ||fol. 159r|| ut sacrilegi apellantur.
Placuit, ut his, qui a suis excommunicantur sacerdotibus, nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec priusquam canonice reconcilientur, ad eos accedat. Quod si quis fecerit, simile sententiae subiacebit.
Quam sit extraneos Christianos fidei regula, qui se defensorem severitatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, aut audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperem pro caltiamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum honustum feno; et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas [e] summatim breviterque constrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sanccimus. Si quis ergo clericus aut laicus harum sanctionem obediens esse noluerit, si clericus fuerit, excomm[u]nicatione subiaceat. Si vero laicus fuerit, et honestioris licet persona, medietatem facultatum [f] suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus in exilio deputetur.
Quicumque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur. Omnibus, qui in ecclesiis serviunt tui id deferantur. Quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam ex his, que te olim prestita sunt, mutari.
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, qui his condendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina praeter trium, id est, Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes ||fol. 159v|| legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentica, quibus illa inserta reperiet. Interdum haec discendo et amando atque operibus complendo non neglegat. Quia dominus novit, pro amore et utilitate sanctę dei ecclesie, ut horum in praemio praelibatum est, sunt collecta isticque inserta. Legentibus paschua, custodientibus gloria, operibusque haec complenda et complentibus vita ut tribuatur eterna, oramus.
Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessariae providimus, ut hi, qui fidem Christi expectunt et provecte aetate sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruendi sunt et fidei et baptismi sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramento, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen spetialiter ab his offitiis iudicamus removendos, ne alios de sacrosancto fonte baptismate [h] suscipiant nec etiam ad percipiendum sancti spiritus donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privari et penitentiae publice sunt subacti, donec per penitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sunt populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus penitentiae, ut iam dictum est, per actum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptisma celebrentur: quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, ||fol. 160r|| fieri prohibent; in tantum, ut etiam eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruendos fideles necessario praevidimus, ut intellegant pactum, quod cum deo fecerunt, in baptismate fecerunt. Pactum, quod cum deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex toto transgreditur. Ex parte quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut infidelitatem aut heresim aut cisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut superbiam aut ad invidiam aut a cetera vitia spiritualia, que ex radice prodeunt [i], labitur.
Quid sit abrenuntiatio diabolica operibusque et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in ammonendo et auditores in discendo et opere complendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenuntiare igitur diabolo est penitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid, quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, que utique operibus salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et que eum ex angelo demonum fecit, qui est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, que ex radice prodeunt superbię. Pompa diaboli est, que in pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit elatio, que multoties honestati solet adscribi, et cetera huiusmodi, que de fonte superbie procedere noscuntur. Haec et his similia sunt, que unusquisque fidelis tempore baptismatis [l] a se reicit, Christoque se mancipavit, pactum, quem cum deo fecit, ne penitus ad ea, quibus renuntiavit, rediret. Verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti cum deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos patri consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis habendis et ad utilitatem aecclesię militibus Christi praeparandis et educandis abhinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniusque studium volumus probare, ut, quando ad provintiale episcoporum concilium inventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos ||fol. 160v|| suos eidem concilio adesse faciat; quatinus et ceteris ecclesiis noti fiant et eius solers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi nonnisi ieiuni per inpositione manum spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditio sancti spiritus ieiunis pontificibus convenit celebrare.
Ut presbiteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mitantur, nec ab episcopis, nec ab his praelatis, nec etiam a laicis; ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula, ut ecclesiarum, in qubus constituti sunt, neglegantur officia.
De presbiteris vel diaconis gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem moremque emendationem eorum, qui gradum amittant [m], tam per se quam per ministros suos noverit eosque canonice penitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Cesariensi titulo primo scribitur. Presbiter si uxorem acceperit nuptialiter, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium commiserit, amplius pelli debet et sub penitentia redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorundam episcoporum incuriam legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum [n] solus missam celebrare praesumat: quia nec ita verba domini salvatoris, quibus misteria corporis et sanguinem suum suis discipulis celebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declaravit, nec etiam in ipsis actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus, immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis domini solitarius consecrator, quibus dicit: Dominus vobiscum, et a quo ille responditur: Et con spiritu tuo, vel pro quibus subplicando domino inter cetera: Memento, domine, etiam famulorum omnium circumstantium, cum nullus circumstet, dicit. Que consuaetudo, que apostolice et ecclesiastice auctoritate refragatur et tanto misterio quandam dehonorationem irrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Sepe namque in aliis conciliis et nunc nostris conventibus constitutum [o] est, ut in unaquaque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum, et unusquisque presbiter una tantum sit contentus aecclesia.
Inter cetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur ut diem dominicum, in quo auctor victor resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum dies colere et Iudei carnali more sabatum carnaliter observari satagunt, quanto magis [p] Cristianis religionis devotio ob memoriam dominice resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hac die opera ruralia exercentes fulmine intemptos, quosdam artucium contractione multatos, quosdam etiam visibile igne adsumptos subito in cinerem resolutos penaliter obcubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exerceunt.
Illud etiam, quamquam sepe ammonitum sit, nobis iterum incultandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua penitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc, excepto quando in itinere pergitur et locus basilice procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, missarum celebrationes in huiuscemodi illicitis locis post tantas prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradus sui periculum incurrat. Santius igitur est missam non audire, quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrari aut audire.
Quia ergo, quod sepe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultu episcopi sui velare non debere et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari cognovimus, prorsus, ne deinceps fieret, interdiximus; ut, si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsultu episcopo velare praesumpserit, gradum sui periculum incurrat.
Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re actenus multos presbiterorum ||fol. 161v|| partim ignorantiae, partim temeritate deliquisse deprehendimus.
Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quedam feminae sine consu sacerdotum velum sibi incaute inponunt, quod similiter ne ulterius fieret, inhibuimus.
Nihilhominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum et ita ecclesiastice auctoritate contrarium, eo quod videlicet nonnulle abbatisse et aliquem ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere praesumunt et deo nonnulle taliter velate putant se liberius suis carnaribus desideriis posse vacare et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut, sicut abbatissa aut quelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam virginem velare praesumpserit, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis, que amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitati vestre iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonenda esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatinus sue [r] saluti consulant, ne sic indiscrete vivenda et propria noxiaque libertate utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant, semper illud ante oculos, quod dicitur: Vidua, que in deliciis est, mortua est vivens.
Que ut inlicitis feminarum ad altare non fiat, modis omnibus iubemus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provintiis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inpudenter contingere et indumenta sacerdatalia et presbiteris aministrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem domini populis porrigere et alia queque, que ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibuimus, ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ad altare ingredi non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii pape copiose invenitur. Ut nullus canonicorum vel monachorum, nisi praedicationis causa.
Ut etiam comperimus quosdam canonicos et monachos praeposito religio sue pudore, monasteria alicuius certe necessitatis causa, et hoc licentia episcopali, qui ab eo sua vice funguntur, monasteria monachorum aut canonicorum audire praesumat sanctimonialium, tam monachorum, quam canonicarum, inconsultu episcopo suo inprudenter atque inreverenter audire; qui obtinere solent se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cui conlocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi aut illius, qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero colloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi, nisi in constituto loco, id est, in adiutorio, sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellarum missarum celebrationes faciende sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis illico egrediantur. Porro si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in ecclesia coram sancto altari adstantibus aut procul testibus faciant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in aecclesia eadem confessio fuerit, nequeat, in quacumque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter quod procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua penitentiae imponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitos praeceptionis dominice, qua dicitur: Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superhabundantię non exiges, ego dominus deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant, exuriant, ideo, ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant, in quibuscumque locis haec fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus adtendentes illud, quod in libro Exodi dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, ||fol. 162v|| non urgues eum quasi exauctor, nec usuris opprimes. In libro quoque Levitico: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius, quam dedisti. Time dominum deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro deuteronomi: Si unus, inquid, de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuę, in terra, quam dominus deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis manum tuam neque cor tuum, sed apperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere prospexeris. Item in eodem: Cave, ne te forte subripiat [s] impia cogitatio et dicas in corde tuo, adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratri tuo nolens ei, quod postulat, mutuum commendare, nec clamet contra te dominum, et fiat tibi in peccatum; sed dabis eius, nec habebis quippiam calide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi dominus deus tuus in omni tempore in cunctis atque manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terre dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabatum, et aperiemus frumentum, et ut inminuamus mensuram et augeamus syclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro caltiamentis et quisquilia frumenti vendamus. Hieronimus in expositione Iezehielis propheta: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura omnis rei aufert superhabundantiam, ut plus non recipias, quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut apellat sermo divinitus, superhabundantie, verbi gratia, ut hiemis tempore demus decem modios et in messe recipiamus quindecim, hoc est, amplius quam parte mediam. Qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentari edicere: dedi unum modium, qui rasos fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum illa mea libertate libera novem semis de meo habeat? Nolite errare, inquid apostolus, deus non irridetur. Respondeat enim nobis fenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti itaque dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi non habente? Alia peccunia fenerata solent in munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram apellari et superhabundantiam, quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inęqualitate et modiis iniustis et sextariis, que domini lege prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nos patet, eo quod in diver||fol. 163r||sis provintiis diverse ab omnibus pene habeantur. Obtamus et ammonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut habere permittat: quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis agnovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat [t] et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatus et ęcclesię status infirmatus et regnum periclitatus. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsacrata, nos necessarium praevidimus i iterum nostra ammonitione et exortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quos cum masculis et peccoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, que inconparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinqunt, quanto contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne celesti conflagrate infernique hiatu quinque obsorte sunt civitates, necnon et ex alta et eo amplius milia styrpis Beniamineae mucrone fraterno confesse sunt. Haec porro indicia et evidentes vindicte declarant, quam detestabile et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extorris habetur. Extant et alię pernitiosissima mala, que ex ritu gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, [u] arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatores, coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima, que declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam eam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum dominus deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego sum dominus, qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos in terra vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, vel sicut multis est notum, quod a quibusdam prestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiunt poculis amatoriis, cibis vel filacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Ferunt enim, suis maleficiis aera possunt conturbare et grandines immittere, futura praedicare, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Que ut fuerint huiusmodi reperti viri seu femine, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius seu nefando et temerario servire diabolo non metuunt. De his quoque in concilio Anciritano titulo XXIIII. ita scriptum est: Qui divinationes expetunt et more gentilium subsecuntur aut in domos suas huiuscemodi ||fol. 163v|| homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus penitentiae diffinitos. Oportet enim haec in omnibus, et maxime in illis locis, ibi licite et inpune multis se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius ammoneantur et severius corrigantur.
Sunt et alię detestanda vitia, que ita habentur quasi naturaliter in usum, ut a perpetrantes, quanta sint discriminis, non advertant; sicut sunt ea, que apostolus aperte enumerat, id est, ębriętas, comessatio, contentio, ire, rixe, dissensiones, detractiones, invidię, inimicitię, que homines iuxta eundem apostolum a regno dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum dei non consequentur. In tantum enim ea inpudenter et confidenter ea quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Letantur, cum bene fecerint, et exultant in rebus pessimis. Et hoc itaque oportet, ut omnes Cristiani haec subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes et alia bona, que agunt, perdant, et propter haec a regno dei se alienos faciant. Similiter de otioso sermone, pro quo iuxta domini vocem omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurilitate et stultiloquium et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledici regnum dei non possidebunt. De mendatio, de periculoso, noxio assiduoque iuramento et obscenis turpibusque canticis omnibus Christianis intellegendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Hęc igitur, que breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia et nobismetipsis abdicando formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus nris humiliter innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et parrochias nostras omnes ammonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Concessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum in commissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda et uxores habentes neque pellicem neque concubinas habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque utpote quasi infirmiori honorem debitum debeant inpendere; et quod ||fol. 164r|| commixtio carnalis cumxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu pregnantium uxorum viris abstinendum sit, et quod nisi causa fornicationis, ut dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda; et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxores alias ducunt, secundum domini sententia adulteri esse noscuntur; sive etiam, qualiter incesta Christianis cavenda sit, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod, qui hec in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulant. De iusto iudicio iudicando, et numerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et detractione vitanda, necnon et de ceteris, que longum est enumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda; que nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris capitulis ea comprehensa scimus, que nos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuimus. Haec fideles nos et devotissime famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas tempore permisit, secundum sanctam ordinationem nostram de his, que ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his, que populos necessaria adnuntianda et ammonenda praevidimus, illud etiam, quod vestre pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis, que nostris convenientibus gesta sunt, excerpentes in unum redigendo succinte et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his, que praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius facere elegimus, illud tamen, quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus et vobis familiariter ammonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit solertia, de quibus et pro quibus in memoratis convenientibus nostris secundum virium nostrarum possibilitatem fideliter egerimus.
Ut quid rex dictus est, Ysidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquid, a recte agenda vcatur. Si enim pie et iuste et misericorditer egerit, merito rex appellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui enim, ut idem Ysidorus in libro ethimologiarum scribit, omnes reges ||fol. 164v|| tirannos vocabant. Sed propterea pie et iuste et misericorditer regentibus regis nomen adepti; impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tirannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in moralibus: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque proprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverint. Ad quid etiam constitutus sit imperator, Fulgentius in libro de veritate praedistinationis et gratiae scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordie praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivit et vera cordis humilitatem praeditus culmen regie dignitatis sancte religione se subiciat, si maioris in timore servire deo quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mittigat, ornet benignitas potestatem, si se magi diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salubriter consulat, iustitiam sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctę matris aęcclesię catholice meminerit filium, ut eius patiatur tranquillitate per universum mundum prodesse, suum faciat princicipatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatur imperium, dum ecclesiastico statu super omne terram consultus, quam cum in parte quamcumque terrarum pro temporali securitate pugnater. Unde et Ysidorus scribit: Principes namque seculi numquam intra ecclesiam potestatis adepte culmine tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam minuantur. Ceterum intra ecclesiam potestates necessarię non esse, ut, nisi ut, quod sacerdos non praevalet efficere per doctrine sermonem, potestas hoc imperet per discipline terrorem. Sepe per regnum terrenum celeste regnum proficit; ut, quia intra ecclesiam positis contra fidem et disciplinam ecclesie utilitatis exercere non prevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponatur. Salemon [v] in proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium spetialiter est populum dei gubernare et regere cum equitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant, studere. Ipse enim primo debet defensor esse ecclesiarum et servorum dei, viduarum, orfanorum cetororumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet: primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere praesumat, ne post dilicescendi sive audatiam male agendi cuiquam relinquat; ||fol. 165r|| sed sciant omnes, quoniam, si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali, quod amiserit, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iusta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet, ut ipse, qui iudex est, iudicium, causam pauperum ad se ingredi faciat et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones patere permittant. Scire autem et unumquemque oportet, quia, si de otioso sermone deo ratione redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberasem pauperem vociferantem et pupillum, cui non erat adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor vidue consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui ceco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon: Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat malum in intuitu suo. Item in libro sapientię: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de domino in bonitate, et in simplicitate cordis querite illum. Item: Audite ergo, reges, et intelligite, discite, iudices finium terre, praebete aures vestros, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a domino potestas vobis et virtus altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitiones scrutabitur; quoniam, cum essetis [w] ministri eius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitię, neque secundum voluntatem dei ambulastis. Horrendum in exito apparebit vobis dominus, quoniam iudicium durissimum in his, qui praesunt, fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes enim potenter tormenta patiuntur. Non enim mensuram et personam cuiusquam dominus respicit, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et offitio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus domini copiosioribus exemplis qualibet exagene vestrum animum onorare. Quare, quia deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui ad vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, ||fol. 165v|| operibus misericordię ceterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et inmitandi sitis. Verum quod vos, si hec vobis celitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda ammonere, immo ammonendo exigere a vobis quomodo debueramus, vos e contraria propter divinam amorem et honorem et ammonendo nos ad potiora provocatis et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curetis. Proinde humilimis spetialiter pietati vestre suggerimus, ut bonum, quod cepistis, deo oppitulante indesinenter perficere non gravemini et adinplendis operibus iustitię et pietatis ac misericordie nullatenus deficiatis: quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus praemium aeterne vite datur. Et iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestre suppliciter suggerimus, ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis dei constituendis magnum studium atque solertissimam adhibeatis curam. Quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio Cristiana in multis labefactando dampna detrimenti sui patietur, et animę eorum, quod non obtamus, periculum generabitur.
Similiter deposcimus ut abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis sepe est ammonitum et per divinam auctoritatem crebru manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus nostris et vestris et reipublice ministris, qui vice nostra populum dei regere, gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis semper illud adtendentes [x], quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquid, de omni populo viros potentes et timentes dominum, quibus sit veritas, et qui detestentur avaritiam, et constituite ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referent ad vos, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceritis, implebis imperium domini, et praecepta eius poteri sustentare. Unde et in libro deuteronomi: Iudices, inquid, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas dominus deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut iudicent populum omni tempore iusto iudicio, nec i aliquam partem declinant. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus ||fol. 166r|| sustinere vos, quoniam dominus deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stelle celi plurime. Dominus deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia, et faciet vobis, sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribus vestris. Sed et in libro Paralpomenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terre in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iudicibus: Videte aut, quid facitis. Non enim hominis exercetis iudicium, sed domini; et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud dominum deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido numerum. Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam clementiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra piętas sollertissimam vigilantiam adhibeat, quatinus consiliarii et dignitatis nostre ministri custodesque anime nostre et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus [y] bone oppinionis condimentum, caritatem, pacem atque concordiam omni simulatione et calliditate postposita ad invicem habeant; ut secundum dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri [z] vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consolarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et inmitabilis existat, et fame suae bone oppinionis sive aliis imperii vestri subiectis, sive exteras nationes habundantissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordie dirimende et omnis malitiae imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut, quod in aliis obsecrando ammonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina piętas largire voluit, in timore dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et faciatis, et ut in mutue dilectionis caritate fraternitatis amore atque unianimitatis concordie vicissim consistant, sedula ammonitione insistis; et ne illicitis actibus creatoris sui offensam incurrant, provida sollertique circumspectione nihilhominus invigilętis; adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos perfectos opere interius et exterius, sed etiam et sermone efficeret et eorum corda per sacrifitii oblatione mundaret. Adtendite etiam David instruente Salomonem filium suum, de quo in libro Paralipomenon primo legitur: ||fol. 166v|| Ego, inquid, ingrediar viam universe terre. Confortare et esto vir fortis et observa custodias domini dei tui, et ambules in viis eius, et custodias cerimonia eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moisi. Et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam, quod in Tobi legitur: Cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua et genuit ex ea filium nomen suum inponens eum, quem ab infantia timere deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item in eodem alloquens itaque filium suum, omnibus, inquid, diebus vite tuae habeto deum in mente, et cave, ne aliquado peccato consentias et praetermittas praecepta dei nostri. Ex substantia tua fac elemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat, ut nec a te avertatur facies domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cetera. Item paulo post: Adtende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in corde tuo dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic deo, et pete hab eo, ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo, filii, patrem vestrum, servite domino in veritate, et inquirite, ut faciatis, que sunt placita illi; et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et elemosinas, et ut sint memores dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtu sua. His omnibus praelibatis notescimus vobis, quod ea, que in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quod a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina actoritas doceat, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte dimissum sit, ut non teneatur, fatemur, quia in his capitulis, que superius continentur [a], necnon et in his, que praesenti anno conscribi et per missos nostros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt, que a pastoribus [b] ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo actenus extiterunt, et aliter, quam divina auctoritas se habeat, in eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis ammonitio effectum deo operante per vestrum bonum studium abhinc obtinuerit, credimus, quod multa, que a multis aliter, quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, que non detinebant, corrigantur. Nam et illud, quod in eisdem capitulis continetur, ut manifestum fieret, que causa id efficerint, ut sacerdotes et principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebatur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id, quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus secus, quam auctoritas divina se habeat, ||fol. 167r|| in causas ecclesiasticas prosiluerit et sacerdotes partim neglegentia, partim ignorantia cupiditatem secularibus negotiis et sollicitudinibus, ultra quam debuerant, se occupaverunt et hac occasione aliter, quam divina auctoritas doceat, in utroque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia deo miserante a progenitoribus et genitore nostro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, que ammonemus, prosperum successum habuerint, credimus, quod ad perfectionis statutum vestra intentio nostraque devotio deo cooperante pervenire possit. Verumtamen, quia novimus statum [c] huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatum esse et a prudentissimis sanctisque prodecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter hoc, que suo tempore dici possunt, et pondus tante considerationis parvitatis nostrę vires excessit, quoniam nec [d] otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempori vite comite, si deus ita annuerit, tractanda et consideranda distulimus, quoniam ante considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio principum et multitudinem atque dovotionem, necnon et studio sacerdotum et obedientia et concordia populi et congruentia populi vel loci temporisque spatio. Porro de episcopali libertate, quam deo annuente vestroque amminiculo suffragrante adipisci ad dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque reservanda et vobis referenda reservavimus, quatinus ita sit, ut et nosmeipsos salvare populoque nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium dedebitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionum novimus res ecclęsiaę fidelium esse vota, pretia peccatorum et patrimonium pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante conferre optamus; tamen ut ab ecclesiasticis de non videndis [e] rebus ecclesiae suspitionem dudum conceptam penitus ammoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostra vel progeniorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam pentus divisionem aut iacturam patiatur.
Sacrarum canonum non ignorati nolumus, ut in dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore; assensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem clerici et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob vite meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse praevaleant.
Quia vero canonica propter professione a multis, partim ignorantię, partim desidia dehonestabatur, opere pretium duximus deo annuente apud sacrum conventum, ut [f] ex dictis sanctorum patrum velud ex diversis quosdam vernantes flusculos carpendo tractando in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere et canonicis et sanctimonialibus servandam, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam ille sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a canonicis, sive a sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. Sed et de ecclesiarum honore, quomodo adiuvante deo, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subtis annotatis capitulis insertum esse dinoscitur.
De episcopis [g] in Langobardia constitutis, quia ab his, quos ordinabant, sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est, ne ulterius fiat; quia iuxta sacros canones utrique a gradu proprio talia facientes abici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptis, necnon [h] et de ecclesiis, que inter choheredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, seu de his ecclesiis, que nimium rebus propriis sunt atenuate, vel certe de his rebus, que nuper necessitate compellente a nonnullis ecclesiis sunt ablate, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis, sive in publicis rebus emendatione digna, que pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec domino favente in consultam fidelium facultas fide nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus.
Monachorum siquidem causa, qualiter deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis eligendi abbatis licentiam dederimus, et qualiter deo opitulante quiete vivere propositumque suum indefesse custodire valeant, ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus, et apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus.
Si quis de alio crismate quam de illo novo, quod proprii largitione vel concessione accipit, baptizare, nisi praeoccupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se sue dampnationis protulis sententiam manifestatur.
Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem reptam aliquid ulterius discutit [i], mendatium querit. Idcirco omnibus caute agendum est.
Ut nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiatur, que legibus non continentur, vel que hibite esse noscuntur.
Querendum est in iudicio, cuius sit conversationi his, qui accusat, et his, qui accusatur.
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, quia Christiane religionis et nominis dignitatem generaliter neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Omne pactum posteriori dissolvitur pactu. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non esse credendum.
Ita consulendum est fratribus, ut non videamus destruere, quod ędificatum est. Si enim, quod ędificavi, destruo, praevaricatorem me constituo.
Clerici, qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio penitentiae contradantur.
Lex imperatorum non est super legem dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea, que sacerdotibus ad consilium accipiendum ||fol. 168v|| deumque placitum, sit deo frequenter in oratione facienda.
Spiritualis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino abstineat se homo ab uxoribus [m].
Si quis erga episcopum vel actores aecclesię quamlibet querelam habere iustam crediderit, non primates aut alios audeat iudices, priusquam ipsos conveniant familialiter, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem non egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur tamquam apostolorum patrumque aliorum contempnentes, de quibus ait propheta: Erunt, quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a deo esse conlatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu ac cummunione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus fuerunt constituti.
Si quis iudicem pro quibuscumque adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Cristiano. Quia unum patrem habemus in celis et unam matrem ecclesiam, unam fidem, unum baptisma, ideo una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram hereditatem regni celestis cupimus pervenire: quia non est dissensionis [n] deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur.
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesias praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicorum auctoritate. Volumus, ut et laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orfanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christiaanitate servandam. Et episcopi consentientes sint episcopis aliis, sint et comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium neque periurium lex iusta in aliquo depravetur.
||fol. 169r||Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et ipsa sancta oratoria vel divina misteria conturbaverit, vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, capitali periculo subiaceat et tormentis multis deputetur.
Ammonemus atque praecipimus, ut decimas deo omnino dare non neglegantur, quam deus ipse dare sibi constituit: quia timendum est, ut, quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte ei deus per peccatum suum auferat necessaria.
Reum confugientem ad aecclesiam nemo abstraere audeat neque inde donare ad pęnam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant, quod inique fecerunt.
Si quiscumque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognitione discesserit, hereditas eius ad ecclesiam, ubi serviunt, devolvantur. Similiter de sanctis monialibus.
Precipimus, ut in ecclesiis aut in domibus aeclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.
Quicumque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesia restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino [p] adiuvent, annonas et decimas reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honore contempserint, curiali conditione cum suis facultatibus subbiciatur.
Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammonetur populum Christianum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerint, excommunicandos esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel redditum ecclesiarum numerus demonstretur.
Precipimus, ut unusquisque compater vel proximi spirituales filios suo catholice instruant.
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias omnino agere contradicimus, ||fol. 169v|| quod ubicumque vitandum est.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus sit.
Ut episcopi abbates ioca turpia facere non permittant; sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant et lectione divina ibi recitetur, et sumant cibum cum benedictione et laudent deum secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude dei facite.
Ut episcopi iudices iudicia iusta discernant. Quia sunt quedam modo iudicanda, quedam vero dei iudicio reservanda. Scriptum est enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a deo. Et illud memores sint: In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis prestentur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus succedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant, qualiter deo militare animasque eorum melius valeant custodire; ne propter aliquam necessitatem occasionem querant invagandi et inter ipsos propter hoc locus detur temptando diabolo.
Ut vidue non sint in delitiis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, sicut decet.
Clericus vel monachus neque exauctor [q] publicarum, neque conductor aut vectigalium vel curationis domus vel procurator litis vel fideiusor in talibus causis fiat.
Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eius ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesiae suę eas vindicare [r] sancimus. Si vero clerici ibi hoc fecerint, penam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesiam vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel aministratores eius vel adversus eas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro debito publice vel exactione crediderit vel fideiusores receperit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Ut, si quilibet hominum res ecclesie per mendacia vel malo ingenio in precariam ||fol. 170r|| sibi adquirere et habere voluerit et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris ęcclesię delata fuerint, ipsa ecclesia res suas, que ei mendaciter abstracte fuerunt, pleniter absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero, qui res suas per eandem mendatia propter cupiditatem ipsius precarie eidem ęcclesię tradidit, simili modo in suam recipiat donationem.
Penitentiam agere iuxta antiquam et canonicam institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur; ut a deo in perpetuum impetretur adiutorium, qualiter, si quis publice peccat, publice multetur penitentia; ut secundum ordinem canonum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.
Si episcopus, presbiter, diaconus aut subdiaconus ad tutelam vel curationem vocati fuerint, tantum munus administrationis in hoc conceditur suscipere; si tamen intra IIII.or menses conpetentem iudicem in scriptis manifestaverit, quod huiusmodi manus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiudicium non patiatur.
Prolatum ad nos est, quod inter heredes ęcclesię in rebus propriis constitute dividantur et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris IIII.or partes fiant et singule partes singulos habeant presbiteros. Sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi ęcclesię inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint et simultates inter eos surrexerint, per quas sacerdos suo ibi officio canonice fungi non possit, praecipiatur ab episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum sollempnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi agere possit.
Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere: qui ab his vel amplius baptizatus aut confirmatus, non seculo, sed soli domino sub habitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludens vel spectaculis attendens per III. annos a sacro ministerio prohibeatur, et si dignam penitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legitima servorum matrimonia potestiva quadam praesumptione dirimantur non adtendentes illud in evvangelium: Quod deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant; sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniunctio fuit et per voluntatem dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere prospeximus, quod quidam confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, sollerti indignatione debent inquiri ipsi peccata, ut ex utrisque plena sit confessio; scilicet ut et ea confiteatur, que per corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de hocto principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat; quia autem cogitatione, aut, quod est gravius, opere, eorum instinctu peccavit: Odium etenim, invidia, superbia vel certe huiusmodi animę pestes tanto periculosius ledunt, quanto subtilius serpunt.
Nullus sub Romana ditione constitutę ęcclesię vel synochiae vel monasterii rectoresque earum rem immobilem nequaquam liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque reddituri obligare. Alienatio est venditio, donatio, permutatio, emphiteoseos perpetuum contractum. Et omnes omnino se ab huiuscemodi alienatione se abstineat. Tabelli vero, qui talia instrumentam conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero iudices, qui talia strumenta censerint [u], et dignitatem et facultates ammittant.
Quidam deo solummodo confiteri peccata debere dicunt, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sancta fit ecclesiam, ut dumtaxat, ut et deo, qui remissionem peccatorum confiteamur, peccata nostra et cum David dicamus: delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me iniustitiam meam domino; et tu remissisti iniquitatem peccati mei. Et secundum apostoli institutionem confiteamur altererutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemini. ||fol. 171r|| Confessio itaque, que deo fit, purgat peccata. Ea vero, que sacerdotis fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata. Deus namque salutis et sanitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet suę potentiae invisibili administratione, plerumque mendicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud deum et in omnibus iudiciis cavenda est, multo magis in hoc penitentiae iuditio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum unquam ad gratia aut hodio alicuius persone secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem ecclesiasticamque consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo dicitur: Qui corporibus medicinam inferre conantur, nequaquam propter personam cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio aut ferro aut duris aliis quibuslibet parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici existunt. Neque pensanda est penitentia quantitate temporis, sed ardore mentis et et mortificatione corporis. Cor autem contritum et humiliatum deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel castimoniale feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiunt et profecti Romani et praetores populi et provintiarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus, XII. libras auri pena multetur. Si exsecutorum in catenis ecclesiarum recludatur, penas luitur et officium perdat.
Multi, quod non sine dolore dicendum est, in penitentia non tam pecca remissionem quam temporis constitutionem expectant expletionem. Et carnium esus et vinum eis interdictum est, mutata non voluntate, sed eiusdem cibi aut potus perceptione in tantum deliciis suis indulgent, ut delitiosus his interdictis aliorum ciborum vel potum appetitu vivere cognoscantur. Spirituali autem abstinentia, que in penitentibus potissimum [v] vigere debet, et quorundam ciborum ac potium perceptiones et desiderium fugere debet. Ille, inquam, ille magis parsimonię servire debet, censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praeter eundem [w] putamus, quod ||fol. 171v|| quidam de industria peccantes propter elemosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Elemosina enim extinguit peccata iuxta illud: Ignis ardens multum aqua extinguitur, elemosina vero pecata extinguitur. Sed ea, que aut necessitate aut casu aut qualibet fiunt [x] necessitate seu fragilitate. Eea vero, que ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut elemosinis redimantur, nequaquam eis redimi possunt: quia, qui hoc perpetrant, videntur deum mercede conducere, ut eis inpune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elemosinam faciat; sed ideo elemosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim corpusque libido traxit ad culpam, afflictio et contrictio debet reducere [y] ad veniam.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterium introduxit, et que non introduxit, domino monasterii sit, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantia eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem penitentiae peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionum aut per sanctarum scripturarum auctoritatem aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum, inponi debet repudiatis ac penitus eliminatis libellis, quos penitentiales vocant; quorum sunt certi errores, incerti errores; de quibus dici potest: Mortificabant animas suas, que non moriebantur, et vivificabant animas, que non videbant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos inponunt pęnitentię modos, consulunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubitu manus et faciant cerei alia sub capite universe etatis ad capiendas animas.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate et, quod est gravius, ducti cupiditate presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum ecclesias dant vel auferunt. Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero ecclesiam det. Quam si iuste adeptus fuerit, hanc non, nisi culpam suam, coram episcopo canonica severitate amittant.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse, et multos ||fol. 172r|| neglegentes absque dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinant. Quorum ordinationem plerum in sismoniacam incidit heresim, et multis erroribus subiacet. Modis omnibus irritam fieri debere omnes uno condecrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio addiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praesens provintię eum teneat, et taxeotas vel curię suę cumnumeretur.
In cena domini a quibusdam perceptio eucaristia neglegitur. Que quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus, exceptis, quibus pro gravioribus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominicis sacramentis reconciliat.
Secundum beati Iacobi apostoli documentum, cui etiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis. Inducat presbiteros ęcclesię, et orent super eum ungentes eum oleo sancto in nomine domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum dominus. Et si in peccatis sit, dimittuntur ei. Non est itaque parvipendenda huiuscemodi medicina, que anima corporisque medetur languoribus.
Sponsus vel sponsa intraverit monasterium, id, quod arrarum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis et quo apparatu missarum sollemnia, exceptis [z] basilicis, celebrari debeant, que in concilio Laodicensi ita scribitur: Que non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Quecumque aurium et ad oculorum pertinent illecebras, unde vigor anime molliri posse credatur, unde aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus dei sacerdotes se abstinere debent: quia per aurium oculorumque [a] inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentiam iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotalibus effugienda praedicare debent.
Nemo aecclesiam aedifficet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, que edificare vult, ad luminaria et custodiam et stipendia custodum et facta donatione, sic domum ędificet.
||fol. 172v||Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet inter se ludis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbiteri quoque et diac in omnibus bonorum operum exibitionibus sui episcopis vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, que episcopo ordinata sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen in eo sacris missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc cognovit et non prohibuit, libram auri multabitur.
Episcopi quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant [b], et res ecclesiasticas ecclesiis collectas cauta circumspectione dispensent, quasi dei ministri, non quasi turpis [c] lucri gratia sectatores, illisque ita utantur, ut non propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Licitum sit episcopis praesentibus presbiteris et diaconibus de thesauro ecclesie familię et pauperibus eiusdem ecclesie secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.
Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius ecclesie, ubi serviunt, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vindicetur.
Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, trigesimum aetatis annum. Sed priusquam ad considerationem presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia officium suum. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parrochiam suam diligenter perscrutentur, ne aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam commigrans officium celebrare praesumat sine litteris commendaticiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vendicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subbiciantur. Quod si hec mulier non consensit, cum suis rebus monasterio cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si mu||fol. 173r||lier intra annum post annum cognitum tale scelus a religiosis lacis non vindicentur, comes primitarum haec nostro fisco addicat. Si vero praesens provintię vindicta tali criminum inponi neglexerit, cingulo careat, et V. libras auri fisci viribus dare compellatur.
De titulo minori ad maiorem transire nulli licitum sit, sed in eo permaneat, at quem ordinatus est. Quod si inventum fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, qua et episcopus de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Ut decime, que singulis dabuntur ecclesiis, per consultu episcoporum a presbiteris ad usum ęcclesię et pauperum summa diligentia dispensentur.
Si quis colibet modo blasfemia in deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo supplicio subbiciatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter coerceatur. Si praefectus urbis haec punire neglexerit, post dei iudicium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes vidue cito nequaquam velentur, usque dum probetur illarum religio et bona ab eis nota sit conversatio; ne forte de eisdem dici possit apostolo: Que autem in delicio, viventes mortue sunt.
Comitibus, iudicibus, reliquo populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et obedientes propter dei amorem suisque gradus honorem. Semper ab eis, ut illi, qui erant consilium, illorumque salubria non spenant monita, sed intenta cordis aure audient. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant honorifice, et sic se mutuis studeant sublevare consolationibus.
Si heredes iussa testatoris [e] non impleverint, ab episcopo loci illius omnes res, que his relicta est, auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti impleantur.
Summopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere: quoniam multi sunt, qui periurare pro nihilo ducunt in tantum, ut pro unius diei sacietatem aut quolibet parvo pretio ad iuramen conduci possunt animasque suas periurio perdere. Testimonium admittendi tales nequaquam sunt, quia minime periurio formidaverunt. Et haec non tantum, quod non solum illi, qui periurat, sed etiam qui periuris consentiunt, simili plectendi sunt damnatione.
Nullus Christianus pro quolibet placito vel iudicio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate testante scriptura, que ait: Munera excecant oculos sapientium et subvertunt verba iustorum.
Non liceat Christianis Iudeorum neque paganorum vel ereticorum res inphiteoseos vel conductionis titulo hereditare, neque suorum similiter eos accomodare. [f]
Incestuosi, parricide et homicide puniantur, ut supra scriptum est.
Omnes homines ammonemus ne per singula verba, quasi ad confirmationem suae adsertionis, nomen domini in vanum adsumant, quod ipse dominus interdicit faciendum, ubi ait: non adsumas nomen dei tui in vanum. In vanum etenim domini adsumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult, ut sibi alio credatur, deum omnipotentem testem rei, de qua agit, invocat eumque sibi ita esse adiutores, sicut ea, que vera sunt, loquitur. Nam et ipse dominus in evvangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti, Nolite, inquid, iurare omnino neque per celum, neque per terram, neque per caput tuum. Et cetera.
Ut laici omnino a presbiteris non audeant munera exigere propter commendationem ęcclesię: quia propter cupiditatem plerumque a laicis talibus ęcclesię dantur, qui peragendum sacerdotale officium indigni sunt.
fehlt
fehlt
Ut presbiteri sub sigillo custodiant crisma, et nulli sup predium textu medicine vel cuiuslibet rei donare praesumat. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis, nisi a sacerdotibus contingi debet. Qud si fecerint [k], honore priventur. [l]
[m]Placuit, ut, si quecum persona contra episcopum vel auctores ęcclesię se proprium ||fol. 174r|| crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus eas sanare debeat, que in querimoniam deducuntur. Quam rem si deferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis, et reliqua.
Ut nullus episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud semper summos primates.
Placuit, ut accusato, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare: quia non oportet negari indigentiam roganti.
Ut provintialis synodus retractetur per vicarios urbis Romę.
De his, qui accusatione maioris natu veniunt, placuit, ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quando in causa capitali vel in causa cstatis interpellatum fuerit, non procuratores, sed per ipsos est agendum.
Placuit, ut a quibuscumque iudiciis ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas [q], fuerit provocatum, audientia non negetur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovintialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod irritum egerit, habeatur et vacuum. Sed quicquid de conprovintialium episcoporum causis suarumque ęcclęsiarum et clericorum atque secularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovintialium agatur pontificum, non aliqui dominationis factu, sed humillima et concordia ministratione, sicut dominus iat: Non veni ministrare, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovintiales episcopi cum eius consolio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iusta sanctorum constita patrum; ut uno animo, uno ore, conditer sancta glorifietur trinitas in secula.
Sanctus synodus Romana dixit: Haec sunt, que deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclęsiam et in ecclesiasticos indifferenter seviunt ||fol. 174v|| viros, conservare firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, ut ipsam causam emendare debeat et corrigere noluerit, non olim, sed tunc ad summos primates causa eius canonice deferatur; qui in congruo loco infra ipsam provintiam temporum in canonibus praefixo Nicenis concilium canonice convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provintię episcopis in ea audiatur: in quam et ipse canonice convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit; qui ultra provntiae terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus aut, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede proprio eiectus [r] aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam in pristinum restituatur honorem et sua omnia, quę ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redi non [ab hier Ad4.47] audeant vel audiant esse in aliquibus gratias, dona virtutesque, ipsi tales esse desiderant et fidem, vitam atque industriam eorum, per que illa meruerunt, nituntur imitari, ut possunt ea quoque, que bona emulatione sunt digna, consequi magis querentes spiritualia quam carnalia, ut perseveranti gradum ad finem boni operis pervenire possint. Augustinus in libro VII.mo de agone Christiannorum hanc sententiam interpretens ait: Immittatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intellegendum etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius immitatorem esse profitetur. Immitemur et nos illum, sicut ortatur, et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christianus fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Alia rationem ortatur dicens: Estote imitatores dei, sicut filii carissimi, iam vero demonstrans, qui nihil hanc inmitationem pariat, quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat atque universis titulo provideat, adiunxit: Ambulate in caritate in deo. Cum dixisset [s], imitatores mei estote, continuo de caritate deseruit, qui haec praecipua virtus homines deo proximos facit.
In omnibus igitur, quantum humana peromittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divine scripture doctrina et documenta sanctorum patrum, ut nihil sine licentia episcopi sui faciant vel magistri eorum composite agere praesumant.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione vel penitentia biennii reatum sanguis emundabit.
||fol. 175r||Placuit, ut, sicut plerumque fit, quicumque hodio aut longinquo inter se lite discesserint, ad pacem diurnam intentione nequiverint, a civitatis [t] primatus sacerdotibus arguatur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ecclesiae cetu iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intrat in ecclesiam dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis misteriis declinat constitutam regulam discipline, istum talem proiciendum de ecclesie chatholice esse decrevimus, donec penitentiam agat et ostendat fructum penitentię suę, ut pos possit communione percepta indulgentiam promereri.
De clericis vel laicis a communione submotis ab aliis non recipiendis episcopis.
Non oportet clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia iudicia convolare.
Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse dampnationem in se protulut.
Si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Multi contra canonum instituta, si ecclesias, quas haedificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ęcclesię contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
De his, que parrochiis in terris, in vineis, mancipiis atque peculiis quecumque a [u] fidelibus obtulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. De his tamen, que in alterio accesserint, tertia fideliter episcopis deferantur.
Quod in unaquaque ecclesia, cui episcopus praeest, IIII.or tam de rebus, quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones; ut episcopi, alia clericorum, tertia pauperum et quarta fabricis ecclesiasticis adplicetur.
Ut, si quis anathematis [v] penam parvi duxerit, etiam documento, quo se putant praedium possidere, frustretur. ||fol. 175v|| Liceatque cuilibet ecclesiastice persone vocem contradictionis afferre et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere.
Ut laici conteptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur.
Cum ad celebrandas missas in dei nomine convenitur, populus non ante discedat, quam misse sollempnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ecclesia facientem, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Si quis eorum, qui continentie student, absque corporea tradita in commune ieiunent et ab ecclesia custodita superbiendo dissolvit stimumulo sue cogitationis inpulsus, anathema sit.
Item placuit, ut etiam per sollemnissimos pascales dies sacramen corporis et sanguinis domini caticuminis non detur, nisi solitum salis: quod si fideles [x] per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos oportet mutare. Que forma etiam publice penitentibus omnino sequenda es.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormento lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Nicene sinodi statuta serventur, que de praevaricatoribus constituta esse noscuntur; id est, ut annis septem inter caticuminos orent et duobus inter catholicos; et praeterea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharistia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem episcopi ad secularem fortasse confugerit et his, ad quem recurrit, solatium defensionem impenderit, cum eodem de ecclesie communione pellatur.
Clericos scuriles et verbis turpibus ioculares ab officio detraendos.
Ut accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut impditioditione Romanum audire pontificem. Et dum iterato iudicio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut dignitate; quoniam dudum a sanctis patribus statum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi, et alibi: Adimi nullus episcopo episcopatum, antequam causa eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus episcopus a cumprovincialibus in aliqua causa licentiam appellat et adeat apostolice sedis pontificem; quia aut per se aut per vicarios suos eius retractare negotium procuret. Et dum ita rato iudicio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus: quoniam, quamquam provincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsultu Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso domino dictum est: Quecumque ligaveritis super terram, erunt ligata et in celis; et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo.
Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causi, quotiescumque necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas, episcoporum iudicia antiqua apostolorum eorumque successores atque canonum auctoritas reservavit. Quo culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem sedis pape fieri placuerit; canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nihil decerni pontifice nec ad sinodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsultu praesumptum fuerit, viribus carere.
Causa Lupicini episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audire; cui multum et sepius postulanti communionem hac ratione reddidimus, quoniam ad nostram iudicium provocato inmerito eum pendente negotio ac communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam illud est, quod huic tempore vel temere ordinatus esse cognoscitur; qui non debuit ordinari, antequam Lupianus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iuste possit subiacere senten; ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ad ecclesiastica exigit, his, qui consecrabatur acciperet. Si qua puero alia merserit causa, que ad statum ecclesiarum, ad concordiam pertinet sacerdotum, illic op timorem domini volumus, ut modo ventilentur, et de componend atque compositis omnibus ad nos relatio plena emutatur; ut ea, quę iuxta aecclesiasticum morem iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque roborentur. Ex his enim possumus agnoscere, qualiter de ceteris agatur, qualiter nos nil contra statuta maiorum egisse peniteat.
Imperator Valentianus, Theodosius et Archadius una cum decreto episcoporum Traciano praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii [y] aliquid differendi patescat occasio. Et si quis post haec usa gravi atque dampnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit vel insistere motum pestifere perseverationis audebit, competenti pęna et digno supplicio coerceatur. Data XVI. Kal. Iul. Theodosio Augusto bis, et qui negotio consentiunt.
Illud, quod nobis propter inprobitatem quorundam monachorum verbo mandasta, specialiter praedictorum parum statuta firmata, statuimus, ut post domini sacerdotes, ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiulibet sententia nomine glorietur.
Delator si quis extiterit fidelis et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum non in finem accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium accipere poterit communionem. Si catecuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et si emendaverit vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
De praesidibus, qui fideles ad praesidatum praesiliunt, ita placuit, ut, cum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, id est, communicatores; ita tamen, ut, in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis agatur; ut, cum receperint contra disciplinam agere, tum demum a communione excludantur et de his, qui rempublicam agere volunt.
Cassianus Velenensis episcopus dixit: Statuit gravitas vestra, ut unusquisque episcopus, presbiter aut diaconus sive laicus non communicet, nisi in sua plebe.
Si quis secularium tam maioris ordinis, quam et inferioris peccatum [a] egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distullerit, tam divisus ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod in lite commisit, emendet ac reatum ||fol. 177r|| suum usque ad satisfactionem canice deluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesieque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eadem satisfactione emendatis episcopo canonicę reddatur.
Ut honor et pax atque iustitia sanctę dei ęcclesię et servorum eius inlesus ab omnibus conservetur.
Ut dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.
Ut episcopi et comites concordes sint. Et comites eorumque ministri episcopis atque eorum ministris in omnibus adiutores existant.
Ut incendium vel rapinam in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nullus sua auferre audeat, nisi gratis tribuantur aut iusto consensu exigantur.
Ut pax in nostro regno secundum morum parentum nostrorum omnibus conservetur.
Ut puellam virginem vel viduam nullus rapiat nec facere volentibus consentiat.
Ut ex his singulis bannus noster persolvatur, si a quoquam frustrata hec fecerunt; et fideiusores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta Romanam legem hec corrigant.
Ministri autem altaris domini vel monachi nobis placuit, ut a negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia secularia. De his tamen pacca perstrincximus, que pertinent ad nos. Omnis libido, non solum in inmunditia cordis, sed etiam in omni carnali concupiscentia, quicquid iusto plus appetit homo, turpe lucrum dicitur. Munera iniuste accipere vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestum pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare, excepta defensione orphanorum aut viduarum, conductores autem, procuratores esse secularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorum esse vel iocum seculari diligere, alios amare, ornamentum inconveniens proposito suo querere, in deliciis vivere vel gulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere - non tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legimus sanctos apostolos negotiasse [b], et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotia monasterii transeat -, canes et aves sequi ad venandum, in omnibus quelibet sic causis ||fol. 177v|| superfluis esse. Ecce talia et his similia ministris altaris domini, necnon et monachis [c] omnino contradicimus; de quibus dicit apostolus: Nemo militans deo implicat se negotiis secularibus.
Apostolus ait: Imitatores mei estote, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in celis est. Sicut Ieronimus in epistola ad Galathas: Aemulantur autem bene quicumque vi [ab hier Ad4.17] grentur nec convocari nec iudicare poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam intergerrime omnia, que per suggestiones inimicorum suorum admiserant, potestati eius ab honorabili concilio reintegrentur, et praesul, ut prius statui, pristino reddantur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis tunc canonice convocatis ad tempus sinodo in legitima et canica veniat ad causam. Et si ita iusta videtur, accusantium propositionibus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest. Quod si egrotans fuerit episcopus aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat. Ne a communione suspendatur, cui crimen detinuerit, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicium die statuta litteris evocatus minime occurrerit; hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas, infra spatium duorum vel trium mensium et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si extra que parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audiri non debet, querendum est in iudicio, cuius sint conversationis et fidei adque suspitionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant: qui ad hoc admitmitti non debent, nisi bone conversationis et recte fidei viri, et qui omni suspicione careant, et bone vite clareant neque infames existant. Quod ipsi accusatorum persone in iudicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi propriis causas, non tamen criminales vel ecclesiasticas, obicerint. Infamis enim perso nec procurator [d] potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente parte alia iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare aut accusari potest, nec afinis testis admitti. ||fol. 178r|| Neminem ergo exiberi de provintia ad provintiam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatum, id est, autor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appelletionis exibeat, quam nullum oportet negari.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia, a qua consistit ille, qui pulsatur, suas exerrat actionis; nec estimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus: quia indignum est, ut ab exteris iudicetur, qui provintiales electos debet habere iudices.
Nullus metropolitanorum episcoporum absque ceterorum omnium conprovintialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum; quia irrite erunt. Immo et suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum: quia rrita erit sententia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.
Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, omnes actus hominis debet praecedere; quia dubius in fide infidelis est. Nec eis omnino est credendum, qui veritatis fidem ignorat, non recte conversationis vitam ducit; qui tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Deo suspitio eorum discutienda est et corrigenda.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non adsciscunt, et nos submovemus.
Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare: quia, sicut irrita erit eius ordinatio, et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri. Nam qui eum ordinari non popotuit, nec iudicare ullanus poterit.
Nullus episcopus, nisi canonice vocatus et in legitima sinodo tempore apostolica auctoritate covocata, cuius possione domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum ||fol. 178v|| decretis multiplicentur privata tradita potestas, super quibuslibet criminibus pulsatus, id est, iudicetur, audiatur vel imperetur. Sin aliter praesumtus a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur, quod egerint; nec inter haecclesiasticas ullo modo reputabitur, nec ullas habebit vires, quicquid ei obviaverit: quoniam eadem sedem, sed detestantis veritatis voce, primum primatum obtinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet; que etiam capud est omnium ecclesiarum, a qua omnes sumpsere originem. Primatum enim non sinodalibus aut aliquibus commentis [f] meruit institutis, sed domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo ecclesiam meam. Et reliqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.
Si quis putaverit se proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Costantinopolitano civitatis sedem agat iudicium. Et reliqua.
Accusationis ordinem dudum canonicis institutum decretis servare iudicemus; ut, si forte aliquis clericorum in civili aut criminali causa pulsatur vel in discrimine capitis acersitur, non statim reus extimetur, quia accusari potuit, ne subiecta innocentiam faciamus. Sed, quisquis ille est, qui crimen intendit, in iudicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi. Calumpniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Placuit, ut, si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerat.
Clerici inter epulas cantantes supradicte vindicte severitate coerceantur.
Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum [g]. Si perstiterit in vitio, excommunicandum.
Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam manducare, id tertiam horam inire convivia, neque aliquando clericos, nisi [h] imno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori deo referre.
||fol. 179r||Numidius episcopus Maxillitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri, qui aut ignorantes simpliciter au dissimulantes audaciter praesente et inconsultu episcopo cum pluris in domiciliis agunt ad agendam, que discipline incongruum esse cognoscitur sanctitas vestra. Genidius episcopus dixit: Fratres et coepiscopi nostri digne suggestione tuae respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbiter inconsultu episcopo agenda in quolibet loco voluit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Benedictionem super plebem in ecclesia fundere aut penitentiam dare presbitero penitus non licebit.
Quod non sit permitendum turbis electionum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Placuit, ut, quicumque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiarum non obtemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesia promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.
Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sunt. Et paulo post infert et dicit: Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et dominus in lege divina ait: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudine eius. Nec accedat ad uxorem eius, qui sibi adfinitate coniungitur. Nullus autem certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi sceleratis nuptiis desiderat copulari.
In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continetur, ultra quos affinitas non invenitur nec successio potest amplius praerogari.
Progeniem suam unumquemque usque ad ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquitate, quo ad huius copule non accedere sotietatem.
Incestis coniunctionibus in his prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo coniugio nomine praevalendos sancimus. Sed quibus inlicita coniunctio interdicitur, nisi hi sunt, quos sanctorum patrum ||fol. 179v|| decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugio libertatem.
Ut per sollempnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur nec eis, qui a liminibus aecclesie sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui pupblicam gerunt penitentiam, nisi bedictionem salis.
Qui convivio solo gentilium aescis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari, ita ut deinceps ab idolothitis abstinentes, sacramentorum [i] Christi possint esse participes. Si autem idolis adoraverint, aut homicidiis perpetraverint, nequaquam communicare praesumant, ||fol. 180r|| fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam, non oportet admitti.
Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere. Et qui inventus fuerit, acrius corrigatur.
Ut mulieres monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.
Placuit, ut omnibus diebus post matutinos et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.
Placuit, ut hii, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violente inferunt mortem, nulla illis in oblacione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadeavera deducantur. Multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Multo magis dampnantur noxia verba loquentes. Otiosum quippe verbum est pro aut utilitate rectitudinis aut ratione iuste necessitatis caret, aut tamen in die iudicii de eo rationem reddantur.
Qui occiderit hominem, iuxta canonicam peniteat sanctionem, et ab ęcclesia prius proiciatur; ubi prostratus in terram in cinere et cilitio introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur. Et hoc usque ad satis fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit, cuius dictioni subsistit.
Quecumque pro sartatecti ecclesiis fuerint colligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servitium sanctorum secundum voluntatem conferentis ad se debeant revocare. Quod si aliquis hęc inde abstraxerit, rapuerit furatusve fuerit vel ea fraudaverit aut vastaverit seu quocumque momento alienaverit, sciat se esse canonice excommunicatum quoadusque ea, que abstulit, studeat reformare.
Ut nullus iudex nec presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem ęcclesię sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat.
Liberti quocumque ingeniorum a sacerdotibus defensentur, nec ad plulicam penitencia nullatenus revocentur.
||fol. 180v||Nulli ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatitis vestis facienda aut causa ordinandi domus extraneam mulierem in domo sua habere presumat.
Ut viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit delectatio tua, frater carissime, credo te nosse a sancto populo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olim esse dampnatas; quas et nos apostolica auctoritate dampnandas et a communione fidelium atque a liminibus ęcclesie arcendas fore censemus, usque obediant episcopis suis et ad bonum, que ceperunt, invitus aut voluntarie revertantur. De virginibus autem non veleatis, si deviaverint, a sancta memoria praedecessorore nostro papa Innocencio taliter decretum habemus: Ne vo quę necdum sacro velamine tecte, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velate non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto tempore penitencia est; quia sponsio earum a domino tenebatur. Si enim inter homines solet bonę fidei contractus nulla racione dissolvi, quanto magis ista pollititacio, quam cum deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetera. Nam si virgines nondum velate taliter penitentia publica puniuntur et accetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduę, que perfectioris [k] etatis et maturioris sapientie atque consilii existunt virorumque consorcio multotiens usę sunt et velari semper miserunt habitumque religionis assumpserunt et demum apostataverunt atque ad priorum votum sunt reversi, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ęcclesie et cetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminande et tu carceribus tradende; qualiter iuxta beatum apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem Satane, ut spiritus salvus sit in die domini. De talibus enim dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Lętabitur iustus, cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorum similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum, qui faciunt, sed etiam, qui facientibus consentiunt, rei sunt, dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris porcionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero persone indubitanter adultere esse manifestantur; quoniam relicto inmortali sponso ad interiorem ut canes ad proprium sunt reverse vomitum et a potestate facte illicita ac sacrilega se contagione pulluentes viri mortalibus se conglutinaverunt: que etiam iuxta eundem Paulum apostolum, eo pro viduitatis [l] propositum dimiserunt et fidem, quam cum deo pepigerunt, frangere pre||fol. 181r||sumpserunt atque primam fidem prevaricaverunt, sunt dampnande a nobisque et a vobis atque a relinquis nostri ordinis viris, ac singulis videlicet sua in ditiocese, a liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem, ut predictum est, sunt elimande. A talium autem consorcio et sociaetate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et illicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant, ut nullus Christianorum, nisi quibus proprius studio corrigenda iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus eciam, ut iamdictus sanctus praecepit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumpserit, pari cum eis excommunicacionis sentia feriatur.
Ut non presumant presbiteri decimas vendere, que in pauperum ecclesiarum usibus dantur, sicut actenus, mirabile dictu, in horreis veterate sunt ad thesaurorum cumulum, in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente abundaverint, ad sustentacionem pauperum parentur tali in tempore.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut presbiteri post ordinacionem sue paupertatis praedia comparantes, testamenta ecclesiis confirmentur. Sin aliter, ut fraudatores promoveantur.
Ut presbiteri singillatim vel singulatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant tractanda mysteria.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus suspendere horis propter admixtionem cibi.
Ut, sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum vel Christianorum.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ęcclesiis eiciunt et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerunt, ut bannum nostrum revvadiare cogantur et per fideiussores ad palacium nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat ita, ut illum bannum persolvat, aut aliam harmiscaram sustineat.
De ecclesiis, que inter coheredes divise sunt, consideratum est, quatinus, si secundum provinciam admonicionem episcopi ipsi cohedes eos voluerint ||fol. 181v|| tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde autferat. Et ubi ad nostrum beneficium ęcclesię pertinentes ita divisę inventę fuerint, ut describatur et nobis renuncietur.
De ęcclesiis destructis, ut episcopi et misi inquisicionem faciant, utrum per neglegenciam aut inpossibilitatem destructe sunt. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eas restaurare [m] debuerant. Si vero inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maiores magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
De uno manso ad ęcclesiam dato, de quo aliqui homini nostri contra statuta sibi servicium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerint, comes vel misi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his, qui annonis et decimis iam per multos annos aut ex parte aut ex tota dare neglexerint, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuncietur, pro quicumque hanc neglegenciam iteraverit, beneficium, unde hęc nonam et decimam persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memorię genitoris nostri in libro I.
Ut, qui ęcclesiarum beneficia habent, annonam et decimam ab eis ęcclesie, cuius res sunt, donent. Et qui tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum porcione proprio presbitero decimas donent. Item in capitulo nostro in libro II. capitula XXI. deadem re: de annonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonicionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter hec observentur, ordinavimus, volum atque iubemus, ut de omni collaborato et de vino et feno feliciter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate iuxta pro ei et illi, qui hoc persolvere debet, cumvenerit.
Quicumque decimam abstrahit de ęcclesia, ad quam per iusticiam dari debet, et eam praesumptioso vel propter munera aut amicitiam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, que populis [n] dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis conceptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad presenciam nostram venire conpellatur; ceteri vero distringantur, ut inventi ęcclesię restituant, qui voluntarię dare neglexerunt.
Quicumque de rebus ęcclesiarum, quas in beneficium habent, restauraciones earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis constitutu est, sic de illis impleatur, id est, in libro IIII. cap. XXXVIII. De opere namque et restauracione ęcclesiarum consideratum est, ut de frugibus terre et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter conservantur, ut presbiteri secundum praeceptum evangelicum, ubi ait: decimas do omnium quę possideo, et reliqua. De opere vero vel restauracione ęcclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc egerint, consideracionem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ęcclesiarum habere cognoscitur. Similiter et alii vassi nostri aut in commune tanti operis accipiant, quantum rerum ęcclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem [o], quam ipse tenet. Aut si inter eos cumvenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta ęstimacionem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector ęcclesię ad praedictam restaucionem operarios conducere et materiam ęmere possit. Et qui anonas [p] et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat.
De illis, qui agros dominicatos propterea neglexit excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvat, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipit, volumus, ut de tribus annis ipsam notam eum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palacium venere conpellatur.
De beneficiis destructis hoc observetur pro in capitulare priori continetur, id est, in libro IIII. cap. XXXVI.
Quicumque beneficium suum occasione proprii desertum habuerit, et intra annum, postquam ei a comite ||fol. 182v|| vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum non habuerit, ipsum beneficium ammittat.
Ut missi nostri, ubicumque malos scabinos inveniunt, eiciant et tocius populi consensu in locum eorum bonos eligant [q]. Et cum electi fuerint, iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant.
Ut in omni comitatu hi, qui meliores et veraciores inveniri possunt, eligantur a missi nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iusticias faciendas [r].
Volumus, ut, quicumque de scabinis deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, aut per fideiussores missus ad praesenciam nostram veniat. De cetero omnibus scabinis denuncietur, ne quis deinceps eciam iustum iudicium vendere praesumat.
Ut, ubi commutaciones tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et racionabiles atque uttiles ęcclesiis dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommode atque racionabiles facte sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque pro dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quelibet causa, que racionabile esse videntur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram noticiam perferatur.
Quicumque comprobatus fuerit de eo, quod scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad placitum nostrum venire conpellatur, ut ibi inquiratur cum delibus, quid faciendum sit.
De bonis denariis, quae populus recipere non vult, volumus, ut hoc observetur et teneatur, quod in proriori capitulare nostro conscriptum est, id est, in libro IIII. Quicumque liber homo vel in empcione vel in debit sollitione denarium numerum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est, LX. sol., componat. Si vero servi ęcclesiastiti aut fiscalini nostri aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, LX. ictibus vapulent. Et si auttores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi praesentari noluerint [s], praedictum bannum, id est, LX. sol., componant. Et ad hanc constitucionem nostram adimplendam episcopi et abbates sine reliqui, qui beneficia nostram habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitucionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram noticiam perferatur.
Collectę ad male faciendum fieri omnimodis prohibeantur. Et ubicumque huiusmodi praesumpciones factę fuerint, digna emendacione corrigantur. ||fol. 183r|| Et si per neglegenciam comitis vel facte sunt vel emendatę remanserunt, hoc ad nostram noticiam perferatur. Auctor vero facti, si fuerit praepositus, vel advocatur, sive centenarius vel qualibet alia dignitatem praedicta libera persona, post legalem emendacionem in loco facta sub fideiussoribus ad nostram praesenciam veniant. Multitudo vero, sive de servis, sive de leberis sit, legitima emendacione multentur.
[t] Ut pontes publii, qui destructi fuerint, iterum extruantur. De pontibus publicis destructis placuit nobis, ut hii, qui iussionem nostram in reparandis pontibus contempserint, volumus ac iubemus, ut omnes homines nostri in nostra venient praesentia raciones reddere, cur nostram iussionem ausi sunt contempnere. Comites autem reddent racionem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerunt, ut hoc facerent, aut nobis nunciare neglexerunt. Similiter et de iniustis teloneis, ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis racionem reddituros.
Ut examen aquę frigide, quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius faciat.
Postquam comes et pagenses de qualibet expedicione hostili reversi fuerint, ex eo die super XL. noctes sit bannus resisus, quod lingua Theodesca scatflegi, id est, armorum depositio, vocatur. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo pro nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus.
Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum neglegenciam pauperes crucientur, et nos tedium propter clamores paciamus, si nostram gramen habere velint. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi, de quibus aut missi nostri aut comites eis iusticias facere noluerint.
Quicumque vicarii vel alii ministri [u] comitum tributum, quod inferenda vocatur maioris pretii a populo exigere praesumpsit, quam a missis bonę memorię genitoris nostri constitutum fuit, hoc est, duos sol. pro una vacca, hoc, quod iniuste superposuit atque abstulit sibique retinuit, is, quibus hoc tulit, cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum componat, et ministerium amittat.
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem ||fol. 183v|| vel nepotem aut alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitimos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publicę penitencie subdatur.
Quicumque propriam uxore delicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat pęnitentiam. Et si contumax fuerint, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram noticiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse, qui tunc easdem res comparatus habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iusticię tollendę causę tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut, si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam racionem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquis, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso racionem reddere conpellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus, excepta sua legitima hereditate, quod ei per successionem parentum suorum legitimę evertere debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem [v] comtemserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res pimus invasserit et iniuste vendidit, necnon et emtores, excepta sola persona [w] parvuli, hoc, quod fraudulenter admiserunt, intra patriam emendare cogantur. Et propterea sicut contemptores iussionis nostrę sub fideiussoribus ad nostram presenciam venire conpellantur.
Metropolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint, ea, que erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, liberti animo emendent atque corrigantur.
De episcopis. Ubi in praesens episcopi ordinati non sunt, sine tarditate ordinentur.
Ut monasteria, que sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaque abbatissa in suo monasterio sine intermissione resideat.
Ut episcopi de presbiteris et clericis infra illorum parrochia potestatem habeant ||fol. 184r|| secundum canones.
Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligenciam habeant ex eis. Sed et de viduis infra suam parroechiam potestatem habeant ad corrigendum.
Ut non liceat alterius clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum.
Ut homicide vel ceteri rei, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur. Et si omnes dare noluerint, nullus eis victus detur.
De decimis. Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispensetur.
Ut latrones de infra comitatem illi iudicices in comitis placitum praesentent. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter et vassi nostri, si hec non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. I, qui beneficium non habet, bannum solvat.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redempcionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, lege sua accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de testatu ingenuitatis secundum legem custodiant.
De vindictori iudicia latrone facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicunt, itamen, ut absque in iudicia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iusticia ad perficiendum. Quod ipse, qui per odium vel malum ingenium, nisi pro iusticia faceendo, hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum penam, quam intulit, emendet.
Ea vero, que bone memorie genitor noster in suis placitis in synodis constituit, conservare volumus.
De rebus vero ecclesiarum, unde nunc [x] censa exeunt, decimę et nonę cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter none et decime dentur. De ea satis vero LX. sol. dr., de triginta sol. II. et dimidium, de XV. transmisimus IIII. Et praecariae modo removentur. Et ubi non sunt scripte, fiat discripcio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint et spontanea voluntate hęc tria persolvere et precarias accipere certissime distulerint, perdant beneficia, quae habebant; quae tamen ecclesea, unde erant, absque illius contradiccione vel impedimento in perpetuum sibi vindicet.
De cerariis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut tempore longo decretum est.
De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo facere presummat. Alia vero modo de illorum elemosinis aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis cohibenciam faciant, nemo in hoc iurare presummant.
De iterantibus, qui ad lacium [y] aut aliubi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam alterius defensionis tempore praesummat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.
De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nemo tollat, nisi, qui ab antiquo tempore statum erat.
De mancipiis, ut non vendantur, nisi in praesencia episcoporum aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bona testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet, in vvadium pro servo semetipsum comiti donet, usque dum ipse bannum solvat.
De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat.
Si comes in suo ministerio iusticias non fecerit, missis nostris de suis exseniis serviat, usque dum iusticiae ibi facte fuerit. Et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant, et de suo vivant, usque iusticias faciant.
Si quis pro faida precium recipere nolunt, tunc ad nos transmittantur, ut nos ipsum dirigamus, ut damnum minime facere possit.
Simili modo, qui pro faida precium solvere non vult et iusticiam exinde facere, in talem locum illum mittere volumus, ut pro eodem maius damnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut prima culpa non moriatur, sed unum occulum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tercia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu, id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et alium pro exercitu Francorum, tercium praesenti tribulacione. Presbiter unusquisque missas III. Monachi et monache et canonici unusquisque psalteria tria. Et biduanas omnes faciant tam episcopi quam et monachi et monache atque canonici. Sed ex eorum infra casatum homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui hoc facere potest, libram donet de argento aut valente in elemosina; mediocres vero mediam libram; minores vero solidos V. Episcopi, abbates et abbatissae pauperes vero famelios IIII. pro ista stricitate nutrire debeant usque ad tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, ut tres vel duos aut I. Comites forciores libram de argento aut valente donent in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, de satis C. slds, de L. uncia una. Et faciant biduanas, et eorum [z] homines atque eorum casatos, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, forciores comites untias III., minores dr. XXX., minores sl. I. Et de pauperibus familicis, sicut scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si domino placuerit, pro domno rege exercitu Francorum et, quod praesente tribulacione missa sancti Iohannis sit completa.
Nullus presbiter aut diaconis vel quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam eas cum omni integritate fideliter collectas habeat et infra septa aecclesie, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas abeat [b] et praeterea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii papae eas dispenset. Si quis autem haec parvipenderit vel infrangere temptaverit, siquidem clericus fuerit, gradu sui periculo subiacebit. Si vero monachus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum; qui multis modis mentitur iniquitas sibi.
Ut nullus de sepulchris [d] ossa mortuorum audacter eiciat.
Ut unusquisque caveat iurare, qui peiurii regnum dei non possidebunt, sicut nec adulteri.
Ut presbiteri pauperes ordinati praedia conparantes aecclesiis confirment.
Ut, sicut sine culpa nemo cotidiae, ita sine satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis propter admixcionem cibi.
Ut presbiter [g] singillatim vel singulatim sub disposicione episcopi in civitates veniant sua tractanda misteria.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut ulterius non praesumant presbiteri decimas vendere, que in pauperum et aecclesiarum usibus dantur, sicut actenus mirabili dictu horreis veterate sunt ad thesaurorum cumulum, in cuius rei testimonio [h] multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi deo largiente habundaverint [i], ad sustentacionem pauperum parentur famis tempore.
Placuit, ut, quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formata a populo suo acciapiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alliget apud episcopum loci eius necessitatem, et de hoc scripto eiusdem episcopi deferatus. Formatę autem, quae a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschae. Quod si adhuc eiusdem anni paschae incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet prae consulatum in publicis gestis adcribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitas ordo permiserit, ad episcopis corrigant. Et si qui prioris gradus elatis superbia communionem fortasse contempserint aut aeclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur ita, ut, cum eis paenitencia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Clericus nequaquam praesumat apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsari. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat. Nec autdeat criminale negocium in iudicio seculari proponere. Si quis vero secularium per calumniam aut clericum fatigare temp||fol. 186r||taverit et victus fuerit, ab ecclesie luminibus et catholica communione, nisi digne penituerit, cohercetur.
Clericus sine comendaticiis epistolis episcopi sui licenciam non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sentenciae forma servetur. Quod si verborum increpacione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coerceri.
Presbiter aut diaconus vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat.
Placuit, ut, quicumque non communicans in propria provincia in aliis provinciis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, iactura communionis vel clericus excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condemnat; pro quorum etiam diversis celeribus et flagiciis populus fame et pestilencie flagellatur et aecclesie status infirmatur et regnum paericlitatur. Et quamquam in sacris eloquiis satis sint [k] exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonicione exercitacionem atque prohibicionem praevaricari omnino oportere; sicut sunt diversorum pollucionem patratores, quas cum masculis et peccoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quo incomparabilem dulcedinem piissimi creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinqunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igni celesti conflagrate infernique hiatu quinque obsortae sunt civitates, necnon et XL.ta et eo amplius milia stirpis Beniamin ęssę mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vicium [l] exstet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quae est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denunciamus, vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis unà vobiscum sub dei districto iudicio atque fideliter nostra praecipimus ab his caveri et haec facientibus nec verbis nec factis ullo modo consequentur. Tempus namque est, ut multitudini pereuntis populi parcatis, quae sequendo exempla peccantis [m] principis cadebat in puteum mortis. Qui quantoscumque vel bona exempla ad vestra caelestis patriae ||fol. 186v|| contrahimus vel per mala exempla ad perdicionem sequentes praecipimus, de tantis procul dubio ab terno iudice vel penas vel praemia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provincias divulgatum est et nobis in Francia et in Italia inproperatur et ab ipsis paganis inproperium est, spretis legalibus conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomitane gentis foedam vitam duxerit, de tali commixcione memeretricum aestimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos et ad extremum universum plebem [n] ad deteriora et ignobiliora vergentem et novissime hoc in bello seculari fortem nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec deo mirabilem esse venturam. Sicut aliis gentilibus Hispaniae et Provincię et Burgundione populus contigit, quia sic a deo recedentes fornicate sunt, donec iudex omnipotens erimium ultrices penas per ignoranciam legis dei et per Sarracenos venire et servire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud inmane flagicium subterlatet, id est, homicidium. Qui, dum ille meretrices, sive monasterioales, sive seculares, malo conceptos syboles in peccatis genuerunt, sepe maxima ex parte occidunt non inplentes Christi aecclesias filius adoptivis, sed tumulos corporibus et inferos miseris animalibus saciant. Absit enim, ut pro talibus pereatis et nos simul cum regna cadamus gloriaque tocius regni pereat; quoniam ex praecedentibus agnovimus, qui secuturis, nisi praevisa fuerint [o], possunt evenire. Sacius est quoque nobis talibus carere, quam cum his revere regnumque aet ab inimicis depopulatoribus futuro tempore adnullari possideri. Scire enim vos cupimus, quicumque super his aut facientes aut libenter consenciens inventus fuerit, nos eum iuxta praedictam Romanam legem punire iubemus.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitenciam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, ferro vicciatur et in custodia mittatur, donec res ad nostra noticiam deducat.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res comparatas habet per malum ingenium propriao filio aut alteri cuilibet nec legitimos annos habenti iusticie colende causae tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut, si pater eiusdem parvuli vexerit, ipse intret in causam racionem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, et cum legitimus eius ||fol. 187r|| propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipsa racionem reddere compellatur. Similiter de aliis omnibus iusticiis ad eum pertinentibus, excepta sua legitima hereditate, qui ei per successione parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit vel neglexerit, sicut de ceteris contemptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui easdem res primus invasit et iniuste vendidit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli, hoc, quod fraudulenter admiserunt, in patria emendare cogantur, et postea, sicut contemptores iusionis nostrae, sub fideiussoribus ad nostra praesenciam compellatur.
De uno manso ad aecclesiam dato, de quo aliquid homines contra statuta sibi servicium exigant, quicumque pro ac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua restitui faciant.
De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerint, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuncietur, quod, quaecumque hanc neglegenciam iteraverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memorae genitoris nostri in libro I. cap. CLVII.
fehltUt, quae de ęcclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ecclesie, cuius res sunt, donent. Et quae tale beneficium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum porcione proprio presbitero decimas donent.
fehltDe nonis quaedem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonicionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter haec observentur ordinavimus.
fehltVolumus atque iubemus, ut de omni collaborato [q] et de vino et feno pleniter et fideliter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argencium pro hoc accipere velit, in sua maneat potestate, iuxta quod ei et illi, quae hoc persolvere debet, convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de aecclesia, ad quam per iusticiam dari debet, et ea praesumpciose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasione[m] ad ecclesiam alteram dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, et eius[dem de]cimae quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, que populo dare non vul, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad nostram presenciam venire compellat. Ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesie restituant [u], qui voluntarae dare neglexerunt.
Quicumque de rebus aecclesiarum, quas in beneficium habent, restauraciones earum neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitum est, sic de illis adimpleatur, id est, in libro IIII. cap. XXXVIII. De opere vero vel restauracione aecclesiarum comes et episcopus sive abba una cum misso nostro, que ipse sibi ad hoc elegerint, consideracionem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in communione tantum operis accipiant, quantum iterum aecclesiasticarum habent, ut unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro operae faciendo argentum donent, iuxta aestimacionem operis in argento persolvant, cum quo precio rect[or e]cclesie [v] ad praedictam restauracionem operarios cumducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quaedem de illas cum lege sua restituat, et bannum nostrum solvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium ammittat.
De illis, quae agros dominicatos propterea neglegunt excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, non volumus, ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cu sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc exstiterit, sive. [x]
Stand: 2008-10-24