Vatikan, Bibliotheca Apostolica Vaticana, Reg. lat. 974 [Praefatio und Buch 1]

(P1)
DE CONGLUTINATIONE ISTORUM ET COMMUNIONE SEPTEM LIBRORUM, CAPITULORUM VIDELICET DOMINICORUM, QUALITERQUE, QUIBUS, ET A QUIBUS COLLECTI, [ORDINATI ATQUE] CONSCRIPSI ESSE MONSTRANTUR, SEQUENS INDICAT LECTIO ET QUEDAM [a] ISTIS [PANDUNTUR [b]] VERSICULIS.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
||fol. 39r|| Anseghisus [c] ovans ductus amore dei,        
Auchario [d] demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellus        
Adnexi, legis qui recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefacio pandit ut ipsa,        
Distinctim titulus subpositisque suis.        
Hos igitur legens devoto pectore biblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, preces,        
Quatinus aeterno donenitur munere caelo,        
Haec sapia sanxerunt qui quoque iurae pię. contuli.

(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRAEFATIO.

Praecedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouvici imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sunt in eorundem praemio continetur. Sed quia ab eo nec media veratius sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus, ubicumque invenire potuissent, quererentur et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis inserentur atque a fidelibus memoriae commenderentur. Quapropter ea, quam ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, quam postmodum a fidelibus sanctae Dei aecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludouvici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro Dei omnipotentis amore et sanctae Dei aecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distinctę cum titulis suis coadnare ac Hludouvico Hlotharioque atque Karolo nobibilissimis regibus, filiis videlicet Hludouvici piissimi imperatoris, habenda et omnium fidelibus tradenda scribere non distulimus, ut scirent, qualiter iuxta normam avi, proavi ac genitoris, secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum Domino opem ferente regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis [e], sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, parsim invenimus, et maximae in sanctae Mogontiamcensis [f] metropolis aecclesiae scrinio Archinulfo eiusdem sanctae sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario, secundo eius successore atque consanguineo, inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae inperitiae reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus ||fol. 39v|| haec corrigenda [g] dimissimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et inparem finem; quaedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimissimus, sicut invenimus. Precamur ętiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, que memoratus Ansigisus non inseruit, nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distinctae inserere non pigeat, quatinus ipsi ex hoc gratiam Dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula et scire volentibus oppido profutura, que pro lege tam aecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice compositos. Deinde secuntur [h] capitula primi libelli subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia, quę queritur. His ita peractis est in fronte primi libelli [i] posita Zachariae pape epistola omnibus episcopis ac reliquis aecclesiastici ordinibus gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque ad deum pertinentibus per Gallias et Francorum provintias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur sinodales conventus, quos sanctae Romane et apostolicae aecclesiae legatus Bonifacius [k], memorate Magontiacensis aecclesiae archiepiscopus, vice supradicti Zachariae papae una cum Carlomanno Francorum principe canonicę tenuit. Ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maximae apostolica auctoritate esse firmata. Post ita quoque secuntur eadem auctoritate maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima frontae posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim meorum mixta capitulis [l] repperimus; ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorarent. Tertio siquidem in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussionem Karoli, invictissimi princis, magistris sparsim collecta sunt et inserta capitula; et quibusdam interpositis, secuntur aliae regule monasticae congruencia, et demum ea, quae secuntur, ad sanctae Dei ecclesiae servorumque eius atque totius Christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Praecamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo, quod [m] non sunt quedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita, reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae Dei aecclesiae fidelibus, qui hec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illorum amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.

(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PREDICTIS PRINCIPIBUS.

Aurea progenies, felici stegmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus ||fol. 40r|| quondam micuit sublimiter, adque        
Karlomannus agens quae placuere deo.        
Censores etenim piaetatis amorem        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptis legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc Caesar Karolus divino munere fretus        
Nobiliter procetres [n] rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus habenis,        
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem [o], multas domuit quas denique gentes?        
Aequis et remeans clara trophea tulit.        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob quae promeruit caelestia scandere regna,        
Qua quoque percepit praemia larga satis.        
Inde Hludouvicus regno successit avito,        
Eximius princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim Caesar, pietatis et almae,        
Consuluit populis, plebibus atque suis,        
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penitravit sidera caeli,        
Solvens pro celso cantica digna deo.        
Hinc etiam sequitur suboles veneranda per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patri.        
Hludouvicus enim fluvi cis littora Remi        
Imperat, et gentes conprimit ecce feras.        
Necnon Lotharius parili ditione potitus,        
Francorum Caesar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat        
Nomen avi referens auxiliante deo.        
Nos, quibus illa tenent terni quae iura libelli,        
Obtulimus scripta semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere rate        
Et studiis Domino rite placare piis.        
Haec resecant pravos aequo moderamine [p] mores        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestes sepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens;        
Quam varie gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis carpit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Caelestis patriae donati munere reges        
Exultant iugiter et sine fine canunt;        
Alta poli, cuius subierunt culmina leti,        
Quos devota caelis iam resonavit ovans.        
Felices nimium, quos aula beatae receptans        
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius vere lucis amęna vident.        
Sic et angelici testatur [q] pagina bybli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum        
Irradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrimae quidam,        
Olim quod Dominus luxit amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per eva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI PER ?ON? .
(Cplio1.1)
I. [r]
Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifatio et Francorum episcopis sub Karlomanno duce habita anno incarnationis Domini DCCXLII.
(Cplio1.3)
III. [s]
Item altera synodus a supradictis episcopis a principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis [t].
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbitero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De aecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI. [u]
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel a presbytero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res aecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbyteri, qui vicos vel aecclesias tenent, caeram vel alios census ad matrem civitatis aecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De aecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere, quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, quae servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbiteri et diaconi praeter [v] episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit preter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV. [w]
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo, qui aecclesiam Dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sunt.
(Cplio1.28)
XXVIII.
Ut clericus in aecclesia, in qua pertitulatus est, permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
[XXX.]
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
[XXXI.]
Ut presbiter rem aecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
[XXXII.]
Ut manumissiones in aecclesiae caelebrentur.
||fol. 41r||
(Cplio1.33)
XXXIII. [x]
De defensoribus aecclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbiteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII.
De comitibus et ministris aecclesiae, ut in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI. [y]
De presbiteris, qualiter introitum aecclesiae consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per aecclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro aecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.47)
XLVI.
De aecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
XLVIII.
De parregianis [z] alterius presbiteri.
(Cplio1.50)
XLVIIII.
De parregia alterius presbiteri.
(Cplio1.56)
L.
De parregia alterius presbiteri. De praedicatione capitulum presbiterorum. [a]
(Cplio1.51)
LI.
De termino aecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De poenitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De praesbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.46)
LVI.
De aecclesiis vel altaribus inmeliorandis. [b]
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena Domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sunt.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo, qui confitetur Verbum Dei passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his, qui a synodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel a quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominico, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis nominibus angelorum.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
||fol. 41v||
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII. [c]
De maleficiis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctae Trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his, qui se convertunt [d] ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bene conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his, qui excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis aecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in aecclesiis constituendis ab episcopis, et non aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et aecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad aecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De predicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI. [e]
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De aecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in aecclesiis constituunt vel de aecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De aecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad aecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
||fol. 42r||
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc, si presbiteri sanctum crisma dederunt ad iudicium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam paenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcicia faedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De aecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parrechianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus inpositionem et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVII. [f]
De paenitente, cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIII.
De paenitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII.
De remedio paenitentiae, et quod absolutio paenitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urguente statim post acceptionem paenitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar papae Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
Item de paenitentum absolutionem, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacercedotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut paenitentes ostensis paenitentiae fructibus in communionem recipiantur [g].
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut paenitentes temporae, quo paenitentiam petunt, super capud cilium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus poenitentibus a sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI. [h]
De his, qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut paenitentibus iuxta canonicam auctoritatem paenitentiae detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad aecclesiae offitium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint, paenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutina suspendatur. Et ut oblatio eius, qui penitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesiae receptetur.
(Cplio1.131)
[CXXXI.]
De presbiteris vel diaconibus graviori [i] noxa convictis.
||fol. 42v||
(Cplio1.132)
CXXXII.
De paenitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis paenitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et scissim immolaticiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII. [k]
Ut paenitentes, qui ex gravioribus peccatis panitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De catecuminis non praetereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVI.
Ut paenitentiae publice egerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De paenitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIII.
Ut paenitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus paenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut paenitentes non se credant absolutos nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui antequam leges paenitiae exequantur, si casu in itinere vel in mari morti fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII.
De loco monasterio cum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIII. [l]
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui cum abbatibus sunt, vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbiteri crisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assiduae horariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteros eicicięnt de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut aecclesiae pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum [m] de pace aecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antiquae aecclesiae honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis aecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter solus missa canet.
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pacem in aecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De symbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietates vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritualibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxuriosum circa aecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXV. [n]
De incestuosis.
||fol. 43r||
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel in quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationeatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cure et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra aecclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur, et canonica ea presbiteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam primo stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI.
Ne feminae cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent, ne venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimitterere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro reprobus aecclesiasticis, ac de convenientia [o] episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere presumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII. [p]
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri saecularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis, qui res aecclesiae tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo aecclesiae in furtu conprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidiis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad aecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De annonis et decimis vel censu aecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII.
De tributariis aecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro ghildoma non fiant.
||fol. 43v||
(Cplio1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus inpedimentum fiat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendatur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his, qui praecium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII. [q]
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum; quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De collatis ecclesiae dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI.
De personis, a quibus non sunt res accipiendae.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.216)
CCXVI. [r]
De sacris vassis ecclesie ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
Decclesiis [s] destructis, vel de annonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
CCXVIIII.
De presbiteris, qui pro chrismate in carna Domini veniebant.
(Cplio1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De sponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore [t] velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII. [u]
De examinatione sancte crucis non fatienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam paenitentiam [v] agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salute animae suae.
||fol. 44r||
(Cplio1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII. [w]
Quid in conpositionem vuirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione cohercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliarum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in pręsentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercere negotia.
(Cplio1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur, et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenti legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI. [x]
Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII.
Quales personae ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De teloneis, quae de mercatis et navigiis vel aliis, ad quaecumque iniustae exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his, qui ex seculo ad monasteria converti nolunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur iniuste.
(Cplio1.257)
CCLVII.
De aecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX. [y]
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capitula regum diligenter intellegantur [z].
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occasione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra munitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV.
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis [a] lucri.
(Cplio1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum et clericorum.
(Cplio1.268)
CCLXVII.
De ebrietate.
(Cplio1.267)
CCLXVIII.
De aecclesiis vel altaribus ambiguis. [b]
(Cplio1.269)
CCLXVIIII.
De ammonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei aecclesiae.
(Cplio1.270)
CCLXX.
De ammonitione ad laicos pro honore aecclesiastico conservendo.
||fol. 44v||
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII. [c]
De operibus in restaurationem ecclesiarum.
(Cplio1.273)
CCLXXIII. [d]
De comitibus et ministris ecclesię, ut in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII.
Ut incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris, et de neglegenter.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui annonas et decimas dare neglexerunt viventibus, vadii non accipiantur.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his, qui raestauraciones ecclesiarum facere negligerunt.
(Cplio1.278)
CCLXXVIII.
De his, qui agros dominicatos deo neglegunt, ut annonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intellegatur, in quo facto inmunitus frangatur [e].
(Cplio1.280)
CCLXXX. [f]
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, quibus aemantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII.
De hairibannatoris [g] coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus, qui ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iusticias quaesierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iuditium vita concessa est, si iusticiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutienda diligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendum.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII. [h]
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censili.
(Cplio1.299)
CCXCVIIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC.
De eo, qui propriam derelinquid vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbiteris vel diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIIII.or episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel qua curtis servitium agatur.
(Cplio1.304)
CCCIIII. [i]
Ut episcopi incaestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur, quę in placitis et synodis Pippinus rex constituit.
||fol. 45r||
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut aecclesiarum negotia a iudice [k] continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
CCCVIIII.
Ut, qui sotii criminis [l] sunt, non admitantur testes.
(Cplio1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per Spiritum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quattuor [m] vitiis, quę fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCXVIII. [n]
Quod universalis sancta Dei aecclesia unum corpus, eiusque capud Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem aecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopis modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non accedat.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et obedientiae episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris, qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
CCCXXV. [o]
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus aecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretiones modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinqunt.
(Cplio1.330)
CCCXXX. [p]
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis Christianorum temerario effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capelle absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut, si quis ministros aecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut, si quis contumax reverentiam ęcclesiarum non habet, quingentos componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII. [q]
Ut cuncta, quę circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII.
De prediis deo dicatis.
||fol. 45v||
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo, qui in die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De furo nocturno tempere capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo, qui oculte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo, qui contra capud alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam [r] vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convincinali.
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI. [s]
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus servus.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili precio detractis vel viciosis [t].
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere conpelletur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo [u], qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLVIII. [v]
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principalis, exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missa cum sandaliis celebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasterium vel aedificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
||fol. 46r||
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium agere inpendatur his, qui ministerium aecclesiarum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob benefitium aliis inpetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iuditium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De aecclesia aedificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXXXIIII. [w]
De electione abbatisse.
(Cplio1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.
(Cplio1.389)
CCCLXXXVIIII.
De praescriptione XL annorum.
(Cplio1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotum vel clericum apud publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius causatores, idemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quicquam ante [x] examinatam causam.
(Cplio1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque ex animae [y].
(Cplio1.400)
CCCC. [z]
De rimando enucleatim causa in iuditio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices apellare, quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniusto iuditio principis metu vel iussu terminato causando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
I.
EPISTOLA ZACHARIAE PAPAE FRANCIS ET GALLIS DIRECTA.
||fol. 46v||

Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque deum pertinentibus per Gallias et Francorum provintias constitutis. Referente nobis reverentissimo adque sanctissimo fratre nostro Bonifatio episcopo, quod, dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Karlomanno principibus vestris [a], peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifatio, Dominus illuminasset corda vestra cum principibus nostris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius oboediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a nobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo gratias egimus, et pro vobis incensanter sumus orantes, ut, qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius communitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos deo propitio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et pagane gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipuae eis dicente Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones et nostra vice praedicat praefatus Bonifatius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit; sed corruent ante fatiem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes vitam possidebitis aeternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regali disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete, ut certe ministros Dei et dispensatores misteriorum Dei, ut non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit sicut populus, sic et sacerdotes. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic [b] vos corrigite, ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite ut et a vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris [c] sunt; quatinus ab hominibus adquiratis vobis laudem, et a deo mercedis praemium in aeterna beatudine percipere mereamini, eo quodque per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem innoxios habentes sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate aecclesiae; et si quid adversi acciderit, radicicus amputetur, et Dei aecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.

(1.2)
fehlt.
INCIPIT SYNODUS CUM ACTIBUS SUIS IUSSIONE APOSTOLICA A SANCTO BONI||fol. 47r||FATIO ET FRANCORUM EPISCOPIS SUB CARLOMANNO DUCE HABITA ANNO INCARNATIONE DOMINI DCCXLII.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Carlomannus dux et Francorum princeps anno ab incarnatione Christi DCCXLII, XI videlicet Kalendas Martias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum, episcoporum, qui in regno meo sunt, cum presbiteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifatium archiepiscopum et Burchardum et Regenfridum et Guntarium et Vuitbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei et aecclesiastica recuperetur, quae in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animae pervenire possit, et per falsos sacerdotes decoeptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifatium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et aecclesiae iura restaurentur, et religio christiana emendetur [d]. Et fraudatas pecunias aecclesiarum aecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis [e] aecclesiarum abstulimus et degradavimus et ad poenitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo, qui propter divinum ministerium [f], missarum scilicet sollempnia [g] adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus. Similiter acceptores et falcones non habeant. Decrevimus, quam iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrechia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrechia habitat, et semper in quadragesimo rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, seu de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrechiam populos ad confirmandos, presbiter semper praeparatus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in caena Domini semper novum crisma ab episcopo quaerat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et vitae et fidei et doctrinae illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodale in aecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrechia sollicitudinem habeat adiuvante graphione, quae defensor aecclesiae est, ut populus Dei paganias non fatiat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos [h] vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias, quasi stulti homines iuxta aecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini [i] ||fol. 47v|| et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos necfratres vocant, sive omnes, quęcumque sunt, paganorum observationibus diligenter prohibeant. Statuimus similiter, ut post hanc sinodum, quę fuit XI Kalendas Maias, ut quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur; et post hęc episcopus adaugeat. Si autem clericus [k] vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcere missus vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter et nonanes velatę eadem poenitentiam contineantur, et radantur capilli capitis earum. Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi [l] non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in domo sua mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti coenobio vel sinodochya sua ordinare, gubernare et vivere studeant, et vitam propriam degenere secundum prędicti patris ordinationem non negligant.

(1.3)
fehlt
ITEM ALTERA SINODUM A SUPRADICTIS EPISCOPIS AC PRINCIPE APOSTOLI AUCTORITATE KALENDAS MARTIAS LYPTINAS HABITA.

Modo in hoc sinodali conventu, qui congregatus est Kalendas Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei [m] et comites et praefecti prioris sinodi decreta consentientes firmaverunt seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecipimus inde tollere et ad poenitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderunt, prioris sinodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonae. Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, que in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem aecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque causa solidus, id est XII denarii ad ęcclesiam vel monasterium reddantur; eo modo, ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, aecclesia cum propria pecunia revestita sit; et itaerum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur [n], ut aecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, aecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta motrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia Christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut, qui paganis observationes in aliquam rem fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.


||fol. 48r||
(1.4)
IIII.
DE FIDE CATHOLICA ET PRIMO PRECEPTO LEGIS.

Primo omnium ammonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum Domini Dei omnipotentis est in lege: Audi Israel, quia Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota [o] mente, et ex tota anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
De pace et concordia servanda.

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas: qui nihil deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim pręcepto discernuntur filii Dei et filii diaboli: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
De eo, qui baptizatus est a presbitero non baptizato.

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius senserunt.

(1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiet. Georgius sensit.

(1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum. Georgius sensit.

(1.9)
VIIII.
DE INCESTIS.

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte et confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus [p], aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut [q] subrina, aut consobrina, aut amita, aut matertera, aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si hec emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, LX solidos domno [r] regi componat, usque dum ipse homo correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.

Si aecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.


||fol. 48v||
(1.11)
XI.
DE PRESBITERIS ET CLERICIS, UT ARCHIDIACONUS EOS CONVOCET.

De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad sinodum [s] convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ita ut ipse presbiter aut defensor suus LX solidos componat et ad synodum postea, velit nolit, veniat, et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare faciat. Solidi vero LX de ipsa causa in sacellum domni regis adveniat.

(1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixit vel presbitero aut clerico incestuo[sum].

Si aliquas persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopo incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.

(1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.

Ut illi homines, qui res aecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ęcclesias, unde sunt, vel illas domus episcopi vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illas censos vel illas decimas ac annonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, caeram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

Ut hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam caeram, que longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, LX solidos componat.

(1.15)
XV.
DE MUNITATIBUS SERVANDIS.

Ut emmunitates pleniter conservate sint.

(1.16)
XVI.
De iusticiis faciendis.

Ut omnes iusticias faciant, tam publici quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo episcopo suisque ministris, quę ecclesiastica sunt, et quę secularia, suo comiti non innotuerit, in mallo ante rachinburgios, et hoc sustinere noluerit, quod ipse ligitime iudicaverint, si pro istis causis [t] ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.

Si aecclesiastici ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
De muliere, que sine licentia viri sui velum in caput miserit.

Mulier [u], si sine licencia viri sui velum in capud miserit, si viro suo placet, recipiet eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.

Si quis filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastica vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes [v] illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
De femina ingenua, quae servum accipit.

Si femina ingenua accipit servum et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una lex ||fol. 49r|| erit et viro et femine.

(1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteravit cum ea.

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteravit cum ea, ille frater vel illa femina, quia adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
Ut sacerdos vel clerici ad seculi negotia relicto episcopo non convolent.

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
Ut presbiteri vel diaconi preter episcopum nihil agant.

Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptaent [w].

(1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit praeter episcopi iussu.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit.

(1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.

Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes [x] orationes aecclesiae, simul orandum esse. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
De eo, qui ecclesiam Dei conturbat.

Si quis aecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam sediciosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
De monachis in civitate vel regionem quamlibet positis, ut episcopo suo subiecti [y] sint.

Monachos [z] per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in [a] aliquo sint molesti propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua pertitulatus est, permaneat.

Clericum permanere in aecclesia oportet, cui initio ab episcopo praetitulatur ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam aecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibide tantummodo [b] ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a propria gradu recedere.

(1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasterio[rum] gerat.

Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providendam agere.

(1.30)
XXX.
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
Ut presbiteri rem aecclesia non vendant.

Placuit, ut presbiteri non vendant rem aecclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
Ut manumissionis [c] in ecclesiaem caelebrarentur.

Manumissiones in aecclesiae sunt caelebranda.

(1.33)
[X]XXII[I].
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.
||fol. 49v||

Defensores aecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
De presbiteris criminosis, de quibus aprobatione [d] agendum sit.

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulaendum [e] patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una [f] cum illis, quos mittimus, renuntiare non dardabimus. Vos interim [g] vicissim tractate attentius, quid ex his vobiscum constituamus una com praedicti [h] patris sancti institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes inlesi Domino auxiliante ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI. [i]
De sacerdotum purgationem. Ex capitulis domni Karoli.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse vel non dubitamus, non iubilamus, quod sepissime suadente hoste antiquo sacerdotibus crimina diversa obitiantur. Sed quoniam, qualiter expertis ab his rationalis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bone devotionis omnibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris aecclesiasticae dignitatis ministris in regnis seu in aliis deo degentibus nobisque una cum eis agentibus sepissime propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, ceterorumque Romana aecclesiae episcoporum et reliquorum sacerdotum, sive orientalium et Grecorum patriarcharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utrisque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate auctoritate praedicta consultu omnium, ut, quotienscunque cui quod sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeant [k]; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonicae est recipiendus, eum cum ligitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonicae diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerint [l], canonicae dampnetur. Si vero eum suprascripto prętextu approbare minime ipse ||fol. 50r|| accusator poterit, et hoc canonicae definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis sacerdotibus sive bonis sive et iustis de populo suo vel de sua plebe hominibus fuerit, nec in crimine aut in praedicta suspicione remaneat [m], cum tribus aut quinque vel septem bonis [n] ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis papę, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quatuor evangelium datum purgatum aecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

(1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.

Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasionem non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti exanimae omnia, quę dicta sunt de eo, conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
De usuris.

Usuram non solum clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII.
De comitibus vel ministris aecclesiae, ut in sui ministeriis adiutores sint.

Comites ministris aecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his admonitus a comite non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentiam ad nostram noticiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.

(1.40)
XL.
DE ORDINATIONE PRESBITERORUM.

Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a viciis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male fame eorum neglectu aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministeri vel nuncii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante evangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recepit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram deo testamur et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministris. Similiter et Christi Domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipuae rogamus, ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi Domino annuente decrevimus; ut pax aecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.


||fol. 50v||
(1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum aecclesiae consequantur.

Ut nullus presbiter ad introitum aecclesiae exenia donet.

(1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per aecclesias constituantur.

Ut nullus laicus presbiterum in aecclesiam mittere vel de aecclesia eicere praesumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.

Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri pro aecclesiis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.

Ut decime in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensantur.

(1.46)
XLVI.
De aecclesiis vel altaribus inmeliorandis.

Ut aecclesia vel altaria melius constituantur. Ut nullus presbiter annonam vel fenum in aecclesia mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
De ecclesiis altaribus ambiguis.

Ut aecclesia vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus preparandis.

Ut presbiteri parrechias suas feminis predicent, ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
De parrechianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parrechianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
De parrechia alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrechia eo inconsultu missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit [o]; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.

Ut terminum habeat unaquaeque aecclesia, de quibus villas decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, propriae aecclesiae relinquat.

(1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.

Ut nullus presbiter aut laicus penitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem paenitentiae dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.

Ut nullus cartas scribat, nec conductor sui senioris existat.

(1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint.

Statutum est, ut, si quis presbiter in domiciliis agenda caelebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel minoribus viciis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De eucharistia.

Ut presbiter eucharistiam habeat paratam; ut, quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
[L]VIII.
De ampullis tribus in caena Domini habendis.

Ut presbiter in caena Domini tres ampullas secum deferat, unum ad crisma, aliam ad oleum ad catecuminos unguendos, tertiam in unguendo infirmos iuxta sententiam apostolicam; ut, quando quis infirmatur, inducat presbiteros aecclesiae, ut orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini.

(1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.


||fol. 51r||
(1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.

Ut nullus presbiter presumat in alia parrechia baptizare nec missas caelebrare sine iussione episcopi, in cuius parrechia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius comprehensum est, facere contemserint [p], secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur Dei Verbum passum carne.

Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut Deus, anathema sit.

(1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comitatu facere praesumpserit, et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit fuerit [q], qui cum ipso communicaverit scienter, sciat esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in aecclesiam non debet intrare nec cum ullo Christiano cybum nec potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in orationem se iungere nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licenciam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIII.
De his, qui a synodo vel a suo episcopo dampnati sunt.

Haec vero per singula capitula institutis Niceni concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antiocaeno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a synodo vel episcopo suo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibuslibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
De die dominico, qualiter observandum sit.

Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperum diem dominicum servetur.

(1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.

Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum, quos habeamus in auctoritate. Hii sunt Michael, Gabriel, Raphael.

(1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, ||fol. 51v|| necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus Apostolorum. Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII.
De maleficiis vel incantatoribus.

Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices fieri non sinantur, quos in Symonę mago Dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
De negotiis clericorum inter se.

Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a secularibus.

(1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum fatiant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctae Trinitatis praedicanda.

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est, ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in caelos diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
DE HIS, QUI SE CONVERTUNT AD deum.

Item in eodem concilio de his, qui in periculo sunt constituti et convertunt se ad deum, ut canonicae inquirantur [r] de reconciliatione et canonicae reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bonae conversationis.

Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
De his, qui excommunicato communicaverint.

Item in eodem, ut, qui excommunicato praesumptuose communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
DE SUBIECTIONE EPISCOPI.

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
DE CLERICIS AECCLESIASTICI ORDINIS.

Item in eodem concilio, ut clerici aecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud aecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.

(1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.

Item in eodem concilio, ut falsa nomina martyrum et incerterte sanctorum memoriae non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum viventem viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes, quę ad pauperes pertinent, rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
De ieiuniis sacerdotibus constitutis.

Item in eodem, ut aecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constita sine necessitate racionabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.

In concilio Ancyronensi [s] inventi sunt inter vos [t], qui cum quadrupedibus aut cum sanguineis usque ad septimum geniculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districta paenitentia sunt cohercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium paenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.


||fol. 52r||
(1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.

Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante praeces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
De canonum instituta a presbiteris non ignorandis.

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignore sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.

Item eiusdem, ut, si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptione egerit et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum discutienda.

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parrechias presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum caelebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat, quid petam a deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud homines cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce Sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diacones, ut arma non portent, sed magis confidant in defensionem Dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in aecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet aecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in aecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione reos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.

Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae de ipsis villis ad easdem aecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.

Sancitum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas [u] secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc male oppinionis suspicione denotantur, ut, si deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
De scriptoribus.

Ut scribae viciosae non scribant.

(1.91)
XCI.
De incestuosis.

De incestuosis, ut canonicae examinentur, et nec propter alicuius amiciciam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.

Ut omnes fideles communicent, et ad missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.

Si quis ad aecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius aecclesie pacem habeat, nec sit ei necesse aecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.

Ut sacerdotes ammoneant populum, ut elemosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assiduae pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
De predicatione ad plebem.

Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, predicare et docere studeat plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
Deruditione filiorum a parentibus et patrinis.
||fol. 52v||

Ut parentes filios suos, et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illi, quia eos genuerunt, et eis a Domino dati sunt; et isti, quia pro ei fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
De aecclesiis antiquitus constitutis.

Ut aecclesiae antiquitus constitutę nec decimis nec ulla possione priventur.

(1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel eiciunt.

De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ęcclesiis constituunt, vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum revuadiare cogantur, et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus [v], utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam armiscaram sustineat.

(1.99)
XCVIIII. [w]
De ecclesiis inter coheredes divisis.

De ecclesiis, qui inter coheredes divise sunt, consideratum est, quatinus secundum providentiam et ammonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint [x] tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium aecclesiae pertinentes ita divisi fuerint invente, ut describantur et nobis renuntientur.

(1.100)
C.
De mansio ad ecclesiam dato.

De manso [y] ad aecclesiam dato, de quo aliqui homines vel contra cuncta statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.

De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti aecclesiae [z] restituant, qui voluntariae dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.

Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius mynisterio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri [a] possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.103)
fehlt
De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito comitis.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
De hoc, si presbiter sanctum crisma dederit.

Ut presbiter, qui sanctum crisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
De placito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra proximos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo conponat, illam vero ulterius non adtingat.


||fol. 53r||
(1.107)
CVII.
De homine publica paenitentia agente interfecto.

Qui hominem publicam paenitentiam agente interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat, et vuirgildum proximos suos persolvat.

(1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum praecipimus, ut ita observentur, sicut a nobis et antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitias fedatis.

De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia [b] fedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum [c] statum reformentur.

(1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quam genitoris nostri legitimę et rationabiles atque utiles aecclesiis [d] Dei factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodae atque inracionabiles factae sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quelibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur [e] et ad nostram noticiam perferatur.

(1.111)
CXI.
De aecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.

Ecclesiam, in qua mortuorum [f] cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius eius [g] reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea caelebrare licet; si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
De officio laicorum.

Laicus non debet in aecclesia lectionem recitare nec Alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine Alleluia.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIIII.
De non prodendo ad presbiteris crimen episcopi.

Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXV.
De parrechianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parrechianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.116)
CXVI.
De manus inposicione et resolutione canonica.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare presumat. Et ut quando [h] unicuique quisquam sacerdos sibi scelera [i] sua confitenti iuxta praedictam canonicam modum paenitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut abitum mutaverit, manus eius secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus, quae sacramentorio ad dandam paenitentiam continentur. Si vero occultae et sponte confessus fuerit, et occultae fiat. Et si publice ac manifestae convictus aut confessus fuerit, publice ac manifestae fiat, et publice coram aecclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem paenitentiam occultae vel manifeste, canonice ||fol. 53v|| reconcilietur, et manus eius cum orationibus, quae in sacramentorio ad reconciliandum paenitentem continentur, imponatur; ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus inpositione [k] nemo absolvitur ligatus. Et ideo Dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et paenitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc. Quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi atque solvendi vel nocendi et adiuvandi apud [l] se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem prepositis sanctae aecclesiae dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis [m] peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
CXVII.
De paenitentem, cuius crimen pervulgatum est.

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut si cuius quod paenitentis [n] publicum et vulgatissimum crimen est, quod pro universam commoverit aecclesiam, ante absidam manus ei imponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae praecipitur de eadem re, ut absolutio paenitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliquid multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
De paenitentibus, qui eucharistiam infirmitate acceperunt positi.

Paenitentes, qui infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint [o].

(1.119)
CXVIIII.
De remedio [p] penitentiae, et quod absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum subplicationibus fiat. Propter quod necesse est vereavis peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis surgente statim post acceptionem penitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar papae Leonis ad Theodorum Foroviliensem episcopum.

Multiplex misericordia Dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam [q] spes vitae reparetur aeternae, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes ad remissionem criminum perveniant; sic divine voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim Dei et hominum Dominus Iesus Christus hanc praepositis aecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus paenitentiae sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactionem purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis [r] ammitterent. Cui itaque opere incessabiliter intervenit ipse Salvator, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque intercoeptus obstaculo munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia ||fol. 54r|| perveniat, temporalem vitam humanae conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco non necesse est nos eorum, qui obierint [s], merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iusticiae reservabit, ita potestatem suam timeri volens, ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urguentibus praesidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempore definire, apud quem nullus patitur venire moras conversio dicente Dei spiritu per propheta: Cum conversus ingemueris, salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum paenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente Apostolo: Nec forte det illis Deus paenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX.
Item de paenitentum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum praecibus fiat.

Si quis in periculo vel in pace aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistiam.

(1.121)
CXXI.
Ut paenitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiat.

Ut paenitens [t] ostensis necessariis paenitentiae fructibus legitimum communionem cum reconciliatoria manus impositionem percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, super capud cilicium sacerdote consequantur.

Paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, inpositione manus super capud et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut a sacerdote inponatur omni tempore ieiunii manus paenitentibus.

Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus imponatur.

(1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.

Placuit his, qui accepta paenitaentię ante reconcilicianem migrant ad Dominum, communicari, pro eo, quod honoraverunt paenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine paenitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliacione et manus inpositione episcopi vel eius iussu presbiteri recipiant.


||fol. 54v||
(1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio solo gentilium usi sunt.

Qui convivio solo gentium et aescis inmolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione [u] purgari.

(1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum [v] statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri si credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositione precibus fit sacerdotum, cum Dominus in vetera lege super capud hostiae manus sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc per invocationem Spiritus sancti, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut sicut ipsi manubus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus paenitentibus imponananant, ut in per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulcro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et relevare fatiant, et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est, funibus conligatum, iubente Domino, qui ait: Solvite illum et senite abere, ita iusti eorum supplicationibus auxiliante Domino et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvunt vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
Ut panitentibus iuxta canonicam auctoritatem a communione excubare faciant ad aecclesiae officium.

Ut secundum formam canonicam paenitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione [w] suspensos ad officium aecclesiae excubare faciant et inter reliquos paenitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis [x] tempore sacerdotali prece per manus inpositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient paenitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint paenitentibus.

Qui a communione saparantur in locis, quibus seclus fuerant, per manus inpositionem recipiantur in communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet aeius aecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur. Et ut oblatio eius, qui paenitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab aecclesia receptetur.
||fol. 55r||

Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto mortis urget periculum, paenitentiam per manus impositionem acceptam statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiet, sicque sub prestibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab aecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papae Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi [y] urguentis instantia praesidium paenitentiae remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere nec tempore definire. De his autem, qui acceptam paenitentiam, antequam reconcilientur, ab ac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplices numero huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in aecclaesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviora noxa convictis.

Item confirmatum est, ut si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviora culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam paenitentibus vel tamquam fidelibus laicis imponatur. Neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur [z].

(1.132)
CXXXII.
De paenitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis paenitentiam gerunt.

De paenitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus paenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae aecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem paenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis, quantum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschale relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et aescis immolaticiis usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et aescis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis [a] crebris et [b] manus impositione [c] purgari; ut deinceps ab idolotitis [d] abstinentes sacramentorum Christi possunt esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet ammitti. Tempore penitudinis habitu moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egretudinem respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urguatur, ut, dum adhuc pęnitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem ||fol. 55v|| sollicitudinem, id est, per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
Ut paenitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.

Paenitentes, qui ex gravioribus paenitentiam gerunt, si ex corde paeniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationum modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urguere, sed subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo, qui panitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen data esse probaverit, aut similiter a presbitero, permisso aut iussu tamen proprii episcopi, per manus impositionem absolutionem precum sacerdotalium, viaticum abeuntis de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate [e] vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione decentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum paenitentiae tempus despecti a medicis aut evidentibus mortis praessis indiciis, recepta [f] quidem communionis gratiam convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitum.

(1.135)
CXXXV.
De catecuminis non pretereundis.

Nec catecumini praetereundi sunt; qui non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et preterea cum catecuminis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
Ut, qui paenitentiam publice gerunt, uno anno cum cilio sint inter audientes.

Qui paenitentiam publicae gerunt, debent unum esse annum cum cilio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo, quando intrat in aecclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare, precari, quia eum humiliter, ut pro eis dignetur. Tribus vero annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio aecclesiae paenitentibus constituto et seorsum, infra ipsam tamen aecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terra prostrati, sed et vultum et capite humiliato humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in caena Domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem absolutionem sacerdotalium precum, communionis catholice gratiam recepturi. Qualiter septem annorum paenitentia agatur. In his vero septem annis multiplicetur ieiuniis, orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius ||fol. 56r|| potuerint, exhibitionibus, et lacrimis persistent. Et ne ulterius eis talia contingant am primum valde modum caveant dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVII.
De paenitentibus transgressoribus [g].

Ut hi, qui frequenti prevaricatione peccata vel paenitentiam iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, quae praevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut haec, quę voluntariae non deluerunt, inviti emendentur. Quod si his aliquis rennuerit et praecepti sui sacerdotis inobediens [h] apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur [i]. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentiam communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolilibet munere vel favore aut neglegentia ammovere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, autem contempnentes de aecclesia non reiecerint, similia sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut paenitentibus absque personarum acceptione paenitentiae detur.

Ut sacerdos paenitentiam imploranti absque persone acceptione paenitentiae leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus paenitentibus.

Ut neglegentiores paenitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXL.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.

Is, qui paenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatum sunt venit, oppressus in infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, et subdatur statutum paenitentiae tempus, quamdiu sacerdos, qui paenitentiam dedit, probaverit.

(1.141)
CXLI.
Ut paenitentes non se credant absolutos nisi per manus impositionem.

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manibus impositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui, antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.

Paenitentes, qui, antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque dyocesis perspiciant loca monasteriorum [k] canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum ac necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, ||fol. 56v|| sicut in sancta regula necessarium dicit. Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per divisa loca praevideant, si apte sint et congruenter sanctae professioni compositae, vel si claustrum firmum habeant, in quo savari possint animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius fatiat emendari, ita ut non dignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonales, ne detur eis occasio malefaendi, quod absit.

(1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant qualiter canonici [l], qui sunt cum abbatibus, vivant.

Praecipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerit, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
Ut presbiteri crisma diligenter custodiant.

Presbiteri sub sigillo crisma custodiant, et nulli sub praetextu [m] medicinae vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assiduae orariis.

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter diffenrentiam [n] sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteros eiciant de ecclesiis neque constituant absque presbiterorum et episcoporum consensu.

Ut laici presbiteros non eiciant de aecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem aecclesiae cuiquam presbytero.

(1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.

Ut unusquisque episcopus in sua parrechia diligenter presbiteros vel clericos [o] inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum redire faciat.

(1.150)
CL.
De laetania maiore.

Placuit nobis, ut laetania maior observanda sit a cunctis Christianis tribus diebus.

(1.151)
CLI.
DE QUATTUOR TEMPORIBUS OBSERVANDIS.

Constituimus, ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in mense Martio ebdomada I, feria IIII et VI et sabbato veniant omnes ad aecclesiam hora nona cum laetaniis ad missarum sollempnia. Similiter in mense Iunio ebdomada II, feria IIII et VI et sabbato ieiunetur usque hora nona, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada III et in mense Decembrio ebdomada, que fuerit plena ante vigilia natalis Domini; sicut est [p] in Romana aecclesia traditum.

(1.152)
CLII.
De indicto ieiuni[o].

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit, et observare cum ceteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur, ||fol. 57r|| nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.

Omnes dies dominicos cum omne veneratione decrevimus observare et servili opere abstinere. Et merchatus in eis minime sit, nec placitum, ubi [q] aliquis ad mortem vel ad paenam iudicetur.

(1.154)
CLIIII.
De decimis.

Ammonemus atque praecipimus, ut decima deo omnino dare non neglegatur, quam Deus ipse sibi dare constituit: qui timendum est, ut, quisquis deo suum debitum abstrait, ne forte Deus per peccatum suum auferet ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.

(1.155)
CLV.
Ut aecclesiae pacem habeant. [r]

Reum confugientem ad aecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad paenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores aecclesiarum pacem et vitam ac membra eius obtinere studeant [s]. Tamen legitime componant [t], quod inique fecerunt.

(1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.

Praecipimus, ut in aecclesiis aut in domibus aecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
Ut antique aecclesiae honorem suum habeant.

Ecclesiae antiquitus constitutae [u] nec decimis nec aliis possessionibus [v] priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVIII.
De beneficiis aecclesiasticis.

Quicumque beneficium aecclesiasticum habent, ad tecta aecclesiae restauranda vel in ipsas aecclesias emendendas omnino adiuvent, et vel nonam [w] et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter missam solus cantet.

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare rectae valet. Quomodo enim dicet Dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit [x] habere, et alia multa his similia, cum aliis nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
De oblatione et pace in aecclesia facienda.

Oblationem quoque et pacem in aecclesias facere ammoneatur populum Christianum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstretur.

(1.161)
CLXI.
De symbolo et oratio dominica.

Symbolum, quod est signaculum [y] fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui haec discere neglegant, sive in ieiunio, sive in [z] alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitentur.

Magnum malum aebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
Unde spiritalibus filiolis.

Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales [a] filios suos catholice instruant.

(1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxuriosum [b] circa aecclesias deseratur.

Canticum turpe est atque luxuriosum. Circa ęcclesias agere omnino contradicimus, quod et ubque vitandum est.


||fol. 57v||
(1.165)
CLXV.
De incestuosis.

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de aecclesia expellantur donec ad paenitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.

Contradicimus, ne [c] in quarta vel in quinta aut sexta generatione nullus amplius coniugio copulaetur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenunuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.

Si quis viduam uxorem duxerit, et praeterea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, pro tam iniusta [d] copulatione [e] debet [f] anathematizari, nec umquam amplius copulari, sed sub magna districtione fieri [g].

(1.169)
CLXVIIII.
De curret praedicatione sacerdos erga populu sibi commissum, et ut facinorosos extra ęcclesiam eiciant.

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant [h], et instanter de eorum [i] animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.

Quod presbitero praevidendum sit, ut omnes, qui Christiano nomine censentur, orationem dominicam et simbolum memoraliter teneant et intellegant.

(1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, Pascha et Pentecost, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitas causa.

(1.172)
CLXXII.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.

Ut nemo presbiterorum [k] pro baptismo precium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnatum.

(1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur, et canonica a presbiteris dividantur.

Ut decime fideliter sanctae aecclesiae reddantur, et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas divident.

(1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.

Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant [l], id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXV.
Ut in titulis quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.

Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI.
Ne femine cum presbiteris habitent.

Ut presbiteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspiciones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo [m] clericum alterius parrechiae ordinet neque ordinatum [n] ||fol. 58r|| [o] suscipiat sine permissione sui episcopi. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa caelebretur.

Statutum est, ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre aliquo modo [p] praesumat.

(1.179)
[C]LXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venatione[m] [q] exerceant.

Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi seu subdiaconi arma non portent vel non praesumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere.

Qualicumque modo mulieri permittente canonicae viro suo aut eo defuncto velum sanctum acceperit in caput, aut sponte aut invita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.181)
[C]LXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi, nec abbatis, nec comites, nec vicarii, nec iudices, nullusque omnino sub mala occasione vel mala ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat [r]. Sed si quis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
[C]LXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus aecclesiasticis, ac de conventia episcoporum cum laicis.

Ut episcopi potestatem habeant res aecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas aecclesias Dei, viduas et orfanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias faciendas. Et nullatenus per aliquod [s] mendatium vel falsum testimonium neque periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
[CL]XXXIII.
De eo, qui iudicatam causam reppetere praesumat.

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut XVcim solidos componat, aut XV ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverint, accipiat.

(1.184)
[CL]XXXIIII.
De fiscalinis et colonis. [t]

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
[CL]XXXV.
De vita canonicorum et clericorum.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonicae vivant observantes divinae scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum compositae agere praesumat. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus aecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et oboedientiam secundum canones suis magistris exhibeant.

(1.186)
[CL]XXXVI.
De presbiteris occisis.

Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parrochiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem vuirgildi eius episcopus utilitatibus ||fol. 58v|| aecclesiae, cuius praefuit, tribuat, et alteram medietatem in elemosinam illius iustae despiciat: quia nullus nobis eius heres proximor videretur quam ille, qui ipsum Domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.

Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.

Ut deinceps monasteria, quae deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canononicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
Ut conspirationes vel coniurationes non fiant.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
De illis, qui res aecclesiae tenent.

Si quis aecclesiasticam rem tenet et ammonitus iuditium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat aecclesiasticam, aut communione privetur.

(1.191)
CXC.
De servo aecclesiae in furtu comprehenso.

Si servus aecclesiae in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringantur [u]. Et si iudex publico vel cuius servos aecclesiae super furtum non praesumente sine audientia [v] vicedomni aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab aecclesiae liminibus arceantur.

(1.192)
CXCII.
Ex cap Autisiodorensi. De his, qui clericum iniuriaverint.

Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi sive archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathaema [w] ab omnium Christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
Ex cap domni Karoli regis anno regni eius XII actis.

Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debeant, si ad aecclesiam confugerint, nullus ei victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussione episcopi dispensandis.

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.

Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesentetur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdet. Similiter vassis nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
De periuriis.

De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
De latronibus iustae peremptis, et de hominibus iniustae punitis.

De vindicta [x] et iudicio iusto in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala ||fol. 59r|| [y] nihil aliud ibi interponatur nisi vera iusticia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iusticiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus, contra quem iniustae fecit, secundum poenam, quam intulerit, emendet.

(1.198)
[C]XCVIII.
De annonis et decimis vel censu aecclesiarum.

De rebus vero aecclesiarum, unde nunc census exeunt [z], decima et annona cum ipso censu solvantur [a]. Et unde antea non exierunt, similiter et annone et decime dentur. De castitatis vero solidus I, de triginta dimidium solidus, de viginti transmissi sumus I. Et ut precariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
[C]XCVIIII.
De tributariis aecclesiarum.

De caerareis et tabulariis ac cartaelariis ita fiat, sicut a tempora longo decretum est.

(1.200)
[CC].
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.

De sacramentis pro gildomo invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero de aelemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis cohibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
[C]CI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.

De iterantibus, qui [b] ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam defensione his tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus [c] noster sit.

(1.202)
[C]CII.
De teloneis forbannitis.

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerat.

(1.203)
[CC]III.
De mancipiis, ut non sine testibus vendatur.

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, totis [d] vicibus [e] bannum solvat, quot [f] mancipia vendidit. Et si non habet precium, in vuadium se ipsum pro precio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
[CC]IIII.
Qualiter de comitibus vel de vas dominicis iusticias non facientibus agendum sit.

Si comes in suo minysterio iusticias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi factę fuerint [g]. Et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, usque dum iustitias faciat [h].

(1.205)
[CC]V.
De his, qui precium pro faidam recipere et iusticias facere nolunt.

Si quis pro faida [i] precium recipere non vult et iusticiam exinde facere, in talem locum [k] eum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
[CC]VI.
De latronibus bis per membra et tercio per vitam puniendis.

De latronibus ita praecimus observandum, ut pro prima culpa [l] non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si non emendaverit, moriatur.

(1.207)
[CC]VII.
Decretale precum quorundam episcoporum.

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu; id est, unusquisque episcopus tres missas [m] et tria psalteria, unum pro domno rege, et aliud pro exercitu ||fol. 59v|| Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbiter missas tres. Monachi et nonachae et canonici, unusquisque [n] psalteria III. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi quam monachi et monachę et canonice atque eorum infra casti homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosinam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. Episcopi, abbates et abbatisse pauperes famelicos IIII pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III aut II vel I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosinam, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC mediam libram, de casatis C solidos V, de quinquaginta untiam I. Et faciant biduanas, et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites untias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus familicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missam sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
Quod res aecclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res aecclesiae vota esse fidelium, precia peccatorum [o] et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo oppitulante conferre optamus, tamen ut ab aecclesiasticis de non dividendis rebus ullius aecclesiae suspicionem dudum conceptam [p] poenitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam paenitus divisionem aut [q] iacturam patiatur.

(1.209)
CCVIIII.
De collatis aecclesiae dividendis.

Statutum est, ut quicquid temporibus imperii nostri a fidelibus aecclesiae sponte collatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tercia in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aequae inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi specialiter date fuerint.

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus aecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis [r] aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus aecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Similiter si vero pater eius vel mater ab alia patria in alia migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus aecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit, ignoraverit, et praeterea veniens dominus illius libertatem dare voluerit, ||fol. 60r|| in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat: quia iusta sacros ordines vilis persona manens sacerdocii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui propriis dominis libertatem donant, ut ad gradus aecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere, an sibi vendicare velint. Caeterum, si post ordinationem aliquid adquisierit, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De aecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius secum habeant. Et quandocumque de familia aecclesiae utile inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis, et an[te] [s] cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate [t] libertatem consequatur et tunc demum ad gradus aecclesiasticos promoveatur. Similiter quam de his agendum est, quos laici de familia ęcclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et [u] de his, quos praepositi cononicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.

(1.211)
[CC]XI.
De personis, a quibus non sunt res accipiendae.

Statutum est, ut nullus quilibet aecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere presumat, quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exhedere dari. Quod si aliquis [v] deinceps hoc facere temptaverit, synodoli sententia districtae feriatur, et res ad exheredatos redeant.

(1.212)
[CC]XII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tunsurare studeat.

Statutum est ut nullus [w] in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodus vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
[CC]XIII.
De presbiteris constituendis.

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet aecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos [x] probalis vitae et doctrinae episcopus consecrandos suisque in aecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
[CC]XIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiis.

Sancitum est, ut unicuique aecclesię unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel ortis iuxta ęcclesiam positis, neque de scripto manso aliquod servitium praeter aecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

(1.215)
[CCX]V.
De presbiteris uniuscuiusque aecclesiae.

Statutum est, postquam hoc [y] impletum fuerit, ut unaquaeque aecclesia suum presbiterum [z] habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.


||fol. 60v||
(1.216)
CCXVI.
De sacris vasis aecclesiae ad pignus datis.

De sacris vassis aecclesiae, que in pignus in nonnullis locis a quibusdam comperimus, inhibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum conpellantur.

(1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis, vel de annonis et decimis.

De aecclesiis sane destructis vel annonis et decimis, sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis aut notavimus.

(1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.

Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male oppiniones suspicione denotantur, ut, si deinceps ammoniti non se correxerint, velud contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXVIIII.
De presbiteris, qui pro crismate in cena Domini veniebant.

De presbiteris, qui accipiendi crismatis gratia ad civitates in caena Domini venire soliti erant, sancitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXX.
De predicatine [a] et confirmatione episcoporum.

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis ammoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exequi, quo eorum profectio, quantum illis inest, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit inportuna vel onerosa.

(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

Ne pueri [b] sine voluntate parentum tonsurentur, id est, ne puelle velaentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, quae in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur, persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.

De feminis, quae viros amittunt, placet, ne se, sicut actenus, indiscrete vellent, sed ut XXX dies post discessum viri sui expectent et post trigesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilium aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent, eligant. Et quia sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt poenitentiam, et feminae, quę viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et ligis mundanae capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
De raptis et de raptoribus.

De raptis et de raptoribus, quanquam specialiter [c] decrevissemus quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus; quatinus omnibus pateat, quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricta, abhinc hoc malum caveatur.


||fol. 61r|| [d]
(1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DCXXX patre affuerunt, capitulo XXXVIII ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et cohibentes raptoribus decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur [e]. Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et cohibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptis sibi iure vendicare nullatenus possint [f].

(1.225)
CCXXV.
De desponsatis puellis et ab aliis raptis.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X legitur: Desponsatas puellas, et praeterea ab alias raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsate, etiam si eis a raptoribus suis illata iniuria constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica paenitentia multetur. Raptae vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eidem crimina consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia [g] subiaceat. Quod si post haec iungere praesupserint [h], vel utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.

De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gaelasii capitulo XX continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum deo propositum incesta federe sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacro communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint paenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen paenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius furiendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in Christiana religione constituentibus rigore auctoritatis divinę vel umanę hoc malum radicitos amputetur.

(1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.

Ne vero puelle indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Affricano concilio capitulo XVI continetur, ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut quicumque episcoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo conpunctus fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit ante XXV annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, qui iuxta priorem sancionem virginis XXV aetatis suae ||fol. 61v|| anno ritae consecrande sunt. Quod praemissae necessitate necessitatis ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti.

(1.228)
CCXXVIII.
De examinacione sanctae crucis non fatienda.

Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinatione sanctae crucis facere praesumat; ne Christi passione, quae glorificatio [i], cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.

Episcopus sive per se, sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis annuntiet: quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occultae iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, qui ritae ad sacrosanctos aecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quatinus presbiteri missalem et lectionarium, sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter aecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires enim dent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut supersticiones, quas quibusdam in locis in exsequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis aecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant [k], diligenter ammonuimus. Et ut liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus dederit posse, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.

Si quis aut ex [l] levi causa aut sine causa hominem in ęcclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint; et unus alterum in aecclesia fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII coniuratoribus ligitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori, quod ammisit, paenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc ammiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte, an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iuxta quod vuirgildus illius est, ad aecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit [m], eidem aecclesiae tradat. De aecclesiastico et fiscalino et benefaciario servo volumus, ut quod una [n] vice vuirgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si matrio aecclesiae, cuius portae reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero portae aecclesiae non est consecrata, eo modo componatur, quod in atrio ||fol. 62r|| committitur, sicut componi debet, quod in aemunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.

Sanguinis effusio in aecclesia facta a laico [o], si presbiter fuerit, triplo componatur, duae partes eidem presbitero [p], tertia pro fredo ad aecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam compositionem triplo persolvatur et insuper bannus noster. Si vero non est in ictu [q] sanguinis [r] effusio [s], de unoquoque ordine clericorum secundum suam compositionem componatur [t] bannus noster. Si presbiter percutitur et non plagatur, XXX solidos componatur et gravis et diuturna penitentia percussori iniungatur, si diaconus, XV solidos, si subdiaconus, V solidos, acoluthus XXX denarios [u].

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.

Viduae et pupilli ac pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas querendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
De partu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX solidos, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIIII.
De homine puplicam paenitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat et vuirgildum proximis suis persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salute anime suae.

Si quis res suas pro salute animae suae vel ad aliquem venerabilem locum vel proquinquo suo cuilibet alteri tradere voluerit et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res ille posite sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est, sive exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pangensibus vel de aliis, qui eadem lege vivunt, quia ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales sibi meliores invenire possunt; et coram ipsis rerum suarum traditionem fatiat; et fideiussores vestiture donet ei, qui illam tradidit, accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, hereres illius numquam de praedictis valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturę, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius, si necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius destringatur, ut divisionem cum illo faciat atque defunctus ad hereditatem suam ||fol. 62v|| voluit pervenire. Et si cuilibet aecclesiae eam tradere rogavit, coheredes eius eam legem cum illa aecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Praeterea ipse res ad emunitatem ipsius aecclesiae redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.

Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, vuirgildum eius his, a quos ille pertinet, componat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
Quid in conficione vuirgildi dare [v] non debeat.

In compositionem vuirgildi volumus, ut ea dentur, que in lege continentur excepto accipitre et spata: qui propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maiores pretii, quam illa sint, esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alternarum sponsarum.

Si quis sponsam alterius [w] rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debuit, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptor nihil querere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam componat et insuper bannum nostrum, id est, LX solidos, componat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos esse eos suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerint, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe partes testium ita inter se disserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.

Ut episcopi cum comitibus stent et comes cum episcopis et uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris et incestuosis sub magna district coercendis.

Ut latrones, seu homicide vel adulteri, sive incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat [x] alterius proprindere; sed magis suam causam querat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in presentiam regis venire quis debeat.

Ut, si aliquis voluerit dicere, quod iustę ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iusticia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercendo negotia.
||fol. 63r||

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, gratia fugiendi debitum servitium seculum relinqunt.

De his, qui seculum relinqunt propter servitium impediendum et tunc neutrum faciunt, aut unum eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLVI.
Quid de tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.

De hoc, si evenerit fames, clades aut inaequalitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, deprecetur Dei misericordia; in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur; et qua discordantes ad pacem cogantur redire.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidiosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiam si noluerint. Et si aliter patificare nolunt, adducantur in nostra praesentia. Et si aliquis post patificationem alterum occiderit, componat illum et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat et insuper bannum nostrum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit [y] post bannum, asta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII mansis brunniam habeat. Qui vero brunniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunnia perdat.

(1.249)
CCXXXVIIII.[z]
De his, qui iudicia scabineorum adquiescere nolunt.

De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabineorum adquiescere, nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, aut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant [a]. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.

(1.250)
CCXL.[b]
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promiti debeat; et ut cetera sacramenta legaliter fiant.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniore ad utilitatem nostram et sui seniori; excepto his sacramentis, que iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.


||fol. 63v||
(1.251)
CCXLI.[c]
Ut, si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.

Quicumque conspirationes facere praesumpserit et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici racione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquid malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidantur. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratione firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componatur. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum [d], neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur [e].

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusator liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
Quales persone ad causas discernendas et terminandas elegi debeant.

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur, qui et sciant et velint iustae causam discernere et terminare. Et quisquis pravus intentus fuerit, nobis pro certo nuntietur.

(1.254)
CCLIIII.
De teloneis, qui de mercatis et navigiis et aliis rebus, aut quecumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad platitum nostrum pro cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
De his, qui ||fol. 64r|| [f] ex seculo ad monasteria converti volunt.

Liberi homines, qui ad servitium Dei se tradere volunt, pius hoc non fatiant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc praecipimus, quam audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitum, sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a pontentioribus non obprimantur iniustae.

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod [g] malum ingenium [h] contra iustitiam oppraessi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec, ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati [i], et regale obsequium minuetur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones, seu malefactores effitiant. Et ut sepius non fiant manniti ad platitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.

De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.

De heribanno volumus ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia, blanditia seu terrore secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, brunniis, aeramento, pannis integris, caballis, bubus, ovibus, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant spoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum heribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in superscripto precio valente nisi libras III, solidi XXX ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, X solidos solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendando.

(1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se iungunt.

Liberi homines, qui uxores de fiscis regalibus habent, et femine, que liberte sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua querenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed tales etiam nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.


||fol. 64v||
(1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica, symbolum, lex et capitula regum diligenter ab omnibus intellegantur.

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant, comites quoque et centenarii nobiles viri legem suam discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris, ut ea, quę a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus, agere, discere, observare vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum domino donante praevalent, et perfectum usque perducant et nobis omnino annuntient, quis inde bonum certamen hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus sit, aut ceteri mecum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.

Qui subdiaconum occident, CCC solidos componat. Qui diaconum, CCCC solidos componat. Qui presbiterum, DC solidos. Qui episcopum, DCCCC. Qui monachum, CCCC culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.

Si quis in inmunitate dampnum aliquod fecerit, DC solidos componat.

(1.263)
CCLXIII.
De furibus infra munitatem retentis quid agendum sit.

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quolibet crimen foris committens infra inmunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomno vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, et reddat ei reum. Si illi contradixerit et reddere noluerit, pro prima contradictione XV solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX solidos componat. Si nec ad terciam consentire noluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem querendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse eum ad iusticiam cuiuslibet faciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in munitate dampnum fecit, DC solidos componere debet, ita, qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.

De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem aecclesiae rebus fuerit, nostra libertate concedatur ibi. Si de alterius vel aecclesiae vel liberorum ||fol. 65r|| [k] hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra libertate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.

Quicumque tempore messis vel tempore vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparet annonam et vinum, vel verbi gratia de duobus denariis comparet modium I et servat, usque dum venundare possit contra denarios IIII aut VI seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, et si habeat, et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum, vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
De aecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut aecclesiae vel altaria, quę ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII.
De ebrietate.

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant, et eorum [l] iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
CCLXVIIII.
De ammonitione ad comites pro utilitate sanctę Dei aecclesiae.

Vobis comitibus dicimus, usque commonemus, qui ad vestrum ministerium maximae pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei aecclesiae exhibeatis et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iusticiam faciatis, et que nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiosae perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
De ammonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.

Omnes laicos monemus, ut honorem aecclesiasticum conservent et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum praedicationem cum suis devotae occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant, ut dies dominicus, sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus prohibeantur, sicut sepe ammonitum fuit, illa die.

(1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem aecclesiarum adimplendis.

De operibus in restaurationem aecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis sepe iussum est, haec aut illud partibus aecclesiarum persolvatur. Et hoc [m] omnibus notum sit, quia quicumque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino subeat quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.


||fol. 65v||
(1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris aecclesiae in suis ministeriis.

Comites ministris aecclesię eorum ministeriis, et hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus optinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem neglegentia eius ad nostram noticiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
De incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris, et de neglegenter viventibus, vuadii non accipiant.

Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, vuadios accipiant, et a presbiteris quibusdam pro [n] neglegentiis inter se dividant pecuniam, quod paenitus aboelendum decrevimus, ne forte avariciae locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam paenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras ammonitiones et predicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos [o] constringi volumus propter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.

De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem fatiant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destrutae sunt. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerint. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, modum episcopus inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
De his, qui annonas et decimas dare neglexerunt.

De his, qui annonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant annonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod, quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde haec annona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita [p] enim continetur in capitulari [q] bone memoriae genitoris nostri in libro primo [r] capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit [s] de eclesia, ad quam per iustitiam debet, et ea praesumptiosae vel propter munera aut amititiam vel [t] aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur [u], ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.

Quicumque de rebus aecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerunt, iuxta auctoritatis nostrae capitularem, in quo de operibus ac [v] annonis ||fol. 66r|| [w] et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro IIII capitulo XXXVIIII continetur: De opere et restauratione aecclesiarum constitutum est, ut de frugibus [x] terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostiliensibus, persolvantur. De opere vel restauratione aecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus aecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum aecclesiasticarum [y] habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo [z] argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant. Cumque precio rector ęcclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui annonas et decimas dare neglexerint, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
[CC]LXXVIII.
De his, qui agros domicatos ideo neglegunt, ut annonas exinde non persolvant.

De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut annonas exinde non persolvant, et alienas terras excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam annonam cum lege [a] sua persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
[C]CLXXVIIII.
Ut intellegatur, in quo facto inmunitas frangatur.

Pervenit [b] ad nos, quod quędam aecclesiae ac monasteria nostras et prodecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc, quod ab eisdem immunitatum [c] temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem aecclesias vel monasteria pertineant, extra inmunitatem esse. Proproter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intelligant non solum claustra [d] monasterii [e] vel aecclesiae atque casticia aecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio causarum genere praecingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem aecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate commititur, in hoc facto inmunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas, que sine laborationibus sunt et nullo modo munitione ||fol. 66v|| cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquid dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ęcclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositionem, sed secundum legem, que in eodem loco tenetur, is multandus est, qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De iusticiis generalibus.

De iusticiis aecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

Ut nullus comparet caballum, bovem et iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cuius, contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris contecto.

Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeant.

(1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.

Falsi testes, precipimus, non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem iudicatis, et postea eis vita concessa, si ustitiam [f] quesierint.

Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita concessa fuerit, si ipsi iusticiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iusticiam querere voluerint, qualiter ita inter illos iudicium terminetur. Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facerae repetitionem; quia omnes suae res secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iudicium vita concessa est, si iusticiam reddere noluerit.

Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et in postmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iustitia reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod [g] antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem ||fol. 67r|| [h] diiudicatus est. De praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum fuit.

(1.288)
[C]CLXXXVIII.
De hominibus liberis, qui ad mallum venire cogendi sunt.

Ut nullus alius de liberis hominibus ad platitum [i] vel ad mallum venire cogatur, exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debet aut respondere.

(1.289)
[C]CLXXXVIIII.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint, unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
De iusticia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.

Ut nullus quilibet missus noster, neque comes, neque iudex aut scabinus cuiuslibet iusticiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum presumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.

De latronibus, qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex his comprehenderit, nullum dampnum exinde paciatur.

(1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque elegendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicumque agendum est tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat [k] litigatoribus per pręmia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem, neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
De placitis [l] a missis domum comitis nota faciendis.

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iusticias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem collaborationis post obitum maritorum accipere debeant.

Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem collaborationis, quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas his, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel comparavit, vel ei ab amicis suis collate sunt, has volumus tam ad orphanos defunctorum, quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contententionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium [m] ||fol. 67v|| testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe testium partes ita, ut inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni, qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextera manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius compositionis due partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tercia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo comprobetur. In aecclesiasticis autem causis, ubi de una parte saeculare, de altero vero aecclesticum negotium est, id est, modus observetur. Ubi vero ex utraque parte aecclesiasticum fuerit, rectores earundem aecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiscemodi pacificatione inter eos convenire non possunt, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus imponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde querantur, nisi de ipso comitatu, in quo res, unde causa agitur, positae sunt: quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat, quam per illos, qui viciniores [n] sunt. Si tamen contentio, que inter eos exorta est, in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

Quicumque terram tributariam, unde tributam ad partem nostram exire solebat, vel ad aecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, his, qui eam susceperit, tributum, quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
De terra censili.

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores [o] sui vel ad aliquam aecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ęcclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam [p] tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac considerandum est re, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in aegestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde beneficium, unde sustentare valeat.

(1.299)
CCXCVIIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatem, ut ita observentur, praecipimus, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.


||fol. 68r||
(1.300)
CCC.
De eo, qui propriam derelinquid uxorem vel sine culpa interficit, et aliam ducit.

Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat paenitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur, donec res ad nostram noticiam deducatur.

(1.301)
[C]CCI.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra domino resident, ad testimonium non recipiendis.

De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo essent possunt, qui liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur, qui in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur qui proprium habent.

(1.302)
[CC]CII.
De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum CCLXXXIIII episcoporum.

Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subsubdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non hostiarius adversus lectorem accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXX duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem, nisi in XLIIIIor testibus, non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi in XXXVI, non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII. testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas.

(1.303)
[C]CCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis manu opera et census ac tributa atque re vel servitia exigantur, fatigantur.

Pro nimia reclamatione que advenit de hominibus aecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Caenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, ut, quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et propterea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non posset arare, quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris, et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuri faciat. Et qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperum operetur, ||fol. 68v|| et senior suus amplius non requiratur. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duos dies. Idcirco haec statuimus, ne familia se a predictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optime de terra habet, secundum aestimationem sui telluris opera faciat. Haec ab Athalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi vice nostra et publice annuntiari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestuosos emendent et corrigant.

Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parrechiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur, que in placitis et synodis Pipinus rex constituit.

Ea vero, quę bone memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare praecipimus.

(1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid comparaverit.

Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptore, ut emptio nihil firmitatis habeat. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiatur.

Placuit, ut aecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.

Placuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam ut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestus convincatur. Et de maioribus nostra aut successoribus [q] nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCVIIII.
Ut, qui socii criminis sunt, non admittantur testes.

Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infames, neque calumniatores vel ceteri, quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque afinitis lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia hec potius incestiva quam coniugia sunt vindicata.

(1.311)
CCCXI.
Ut de absentibus non iudicetur.

Placuit, adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
Ut clementior seu priori referatur sententia.

Placuit, inter pares sententias clementio severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non creda[tur].

Placuit, ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veratiores atque religiosores et honestiores eligantur, qui sacramento ||fol. 69r|| suum confirment testimonium [r] nihilque inter se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter ac leviter agat.

Praecipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopis leviter aut graviter agat, quod a periculum totius imperii nostri pertinet. Et omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis Domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in aecclesiastica historia Constantinus imperator episcopus ait: Deus, inquid, constituit [s] vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod [t] Deus solus inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quaecumque sint, ad illud divinum examen reservetur. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem discernit. Et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis enim, inquid, id est, sacerdotibus, propria animarum curandum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentus pro peccatis hominum, velut pro suis, instigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incens contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divine [u] voluntatis [v] iudices, aecclesiarum Christi post Apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritates assertores, prave doctrine hostes, omnibus bonis amabiles, vindices oppressorum, pares in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus aecclesiae, in quibus fulget aecclesia. Ipsi columpne firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuae civitatis aeterno; per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni caelorum. Ipsi etiam dispensatores regie domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus, officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum.

Sciendum est omnibus atque credendum, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in aecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per paenitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum [w] indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
De IIII vitiis, que fidem catholicam commaculant.

Placuit sciri omnibus quod quattuor sunt vitia, quae nostram fidem inter cetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto pernitiosiora; ||fol. 69v|| id est, superbia, per quam angelus diabolus effectus de caelo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, que caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere nec quietam tranquillamque, ut devorat Christianos, vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta Dei aecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.

Primum igitur, quod universalis sancta Dei aecclesia unum corpus manifeste esse credatur [x] eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquid, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi [y] unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus [z], ex quo totum [a] corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia huiuscae rei innunera [b] exempla, quae hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membra Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus paenitentia in promptu habetur, restituere non neglegat [c].

(1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.

Principaliter itaque totius sanctae Dei aecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romane sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duae sunt quippe, inquid, imperatrices augustae, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto ętiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt ex animae rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in aecclesia nemo pontifice portior, et in seculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant.

Emersisse reprehensibilem et valde inolytum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes [d] et donum sancti Spiritus per inpositionem manum tradant, et alia quęque, que solis pontificibus debentur, contra fas peragant; praesertim cum nullum [e] ex septuaginta discipulis, quorum speciem in aecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi [f] ita de corepiscopis habetur scriptum: corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXXta videntur esse. Comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.


||fol. 70r||
(1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur in concilio [g] Antioceno habetur ita.

Qui in vicis vel possessionibus corepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sunt, tamen sanctorum synodo placuit, ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi aecclesias earumque moderamine curaque contenti sunt.

(1.322)
CCCXXII.
De honore et obedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.

Igitur, qui constat religionem Christianam per successores apostolorum sulubriter amministrare populisque ad [h] vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant eisque in omnibus ut patribus oboediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagunt; sicut Dei et nostram gratiam habuere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic aecclesię. Et si aecclesiam non audierit, sit tibi sicut hetnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in aecclesia tenent, melius est [i] illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus ammonenda sunt et perpenda, ne in hoc, quod absit, incidat in scandalum; sed magis eis obediendo non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis premia percipiant sempiternam. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus: quia detractio sacerdotum ad Christum [k] pertinet, cuius vice legatione funguntur in aecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut omicidium reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt: quoniam et ipse seipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim pęna digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis [l] rebelles vel inobędientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae aecclesiae fore alienas.

(1.323)
CCCXXIII.
De IIII neglegentiis sacerdotum.

De presbiteris et aecclesiis eorum, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione IIIIor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnullis ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, que ad cultum divinum pertinent, faciunt, neque in restauratione et luminaribus aecclesię studium habent, nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper aecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum in tantam audatiam prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. ||fol. 70v|| Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, que a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem Dei aecclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem aecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris, qui in domibus feminas habent.

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrechiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in convenientibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita [m], sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui ante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.

(1.325)
CCCXXV.
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.

Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpi lucri sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant et commessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc districte severiterque coherceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CCCXXVI.
Quod sacerdos conversationis sue testes vite probales habeat.

Pari ergo consensu nobis visum est ut pontifices sanctorum pręcedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum prebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quam Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius vel his pontificibus ad secreta cubi sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum [n] pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis, nesciunt, et ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituto, ut quidam ex clericis vel etiam et monachi electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ||fol. 71r|| ut his, qui in loco est regiminis, habeant testes tales, qui eos in secreta conversationem videant, ut ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum, si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Agustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicuę invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
Ut in rebus episcopi de aecclesie circa propinquos suos exponendis reprehensionem [o] caveant et discretionis modum teneant.

Quoniam multi [p] episcoporum, amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt, et ob hoc et iura aecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps avariciae hoc genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatum hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat, et cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus aecclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in aecclesiae, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de aecclesiarum rebus, quibus praedia eo modo emunt, faciendum statuimus: quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptarum rerum aecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multimodis exorbitasse et se diabolo mancipasse et occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monach et sanctimoniales neglegant.

Didicimus sane nonnullos episcopos gubernandos congregationibus [q] sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in earum parrechiis constituti eorum prava exempla secuti similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse decrevimus necessario, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant, et ceteris se immitabiles praebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in sacris convenientibus tedium [r] et obprobrium inferatur.

(1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus, sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.

Conperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avariciae et propriae delectationis [s] ||fol. 71v|| sepissime propriae civitatis suae sede vel monasterii septa aut aecclesiae propriae derelictae cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et predicatione im [t] plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas in plebibus neglegitur. Quod ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua inutilitate fiat, pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum queri videntur, eo pro quidam [u] episcopi ad eorum preces nolint in aecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.

Placuit, ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor aecclesiasticus contempnitur et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.

Volumus atque praecipimus nostra auctorita annuntiari omnibus, immo et a sacerdotibus predicari, ne tam temeria Christianorum sanguis effusio in regno caelorum fieri sinatur, semper illud adtendentes, quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noae: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefeceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister, vindex in iram ei, qui malum ait. De illo enim spetialiter divina auctoritas dicit: Gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contrario vero nescimus, qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in [v] interficiendis hominibus vindicte ministerium, et quod rex saltim in uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, nisi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimiciarum vindictas, quod nolunt, ut rex fatiat propter Dei vindictam. [w]

(1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus, vel abbatissis.
||fol. 72r||

Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, que sanctis monialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omnimodo praecipimus, ut de se ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniusquusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant et congregationes sibi commissas sive spiritualiter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia amministrare [x] non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipse congregatio ne inreligiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerant, sciant se ea illis auferre [y] et religiosoribus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capelle absque iussu sive permissu episcopi non fiant.

Placuit nobis, ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis ammoniti fuimus, ne capelle in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi, in cuius est parrechia, fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiant.

(1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio dubii habeantur.

Omnes, qui in fide vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi [z] docentur. Nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
Ut quisquis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc canonice [a] componat.

Si quis ministros aecclesię, id est, subdiaconos, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc canonice, si est laicus. Si vero clericus clericum percusserit et non plagaverit, donetur ultro, si penitet. Dominus enim dicit: Dimittite, et dimittemini. Et apostolus: Subportantes invicem in caritate, donantes vobismetipsis, et cetera [b]. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria monastice [c] componatur secundum genealoiam suam; ut reverentia sit deo et aecclesiae et pax eis, qui illis [d] deserviunt et cętera eorum bona pacem habeant [e].

(1.337)
CCCXXXVII.
[Ut si] [f] quis contumax reverentiam aecclesiarum non habet, solidos quingentos.

Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam aecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem servum suum vel, quem persecutus fuerit, de aecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non reddiderit, componat ad ipsam aecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica paenitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit onor Dei et reverentia sanctorum, et ut aecclesia Dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, que circa ecclesias earumque [ministros] [g] avit antiquitas vel antecessorum auctoritas nostrorum statuit, inviolata persistant.
||fol. 72v||

Cuncta, que circa sanctorum loca aecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, illibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.

(1.339)
CCCXXXVIIII.
De praediis deo dicatis.

Placuit, ne praedia caelestium secretorum dicata deo, quem tradita sunt, a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmutatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, que eis subdita esse noscuntur. Si quae contra hec venerit, conponat, sicut de emunitate constituimus, et paenitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem.

(1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominica opera servilia faecerit.

Si quis die dominica opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, que canonica auctoritate prohibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus paenitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire in omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerit.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit, aut fenum tollere aut granum, sive peccora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere, haec ne fiant, omni prohibemus. Quod si aliquo praesumptioso factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat, aut cum XII testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, qui servum suum non correxit, nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos commedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua deprecatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid [h] dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat compositionem; sed ille, cuius conlusione vel exortatione admissum est, tamquam fur dampnetur; et servus, quod tulit, reddat, et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
De fure nocturno tempore capto.

Fur nocturno tempore captus in furtu, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc omicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaverit.

Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quaerat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur, restituat, et furem ||fol. 73r|| querere non [i] desistat. Quod si furem caelare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur, ita istae in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliud pro animal occiderit et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.

(1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.

Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet, et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit et exinde probatus fuerit, similem reddat illi, cuius pecuniam comparavit. Salva videlicet eius iusticia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum accipit.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.

Volumus, ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
De eo, qui contra capud alterius falsa suggessit.

Si quis contra capud alterius falsa suggerit, vel quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem. Quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tenete.

(1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia aedificia restituat, et quicquid ibi arserit, componat, et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica paenitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat, et omnia, que ibi perdiderint, restituat.

(1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile et mancipium pro hoc facto reddat.

Si quis servum iniuste accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
De via publica.

Si quis viam publicam audito stratum [k] vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum XII sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
De via convincinali.

Si quis viam convincinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem inquinaverit.

Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspitio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. ||fol. 73v|| Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, conpositione inter se multetur.

(1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.

Si cui aurum vel argentum [l] aut ornamenta vel quecumque species fuerint commedate, sive custodiendum traditae sint, sive vendende, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio [m] concremate, una cum testibus, qui commendata susceperat, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero, quem commendata fuerant, furtu probantur ablata, qui commendata perdiderat, spatium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendaturum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui commendaverit, quęcumque fuerint subpressa, reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.

Si quis servum suum vendiderit forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque inveniri potuerit.

(1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus, servo.

Si quis servum de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domni potestate non exeat; qui non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accipit.

(1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.

(1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum reppererit [n].

Si quis alicuius mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu a canibus laceretur, seu liber sit, seu servus, nullam [o] ex hoc calumpniam sustineat [p], sed magis a parentibus [q] eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a Domino, qui praecipit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili pretio detractis vitiosis.

Palcuit [r] in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vvili precio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore caelatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, sedet emptio, et non sit inmutata. Si autem ||fol. 74r|| non dixerit, mutari potest in die illa et in alia sive in tercia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte eum invenire infra dies non poterit. Tunc, quando invenerit, recipiat, qui vitium vendidit. Et si non noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vicium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere conpellatur.

Qui arras dederit pro quacumque re, pretium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.

Placuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque nocere audeat: qui alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit, vel illum assallierit aut despoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrini singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet, componi, aut suo seniori vel socio componat cum sua lege. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigenę distringente iudice accipiant et in suam elemosinam tribuant; et insuper LX solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam, et quicquid illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo componat; et ipsam pecuniam a memoratis sacerdotibus in sua detur aelemosynam. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.

Si quis vendiderit res alienas sive voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcumque rem, ipsam legibus reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et equales meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.

Si quis alicuius caballi vel bovis vel cuiuslibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, anprecietur illud pecus, quod valet, et partem tertiam componat.

(1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.

Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidiosus: quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquod mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componantur.


||fol. 74v||
(1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.

Si quis scripturarum profert, veritatem eius testibus probare debet: quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator affirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
Ut, quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.

Presbiteros criminosos [s] canonicae ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papae Innocentii capitulo XXXIII in medio collocari; discussique obiectionibus, que ipsi presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo inlicite pulluerunt. Et sicut vinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papae et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandaliis celebret.

Ut unusquisque presbiter missam ordinare Romano cum sandaliis caelebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.

Ut omnes presbiteri die dominico cum psallentio circumeat aecclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est, ut missi per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiter puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium [t] exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter [u] quod res aecclesiasticae a fidelibus oblate et ab aecclesia recepte sint. Et eo modo illis distribuatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege impendatur his, qui ministerium aecclesiasticum adimplent.

Volumus scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et oboedientiam, quam monitis vestris propter Dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.


||fol. 75r||
(1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.

Admonemus etiam episcopis et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant, nec donent: quia multe reclamationes et querelae de hac causa ad nostras solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munera non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat: quia nos volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clerum vel monachus vel sanctimoniales non accusetur ad iudicium civile.

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminimam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iusta sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctae Dei aecclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis aecclesiarum recludatur poenas lituras, et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterium introduxit, et que non introduxit, dominio monasterii sunt, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
DE SERVO in monasterium recepto.

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei vel non prestetur. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus queratur, domino suo reddatur [v] cum omnibus, quę attulit, fide tamen [w] accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea queri non potest; sed tantum ea que in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.

(1.381)
[C]CCLXXXI.
De monachis laicis factis.

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, preses provintię eum teneat et curię suę connumeret.

(1.382)
[C]CCLXXXII.
De aecclesia aedificanda.

Nemo ecclesiam edificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante prefiniat, qui edificare [x] vult, quia ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione [y] sic domum edificet.

(1.383)
[CCC]LXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. ||fol. 75v|| Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatisse.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris oppinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui etiam eligunt, proponunt sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fidem rectam et vitam castam et administrationem dignam ad omnemque statum monasterii utile. Et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel deo devota.

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corrumperit religiosam feminam, bonam amborum aecclesia vendicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tales scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provincie vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comito vendere. Hoc [z] etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed his, qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, precium, quod accepit in ipso monasterio, amittat, et una cum precio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur.

(1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.

In civitatibus, in quibus presides praesunt, ipsi audiant causis, seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.

Si quis ex scenicis vestem sacerdolem aut monasticam vel mulieris religiose vel quacumque aecclesiasticae statu similem indutus fuerit, corporali poenae subsistat, et exilio tradat.

(1.389)
CCCLXXXVIIII.
De praescriptione XL annorum.

Ne decem anni, neque viceni vel XXX annorum praescriptione religiosis domibus opponatur, sed sola XL annorum curriculo. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicam iudicem accusare.

Sancitum est, ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare presumat, sed apud episcopos.


||fol. 76r||
(1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.

Decretum est, ut adversus absentes non iudicet. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi potentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.

A sancta Romana et apostolica aecclesiae olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.

Item a prędicta sancta Romana et apostolica aecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persone, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea, que obitiunt, fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius inpeditorum vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.

Placuit, ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, sęcundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non poterit datis testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
[CCC]XCV.
De culpabili persona non recipienda.

Si accusatoris [a] persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.

Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinatam.

(1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et Dominus Iudam furem esse sciebat. Sed qui non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscip[iatur] absque exanime.

Eius, qui frequenter litigat [b], et accusandum est facilis, accusationem absque grandi exanime nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
De rimanno enucleatim causa in iudicio et sepe ventilando.
||fol. 76v||

Iudicantem oportet cuncta rimari [c] et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique patientia prebita habeo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in questione [d], quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid prętermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos a sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspicione caruerint.

Sunt quidam, qui contra aecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti [e] aliquid contra mandata [f] divina presumere.

(1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione presumendum.

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de aecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum attribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit.

Quandocumque a quibuslibet iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi non est maior auctoritas, fuerit provocatus, non eis denegetur qui provocaverint [g].

(1.405)
CCCCV.
De iniusto iudicio principis metu vel iussu terminato cassando.

Iniustum iuditium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.


Stand: 2008-10-24