Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4637 [Buch 3.253 bis 3.305]

(3.253)
CCLIII. [a]
QUOD EANDEM POENAM PASSURUS SIT ACCUSATOR, SI CONVINCERE ACCUSATUM NON POTUERIT, QUAM REUS PASSURUS ERAT.

Poenam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam ille, qui iniuriae sustinuit nequitiam.

(3.254)
CCLIIII.
QUOD PROLATOR SEMPER SCRIPTURAM ADFIRMARE DEBEAT.

Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.

(3.255)
CCLV.
UT OMNES FIDELES SUIS EPISCOPIS FIDELITER OBEDIANT.

Qui episcopum suum noluerit audire et excommunicatus fuerit et rennuerit, perennem condempnationem episcoporum apud deum sustineat et insuper palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.

(3.256)
CCLVI.
DE HOMICIDIS QUID AGENDUM SIT. [b]

De homicidis ita iussimus observari [c], ut quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vitę periculo feriatur et pretio nullo se redimere umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum wirgildum omnino conponat.

(3.257)
CCLVII.
QUID DE FURIBUS ET MALEFACTORIBUS SIT AGENDUM.

De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ut si quinque aut septem bonę fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, et ut ceteri disciplinam omnibus observent.

||fol. 153v||
(3.258)
CCLVIII.
DE INCESTIS QUID AGENDUM SIT. [d]

Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant paenitentiam. Qui autem hoc agere noluerit [e], ab omnibus ut anathema habeatur [f].

(3.259)
CCLVIIII.
DE ACCUSATORIBUS NON FACILE RECIPIENDIS NEC ABSQUE CERTA PROBATIONE QUOSQUAM IUDICANDIS VEL DAMPNANDIS.

Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium dampnet, nullum suspitionis [g] arbitrio iudicet. Prius quidem probet et sic iudicet. Non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis dei iudicio reservetur sententia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condempnari examine, quem deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare quousque veniat dominus, qui latentia producet in lucem et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi certis indiciis conprobantur, nisi quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur.

(3.260)
CCLX.
DE COREPISCOPORUM SUPERSTITIONE ATQUE DAMPNATIONE.

Omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus et nostris notum esse volumus, quia non parva questio de chorepiscoporum superstitione aut ad [h] nos non semel aut bis vel ter venerat, sed sępissime nostris auribus molestiam intulerat. ipsa enim questio non solum inter clericos, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati non eos esse presbiteros vel diaconos aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur qua||fol. 154r||si sacrati nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonice ordinatis episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem affirmabant a chorepiscopis ordinatos vulneratum pocius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est, qui a corepiscopis erant quasi ordinati, officia audire nollent nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causae in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut [i] sancta synodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referatur. Quapropter [k] Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, quae ferebat, etiam eum et hoc interrogaret, ut quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians haec non esse necesse iterare vel definire, quia sępissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque dampnatos et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum nec ecclesiam ab eis dedicatam nec virginem consecratam nec quemquam confirmatum neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesumpsere peractum, sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum ||fol. 154v|| reformare: quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Praedictos autem chorepiscopos omnes praecepit dampnare et in exilio detrudi. Ista vero omnes maxime regni nobis a deo commissi episcopi cum eodem Arnone permittente praefato apostolico mitius tractantes iamdictos villanos episcopos inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque [l] est in illa synodo quam Reginisburc [m] pro eadem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato praetexto habuimus, nihil ex praedictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a canonice ordinatis episcopis peragi debere nec ullum usquam de episcopali ministerio a chorepiscopis [n] aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod aliquis horum accipere potuisset: quoniam quod non habuit, quis eorum dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titulati erant nec canonicę a tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt; quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo namque nulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis a canonicę ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum sepę questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non docetur fuisse collatum. Scimus enim, sicut et in antiquis patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictio auferre omne vicium, quod a vicioso fuerat iniectum.

(3.261)
CCLXI.
DE REBUS ECCLESIASTICIS ABSQUE IUSSIONE PROPRII EPISCOPI DISPENSANDIS.

Placuit, ut episcopi rerum ecclesiarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. ||fol. 155r|| Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus ecclesias earumque res nihil aliud intelligimus [o] quam contra illum aeterni imperii deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi diae noctuque famulentur, et illi sint consecrate. Videant ergo vastantes easque invadentes, praenuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire; ne nos ipsos, quod absit, perdamus aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut si quis ex iure ecclesiastico hactenus [p] nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat, et ab eis et a praepositis ecclesiarum unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, ea impetrare satagat et nihil ex eis aliter ambigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, favillu [q] suis exurat. Unde et in sacris canonibus spiritu dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit. Scimus [r] enim anathematos homines et in praesenti seculo infames esse ac perditos et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos atque, si absque ecclesiae satisfactione de hac vita [s] recesserint, a regno dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans nostra se sciat per omnia carere societate: quia non solum qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum quam aeternum ||fol. 155v|| perdere. Plus vero me credo posse deum per suorum sanctorum merita adiuvare quam omnem miliciam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his, quibus fruimur bonis, universum mundum lucrari [t] potuissemus, nostram vestrasque animas perdere noluissemus nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus consentire. Testante namque evangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrari [u], si anima sua detrimentum paciatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam eternam.

(3.262)
CCLXII.
UT MULIERES NON INGREDIANTUR AD ALTARE. ET UT BAPTIZATI FIDEI SACRAMENTO INSTRUANTUR, ET POST BAPTISMUM CHRISMA CELESTE PER EPISCOPORUM MANUS INPOSITIONE OMNES PERCIPIANT FIDELES.

Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizandos vero oportet fidei symbolum discere et quinta feria septimane maioris episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma cęleste percipere et regni Christi participes fieri.

(3.263)
CCLXIII.
QUOD NON CONVENIAT CATICUMINIS VEL PENITENTIBUS IN PASCHA VEL PENTECOSTEN AUT NATIVITATE DOMINI ANTE BAPTISMUM VEL CANONICAM RECONCILIATIONEM SACRAMENTUM DOMINICI CORPORIS DARE, SED TANTUM SAL BENEDICTUM.

Ut per solemnitates nisi mos [v] paschales dies sacramentum caticuminis non detur nec eis, qui a liminibus ecclesię sunt exclusi, neque [w] eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt paenitentiam, sed tantum benedictum sal a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant nec caticuminos vel publicę paenitentes oportet mutare.

(3.264)
CCLXIIII.
UT IN SINODO PRIUS GENERALES CAUSE, QUAE AD NORMAM ECCLESIĘ PERTINENT, FINIANTUR ET POSTEA SPECIALES VENTILENTUR.

Placuit, ut quotiens secundum statuta patrum synodus congre||fol. 156r||gata fuerit, nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat quam ea, quae ad emendationem vitę et ad severitatem regulae animeque pertinent finiantur.

(3.265)
CCLXV.
DE HIS, QUI RES ECCLESIĘ A PRINCIPIBUS PETUNT, IRRITA HABEANTUR, QUAE OBTINENT, ET IPSI COMMUNIONE PRIVENTUR.

Qui reiculam [x] ecclesiae petunt a regibus, et horrende cupiditatis inpulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, quae obtinent et a communione ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.

(3.266)
CCLXVI.
UT NULLUS EPISCOPUS DE ALTERIUS EPISCOPI DIOCESI QUICQUAM PRAESUMAT.

Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vesanę cupiditatis facibus inflammatus [y] suis quemadmodum non contentus rapiat aliena.

(3.267)
CCLXVII.
UT HI, QUI RES ECCLESIĘ INVADUNT, VASTANT VEL DIRIPIUNT [z], SI MONENTE EPISCOPO NON SE CORREXERINT, COMMUNIONE PRIVENTUR. [a]

Si quis cuiusque [b] munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, receptaverit [c] atque suppresserit [d] et non statim commonitus [e] deo conlata reddiderit, ab ecclesiae catholicę communione pellatur.

(3.268)
CCLXVIII.
UT POSTERIORES EPISCOPI NON SE PRAEPONANT PRIORIBUS.

Ut nullus episcopus prioribus suis se audeat anteponere.

(3.269)
CCLXVIIII.
UT CLERICI, SI [f] SINE EPISTOLIS EPISCOPI SUI EXTRA PROPRIAM PARROCHIAM PROFECTI FUERINT, COMMUNIONE PRIVENTUR. ET SI INCORRIGIBILES APPARUERINT, VERBERIBUS ARCEANTUR.

Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi et in omni loco, ad quem sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur: quos si verborum increpationem [g] emendaverit, etiam verberibus statuimus coherceri.

(3.270)
CCLXX.
DE CLERICIS, SI EBRIETATEM NON VITAVERINT, AUT EXCOMMUNICENTUR AUT VERBERENTUR. [h] ||fol. 156v||

Ante omnia a clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Ne [i] quis potest [k] liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui captus vino a sensu probatur alienus, et proclivius ad iudicium mens labefacta ducatur [l]; ac plerumque possit [m] peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quaemcumque [n] ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spacio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum esse supplicio.

(3.271)
CCLXXI.
DE HIS, QUI PER CALUMNIAM ECCLESIAM AUT CLERICUM FATIGARE TEMPTAVERINT.

Si quis per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesiae liminibus et catholicorum communione, nisi digne penituerit, arceatur.

(3.272)
CCLXXII.
UT LAICI NON ORDINENTUR NISI RELIGIONE PRAEMISSA. ET UT MONASTERIIS PUELLARUM PROBATĘ VITE HOMINES PRAEFIGANTUR.

Praecipimus, ne laicus nisi religione praemissa clericus fiat. In monasterium vero puellarum homines nonnisi [o] probatę vitę et aetatis provecte ad quascumque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici, qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monachus iuvenis ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere.

(3.273)
CCLXXIII.
DE HIS, QUI DISTRICTIONEM EPISCOPORUM CIRCA SE AUSTERIOREM PUTAVERINT, QUID AGENDUM SIT.

Si quis clericorum circa se aut districtionem aut retractationem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas constitutiones recurrat ad synodum.

(3.274)
CCLXXIIII.
DE CONSPIRATIONE CLERICORUM VEL MONACHORUM AUT LAICORUM.

Si quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante ||fol. 157r|| actum fuisse perpatuit, rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, et aut sacramenta inter se data aut chartulam [p] conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio praevelletur, sed res decreta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur. Quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde non cartule conscriptione vel coniuratione est exhibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est reprimendum.

(3.275)
CCLXXV. [q]
DE HIS, QUI RES ECCLESIĘ TRADITAS INVADUNT VEL VASTANT AUT ABSQUE PROPRII EPISCOPI CONSENSU ACCIPIUNT, QUID AGENDUM SIT. [r]

Si quis res ecclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrende cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit aut a potestate ex conpetitione perceperit, nisi eas restituerit, nullis se rebus excuset [s]. Quod si agnito iure ecclesiastico non statim ecclesiae vel sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu a communione ecclesiastica suspendatur, quamdiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indempnem. Similis etiam his, qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiasticę iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit, quisquis sibi quolibet ordine [t], quod pro devotione sua ecclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus, presbiteris ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nihil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur communione concessa; et quod temere praesumptum ||fol. 157v|| aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.

(3.276)
CCLXXVI.
DE HIS, QUI DIE DOMINICO AGERE PROHIBENTUR VEL PERMITTENTUR.

Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum ballis aut bubus vel vehiculis [u] itinera non debere neque ullam rem ad victum reparare [v] vel ea, quae ad nitorem domus vel ad hominis pertinent, nullatenus exercere. Quae res ad iudaicam superstitionem magis quam christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter id statuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est aratro vel vinea vel secatione messis excussione exarto vel sepe censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis aut, quae interdicta sunt, exercere praesumpserit, qualiter haec emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.

(3.277)
CCLXXVII.
DE HIS, QUI ANTE FINITAM MISSAM DE ECCLESIA EGREDI PRAESUMUNT.

De missis nullus laicorum ante discedat quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque [w] ante missam expletam quis egredi praesumat.

(3.278)
CCLXXVIII.
DE HIS, QUI IN ECLESIA CUM ARMIS INTRARE PRAESUMUNT.

Sacrificia matutina missarum sive vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, qui alienum districtione debeat castigare.

(3.279)
CCLXXVIIII.
UT LAICI IN ECCLESIA INFRA CANCELLOS STARE NON PRAESUMANT.

Ut laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare pęnitus non praesumant. Sed pars illa, quae a cancellis versa altare dividitur, choris tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, ||fol. 158r|| sicut mos est, pateant sancta sanctorum.

(3.280)
CCLXXX.
DE HIS, QUI SABBATO SANCTO PASCHE HORA NONA IEIUNIUM SOLVUNT.

Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumine [x] subduxerit, ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tantae diei polluunt aepulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis ecclesia propter passionem domini in merore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium praeter parvulos, senes et languidos ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.

(3.281)
CCLXXXI.
DE PURGATIONE SACERDOTUM, QUALITER VVORMACIA SECUNDA VICE A DOMNO KAROLO ET A SUIS TRACTATA ATQUE SOPITA EST.

Omnibus vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus, quia ideo consultu sedis apostolicae et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum VVormatia generalem conventum habuissemus, adlata est nobis a Richulfo Mogontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papae, in qua inter cetera continebantur haec: De presbitero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato si certi non fuerint testes, qui crimini inlato adprobent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omniac [y]; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iudicio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus; ut haec, quando orta fuerint, ita definire sata||fol. 158v||gant, ut nec secundum seculum iustam reprehensionem nec pęnes deum, quod absit, dampnationem, sed aeterne beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia infucata praestat, praemia consequantur.

(3.282)
CCLXXXII.
DE REC[TO] IUDICIO AB OMNIBUS IUDICANDO. ET DE LITIBUS [z] ET CONTENTIONIBUS CAVEND[IS].

Omnes monemus, ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad pacientiae culmem perducere studeant, sicut dominus Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate filii hominum. Et: In quocumque iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excęcant oculos sapientium et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docent praecepta domini: Quod tibi non vis fieri, alteri non facias. Vae vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini, quod dicit: Reddidit deus unicuique secundum opera sua vel secundum iudicia sua.

(3.283)
CCLXXXIII.
UT TESTES, PRIUSQUAM DE CAUSA INTERROGENTUR, SACRAMENTO CONSTRINGANTUR. [a]

Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nihil falsi esse [b] dicturos. Hoc etiam iubemus, ut honestioribus mag[is] quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida [c] et idonea videatur [d] esse persona nullatenus audiendum.

(3.284)
CCLXXXIIII.
UT EPISCOPOS VEL SACERDOTES AUT CLERICOS IN IUDICIIS SECULARIBUS NULLUS ACCUS[ET].

Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iudiciis episcopos accusare, ne dum adfutura ipsorum beneficio inpunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Siquidem igitur querellarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorari, ut oportuna atque commoda cunctorum quaestionibus audientia commodetur.

(3.285)
CCLXXXV.
DE PRIVILEGIIS ECCLESIARUM ET CLERICORUM NON VIOLANDIS. ||fol. 159r||

Privilegia, quae olim reverentia religionis obtinuit mutilari [e] sub penae etiam interminatione prohibemus, ita ut hi quoque, qui ecclesiae obtemperant, his, quibus ecclesia beneficiis perfruantur.

(3.286)
CCLXXXVI.
UT MANCIPIA, QUĘ IUDĘI EMERINT AUT CIRCUMCIDERINT, AB EORUM POTESTATE AUFERANTUR. [f]

Si quis iudaeorum christianum servum vel cuiuslibet alterius sectę emerit et [g] circumciderit, a Iudaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.

(3.287)
CCLXXXVII.
DE HIS, QUAE A PRIORIBUS PRINCIPIBUS CIRCA ECCLESIARUM UTILITATES SUNT ORDINATA, UT IMMOTA PERMANEANT SEMPER.

Ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas vel parentum nostrorum [h] auctoritas religiosa constituit vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata praecipimus.

(3.288)
CLXXXVIII.
DE INTEGRA RESTITUTIONE.

Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur vel id, quod alicui sublatum est, reformatur, ita ut eorum causae vel res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius conpulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per ...tivitatem [i] vel quamcumque [k] iniustam necessitatem longamque [l] suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscun ... [m], si que pro necessitate longeque [n] peregrinationis ... [o] vel restauranda ea [p], que in dampnis minorum gesta esse ...bantur [q].

(3.289)
CCLXXXVIIII.
DE HIS, QUE INIUSTE ABLATA SUNT, UT IUSTIS [r] LEGIBUS [s] IN INTEGRUM RESTITUANTUR.

Quociens de revocanda re vel causa integri restitutionis beneficium petitur aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa, quae sublata est, recipiatur. Et cum in personam actio ceperit intendi, is, qui rem indebite abstulisse convincitur, id, quod sublatum est, intra annum in quadruplum reformetur, post annum vero in duplum reddendum est. [t]

||fol. 159v||
(3.290)
CCXC.
UT ECCLESIARUM VEL CLERICORUM SERVOS A IUDICIBUS NON LICEAT VEXARI.

Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel actoribus publicis in diversis angariis non [u] fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcitur, ut tales deinceps a suis inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent. Si quis vero iudicum aut actorum clericum aut servum clerici vel ecclesię in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus.

(3.291)
CCXCI.
UT DE CRIMINIBUS DEFINITIS NON LICEAT POSTMODUM MOVERE CERTAMEN.

De his criminibus, de quibus quis [v] absolutus est, ab eo, qui accusavit, refricari accusatio non potest.

(3.292)
CCXCII.
UT DOTES ECCLESIARUM SIMUL CUM IPSIS ECCLESIIS SEMPER AD PROPRII EPISCOPI PERTINEANT DISPOSITIONEM.

Multi contra canonum constituta ecclesias, quas aedificaverint, postulant consecrari, ita ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem anti ... [w] ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

(3.293)
CCXCIII.
UT ... DEANT [x], QUALITER IUDICES CUM OMNIBUS SIBI COMMISSIS ... [y].

Sint semper perspectores episcopi secundum regis ... nem [z], qualiter iudices cum populis agant, et ... [a] ipsos praemonitos corrigant aut insolentias eorum auditibus [b] principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint et ab ecclesia et a communione eos suspendant.

(3.294)
CCXCIIII.
DE DEVOTIS PECCANTIBUS NON RECIPIENDIS, NISI PECCARE DESIERINT.

Devotam [c] peccantem non recipiendam [d] in ecclesia, nisi peccare desierit. Si et desinens egerit aptam paenitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem quam in ecclesia ||fol. 160r|| [e] admittatur ad orationem, ad nullius convivium christianę mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec, quae eam receperit [f] habeatur [g] absens. Corruptorem etiam par paena constringat. Quę autem maritum acceperit, non admittatur ad paenitentiam, nisi adhuc vivente ipso [h] marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse discesserit.

(3.295)
CCXCV.
DE HIS, QUI EXCOMMUNICANTUR A SACERDOTIBUS, UT NULLUS AD EOS ACCEDAT.

Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus, si abstinet, a clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet sive laico quolibet sive clerico.

(3.296)
CCXCVI.
DE VAGIS ET LEVIBUS SACERDOTIBUS AC CLERICIS QUID AGENDUM SIT. [i]

Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus sive etiam in [k] diaconali ministerio vel presbiterali officio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus est, praeceptis non oboedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit et communione et honore privetur.

(3.297)
CCXCVII.
DE TENENDIS AD SOLUTIONEM, QUI DEBITUM PROMITTUNT.

Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutę promissionis est retinendus.

(3.298)
CCXCVIII.
DE HIS, QUI AD VENDENDUM ALTERIUS REM ACCESSERINT [l], QUID AGENDUM SIT.

Si facto precio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacumque [m] occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahendam. Ceterum si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venundare perdiderit, sibi rei perdite ingerit detrimentum.

(3.299)
CXCVIIII.
UT CREDITOREM DEBITORIS PRIUS NON VENDANT, QUAM EUM DE SOLUTIONE TER CONVENIAT.

Creditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ||fol. 160v|| ter debitorem convenerit, ut soluto debit[o] pignora sua [n] recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.

(3.300)
CCC.
UT CUM REBAPTIZATIS FIDELES NON COMMUNICENT.

Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.

(3.301)
CCCI.
DE HIS, QUI IUBENTE SACERDOTE DE ECCLESIA EXIRE CONTEMPSERINT, QUID AGENDUM SIT.

Qui iubente sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserunt, pro noxa contumaciae tardius recipiantur ad veniam.

(3.302)
CCCII.
DE CLERICIS INCREPATIONIBUS INOBOEDIENTIBUS VERBERANDIS.

Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coerceantur.

(3.303)
CCCIII.
DE HIS, QUI ALIIS ALIQUID DEBENT, ET IPSIS A[B EIS] ALIQUID DEBETUR, UT IN SOLUTIONEM CONPUTETUR.

Si quis debeat alicui solidos decem, et ille, qui debet, de quacumque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque [o], et venia[t] creditor totos decem solidos a [p] debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque [q] solidos deberi, quare illum in solid[um] pro totis decem solidis convenit, causam perdit, qui noluit debit[um] conpensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis specie[bus].

(3.304)
CCCIIII.
DE HIS, QUI FILIIS FAMILIAS ALIQUID COMMODAVERINT QUID AG[ENDUM SIT].

Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuni[am] commendavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.

(3.305)
CCCV.
DE SECULARIBUS, QUI SUAS UXORES DERELINQUUNT. [r]

Hi vero seculares [s], qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt et nullas causas [t] discidii probab[iliter] proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inli[ci]ta aut aliena praesumant, sed [u] antequam apud episcopum [v] conprovinciales di[scid]ii causas dixerint et priusquam uxores iudicio dampnentur abie[ce]rint, a communione ecclesiae et sancti populi coetu [w], pro eo, quod fidem et coniugium maculant, excludantur [x].


Stand: 2008-10-24