Paris, Bibliothèque Nationale, Lat. 4637 [Praefatio und Buch 1]

(P1)
DE CONGLUTINATIONE ISTORUM ET COMMUNIONE SEPTEM LIBRORUM, CAPITULORUM VIDELICET DOMINICORUM, QUALITERQUE QUIBUS ET [a] A QUIBUS COLLECTI ET ORDINATI ATQUE CONSCRIPTI ESSE MONSTRANTUR, SEQUENS INDICIT LECCIO ET QUAEDAM ISTI PANDUNT VERSICULI.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,
Qui canonum recitant iura tenenda satis
Quosque pater quondam collegit nobilis [b] aperte
Anseghysus ovans ductus amore dei,
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum
Pontificem tenuit, praecipiente pio,
Post Benedictus [c] ego ternos levita libellos
Adnexi, legis quis recitatur opus;
Quos patet inventos, praefacio pandit ut ipsa,
Distinctim titulis subpositisque suis.
Nos [d] igitur relegens devoto pectore byblos,
Gratanter studeas fundere, posco, preces,
Quatenus aeterno donentur munere caelo.
Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie. CONTULI

||fol. 65v||
(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRAEFATIO.

Praecedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouuici imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Anseghiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio [e] continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicumque inveniri potuissent quaererentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memoriae commenderentur [f]. Quapropter ea, quae ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, quae postmodum a fidelibus sanctae dei ecclesiae et Pippini ac Caroli atque Hludouuici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sanctae dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare aut Hludouuico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludouuici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus, ut scirent, qualiter iuxta normam avi, proavi ac genitoris secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum domino opem ferente regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadhunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus et maxime in sanctae ||fol. 66r|| Mogontiacensis metropolis ecclesiae scrinio Hariculfo eiusdem sanctae sedis metropolitano recondita et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut si eadem capitula [g] duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrae imperitiae reputent, quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et inparem finem, quaedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus, sicut invenimus. Precamur etiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, quae memoratus Ansighysus non inseruit, nec nos potuimus hactenus [h] invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto libello distincte inserere non pigeat, quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non [i] careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum metrice conpositos. deinde secuntur capitula primi libelli subiectis numeris suis, ut facilius invenire possit sententia, quae quaeritur. His [k] peractis est [l] in fronte primi libelli posita Zachariae papae epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus, quos sanctae Romanę et apostolicę ecclesiae ||fol. 66v|| legatus Bonifacius memorate Magontiacensis ecclesiae archiepiscopus vice supradicti Zachariae papae una cum Carlomanno Francorum principe canonicae tenuit, ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maxime apostolica autoritate fore firmata. Post ista quoque, quae sequuntur, eadem auctoritate maxima, ut diximus, ex parte et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu [m] sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus, ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Caroli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis secuntur alia regulae monasticae congruentia et demum ea, quae secuntur ad [n] sanctae [o] dei ecclesiae servorumque eius atque totius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo umquam tempore dignentur exponere aut quemquam iniuste iudicare vel, eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis conposita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae dei ecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; etiam dicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere decer||fol. 67r||tent annuente domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. AMEN. FINIT.

(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIBUS.

Aurea progenies, felici [p] stemmate pollens,
Francorum virtus perpetuumque decus,
Pippinus quondam micuit subtiliter atque
Carlomannus agens, quae placuere deo.
Censores etenim veri piaetatis amore,
Ecclesiae leges instituere sacras.
Quas dum lector ovans descriptas [q] legerit istic,
Nec minus et iura posteriora legat.
Hinc caesar Carolus, divino munere fretus,
Nobilii [r] proceres rexit in orbe suos:
Quorum sceptra piis una moderatus habenis [s],
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum;
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,
Insigna [t] fama fulsit ubique sui
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,
E quis et remeans clara trophea tuilt?
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,
Decernens sanctis iura tenenda viris.
Ob quae promeruit caelestia scandere regna
Qua quo quae percepit praemia larga satis.
Inde Hludovicus regno successit avito,
Eximius princeps, divus et orbis apex:
Augusto nituit sub quo Germania cultu,
Cultori tribuens commoda multa suo.
Pacis amator enim caesar, piaetatis et almae,
Consuluit populis, plebibus atque suis
Scilicet ut regum renovans sancita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios. ||fol. 67v||
Quapropter moriens penetravit [u] sidera caeli,
Solvens praecelso cantica digna deo.
Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem
Ipsius, insigni nomine digna patris.
Hludovicus enim fluvi cis litora Reni
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Hlotharius parali [v] dicione potitus,
Francorum caesar sceptra tremenda vehit.
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,
Nomen avi referens auxiliante deo.
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,
Optulimus scripta, semper habenda sibi.
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,
Et studiis domino rite placere piis.
Haec resecant pravos aequo moderamine mores,
Vivendi normam contribuendo piis.
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,
Nonnulli violant templa dicata deo.
Sunt alii scelerum fedati labe suorum,
Fistula quos omnes commemorare nequit
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,
Decretisque vetat ista patrare piis.
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum qui micuere sacro;
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,
Libertate vigens, colla superba terens;
Quam varię gentes dominam timuere severam,
Utpote quas armis cepit ovando suis.
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,
Devictis populis celsa trophea ferens [w].
Caelestis patriae donati munere reges ||fol. 68r||
Exultant iugiter et sine fine canunt;
Alta poli cuius subierunt culmina laeti,
Quos devota chelis iam resonavit ovans.
Felices nimium quos aula beata receptans,
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,
Quin potius verae lucis amoena vident.
Sic evangelici testatur pagina bybli,
Quod mundi lumen sit deus altitonans.
Sic iubar exilarat superorum corda virorum,
Inradiansque procul nubila tetra fugat.
Hoc etiam vatum caecinit pulcherrime quidam.
Olim quod dominus lux sit amando [x] deus.
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi.
PERCONTULI

(Cplio1.0)
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Sinodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum episcopis [y] sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbytero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui proproter [z] faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis. ||fol. 68v||
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbyteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbytero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbyteri qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De immunitatibus [a] servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium [b] veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere, quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, quę servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit praeter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo, qui ecclesiam dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua praetitulatus est permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat. ||fol. 69r||
(Cplio1.30)
XXX.
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI.
Ut presbyteri rem ecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ecclesia celebrentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis [c].
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbyteris criminosis, de quibus abprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII. [d]
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbyterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbyteris, qualiter introitum ecclesiae consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbyteris, a quibus per ecclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbyteri.
(Cplio1.50)
L.
De parrochia alterius presbyteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbyterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De paenitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De presbyteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbyteris, qui agenda in domiciliis caelebraverint.
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbyterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia. ||fol. 69v||
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in cena domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur dei verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis tam de clericis quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his, qui a synodo vel a suo episcopo dampnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De diae dominica, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctae trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his, qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bonae conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his, qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbyterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ecclesiastici [e] ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbyteris non [f] ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbyterorum ab episcopis discucienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbyteris in ecclesiis constituendis ab episcopis et non ab aliis. ||fol. 70r||
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbyteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc, si presbyteri sanctum crisma dederint ad iudicium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurticia fedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De officio laicorum. ||fol. 70v||
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbyteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parrochianis alterius presbyteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus inpositione et resolutione can[o]nica.
(Cplio1.117)
CXVII.
De penitente, cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIII.
De penitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII.
De remedio paenitentiae, et quod absolutio paenitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urgente statim post acception[em] paenitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar papae Leonis ad Teodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
Item de penitentum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut paenitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiat [g].
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut penitentes tempore, quo penitentiam petunt, super caput cilitium a sacerdote consequ[antur].
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdote inponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut penitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur. ||fol. 71r||
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut paenitentibus iuxta canonicam auctoritatem paenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiae offitium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint paenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis poenitens a reconciliacione diutine [h] suspendatur. Et ut oblatio eius, qui penitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXI.
De presbyteris vel diaconibus graviori noxa convictis.
(Cplio1.132)
CXXXII.
De penitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis penitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII.
Ut paenitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De catecumenis [i] non praetereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVI.
Ut, qui paenitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIII.
Ut paenitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII. [k]
De neglegentioribus [l] paenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut paenitentes non se credant absolutos nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui antequam leges penitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel aedificiis providendis. ||fol. 71v||
(Cplio1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbyteri crisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI.
Ut presbyteri utantur assiduae orariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne laici presbyteros eiciant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne laici [m] a presbyteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antiquae ecclesię honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis eeclesiasticis [n].
(Cplio1.159)
CLVIIII.
Ne presbyter missam solus cantet.
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De simbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum aebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxuriosum [o] circa ecclesias des[e]ratur.
(Cplio1.165)
CLXV.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cura et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant. ||fol. 72r||
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam et simbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonice a presbyteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII.
De presbyteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI.
Ne femine cum presbyteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII.
De presbyteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa cęlebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII. [p]
Ut presbyteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbyteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII. [q]
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis, qui res ecclesiae tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo ecclesiae in furto comprehenso. ||fol. 72v||
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de homini[bus] iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro ghildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CCI.
Ut in [r] iterantibus nullus inpedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De theloneis [s] forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his, qui precium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesiae dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI.
De personis a quibus sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbyteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiae. ||fol. 73r||
(Cplio1.215)
CCXV.
De presbyteris uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesiae ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIII.
De presbyteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
CCXVIIII.
De presbyteris, qui pro crismate in cena domini veniebant.
(Cplio1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus [t] deo dicatis se sotiant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sanctae crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nunciando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam paenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salute animę suaę.
(Cplio1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII.
Quid in conpositionem wirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII. [u]
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat. ||fol. 73v||
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, qui [v] gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI.
Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII.
Quales personae ad causas discuciendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De teloneis, quae de mercatis et navigiis vel aliis aut quaecumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his, qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non obprimantur iniuste.
(Cplio1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capi||fol. 74r||tula regum diligenter intelligantur [w].
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatem [x] retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV.
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLXVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLXVIII.
De ębrietatę.
(Cplio1.269)
CCLXVIIII.
De admonitione ad comites pro utilitate sanctae dei ecclesiae.
(Cplio1.270)
CCLXX.
De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII.
Ut de incestuosis et de his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbyteris, et de neglegenter [y] viventibus, wadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt [z].
(Cplio1.278)
CCLXXVIII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt [a], ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intellegatur [b], in quo facto immunitas frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel de aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui in [c] testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto. ||fol. 74v||
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem diiudicatis et postea [d] eis vita concessa, si iustitiam [e] quaesierint [f].
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII. [g]
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII. [h]
De testibus ad testimonium dicendum, qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nulla quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis [i] dominicis comitibus nota faciendis.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censili.
(Cplio1.299)
CCXCVIIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC.
De eo, qui propriam derelinquit [k] uxorem vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbyteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIIIIor episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis servitium agatur. ||fol. 75r||
(Cplio1.304)
CCCIIII.
[l] episcopi incestuosos [m] emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur, quae in placitis et synodis Pipinus rex constituit.
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo, qui servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discuciens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testis [n] convincatur.
(Cplio1.309)
CCCVIIII.
Ut, qui sotii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut [o] De absentibus [p] non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quattuor vitiis, quae fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et oboedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis [q] sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
De presbyteris, qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
CCCXXV.
De presbyteris, qui contra statuta [r] canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles [s] habeat. ||fol. 75v||
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales neglegant [t].
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbyteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capellę absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter conponat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, Dtos conponat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, quae circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII. [u]
De praediis deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De fure [v] nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaver[it].
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit. ||fol. 76r||
(Cplio1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo, qui contra caput [w] alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus, servo.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De vendicionibus vili precio detractis vel viciosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere compellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut, quicquid provincialibus fuerit relaxatum, beneficium principis ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbyteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur. ||fol. 76v||
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbyter missam cum scandaliis [x] cęlebre[t].
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbyter [y] die [z] dominico cum benedicta aqua proced[at].
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel edificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege inpendatur his, qui ministerium [a] ecclesiasticum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regii munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile [b].
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII. [c]
De monacho, qui monasterium [d] suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia aedificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatissae.
(Cplio1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
CCCLXXXVIII. [e]
De scenicis [f].
(Cplio1.389)
CCCLXXXVIIII.
De subscriptione [g] XL annorum.
(Cplio1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores iidemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum. ||fol. 77r||
(Cplio1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim [h] causam in iudicio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni supitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniusto iudicio principis metu vel iussu terminato cassando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
I.
EPISTOLA ZACHARIAE PAPAE FRANCIS ET GALLIS DIRECTA.

Zacharias papa universis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo, quod dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, dominus inluminasset corda vestra cum principibus vestris in praedicationem eius, ||fol. 77v|| ut omnibus commonitionibus eius oboediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus et pro vobis incessanter sumus orantes, ut, qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos deo propitio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis [i] enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctae pagane gentes vobis pugnantibus [k] praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptionae et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare propriis sacrilegisque [l] manibus necant; praecipue dicente eis domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifacius [m] frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens [n] ante conspectum vestrum ||fol. 78r|| [o] stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete [p], ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit sicut populus sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos [q] corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium producite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt; quatinus ab hominibus vobis adquiratis laudem et a deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesiae; ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.

(1.2)
II.
INCIPIT SYNODUS CUM ACTIBUS SUIS IUSSIONE APOSTOLICA A SANCTO BONIFATIO ET FRANCORUM EPISCOPIS SUB CARLOMANNO DUCE HABITA ANNO INCARNATIONIS DOMINICE DCCXLII.

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Carlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septingentesimo [r] XLII. XI., videlicet Kl Maias, cum consilio servorum dei ||fol. 78v|| et optimatum meorum episcopos, qui in regno meo sunt cum presbyteris ad concilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est Bonifacium archiepiscopum et Burchardum et Regenfridum et Uuiztanum et Uuitbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbyteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex dei et ecclesiastica religio recuperetur, quae in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem anime pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum [s] meorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ecclesiae iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbyteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus et ad penitentiam coegimus. Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo propter divinum ministerium missarum scilicet solempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbyteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare paenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes ||fol. 79r|| cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbyter in parroechia habitans episcopo subiectus sit et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonicae episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet; et in cena domini semper novum crisma ab episcopo quaerat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et fidei et doctrinę illius. Statuimus, ut etiam secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbyteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat adiuvante graphione, qui defensor ecclesiae est, ut populus dei paganias non faciat, sed ut omnes spurticias gentilitatis abiiciat [t], ut [u] respuat, sive profana sacrificia mortuorum sive sortilegos vel divinos sive filacteria et auguria sive incantationes sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagani [v] faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam provocantes sive illos sacrilegos ignes, quos nedfratres vocant, sive omnes, quaecumque sunt, paganorum observationes ||fol. 79v|| diligentes prohibeant. Statuimus similiter, ut post hanc synodum, quae fuit XI. Kl Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere paenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat et antea flagellatus et scorticatus videatur et post episcopus adaugeat. Si autem clericus aut monachus in hoc peccatum caeciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi paenitentiam agat. Similiter et nonnanes velate eadem pęnitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque, ut presbyteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua [w] domo mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cenobia vel synodochia sua ordinare, gubernare et vivere studeant et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant [x].

(1.3)
III.
ITEM ALTERA SYNODUS A SUPRADICTIS EPISCOPIS AC PRINCIPE APOSTOLICA AUCTORITATE KL MARCIAS LIPTINAS habit[a].

Modo in hoc synodali conventu, qui congregatus est Kl Marcias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes dei et comites et praefecti prioris synodus decreta consentientes firmaverunt seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbyteri et diaconi cum reliquis clericis suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Bene||fol. 80r||dicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt [y], praecepimus inde tollere et ad paenitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii caeciderint, prioris synodi iudicium sustineant; similiter et [z] monachi et nonnae. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi christiani propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus ea conditionę, ut annis singulis de unaquaque casata, id est, XII denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo, ut si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Et omnino observetur, ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario prestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesiae et domui dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis.

(1.4)
IIII.
DE FIDE CATHOLICA ET PRIMO PRAECEPTO LEGIS. [a] ||fol. 80v||

Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbyteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum domini dei omnipotentis est in lege: Audi Israel, quia dominus deus tuus deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex toto mente et ex tota anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
DE PACE ET CONCORDIA SERVANDA. [b]

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique seu maiores seu minores personas, quia nihil deo sine pace placet nec munus sanctae oblationis ad altare; sicut in euuangelio ipso domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in euuangelio: Beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii dei et filii diaboli [c]: quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
DE EO, QUI EST BAPTIZATUS A PRESBYTERO NON BAPTIZATO. [d]

Si quis baptizatus est a presbytero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VII.
DE EO, QUI FILIASTRUM AUT FILIASTRAM ANTE EPISCOPUM TENUERIT.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, sepa||fol. 81r||retur ab uxore sua et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.

(1.8)
VIII.
DE HIS, QUI PROPTER FAIDAM IN ALIAS PATRIAS FUGIUNT.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
VIIII.
DE INCESTIS. [e]

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata aut cum matre sua aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione aut cum matre et filia aut cum duabus sororibus aut cum matris filia aut cum sororis filia aut cum nepta [f] aut cum consobrina [g] aut subrina aut cum amita vel matertera aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eam [h] recipiat nec cybum donet. Et sie fecerit, LXta solidos domno regi conponat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque ad [i] satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum [k] cadere, ipse LXta solidos domno regi conponat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
DE ECCLESIASTICIS VIRIS.

Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum. Minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
DE PRESBYTERIS ET CLERICIS, UT ARCHIDIACONUS EOS CUM [l] CONVOCET. ||fol. 81v||

De presbyteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad sinodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ita ut ipse presbyter aut defensor suus LXta solidos conponat et ad synodum postea - velit, nolit - veniat et episcopus ipsum presbyterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicari [m] faciat. Solidi vero LXta de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
DE EO, QUI MISSO EPISCOPI CONTRADIXIT VEL PRESBYTERO AUT CLERICO INCESTUOSUM.

Si aliqua [n] persona per violentiam presbytero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.

(1.13)
XIII.
DE HIS, QUI RES ECCLESIASTICAS VERBO DOMNI REGIS TENENT.

Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ecclesias, unde sunt, vel illas domus episcopi vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIIII.
UT PRESBYTERI, QUI VICOS VEL ECCLESIAS TENENT, CERAM [o] VEL ALIOS CENSUS AD MATREM CIVITATIS ECCLESIAM PERSOLVANT, SICUT CONSUETUDO FUIT.

Ut hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram, quae longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic faciant. Et qui hoc non fece||fol. 82r||rit, LXta solidos conponat.

(1.15)
XV.
DE IMMUNITATIBUS [p] SERVANDIS.

Ut immunitates [q] pleniter conservate sint.

(1.16)
XVI.
DE IUSTITIIS FACIENDIS.

Ut omnes iustitias faciant tam publici quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua et antea suo episcopo suisque ministris, quae ecclesiastica sunt, et quae secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
DE ECCLESIASTICIS VIRIS, QUI SE RECLAMANTES AD PALATIUM VENIUNT.

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi [r] super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
DE MULIERE, QUAE SINE LICENTIA VIRI SUI VELUM IN CAPUT [s] MISERIT.

Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVIIII.
DE EO, QUI FILIASTRAM SUAM CONTRA VOLUNTATEM IPSIUS DEDERIT VIRO INGENUO VEL SERVO. [t]

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum [u], et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
DE FEMINA INGENUA QUAE SERVUM ACCEPIT. ||fol. 82v||

Si femina ingenua accipit servum et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et femine.

(1.21)
XXI.
DE EO, QUI HABET MULIEREM LEGITIMAM, SI FRATER EIUS ADULTERAVERIT CUM EA. [v]

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potestatem [w] habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
UT SACERDOTES VEL CLERICI AD SECULARIA NEGOTIA RELICTO EPISCOPO NON CONVOLENT.

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
UT PRESBYTERI ET DIACONI PRAETER EPISCOPUM NIHIL AGANT.

Presbyteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent.

(1.24)
XXIIII.
DE EO, QUI OBLATA DEDERIT VEL ACCEPERIT PRAETER EPISCOPI IUSSIONEM.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus et qui dat et qui accipit, anathema sit.

(1.25)
XXV.
CUM EXCOMMUNICATIS NON LICERE COMMUNICARE. [x]

Cum excommunicatis non licere communicare nec cum his, qui per domos conveniunt, devitantes orationes ecclesiae simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
DE EO, QUI ECCLESIAM DEI CONTURBAT.

Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, ||fol. 83r|| tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
DE MONACHIS IN CIVITATE VEL REGIONE QUALIBET POSITIS, UT EPISCOPO SUO SUBIECTI SINT.

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
UT CLERICUS IN ECCLESIA, IN QUA PRAETITULATUS EST, PERMANEAT. [y]

Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in inicio ab episcopo praetitulatus ac sortitus est et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem [z] transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere [a].

(1.29)
XXVIIII.
UT EPISCOPUS CURAM MONASTERIORUM GERAT. [b]

Episcopum convenit civitatis civitatis competentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
DE EO, QUI EXCOMMUNICATUS PRO SUO NEGLECTO FUERIT.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
UT PRESBYTERI REM ECCLESIAE NON VENDANT.

Placuit, ut presbyteri non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
UT MANUMISSIONES IN ECCLESIA CĘLEBRENTUR.

Manumissiones in ecclesia sunt caelebrandę.

(1.33)
XXXIII.
DE DEFENSORIBUS ECCLESIARUM AB IMPERATORE POSCENDIS.

Defensores ecclesiarum adversus potentias ||fol. 83v|| secularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
UT NULLUS SACERDOS CANONES IGNORET.

Nulli sacerdoti liceat canones ignorarę.

(1.35)
XXXV.
QUID DE PRESBYTERUS CRIMINOSIS, DE QUIBUS ABPROBATIO NON EST, AGENDUM SIT.

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbyteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum hactenus [c] definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renunciare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate attentius [d] quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes inlesi domino auxiliante [e] ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI.
DE SACERDOTUM PURGATIONE. EX CAPITULIS DOMNI CAROLI.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sepissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his racionabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et reliquis bonae devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum [f] a sanctis episcopis et reliquis sacerdo||fol. 84r||tibus et ceteris ecclesiastice dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis deo degentibus nobisque una cum eis agentibus sepissime propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici ceterorumque Romanę ecclesiae episcoporum et reliquorum sacerdotum sive orientalium [g] et Grecorum patriarcharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque [h] reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta consultu omnium, ut quotienscunque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator [i] talis fuerit, ut recipi debeat; quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero virorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonicae dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonicae definiatur. Ipse ergo sacerdos [k], si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspicionae remaneat, cum tribus aut ||fol. 84v|| quinque vel septem bonis ac vicinis consacerdotibus [l], exemplo Leonis papae [m] vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit [n] et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quattuor evangelia datum [o] purgatum ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant et quicquid [p] de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

(1.37)
XXXVII.
DE EO, QUI CONFITETUR DE CRIMINE.

Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia, quae dicta sunt de eo [q] conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
DE USURIS.

Usuram non solum clerici, sed nec laici christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII.
DE COMITIBUS, UT MINISTRIS ECCLESIAE IN SUIS MINISTERIIS ADIUTORES SINT. [r]

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vicae de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius negligentia [s] ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continetur [t], subire cogatur.

(1.40)
XL.
DE ORDINATIONAE PRESBYTERORUM. ||fol. 85r||

Ut presbyteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a viciis cavere debeant et qualiter subditos doceant, ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio malae famae eorum neclectu [u] vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur [v]; quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante euuangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet [w] unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram deo testamur et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint peragi domino annuente decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, ||fol. 85v|| in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
DE PRESBYTERIS, QUALITER INTROITUM ECCLESIAE CONSEQUANTUR. [x]

Ut nullus presbyter ad introitum ecclesiae exenia donet.

(1.42)
XLII.
DE NON COGENDO BIBERE. [y]

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
DE PRESBYTERIS, A QUIBUS PER ECCLESIAS CONSTITUANTUR. [z]

Ut nullus laicus presbyterum in ecclesia mittere vel de ecclesia eicere praesumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
DE HONORE PRO ECCLESIIS DANDO. [a]

Ut episcopi praevideant, quem honorem presbyteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
DE DECIMIS DISPENSANDIS. [b]

Ut decime in potestate episcopi sint, qualiter a presbyteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
DE ECLESIIS VEL ALTARIBUS INMELIORANDIS. [c]

Ut ecclesiae [d] vel altaria melius constituantur. Et ut nullus presbyter annonam vel fęnum in ecclesiam mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
DE ECLESIIS VEL ALTARIBUS AMBIGUIS.

Ut ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt, de consecratione consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
DE LINTEIS ALTARIBUS PRAEPARANDIS. [e]

Ut presbyteri per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
DE PARROCHIAN[IS] ALTERIUS PRESBYTERI. [f]

Ut nullus presbyter alterius parrochianum, nisi in itinere [g] fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
DE PARROCHIA ALTERIUS PRESBYTERI. [h]

Ut nullus presbyter in alterius presbyteri parrochia eo inconsulto missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
LI.
DE TERMINO ECCLESIARUM. [i]

Ut terminum habeat unaquaeque ecclesia, de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
DE REBUS PRESBYTERORUM. [k] ||fol. 86r||

Ut unusquisque presbyter res, quas post diem consecrationis adquisierit propriae ecclesiae relinquat.

(1.53)
LIII.
DE PENITENTIBUS NON COGENDIS VINUM BIBERE. [l]

Ut nullus presbyter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos [m] aut tres [n] denarios iuxta qualitatem paenitentiae dederit.

(1.54)
LIIII.
DE PRESBYTERIS, A QUIBUS SE CAVEANT. [o]

Ut nullus presbyter cartas scribat, nec conductor sui senioris [p] existat.

(1.55)
LV.
DE PRESBYTERIS, QUI AGENDA IN DOMICILIIS CELEBRAVERINT.

Statutum est, ut si quis presbyter in domiciliis agenda caelebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
DE PRAEDICATIONE VEL CAPITULIS PRESBYTERORUM. [q]

Ut unusquisque presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus viciis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
DE EUCHARISTIA. [r]

Ut presbyter eucharistiam habeat paratam, ut [s], quando quis infirmaverit [t] aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
DE AMPULLIS TRIBUS IN CENA DOMINI HABENDIS. [u]

Ut presbyter in caena domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catecuminos [v] inungendos [w], tertiam ad infirmos ungendos [x] iuxta sententiam apostolicam, ut, quando quis infirmatur, inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum, ungentes [y] eum oleo in nomine domini.

(1.59)
LVIIII.
UT OMNES CLERICI EPISCOPIS SUIS SUBIECTI SINT.

Ut omnes presbyteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LX.
DE ORDINE SACERDOTUM.

Ut nullus presbyter praesumat in alia parrochia [z] ||fol. 86v|| baptizare nec missas caelebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbyteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
DE EO, QUI NON CONFITETUR DEI VERBUM PASSUM CARNE.

Si quis non confitetur dei verbum passum carnae et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut deus, anathema sit.

(1.62)
LXII.
DE MODIS EXCOMMUNICATIONIS TAM DE CLERICIS QUAM DE LA[ICIS]. [a]

Si quis presbyter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiatu [b] facere praesumpserit et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo christiano cybum vel potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in oratione se iungere nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem ||fol. 87r|| diiudicetur, et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIII.
DE HIS, QUI A SYNODO VEL A SUO EPISCOPO DAMPNATI SUNT. [c]

Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antiocheno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententiae subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
LXIIII.
DE EPISCOPIS VEL QUIBUSLIBET EX CLERO. [d]

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
DE DIE DOMINICA, QUALITER OBSERVANDA EST. [e]

Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXVI.
DE IGNOTIS ANGELORUM NOMINIBUS. [f]

Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michahel, Gabrihel, Raphahel.

(1.67)
LXVII.
DE MULIERIBUS, NE AD ALTARE ACCEDANT. [g]

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
DE EPISCOPIS ORDINANDIS VEL QUIBUSLIBET EX CLERO. [h]

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare [i], quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. ||fol. 87v|| Item de eadem re in canonibus apostolorum. Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII.
DE MALEFICIS [k] VEL INCANTATORIBUS. [l]

Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici, incantatores et incantatrices fieri non sinantur, quos in Simone mago dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
DE NEGOTIO [CLE]RICORUM INTER SE. [m]

Item in eodem concilio, ut si clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo episcopo diiudicentur non a secularibus.

(1.71)
LXXI.
DE CONSPIRATIONE CLERICORUM VEL MONACHORUM SEU LAICORUM. [n]

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
DE FIDE SANCTAE TRINITATIS PRAEDICANDA. [o]

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est, ut fides sanctae trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in caelos diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
DE HIS, QUI SE CONVERTUNT AD DEUM. [p]

Item in eodem: de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione et canonice reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII.
DE HIS, QUI NON SUNT BONĘ CONVERSATIONIS. [q]

Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
DE HIS, QUI CUM EXCOMMUNICATO COMMUNICAVERINT. [r]

Item in eodem, ut qui cum [s] excommunicato praesumptiose [t] communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
DE SUBIECTIONE PRESBYTERORUM. [u]

Item in eodem concilio infra duo [v] capitula, ut nullus presbyter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
DE CLERICIS ECCLESIASTICI ORDINIS. [w] ||fol. 88r||

Item in eodem, ut [x] clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud [y] seculares.

(1.78)
LXXVIII.
DE FALSIS NOMINIBUS SANCTORUM. [z]

Item in eodem, ut falsa nomina martyrum et incerte sanctorum memoriae non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII.
DE UXORE A VIRO DIMISSA. [a]

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
DE OBLATIS PAUPERUM. [b]

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes [c], quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
DE IEIUNIIS A SACERDOTIBUS CONSTITUTIS. [d]

Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
DE HIS, QUI CONTRA NATURAM PECCANT. [e]

In concilio Ancirano. Si inventi sunt inter vos, qui cum quadrupedibus aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districta pęnitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbyteri, a quibus iudicium paenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII.
DE NOMINIBUS RECITANDIS. [f]

Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
DE CANONUM INSTITUTIS A PRESBYTERIS NON IGNORANDIS. [g]

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
DE SACERDOTIBUS CONTRA DECRETALIA AGENTIBUS. [h]

Item eiusdem, ut si quis sacerdotum contra constituta decreta aliud [i] praesumptiosę egerit et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
DE FIDE PRESBYTERORUM AB EPISCOPIS DISCUTIENDA. [k]

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbyterorum fidem et baptisma ||fol. 88v|| catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intelligant [l] et omnibus praedicent intelligendam [m], ut quisque sciat, quid petat a deo. Et ut 'Gloria patri' cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo dei communi voce 'Sanctus, sanctus, sanctus' decantet. Et omnimodis dicendum est presbyteris et diaconibus, ut arma [n] non portent, sed magis confidant in defensione dei quam in arm[is].

(1.87)
LXXXVII. [o]
DE PRESBYTERIS IN ECCLESIIS CONSTITUENDIS AB EPISCOPIS ET NON AB ALIIS. [p]

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrine episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos eiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
DE VILLIS NOVIS ET ECCLESIIS IN EIS NOVITER CONSTITUTIS. [q]

Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decime de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

(1.89)
LXVIIII.
DE PRESBYTERIS, QUI FEMINAS IN DOMIBUS HABENT. [r]

Sancitum est ab episcopis de presbyteris, qui feminas secum indiscretae habitare permittunt et propter hoc male oppinionis suspitione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correx[e]||fol. 89r||rint [s], velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
DE SCRIPTORIBUS. [t]

Ut scribae vitiosae non scribant.

(1.91)
XCI.
DE INCESTUOSIS. [u]

De incestuosis, ut canonicae examinentur et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII.
DE COMMUNICATIONE FIDELIUM. [v]

Ut omnes fideles communicent et ad missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
DE CONFUGIO AD ECCLESIAM. [w]

Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat; sed [x] liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIIII.
DE AMMONITIONE SACERDOTUM. [y]

Ut sacerdotes admoneant populum, ut elemosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assiduae pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
DE PRAEDICATIONE AD PLEBEM. [z]

Ut ipsi sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeant plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
DE ERUDICIONE FILIORUM A PARENTIBUS ET PATRINIS. [a]

Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt et eis a deo dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
DE ECCLESIIS ANTIQUITUS CONSTITUTIS. [b]

Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
XCVIII.
DE HIS, QUI SINE CONSENSU EPISCOPI PRESBYTEROS IN ECCLESIIS SUIS CONSTITUUNT VEL DE ECCLESIIS SUIS EICIUNT.

De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum ||fol. 89v|| nostrum reuuadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernemus [c], utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvant aut aliam marmiscaram [d] sustineant.

(1.99)
XCVIIII.
DE ECCLESIIS INTER COHEREDES DIV[I]SIS.

De ecclesiis, que inter [e] coheredes divise sunt, consideratum est, quatenus si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesiae pertinentes [f] divise invente fuerint, ut describantur, et nobis renuntietur.

(1.100)
C.
DE MANSO AD ECCLESIAM DATO.

De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est presbyteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
DE HIS, QUI DECIMAS DARE NOLUNT, NISI A SE REDIMANTUR.

De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesiae restituant, qui voluntariae dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
DE TESTIBUS AD REM QUAMLIBET DISCUTIENDAM. [g]

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi [h] sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri [i] possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus [k] fieri solebat.

(1.103)
CIII.
DE CAUSA EBRII HOMINIS ET DE EIUS TESTIMONIO ET DE PLACITO COMITIS. [l] ||fol. 90r||

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
DE HOC SI PRESBYTERI SANCTUM CHRISMA DEDERINT AD IUDICIUM SUBVERTENDUM. [m]

Ut [n] presbyter, qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
DE PLACITO CENTENARII. [o]

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
DE RAPTU VIDUARUM. [p]

Qui viduam intra primos XXX dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non attingat [q].

(1.107)
CVII.
DE HOMINE PUBLICAM PAENITENTIAM AGENTE INTERFECTO. [r]

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat et wirgildum proximis eius persolvat.

(1.108)
CVIII.
DE OBSERVATIONE PRAECEPTORUM DOMINICORUM. [s]

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitate praecipimus, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
DE LOCIS IAMDUDUM SACRIS ET NUNC SPURCITIA FEDATIS. [t]

De locis iamdudum sacris et nunc spurtitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
DE COMMUTACIONIBUS UTILIBUS PERMANENDIS INUTILIBUSQUE DELENDIS.

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles ecclesiis dei factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles facte sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quaelibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter ||fol. 90v|| describatur et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
DE ECCLESIAE CONSECRATIONE, IN QUA MORTUORUM CADAVERA SUNT SEPULTA.

Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
DE OFFITIO LAICORUM.

Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.

(1.113)
CXIII.
DE STULTORUM VOTO SOLVENDO.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIIII.
DE NON PRODENDO A PRESBYTERIS CRIMEN EPISCOPI.

Presbytero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXV.
DE PARROCHIANIS ALTERIUS PRESBYTERI. [u]

Ut nullus presbyter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.116)
CXVI.
DE MANUS INPOSITIONE ET RESOLUTIONE CANONICA.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum poenitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus, quae in sacramentorio ad dandam poenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat et publice coram ecclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem ||fol. 91r|| paenitentiam occultae vel manifeste, canonicae reconciliaetur, et manus [v] ei cum orationibus, quae in sacramentorio ad reconciliandum poenitentem continentur, inponatur, ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur; quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem et poenitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesiae dedit dicens: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.

(1.117)
CXVII.
DE PENITENTE, CUIUS CRIMEN PERVULGATUM EST. [w]

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut, si cuiusquam paenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam [x] manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae praecipitur de eadem re, ut absolutio poenitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
DE PENITENTIBUS, QUI EUCHARISTIAM ACCEPERINT IN INFIRMITATE POSITI. [y]

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.119)
CXVIIII.
DE REMEDIO PAENITENTIAE, ET QUOD ABSOLUTIO PAENITENTUM PER MANUS ||fol. 91v|| INPOSITIONEM EPISCOPORUM SUPPLICATIONIBUS FIAT. PROPTER QUOD NECESSE EST, UT REATUS PECCATORUM ANTE ULTIMUM DIEM SACERDOTALI SUPPLICATIONE SOLVATUR, ETIAMSI [z] PERICULO MORTIS URGENTE [a] STATIM POST ACCEPTIONEM PAENITENTIAE ET RECONCILIATIO SUBSEQUATUR. EXEMPLAR PAPAE LEONIS AD THEODORUM FOROIULIENSEM EPISCOPUM.

Multiplex misericordia dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternę, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iuditio condempnantes ad remissionem criminum perveniant; sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem, ut et confitentibus paenitentiae sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactionae [b] purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo munere indulgentiae praesentis exciderit et, priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne ||fol. 92r|| non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitiae reservavit, ita potestatem suam timeri volens ut hic error omnibus prosit, et, quod quibusdam tepidis aut neglegentibus [c] accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urgentibus [d] praesidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliacio deneganda; quia misericordiae dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrymasque negligere [e], cum ipsam penitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis deus paenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX.
ITEM DE PENITENTUM ABSOLUTIONE, UT PER MANUS INPOSITIONEM EPISCOPORUM VEL SACERDOTUM PRECIBUS FIAT. [f]

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXXI.
UT PAENITENS OSTENSIS PAENITENTIAE FRUCTIBUS COMMUNIONEM RECIPIAT. [g] ||fol. 92v||

Ut paenitens ostensis necessariis paenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
UT PAENITENTES TEMPORE, QUO PAENITENTIAM PETUNT, SUPER CAPUT CILIUM A SACERDOTE CONSEQUANTUR. [h]

Paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilicium [i] a sacerdote, sicut ubiquae constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
UT OMNI TEMPORE IEIUNII MANUS PAENITENTIBUS A SACERDOTE INPONATUR. [k]

Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus inponantur.

(1.124)
CXXIIII.
UT LAPSI PER MANUS INPOSITIONEM EPISCOPI ABSOLVANTUR. [l]

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
UT PAENITENTES COMMUNICENT, QUI ANTE RECONCILIACIONEM MORIUNTUR. [m]

Placuit his, qui accepta [n] paenitentia ante reconciliationem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt paenitentiam. Qui, si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legitimam communionem statuto [o] tempore reconciliatione [p] et manus inpositione episcopi vel eius iussu presbyteri recipiant.

(1.126)
CCXXVI.
DE HIS, QUI CONVIVIO GENTILIUM USI SUNT. [q]

Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.

(1.127)
CCXXVII.
UT CRIMINALIA PECCATA MULTIS IEIUNIIS ET CREBRIS MANUS INPOSITIONIBUS A SACERDOTIBUS PURGENTUR. [r]

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi aut eius iussu alicuius presbyteri ||fol. 93r|| se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocationae sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorumque [s] sacerdotum impositionae vel [t] supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait [u] suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut, sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita et [v] ipsi et successores eorum manus paenitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est peccatorem [w] de vitiis surgere et relevare faciant, et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est funibus conligatum iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvant vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
UT PAENITENTIBUS IUXTA CANONICAM AUCTORITATEM PENITENTIA DETUR, ET ANTE SUSPENSOS A COMMUNIONE EXCUBARE FACIANT AD ECCLESIAE OFFICIUM. [x]

Ut secundum formam canonum paenitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiae excubare faciant et inter reliquos paenitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, sacerdotali ||fol. 93v|| prece per manus inpositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient paenitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
DE HIS, QUI SEPARATI A COMMUNIONE FUERINT PAENITENTIBUS. [y]

Qui a communione separantur in locis, quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus inpositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habeat [z] ecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
NE IN CONFINIO MORTIS PAENITENS A RECONCILIATIONE DIUTINE SUSPENDATUR. ET UT OBLATIO EIUS QUI PAENITENS NECDUM RECONCILIATUS DE HAC VITA EXIERIT, AB ECCLESIA RECEPTETUR. [a]

Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si pro certo [b] mortis urget [c] periculum, paenitentia per manus inpositionem accepta statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat [d], sicque superstitibus [e] quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta pape Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis [f] instantia praesidium paenitentiae et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio [g] interdicenda est nec reconciliacio deneganda [h]; quia misericordiae dei nec [i] mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem, qui accepta [k] paenitentia [l] antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quam||fol. 94r||quam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententia placuit, qui multiplices [m] numero de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
DE PRESBYTERIS VEL DIACONIBUS GRAVIORI [n] NOXA CONVICTIS.

Item confirmatum est, ut, si quando presbyteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam paenitentibus vel tamquam fidelibus laicis inponatur; neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
DE PAENITENTIBUS, QUI EX GRAVIORIBUS LEVIORIBUSVE COMMISSIS PAENITENTIAM GERUNT. [o]

De paenitentibus, qui sive ex gravioribus commissis sive ex levioribus paenitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanae ecclesiae consuaetudo demonstrat. Ceterorum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat [p] ad confessionem paenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigentis ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit atque usque ad [q] desperationem diverterit [r], ei est ante tempus pasche relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
DE HIS, QUI CONVIVIO SOLO GENTILIUM ET ESCIS IMMOLATICIIS USI SUNT. [s]

Qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manuum inpositionibus purgari, ut deinceps ab idolotidis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola ||fol. 94v|| adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora paenitudinis habita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint [t] esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum respicientes necessitates, in quibus, si quis ita graviter urgeatur [u], ut dum adhuc paenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus inpositionem, absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
UT PAENITENTES, QUI EX GRAVIORIBUS PECCATIS PAENITENCIAM GERUNT, TRIBUS ANNIS SINT INTER AUDIENTES, SI VERAM PAENITENTIAM GESSERINT. [v]

Paenitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, si ex corde paeniteant, sicut Nicena sinodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione sotientur. Nec confundantur deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si utpote mortales [w] intra metas praescripti temporis ceperit vitae finis urgere [x], subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo, qui paenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit aut similiter a presbytero iussu tamen aut permissu proprii [y] episcopi per manus inpositionem absolutione precum sacerdotalium viaticum abeun||fol. 95r||tibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis seu laicis aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum paenitentiae tempus despecti [z] a medicis aut evidentibus mortis pressi indiciis recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem prestitum.

(1.135)
CXXXV.
DE CATECUMINIS [a] NON PRAETEREUNDIS.

Nec catecumini [b] praetereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea catecuminis [c] permittantur orare, per manus inpositionem communionis catholicę gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
UT, QUI PAENITENTIAM PUBLICE GERUNT, UNO ANNO CUM CILITIO SINT INTER AUDIENTES. [d]

Qui paenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo [e], quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrimis [f] veniam postulare precarique, qualiter septem annorum penitentia agatur [g], eum humiliter, ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio [h] ecclesiae paenitentibus constituto et seorsum infra [i] ipsam tamen ecclesiam secluso, populo tamen iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; ||fol. 95v|| sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfeccionem septimo in cena domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem absolutione sacerdotalium precum communionis catholice gratiam recepturi. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius potuerint, exibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, ammodo caveant dicente domino [k]: Vade et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVII.
DE PAENITENTIBUS TRANSGRESSORIBUS. [l]

Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel penitentiam iterant, frequenti sententia nisi per satisfactionem, quae praevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut haec, quae voluntariae non diluerunt inviti emendent. Quod si hec [m] aliquis rennuerit et praeceptis [n] sui [o] sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum [p] satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare presumpserit, simili excommunicatione subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut negligentia [q] ammonere noluerint aut per satisfaccionem revertentes non susceperint aut contemnentes de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
UT PAENITENTIBUS ABSQUE PERSONARUM ACCEPTIONE PAENITENTIA DETUR.

Ut sacerdos paenitentiam imploranti absque personae acceptionae paenitentiae leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIIII.
DE NEGLIGENTIORIBUS [r] PAENITENTIBUS. [s] ||fol. 96r||

Ut negligentiores [t] paenitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXL.
DE EO, QUI PENITENTIAM IN INFIRMITATE PETIT. [u]

Is qui paenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus in infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt [v], et accipiat paenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio et subdatur statuto [w] paenitentiae tempori [x], quamdiu sacerdos, qui penitentiam dedit, probaverit.

(1.141)
CXLI.
UT PAENITENTES NON SE CREDANT ABSOLUTOS NISI PER MANUS INPOSITIONEM. [y]

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
DE PENITENTIBUS, QUI ANTEQUAM LEGES PAENITENTIAE EXSEQUANTUR, SI CASU IN ITINERE VEL IN MARI MORTUI FUERINT. [z]

Paenitentes, qui antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
DE LOCO MONASTERIORUM VEL EDIFICIIS PROVIDENDI.

Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicitur. ||fol. 96v|| Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedific[a]tiones monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca praevideant, sicut apte sint et congruenter sanctae professioni conposite vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possint anime in eis commemorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus [a] loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monach[i] atque nonnanes, ne detur eis occasio maleficiendi, quod absit.

(1.144)
CXLIIII.
UT EPISCOPI SCIANT, QUALITER CANONICI, QUI SUNT CUM ABbaTIBUS, VIVANT.

Precipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant; sin autem, canonicae vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
UT PRESBYTERI CHRISMA DILIGENTER CUSTODIANT. [b]

Presbyteri sub sigillo [c] custodiant chrisma [d] et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVI.
UT PRESBYTERI UTANTUR ASSIDUAE ORARIIS.

Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII.
NE LAICI PRESBYTEROS EICIANT DE ECCLESIIS, EOS VE [e] IN EIS CONSTITUANT ABSQUE PROPRIO EPISCOPORUM CONSENSU.

Ut laici presbyteros non eiciant de ecclesiis neque constitu||fol. 97r||ant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
NE LAICI A PRESBYTERIS MUNERA EXIGANT.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbyteris propter commendationem ecclesiae cuiquam presbytero.

(1.149)
CXLVIIII.
DE FUGITIVIS CLERICIS.

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbyteros vel clericos inquirat, unde sint. et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CL.
DE LETANIA MAIORE.

Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cunctis christianis diebus tribus.

(1.151)
CLI.
DE QUATTUOR TEMPORIBUS OBSERVANDIS.

Constituimus, ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur, id est: Marcio ebdomada I, feria IIII et VI et sabbato veniant omnes ad ecclesiam ora nona cum letaniis ad missarum sollemnia. Similiter in mense Iunio ebdomada secunda, feria IIII et VI et sabbato ieiunetur usque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada III. Et in mense Decembrio ebdemada, quae fuerit plena ante vigiliam natalis domini; sicut in Romana ecclesia traditum est [f].

(1.152)
CLII.
DE INDICTO IEIUNIO.

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris christianis noluerit, in Gangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIII.
DE DOMINICIS DIEBUS.

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad paenam iudicetur.

(1.154)
CLIIII.
DE DECIMIS.

Ammonemus atque praecipimus, ut decima deo omnino dare non neglegatur [g], quam deus ipse sibi dari constituit; quia timendum est, ut quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et, qui decimam deo dare neglexerit, novem ||fol. 97v|| partes auferentur ab eo.

(1.155)
CLV.
UT ECCLESIAE PACEM HABEANT.

Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad paenam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime conponant, quod inique fecerunt.

(1.156)
CLVI.
ITERUM DE PACE ECCLESIARUM.

Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
UT ANTIQUAE ECCLESIAE HONOREM SUUM HABEANT. [h]

Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.

(1.158)
CLVIII.
DE BENEFICIIS ECCLESIASTICIS.

Quicumque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII.
NE PRESBYTER MISSAM SOLUS CANTET.

Nullus presbyter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet dominus vobiscum vel sursum corda ammonebit habere et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
DE OBLATIONE ET PACE IN ECCLESIA FACIENDA.

Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur populus christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLXI.
DE SYMBOLO ET ORATIONE DOMINICA.

Symbolum, quod est signaculum fidei et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui haec discere negligunt [i] sive in ieiunio [k] sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ||fol. 98r|| ad scolam sive ad monasteria sive foras presbyteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios docere valeant. Qui vero aliter non potuerit vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
UT MALUM EBRIETATIS OMNINO VITETUR. [l]

Magnum malum ebriaetatis inde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum [m] esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
DE SPIRITALIBUS FILIOLIS. [n]

Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales [o] filios suos catholicae instruant.

(1.164)
CLXIIII.
UT CANTICUM LUXURIOSUM [p] CIRCA ECCLESIAS DESERATUR.

Canticum turpae atque luxuriosum [q] circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
DE INCESTUOSIS. [r]

Ut episcopi incestuosos puriter [s] investigare studeant, omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ecclesia expellantur, donec ad paenitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
NE IN QUARTA VEL IN QUINTA AUT SEXTA GENERATIONE CONIUGIUM COPULETUR.

Contradicimus quoque, ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII.
NE PROPRIUS FILIUS DE BAPTISMO SUSCIPIATUR VEL AD CONFIRMATIONEM TENEATUR.

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
DE DAMPNATIS NUPTIIS.

Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio ||fol. 98v|| copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIIII.
DE CURA ET PRAEDICATIONE SACERDOTUM ERGA POPULUM SIBI COMMISSUM, ET UT FACINOROSOS EXTRA ECLESIAM EICIANT.

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum euuangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
UT PRESBYTERI OMNES SUOS SUBIECTOS ORATIONEM DOMINICAM ET SYMBOLUM DOCEANT.

Quod presbyteris praevidendum sit, ut omnes, qui christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intelligant [t].

(1.171)
CLXXI.
QUIBUS TEMPORIBUS BAPTIZANDUM SIT.

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est pascha et pentecoste [u], nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
QUOD NULLUM PRECIUM PRO BAPTISMO ACCIPI DEBEAT.

Ut nemo presbyterorum pro baptismo precium accipere praesumat. Quod [v] si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.

(1.173)
CLXXIII.
DE DECIMIS, UT FIDELITER A FIDELIBUS DENTUR ET CANONICE A PRESBYTERIS DIVIDANTUR.

Ut decime fideliter sanctae ecclesiae reddantur, et presbyteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.

(1.174)
CLXXIIII.
DE PRESBYTERIS, UT SECULARES NON EXERCEANT CURAS [w], NEQUE IUDICES VILLARUM FIANT.

Ut presbyteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXV.
UT IN TITULIS, QUIBUS PRESBYTERI CONSECRANTUR, ANTE SUAM PROMOTIONEM STABILITATEM PROMITTANT. [x]

Ut presbyteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius [y] faciant.

(1.176)
CLXXVI.
NE FEMINE CUM PRESBYTERIS HABITENT. ||fol. 99r||

Ut presbyteri cum [z] feminis [a] licentiam non habeant habitandi, ut [b] suspitiones [c] effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
DE PRESBYTERIS VEL CLERICIS FUGITIVIS.

De fugitivis presbyteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum [d] clericum alterius parroechiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
UT IN DOMIBUS NON CONSECRATIS NEQUAQUAM MISSA CELEBRETUR.

Sanccitum est, ut nullus presbyterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquomodo [e] praesumat.

(1.179)
CLXXVIIII.
UT PRESBYTERI, DIACONI VEL SUBDIACONI NEC ARMA PORTENT NEC VENATIONES EXERCEANT.

Et hoc cavendum est, ut presbyteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
QUOD NON LICEAT MULIERI SANCTUM VELUM ACCEPTUM DIMITTERE.

Qualicumque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut in vita, in eo permaneat omnino nec dimittat.

(1.181)
CLXXXI.
UT RES PAUPERUM VEL MINUS POTENTUM MALA OCCASIONE NON EMANTUR. [f]

Propter provisiones [g] pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices nullusque [h] omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeant. Sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

||fol. 99v||
(1.182)
CLXXXII.
DE POTESTATE EPISCOPORUM PRO REBUS ECCLESIASTICIS, AC DE CONVENIENCIA EPISCOPORUM CUM LAICIS.

Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orfanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium neque periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
DE EO, QUI CAUSAM IUDICATAM REPETERE PRAESUMIT. [i]

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo ibique testibus convictus fuerit, aut XV solidos conponat aut XV ictus a [k] scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat.

(1.184)
CLXXXIIII.
DE COLONIS ET FISCALINIS. [l]

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXV.
DE VITA CANONICORUM.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum conposite agere praesumant. In unoquoque episcopatu, ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit, vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad leccionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem [m] audiant et oboedientiam secundum canones suis magistris exibeant.

(1.186)
CLXXXVI. [n]
DE PRESBYTERIS OCCISIS. [o]

Presbyteri interfecti emendationes [p] episcopo ad cuius parroechiam pertinent ||fol. 100r|| solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri ita videlicet, ut medietatem virgildi eius episcopus utilitatibus ecclesiae, cuius praefuit, tribuat et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat. Quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui ipsum domino sotiavit.

(1.187)
CLXXXVII.
DE ACCUSATIONE EPISCOPI.

Ut episcopum nulli criminoso [q] liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
QUOD [r] NON LICEAT MONASTERIA DEO SACRATA DIVERSORIA FIERI SECULARIA.

Ut deinceps monasteria, quae deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
UT CONIURATIONES VEL CONSPIRATIONES NON FIANT.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant, quia haec facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
DE ILLIS, QUI RES ECCLESIAE TENENT.

Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat aut rem restituat ecclesiasticam, a [s] communione privetur.

(1.191)
CXCI.
DE SERVO ECCLESIAE IN FURTO COMPREHENSO.

Si servus ecclesiae in furto [t] comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesiae super furto non praesumentem sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab ecclesiae liminibus arceatur.

(1.192)
CXCII.
EX CONCILIO AUTISIODORENSI. DE HIS, QUI [u] CLERICUM INIURIAVERINT.

Quicumque iudex aut secularis presbyterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbyteri [v] iniuriam inferre praesump||fol. 100v||serit, anathema ab omnium christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
EX CAPITULIS DOMNI KAROLI REGIS ANNO REGNI EIUS XI ACTIS.

Ut homicidis vel ceteris reis [w], qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
DE DECIMIS PER IUSSIONEM EPISCOPI DISPENSANDIS.

Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
QUALITER DE LATRONIBUS FACIENDUM SIT.

Ut latrones de infra immunitatem [x] a iudice ipsius immunitatis [y] in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
DE PERIURIIS. [z].

De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet; hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
DE LATRONIBUS IUSTE PEREMPTIS ET DE HOMINIBUS INIUSTE PUNITIS. [a]

De vindicta et iuditio iusto in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis [b] esse dicuntur, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium et nisi [c] propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum paenam, quam intulerit, emendet.

(1.198)
CXCVIII.
DE NONIS ET DECIMIS VEL CENSU ECCLESIARUM.

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exe||fol. 101r||unt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde ante ea non exierunt, similiter et nonae et decimae dentur. De casatis vero solidus I, de triginta [d] dimidius solidus, de viginti [e] transmissus [f] unus. Et ut precariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
DE TRIBUTARIIS ECCLESIARUM.

De cerareis et tabulareis ac cartallariis ita fiat, sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CC.
UT SACRAMENTUM PRO GILDOMA NON FIAT.

De sacramentis pro gildoma invicem cumiurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo de elemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
CCI.
UT ITERANTIBUS NULLUS INPEDIMENTUM FACIAT.

De iterantibus, qui ad palatium aut alicubi [g] pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam [h] defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.

(1.202)
CCII.
DE TELONEIS FORBANNITIS.

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerit.

(1.203)
CCIII.
UT MANCIPIA NON SINE TESTIBUS VENDANTUR.

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in uuadium se ipsum pro pretio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIIII.
QUALITER DE COMITIBUS VEL DE VASSIS DOMINICIS IUSTICIAS NON FACIENTIBUS AGENDUM SIT.

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, mis||fol. 101v||sis nostris de sua causa [i] vel de suis exeniis [k] serviat, usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant [l], usque iustitias faciant.

(1.205)
CCV.
DE HIS, QUI PRECIUM PRO FAIDA RECIPERE ET IUSTITIAM FACERE NOLUNT. [m]

Si quis pro faida precium [n] recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
DE LATRONIBUS BIS PER MEMBRA ET TERCIO PER VITAM PUNIENDIS. [o]

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si non se [p] emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
DECRETALE PRECUM QUORUNDAM EPISCOPORUM.

Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu, id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria [q] psalteria, unum pro domno rege et aliud pro exercitu Francorum, tercium pro praesenti tribulatione faciat. Presbyter missas III. Monachi et monachae et canonici unusquisque psalteria III. Et biduanas omnes faciant tam episcopi, monachi et monachae atque canonici atque eorum infra casati homines vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento [r] aut eam valente in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos V. Episcopi, abbates et abbatisse pauperes famelicos IIIIor pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est aut III vel duos aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in elemosina, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC mediam libram, de cassatis C solidos V, de L unciam I. Et faciant biduanas et eorum homines atque ||fol. 102r|| eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias III, minores denarios XXX, minores solidum I. Et de pauperibus famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
QUOD RES ECCLESIARUM VOTA SINT FIDELIUM, PRECIA PECCATORUM ET PATRIMONIA PAUPERUM; QUIBUS NON SOLUM COLLATA CONSERVANDA, SED ETIAM ALIA AUGENDA SUNT. [s]

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus ullius ecclesiae suspitionem dudum conceptam paenitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam paenitus divisionem aut iacturam patiantur.

(1.209)
CCVIIII.
DE CONLATIS ECCLESIAE DIVIDENDIS. [t]

Statutum est, ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte conlatum fuerit, in ditioribus [u] locis duas partes in usus pauperum, terciam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aequae inter clerum et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus alicubi specialiter datae fuerint.

(1.210)
CCX.
DE ORDINATIONE SERVORUM. [v]

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promo||fol. 102v||vere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in alia migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere noluerit, gradum amittat; quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiari [w], qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare velint. Ceterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provintias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet ||fol. 103r|| caliditate libertatem consequatur et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
DE PERSONIS, A QUIBUS NON SUNT RES ACCIPIENDE. [x]

Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exhaeredari [y]. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur, et res ad exhaeredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
UT NULLUS PRESBYTER ALIQUA CUPIDITATE QUEMQUAM TONSURARE SUADEAT.

Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXIII.
DE PRESBYTERIS CONSTITUENDIS. [z]

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrine episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasionae eos reiciant [a].

(1.214)
CCXIIII.
DE MANSIS UNIUSCUIUSQUE ECCLESIAE. [b]

Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur [c]. Et ut presbyteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque praescripto manso aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid ||fol. 103v|| amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium inpendant.

(1.215)
CCXV.
DE PRESBYTERIS UNIUSCUIUSQUE ECCLESIAE. [d]

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquequę ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

(1.216)
CCXVI.
DE SACRIS VASIS ECCLESIAE AD PIGNUS DATIS. [e]

De sacris vasis ecclesiae, quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur nisi solummodo necessitate [f] redimendorum captivorum conpellente [g].

(1.217)
CCXVII.
DE ECCLESIIS DESTRUCTIS VEL DE NONIS ET DECIMIS. [h]

De ecclesiis sane destructis vel de nonis et decimis sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCXVIII.
DE PRESBYTERIS, QUI FEMINAS IN DOMIBUS HABENT. [i]

Statutum est ab episcopis de presbyteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc malae oppinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut [k] contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXVIIII.
DE PRESBYTERIS, QUI PRO CHRISMATE IN CENA DOMINI VENIEBANT. [l]

De presbyteris, qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in caena domini venire soliti erant, sancitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXX.
DE PRAEDICATIONE ET CONFIRMATIONE EPISCOPORUM. [m]

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se [n] deinceps hoc cavere velle, et eo ||fol. 104r|| tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi [o] quo eorum profectio [p], quantum illis inest, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit inportuna vel onerosa [q].

(1.221)
CCXXI.
DE PUERIS TONDENDIS ET PUELLIS VELANDIS. [r]

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur vel puelle velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, que in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur, persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
DE FEMINIS VIROS AMITTENTIBUS. [s]

De feminis, quae viros amittunt, placet, ne se sicut hactenus indiscrete velent, sed ut XXX dies post discessum viri sui expectent et post XXXmum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque [t] parentum atque amicorum, id, quod eligere debent, eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt poenitentiam, et feminę, quae viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundane capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
DE RAPTIS ET DE EARUM RAPTORIBUS. [u]

De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum [v] necessarium duximus, quatenus omnibus pateat, quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti [w] abhinc hoc malum caveatur.

(1.224)
CCXXIIII.
DE PUELLIS RAPTIS NECDUM DESPONSATIS. [x]

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DCti XXXta patres adfuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus [y] decrevit sancta synodus, si quidem clerici sunt, decidant gradu proprio, ||fol. 104v|| si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi [z], qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.

(1.225)
CCXXV.
DE DESPONSATIS PUELLIS ET AB ALIIS RAPTIS. [a]

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano capitulo X. legitur: Desponsatas puellas et postea [b] ab aliis raptas [c] placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsate, etiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica paenitentia multetur [d]. Rapte vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eiusdem criminis consentiens non fuit [e], licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se [f] iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
DE HIS, QUI VIRGINIBUS DEO DICATIS SE SOCIANT. [g]

De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii capitulo XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque [h] miscere: quos protinus aequum est a sacra communione detrudi et, nisi publicam probatamque [i] egerint paenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen paenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum [k] est, necesse est, ut ab omnibus in cristiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanę hoc malum radicitus amputetur [l].

(1.227)
CCXXVII.
DE PUELLIS, QUO TEMPORE VELENTUR. [m] ||fol. 105r||

Ne vero puelle indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio capitulo XVI. continetur, ut non ante XXV annos consecrentur. Item in eodem concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut quicumque episcoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo [n] compuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut [o] exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu vellavit ante XXti V annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem [p] virgines XXmo Vto anno aetatis suae ritae consecrande sunt. Quod si praemissae necessitates ante id fieri compulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti [q].

(1.228)
CCXXVIII.
DE EXAMINATIONE SANCTAE CRUCIS NON FACIENDA. [r]

Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctae crucis facere praesumat, ne Christi passio [s] que glorificatio nostra et [t] cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
DE PABULO VERBI DIVINI NUNTIANDO. [u]

Episcopi sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntient, quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat [v] sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriet divinisque officiis imbuet, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quatenus presbyteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene cor||fol. 105v||rectos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones, quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
DE HOMICIDIIS IN ECCLESIIS VEL IN ATRIIS EARUM PERPETRATIS. [w]

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in ecclesiam fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum duodecim coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinoris [x], quod admisit, paenitentiam accipiat. Si proprius [y] servus hoc admiserit, iuditio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit dominus eius, iuxta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo conponatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius ||fol. 106r|| porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo conponatur, quod in atrio committitur, sicut conponi debet, quod in immunitate [z] violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
DE INIURIIS IN ECCLESIIS SACERDOTUM FACTIS. [a]

Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbyter fuerit, triplo conponatur, duae partes eidem presbytero, tertiam pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta conpositionem triplo persolvatur et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesiae, usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII.
DE VIDUIS ET PUPILLIS ET PAUPERIBUS. [b]

Viduae, pupilli et pauperes, quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non poterint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet dando talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
DE RAPTU VIDUARUM. [c]

Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX solidos, in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non attingat [d].

(1.234)
CCXXXIIII.
DE HOMINE PUBLICAM PAENITENTIAM AGENTE INTERFECTO. [e]

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo coponat [f] et wirgildum proximis eius persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
UT OMNIS HOMO LIBER POTESTATEM HABEAT, UBICUMQUE VOLUERIT, ||fol. 106v|| RES SUAS DARE PRO SALUTE ANIME SUAE. [g]

Si quis res suas pro salute anime suae vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res ille positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult [h], extra eundem comitatum fuerit, id est sive in exercitu sive in palatio sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus vel de aliis, qui eadem lege vivunt, qua [i] ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales sibi meliores inveniri possunt, et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiture donet ei, qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem [k] cum illo faciat, ad [l] quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa eclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipse res ad immunitatem [m] ipsius ecclesiae redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
DE HOMICIDIIS PROHIBENDIS. [n]

Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa ||fol. 107r|| interfecerit, wirgildum eius his [o], ad quos ille pertinet, conponat. Ipse vero propter talem praesumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
QUID IN CONPOSITIONEM WIRGILDI DARI NON DEBEAT. [p]

In conpositionem wirgildi volumus, ut ea dentur, quae in lege continentur excepto accipitre et spata, quia propter illa duo aliquotiens periurium committitur, quando maioris precii, quam illa sint, esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
DE RAPTU ALIENARUM SPONSARUM. [q]

Si quis sponsam alienam rapuerit aut patri eius, aut [r] ei, qui legibus [s] eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid [t] cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit et ideo raptori nihil quaerere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat et insuper bannum nostrum, id est LX solidos, solvat, vel in praesentiam nostram [u] comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXVIIII.
DE FALSIS TESTIBUS CONVINCENDIS. [v]

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe partes [w] testium ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri credere [x] velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
DE CONCORDIA EPISCOPORUM ET COMITUM.

Ut episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
DE LATRONIBUS, HOMICIDIS, ADULTERIS, INCESTUOSIS ||fol. 107v|| SUB MAGNA DISTRICTIONE COERCENDIS.

Ut latrones, homicide [y] seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
DE INVASIONE ALIORUM RERUM.

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere [z], sed magis suam causam quaerat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
PRO QUA RE IN PRAESENTIAM REGIS VENIRE, QUIS DEBEAT.

Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
NE NOVITER CONVERSI CITO AD ALIQUA MITTANTUR EXERCENDA NEGOTIA.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
QUID DE HIS AGENDUM SIT, QUI GRACIA FUGIENDI DEBITUM SERVITIUM SECULUM RELIQUUNT.

De his, qui seculum reliquunt propter servitium inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant aut pleniter secundum canonicam aut secundum regule institutionem vivant aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLVI.
QUID TEMPORE FAMIS AUT CUIUSLIBET TRIBULATIONIS AGENDUM SIT. [a]

De hoc, si evenerit fames, clades aut inaequalitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia; ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
UT INFRA PATRIAM ARMA NON PORTENTUR. ET QUALITER DISCORDANTES AD PACEM COGANTUR REDIRE. [b] ||fol. 108r||

De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis vel loricis. Et si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificari nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta [c] frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
DE ARMATURIS ET BRUNEIS HABENDIS. [d]

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari [e] mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVIIII.
DE HIS, QUI IUDITIO [f] SCABINORUM ADQUIESCERE NOLUNT. [g]

De clamatoribus vel causidicis [h], qui nec iudicio [i] scabinorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et literas detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
QUOD REGI ET SENIORIBUS TANTUM FIDELITAS PER SACRAMENTUM PROMITTI DEBEAT. ET UT CETERA SACRAMENTA LEGALITER FIANT. [k]

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris exceptis [l] his sacramentis, quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
UT SI CONSPIRACIONES FACTAE FUERINT, TRIPLICI ||fol. 108v|| RACIONE IUDICENTUR. [m]

Quicumque conspirationes facere praesumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio nequae per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
QUALITER DE TESTIBUS AGENDUM SIT, QUALESQUE AD TESTIMONIUM ADDUCANTUR. [n]

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori [o] liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
QUALES PERSONE AD CAUSAS DISCERNENDAS ET TERMINANDAS ELIGI DEBEANT. [p]

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur et tales eligantur, ||fol. 109r|| qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuncietur.

(1.254)
CCLIIII.
DE TELONEIS, QUAE DE MERCATIS ET NAVIGIIS VEL ALIIS REBUS AUT QUAECUMQUE INIUSTE EXIGUNTUR, QUID FIERI DEBEAT. [q]

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus [r] sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullam adiutorium iterantibus prestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
DE HIS, QUI E SECULO AD MONASTERIA CONVERTI VOLUNT. [s]

Liberi homines, qui ad servitium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipimus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLVI.
DE HOMINIBUS PAUPERIBUS LIBERIS, UT A POTENCIORIBUS NON OPPRIMANTUR INIUSTE. [t]

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec, ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ||fol. 109v|| ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLVII.
DE ECCLESIIS SIVE SANCTIS NOVITER INVENTIS.

De ecclesiis sive sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur. Salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica autoritate.

(1.258)
CCLVIII.
UT HERIBANNUS AB[S]QUE PERSONARUM ACCEPTIONE FIDELITER AB OMNIBUS EXIGATUR. [u]

De heribanno [v] volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia, blandicia seu terrore secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti [w] libras VIex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis [x], vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haribannum, id est libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto precio valente nisi libras III, solidi XXXta ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, solidos X solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos V, ita ut iterum se valeat praeparare ad dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendendo.

(1.259)
CCLVIIII.
DE HOMINIBUS VEL FEMINIS LIBERIS, QUI CUM FISCALINIS SE IUNGUNT. [y]

Liberi homines, qui uxores de fiscis regalibus habent, et femine, que libere sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
UT ORATIO DOMINICA SYMBOLUM, LEX ET CAPITULA REGUM DILIGENTER AB OMNIBUS INTELLIGANTUR [z].

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. ||fol. 110r|| Comites quoque et Centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris, ut ea, quae a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adnuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem negligens [a] inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum [b] habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
DE OCCISIONE CLERICORUM ET SACERDOTUM ATQUE MONACHORUM. [c]

Qui subdiaconum occiderit, tricentos solidos conponat. Qui diaconum, CCCCtos solidos. Qui presbyterum, DC. Qui episcopum, DCCCCtos. Qui monachum, CCCCtos culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
DE DAMPNIS IN IMMUNITATIBUS FACTIS. [d]

Si quis in inmunitate dampnum aliquod fecerit, DCtos solidos conponat.

(1.263)
CCLXIII.
DE FURIBUS INFRA IMMUNITATEM [e] RETENTIS QUID AGENDUM SIT. [f]

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet comes [g] vel episcopo vel abbati vel vicedomno vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si illi contradixerit et eum reddere [h] noluerit, pro prima contradictione [i] XV solidos conponat. Si ad secundam inquisitionem enim reddere noluerit, XXX solidos conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum ||fol. 110v|| invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra [k] inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem [l] comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in immunitate dampnum fecit, DC solidos conponere debet, ita qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIIII.
DE LOCIS AD CLAUSTRA CANONICORUM FACIENDA. [m]

De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi, si de alterius vel ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
DE EMPTIONE TEMPORE MESSIS CAUSA CUPIDITATIS [n] ET TURPIS LUCRI. [o]

Quicumque tempore messis vel tempore vindemiae non necessitate [p], sed propter cupiditatem conparat annonam aut vinum, vel verbi gratia de duobus denariis conparat modium I et servat, usque dum venundare possit contra denarios IIII aut VI seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
DE STABILITATE EPISCOPORUM VEL CLERICO[RUM]. [q]

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
DE ECCLESIIS VEL ALTARIBUS AMBIGUIS. [r]

Ut ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt, de consecratione consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII.
DE EBRIETATE. [s]

Ut ab ebriaetate primo omnium seniores semetipsos caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

||fol. 111r||
(1.269)
CCLXVIIII.
DE ADMONICIONE AD COMITES PRO UTILITATE SANCTAE DEI ECCLESIE. [t]

Vobis comitibus dicimus vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae dei ecclesiae exibeatis et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
DE ADMONICIONE AD LAICOS PRO HONORE ECCLESIASTICO CONSERVANDO. [u]

Omnes laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum conservent et dignam veracionem episcopis et dei sacerdotibus exibeant et ad eorum praedicacionem cum suis devotae occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant, ut dies dominicus, sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut sepe admonitum fuit, illo diae prohibeantur.

(1.271)
CCLXXI.
DE ADMONICIONE AD EPISCOPOS VEL COMITES PRO CONCORDIA AD INVICEM ET CUM CETERIS FIDELIBUS. [v]

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
DE OPERIBUS IN RESTAURACIONEM ECCLESIARUM ADIMPLENDIS. [w]

De operibus in restaurationem ecclesiarum sive in faciendo sive in redimendo episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis saepe iussum est, haec [x] aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicumque negligenter [y] exinde egerit et coram nobis exinde negligens [z] repertus fuerit, illud volumus omnino, ut subeat, quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

||fol. 111v||
(1.273)
CCLXXIII.
DE COMITIBUS, UT MINISTRIS ECCLESIE IN SUIS MINISTERIIS ADIUTORES SINT. [a]

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius negligentia [b] ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continetur, subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
UT DE INCESTUOSIS ET HIS, QUI DECIMAS NON DANT, AB EP[ISCOPIS] VEL PRESBYTERIS, ET DE NEGLIGENTER [c] VIVENTIBUS, WADII NON ACCIPIANTUR. [d]

Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, wadios accipiant et a presbyteris quibusdam pro negligentiis [e] inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam paenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
DE ECCLESIIS DESTRUCTIS.

De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per negligentiam [f] aut inpossibilitatem destructe sint. Et ubi negligentia [g] inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut plures [h] sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
DE HIS, QUI NONAS ET DECIMAS DARE NEGLEXERUNT.

De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare [i] neglexerunt, volumus, ut per missos nostros ||fol. 112r|| constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuncietur, quod quicumque hanc necgligentiam [k] iteraverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulari [l] bone memoriae genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de eclesia, ad quam per iustitiam dari debet et eam praesumptiose [m] vel propter munera aut amiciciam [n] aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
DE HIS, QUI RESTAURACIONES ECCLESIARUM FACERE NEGLIGUNT [o].

Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere necglexerint, iuxta auctoritatis nostrae capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro IIII. capitulo XXXVIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus exceptis hostilensibus persolvantur. De opere et restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc eligerint [p], considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant. Cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et ma||fol. 112v||teriam emere possit. Et qui nonas et decimas dare necglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat et insuper bannum nostrum persolvat; ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII.
DE HIS, QUI AGR[OS] DOMINICATOS IDEO NEGLIGUNT [q], UT NONAS EXINDE NON PER[SOL]V[ANT].

De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas exinde non persolvant et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
UT INTELLIGATUR [r], IN QUO FACTO IMUNITAS FRANGATUR.

Pervenit ad nos, quod quaedam ecclesiae ac monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant propter hoc, quod ab eisdem immunitatis [s] temeratoribus dicatur non [t] plus inmunitatis nomine conplecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra inmunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intelligant [u] non solum claustra monasterii vel ecclesiae atque castitia [v] ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi monumenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate ||fol. 113r|| committitur, in hoc facto inmunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas, quae sine laborationibus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ecclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum conpositionem, sed secundum legem, quae in eodem loco tenetur, is multandus [w] est, qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
DE IUSTIIS GENERALIBUS. [x]

De iustitiis ecclesiarum dei, viduarum, orfanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non despiciantur [y] clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
DE ANIMALIBUS VEL ALIIS REBUS, A QUIBUS EMANTUR. [z]

Ut nullus conparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit aut de quo pago est vel ubi manet aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXXII.
DE EO, QUI IN TESTIMONIUM ASSUMITUR, QUALIS ESSE DEBEAT. [a]

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cui is [b], contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
DE HERIBANNATORIS CONIECTO. [c]

Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem [d].

(1.284)
CCLXXXIIII.
DE COLONIS ET FISCALINIS. [e]

Ut nec colonus nec fiscalinus [f] alicubi traditiones facere audeat.

(1.285)
CCLXXXV.
DE FALSIS TESTIBUS. [g]

Falsi testes precipimus, ut non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
DE HOMINIBUS AD MORTEM DIIUDICATIS [h], ET POSTEA EIS VITA CONCESSA, SI IUSTITIAM [i] QUAESIERINT. [k]

Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati [l] fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint aut ab eis alii iustitiam quaerere ||fol. 113v|| voluerint, ita inter illos iudicium terminetur. Primum omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit, ad mortem nullam potest facere repetitionem; quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII.
DE HOMINE, CUI POST IUDICIUM VITA CONCESSA EST, SI IUSTITIAM REDDERE NOLUERIT. [m]

Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo [n] iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem diiudicatus [o] est. De praeteritis maneat, sicut supra diiudicatum [p] fuit.

(1.288)
CCLXXXVIII.
DE LIBERIS HOMINIBUS, QUI AD MALLUM VENIRE COGENDI SUNT. [q]

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur exceptis scabinis vel vassis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXXVIIII.
DE TESTIBUS AD TESTIMONIUM DICENDUM QUALITER ADHIBEANTUR. [r]

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat ac sacramentum iuret nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, ||fol. 114r|| separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
DE IUSTITIA CUIUSLIBET A NULLA QUOLIBET DILATANDA. [s]

Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem neque praemia, pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
DE NIMIUM BLASPHEMIS LATRONIBUS. [t]

De latronibus, qui magnam habent blasphemiam, quicumque aliquem ex his conprehenderit, nullum dampnum exinde patiatur.

(1.292)
CCXCII.
DE TESTIBUS AD REM QUAMLIBET DISCUCIENDAM ELIGENDIS. [u]

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in eius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus [v] fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
DE PLACITO CENTENARII. [w]

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
DE PLACITIS A MISSIS DOMINICIS COMITIBUS NOTA FACIENDIS. [x]

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se et communia placita faciant tam ad latrones distringendos quam ad ceteras iustitias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
DE UXORIBUS DEFUNCTORUM, QUAM PARTEM CONLABORACIONIS POST OBITUM MARITORUM ACCIPERE DEBEANT. [y]

Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio conlabo||fol. 114v||raverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit, vel ei ab amicis suis conlate sunt, has volumus tam ad orfanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
DE FALSIS TESTIBUS CONVINCENDIS. [z]

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni, qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes [a], qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis duae partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tercia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant; et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur nisi de ipso comitatu, in quo res unde causa ||fol. 115r|| agitur posite sunt; quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos, qui viciniores sunt. Si tamen contentio, quae inter eos exorta est, in confinio duorum comitatuum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
DE TERRA TRIBUTARIA [b][c]

Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is, qui eam susceperit, tributum, quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat, nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
DE TERRA CENSILI. [d]

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placita sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat.

(1.299)
CCXCVIIII.
DE OBSERVATIONE PRAECEPTORUM DOMINICORUM. [e]

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, praecipimus, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
DE EO, QUI PROPRIAM DERELINQUIT UXOREM VEL SINE CULPA INTERFICIT ET ALIAM DUCIT. [f] ||fol. 115v||

Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit [g], armis depositis publicam habet [h] penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
DE LIBERIS HOMINIBUS, QUI PROPRIUM NON HABENT, SED IN TERRA DOMINICA RESIDENT, AD TESTIMONIUM NON RECIPIENDIS. [i]

De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent et tamen in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
DE PRESBYTERIS, DIACONIBUS ET REL[I]QUIS EX CLERO. CANONES SANCTI SILVESTRI ET ALIORUM CETERORUM LXXXIIIIor EPISCOPORUM. [k]

Fecit hos gradus in gremio sinodi, ut non presbyter adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non hostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXXta duobus testibus, neque [l] praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem nisi in XLta IIIIor testibus non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in XXXta VI non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector nisi, sicut scriptum est, in VII testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mistica veritas.

(1.303)
CCCIII.
EX CAPITULIS DOMNI KAROLI. QUALITER EX FACTIS AUT MANSIS VEL QUARTIS MANOPERA ET CENSUS AC TRIBUTA ATQUE RELIQUA SERVITIA EXIGANT VEL AGANTUR. [m] ||fol. 116r||

Pro nimia reclamatione, quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, ut quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non possit arare, quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris et uno die, postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Qui nihil ex his facere potest neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur a quibusdam dimidiam et a quibusdam duos dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optimę de terra habet, secundum estimationem sue [n] telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi nostra vice et publice adnuntiari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
UT EPISCOPI INCESTOS EMENDENT ET CORRIGANT. [o]

Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parroechiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
UT EA CONSERVENTUR, QUAE IN PLACITIS ET SINODIS [p] PIPINUS REX CONSTITUIT. [q]

Ea vero, quae bonae memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservari praecipimus.

||fol. 116v||
(1.306)
CCCVI.
DE EO, QUI A [r] SERVO ALIENO ALIQUID CONPARAVERIT. [s]

Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
UT ECCLESIARUM NEGOCIA A IUDICE CONTINUO AUDIANTUR. [t]

Placuit, ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
UT IUDEX CRIMINOSUM DISCUCIENS NON ANTE SENTENCIAM PROFERAT CAPITALEM, QUAM AUT REUS IPSE CONFITEATUR AUT PER INNOCENTES TESTES CONVINCATUR. [u]

Placuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCVIIII.
UT QUI SOCII CRIMINIS SUNT, NON ADMITTANTUR TESTES.

Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis nec infames neque calumniatores vel ceteri [v], quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
DE NUPTIIS INCESTIS PROHIBENDIS.

Nuptias prohibemus incestas, id est usque affinitatis lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur; quia haec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CCCXI.
UT DE ABSENTIBUS NON IUDICETUR.

Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
UT CLEMENTIOR SEVERIORI PRAEFERATUR SENTENTIA.

Placuit, inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
UT, QUI DE SE CONFESSUS EST, SUPER ALIUM NON CREDATUR.

Placuit, ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.

||fol. 117r||
(1.314)
CCCXIIII.
DE TESTIMONIO UNIUS HOMINIS NON ACCIPIENDO.

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque [w] parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium nihilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
UT CONTRA EPISCOPOS NULLUS GRAVITER AC LEVITER AGAT.

Praecipimus [x] atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intelligi [y] potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quae sint, quę ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem deus discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Propsper [z] in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi ||fol. 117v|| sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis infatigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divinae voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, prave doctrinae hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices [a] oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores celestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesiae, in quibus fulget ecclesia. Ipsi columnae firmissime, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuae civitatis aeternae, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datae sunt regni caelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
QUOD PER SPIRITUM SANCTUM REMISSIO FIT PECCATORUM.

Sciendum est omnibus atque credendum, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti spiritus dono per ministerium sacerdotale et per penitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
DE QUATTUOR VICIIS, QUAE FIDEM CATHOLICAM COMMACULANT.

Placuit sciri omnibus, quod quattuor sunt vitia, quae nostram fidem inter cetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto pernitiosiora, id est superbia, per quam angelus diabolus effectus, de caelo est eiectus; invidia, per quam idem [b] diabolus hominem de paradyso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, ||fol. 118r|| et dileccionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dileccione consistere nec quietam tranquillamque [c], ut decuerat, christianos vitam ducere; et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
QUOD UNIVERSALIS SANCTA DEI ECCLESIA UNUM CORPUS EIUSQUE CAPUT CHRISTUS SIT.

Primum igitur, quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque [d]: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiuscae rei innumera exempla, quae hic ob prolixitatem evitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpori [e] Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus paenitentiae in promptu habetur, restituere non negligat [f].

(1.319)
CCCXVIIII.
QUOD EIUSDEM ECCLESIAE CORPUS IN DUABUS PRINCIPALITER DIVIDATUR EXIMIIS PERSONIS.

Principaliter itaque totius sanctae dei ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanę sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Due sunt quippe, inquit, imperatrices augustae, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus ||fol. 118v|| hominibusque [g] in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinacionis [h] et gratiae ita scrbit [i]: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
UT COREPISCOPI MODUM MENSURE, QUI IN SACRIS CANONIBUS PRAEFIXUS EST, NON EXCEDANT.

Emersisse reprehensibilem et valde inolytum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi [k] ultra modum suum progredientes et donum sancti spiritus per inpositionem manuum tradant et alia quaque, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant; praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse, ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
DE CHOREPISCOPIS, QUI IN VICIS COMMORANTUR, IN CONCILIO ANTIOCENO HABETUR ITA.

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque [l] contenti sint.

(1.322)
CCCXXII.
DE HONORE ET OBEDIENTIA EPISCOPORUM ET RELIQUORUM SACERDOTUM.

Igitur quia constat religionem christianam per successores apostolorum salubriter administrari [m] populisque [n] ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessa||fol. 119r||rium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter [o] episcopis absque ulla simulatione aut detractione inpendant eisque in omnibus ut patribus obediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesiae. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus amodo [p] perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum; sed magis eis oboediendo, non filii perditionis [q], sed filii dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, amodo [r] honorari et venerari omnes monemus nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus; quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt; quoniam et ipsi ipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim pena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ecclesiae fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII.
DE QUATUOR NEGLIGENTIIS [s] SACERDOTUM.

De presbyteris et eorum ecclesiis, unde multa negli||fol. 119v||guntur [t] et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quae ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesiae studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent et insuper ecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad negligentiam [u] episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam [v] prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem [w] dei ecclesiis concessum est, non in avaritiam presbyterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
DE PRESBYTERIS, QUI IN DOMIBUS FEMINAS HABENT.

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbyteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persepe extitisse et multos occasione in scandalum et in detraccionem corruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum autoritatem [x] canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tante transgressionis incorrectores hactenus [y] extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.

||fol. 120r||
(1.325)
CCCXXV.
DE PRESBYTERIS, QUI CONTRA STATUTA CANONUM VILICI FIUNT.

Similiter de illis presbyteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant [z] et commessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc districte severiterque [a] coherceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur et, quibus debuerant esse in exemplum, deveniant [b].

(1.326)
CCCXXVI.
QUOD CONVERSACIO SACERDOTALIS TESTES VITAE PROBABILES HABEAT.

Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatenus detrahere volentibus locum minimae praebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus scribens ad Titum docet, dicens: In omnibus te ipsum praebae exemplum bonorum operum in doctrina in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubilis [c] sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis, nesciunt et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubilis [d] pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est, regiminis habeat testes tales, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius ||fol. 120v|| scripsit. Ceterum si qui de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant et perspicuae invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
UT EPISCOPI IN REBUS ECCLESIAE CIRCA PROPINQUOS SUOS EXPONENDIS REPREHENSIONEM CAVEANT ET DISCRECIONIS MODUM TENEANT.

Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt et, ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione acquisivit, secundum autoritatem canonicam, quicquid vult, faciat et, cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in ecclesiae, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbyteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum [e] statuimus; quoniam multos presbyterorum occasione taliter emptarum [f] rerum ecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis [g] proruisse conperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
QUOD NONNULLI EPISCOPI SIBI SUBIECTOS CANONICOS, MONACHOS SANCTIMONIALES NEGLIGANT [h]. ||fol. 121r||

Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, hactenus [i] valde negligentes [k] extitisse et ob id multos in sui detractionem [l] et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti suas similiter congregationes neglexerint; quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut ab hac negligentia [m] deinceps se cohibeant et ceteris se imitabiles praebeant, ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in conventibus tedium et opprobrium [n] inferatur.

(1.329)
CCCXXVIIII.
DE EPISCOPIS, ABBATIBUS ET SACERDOTIBUS QUI PROPRIA LOCA RELINQUUNT.

Conperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritiae et propriae delectationis, sepissimae [o] propria civitatis suae sede vel monasterii septa aut ecclesiae propriae derelicta cleroque neglecto [p] remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas negligitur [q]. Quod, ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
DE LAICORUM CLERICIS.

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum ca||fol. 121v||ritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur et, si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
DE MONACHIS ET PRESBYTERIS SIVE CLERICIS, QUI PASSIM PALACIUM ADEUNT.

Placuit, ut monachi et presbyteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palacium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
UT NON SIT SANGUINIS CHRISTIANORUM TEMERARIA EFFUSIO. [r]

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnunciari [s] omnibus [t], immo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria christianorum sanguinis [u] effusio in regno nostro fieri sinatur semper illud adtendentes, quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum [v] feceris, time. Non enim sine causa gladium [w] portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: Gladium dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa [x] inventione a nonnullis [y] usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas [z] volun||fol. 122r||tates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium, et quod rex saltem [a] in uno exercere [b] debuerat propter terrorem multorum, ipsi inpudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium [c] et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt, ut rex faciat propter dei vindictam [d].

(1.333)
CCCXXXIII.
DE ABBATIBUS, CANONICIS ET REGULARIBUS VEL ABBATISSIS.

Abbatibus, canonicis et regularibus et abbatissis, quae sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omninmodo praecipimus, ut de se ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter negligentiam [e] non dimittant et congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non negligant [f], ne forte propter aliquam inopiam et divina [g] officia negligantur [h], et ipse congregationes religiosius vivere conpellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII.
UT CAPELLE ABSQUE IUSSU SIVE PERMISSU EPISCOPI NON FIANT.

Placuit nobis, ut, sicut ab episcopis et reliquis [i] sacerdotibus ac dei servis ammoniti fuimus, nec capelle in nostro palatio vel alicubi [k] absque [l] illa nostra sine permissu vel iussu episcopi, in cuius est parrochia, fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

||fol. 122v||
(1.335)
CCCXXXV.
UT OMNES, QUI IN FIDE CATHOLICA SUSPECTI SUNT, IN TESTIMONIO DUBII HABEANTUR.

Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
UT, SI QUIS MINISTROS ECCLESIAE INIURIAVERIT, HOC TRIPLICITER CONPONAT.

Si quis ministros ecclesiae, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, hostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbyteri atque episcopi iniuria in quadruplum conponatur. Reliquorum autem clericorum iniuria conponatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter conponatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit deo et ecclesiae et pax eis, qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
UT SI QUIS CONTUMAX REVERENTIAM ECCLESIARUM NON HABET, SOLIDOS D CONPONAT.

Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit et deo honorem non dederit, conponat [m] ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica paenitencia iuxta iudicium episcopi mulctetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
UT CUNCTA, QUAE CIRCA ECCLESIAS EARUMQUE MINISTROS VEL OLIM ORDINAVIT ANTIQUITAS VEL ANTECESSORUM AUCTORITAS ||fol. 123r|| NOSTRORUM STATUIT, INVIOLATA PERSISTANT.

Cuncta quae circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.

(1.339)
CCCXXXVIII.
DE PRAEDIIS DEO DICATIS.

Placuit, ne praedia caelestia secretorum dicata deoque [n] tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, quae eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra hęc [o] venerit, conponat sicut de immunitate [p] constituimus, et paenitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur [q].

(1.340)
CCCXL.
DE EO, QUI DIE DOMINICO OPERA SERVILIA FECERIT.

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, quae canonica auctoritate prohibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis negligentiis [r] iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus paenitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
DE HIS, QUI INFRA REGNUM PER VIM ALIQUID [s] RAPUERINT. [t]

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid [u] praedari voluerit aut faenum tollere aut granum sive peccora maiora vel minora domosque infringere [v] vel incendere, haec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso [w] ||fol. 123v|| factum fuerit, LX solidis, si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
DE EO, QUI ALIENUM SERVUM AD FURTUM SUASERIT.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille, cuius conlusione vel exhortatione [x] admissum est, tamquam fur dampnetur; et servus, quod tulit, reddat et insuper CXX ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
DE FURE NOCTURNO TEMPORE CAPTO. [y]

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
DE EO, QUI DE FURE NESCIENS ALIQUID CONPARAVERIT.

Si quis de fure nesciens aliquid conparaverit, quaerat accepto spacio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud [z] eum cognoscitur, restituat et furem querere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCXLV.
DE EO, QUI OCCULTE IN NOCTE VEL IN DIAE ALTERIUS ANIMAL OCCIDERIT.

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum conponat.

(1.346)
CCCXLVI.
DE EO, QUI OCCIDERIT ALIENUM ANIMAL ET NON NEGAVERIT. ||fol. 124r||

Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
DE EO, QUI FURTIVAM REM SCIENTER EMERIT.

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam [a] conparavit salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
DE EO, QUI DE LATRONE FURTIVAM REM SCIENTER AD CUSTODIENDUM ACCIPIT.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.

(1.349)
CCCXLVIIII.
DE SACRAMENTIS LEVITER NON IURANDIS. [b]

Volumus, ut sacramenta cito non fiant, sed [c] unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
DE EO, QUI CONTRA CAPUT [d] ALTERIUS FALSA SUGGESSERIT.

Si quis contra caput [e] alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem; quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tenete.

(1.351)
CCCLI.
DE EO, QUI PER INVIDIAM VEL DOLUM LIBERI VEL SERVI DOMUM INCENDERIT.

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia aedificia [f] restituat [g] et, quicquid ibi arserit, conponat, et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica penitentia secundum iudicium [h] sacerdotum mulctetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem conponat et omnia, quae ibi perdiderint, restituat.

(1.352)
CCCLII.
UT SI QUIS SERVUM INIUSTE ACCUSAVERIT ALIENUM, DOMINO SIMILE MANCIPIUM PRO HOC FACTO REDDAT.

Si quis servum iniuste accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile ||fol. 124v|| mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
DE VIA PUBLICA.

Si quis viam publicam aut litostratum [i] vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege conponat et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
DE VIA CONVICINALI.

Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege conponat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
DE EO, QUI FONTEM INQUINAVERIT.

Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinia [k] puteus fuerit, conpositionem inter se multentur [l].

(1.356)
CCCLVI.
DE EO, CUI AURUM VEL ARGENTUM AUT ORNAMENTA COMMENDATA FUERINT.

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque species fuerint commendate sive custodiende traditae sint sive vendende et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio cremate, una cum testibus, qui commendata susceperat, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero quae commendata fuerant, furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Conpositio vero furti [m] ad eum, qui habuit, commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendata domino suscipiente reddatur, dampnum vero ||fol. 125r|| medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud [n] eum, cui commendaverit, quaecumque fuerint suppressa, reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
UT REM IN CONTENTIONE POSITAM NON LICEAT VENDERE.

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
CAPITULA DE EO, QUI SERVUM SUUM VENDIDERIT.

Si quis servum suum vendiderit forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire poterit.

(1.359)
CCCLVIIII.
DE EO, QUI DE PECULIO SUO FUERIT REDEMPTUS, SERVO.

Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCLX.
DE EO, QUI CAUSAM ALTERIUS TULERIT DE LOCO SUO.

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.

(1.361)
CCCLXI.
DE EO, QUI ALICUIUS MORTUUM REPPERERIT.

Si quis alicuius mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit [o], ut neque a porcis inquinetur neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui praecepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
DE VENDICIONIBUS VILI PRECIO DETRACTIS VEL VICIOSIS.

Placuit in vendicione hanc formam servari, ut seu res mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter ea vendicionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili precio vendidisse; sed postquam factum est negocium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vicium, stet ||fol. 125v|| emptio et non sit immutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tercia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutari [p], nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
UT QUI ARRAS DEDERIT PRO QUACUNQUE RE, PRAECIUM REDDERE CONPELLATUR.

Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
UT PEREGRINOS TRANSEUNTES NEMO INQUIETET.

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque nocere audeat; quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus [q] fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assallierit aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino sigillatim [r] dupliciter, sicut de alio homine solet conponi, aut suo seniori vel socio cum sua lege conponat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elemosinam illam tribuant; et insuper LXta solidos fisco [s] cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid [t] illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provintiam aliquem conponere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

||fol. 126r||
(1.365)
CCCLXV.
DE EO, QUI RES ALIENAS VENDIDERIT.

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui aut servum aut ancillam aut quamcumque rem, ipsam legibus reddat et similem aliam addat. Et si ipsum [u] non potest invenire, duos [v] consimiles et aequalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
DE EO, QUI ALICUIUS QUADRUPEDI [w] OCULUM EXCUSSERIT.

Si quis alicuius caballo vel bovi vel cuilibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus, quod valet, et partem tertiam conponat.

(1.367)
CCCLXVII.
DE EO, QUI IUSSU REGIS VEL DUCIS ALIQUEM OCCIDERIT.

Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat, aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponantur.

(1.368)
CCCLXVIII.
DE EO, QUI SCRIPTURAM PROTULERIT, UT VERITATEM EIUS TESTIBUS PROBET.

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet, quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
UT QUICQUID PROVINCIALIBUS FUERIT RELAXATUM PER BENEFICIUM PRINCIPIS, AB EXACTORE NON REQUIRATUR.

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
UT PRESBYTERI CRIMINOSI AD SYNODUM VENIENTES IN MEDIO COLLOCENTUR.

Presbyteros criminosos canonicae ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papae Innocentii capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus que ipsis presbyteris impinguuntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio - quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt - atque ||fol. 126|| alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papae et multorum episcoporum statutum cum aliis presbyteris et fidelibus iustisque [x] hominibus satisfaciant episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
UT UNUSQUISQUE PRESBYTER MISSAM CUM SANDALIIS CELEBRET.

Ut unusquisque presbyter missam ordine Romano cum scandaliis celebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
UT PRESBYTER DIE DOMINICO CUM BENEDICTA AQUA PROCEDAT.

Ut omnis presbyter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
DE LOCIS MONASTERIORUM VEL AEDIFICIIS PROVIDENDIS.

Dignum ac necessarium est, ut missi per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commode [y] necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicitur: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXVIIII.
DE HOSPITALITATE [z] ET CURA PAUPERUM.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiastice a fidelibus oblate et ab ecclesia recepte sint. Et eo modo illas distribuatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

||fol. 127r||
(1.375)
CCCLXXV.
UT ADIUTORIUM A REGE [a] INPENDATUR HIS, QUI MINISTERIUM ECCLESIASTICUM ADIMPLENT.

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque [b] vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et oboedientiam, quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
UT NULLUS EPISCOPUS VEL ABBAS PER PRAEMIA SUIS HOMINIBUS BENEFICIA DENT VEL AUFERANT.

Admonemus etiam episcopos et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent, quia multe reclamationes et quaerele de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
UT CONSILIARII REGIS MUNERA NON ACCIPIANT OB BENEFICIUM ALIIS IMPETRANDUM.

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
UT CLERICUS VEL MONACHUS VEL SANCTIMONIALIS NON ACCUSETUR AD IUDICIUM CIVILE.

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam ac iustam sentenciam proferat. Haec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctae dei ecclesiae. Et nostri provinciarum praesides procurent [c] quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII.
DE MONACHO, QUI MONASTERIUM SUUM DIMISERIT. [d] ||fol. 127v||

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius et quae in monasterium introduxit et quae non introduxit dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud [e] monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
DE SERVO IN MONASTERIUM RECEPTO.

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra III annos aut servus aut libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus, quae attulit [f], fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest; sed tantum ea, quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
DE MONACHIS LAICIS FACTIS.

Si autem monachus laicus [g] factus fuerit, honore et cingulo spolietur et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provinciae eum teneat et curiae suae connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
DE ECCLESIA AEDIFICANDA. [h]

Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice et ante praefiniat, qui [i] edificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
DE EO, QUI IN DOMO SUA ORATORIUM FECERIT.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
DE ELECTIONE ABBATISSAE.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, ||fol. 128r|| non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel graciam humanam, sed scientes eam fide rectam et vita castam et administratione dignam ad omnemque [k] statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
DE DIACONISSA VEL DEO DEVOTA. [l]

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monastice [m] cautioni [n] tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provinciae vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
DE RESTITUENDO MONASTERIO.

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is [o], qui accipit, precium amittat, et, qui distraxit, precium, quod accipit, in ipso monasterio amittat [p] et una cum precio monasterium perdat, et ipsum [q] monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCCLXXXVII.
DE LITIGATORIBUS.

In civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
DE SCENECIS.

Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiosae vel qualicumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poenę subsistat et [r] exilio tradatur.

||fol. 128v|| [s]
(1.389)
CCCLXXXVIIII.
DE PRAESCRIPCIONE XL ANNORUM.

Ne X anni neque [t] viceni vel XXXta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XLta annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
UT NEMO AUDEAT EPISCOPUM AUT SACERDOTEM VEL CLERICUM APUD PUBLICUM [u] IUDICEM ACCUSARE.

Sancitum est, ut nullus episcopum aut [v] sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
DE ABSENTIBUS NON IUDICANDIS. [w]

Decretum est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata [x] sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
NE ULLUS SACERDOS IUDICETUR NISI PRAESENTES SINT IPSIUS ACCUSATORES IDEMQUE LEGITIMI.

A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat locumque defend[en]di [y] ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
UT VITA ACCUSANTIUM PRIMO DISCUTIATUR.

Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur et postea, quae obiciunt, fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius inpetitorum [z] vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
DE TESTIBUS REQUIRENDIS IN ACCUSATIONE CLERICORUM.

Placuit, ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
DE CULPABILI PERSONA NON RECIPIENDA.

Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
DE NON IUDICANDO QUEMQUAM ANTE EXAMINATAM CAUSAM. ||fol. 129r||

Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
DE NON IUDICANDO MAIOREM A MINORE.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
DE NON IUDICANDO QUEMQUAM ABSQUE LEGITIMO ACCUSATORE. [a]

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII.
DE EO, QUI FREQUENTER LITIGAT, UT NON SUSCIPIATUR ABSQUE EXAMINE.

Eius, qui frequenter litigat, et ad acusandum [b] est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
DE RIMANDO ENUCLEATIM CAUSA IN IUDICIO ET SEPE VENTILANDO.

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique [c] patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in questione, quod proponant. Et tamdiu actio [d] ventiletur, quousque rei veritas perveniat. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
DE HIS, QUI SE PUTANT PER TESTES REDEMPTOS AD SACERDOTUM ACCUSATIONEM ADMITTI, UT NON ADMITTANTUR NISI OMNI SUSPITIONE CARUERINT.

Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
UT NULLUS CONTRA RELIGIONEM FACIAT.

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCCIII.
QUOD LAICIS NON SIT DE RELIGIONE PRAESUMENDUM. [e]

Laicis quamvis religiosis nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

||fol. 129v||
(1.404)
CCCCIIII.
UT LICEAT [f] MAIORES IUDICES APELLARE [g], QUOTIENS NECESSITAS INGRUERIT.

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
DE INIUSTO IUDICIO PRINCIPIS METU VEL IUSSU TERMINATO CASSANDO.

Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.


Stand: 2008-10-24