Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.
Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec habebit insontem Dominus eum, qui adsumpserit nomen Domini Dei sui in frustra.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram.
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur, sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum [o] aut matrem, morte moriatur.
Qui maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum et convictus fuerit, morte moriatur.
||fol. 75v||Si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit et iacuerit in lectum, si surrexerit et ambulaverit [p] foris super baculum suum, incenserit, ita tamen, ut operas inpensas eius in medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam virga vel lapide, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenae, quia pecunia eius est.
Si rixati fuerint homines et percusserit quis mulierem pregnantem et avvortivam fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dominus, quantum expecierit maritus mulieris et arbitres iudicaverint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum [q] pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo, quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillae suae, simili sententia subiacebit.
Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur et non commedetur. Dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tercius et contestati sunt domino illius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si precium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet precium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident precium et cadaver. Si autem sciebat dominus, ||fol. 76r|| [r] viciosus erat, et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove et cadaver integrum accipiat.
Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat et quattuor oves pro una [s] ove.
Si effregerit fur domum, sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum, qui furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optimum habuerit in agro vel vinea, pro dampni estimatione restituat.
Si egressus ignis [t] invenerit spicas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddat dampnum, qui ignem succenderit.
Si quis comendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus domus adplicabitur ad deos et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vestimentum. Et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicaverint, duplum restituat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit, aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medium, quod non extenderit manum in rem proximi sui, suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat dampnum domino suo. Si comestum a bestia, deferat ad eum, quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino praesente, reddere compellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non restituatur, maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.
Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis, quam virgines accipere consueverunt.
Maleficos non pacieris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis neque affliges eum.
Decimas et primicias tuas non tardabis offerre Domino de filiis tuis primogenitis. De bobus quoque et ovibus similiter facias. Septem diebus sit cum matre sua. Die octavo redde filium Domino.
Depositum tuum aut pignore datum, aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditam invenerit et iuraverit non invenisse, convictus delicti redd omnia, quę per fraudem voluit obtinere, terciam et quintam insuper partem domino, cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpitudinem [w] eius. Nec ullam discoperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quę fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen precio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non moriantur.
Non auguriabimini, nec observabitis ad magos nec ad ariolos nec aliquid sciatis per eos. Ego Deus vester.
Coram cano [x] capite consurgite, et honorate personam senis, et timete Deum.
Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et equa sint pondera, iustus modius, equus sextarius.
Qui moechatus fuerit cum uxore alterius et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera.
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.
Si propter Deum furtum confessus fuerit homo furtum, quod fecit, redd capitalem et quintam partem desuper ei, in quem peccavit.
Si quis ferro percusserit hominem et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii et ipse morietur.
Ad unius testimonium nullus condempnabitur.
Separabis decimas ex omnibus, quę nascuntur tibi eo tempore, et rep[o]nes inter ianuas tuas. Fenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te Dominus Deus tuus cunctis diebus vitae tuae.
Si am[b]ulas per viam et nidum avis inveneris in arborem vel in terram et matrem pullis desuper incubantem, non ten[e]bis eam cum filiis, sed abire pacieris captos tenens pullos suos, ut benedicat te Dominus.
Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne [e]ffundatur sanguis in domum tuam et sis reus labente alio et in praeceps rue[n]te.
Non seres vineam tuam altero semine, nisi, quę nascuntur, et vinea pariter sanctificentur.
Non arabis in bove simu[l] et asina.
Non indues vestimentum, quod ex lana et lino textum est.
Si quis puellam virginem desponsaverit et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate, et vir, quia humiliavit eam.
Si autem in agro reppererit vir puellam, quę desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nihil paciatiatur.
Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abciso veretro ecclesiam Domini, nec ingrediatur eam manzer, hoc est, de scorto natus.
Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia nec fruge nec qualibet re alia.
Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facias, quod ore proprio Domino promisisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullae iniungantur necessitates publice, sed vacabit absque culpa domui suę, ut uno anno letetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si qua poterit probare, quod verum sit, accipiat al[i]um.
Ut praeter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcop[i] nihil iubeant nec in unaquaque parrochia aliquid agant.
Ut presbiteri rem ecclesiae sine licent[i]a vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.
Ut presbiter vel diaconus, qui deserit ecclesiam suam et ad aliam transierit, deponatur.
Ut presbiter vel diaconus aut subdiaconus, s[i] a proprio episcopo exauctoratus sancti ministerii incipiat praerumpere, spem restituc[i]onis non habeat.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur in tantum, ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbiteri alterius regionis presentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.
Ut hi vel hae, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant, sed aut continentes maneant aut sibimet reconcilientur.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo [z], non alterius, sed suę provincię iudices querat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si necesse fuerit, libere episcopum adire Romanum.
Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus, nisi ad Patrem dirigat orationem, et ut prius eas cum instructioribus vel erudictioribus tractet.
Ordinatus clericus ab alio episcopo non deprecante vel consentiente suo, in clero non maneat.
Illos omnes, quos illi presbiteri baptizaverunt, qui nescierunt iuxta preceptum Domini Salvatoris nostri Iesu Christi baptizare neque sanctę Trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, quia sine fide sanctae Trinitati sunt baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatenus dirutę ecclesię pleniter restaurentur atque ornentur, et que dotę non sunt, vel quę dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice docentur, ut, quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. De his, qui ecclesias suas nec dotare nec dotem restituere nolunt. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium suae sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis iliberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquię ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ipse destruantur vel crementur.
De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, consideratum est, ut, si quis compaciens velit elemosinam dare, tribuat et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant, quia incomprehensibilia sunt iudicia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestis et parricidis, ut canonice coherceantur, sicut de illo iudicatum est, qui matertere filiam suam stupravit, ut coniugium ultra non repetat et milicię cingulum derelinquat et aut monasterium petat aut, si foris remanere voluerit, tempora poenitentiae secundum canones pleniter exsolvat.
Ut clerici vel laici philacteria vel falsas inscriptiones ut ligaturas, quę inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis vel a quoqua Christiano fiant, quia magice artis insigni sunt, sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, ideo orationes et sacri olei unctio fiat.
Placuit omni sinodali conventui, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare presumat.
Ut letania maior more Romano ab omnibus in VII. Kal. Mai. celebretur.
Si depressus quis infirmitate fuerit, vitam sine communione non finiat nec unctione sacrati ole careat. Et si finem percipiat, sacrosancto corpore Deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet, quia, sicut quisque secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.
Presbiteri degradati et post degradationem multis sceleribus implicati ad poenitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabbato sancto pasche vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domo suscipere, ante crismatis infusionem accipiant.
Clerici et populi, si episcopis [e] suis canonice oboedire noluerint, excommunicentur.
Dignum est, ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur et ceteros ammoneat.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedant [g] societatem.
Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint [h] viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bone actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta edocati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.
Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX. sol. componat in publico.
Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat animaque periclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum auferunt vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et ęcclesię Dei fraudatores existunt, ||fol. 79r|| quia ecclesię aliquid auferri vel fraudari sacrilegium esse a maioribus approbatur.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint [i] ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque [k] clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nulli liceat, nisi legitimum [l], habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evvangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur, sed aut ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.
Si quis secularium tam maioris ordinis quam minoris peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitenciam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consorcio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliacione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem inmelioratus [m] episcopo canonice reddatur.
Precipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex prediis vel rebus, quę ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus, quae in eorum parrochiis site esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambigant, concupiscant atque accipiant, ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione cohercere se suosque ac compescere totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias quid aliud intelligimus quam contra illum aeterni imperii Domini et maiestatis homines movere certamen, cum illae edes [n] illi die noctuque famulentur et illi sint consecratę. Videant vastantes, pronunciamus, ne ab illo, si se commoveat, ||fol. 79v|| vastentur, cuius persecucionem montium dorsa ferre non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et in monasterio serviat cunctis diebus vitae suae numquam ad seculum reversurus et septem anno publicam [o] penitentiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium eo, quod iuxta apostolum non potuit illi vir suus reddere debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum caticuminis manducare nec osculum eis dare vel ave illis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo aut cum gentilibus?
Si quis presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur iterum et ordinetur et omnes, quos prius baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonium [r] acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut, sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat, sed raptori aut furi auferatur et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, nupta legibus, quae accepturam reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eis consencientes publica penitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur et proximis eius, quicquid iniuste in tam nefando scelere [s] egerunt, in triplo componant et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa nanque, quę rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri [t] libens [u] consenserit, numquam postea nubat [v], sed publica penitentia multetur et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagicia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant nec sacri canones consilium ullum praebeant, sed tales seculi leges cooperatoresque eorum capite fieri praecipiunt. Et sacri canones Spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores eisque consentientes anathemate feriuntur, sicut in Calcidonense concilio, in quo DCXXX. patres adfuerunt, CAP. XXVIII. cunctis legentibus patet.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini [w] ||fol. 80r|| aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulerit, legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. sol. nobis persolvat. Posmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat penitenciam, quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint penitenciam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personae usque ad satisfactionem ecclesię, quam leserunt, sunt habendę.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, que legi Salice sunt addita, componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. sol., nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio diebus vitae suę sub ardua penitentia Deo serviat nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dein honorationem fecerit, de vita componat, et omnia, quę habere visus fuerit, ecclesię, cui praeesse dinoscitur, integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est, LX. sol. persolvantur, aut ipse in servicio fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo iuxta vvirigildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii dicionibus tradatur. Si vero comes pagi ipsius una cum consilio sui episcopi, in cuius parrochia tale scelus comissum est, hoc vindicare neglexerit, honore [x] careat et cingulum amittat atque publica penitencia multetur, et insuper virgildum suum fisci viribus dare compellatur [y].
Si quis colibet modo blasphemiam in Deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur et publica penitentia multetur, donec precibus proprii episcopi publice reconcilietur ęcclesięque gremio canonice reddatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missas tamen in eo celebrare non audeat nec agere cuiquam permittat sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero, qui hoc cognovit et non prohibuit, in publica pęnitentia multetur vel honore privetur [a].
||fol. 80v||Ut privilegia, que ecclesiis et clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper incorrupta permaneant.
Nullis vita praesulum turbetur excessibus, quia valde indignum est, ut, qui throni Dei vocantur, aliqua mocione turbentur aut inique tractentur. [b] Unde est illud: Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et reliqua.
Nemo accipiat ecclesiam infra parrechiam sine consensu episcopi sui nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus et anime eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac penitentibus, ut moriaentes sine reconciliacione et viatico non deficiant. Et ut quattuor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.
Ut episcopus iudices puplicos commoneat, ut in dies celeberrimos, hoc est, nativitatem Domini nostri Iesu Christi et scam [c] resurrectionem ac Pentecosten, quicumque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant et propter ipsam reverentiam Domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et iudex, si pastorem commonentem despexerit, quamdiu loci illius episcopo visum fuerit, ab ecclesia liminibus arceatur.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterio introduxit, et quę non introduxit, domini monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur sine abbatis sui et episcopi proprii licentia.
Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam discriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium, si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emuninitatem.
Quicumque monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant, sed omnia eorum sint monasterii, quę eadem die iuste possidebant, quando ingressi sunt monasterium.
Quęcumque a singulis regibus circa sacrosanctas ecclesias sunt constituta vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sub poena sacrilegii iugi solidata eternitate serventur. Clerici etiam non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatu subdantur arbitrio.
Ut privilegia, quę ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis ceterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quęcumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suę dioceseos sinodis audiantur.
Quecumque circa sacrosanctas ecclesias [e] a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit aut in ecclesias earumque res inruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquit, quę non oportet iniurię inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia, noverit, vindicandi sunt. Nec expectetur, ut episcopus iniuriae proprię ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Si ecclesię venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo iuxta legum sanctionem ecclesię, cui factum est, componatur, nobisque bannus noster in triplo, hoc est, ter LX. sol. persolvantur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia sibi celestium secretorum dicata a quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debite ultionis sacrimoniam erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuę deportationis dampnetur.
Consecratio episcopos et reliquos Domini sacerdotes tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco praecipimus, ut [g] nullus ab eis alia, nisi divina, requirat servicia.
Placuit, ne Iudeis mancipia deserviant vel adhereant Christiana.
Placuit, ut, quotienscumque sacrificans ||fol. 81v|| corpus et sanguinem Christi Iesu Domini nostri in altario immolat, totiens perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.
Placuit, ne corepiscopi a quibusdam deinceps fiant, quoniam actenus a nescientibus scorum patrum et maxime apostolicorum decretis suisque quietibus ac delectationibus inherentes facti sunt. Idcirco et olim persepe et nostro a sancta apostolica sede tempore sunt prohibiti et, ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio adsumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in sinodo canonice prohibitum.
Ne Iudei administratorio usu sub ordine vilicorum atque auctorum Christianam [h] familiam regere audeant nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra hec agere praesumpserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inoboedientes, anathematizentur.
Si presbiter, diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legittimis poenis subiciantur. Ceteri vero clerici, in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur et legittimis poenis subiciantur sive disciplinis.
Clericus vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectigalium magister vel curam domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus rebus fiat. Si quis contra haec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res, ex quacumque causa vel persona [i], sive ante episcopatum, sive postea, ad eum pervenerint, ecclesię suae eas vindicare sanctimus, si vero alii clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus exhistimaverit exigere, ecclesie vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserint [k] vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quas crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis prestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ęcclesiarum numerus moderetur.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali condicioni cum suis facultatibus subiciantur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilium mori. ||fol. 82r|| Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel letaniam everterit, capita periculo subiacebit. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Christiani ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant, neque sine benedictione sacerdotis [l], qui ante innupti erant, nubere audeant.
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit, ut, in quibuscumque locis fuerint exclusi, eisdem locis communionem consequantur.
Clericis vel monachis sine commendatiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi.
Nullum sine dote fiat coniugium [m], nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesię sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit [n], fraudaverit, invaserit, retentaverit atque subpręsserit et non statim a sacerdote commonitus Deo collata reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quecumque persona quibuslibet conditionibus, seu in uno regno, seu in alio positas alterius cuiuscumque eclesię res aut petat aut pręsummat accipere. Quod si fecerit, tandiu habeatur a communione ęcclesię vel ad omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipsę ęcclesię, cuius dilecto ordine iuris est, ablata legibus restituat.
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel scenodochiis pro quacumque ęlemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque subtrahęre. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab eclesię liminibus excludatur, quandiu ab ipso ea, quę sunt ablata aut retenta, reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinę fuerit inventa, statim sotios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur aut peccora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod [o] indicaverit, CXX. flagella publice extensus accipiat.
Abbates pro humilitate religionis [p] in episcoporum potestate consistant. ||fol. 82v|| [q] Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis inpulsu cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate presumat.
Quicumque post sanctę religionis professionem apostatant et ad seculum redeunt et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant, quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a clericorum, sed etiam a tocius populi conloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum cohibentium iudicare praesumant [r].
Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si his, qui collectus est, intra decem dies [s] quesitus agnitus non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut patrum sanxit auctoritas.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ęcclesię communione pellatur.
Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam etiam si in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebat [t].
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant [u] veritatem. Nec de aliis causis testimonium dicant, nisi de his tantummodo, quę sub praesentia eorum acta esse noscuntur.
Scripture, que diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscriptę esse noscuntur seu conditoris vel celestium fuerint signis atque subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate.
Pacta vel placita, quę per scripturarum legittime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter ||fol. 83r|| [v] pressus sit, nullatenus inmutari permittimus.
Filio vel heredi contra priorum iustam aut legittimam diffinicionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius, quia facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus aut legittimę fuerit idipsum malum accusatum atque convictum, quatenus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi praecepta sanctorum aut obviare sacris regulis antiquorum.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem, qualem et eptio habeat firmitatem.
Qui timore compulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio praesentetur, ut libertatem suam, si eam probaverit praesente iudice, obtineat aut, si servus convictus, statim domino reformetur.
Presbitero vel diacono sine antistitis sui epistolis ambulanti communionem nullus inpendat.
Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus presidere.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores ecclesię sine licentia proprii episcopi per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur quamdium reatum suum agnoscat et per satisfactionem emendet ecclesie, quod commisit.
Nulus ex ordine clericorum inconsulto proprio episcopo ad iudicem secularem pergat neque apud eum suo episcopo non permittente quemquam pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam praeponere praesumat, neque criminale negocium in iudicio seculari praeponere audeat.
Si quis secularium per calumniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesię liminibus et a catholica communione, nisi digne penituerit et per satisfactionem ecclesie emendaverit, pellatur.
Libertus vel liberta in nullis negociis contra quemquam testimonium dicere admittantur excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis. Quia indignum [w] nostra pensat clementia, ut libertorum testimonia ingenuis dampna concutientur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum illę, qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto sciens susceperit, in numero furantium habeatur ||fol. 83v|| et simili vindicte subiaceat.
Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia praecedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat; ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quę possedit, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant, in qua inter cetera credere [x] oportet, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, penitentiam et in ceteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in ecclesia per Christum eiusdem sancti Spiritus dono per misterium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura [y] sit et cetera. Quam fidem memoriter teneant et suis sacerdotibus eam reddant et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant, quoniam primum fundamentum Christiane religionis fides catholica est. Et hec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est, spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iusticia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate et ceteris his similibus, quę omnia in dilectione Dei et proximi consistunt. Sine hoc enim nemo potest Deo [z] placere nec salvus esse.
Si quis presbiterorum, diaconorum vel reliquorum clericorum contumax aut superbi vel inoboediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant. Reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut distringere aut calumniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad ecclesie satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus communione privetur. Episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam [a] pacientibus plenam de praefatis clericis iusticiam canonice non faciat.
Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum vel presbiterorum parrochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione credite sibi plebis.
Ut monasteria, quę Deo consecrata sunt, nulli liceat in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere.
Ut [f] episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis muner oblata nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius porrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nullus episcoporum se praeferat alteri per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus et ordinem suę ordinationis.
Placuit, ut fideles oblationes eorum sacerdotibus ||fol. 84r|| cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione [g] fiat. Et ut praedicationem audiant. Et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminali peccata et manifesta impediantur, qui aliter salvi esse non possunt, quoniam Dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ege in eo. Et qui manducat me, vivit propter me [h], et cetera exempla, quę prolixa sunt hic scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis et illorum officium agant, sive diurnale, sive nocturnale [i], quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant oras canonicas.
Ut sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est.
Te igitur non inchoent sacerdotes, nisi post angelicum himnum finitum.
Ut adnuncient presbiteri omnibus fidelibus sibi subiectis simbolum et orationem dominicam, ut sancto Spiritu inlustrante salventur.
Adnuntient [l] presbiteri, ut neque viri neque femine de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit, ut fideles silentium in ecclesia teneant et devote verbum Dei audiant et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur, quoniam illis dictum est: Templum Dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum sacerdoti in omnibus oboediant et instruantur, pro quid missa vel sacerdotes constituti sint, et intellegant vim et ministerium dominici corporis et sanguinis et misse sive precum, que in ea a sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circumstantium, quorum tibi fides cognita est, nota devocio, qui tibi offerunt hoc sacrificium [m] laudis pro se suisque omnibus pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolomitatis suę, tibi reddunt [n] vota sua eterno Deo vivo et vero, et reliqua. Instruantur etiam, ut agnoscant potestatem pontificum in ligando et solvendo et cetera, quę ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur secundum Domini praeceptum eorum sacerdotes, et qualiter in his offendere solent, eis adnuncietur.
Adnuncient presbiteri populi, ut, quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo praesentare faciant.
Ut presbiteri sine sacro crismate oleoque benedicto et salubri Christi eucaristia alicubi non proficiscantur, sed ubicumque vel fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant ||fol. 84v|| secumque habeant et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia Dei sanentur, quia presbiteris oratio fidei salvabit infirmos.
Ut nullus presbiter parrochianus aliubi praesumat crisma accipere, nisi a suo episcopo in cena Domini.
Ut baptizari [p] nullus praesumat, nisi duo tempora, id est, vigilia pascę et vigilia pentecostes, praeter periculum mortis.
Placuit, ut instruantur [q] fideles, qui parvulos de sacro [r] fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores extiterunt, et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intellegant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro dampnari solent, quanto magis pro divino iure, ne dampnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios in baptismate de sacro fonte in baptismate suscipiant nec etiam ad percipiendum Spiritus sancti donum aliorum patroni existant, qui et communione canica privati et publice penitentię sunt subacti, donec per penitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publice penitentię plectendi et ligandi sint.
Ut nulla precia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Qd si qui perpetraverint, honoris sui sint periculo subituri.
De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Non te rebaptizato. Sed si nundum baptizatus es, baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.
Notum est omnibus inpossibile esse sine fide placere Deo. Nullus sit presbiter, qui in ecclesia publice [t] non doceat lingua, quam auditores intellegant, fidem omnipotentis Dei in unitate [u] et trinitate simpliciter credere et ea, quae omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis sive bonis faciendis et iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifeste explicare non poterit, petat sibi ea a doctiore taliter transcribi, qualiter aperte legat, quod, qui audiunt, intellegant. Et qui amplius non poterit, vel his verbis admoneat: Penitenciam agite. Adpropinquabit enim regnum celorum.
Doceant presbiteri populo quattuor legittima temporum ieiunia observare, hoc est, mense marcio, iunio, septembri et decembri, quando sacri ordines iuxta statuta canonum distribuuntur.
Iterum admoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legittima in anno agantur, id est, XL. dies ante nativitatem Domini et XL. dies ante pascha, ubi decimas ani solvimus, et post pentecosten XL. dies. Quamquam enim noninulla [v] ex his canonica priventur auctoritate, nobis ||fol. 85r|| tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem hec observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniant, his tamen temporibus amplius ieiuniis et penitentiae servire oportet. Preter haec autem legittima tempora ieiuniorum omnes VI. f. propter passionem Domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulcro, ieiunio consecratus habetur.
Placuit, ut populus ad baptismum eorum infantes non afferat, nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit, et quomodo in hoc offendunt, instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est, agrum, pratum, vineam, vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis, nec causas nec calumpnias inter vos dicatis, sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has siquidem precipuas festivitates adnuntient presbiteri ut diebus dominicis sabbatizare, id est, natale Domini dies IIII., VIII. kal. ian., in circumcisione Domini kal. ian. diem unum, in ephiphania VIII. id. ian. diem unum, in purificatione sanctę Marię IIII. NON. FEB. diem unum, in pascha Domini usque in octabas paschę post dominicam dies III., in ascensione Domini diem unum, in natal. sancti Ioh. baptiste VIII. kal. iulii diem I., in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli III. kal. iul. diem I., in adsumptione sanctę Marie XVIII. kal. septembris diem I., in transitu sancti Martini III. id. novembr. diem I., in passione sancti Andraee apostoli II. kal. decembr. diem I.
Adnuncient presbiteri eodem modo, sicut vesperascente sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecostes similiter celeberrimum habeant ut sanctum pascha et ieiunium et missam et baptismum.
Adnunciet unusquisque presbiterorum publice plebi ab inlicitis conubiis abstinere et secundum Domini mandatum legittimum coniugugium nequaquam posse ulla occasione separari excepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servicium Dei.
Adnuncient presbiteri plebi [w] publice, ut primicias omnium frugum terrae ad benedicendum afferant ad domus illorum et sic postea inde manducent et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terrae annis singulis ad ecclesias reddant et de novem partibus, quę remanserint, elemosinas faciant et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elemosina a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
Placuit, ut fideles intellegant pactum, quod cum Deo in baptismate fecerunt. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. ||fol. 85v|| Quod sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius, instruantur fideles. Si vero iura humane pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, quę cum Deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda?
Ut sacerdotes admoneant viros et mulieres, ut ad basilicas luminaria et incensum [x] et bucellas et primicias afferant, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia, et de primiciis frugum tuarum da pauperibus.
Admoneant presbiteri plebem, ut in ecclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu [y] et compunctione cordis Dei implorent auxilium tam pro se quam et proximis suis. Et quando presbiter celebrat missam, corda illorum semper a celestia adtendant. Et quando sanctę lectiones vel evvangelia recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut Deus dixit per Moysen: Audi Israel, et tace. Et oblationes offerant, et communicare faciant.
Quando populus in ecclesiis venerit, tam per dies dominicos quam et per sollempnitates sanctorum, aliud non ibi agat, nisi quod ad Dei pertinet officium vel servicium. Illas vero balationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illa lusa diabolica non faciat nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco, quia hoc de paganorum consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles, ut ad suos mortuos non agant ea, quę de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et cum compunctione cordis pro eius anima Dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illud ululatum excelsum non faciant, sed sicut superius diximus, devota mente et cum compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare Dei misericordiam faciant. Et illi, qui psalmos non tenent, excelsa voce kirrieleison, Christe eleison viris inchoantibus mulieribusque respondentibus alta voce canere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXX. dies adimplere faciant et mortuum super mortuum non ponant nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonice sententię subiaceant.
Placuit, ut fideles eos, quos episcopus aut sacerdos propter eorum peccata excommunicaverit, non recipiant, antequam penitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Compellimur statuta canonum et in hoc observare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu sui episcopi derelinquat et laicorum suasione ad aliam ||fol. 86r|| transeat.
Ut nullus presbiter sacra misteria, nisi in locis ab episcopo consecratis, agere presumat.
Ut nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est [b], ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod episcopus, presbiter et diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere praesumat, et, in quantum poterint, laicis vetare studeant.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt et Iudei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis a Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derisionibus stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant et eorum praedicationibus et bonis locutionibus, quę ad animam pertinent, utantur. Et illo die, seu sabbato ad vesperas et ad matutinas, seu ad missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo kirieleison veniant et eundo et redeundo kirieleison decantent. Similiter et pastores peccorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter Christianos et devotos esse cognoscant.
Quia varia necessitate praepedimur canonum statuta de reconciliandis penitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia de manifestis episcopos semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliacio praebeatur.
Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII., pro femina LXVI. debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, quia in ministerio accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur [c]. Voluptas etenim carnis, non dolor in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In dolore paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam intrare, ipsam eius poenam suam culpam deputamus [d].
Placuit, ut fideles missarum celebrationes in locis non consecratis et incongruentibus fieri omnino non debeant, nisi causa hostilitatis [e] aut longinqui itineris. ||fol. 86v|| Et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellat. Sacerdotes tam, qui in locis inlicitis et non consecratis missas cantare praesumunt, gradum se sentiant amissurum. Melius est enim missam non audire [f], quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrare vel audire [g]. Et de usura, ut non fiat, omnes ammoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta, sextaquę non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque septimum gradum. Legittimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo Deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem Dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. Mulier, quae subcubuerit cuilibet iumento [h], simul interficiatur cum eo. In novo illa sicut ille, qui cum pecoribus cogerit [i], XV. annis, alii XI., peniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur, sed coria eorum adsumantur. Ubi autem dubium [k] est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter dampnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed iuxta qualitatem dampni dominus pro illo respondeat vel eum in compositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus [l] perpetrato scelere fugerit, ut ita, ut a domino penitus inveniri [m] non possit, sacramento se dominus excusare studeat, quod nec suę voluntatis nec conscientiae fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierunt [n], ita domnus imperator consensit.
Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sunnis [o] non detinuerit, XV. solid. culpabilis iudicetur. Similiter ad secundum et tercium. Si autem ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, qua interpellatus fuerit, iusticiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius, quę in bannum missę sunt, rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit, faciat. Prima mannitio super noctes VII., secunda [p] super XIIII., tercia super XXI., quarta super XLII. Similiter de beneficio hominis, si fortiter res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque dum rex interrogetur.
Qui filios nun abuerit et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit [s], coram rege vel coram comite et scabinnis vel missis dominicis, qui ab eo ad iusticias faciendas in provincia fuerint ordinati, tradicionem faciet [t].
Homo denarialis non antea hereditare in sua agnitione poterit, quam usque ad terciam generationem perveniat. ||fol. 87r|| Homo cartolarius similiter faciat.
Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur. Et quod in ecclesia iurandum est, vel cum VII. electis, vel si XV. [v] esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum Deus adiuvet [w] et illi sancti, quorum iste reliquię sunt, veritatem dicat. Si res interciata furto ablata fuerit, liceat ei, super quem res interciata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec suae voluntatis aut conscientiae fuisse, quod ablatum est, et aliud tantum sine dampno [x] restituatur.
Placuit, ut fideles caveant vicia, quę ex ritu gentilium remanserunt, id est, magi, arioli, sortilogi, venefici, divini, incantatores, somniorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter punire iubet. Et ne eos inter se sinant, providendum illis est.
De ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt, quam opus sit, ut destruantur, quę necessarie non sunt, et alię construantur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri scabinnos, advocatos et notarios per singula loca eligant et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
De his, qui legem servare contempserint, ut per fideiussores in praesentiam regis deducantur.
Placuit, ut fideles a viciis detestandis, quę habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quę apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixę, dissensiones, detractiones, invidiae, inimiciciae, de quibus apostolus ait: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et alibi: Non solum qui, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus et nullum alium obsequium comitibus vel vicariis faciant.
De fugitivis et peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus, qui sint, aut unde venerunt.
Ut armillę et brunię non dentur negociatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram equales fiant.
Placuit, ut fideles de occioso sermone, pro quo in die iudicii secundum Domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum Dei non possidebunt, et de mendacio sive de periculoso, noxio assiduoque iuramento et ab obscenis ||fol. 87v|| turpibusque canticis, ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter cavere debent, ne his studentes per neglegentia detrimentum suarum paciantur animarum.
Ut non mittantur testimonia super vestituram domni Pipini regis.
Ut nec colonus nec fiscalinus possit aliubi traditiones facere.
Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa [y], nisi iudicatum fuerit.
Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit, ut fideles sciant coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa pocius filiorum appetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeant, quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere, et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia debeat fieri prolis [z], non voluptatis.
Ut omnia, quę vvadiare debent, iuxta quod in lege continet, pleniter secundum ipsam legem revvadiata fiant. Et in postmodum vel domnus rex, ille, cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.
Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.
De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus praecipimus, ut nullus mansionem contradicere praesumat nec herbam excepto suo prato.
Placuit, ut fideles se abstineant a couitu [b] pregnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum bomini [c] sententiam dimittenda, sed pocius sustinenda. Et quod hi, qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alio ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur.
De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo, qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam ||fol. 88r|| regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis, quę in legem noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.
Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam quęrere vult aut se ab alio quęri scit, excepto scabinnis VII., qui ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit, ut fideles agnoscant, qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devociusque ad Deum exorandum sibique propicium faciendum sepius, quam actenus fecissent, frequentent, et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis occiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negocia secularia publicaque placita habenda, et quod hi, qui hec in ecclesiis Dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus praesumat per vitam regis et filiorum iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de adnuntiatione, adhuc adducant et de opere.
Ut nullus homo praesumat teloneum per vias nec per villas rodaticum nec pulveraticum recipere.
Placuit, ut fideles iusta iudicia iudicent et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent et a detractione se abstineant, necnon a ceteris malis, quę longum est dinumerare.
In primis omnium iubendum, ut habeant ecclesię earum iusticias et in vita illorum, qui habitant in ipsis ecclesiis, et post, tam in pecuniis quam in substantiis earum.
Ut omnes episcopi potestatem intelligant et instruantur [e], qualiter sive [f] secundum canonicam vel secundum monasticam regulam regant eorum ministeria, tam in monasteriis [g] virorum quam et in puellarum et in forensibus presbiteris seu reliquo populo Dei.
Ut viduę, orfani et minus potentes sub Dei defensione et nostrae mundeburdo pacem habeant et eorum iusticias adquirant.
Placuit, ut fideles ne parvipendant excommunicationem sacerdotum illorum, quoniam, si hoc fecerint, iuste segregabuntur a cetu Christianorum.
Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, utque pleniter suum ministerium peragere possit.
Ut latrones et homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correptione sint [i] correpti secundum evvam Bevvariorum vel legem.
De rebus proprisis et invasis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hi, qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam ita, ut inantea nullus presumat alterius res proprindere, sed magis suam causam querant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.
Placuit, ut fideles de superbia instruantur, per quam [l] angelus factus diabolus de celo eiectus est.
Ut, si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram [m] veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iusticia dilatanda.
Placuit, ut fideles admoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradiso eiecit.
Placuit, ut fideles admoneantur de odio et discordia, quę caritatem inter proximos extingunt et dilectione evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere.
Ut lectiones in ecclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romanę ecclesie fiat cantus. III. De notariis, ut unusquisque episcopus et abba et singuli comites suum notarium habeant. IIII. [o] De ceteris disciplinis ecclesię, ut secundum canones vel regulam [p] fiant. V. De medicinali arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminariis et de his, qui decimas adsumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur, et de altaribus, ut non superflua sint in ecclesiis [q].
De laicis noviter conversis, ne, antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negocia mittantur.
||fol. 89r||De scribis, ut non viciose scribant.
De compoto, ut veraciter discant omnes.
De his, qui seculum derelinquunt propter servicium [r] inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regule institutionem vivant, aut servicium dominicum faciant.
De servis propriis et ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur, nisi secundum mensuram, et ubi satisfiat et villae non sint desolatę.
De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant, sed tantos congreget unusquisque, quantis consilium dare potest.
De his, qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.
Ut infantulę parvę etatis puellę non velentur, antequam illae eligere sciant, quid velint, salva canonica auctoritate.
Ut laici non sint praepositi monachorum infra monasterium nec archidiaconi sint laici.
De incestuosis, ut canonice examinentur nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.
Ut paci omnes studeant et, qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
Iusticię ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum et pupillorum, ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.
Ut iusticię regales pleniter inquisitae fiant.
Si venerit fames, clades aut inequalitas aeris vel qualiscumque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foris nostrum imperium vendatur aliquod alimonium.
De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis [t]. Si faidosus quis sit, discutiatur tunc, quis ||fol. 89v|| e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiam si noluerint. Sed et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum et manum, quam periuraverit, absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.
De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruneam hebeat. Qui vero bruneam habens eam secum non duxerit, omne beneficium cum bruinia perdat.
De negociatoribus, qui partes Sclavorum vel Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxonię ad Bardenuvvic, ubi praevideat Heiti, et ad Ceilic, ubi Madalgaudus, et ad Alagastat, similiter ad Forahcem [u] et ad Breembet et ad Ragenesburc praevideat Otulfus, ad Lavariocam VVarnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab eis, dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter iamdictos missos et inventores dividatur.
De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabinnorum adquiescere et [v] blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodiam recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad placitum pro hac re reclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcere mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris eos ad placitum nostrum remittant, et ibi discuciantur, sicut dignum est.
De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris, excepto his sacramentis, qui iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt pro iuvenilem etatem iurare, modo fidelitatem promittant.
Conspirationem quicumque facere praesumpserint et sacramento quacumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur, ||fol. 90r|| [x] adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dextras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat.
Precipimus, ut periuria caveantur nec admittantur testes ad iuramentum, antequam discuciantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non liceat accusaturi testes eligere absente suo accusatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat, et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.
De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuncietur.
Placet nobis, ut antiqua et iusta telonea a negociatoribus exigantur, tam de pontibus, quam et de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui negociandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.
De fugitivis clericis sive laicis vel etiam feminis, sicut iam in alio capitulari nostro praecepimus, ita servetur.
Liberi homines, qui ad servicium Dei se tradere volunt, praecipimus, ut prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Nam quia audivimus aliquos ex illis non tam [z] causa devocionis quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.
De oppressione pauperum liberorum hominum [b], ut non fiant a potentibus per aliquod malum ingenium contra iusticiam obpressi ita [c], ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo hec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iusticiam fiant exhereditati, et regali obsequio muniantur, ||fol. 90v|| et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi, sicut in alio capitulari praecepimus.
De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, minime venerentur salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.
De falsis monetis, quia in multis locis contra iusticiam fiunt et contra edictum, volumus in nullo alio loco moneta, nisi in palacio nostro, nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii, qui modo monedati [d] sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.
De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personę gratia, blanditiae seu terrore secundum iussionem nostram, id est, de homine habente libras VI. in auro, in argento, bruniis, armento [e], pannis integris, caballis, ovibus, vaccis vel alio peculio ita, ut uxores eorum vel infantes non fiant dispoliati pro hac re, de nestimtis eorum accipiant legittimum heribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in superscripto pretio valente, nisi libras III., sol. XXX. ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius, nisi duas libras, X. sol. exsolvat. Si vero, nisi unam libram, habuerit, sol. V., ita ut iterum se valeat reparare, ad Dei servicium et nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram [f] subtrahant iusticiam alteri tradendo aut commendando.
Census regalis undecumque olim legittime exigebatur, volumus, ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus.
De latronibus, sicut iam ante in alio capitulari commendavimus, ita maneat.
De liberis hominibus, qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis, quę liberę sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, ut nec de hereditate parentum vel de causa sua querenda nec de testimonio pro hac re abiciantur, sed talis nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.
Volumus et item missis nostris mandare praecepimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus.
Ut laici simbolum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri pleniter discant legem suam, sicut in alio loco decretum est. Precipimus autem missis nostris, ut ea, quę multis iam annis per capitula nostra in toto regno nostro mandavimus [g] agere, discere, observare vel in consuetudinem habere, ut hec omnia nunc diligenter inquirant et omnino innovare ad servicium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perdu||fol. 91r||cant et nobis omnino renuncient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.
Qui subdiaconum occiderit, CCC. sol. componat; qui diaconum, CCCC. sol. componat; qui presbiterum [i], DC.; qui episcopum, DCCCC.; qui monachum, CCCC. sol. culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate dampnum aliquod fecerit, DC. sol. componat. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit vel quodlibet crimen foris comittens infra immunitatem fugerit, mandet comes vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit et eum reddere noluerit, in prima contradictione V. sol. componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX. sol. componat. Si nec ad terciam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra immunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem querendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse ad iusticiam cuiuslibet faciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intrante in ipsam immunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat [k], ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in immunitate dampnum fecit, DC. sol. componere debet, ita, qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC. sol. culpabilis iudicetur.
Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet.
Quicumque post illam missam sancti Iohannis preteriti anni cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum XII. similibus Franccis iuret, quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit et ab alio convictus fuerit, quod latronem in hospicio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis noster et Francorum; et qui illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit, quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus, quod nunquam eum audisset nec per veritatem nec per mendacium latronem, aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter dampnetur.
Ut nullus comparet caballum [m], bovem aut iumentum vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendidit, et de quo pago est, et ubi manet, et quis est eius senior.
Primo omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuit ad mortem, nullam potest facere repeticionem, quia omnes res suę secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid in post||fol. 91v||modum [n], postquam ei vita est concessa, cum iusticia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur nec inter scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum arma contendat.
Si alicui post iudicium scabinnorum fuerit vita concessa et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit et iusticiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iusticiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid mali fecerit, secundum equitatis ordinem licentiam habeat suam iusticiam requirendi de causa perpetrata, postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat, sicut supra dictum fuit [o].
De latrone forbannito liber homo, qui eum susceperit, XV. sol. persolvat, servus CXX. ictus accipiat.
Ut comes, qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.
Placuit, ut admoneantur omnes fideles, qui negociis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de animae suae salute cogitat, valde a via veritatis aberrat et iuxta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in ceteris, apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supergrediatur neque circumveniat in negocio fratrem suum. Vindex est enim Deus de his omnibus. Sicut ab his, qui labori agrorum et ceteris laboribus victum atque vestitum et necessaria usibus humanis adquirere inhiantes, instanter decimę dandae sunt, ita his quoque, qui pro necessitatibus negociis insistunt, faciendum est. Unicuique homini Deus dedit artem, qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animae quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit, ut, a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior autoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
Ut episcopus alterius episcopi plebes vel fines non usurpet.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coherceantur, ut minores, cum maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant, quia manifestum est illos non esse [p] Dei, qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor ||fol. 92r|| et princeps est. Unde, si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumaciae et superbiae in omnibus frangi.
fehlt
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema [r] sit. Quod si superbia, quod absit, inflatur secernendo se ab episcopi sui communione, duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et de congregatione, in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes [s] vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendum in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XII. episcopis audiatur.
Placuit, ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienę nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesi [u] collegam suum.
Si quis episcopus a quoquam impetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum vel supergrediatur aut aliquod ei incommodum faciat.
Ut presbiteri vel diaconi [x] sine conscientia episcoporum suorum nihil agant.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur atque benigne suscipiatur.
Non est iustum condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdos vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
||fol. 92v||Si qui inventi fuerint libellos fammosos in ecclesia ponere, anathematizentur.
Delator si quis extiterit fidelis et per dilationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum [y] nec in fine accipere communionem.
Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Ceteris vero diebus conhibentibus personis illa, quę iusta sunt, habeant licentiam iudicandi, excepta criminalia negotia.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et ammonente [a] episcopo non reddiderit [b], excommunicetur [c].
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici, qui in quacumque seditione arma volentes praesumserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio penitentię contradantur.
Huius constitutionis forma servetur, ut execrandum anathema fiat et velut praevaricator catholice fidei semper a Domino reus exsistat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit aut permiserit violandam.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valet, ex relevatione alienę vindictę a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Legem, quam noster edidit princeps, stabili robore firmamus atque, ut futuris temporibus observetur, pari sententia diffinimus.
Placuit diffinire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede tempore, quo omnes comprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferamus.
Placuit, ut omnis, qui in expeditione exercitus absque gravi necessitate non progreditur aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens, ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint [d] ||fol. 93r|| degeneres et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant nec sine benedictione sacerdotis nubere audeant.
Quę ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quę ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis, quos stuerunt patres, nemo dampnet alienum, sed intra fines proprios atque legittimos, prout quis voluerit, in latitudines caritatis exerceat.
Ut fides Nicena servetur et privilegia ecclesiarum inlibata permaneant.
Contra [e] caput, etiamsi faciendum est, non libenter admittimus.
Ex relatione [g] quorundam dididicimus, qualiter presbiteri, qui contra canones [h] ad comitatum ire voluerint susceptis, qui dominico decreto a communione alieni decernuntur. CCCXXXII. Ex[i] relatione quorumdam didicimus, qualiter presbiteri, qui contra canones adversum nos ad comitatum nescio qua audaci temeritate ire voluerunt, suscepti sunt. Unde destinamus ad vos has litteras, in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos, qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestrę caritatis est estimare, qualiter habeantur. Quibus obicere debetis, quod iuxta canones fortiter incurre et, qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos [k] autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum prorupta audacia devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.
Nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iuditio deffinire, priusquam universa, quę gesta sunt, veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse suę pietatis, ut peccantes quidem iusticia coherceat, conversos autem a misericordia non repellat.
Removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negociis vestre equitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione prestate, ut Christi evvangelium non inferat humana praesumptio.
Illud, quod ab antecessoribus nostris constitutum est, et nos approbamus [n], ut suarum rerum omniumque ecclesiarum communione sint interim contenti, quousque a nobis causa terminetur.
||fol. 93v||Ne cuiusquam procaci inpudentique versucia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurrere, cum ab evvangelica apostolicaque doctrina ne in uno quidem verbo liceat discedere aut aliter de scripturis divinis habere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in loco superstitutum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iusticię, ne quisquam ita careat propriis, ut alter [o] utatur alienis. Quem errorem omnes reliquant. Nemini quidem perire honor debeat, sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari.
Quod ad miliciam secularem post penitentiam redire nemo debeat. Nec eis iustam superesse querimoniam, qui se ab inchoatis disceptationibus sponte [p] subtraxerint.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio. Unde apostolus Timotheum [q] imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Que moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?
Sicut non vult aliquis gravis honeris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.
Ita unanimes divinis et apostolicis constitucionibus servatis, ut in nullo paciamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine statu sui periculi vel divinas constitutiones vel apostolicę sede [de]creta temerare.
Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam et apostolus ad Chorinthios scribit: Cum sint inter [r] vos emulationes et contentiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem [s] neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem estimantes semetipsos, non sua singuli respiciant, sed aliorum.
Alienę genti homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negociorum vero discussionem et resultamus et prohibemus. Quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus herent.
Servo penitus non credatur, si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
Testes non absentes neque per epistolam testimonium dicant, sed praesentes, quam noverunt et viderunt, non taceant veritatem. Nec de aliis negociis testimonium dicant, ||fol. 94r|| nisi de his tantumodo, quę sub praesentiam eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt Pharisei ad milites, vobis pecuniam, et dicite quia [t] vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu et abstulerunt eum. Unde ait Augustinus [u]: Dormientes testes [v] adhibes? Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? Si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes.
Pacta vel placita, quę per scripturam legittime et iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit evidenter expressus, nullatenus inmutari permittimus.
Placuit, ut conmoneantur omnes [w] fideles, quod hec sit vera caritas, qui Deum diligit plus quam se et proximum tamquam se, et qui nihil vult alii facere, nisi quod sibi vult fieri, et plura, quę recenseri longum est. Nam quicumque in potu et cibo et dandis atque accipiendis rebus caritatem putant, non mediocriter errant dicente apostolo: Regnum Dei non est cibus et potus. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sunt et inter virtutes computanda.
Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterę sive eorum filii, item nepos, neptis, consobrini vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus, nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint aut in causa, de qua agitur, aliam omnino ingenuitatem dei esse constiterit.
Filio [x] vel heredi contra priorum iustam aut legittimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus aut legittime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum, quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum trangredi precepta sanctorum aut obviari sacris regulis antiquorum.
Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat, cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. Quod si aliter fecerit, qui comparaverit, a iudice districtus auctorem praesentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quem [y] si non potuerit invenire, adprobet se aut sacramento aut testibus innocentem, quod eum furem nescierit, et quod apud eum agnoscitur, acceptam precii medietatem restituat, atque ambo datis invicem sacramentis promittant, quod furem fideliter querant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem tantum, quae empta est, domino rei emptor ||fol. 94v|| [z] ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete [a] possideat. Hec et de servis forma servabitur.
Libertus vel liberta in nullis negociis contra quemquam testimonium dicere admittantur excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis, quia indignum nostra pensant clementia in libertorum testimonia ingenuis dampna concuciant [b]. Qui vero de eidem fuerint progeniti, ad testimonium in tercia generatione admittantur.
Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur perdat; ille vero, qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quę possedit, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat et aliud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscumque rem evertat aut pecora vel animalia quecumque diripiat, illi, cuius res direpta est, in septuplum, quae sublata sunt, restituat. Hi vero, qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos sol. componere compellantur. Aut si non habuerint, unde componant, CL. flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes [c] in integro in statu reddantur.
Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinę fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est et pro scelere rationem reddat et, quę ablata vel eversa fuerant, quadrupli compositione restituat. Quod si certe apud servum rapinę pars repperiatur, centum quinquaginta flagella publicę extensus accipiat et socios suos nominare non differat.
Quicumque ingenuus vel servus aliquit diripiendi indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur aut pecora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod indicavit, si ingenuus est, ea, quę eversalis ablata sunt, legibus in duplo restituat et nobis bannum nostrum, id est, LX. sol., componat. Si vero servus vel colonus fuerit, CL. flagella publice extensus bene pressa accipiat, et insuper ea, quę ablata sunt, secundum suam legem restituat.
Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat, quia indignum est, ut hi, qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur.
Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
||fol. 95r||Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Omnis, qui falsa intulerit aliis, puniatur et pro falsitate ferat infamiam.
Viles personę nullatenus admittantur ad accusationem sacerdotum.
Caveant iudices ęcclesie, ne absente eo, cuius ventilatur, sententiam ferant, quia irrita erit, immo et causam in sinodo praefato dabunt.
Nulli criminoso liceat episcopum accusare.
Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis episcopum accusat vel condempnat, dum minus spiritalia [e] quam terrena sectatur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes ditioni nostrę Deo auxiliante subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamanni, Baiovarii, Saxones, Toringii, Fresones, Galli, Burgundiones, Brittones, Langobardi, VVascones, Beneventani, Gothi, Hispani caeterique omnes nobis subiecti, licet quocumque videantur legis vinculo constructi vel consuetudinario more conexi, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Teodosii Imperatoris libro, videlicet cap. XI. ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumpsimus et inter nostra capitula pro lege tenenda consultu omnium fidelium nostrorum tam clericorum quam et laicorum posuimus, lege cunctis perpetua tenenda, id est: Quicumque litem habens, sive possessor, sive petitor fuerit, vel in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam ceperit promi sententia, si iuditium elegerit sacrosanctae [f] legis antistitis, iliquo sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum iuditium cum sermone litigantium dirigatur. Multa enim, quę in iuditio captiosa praescriptionis vincula pro minori paciuntur, investigat et promit sacrosanctę religionis auctoritas. Omnes itaque causę, quę vel praetorio iure vel civili tractantur, episcoporum sententiis terminate perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec liceat ulterius retractari negotium, quod episcoporum sententiis deciderit. Testimonium, licet etiam ab uno episcopo perhibitum, omnes iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, cum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum. Illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis inlibate protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium semina comprimentes, ||fol. 95v|| [g] ut miseri homines longis ac poene perpetuis actionum laqueis implicitati ab improbis petitionibus vel a cupiditate praepropera maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis episcoporum clementia nostra caesuerat et iam hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et caeteros pro utilitate omnium in perpetuum observare conveniat.
Ea, quę circa catholicam fidem vel ordinavit antiquitas vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecepimus.
Non novum aliquit praesenti sanctione praecipimus, sed illa, quę olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur, quę olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poene etiam interminatione prohibemus, ita quoque, ut, quę ęcclesię [h] obtemperant, his, quibus ecclesia, benefitiis perfruantur.
Hominum confirmatio, ęcclesiarum, altarium, virginum, chrismatum, presbiterorum, diaconorum et subdiaconorum consecrationes a corepiscopis acte ab episcopis canonice ordinati sunt reformande canonicęque peragende, quia corepiscopi hęc contingere non debuerunt. Talis ordinatio et confirmatio ac consecratio ne quemquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita - nec agere potuerunt. Non enim ea tribuere valuerunt, quę non abuerunt - indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem corepiscoporum aliquit ex praedictis agere temptaverit, non acta, sed inperfecta atque irrita erunt, et ipse omnia ęcclesiastico inrevocabiliter careat gradu.
Flexis omnes precamur poplitibus magestatem vestram, ut episcopi deinceps, sicut actenus, non vexentur hostibus. Sed quando nos vosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis Deoque fideliter famulari studeant et eorum sacrosancta misteria canonicae et Deo placide peragere satagant atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter [i] missasque decantare et laetanias atque aelemosinas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam perisse cognovimus. Hęc vero valdę periculosa et opido sunt cavenda. Quę idcirco suggerimus, ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit Dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris terrore perterriti propter hoc fugere ||fol. 96r|| et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt, quoniam illi, qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt, quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt, remanserint, quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint, quia tunc eorum precibus adiuvamur, et modo eorum pręssuris gravamur. Quando vero Moyses expansis ad celum manibus orabat, vincebat Israel. Et quando a precibus cessabat et manus eius gravabantur, priusquam sustentate fierent et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitatem vitantes modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt, prędicta obnixe ompnes precamur, et ut concedantur, rogamus, quia nullatenus volumus adsentire, ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electionem videlicet ceterorum et benedictionem dandam et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratum [k] est, fulciamur. Quam formam et de sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem, nisi bene docti, et ipsi electione atque permissione propriorum episcoporum, qui tamen tales sint, de quorum scientia et vita et conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vobis et omnibus scire cupimus, quod non propterea hec petimus, ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum ecclesias viduari cupiamus, sed magis eis, si Dominus posse dederit, augere desideramus, ut et ipsi et vos et nos salviores simus et Deo pocius ipso amminiculante placere mereamur. Scimus enim res ecclesię Deo esse sacratas. Scimus eas esse oblationes fidelium et precia peccatorum. Quapropter, si quis eas ab ęcclesiis, quibus a fidelibus collate Deoque sacrate sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit. Caecus enim est, qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res ęcclesię tradit, Domino Deo illas offert atque dedicat suisque sanctis, et non alteri, dicendo talia et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus, quas Deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu dicens eiusdem loci sacerdotibus atque custodibus: Offero Deo atque dedico omnes res, quę hac in cartula tenentur inserte, pro remissione peccatorum meorum ac parentum aut filiorum, et pro cumque illas Deo liberare voluerit, ad serviendum Deo ex his in sacrifitiis missarumque sollempniis, orationibus, luminariis, pauperum ac clericorum alimoniis et ceteris divinis cultibus atque illius ecclesię utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub pęna sacrilegii ex hoc Domino Deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas innumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid ait, nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, ęcclesię vero fraudari vel auferri indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis habetur ita: Si quis oblationes ęcclesię extra ęcclesiam accipere vel dare voluerit preter ||fol. 96v|| preter episcopi conscientiam vel eius, cuius huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anatema sit. Absit enim, ut rerum ecclesiarum cupiditate vel oblatione sacrilegi aut anathema efficiamur aut talibus laqueis unquam [l] devincamur, quoniam scimus anathematizatos homines vel sacrilegos non solum infames et a consorcio fidelium, priusquam hec per publicam satisfactionem ecclesię et episcoporum reconciliacionem manusque inposionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno Dei extorres fieri, si in talibus defecerint [m], non dubitamus. Ut ergo omis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctę Dei ecclesię fidelibus funditur auferatur, profitemur omnes stipulis dextris in manibus tenentes eaque propriis e manibus eicientes coram Deo et angelis eius ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec talia facere volentibus consentire, sed magis Deo auxiliante resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctę Dei ecclesię et nostris notum esse cupimus, quod cum his, qui absque voluntate aut consensu vel datione rectoris illius ecclesię, cui ipsę res iuste esse debentur, et maxime proprii episcopi, res ecclesię a regibus petere aut retentare vel auferre aut invadere vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire nec cibum sumere nec ad ecclesiam vel ad palacium aut in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua peccora cum eorum peccoribus aut ad pastum ire aut simul habitare vel manere nec ullam participacionem [n] cum eis, nisi pro emendatione, ante publicam emendacionem et ecclesię satisfactionem unquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagiciis una cum eis nos et nostri, quod absit, pereamus. Scimus enim, quia perit iustus pro impio. Tales vero a nobis, si nos fideles habere vultis, segregate et in ergastulum sub publica penitentia redigite [o], et postulata concedite. Ut ergo hec omnia a vobis et a nobis sive a successoribus vestris et nostris futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere iubete et inter vestra capitula interpellare praecipite. Quod ita factum esse omnibus liquet.
Omnibus notum esse volumus, quia non solum ea, quae super episcoporum et presbiterorum hostium vexacionibus et precibus pro nobis et vobis fieri rogitastis, concedere optamus, sed quicquid pro sanctę Dei ecclesię et sacerdotum sive tocius populi et vestra utilitate inveneritis, concedere paratissimi [p] simus. Et modo ista, sicut petistis, concedimus. Et quando vita comitae, Deo auxiliante ad generale placitum venerimus, sicut petistis, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime Domino amminiculante cupimus. Modo ea, quae generalia sunt et omnibus conveniunt ordinibus, statuere a cunctis sanctę Dei ecclesię nostrisque fidelibus ob Dei omnipotentis ||fol. 97r|| amorem et recordationem tradere parati sumus et ad proximum synodale nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures episcopi et comites convenerint, ista, sicut postulastis, firmabimus.
Primo omnium monemus, ut fides catholica a [q] presbiteris et episcopis diligenter legatur et omni populo praedicetur, qua hoc primum praeceptum Domini omnipotentis in lege est dicentis: Audi Israel. Dominus Deus tuuus Deus unus est. Et ut diligatur ex [r] toto corde et ex tota mente et ex tota virtute.
Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique maiores seu minores personę pacem habeant, quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctę oblationis ad altare, sicut in evvangelio ipso Domino praecipiente legitur, quia et illud secundum mandatum est: Diliges proximum tuum sicut temetipsum. Item in evvangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei estis [s] discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones [t] et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper pacem et dilectionem student.
Item habemus in lege Domini mandatum: Non auguriabimini. Et in Deuteronomio: Nemo sit, qui ariolos sciscitetur vel somnia observet vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus nec incantato nec fitonis consulator [u]. Ideo praecipimus, ut calculatores et incantatores vel tempestarii vel obligatores non fiant et, ubicumque sunt, emendentur vel dampnentur. Item de arboribus vel petris vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus, ut iste pessimus usus et Deo exsecrabilis, ubicumque invenitur, tollatur et destruatur.
Item, ut homicidę infra patriam, sicut in lege Domini interdictum est, nec sine causa ultionis nec avaricię nec latrocinando fiant. Et ubicumque inventi fuerint, a iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo, nisi lege iubente.
Ut episcopi [v] diligenter discuciant per suas parrochias presbiteros, ut eor fidem, baptisma et missarum celebratines bene faciant, et ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum divisionem versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus predicent intellegendam, ut quisque sciat, quid petit a Deo, et ut gloria Patri eiusque Filio et Spiritui sancto cum omni honore apud omnes canatur et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communa voce sanctus sanctus sanctus cantet. Omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.
Item placuit nobis ammonere reverentiam vestram, ut unusquisque vestrum prevideat ||fol. 97v|| per suam parrochiam, ut ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur et non sit domus Dei ad altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur, qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negocia vel vana gloria in ecclesiis non agantur, quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad Deum, quando veniunt ad missarum sollempnia, et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt, quę odit Dominus, et septimum detestatur anima eius: Oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum Deum sapiens est, secundum Deum beatus est. Melius est videre, quod cupias, quam desiderare, quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia. Ubi autem humilitas, ibi et sapientia. Ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est, ubi multa consilia. Deus enim in celo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas secuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stulticia. Obsecramus omnes, ut bonam et probabilem habean conversationem, sicut ipse Dominus in evvangelio praecepit: Sic luceat lux vestra bona coram hominibus, ut glorificent patrem vestrum, qui in celis est, ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servicium Dei. Et non solum servilis condicionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregentur sibique socient. Et ut scolae gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia et libros catholicos bene habeant emendatos, quia sepe, dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evvangeliu, psalterium, missale scribere, perfectę etatis homines scribant cum omni diligentia.
Ut equales mensuras et rectas et pondera iusta et equalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in lege Domini preceptum habemus. Item in Salomone Domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant, quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam [w] placuerunt Deo angelis hospicio susceptis.
Item, ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur ||fol. 98r|| vagare et deceptiones in hominibus facere vel agere [x], qui mudicum ferre dicunt se alicubi data sibi [y] penitentia vagantes discurrunt. Melius enim videtur, ut, si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserrint, ut in uno loco permanaeant laborantes et penitentiam agentes, secundum quod sibi [z] canonice impositum sit.
Statuimus, secundum quod in lege Dominus precepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bone memorie genitor noster in suis synodibus edictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est, nec in vinea colligendo nec in campis arando, metendo vel foenum secando vel sepem ponendo nec concides stirpare vel arbores cedere vel in petris laborare nec domos construere, nec in horto laborent nec ad placitum conveniant venenationes nec exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas summa ingruerit, agant, et non alia, id est, carra hostilia vel victualia vel si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet ducere ad sepultrum. Item similiter opera textrilia non faciant nec capulent nec consuent nec opera pectilia faciant nec lana carpere nec linum battere nec in publico vestimenta lavare nec vervices tondere habeant licitum, ut omnimodis honoretur dies dominicus requiesque servetur, quatinus ad missarum sollempnia et ad ecclesiam undique libere [a] conveniant et laudent Deum pro omnibus bonis, quę nobis in illa die fecit. Legimus enim apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis, que sunt fornicationes, inmundicię, luxurie, idolorum servitus, veneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, animositates, irę, rixę, dissensiones, hereses, sectae, invidię, homicidia, ebrietates, comessationes et his similia, quę predico vobis, sicut predixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo hec eadem, quae magnus praedicator in ecclesia Dei singillatim nominavit, cum studio prohibete intelligentes, quam sit terribile illud, quod dixit: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et omni instantia praedicate fidem tenendam Domino. De humilitate vero et patientia, De castitate et continentia, De benignitate [b] et misericordia, De ęlemosinis et confessione peccatorum suorum et debitoribus suis, ut secundum dominicam [c] orationem omnibus sua debita dimittant, cunctos monete.
Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad iudicium cohartentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani pontificis concilia celebrare. Episcopi intercessionem prestent his, qui iniqua vi opprimuntur. Nullus episcopus, nisi in legittima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata, super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud primates suos. Accusatores et accusationes, quas leges seculi non adciscunt, canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefatari primatem, sed magis patrum regulis roborari. Nam et Liberius papa pro Athanasio duobus annis exilio trusus est, et multi alii episcopi, qui eum dampnare noluerunt, exilio sunt dampnati, quorum exemplum omns convenit sequi sacerdotes. ||fol. 98v|| Multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita et conversacio accussantium inquiratur. Et postea, quae obiciuntur, fideliter pertractentur, quia nihil aliter fieri debet, nisi impeditorum prius vita discuciatur. Non est auctoritas quemquam clericorum iudicare vel dampnare, antequam accusatores praesentes habeat locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Omnis accusatio intra provinciam audiatur et a conprovincialibus terminetur. Ultra provincię terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legittimo accusatore, quia et Dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos atque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et [e] sua omnia legaliter primo eis reddi sancti canones decreverunt, et postea, si quis eos accusare vellet, equo periculo facerunt sanciverunt iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui obpressi videbantur. Placuit, ut, quęcumque persona contra episcopum vel auctores ecclesię se proprium crediderit habere negocium, prius ad eum recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quae in querimoniam deducuntur, quam rem si deferre noluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Si quę causae vel contentiones inter clericos vel inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam minoris vel inferioris [f] fuerint exortę, placuit, ut secundum synodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis iurgium terminetur, ne cui liceat, sine praeiudicio tamen ecclesię Romanę, qui in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliarum provinciarum episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi fuerit provocatum. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem maiores causę in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referatur. Prudentissime iustissimeque decreta Niceni concilii sive Affricani decreverunt quęcumque negocia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, maxime, quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suę provincię vel etiam universale provocare. Servata, quę scripta est de gubernationibus, regula manifestum est, quod illa, quę sunt per unamquamque provinciam, ipsius provincię sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio. Si quis episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur, qui sunt in provincia, episcopis. Quęcumque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suę dioceseos sinodis audiantur. Unaquęque provincia suo metropolitano et suis conprovincialibus episcopus sit contenta. Meledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui. Et dicit omnis populus: Amen. Et reliqua. ||fol. 102r|| [g] [h] Qui sunt supra diocęsim episcopi, nequaquam ad ecclesias, quae sunt extra profixos sibi terminos, accedant nec eas aliqua praesumptione confundant. Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alter alterius parrochiam invadat atque illuc cęlebrare divina misteria inconsulto eo, cui commissa est, praesumat.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit aut fenum tollere aut granum sive pecora maiora vel minora domusque infrangere vel incendere, haec ne faciant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX. sol., si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat aut cum XII. testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententię subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam, si nos ipsos commedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare, quę sibi commissi iniuste fecerint. Dignum est enim, ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant rationes, si aliquid praedę egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent, ut talia non audeant perpetrare.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulit, legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. sol., nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occultę, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam, quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint pęnitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est et sacrilegos vocatur, qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctę matris ecclesię tales personę usque ad satisfactionem ecclesię, quam leserunt, sunt habendę atque infamia sunt notandę.
Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserit, vivus comburatur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi cęlestium secretorum dicata a quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitę ultionis sacrimoniam, quę erga sacrilegos iurę promenda est, exilio publicę deportationis uretur.
Qui manifestum detegitur commississe violentiam, non iam religatione aut deportacione insule plectatur, sed suplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia, que in eum fuerit dicta, suspendant, quoniam multa facinora sub uno violentie nomine continentur, cum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera cedesque crebro deteguntur admisse. Unde placuit, ut, si forte quis vel ex possidentis parte, ut lex eius, qui possessionem temerare temtaverit, interemptus sit, in eum subplicium exeri, qui vim facere temptaverit, ut alterutri parti causam malorum praebuit.
Si que indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat sitque [m] plene sacrilegii reus, qui hoc agere temptaverit.
Quaecumque circa sacrosanctas ecclesias principibus adversi sunt statuta, manere inviolata praecipimus.
Si ecclesie venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulacione neglecta, commissum V. librarum auri condempnacione plectatur.
Quaecumque a divis principibus constituta sunt vel singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis inpetrarunt [o], sub pena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici non secularibus iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.
Precipimus, ut privilegia, quae ecclesis et clericis lege concessa sent, maneant incorrupta.
Iniquum est et sacrilegii instar, ut, quae pro salute vel reliquie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesie contulerit aut certe reliquerit, hab his, quibus maxime servari convenerat [q], aufferi et in aliud transferri.
Laicis, quamvis religiosis, nullo de eclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur umquam adtributa facultas.
Sacrilegi sunt ecclesie praedones. Unde et in concilio Agatensi sub IIIIto cap. decretum habetur ita: Amico quippiam rapere furtum est. Ecclesie vero fraudari vel abstrahi subripique sacrilegium. Omnes enim contra legos fa||fol. 101r||ciente [r] resque ecclesie diripientes vel ecclesias sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes sacrilegi vocantur atque indubitanter infames sacrilegique habendis.
Ea, quae Domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes, qui ea aufferunt vel in aliud transferunt.
Si que praesumpserit, quam non meruit, a principe vel seniore dignitatem, sacrilegiis habeatur.
Homicide, malefici, fures, sacrilegii, raptores, venefici, adulteri, et qui ramptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittandi [s].
Iudex criminosum discuciens non ante sententiam proferta capitalem, quam aut recis ipse confiteatur aut convictus per innocentes testes vel socios criminis sui manifestius convincatur.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum nec eum supergredietur aut aliquod incommodum ei sua faciat parrochiam.
Si que episcopus depositus agendum sibi negocium in urbe Roma proclamaverit, alter episcopis in eius cathedra post appellacionem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Romani episcopi determinata.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Marie, quae eo, quod Moisi famulo Domini propter Ethiopissam detraxit, inmundicia leprae multata sit. Et illud psalmiste: Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. Et Dominus per Moysen ait: Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Et si David regum iustissimus in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est, ne manum detractionis aut vituperationis sive indiscretionis quidam mittant in unctum Domini vel in praedicatores sancte Dei ecclesie.
Constantinus imperator de accusationibus episcoporum ait: He quidem accusationes tempus habebunt proprium, id est, diem magni iudicii, iudicom vero ||fol. 101v|| illum, qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, sacerdotum scilicet accusantium [t] et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari, qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de episcoporum causis sic ait: Supra nos in quidem vestrum negocium. Et ideo vos de vestris inter vos agites ausis, quia supra nos estis. Et reliqua.
Omnibus sciendum est, quod sagrilegi fures sint cuncti, qui res ecclesie diripiunt, vastant, invadunt vexantque aut a iure ecclesiarum, quibus tradite fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Agustinus in homilia quadragesima octava evangelii Ioh. ita dicit: Ecce inter inter sanctos est Iudas. Ecce furor est Iudas. Et ne contempnes, fur sacrilegiis, non qualiscumque fur; fur loculorum, sed dominicorum [u]; locorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscumque fura et peculatus - peculatur enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum rei private quomodo publice - quanto vehementius iudicandus est sacrilegiis fur, non undique tollere, sed de ecclesea tollere? Qui aliquid de ecclesia auffert vel furatur, Iude perdito comparatur. Nota, quod aliquid de ecclesia tollere furtu esse beatus Agustinus asseveret et patratorem tanti furti [v] furem sacrilegum apellet, necnon et Iude perdito aequiperet. Et post pauca: Quare, inquid, loculos habuit, cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos suos habitura ira erat? Ecce quibus tanti doctoris documentis instruimur, quia, quod in capite precessit, in corpore eius, quod est ecclesia, videtur inpletum. Porro Christum ecclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo, que ecclesie sunt, Christi sunt; et quae ecclesiae offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat, ut ecclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et praedia et manicipia et diversarum spetierum innumera ornamenta. Et quia inlicitum sit ea, quae conferuntur ecclesiae, aufferri, beati Hieronimi scribentis in expositione Mathei evangeliste verba ita testantur: Omnes, inquid, qui stipe templi et his, quae conferuntur in vasis ecclesie, abutuntur in aliis rebus, quibus sua expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
Nulli liceat ignorare, quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino et ad ius pertinet sacerdotum. Propter quod inexcusabilis erit omnes, qui ea Domino et ecclesia, cui conpetunt, auffert, vastat, invadit vel diripit, usque ad emendacionem ecclesieque satisfactionem, quod sit sagrilegiis, et non tantum sacrilegiis, sed etiam fur sacrilegiis.
Si que in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias [w] earumque res inruens sacerdotibus et ministris vel ipso ||fol. 100r|| [x] o cultui locoque aliquid inportet iniurie vel inferat ad divini cultus iniuriam, convictos sive confessos reos capitalis sententia noverit vindicandum. Nec expectetur, ut episcopus iniurie proprie ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquid. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Omnia, quae Domino offeruntur, procul dubio Domino consecrantur. Et non solum sacrifitia, quae a sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblaciones fidelium dicuntur, sed quicquid ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, edificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quaecumque de his rebus, que ad laudem Dei fiunt vel supplementum sancte Dei ecclesie eiusque sacerdotibus atque ornatum praestare possunt Domino ecclesieque, sive a quibuscumque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur et ad ius pertinent sacerdotum. Et quia Christum Ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quaecumque eccle sic sunt, Christi sunt; et quae ecclesie vel in supradictis vel in quibuscumque speciebus sive pollicitacionibus sive pignoribus sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab ecclesia ei quocumque commento [y] alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam [z] rapere furtum est, praecipua Christo Domino nostro, qui est rex regum et Dominus dominantium, aliquid aufferre vel alienare subripive vel vastare sagrilegium est. Omnes namque ecclesie praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus sacrilegiis, nisi per puram probatamque atque publicam penitentiam et per ecclesie satisfacionem episcoporumque per manus inpositionem iuxta canonicas santiones reconciliationem, regnum Dei possidebit, et non solum a regno Dei sit alienus, sed etiam a liminibus sancte ecclesie, et praecipue ab illius, quam lesit, usque ad praedictam satisfacionem extorris [a] efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post praedictam satisfacionem, nec vivis nec mortuis communicare minime debemus, quia, qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit, qui autem pecuniam ecclesie abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, set etiam fures sacrilegi et lupi atque homicide pauperumque neccatores sunt, et insuper anathematis vinculo dampnati coram Deo et sanctis eius efficiuntur.
Ne Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia ducant nec sine benedictione sacerdotis cum virginibus nubere audeant neque viduas absque suorum ||fol. 100v|| sacerdotum consensu et conibentia plebis ducere praesumant.
Si que non eo gradu incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis proibitum est, coniunxerit, usquequo paenitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur et neque in palatio abere miliciem neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quoquo modo praedicti se incesto coniunxerint, episcopi seu presbiteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scelus perpetratum adnuntient, ut, cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum [e] communione aut quohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos [f] parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea condicione, ut, antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emtionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi prefatum scelus sequestrationis [g] separationem et penitentiam fateantur.
Quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia sint notate utreque persone.
Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici proibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem sive viduitatis continentiam professam vel sui proximam generis aut etiam, de cuius ammixione incestive notam possit subire infamie, inlicito conubio aut vi aut consensu accipiat coniugem, quia nec verum poterit esse coniugium, quod a meliori praeposito deducitur ad deterius et sub falsi nominis copula incestiva pollutione et fornicationis inmundicia perpetratur. Hoc vero nefas si agere amodo cuiuslibet gentis hominis sextus utriusque temptaverint, insistente sacerdote vel iudice, etiamsi nullus actus et omnimodis separati, exilio perpetuo religentur nec aliqua indefinicione [i] sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.
Scire vos convenit, quia blasfemium Deo inrogat, qui cum Deo sacrata vel convelata femina se cummaculat.
Si clericus cum velata femina vel cum Deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.
Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum proprioe sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata templa esse scripturarum testimoniis comprobantur, et si de eo violatores earum sagrilegi ac iuxta apostolum filii perdicionis esse noscuntur.
Quod paenae omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio et veraciter dici [k] potest laqueus mortis et puteus inferni ac vorago perdicionis, eo quod adulteri vel luxoriosi propter cordis inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, precium scorte vix unius est panis.||fol. 99r|| [l] [m] Et qui se iungit meritrici, unum corpus efficitur. Et qui luxoriatur, mortuus est in corpore vivente.
Scripture, quae diem et annum habuerint evidenter expressum atque secundum legis ordinem conscriptae esse noscuntur seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roborate, omni habeantur stabiles firmitatem.
Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem, qualem et emptio habeat firmitatem.
Ut iudices aut potentes, qui pauperes obprimunt, si commoniti a pontifice suo se non emendaverint, excommunicentur.
Praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, proibeantur et episcoporum iudicio emendentur.
Ut unusquisque in eo loco, ubi constitus fuit [n], et ubi votum vovit, ibi maneat, et ibi reddat vota sua.
Sciendum est omnibus, quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit et divortio [o] separandum atque capitali sententia multandum vel peregrinatione perpetua delendum.
Decrevimus, sicut et antecessores vel parentes nostri olim decreverunt, ut, qui paganas observaciones in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur XV. sol.
Praecepimus generaliter omnibus, ut mancipia Christiana paganis vel Iudeis non tradantur.
Iubemus omnes scire omnibusque populis sacerdotibus praedicare atque sub pena sagrilegii denuntiare, quantum malum et quam maximum flagitium sit cum Deo devotis feminis viduis vel virginibus, sive cum velatis, sive cum Deo devotis, maximeque cum sanctimonialibus et sacratis Deo virginibus vel viduis, tam im monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gracia dicamus, cuius vindicte reus sit puer ante Dominum suum, qui uxorem Domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille, qui sponsam Christi creatoris caeli et terre putredine sue libidinis commaculaverit dicente beato Paulo apostolo: An nescitis, quia corpora vestra templa sunt Spiritus sancti? Et alibi: Nescitis, quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis? Si que autem templi Dei violaverit, disperdet illum Dei. Templum enim [q] Dei sanctum est, quod estis vos [r]. Et iterum idolatriae servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit [s] dicens: An nescitis, quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, quia neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt.
Ascendimus cum consilio servorum Dei et populi Christiani propter imminenti bella et persecutiones ceterarum gentium, que in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censii aliquam partem ecclesialis pecunie in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquando tempore retineamus [u] ea condi||fol. 99v||cione, ut annis singulis de unaquaque cassata [v] sol., id est XII. denari, ad ecclesiam vel monasterium reddatur eo modo, ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit et iterum, si necessitas cogat et princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur, quorum pecunia in precario praestata sit, sed si paupertas cogat, ecclesie et domui Dei reddatur integra possessio.
Praecipimus omnibus dicioni nostre subiectis, ut nullus privilegia ecclesiarum vel monasteriarum infrangere resque ecclesiarum invadere vel vastare aut alienare vel facultates earum diripere praesumat nec sine precario possidere pertemptet, quia, sicut a sanctis patribus instructi sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur testante sacra scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri et dicit hoc non esse peccatum, homicidi particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit, mater noster eclesia, quae nos in baptismo spiritalite regeneravit. Ergo, qui Christi pecunias ecclesia effraudat vel rapit sive vastat vel alienat [w], homicida ante conspectum iusti iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientum dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.
Omnibus nos ipsos corrigentes poterisque nostris exemplum dantes generaliter interdicimus, ut nullus laicus homo, vel imperator vel rex aut aliquis praefectorum vel commitum, seculari potestate fultus sibi per violentiam rapiat aut a nobis conpetere vel quocumque [x] modo invadere presumat monasterium aut praedia vel quascumque res de potestate episcopi vel abbatis aut abbatissae et incipiat ipse vice abbatis regere et abere sub se monachos et pecuniam possidere, que fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui patres nominabant raptorem et sacrilegum et homicidam pauperum et lupum [y] diaboli intrantem in ovile Christi et maxime anathematis vinculo dampnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripture sancti Pauli apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere neque sperare incerto diviciarum, sed in Deo, qui prestet omnia. Tales, si ecclesie correctionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat ecclesea Dei. Talibus, quia et hic et hibi reperiuntur, cum tuba Dei clangamus, ne tacentes dampnemur ||fol. 106r|| [z] ut simul cum eis pereamus. Si autem impietati horribilis est Deo ille, qui impie agit, certe separatus est talis a Deo et anathemati iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem, sicut in veteri et novo testamento iudicium de anathemate significat.
Placuit nobis et ab omnibus observare convenit, ut, quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio anime sue de facultatibus [a] suis ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod adversis Deum minus timentibus hactenus mortiferat calliditate tenetur, ita ut aliorum oblacio illis pertinead ad ruinam [b] nec intueri corde possunt diem iudicii Domini, hoc qui cupiditatis delectantur ardore, quicumque inmemor interitus sui res ecclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possedit praesumpseritque retinere et vetita comperta res Dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus ecclesiis segregatur, a sancta communione habeatur extreneus nec aliud mereatur habere remedium [c], nisi, cum culpam propriam rerum emendacione purgaverit. Indigne enim ad altare Domini properare permittitur, qui res ecclesiasticis aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua [d] defensione perdurant, ut nec actores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio, ut vindictam ammonicio manifesta praecedat et res usurpatas iniuste, qui abstulit, adhibita aequitate restituat. Quod si neglexerit et necessitas compulerit, postea praedonem sacerdotalis distrintio maturata percellat. [N]eque quisquam per interregna absque propri episcopi auctoritate res despensare [ni]tata [e], quia Dei potentia cunctorum [f] regnorum terminos singulari dominacione [c]oncludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit et, que neglexit, legibus emenda[re] tardaverit vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluierit, omnes honores, [q]uos habere videbatur, perdat et a nobis seculariter et legaliter strinctam fortiter[q]ue puniatur et a sacerdotibus caelesti gaudio feriatur. Et si se non cor[r]exerit, non solum excomunis, sed etiam anathematizatus moriatur.
Sciendum est [o]mnibus, quod sacrilegium sit res [g] ecclesie quocumque modo iniuste ab ecclesiis, quibus iure [d]ebentur, aufferri et in aliud transferri.
Volumus omnes scire, quod, qui Christi et ecclesie pecunias aufferunt ||fol. 106v|| resque eius fraudant, rapuunt, restant vel diripiunt, homicide [h] ante Deum esse deputantur, quia res paperum, quos ecclesia pascere debet, diripiunt.
Sub pena capitali sacriligia, adulteria, praedaciones vastacionesque in regno nostro a quibuscumque fieri proibemus, ita ut, si voluntariae quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat et omnes res eius tam mobiles quam et inmobiles fico nostro socientur vel ecclesie, cuius res vastaverit vel alienaverit aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblaciones fidelium, quae sunt res ecclesiarum, aufferre, vastare, alienare, invadere vel subripi. Nam, ut ait sacra scriptura, neque sacrilegi neque adulteri neque praedores vel vastatores regnum Dei possidebunt. Et si hi, qui res fratrum diripiunt, a regno Dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis, qui res Deo dicatas diripiunt vel aufferunt? Nam quando gravius quis in presenti seculo peccat, tanto [i] gravius in inferno torquebitur.
Omnibus scire volumus, quod iubente Domino viri uxores suas in castitate debeant diligere et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam atque cuncta, quae necessa[ria] sunt, prout quisque poterit, ministrare fideliter debebit. Quod et nos, qui ministri [Domini] [k] sumus nec sine causa Dei gaudium portamus, episcopali in vice omnium episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.
Scire omnes volumus, sicut et saepius a Domini episcopis et a reliqu[is] Dei servis ammonici sumus, quod viri uxoribus [l] suis et uxoribus [m] similiter viris suis veraciter fidem et dilectionem servare debent et non in aliquo hab is declinare, et quod non licead coniugatis ne[que] pellicem neque concubinam habere.
Ut neque presbiter neque diaconus neque subdiaconus de eclesiis trahantur aut iniuriam aliquam eorum inscio episcopo paciantur. Sed quicquid quis adversus eos habuerit, in noticiam episcopi proprii perducat, et [ip]se causam iusticia praeeunte discuciens animo clericos aucusanti satisfaciat.
De his, qui innocentes ad principes aut iudices accusare convicti fuerint, si clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero secularis, penam, quam ipsi, si convikti essent, passuri erant pacientur, et insuper, si talis causa fuerit, unde ||fol. 105r|| [n] vivere debeant, a sacerdotibus publica penitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die Domini.
Nulle cause a iudicibus ecclesiasticis audiantur, que legibus non continentur, vel quae proibite esse noscuntur.
Stand: 2008-10-27