Ut unaquaeque ecclesia sive unusquisque sacerdos suum primatum ||fol. 113r|| teneat, sicut in antiquis canonibus constitutum est.
Clerici, qui preficiuntur in thoicis, vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis [x] martirum, sub episcoporum, qui in unaquaqua civitates sunt, secundum sanctorum patrum tradiciones potestate permaneant nec per contumaciam de episcopo suo dissiliant. Quicumque vero audent avertere huiuscemodi formam quocumque modo, ne proprio subiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum correptionibus subicaeant. Si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat sacerdotum vel clericum habentes adversus invicem negocia proprium episcopum relinquere et ad secularia negocia convolare.
Presbiteri et diaconus preter episcopum nihil agere pertemptent.
Penas episcopos erit potestas modum conversacionis penitentum probantes vel humanius erga eos agere vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero precedens eorum vita et posterior inquiratur [y], et ita eis inperciatur humanitas.
Conversacio penitentum et fides tempus adbreviat.
Si que oblaciones ecclesie extra ecclesiam accipere vel dare voluerit preter episcopi conscientiam vel eius, cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.
Si que oblata dederit vel acceperit preter episcopum vel ||fol. 113v|| eum, qui constitutus est hab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.
Si que episcopus damnatus a sinodo vel presbiteri aut diaconus a suo episcopo, aut si fuerint de sacro ministerio aliquit contingere, sive episcopus iuxta precedentem consuetudinem, sive presbiter aut diaconus, nullo modo licead ei nec in alio sinodo restitutionis spem aut locum habere satisfacionis, sed et comunicantes ei omnes abiciende ecclesia, et maxime, si, postquam didicerint hoc factum esse, communicare temptaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes oraciones ecclesie, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.
Si que ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam sediciosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in loci, quibi renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negociis communicent vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes, nisi forte eis precipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.
Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in intio hab eo episcopo praetitoulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantos revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus [z] est, et ibi tantummodo ministra[re]. Si que hanc definicionem transgressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia, ut hi, qui persecutionem paciuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.
Aliqua canone et ord[ine] tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum est, ne quis alienos fines usurpet aut pro praemium vel favorem alicuius terminos ||fol. 114r|| patrum statutos transcendat [a]. Quamquam novelle suggessiones, quae vel obscure sunt vel sub genere latent, inspecte a nobis formam accipiant, et quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedampnari. Universum concilium dixit: Nemo contra prophetas, nemo contra evangelium vel contra apostolum facit aliquid absque periculo.
Transgredientiem canonum definicionem excomunicatum esse praecipimus.
Episcopum convenit civitatis conpotentem monasteriorum providentiam gerere.
Si que clericus ordinatur, moneri [b] debet constituta servare.
Satisfacio penitentie non est tam temporis longitudine quam cordis compuntione pensanda.
Tempora penitudinis habita moderatione episcopi arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos. Pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum respicientes necessitates.
Qui tales [c] ordinant sacerdotes, quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen [d], sed augere discrimen.
Qui in ordinandis sacerdotibus sanctorum patrum statuta neglexerunt et, quos refutare debuerunt, consecrarunt. Unde, si qui episcopi talem ordinaverint [e] sacerdotem [f], qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinacionis tamen vim ulterius non habebunt nec ei sacramento umquam intererunt, quod leglecto iudicio praestiterunt.
Ab inlicitis ordinacionibus est abstinendum. Et si quae facte sunt ordinationes inlicite, removeantur. Nec tantum putemus peticiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem Domini nostri, que nos peccare proibet, haliquid agamus.
Non est permittendum, ut rebaptizatum ad clericatis gradum promoveantur.
Si que excomunicatus fuerit pro suo neclectu et tempore excomunicationis ante audientiam communicare praesumserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.
Clerici vel continentes ad viduas vel virgines, nisi ex iussu episcoporum vel presbiterorum, non accedant. Et hoc non soli faciant, set cum conclericis vel cum his, quibus episcopus aut presbiter iusserit. Nec ipsi episcopi vel presbiteri soli habeant accessum ad huiuscemodo feminas, sed hubi clerici presentes sunt aut graves aliqui Christiani.
Ut prime sedis episcopis non apelletur princeps sacerdotum aut summus sacerdos aut aliquid huiuscemodi, set tantum prime sedis episcopus.
Penitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio penitentie tempora decernantur.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrande.
Placuit, ut nemini sit facul[tas], relicta principali cathedra ad aliam ecclesiam in diocesi constituta se conferre [h] vel in re propria diucius, qu[am] oportet, constitutum curam vel frequentacionem agere et propria plebem neglegere.
Defensores ecclesiarum adversus potentias secularum vel divitum ab imperatore sunt poscendi.
Placuit, ut, quocienscumque consilium congregandum est, episcopi et presbiter, qui neque aetate neque egritudine aut alia graviori necessitate inpediuntur, competenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant.
Placuit, ut, qui semel in ecclesia legerit, ab alia eclesi[a] ad clrm non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis iudicibus non sit provocandum.
Penitentes quicumque ex gravioribus sive ex levioribus culpis penitentiam gerunt, si nul[la] interveniat egritudo, V.ta feria ante pascha eis est remittendum. Caeterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri terminos a patribus constitutos, ut alterius parrochiam alter invadat atque illuc celebrare divina misteria inconsulto eo, cui commissa est, praesummat.
Rite baptizatos illo dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti necesse est provideri.
In ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.
Si que interdicta dispexerit, gradus sui periculo subiacebit.
Quisquis sacerdotum contra interdicta canonum fecerit, a suo est officio submovendus. Et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divine milicie desiderat mancipari, sive inter lectores, sive inter exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolitus vel subdiaconus quatuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatur, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adherere debebit. Et postea, si probus fuerit, sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio pugnandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum ||fol. 115r|| in praesenti examine omnia, que dicta sunt de eo, conprobentur, cum ipsa abscentia pro confessione constat.
Non debere quequam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam, quia timeo, ne conhibere sit hoc tacere. Et alibi: Merito causa nos respicit, si silentio faveamus errori.
Profundiores questiones nec contempnende sunt nec penitus asserende.
Nec ociosa nobis esse patitur, qui excercenda, non negenda donavit.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a patribus ordinem calcabimus.
Si unusquisque sacerdos concessi sibi contemptus limitibus, nec in alterius parrochia quicquam praesummat, ne usurpatione locus alicui sacerdoti in alterius concedatur iniuriam.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicui condicione obligati sunt, non debent de episcopis ordinari, nisi forte eorum peticio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicat potestatis. Debet enim esse inmunis ab aliis, qui divine milicie fuerit adgregandus.
Ea, que male pollulant, radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrampant.
Usuram non solum clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.
Aliter nobis commissos regene non possum, nisi eos, qui sunt perditores aut perdici, zelo fidei dominice persequamur et sanis mentibus, ne pestis haec laicius divulgetur, severitate [n], qua possumus, abscidamus.
Ante tribunal Domini de reatu neglegentie se non poterit excusare, qui plebem suam contra sacrilege persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interiorum ordinum culpe ad nullos magis referende sunt quam ad desides neglegendesque doctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissimulant adhibere medicinam.
In his, que vel dubia vel obscura fuerint, id noverimus sequendum, quod nec praeceptis evangelicis contrarium nec decretis.
[o] mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem ||fol. 115v|| non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse ministerium.
Non est coniugii dublicatio, quando ancilla relicta uxor assumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit, etiam multis licitis abstinere.
Nulla lucra negociationis paenitentibus excercere convenit, quia dificile est inter vendentis ementisque commercium non intervenire peccatum.
Reatu maiore delinquid, qui pociore honore perfruitur, et maiora facit vicia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pravorum consecrator extiterit sacerdotum, factum suum ipse dissolvat et, quod commisit inlicite aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, dampnabit [p].
Ne tantum putemus peticiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem Domini nostri Iesu Christi, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus sacerdos in alterius civitate vel diocesi penitentem vel sub manu positum sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris episcopi vel presbiter in parrochia presbiter aut episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri, et in clero positis in aliquibus criminibus inventi fuerint, as suis officiis arceantur.
Demoniis aliisque passionibus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his, qui ad Deum migraverunt.
Summopere contentio est vitanda.
Mali bona ministrando sibi tantummo[do] nocent nec ecclesia sacramenta commaculant.
Qui interveniente repudio alio se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adultero esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt [q], non possunt adulteri non videri in tantum, ut etiam he persone, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque episcopus abeat sue parrochie potestatem et regat iuxta reverentiam singulis competentem et providentiam gerat omnis posessionis, quae sub eius est potestate.
Si que adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu metropolitani et ceterorum episcoporum ipsius provincie.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensare dum erga omnes, qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse, quibus indigne sid, tamen indiget.
Non oportet sacerdotem vel clericum sive iussione sui proficisci pontificis.
Episcopi iudicio metropolitanorum et eorum episcoporum, qui circum circa sunt, proveantur ad ecclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdocium provehendi.
Qui sunt supra diciosi episcopi, nequaquam ad ecclesias, que sunt extra praefixos sibi terminos, accedant nec eos aliqua presumptione confundant.
Non vocati episcopi extra suam diocesim accedant propter ordinaciones faciendas vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero, quae scripta est de gubernacionibus, regula manifestum est, quod illa, que sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae sinodus dispenset, sicut Niceno constat decretum esse concilio.
Si que a metropolitano liditur, aput primatem dioceseos iudicetur.
Clericos vel laicos accusantes episcopos aut clericos passim [s] et sine probacione ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discuciatur existimaciones, opinio vel suspicio.
Is, qui in [t] aliquibus criminibus inretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
Placuit, ut acusatus vel acusator in eo loco, unde ille, qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit [u] defficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi episcopo episcopatum, antequam cause eius exitus apparead, nulli Cristiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso licead accusare.
Si quis episcopus accusatur, ad primates ipsius provincie causam [x] eius [y] deferat accusator.
Si accusatoris persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonia dicendum aecclesiastici cuiuslibet pulsetur persona [z].
Concilium universale non, nisi necessitate, faciendum.
Causae, quae communes non sunt, in suis provinciis iudicentur.
Unaqueque provincia suo metropolitano et suis comprovincialibus episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provincie quicquam praesummat.
Nolentibus clericis vel populis nemo debet episcopus ordinari. Sit facultas clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres episcopi, in quocumque loco sint, archiepiscopi praecepto ordinare possunt episcopum.
Si de ordinacione episcopi fuerit contradicio oborta, non praesumant ad purgandum eum, qui ordinandus est, tres iam, set postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe, cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo persone contradicentium. Postremo vero illa, quae obeciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inclitum usum comperimus, eo quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant et alia, quae solis pontificibus debentur, contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii trade Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de corepiscopis abetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam LXX. videntur esse. Ut conministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in concilio Antioceno capitulo X.: Qui in vicis vel posessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sancte sydono placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque modoramine curaque contenti [b] sunt.
Placuit, ut omnes servi vel liberti omnesque infames persone ad accusationem ||fol. 117r|| [c] non admittantur vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publice non admittunt.
Placuit, ut, quocienscumque clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur et unum ex ipsis, de quo prius egerit, adprobare non valuerint [d], ad cetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIIII. aetatis sue annos nullus admittatur.
Canones Africane provincie vel eciam decreta Nicena inferioris gradus clericos sive ipsos episcopos suis metropolitanis apertissime comiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quecumque negocia in suis locis, ubi orta sunt, finienda, maxime, quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad concilia suae provincie vel etiam universale provocare.
Si que episcopus depositus fuerit eorum episcoporum iudicio, qui [e] in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negocium in urbe Roma, alter episcopus in eius cathedra [f] post apellacionem eius, qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio episcopi Romani determinata.
Si que episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia, episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse misterium. Igitur quicumque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi eam coniugato dederit, nisi [g] forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iuncte carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium coepiscoporum instancia aliquorum audiat causas eorum clamante canonum tuba: Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid - subauditur comprovincialium coeperunt -, nisi quantum ad propriam pertinet parrochiam.
Accusatores calomniosos vel suspectus nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes, quas seculi leges non admittunt, et nos submovemus.
Si que cause vel contentiones inter clericos et laicos tam maioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exorte, placuit, ut secundum [h] sinodum Nicenam congregatis omnibus eiusdem provincie episcopis, iurgium terminetur. Ne cui liceat, sine preiudicia tamen Romane ecclesie, que in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliorum comprovincialium episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi hi suspecti fuerint. Quod si que praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Querendum in iudicio, cuius sit conversacionis et fidei is, qui accusat, et his [i], qui accusatur.
Ut hi, qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint sacerdotes accusare.
Placuit, ut nulli sacerdoti liceat canones ignorare.
Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Episcopi pontifici, a quo consecrati probantur, praeiudicium inferre [m] nullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est nec posse inter ecclesiastica nullo modo statuta censeri.
Si que episcopus suis fuerit rebus expoliatus et in accusatione pulsatus, ordinacione pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia, quae super suggessiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili concilio [n] redintegrentur et praesul prius statui pristino reddatur, ipseque demum potestative non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis tunc ad tempus veniat ad causam et, si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
Quos leges seculi non admittunt, his dicendi in cognicionem vel adsequendi aliquid deneganda est licientia.
Clerici de iudicii sui cognicione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatores persona in iudicio episcoporum culpabilis, id sceleribus inretita apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.
Iter constitutum est, ut nulli interventorum licitum sit cathedram, cui intercessor datum est, quibuslibet populorum studiis vel sedicionibus retinere.
Placuit, ut, a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alias iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.
Providendum est in omnibus, ne in alico apostolica vel canonica decreta violentur.
Karolus gracia Dei rex regnique Francorum rector et devotus sanctae ecclesie defensor atque adiutor in omnibus. Apostolice sedis hortatu omniumque fidelium nostrorum, et maxime episcoporum ac reliquorum sacerdotum confultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in excercitum et in ostem pergere omnino proibemus, nisi illi tantummodo, qui proter divinum ministerium, missarum scilicet solemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda [q], ad hoc electis, id est, unum vel duos episcopos cum capellanis [r] presbiteris princeps [s] secum habent et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit.
Ut sacerdotes neque Christianorum neque paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis Dei venaciones et silvaticos vagationes cum canibus, et ut accipitres et facones non habeant, interdicimus.
Statuimus, ut secundum canonicam cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopus vel presbiteros ante probacionem sinodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.
Si sacerdotes plures uxores habuerint vel sanguinem Christianorum vel paganorum fuerint aut canonibus obviaverint, sacerdocio priventur, quia deteriores [t] sunt secularibus.
Decrevimus, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem adhibeat adiuvante grafione, qui defensor ecclesie est, ut populus Dei pagana sunt non faciat, set ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantaciones, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini, qui potius quam ad misericordiam sanctos suos ad iracundiam provo.
Statuimus, ut singulis annis unusquisque episcopus parrochiam suam sollicite circumeat, populum confirmare et plebes docere et investigare et proibere paganas observaciones divinosque vel sortilegos, autguria, filacteria, incantaciones vel omnes spurcitias gentilium studeat.
Decrevimus iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima racionem et ordinem ministerii sui, sive ||fol. 118v|| [v] de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum colletione [w] et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in cena Domini semper novum crisma ab episcopo suo querat. Et de vertere nullus baptizare presummat, sed ardere in luminaribus ecclesie vetus non ardet.
Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui.
Ut de incestis et criminosis curam gerant sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et penitentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliacione atque viatico non transeant. Et de ieiunio IIII.or temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet [x], unum circa stantem, et alterum circa autumnum. Ad alia vero, si necessitas fuerit vel denuntiatio regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.
Ut, quando denunciatum fuerit, pro rege vel pro fidelibus suis qualibet causa oraciones facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
Ut ieiunium IIII.or temporum et ipse [y] sacerdos observet et plebi denontiaet [z] observandum.
Nullus sacerdos, nisi in locis Deo dicatis vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab episcopis consecratis, missas celebrare praesummat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes, que rite non sapiunt adimplere ministerium suum nec discere iuxta praeceptum suorum episcoporum pro viribus satagunt vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque hoc pleniter emendatum habeant.
De his, qui recedunt de corpore penitentiam accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis communicare, quod morienti sufficit consolacioni secundum definiciones patrum, qui huiusmodi communionem congruentur viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut ostensis necessariis penitentie fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant.
Ut nullus iudex neque presbiterum neque diaconum aut clericum aut iuniorem eclesie sine scientia a pontificis per se distringat aut condempnare praesumat. Quod si fecerit [c], ab eclesia, cui iniuriam inrogare dinoscitur, tamdiu sit sequestratus, quamdiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus episcoporum vel secularium cuiuscumque alterius episcopi sive eclesie seu privatas res aut regnorum divisione aut provinciarum sequestracione competere aut retine praesumat. Quod si quis hoc facere temptaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus et a communionibus gracia sequestratus, quoadusque res ablatas [e] cum fructuum satisfacione restituat.
||fol. 119r|| [f]Secunda vice propter ampliorem observantiam apostolica autoritatem et multorum sanctorum episcoporum ammonitione instructi sanctorumque canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes posterisque nostris exemplum dantes volumus, ut nullus sacerdos in hostem pergat, nis [g] duo vel tres tantum episcopi electione cęterorum propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi sacerdotes, qui bene sciant populis pęnitentias dare, missas cęlebrare, de infirmis curam habere sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere, ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant nec ad pugnam pergant nec effusores sanguinum vel agitatores fiant, sed tantum sanctorum pignora et sacra ministeria ferant et orationibus pro viribus insistant, ut populus, qui pugnare debet, auxiliante Domino victor existat et non sic sacerdos sicut populus. Reliqui vero, qui ad ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant, et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro missas, lętanias, oblationes [h], elemosinas faciant orantes Deum cęli, ut proficiamus in itinere, quo pergimus, victoresque Deo amminiculantes existamus. Gentes enim et reges earum, quę sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores extiterunt, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Spaniarum [i], Langobardorum nonnullas qui alias gentes et reges earum fecisse cognovimus, que propter praedictum nefandissimum cęlus nec victores extiterunt nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes mavolumus cum paucis et licitis Domino opem ferente victores existere quam cum multis et inlicitis tergam, quod absit, vertere et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertracta misteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant, praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terre. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hec ita se habeant, eligimus potius Domino amminiculante nobisque illis et cunctis eorum aecclesiis opem ferente nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra hęc faciant aut gradibus careant aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam peccatis exigentibus timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperamus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus, quia non solum, qui faciunt, sed et ||fol. 119v|| qui consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu Dei et sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint costodita, credimus, quia corruent ante nos omnes pagane gentes et erimus victores, insuper et bene agentes Domino auxiliante vitam possidebimus [k] sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere propterea, quod concessimus episcopis et sacerdotibus ac reliquis Dei servis, ut in hostes, nisi duo aut tres a cęteris electi, et sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur capitularibus, nec ad pugnam properarent nec arma ferrent nec homines tam Christianos quam paganos necarent nec agitatores sanguinum fierent vel quicquam contra canones facerent, quod honora sacerdotum et res ecclesiarum auferre vel minorare eis voluissemus, quod nullatenus facere velle vel facere volentibus consentire omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et Deo servierit, tantum eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut hęc certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus, ut nullus res aeclesię, nisi precario, possideat. Et postquam ipse precarię finite fuerint, faciant potestative speculato aecclesię, utrum elegerint, aut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant, ita tamen, ut ipsi proprias et utiles res eisdem aecclesiis [l], de quarum iure esse videntur, legaliter tradent, et sic a rectoribus earndem eclesiarum precarie [m] precarie, si renovandi sunt, canonice renoventur. Novimus erga multa regna et reges eorum preterea cecidisse, quia ęcclesias expoliaverunt resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt vel diripuerunt episcopisque et sacerdotibus atque, quod magis est, ęcclesiis eorum abstulerunt et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt nec victores extiterunt, sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt regnaque et regiones et, quod peius est, regna cęlestia perdiderunt atque propriis hereditatibus caruerunt et actenus carent. Que omnia vitantes nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus, sed, quant[um] valemus et possumus, adiuncto Leonis papę et omnium episcoporum, quorum consilio usi hoc ęgimus, spiritu nostro spiritui per Deum et omnium sanctorum merita prohibemus contestamurque, nec talia faciant vel facere volentibus consentiant, sed adiutores et defensores adque sublimatores aecclesiarum et cunctorum servorum Dei pro viribus existant, ne in foveam, in quam praedicti regis et regna ceciderunt, cadant aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut hęc devocius per futura temporibus conserventur, praecipientes iubemus, ut nullus tam nostris quam futuris temporibus a nobis, successoribus nostris ullo umquam tempore absque consensu et noluntate [n] episcoporum, in quorum parrochiis esse noscuntur, res aecclesiarum petere aut invadere vel vastare aut quocumque ingenio alienare praesum[at]. ||fol. 120r|| Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus poenis sacrilegii subiaceat et a nobis adque successoribus nostris nostrisque iudicibus vel comitibus sicut sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur et ab episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuos etiam sepultura et cunctis Dei ecclesię precibus et oblationibus careat nec aelemosinam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res ęcclesię auferret, invadere, alienare, vastare vel subripi, maxime omnes scripture divine testantur. Et beatus Simachus papa sinodalis sententia cunctos feriendo dicit. Iniquum est, inquid, et sacrilegii instar, ut, quę vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili aecclesię pauperum causa contulerit aut certe reliquirit, ab his, quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum canonum decreta et sanctorum patrum edicta hęc eadem testantur, quę scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino sub pęna sacrilegii generaliter omnibus cunctarum aecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes sacerdotumque et reliquorum servorum Dei oppressiones, vexationes atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicationes sodomitigasque luxurias adque incesta vel cuncta inlicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia et omnia inlicita, pro quibus non solum regna et reges, sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia Deo auxiliante per merita et intercessionem sanctorum servorumque Dei, quos sublimare et honorare curavimus adque curamus, actenus nos et successores nostri regna et regiones [o] adquisivimus et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est, ne pro predictis inlicitis et spurcissimis luxoriis his, quod absit, careamus. Nam multe regiones, quę rerum aecclesiarum invasiones, vastationes, alienationes vexacionesque et sacerdotum reliquorumque servorum Dei oppressiones vel quascumque iniurias [p], que iamdicta inlicita et adulteria vel sodomitaco luxuriam vel conmixtionem meretricum sectate fuerunt, nec in bello seculari fortes nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter Dominus talium criminum patratoribus ultrices pęnas per Sarracenos et alios populos venire et sevire promissit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus, quia vindex est Deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectos, qui in uno ex eis repertus atque convictas fuerit, et honores [q], si habet, omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendationem adque publice pęnitentie satisfactionem retrudi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim ||fol. 120v|| cavenda est illa fovea, in quam alios cecidisse cognovimus.
Proprio arbitrio viventes sęculares defensores habent contra episcopos et seorsum populos congregant eorumque erroneum ministerium non in ęcclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt et ecclesias conturbant, tales sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi carceribusque vel monastice vite sub pęnitentia diebus vite sue tradendi mala, quę egerunt, luituri.
Clericus cuiuslibet gradus sine pontificis sui permissu nullum ad sęculare iuditium praesumat adtrahere, nec laico quemlibet clericum in seculari iuditio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis apostolus ad ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat.
Ut clerici venationes non agant nec acceptores vel facones habeant.
Ut unusquisque presbiter per singulos annos episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam fide catholica quam de baptismo atque de omni [t] ordine ministerii sui.
Ut singulis annis unusquisque episcopus parrechiam suam circumeat populumque confirmet ac doceat et ea, quae vitandi sunt, prohibeat, et quae agenda sunt [u], utiliter agere suadeat.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
De ęcclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a iudice.
Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.
Canonica testante tuba didicimus, quod episcopus eiectus vel suis rebus expoliatus nequaquam debet et accusari vel iudicari, antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere su[is] ęcclesięque sibi commisse et integerrime fruens rebus ac honoribus super certis accusatus criminibus, prosequi ante non licet, quam accusatoribus familiariter, ut ea emendare debeat, super quibus res agitur, ammonitus fuerit. Si inter se se minime ante paccaverint, canonice ad sinodum convocetur, ut ab omnibus, qui hęc praetermiserint, ex utra||fol. 121r||que parte publice arguantur et corrigantur, qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte aut aliqua necessitate conpulsus aut in fratrum conventu aut in quolibet loco non canonicę vocatus nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo conpellantur, antequam hęc fiant, ut respondeat, sed prius, ut praelibatum est, familiariter conveniatus, ut de se et de suis ea sanet, unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicenis canonibus praefixo, ut canonicę respondeat, ad sinodalem convocetur conventum. Et ut episcopum apud iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud primates diocesearum [v] aut apud sedem apostolicam, nec aliorum, nisi suorum aut certe electorum iudicum sententia inpetatus vel teneatur. Sane si circa hęc secus actum fuerit, viribus carere in omnibus hęc aut dubium est.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, choerceantur, ut minores, qui maloribus [w] inrogaverunt iniurias, metum habeant, quia manifestum est illum non esse Dei, qui humilitatem contempnit, sed diaboli, qui superbię inventor et princeps est. Unde [x], si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus, ut nullus clericus ad iuditia laicorum pullica conveniat, nisi per iussionem episcopi sui vel abba iuxta canonum Cartaginensium capl. VIIII., ut ubi scriptum est: Qui relicto episcopo, ecclesiastico iuditio publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminali iuditio. In civili vero perdat, quod evicit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad eligendos iudices undique ecclesię patet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat, qui de universa ecclesia male senciendo quidem de seculari iuditio possit auxilium, cum privatorum Christianorum causas apostolus magis ad ęcclesiam deferri atque ibidem terminari praecipiat. Simul et hoc statutum est, ut nullus presbiter aut diaconus vel subdiaconus aut fidelis laicus, vel quicumque regulę mancipatur, suo episcopo inflatus aut scisma faciens aut contumax vel inoboediens appareat, quoniam in canonibus scriptum est: Presbiteri et diaconi propter episcopum nil agere pertempnent. Et per inoboedientiam primus homo cęcidit. Quicumque vero audent evertere huiusmodi formam quocumque modo nec proprio subbiciuntur episcopo, siquidem clerici sunt, canonum corruptionibus subiacebunt; si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Si quis episcoporum accusator, ad summos primates causam deferat accusator, qui adtentius discutiantur, si causa pietatis hoc fiat, necne. Quod si alicuius invidia aut inimicitia vel prava cupiditate aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium. Quoniam inconveniens est, ut hi, qui troni Dei vocantur et inmobiles esse debent, pravorum accusationibus [z] moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, pacienter audiatur, minusne [a], reiciantur et canonice corrigantur.
Si advocatus in causa suscepta [b] iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iuditiorum communione separetur et videat, ne iudicis et assertoris personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Ut nec clerici, necnon [c] monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor adprobatus fuerit, tantum spacii restituat, quantum praesumpsit invadere, cum fructibus duplis.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione deduxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco ammisso anathema habeatur. Nihilhominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Statutum est, ut presbiteri, sicut actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam et animarum pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neclegantur officiat.
De his criminibus, de quibus absolutus est accusatus, refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud iudicem crediderit accusandum, ut se asserat violentiam pertulisse, ad probation[em] rei eum convenit adteneri.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit cęlebrare, ipse honori suo contrarios extitit.
Sancitum est, ut sine autoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet aecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps ho facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, in qua constituantur, qui episcopos accuset [aut] condempnat. Non est itaque arguendus a plebe vel a male conversationis aut pravae vitę accusandus hominibus episcopus, sed rectores ęcclesię a Deo sunt iudicandi.
Si quis infantem ||fol. 122r|| necaverit, ut homicida teneatur.
Si quis ad faciendam rapinam adgreditur aut iter agentem in praesidiis adsederit [i] aut domum alterius nocturnus spoliator intraverit et occisus fuerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur.
Iudex criminosum distiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut innocentes testes convincantur. Si maioribus personis crimen obiectum fuerit, principis est expectanda sententia.
Si quis episcopus a quoquam impetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas inconsultis episcopis velare non debere. Simul et hoc constitutum est, ut, si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis statutum est, ut, si quis hoc facere temptaverit, tamquam transgressor canonum damnetur.
Placuit, ut, quandocumque episcopus accusator, si comprovinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctę et universalis Romane aecclesiae appellet pontificem, ut hab eo, quicquid iustum et Deo placitum fuerit, terminetur.
Ut reos timoris necessitas non constringat circa altaria manere et loca veneratione digna polluere, depositis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint [l], sciant se armatorum [m] viribus extrahendos. Et quicumque eos de portibus et de atriis, de ortulis, de balneis vel aiacenciis ęclesiarum abstrahere praesumserit, capite puniatur.
Ut nullus episcopus alterius episcopi plebe usurpet aut alium concultet episcopum vel supergradiatur aut aliquod ei incommodum in sua parrochia vel alicubi faciat.
Ut omnes, qui in fide Christi catholica suspecti sunt, in accusatione sacerdotum vel testimonio humano dubii habeantur, nec recipiantur.
Delatores dicuntur, qui aut facultates prodiderint alienas aut caput inpetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Si servus super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta [n] probaverit [o] puniatur.
Si quis episcopus a quoquam impetitur vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Sancitum est, ut publice nuptie ab his, qui nubere cupiunt, fiant, quia sepe in nuptiis clam factis gravia peccatam in sponsis aliorum, quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis adcrescunt vel adcumulentur. Ex his autem procreari solent cęci, claudi, gibbi et lippidi sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat, omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est sacerdos, in cuius parrechię nuptię fieri debent, in ecclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse sacerdos debet, si eius propinqua sit an non, aut alterius uxor vel sponsa vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerint [q], tunc per consilium et benedictionem sacerdotis et consultu aliorum bonorum hominum eam sponsare et legittime dotare debet. Scribit namque de legittimo matrimonio beatus Agustinus ita: Talis esse debet, que uxor habenda est, ut secundum legem sit casta in virginitate et dodatata legittime et a parentibus tradita sponso et a paranimfis accipienda, et ita secundum legem et evvangelium publicis nuptiis honestata in coniugio licite sumenda et omnibus diebus vite suę, nisi ex consensu et causa vacandi Deum, numquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit et vir eius voluerit, dimittenda, sed illa vivente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt. Et pęnitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores, quorum priores mariti vivant. Adulterina enim sunt ista coniugia [r]. Et hoc, ut diximus, omnino providendum est, ne eius sit propinqua, quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet [s] turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non cohibis, nec seminis eius commixtione maculaberis. Et in decretalibus papę Gregorii legitur: Si quis diaconam aut monacham aut commatrem spiritalem aut fratris uxorem aut neptam aut novercam ut nurum [t] suam aut consobrinam aut de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit ux[o]rem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Item: Si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem vel consencientes ei, anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tercio: Anathema s[it]. Et alibi in canonibus praeceptum est, ut nemo usque affinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis conubia ducat neque virginibus sine benedictione sacerdotis quis nubere praesumat. Oppido enim ista omnia cavenda sunt, ne fiant. Sed postquam ista [u] omnia probata fuerint et nil impedierint, tunc, si virgo fuerit, cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramento continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum publice, et non occulte, duc[en]da est uxor, ut boni ex eis filii Domino miserante procreantur, et non tales, sicut superius dictum est.
Ut excommunicatus a sacerdote, quamdiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel episcopos accusare non praesumat. Quod si praesumserit, non recipiatur, sed ut maiori excommunicationi [v] subiaceat aut ab ecclesia pellatur.
In civibus causis vel levioribus criminibus legibus dilatio [w] prestanda est. Homicidę, adulteri, malefici, venefici convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia [x] ępiscoporum suorum nihil agant.
Statutum est, ne oppressio virginum aut viduarum vel raptus [z] ab ullis hominibus de puellis fiat. Scriptum est namque in canonibus in concilio Calcidonensi: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta sinodus, siquidem clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi, qualiter huius mali autores damnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemathe feriuntur, et quod iuxta canonicam autoritatem ad coniugia [a] legitima raptas [b] sibi iure vindicare nullatenus possunt. De desponsatis [c] quoque puellis et postea ab aliis raptis in canonibus Anchirani concilii legitur ita: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus antea fuerant desponsatae, aetiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica pęnitentia multetur. Rapta [d] vero, si eam sponsus recipere noluerit et ipsa eiusdem crimini consentiens minime fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententię subiaceat. Quod si post hęc iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.
Nemo debet iudicari aut damnari, priusquam accusator praesens habeatur, et spacium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluenda crimina.
Ut clerici nullo fiscali aut publico subdantur offitio, sed liberi ab omni humano servitio ęcclesię deserviant.
Sancitum est de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut, si [g] deinceps ammoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.
Non sunt illi testes suscipiendis neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bonos conloquia mala.
Ut testandi licentia denegetur, qui Christiane religionis et nomi||fol. 123v||nis dignitatem neclexerint.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur.
Statutum est, ut inlicitis feminarum accessus ad altare non fiat, quia contra omnem autoritatem divinam et canicam institutionem est feminas [l] sanctis altaribus se ultro ingerere aut sacrata vasa inpudenter contingere sive indumenta sacerdotalia presbiteris ministrare aut corpus et sanguinem Domini contingere populisque porrigere, quod omni ratione et autoritate caret. Et ne ulterius fiat, omnimodis prohibitum est. Et quecumque femine deinceps hoc facere praesumserint [m], iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in concilio Calcidon. et in decretis Gelasii pape copiosissime invenitur.
Si quis criminator, non ante in iuditio decidatur, quam accusator [n] praesentetur adque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad accusationem non amittatur, quia indignum est, ut vita innocentis ullam maculetur pernitię.
Qui sepulcra violaverint, puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, ammissa [p] medietate bonorum suorum perpetua notetur infamia. Si clericus, depositus omni honore clericali perenni exilio deputetur. Si iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicumque hoc scelus accusare voluerit, licentia tribuatur.
Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.
Sanccitum est de presbiteris gradum amittentibus, ut unusquisque episcoporum tam per se quam et per ministros suos vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat eosque canonice pęnitentie subdere non leglegat, iuxta quod in concilio Cęsariensi tituli scribitur: Presbiter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulteriam perpetraverit, amplius pelli debet et ad pęnitentiam redigi. Nonnulli enim amisso gradu adeo filii Belial efficiantur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter incuriam et neglegentiam rectorum, legibus constringantur.
Nulli egresso ad publicum disceptandi de relione vel trantandi vel consilii aliquid deferendidi vel maiores natu accusandi patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra hęc veniendum crediderit vel insistere motu pestiferę persuasioni [r] tentaverit, conpetenti pęna et digno supplitio coherceatur.
Qui falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens alligavit, falsi pęna non teneatur. In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest. Ut pregnantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non ||fol. 124r|| non communicare et infames semper existere.
Statutum est, ut nullus presbiter fidelibus sanctę Dei aecclesię de alterius presbiteri parrochia persuadeat, ut ad suam ęcclesiam relicta propria ecclesia conveniant et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua aecclesia et populo sit contentus et, quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat iuxta illut evangelii: Quecumque vultis, ut faciant vobis homines, hęc eadem facite illis. Quisquis autem contra hęc constituta venerit aut hęc infrangere temptaverit, tamquam contemptor gradus sui periculo subiacebit.
De viris Deo dicatis vel aecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur laicis, quamvis religiosis, umquam adtributa facultas.
His, qui in blasphemiam alterius cantica composuerit, vel qui cantaverit ea, extra ordinem vindicetur. Nam lex exiliari iubet eos, qui libellos famosos exquogitant aut proponunt. Notatus infamia quicumque, dum appellat iudicem, convitium dixerit. Non tantum his, qui maledictum aut convitium dixerit, famosos efficitur, sed et his, cuius consilio factum esse patuerit.
Ut sacerdos vel levita, qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Statutum est et in sanctis canonibus prohibitum, ut nullus presbiter pęnitentem publice inconsulto episcopo reconciliare praesumat, nisi morte forte pereclitantem, sed omnes publice [t] penitentes quinta feria ante pascha, que est cęna Domini, ad civitatem in cinere et cilitio [u] in praesentiam episcopi prostrato vultu conveniant et ibi ab episcopo canonicę et ordinabiliter, sicut in sacramentorio et in Romano ordine continetur, reconcilientur adque diiudicentur consolenterque et praedicentur, quid deinceps agere quidve vitare debeant, instruantur, adque insuper divinis precibus per manus inpositionem episcopo sanentur. Nullo namque tempore presbitero in publica missa pęnitentem reconciliare sine licentia episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione multetur.
Si quis clericus vel laicus exprobrator vel calumniator [v] suo episcopo extiterit, ut homicida habeatur.
Convinci nemo potest in iuditio sine testibus aut scriptura [w]. Sententia absentes parte alia a iudice data nullam optinet firmitatem. Causa inter presente iudicata post decennium revolvi non potest ||fol. 124v|| nec inter absentes post vinucennium [x]. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator si quis extiterit fidelis et per dilectionem eius aliquis fuerit perscriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem.
Sancitum est atque omnibus modis prohibitum, ut, si quis presbiter praeventus fuerit alicui clerico aut laico munera dare aut dedisse aut aliqua pecunia tribuere, ut alterius presbiteri aecclesiam subripiat, pro ac cupiditate seu rapina turpis lucri gratia deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia episcopo placuerit longo tempore eum pęnitendo, quę gessit [y], in carceris erumna recludere et usque ad satisfactionem ibi detinere, liceat. Et postea, si se correxerit et talia deinceps minime se facere promiserit, humanus erga eum agere poterit, si voluerit et ipse dignus inventus fuerit.
Sinodali decreto sanccitum est, ne laico vel seculares de viris Deo dicatis aecclesieque facultatibus aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra hęc venire praesumpserit [z], anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit [b] et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Sanccitum est, ut presbiter vel diaconus sive quilibet clericus regule subiectus inconsulto ep[iscopo] ad iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sanccitum est, ut sine epistola episcopi sui non liceat clericum vel monachum proficissi. Et alibi [c] in canonibus legitur ita: Presbiter aut diaconus vel clericus sine antisti sui epistolis ambulans, communionem ei nullus inpendat. Simulque statutum est, ut, si quis secularium per calumniam aecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesię liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit, coherceatur.
Omnes episcopi in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est, ut sicut sacerdotes vel clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis laici non repiunt, ita ipsi sacerdotum vel clericorum accusationibus seu aecclesiasticis negotiis, nisi sponte, non recipiantur, quoniam inconveniens est, ut hi, qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit et perpetrare non potuerit, ut homicida punietur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Statutum est, ut nullus presbiter vel diaconus eorum decimas vel aliquid de rebus ęcclesię sine consilio proprii episcopi reverentur vendere praesumat, quia in canonibus decretum est ita: Placuit, ut presbiteri vel diaconi non vendant rem ęcclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis. Et ne deinceps fiat, cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis inpudenter factum audivimus, eo quod quibusdam sacerdotes, antequam messes mature vel collecte essent, eorum eorum decimas vendere causa ebrietatis temptaverunt, quod ne deinceps fiat, pariter omnes inhibemus, sed ut prius cum gratiarum actione a sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione aecclesiarum vel pro redemptione captivorum eas vendere, cum consilio proprii episcopi et aliorum bonorum sacerdotum hoc faciant, ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium, et unde pauperes recreari debent vel ęcclesię restaurari seu clerici vivere sive episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, presbiteri vel diaconi aut quilibet fidelium in suis nimis potationibus vel commessationibus seu carnalibus desideriis, que multis modis aguntur, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent et sciant se non suarum, sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare et utiliter dispensare Domini sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica [d] invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iuditio pęnitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur. Sed si quis anathematis pęnam parvi duxerit, aut in insulam religetur aut exilio deputetur, ne possit ecclesiam Dei eiusque famulos perturbare [e].
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici, in quacumque seditione arma volentes praesumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium pęnitentię contradantur.
Sanccitum est, ut a presbiteris vel diaconibus seu a reliquis clericis omni modo vitetur aebrietas, que omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta ||fol. 125v|| dierum spatio a communione statuimus submovendum aut [g] corporali subdendum supplitio.
Caveant iudices ecclesie, ne absente [h] eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, immo et causam in sinodo pro facto dabt.
Si quis alium crediderit accusandum, apud provintię illius iudicem negotium suum proponat. Omnem iacturam litis incurrat, qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere [k], quantum res ipsa, de qua agitur, valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis aderent, exilio deputentur.
Occurrere certe [l] miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex relevationę [m] alienę vindictę a se Dei removeri vindictam. Libat enim Domino prospera [n], qui ab afflictis pellit adversa.
Vaticinatores [o], qui se futura scire dicunt, cesi de civitate iactentur.
Placuit defenire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sedet tempore, quo omnes conprovinciales elegerint pontifices, ad sinodum faciendam devotis studiis conferantur.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet eumque calumniare vel iniuriare praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum est, ut presbiteri benedictionem in ęcclesia super plebe fundere aut altare consecrare aut reconciliare aut submovere vel collocare ullo modo non praesumant [q]. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliare, presbiteri non pertemtent. Quod si aliter fecerint, gradus sui periculo subiacebunt.
Propter absentes legem volumus iterare, ut, quicquid fuerit eis a qualibet personam ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum iudicem interpellaverint, sive dilatione reddatur, ut res, quas discedans dominus in sua proprietate dimisit, integra ab actoribus domini, quocumque sedeat, vindicetur. Quecumque autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Quę ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur nec ad priventur trahantur commodum, que ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis, qua statuta erunt patres, nemo damnet alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Statutum est, ut, si quis presbiter vel diaconus aut quilibet clericus aecclesię deputatus, si intra civitatem fuerit aut in colibet loco, in quo aecclesia est, et cotidianum sallendi sacrifitium matutinis vel vespertinis oris ad ęcclesiam non convenerit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Quicumque necessitate captivitatis ducti sunt et non sua voluntate, sed hostili depraedatione ad aversarios transierunt, quęcumque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per principem cuicumque datum est, sine ullius contradictione persone tempore, quo redierint, vindicent ac praesumant, si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint.
Contra caput, ętiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
Statutum est, ut omnes presbiteri parrochię ad civitatem per turmas et per ebdomadas ab episcopo sibi constitutas conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parrechiis presbiterorum remaneat, ne populi et ecclesię Dei absque offitio sint, et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores ad parrochias demum et sapientiores adque populi utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus sive de baptismatis sacramento atque missarum solemniis et precibus et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distincte [t] hac singillatim inbuantur. Et omnia, que illi per parrechias docere, praedicare ac facere debent, eos episcopus et sui bene docti ministri veraciter et discrete doceant, ut, quid facere vel quid vitare debent, sciant, quatenus eorum vitam bene et condigne atque inreprehensibiliter ducant et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant et eorum ministeria sapienter [u] et racionabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed Dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iuditio de evidenti [v] violentie crimine reus capite puniatur.
Nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iuditia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis praeiuditium definire, priusquam universa, que gesta sunt, veraciter audiamus.
Sanccitum est, ut, quisquis clericus relicto offitio suo propter districtionem ad saecularem quemlibet confugerit et his, ad quem recurrit, solatium ei defensionis inpenderit, cum eodem de ęcclesiae communione pellatur. Simulque sanccitum est, ut, quisquis clericus furtum ęcclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est, ut clerici, qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi que religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Servi, si inscio [y] domino confessi vel convicti fuerint violentiam commississe, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentię crimen admiserint, domini, qui inlicita preceperunt, notantur infamia et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem, qui talibus iussionibus dominorum paruerunt, in metallo detrudantur. Caeterum non liceat iudicibus discussionem violentię differre vel dimittere vel donare. Si autem probaverint violentiam et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituri. Viles autem personę, quę frequenter admisisse violentiam comprobantur, constituta legibus poena suprascripta [z] omnimodis feriantur.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio, ut semper sit salva dilectio.
Statutum est, ut contumaces clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint [a], peregrina eis communio tribuatur, ita ut, cum eos paenitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Quotiens quilibet accusator aliquit de adversario suo eo absente suggesserit, ei ante discussionem utriusque partis poenitus non credatur.
Precipimus, ul nullo vel falso insimulatus crimine extrahatur sacerdos.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exibeat, ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium iudicem amotis dilationibus possit audiri.
Sicut non vult aliquis honoris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus inponere.
Sanccitum est, ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilientur, ad altare Domini accedere audeat vel gratiam communionis sancte percipere, sed geminato tempore per pęnitentiam compensabunt, quo discordie servierunt. Quod si unus eorum alio contemnente ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in ecclesiam recipiatur, ex quo ad concordiam festinasse convinciatur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis [d] et abbe veste.
Iubemus, ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis, ut in illo paciamini pia canonum decreta violari. Praecipimus ętiam, ne nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolice sedis decreta temerare.
Sanccitum est, ut illi sacerdotes, qui de ęcclesiis ad ecclesias migrant vel migraverunt et suos titulos absque licentia et consensu episcopi dimittunt vel dimiserunt, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad eas redierint ęcclesias, in quibus primo sunt constituti. Quod si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdocii dignitate, qui suam deseruit ęcclesiam, quamdiu successor eius quiescat in Domino.
Iniuriarum actiones non, nisi praesentes accusare possunt. Crimen enim, quod vindicte aut calumnie iuditium expectat, per alios intendi non potest.
Omnis, qui non contendit, protegit amititiam. Nam et apostolus ad Corintios scribit: Cum sint inter vos ęmulationes et contentiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem ęstimantes [e] semetipsos, non sua singuli [f] respicientes, sed aliorum.
Statutum est, ut facultates ęcclesię, necnon et decimas, que ab aliquibus possidentur sacerdotibus, iure sibi vindicent, quod tricenalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare, quod legum tempus exclusit. Simulque sanccitum est, ut raptores viduarum vel virginum ab ęcclesię communione [g] pellantur. ||fol. 127v|| Et ut femine sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his, quę virorum sunt officiis deputata, praesumant.
Quicumque iudex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris [h] species audire noluerit et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus in carcerem deputetur.
Valde iniquum est, ut imperiti magistris, novi antiquis vel rupes praeferantur emeritis.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori viciatam causam appellationes remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur nec a militibus faciant custodire, sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Volumus atque praecipimus, ut omnes a falso testimonio se abstineant scientes et hoc gravissimum scelus esse et ab ipso Domino in monte Synai prohibitum dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Testis falsus non erit inpunitus. Sciat [i] etiam se, quisquis hoc perpetraverit, aut tali pęnitentia purgandum, sicut de periurio, aut tali dampnatione et excommunicatione feriendum, sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est, ut aliquis homo, qui Christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti et auri aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut sępe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem in tam grande scelus corruat [k], ut [l] aut septem annis in arta erumna sit aut ab ęcclesia sit repulsus dicente Domino: Quid prodest homini, si lucretur universum mundum, anime vero suę detrimentum faciat?
Pęnam, quam reus passurus erat, accusator excipiat, si convincere eam non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere quam illę, qui iniurię sustinuit nequitiam.
Statutum est, ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is, qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui episcopum suum noluerit audire et excommunicatus fuerit et rennuerit, per omnem condempnationem episcoporum apud Deum sustineat, et insuper palatio nostro sit omnino extraneus, et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut, quicumque ausu temerario alium sine causa occiderit, vite periculo feriatur et pretio nullo se redimere [m] umquam valeat. Et si convenerit, ut ad conpositionem quisque descendit, nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum vvirgildum omnino conponat.
De furibus et malefactoribus hoc decrevimus observari, ||fol. 128r|| ut, si quinque aut septem bone fidei homines absque inimicitia praeposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si iudex conprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, ut ceteri disciplinam omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam sotiat coniugium. Quod si contigerit, ab episcopo loci illius separentur et puplicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant pęnitentiam. Qui autem hoc agere noluerint, ab omnibus ut anathema habeatur.
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum [n] iuditium dampnet, nullum suspitionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet, et sic iudicet. Non enim, qui accusator, sed qui convincitur, reus est. Pessimum namque et periculosum est quemquam de suspitione iudicare. In ambiguis Dei iudicio semper reservetur sententia. Quod certe agnoscunt, suo, quod nesciunt, divino reservent iuditio. Quoniam non potest humano condempnari examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui latentia producit in lucem et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt, nisi qui certis [o] indiciis conprobantur, nisi qui manifesto iudicio convincuntur, nisi que iuditiario ordine publicantur.
Omnibus sanctę Dei aecclesię fidelibus et nostris notum esse volumus, quia non parva questio de corepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis vel ter venerat, sed sępissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim quęstio non solum inter cleros, sed etiam inter laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo presbiteri, diaconi et subdiaconi a regularibus episcopis ordinati non eos esse presbiteros vel diaconos aut subdiaconos, qui a chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere offitium, nisi forent canonice ordinatis episcopis consumati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem affirmabant a chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus inpositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et laici dicebant, quod talium ministrorum vel sacerdotum, id est, qui a chorepiscopis erant quasi ordinati, offitia audire nollent nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus inpositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam beneditionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam sedem consulere iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causę in medio fuerint devolute, ad sedem apostolicam, ut sancta sinodus statuit et beata consuetudo exiit, incunctanter referatur. ||fol. 128v|| Quapropter Arnonem archiepiscopum ad Leonem apostolicum misimus, ut inter cetera, quę ferebat, ętiam eum et hoc interrogare, ut, quicquid super his definiendum esset, apostolica autoritate a nostris episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis eo scriptis ab eo renuntians hęc non esse necesse iterare vel definire, quia sepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis episcopis atque sinodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque damnatos, et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore presbiterum vel diaconum aut subdiaconum ab eis ordinatum nec aecclesiam ab eis dedicatam nec virginem consecratam, ne quenquam confirmatum neque quicquam, quod de episcopali ministerio praesummere, esse peractum, sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumtum, omnia a conice ordinatis episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare, quia, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Predictos autem corepiscopos omnes praecepit damnare et in exilio retrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a Deo commissi, episcopi cum eodem Arnone permittente praefato apostolico mitius tractantes iamdictos villanos episcopos inter presbiteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent nec ipsi deinceps a quoquam fierent, qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa sinodo, quam Reginisburc pro eadem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato praetexto habuimus, nihil ex praedictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab episcopaliter praesumtum est [p], a canonice [q] ordinatis episcopis peragi [r] debere [s] nec ullum usquam de episcopali ministerio a corepiscopis aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod aliquis horum accipere potuisset, quoniam, quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titolati erant nec canonice ad tribus episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum, quod praefixi agere putaverunt, quia, quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo namque nulla causa permittit, ut videatur iteratum, quod de causis memoratis a canonicę ordinatis episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et, cum sępe questio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum, quod non docet fuisse collatum. Scimus enim, sicut et antiquis patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi episcopi benedictio auferre omne vicium, quod a vitioso fuerat iniectum.
Placuit, ut episcopi rerum ecclesiarum in omnibus iuxta sanctorum canonum sanctiones plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel accipere absque proprii episcopi audeat iussione. Nullus eas invadere vel vastare aut quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus aeclesias earumque res nihil aliud intellegimus quam contra illum ęterni imperii Deum eiusque maiestatis homines movere cer||fol. 129r||tamen [t], cum ille ędes illi dię noctuque famulentur et illi sint consecratę. Videant ergo vastantes easque invadentes, praenuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus nec facere volentibus consentire, ne nos ipsos, quod absit, perdamus aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus, ut, si quis ex iure aeclesiastico actenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios episcopos veniat et ab eis et a praepositis ęcclesiarum, unde esse videntur, quocumque modo iuste potuerit, ea inpetrare satagat et nihil ex eis aliter ambigat aut concupiscat vel accipiat, ne cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, eos favillosius [u] exurat. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis decretum habetor ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit. Scimus enim anathematos homines et in praesenti secula infames esse ac perditos et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque ęcclesiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno Dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans nostra se sciat per omnia carere societate, quia non solum, qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum quem eternum perdere. Plus vero me credo posse Deum per suorum sanctorum merita adiuvare quam omnem militiam sęcularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his, quibus fruimur, bonis universum mundum lucrare potuissemus, nostram vestrasque animas perdere noluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque evangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrare, si anima sua detrimentum paciatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam ęternam.
Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizandos vero oportet fidei symbolum discere et quinta feria septimane maioris episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in gritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum crisma cęleste percipere et regni Christi participes fieri.
Ut per sollemnissimos paschales dies sacramentum caticuminis non detur, nec eis, qui a liminibus ęcclesię sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt pęnitentiam, sed tantum be||fol. 129v||nedictum [v] sol a sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia fideles per illos dies sacramenta non mutant, nec caticuminos vel publice pęnitentes oportet mutare.
Placuit, ut, quotiens secundum statuta patrum sinodus congregata fuerit, nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quę ad emendationem vitę et ad severitatem regulę animequę remedia pertinent, finiantur.
Qui reiculam ecclesię petunt a regibus et horrende [w] cupiditatis inpulsu ęgentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, quae obtinent, et a communione ecclesię, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parrochias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canononum temerator [x] invadat et vesane cupiditatis facibus inflammatus, suis quemadmodum non contentus rapiat aliena.
Si quis cuiuscumque munuscula ecclesiae sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit adque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus Deo conlaudata [y] reddiderit, ab eclesiae catholice communione pellatur.
Ut nullus episcopus prioribus suis se audeat anteponere.
Clericis sine commendaticiis episcopi sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco, ad quem sine epistolis episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In monachis quoque par forma servetur: Quos si verborum increpatio non emendaverit, ętiam verberibus statuimus coherceri.
Ante omnia clericis vitetur ebrietas, que omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Ne quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iuditium, qui captus vino a sensu probatur alienus, et proclivius ad iuditium mens labefacta ducatur, ac plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque, quemcumque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut XL. dierum spatio a communione statuimus submovendum aut [z] corporali subdendum esse supplitio.
Si quis per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et convictus fuerit, ecclesię liminibus et catholicorum communione, nisi digne pęnituerit, arceatur.
Et ut monasteriis puellarum homines non, nisi probate vite et etatis provecte ad quascumque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero missas clerici, qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec clericus nec monacus iuvenis ullum puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc aut paterna aut germana necessitudo probetur admittere [a].
||fol. 130r||Si quis clericorum circa se aut discriccionem aut retractionem episcopi sui putat iniustam, iuxta antiqua constitutionis recurrat ad sinodum.
Si quis clericorum, ut in multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebelli autoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint et ut sacramenta inter se data aut cartolam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus hęc praesumtio praevelletur, sed res detecta, cum in sinodum [c] ventum fuerit, in praesumtoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur. Quia sicut caritas ex praeceptis dominicis corde, non cartule [d] conscriptione est vel coniuratione exhibendum, ita, quod supra sacras admittitur scripturas, autoritate et districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res eclesiae debitas vel proprias sacerdotis horrende cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit aut a potestate ex conpetitione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ęcclesiastico non statim ecclesię vel sacerdoti reformaverit aut, ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu a communione ecclesiastica suspendatur, quamdiu restitutis rebus tam ecclesiam quam sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam his, qui oblationes defunctorum ecclesiis vel sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint vel retinere praesumserint, districtionis [e] ecclesiastice iusta priores canones forma servetur. Cui etiam sentencię subiacebit, quisquis sibi quolibet ordine, quod pro devotione sua ecclesiis dedit, revocare praesumserit. Abbatibus, presbiteris ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione episcopi sui liceat. Quod si praesumserint [f], degradentur communione concessa, et quod temere praesumtum aut alienatum est, ordinatione episcopi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel veiculis [g] itinera non debere neque ullam rem ad victum reparare vel ea, quae ad nitorem domus vel hominis pertinent, nullatenus exercere. Quę res ad Iudaicam superstitionem magnis quam ad Cristianam observantiam pertinere probatur. Quapropter id statuimus, ut die dominico, quod ante fieri licuit, liceat. A rurali tamen opere, id est, aratro vel vinea vel sectione, messis excussione, exarto vel sepę censuimus abstinendum, quo facilius ad ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut que interdicta sunt, exercere praesumserit, qualiter hęc emendare debeat, non in laicorum districtione, sed in sacerdotis castigatione consistat.
De missis nullus laicorum ante discedat, quam dominica dicatur oratio. Et si episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque ante missam expletam quis egredi praesumat.
Sacrifitia matutina missarum sive vespertina ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in sacerdotis potestate consistat, quali eum districtione debeat castigare.
Ut laici secus al||fol. 130v||tare [i], quo sancta misteria cęlebrantur, inter clericos tam ad vigilias quam ad missas stare non praesumant. Sed pars illa, que a cancellis versa altare dividitur, chorus tantum psallentium pateat clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur et, dum sol ipse eadem die tenebris palleatus lumine subduxerit ipsaque elementa turbata mestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tanti diei polluunt epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis eclesia propter passionem Domini in merore et abstinentia peragit, quicumque in eo ieiunium propter parvulos, senes et languidos ante peractas indulgentie preces persolverit [k], a pascali gaudio depellatur [l] nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat, qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
Omnibus nubis tam praesentibus, quam et futuris scire cupimus, quia ideo consultu sedis apostolice et omnium nostrorum episcoporum ac reliquorum sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum sacerdotum tanta tractavimus eamque cum testibus, sicut in anteriori capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam [m] cum VVormatia generale conventum abuissemus, adlata est nobis Hariulfo Mogontiacensi metropolitano epistola beati Gregorii papę, in qua inter cetera continebantur hęc: De presbitero vero vel quolibet sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes, qui crimini inlato adprobent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentię suę puritate, cui nuda et aperta sunt omnia, sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iuditio episcoporum iuxta canonicam sanctionem definiendam relinquimus, ut hęc, quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum sęculum iustam reprehensionem nec penes Deum, quod absit, damnationem, sed ęternę beatitudinis ipso auxiliante, qui omnia infucata prestat, praemia consequantur.
Omnes monemus, ut lites vel contentiones non recte iudicatas [n] ad patientię [o] culmem perducere studeant, sicut Dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate, filii hominum. Et: In quocumque iuditio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excecant oculos sapientium et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docet praecepta Domini: Quod tibi non vis fieri, alteri non facias. Ve vobis, iudices et principes, qui ab impio accipitis munera et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini, quod dicit: Reddidit Deus unicuique secundum opera sua vel secundum iuditia sua.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi, ut iurent se nihil falsi esse dicturos. Hoc etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splen||fol. 131r||dida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrę lege prohibemus in iuditiis episcopos accusare, ne, dum adfatura ipsorum benefitio inpunitas ęstimatur, libera sit ad arguandos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querellarum, quod quispiam defert, apud alios potissimum episcopos convenit explorari, ut opportunitat, que commodat cunctorum questionibus audientia commodetur.
Privilegia, que olim reverentia religionis obtinuit mutilari [r] sub pęnę etiam interminatione prohibemus, ita ut hi quoque, qui ęcclesię optemperant, his, quibus ecclesia, benefitiis perfruantur.
Si quis Iudeorum Cristianum servum vel cuiuslibet alterius secte emerit et circumciderit, a Iudeis ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Ea, quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas vel parontum nostrorum autoritas religiosa constituit vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur, si quando res quelibet aut causa, quę perierat, in priorem statum reparatur vel id, quod alicui sublatum est, reformatur, ita ut eorum causę vel res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius conpulsi sunt aut fraude vel errore decepti sunt aut per captivitatem vel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur aut, si qui pro necessitate longeque peregrinationis absentant [v], vel restauranda ea, quę in damnis minorum gesta [w] esse probantur.
Quotiens de revocanda re vel causa integri restitutionis [y] benefitium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa, que sublata est, recipiatur. Et cum in persona accio ceperit intendi, is, qui rem indebite abstulisse convincitur, id, quod sublatum est, intra annum in quadruplum [z] reformetur, post annum vero in duplum reddendum est.
Ecclesiarum servos et episcoporum vel omnium clericorum a iudicibus vel autoribus publicis in diversis angariis fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne concilium a piętate gloriosissimi Domini nostri poposcitur, ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum offitiorum in eorum usibus vel ecclesię laborent. Si quis vero iudicum aut actorum [a] clericum [b] aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac pritiatis negotiis occupare [c] voluerit, a communione ecclesiastica, cui inpedimentum facit, efficiatur extraneus.
De his criminibus, de quibus quis absolutus est, ab eo, qui accusavit refricari [d] accusatio non potest.
Multi contra canonum constituta ecclesias, quas edificaverint, postulant consecrari ita, ut dotem, quam eidem ecclesię contulerint, non censeant ad episcopi ordinationem pertinere. ||fol. 131v|| Quod factum est, et in praetorito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Oportet enim, ut sint [e] episcopi semper prespectores secundum regis ammonitionem, qualiter iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant aut insolentias eorum auditibus principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab eclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in eclesia, nisi peccare desierit. Et si desinens egerit aptam pęnitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem, quam in ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christiane mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, ętiam hęc, que eam receperit, abeatur absens [f]. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit [g], non admittatur ad pęnitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere ceperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et clericus, si abstinet, a clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivare [h] fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui eius sunt episcopi, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinet, sive laico [i] quolibet [k], sive clero.
Hoc ętiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconali ministerio [l] vel presbiterali [m] offitio constitutus, si episcopi, a quo ordinatus [n] est, praeceptis non obędierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et [o] communione et honore privetur.
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statute promissionis est retinendus.
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicumque tradiderit et, dum ab eo vendenda profertur [p], quacumque occasione perierit, ei perit, qui eam dederat distrahenda. Ceterum, si rem acceptam non rogante domino, sed promittente eo, qui accepit, dum vellet venundare, perdiderit, sibi rei perdite ingerit detrimentum.
Creditor, si sine conditione pignus sibi depositum tenens ter debitorem convenerit, ut soluto debito pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres ammonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo [r] participent.
Qui iubente [s] sacerdote pro quacumque culpa ab ecclesia exire contempserint, pro noxa contumacię tardius recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coherceantur.
Si quis debeat alicui solidos decem et ille, qui debet [t], de quacumque racione debeantur illi a creditore suo solidi quinque ||fol. 132r|| et veniat creditor totos decem [u] solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi, quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdat, qui noluit debitum conpensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis speciebus.
Qui filiofamilias contra interdicta legum instio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
Hi vero sęculares, qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt et nullas causas discidii probabiliter [v] proponentes propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut inlicita aut aliena praesumant, si, antequam apud episcopum conprovinciales discidii causas dixerint, et priusquam uxores iuditio damnentur, abiecerint, a communione ecclesię et sancti populi cętu pro eo, quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui ecclesię fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
Accusationes et accusatores atque earum negotia, quę sęculares non adsciscunt leges, divina ac sinodica funditus a clericis repellere autoritate censemus, quia indignum est superioribus pati ab inferioribus, quę inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus episcopus alienum parrochianum praesummit retinere aut ordinare vel iudicare absque proprii episcopi voluntate, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et de [z] iudicio. Quoniam censemus nullum [a] alterius iudicis, nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuerit [b], nec iudicare ullatenus poterit.
Peregrina iuditia generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a se electos debet habere iudices.
Penitentes tempore, quo pęnitentiam pętunt, inpositionem manus et cilitium a sacerdote consecrantur. Et si aut comas [c] non deposuerint aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne pęnituerint, non recipiantur. Iuvenibus ętiam pęnitentia non facile committenda est propter etatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communiomen [d] fortasse contemserint aut ecclesiam frequentare vel offitium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita ut [e], cum eos pęnitentia correxerit [f], rescripti [g] in matricula gradum suum dignitatemque recipiant.
Si quis sacculum vel argentum signatum deposuerit et is, pęnes quem depositum fuit, illud invito illo contrectaverit, et depositi et furti actio ei in eum competit.
Si quis creditor debitore in solutionem tardanto rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit, quam quam debebatur, quod plus acceptum est, restituatur debitori.
Nullus episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur, sed vocato eo canonicę in loco omnibus congruo tempore sinodali ab omnibus conprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quia, si hoc minoribus tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices [k] suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanę sedis pontificem iudicetur.
Placuit, ut, si episcopus accusatus appellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerit.
Si in alicuius presbiteri parrochię infideles aut faculas accenderint aut arbores aut fontes aut saxa venerantur, si hoc eruere neglexerit, sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus aut ordinatur [l] rei ipsius, si amonitus hoc emendare noluerit, communione privetur.
Pęnitens, que defuncto viro alio nubere praesumpserit vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convixerit, cum eodem ab ecclesię liminibus arceatur. Hęc etiam et de viro in penitentia posito placuit observari [m].
Si quis cuilibet mandet, ut ram suam decem solidos vendat, et ille eam octo vendiderit, pretium, quod ei mandatum est, quicquit minus ab emptore percepit, mandatori complere compellatur. Venditio tamen rescindi non potest.
Servus bona fide conparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea, quę per fugam abstulit, reddere cogetur.
Sunt nonnulli, qui indiscussos potestate tyrannica, non canonica autoritate, damnant et, sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque permotti [p] humiliant et levi opinionis aura condempnant, quorum crimina non adprobant [q]. Ideoque communi decreto censemus, ut, quandocumque aliquis episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provincię episcopis causa eius audiatur, ut non occulte iudicetur vel damnetur, quia ab aliis iudicari prius non potest, nisi ab his, quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit [r].
||fol. 133r||Si clericus vel laicus habuerit causa adversus episcopum proprium vel adversus alterum aut episcopus adversus quemquam, apud sinodum provintię iudicetur. Quod si adversus eiusdem provincię metropolitanum episcopus vel clericus habuerit querelam, petet primatem dioceseos et apud ipsum iudicetur aut apud sedem apostolicam.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam potius intercidi quam audiri oportet.
Placuit, ut accusato, si iudices suspectos [t] habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus inplicantur, nisi se prius probaverint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet [u] rei adversus quęcumque professio.
Si pervasor finium fuerit adprobatus, eo quod, priusquam aliquit [w] iudicio terminetur, id, quod alter tenuerat, invasisse, non solum illud, quod male praesumpserit, amittat, sed, ut non unusquis [x] rem alienam occupat, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spacii restituat, quantum praesumpserit invadere.
Omnibus, qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquit derelictum acceperit et vindicaverit et voluerit [z] contra voluntatem defuncti agere, licentiam pęnitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum nec dividendi contra bonos mores concessa licentia est, sed praecipiente patre divisionem ab eo factam durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquit fuerit consecutus et eum postmodum leserit, probatas in iuditio lesionis causas et donationem, pater si voluerit, in integrum revocetur.
Donatio in filio a patre facta, si lesum se pater esse probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus sumopere cavendum sit, ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Marię, quę pro eo, quod Moysi famulo Domini propter Ęthiopissam detraxit, inmunditia leprae multata sit. Et illud psalmiste: Nolite tangere Christos meos, et in profetis meis nolite ||fol. 133v|| [f] malignari.
Clericus vel la[icus], si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus audiatur.
Appellantem non debet afflictio ulla aut carceris aut detentionis [g] iniuriare custodia. Et liceat appellatori viciatam causam [h] appellationis remedio sublevare.
Si quis contempto fideiussore debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel ęres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubine.
Illud ętiam unanimi consensu convenit observari, ut, si quis monachorum aut monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem se de congregationis ipsa subtraxerint et ab episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii sui praedire distulerint, sint [l] usque ad exitum vitę a communione suspensi nec prius ad eucharistię gratiam admittantur. quam ad ovile suum, de quo se vacationis insolentia visi sunt subtraxisse, cum humilima supplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis, quę sibi in habitu religionis in domos propriis tam a parentibus quam per se vestem mutaverint et se postea contra instituta patrum vel praecepta canonum coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque, quod inlicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestrate.
Quod personę solent in iudiciis esse? Quatuor, causę acussator [m], testes, iudex. Quo quisque utitur offitio? Iudex equitate, testes veritate, accusator intentione [n] ad amplificandam causam, defensor extenuatione ad minuendam causam. Sępe enim fit causa ratiotinationis aut metu aut gloria aut pęcunia, id est, aut commodi aliquid appetendi vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum, qui furtum fecerit, sed ętiam is, cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur.
Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem, qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati, avunculi vero et avunculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et inpressione alicuius terroris apud acta praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui ędes aliquas villasve expiaverint, effregerint, expugnaverint, siquidem id turba cum telis [s] coacta fecerint, capite puniantur. Celorum autem appellatione omnia, ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.
Receptores adgressorum itemque latronum eadem poena afficiuntur, qua ipsi latrones. Sublatis enim susceptoribus, crassancium cupido cunquiescit.
Si aliquis malitię studio incendium miserit, de hoc crimine convictus pęnis gravissime iubetur interfici. Quod si per neggentiam factum incendium conprobatur, damnum, quod cuicumque inlatum fuerit, res, quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur.
Constitutiones contra canones [u] et decreta praesulum Romanorum seu reliquorum pontificum vel bonos mores nullius sunt momenti.
In clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut ne quemquam eorum sententia non a suo iudice dicta constringat.
Omnis, qui falsa aliis intulerit, puniatur et pro falsitate ferat infamiam.
Ut comprovincialis sinodus retractetur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit.
Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos vel alios iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam et ab eo aut iniustam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, dic ecclesię, id est, accusa eum publice tunc, et non prius. Et reliqua.
Nulli infami atque sacrilego de quocumque negotio liceat quandoque adversus religiosum Christianum quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere nec de quacumque reactione vel inscrptione Christianum quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere nec de quacumque reactione vel inscriptione Christianum inpetere.
Nullę causę a iudicibus ecclesiasticis audiantur, quę legibus non continentur [w], vel quę prohibite esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri ęstimatę iniu||fol. 134v||rię damna subire compellitur, quamvis civiliter videatur addicitus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Si ex rebus, quas violenter aliquis occupavit, quęlibet sub quacumque occasione perierint aut arserint [x] vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illi[us], qui occupavit id, quod perit, factum non videatur, tamen ab ipso, quecumque perierint, reddenda sunt, qui re iuris alieni [y] violenter visus est occupasse.
In hoc titulo Greca verba posita sunt, id est, peri ton alegeus alle non ece alogio me non con, quod nos Latine possumus dicere: De his, qui inrationabiliter versati sunt sive versatur. In qua sententia sensus triplex est, id est, de his, qui cum peccoribus coitu mixti sunt aut in ore peccorum cum consanguineis usque adfinitatis lineam incestum commiserunt aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum ęgerit, aut capite puniatur aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyranni concilii sententiam, quę in cap. XV. et XVI. [z] continetur, penitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per [a] procuratores, sed per ipsos est agendum.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et voluntate omnium conprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et, quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquic de provincialium quoepiscoporum causis suorumque ecclesiarum et clericorum atque sęcularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non venit ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificet Trinitas in secula.
Notum sit omnibus, quia, quod in [b] laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedampnari.
Delator[i] [c] aut lingua [d] capuletur aut convicta caput amputetur. Delatores autem sunt, qui invidia produnt alios.
Qui in alterius fa[mam] [e] in publico scripturam aut verba contumeliosa confixerit ||fol. 135r|| et repertus [f] scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius et alteri postea, non querendus est in his donationibus, qui primus, qui posterior sit, sed qui rem tradente donatore possiderit, is eam, cui est tradita, possidebit. Nec interest, utrum in parentes an in extraneos [g] talis sit facta donatio.
Servi in caput domini neque a praeside nequae a procuratore, neque tam in pecuniariis [h] quam in capitalibus causis, interrogari possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut, si fortasse resipiscens post iracundiam iterare hac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribant [k] se probaturum. Revera, ut sibi [l] causa agatur, ubi crimen admittitur, ut, qui non probaverit, quod obiecit, pęnam [m], quam intulerit, ipse paciatur.
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.
Pulsatus ante suum iudicem causam dicat. Et non ante suum iudicem pulsatus, si voluerit, taceat. Et ut pulsato, quociens appellaverit, inducię dentur.
Hi, qui inventi fuerint libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.
Homicide, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concucurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute principis vel summa rei publicę mathematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo, qui responderit, capite puniatur.
Auctores seditionis et tumultus vel concitatores populi pro qualitate dignitatis aut in crucem tolluntur aut bestiis obiciuntur aut in insulam deportantur.
Maius periculum est iudicandis quam eius, qui iudicatur. Unde unicuique providendum est, ne aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusationes adversus ||fol. 135v|| doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condempnari examine, quem Deus suo reservavit iuditio.
Sit odit Deus eos, qui adversus patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt presbiteri pariterque ammonendi, quatinus noverint decimas et oblationes, quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia et non quasi suis, sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divine maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his, quibus praemissum est administraverint, condempnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituant, scilicet, ut quattuor partes ex omnibus fiant, una ad fabricam ecclesię revelandam, altera pauperibus distribuenda, tertia presbitero cum suis clericis habenda, quarta episcopo reservanda. Et quicquit exinde pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inbibendum et modis omnibus tenendum est, ut nullus sacerdos eas personas feminarum, sicut in canonibus insertum continetur, de quibus suspitio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed neque illas, quas antiqui canones concedunt, quia instigante diabolo etiam in illis scelus frequenter perpetratam repperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem, cui sit necessaria sustentatio presbiteri, habeat in villa aut in vico domum longe a presbiteri conversatione, et ibi ei subministret, quę necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere aut presbitero ministrare, vel infra cancellum [u] stare aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est sacerdotibus per homines veraces et timorem Dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant aut cum adiutorio archidiaconi sui vel episcopi hoc ipsum extirpare satagant [v], ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant et alii in eorum vicinitate omnipotentis Dei incurrant [w].
Ammonendi sunt clerici et instruendi, ut primum ipsi ab omni fornicatione et inmunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicentur et exempla ostendant, ut ab fornicatione et ab omni inrationabili veluti pecudum luxuria et pollutione abstineant et mundo se corpore et mente Deo praeparent.
Querendum namque est sacerdoti [x], cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum [y], qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum aut frequenter actum s[it], ||fol. 136r|| si [z] sponte [a], si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum venerit, unde radix illius peccata processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum autenticorum sanctorum patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectenda est, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda, quatenus dignis precibus et pęnitudine digna placari possit omnipotentis Dei vindictam, quam suo vicio probavit [b], vindicta, quam suo vitio probavit.
Si quis quięte gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit aut in platea civitatis aut in villam subito aut ab alio superventus aut in litis commotione volens se defendere, non habens contra illum ante odium, interficerit [c] hominem, septem annos secundum canonicam institutionem pęniteat, tres vero a comunione privetur, quattuor autem in communione orationum et oblationum susceptus in sacerdotis pendebit arbitrio, utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem pęnitentię ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia sacerdotis erit secundum possibilitatem pęnitentis et devotionem et affectum lacrimarum.
Mulier, quę duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen, ut prius solvatur coniugium [e] et maneat innupta et vir eius absque uxore simili pęnitentię sit subditus. Quod si duo fratres cum una fęmina fornicati fuerint nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem post actam pęnitentiam, si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari, illa vivente nequaquam. Illam vero numquam [f] alterius poterit in coniugium assummi et iugi pęnitentia submissa [g] ad exitum vitę communionis gratiam percipiat.
Mulier, que dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annis pęniteat. Vir eius [i] autem, si in domo illius fuit, IIII.or. Si vero in uno lecto, simili modo pęniteat, duos in pane et aqua, reliquos IIII.or, secundum quod sacerdos illos viderit posse, abstinentiam inponat cyborum.
Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit et occulte ad confessionem venerit, VII. annos peniteat, III. in pane et aqua, ceteros quattuor in providentia erit sacerdotis, qualiter eam viderit posse, et ita ei cyborum abstinentia inponatur [l]. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit, propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publicę agat pęnitentiam. Vir vero eius illa vivente nullatenus habebit licenciam aliam ducere uxorem [m] ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen, ut pariter cum illam pęnitentiam agat et exhacta pęnitentia ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimit||fol. 136v||tendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta, quamdiu vir eius vixerit, quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliare.
Precipimus, ut ad accipiendum per manus pontificis inpositionem [n] Spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant et episcopo suo ea, quae necessaria sunt, fideliter ministrent eique ab omnibus et per omnia obediatur.
Sciendum est omnibus, quod parvuli instruendi sint, cum ad intellibilem ętatem venerint, et fidei sacramento et baptismatis misterio [o] et sanctiformis gratię sancti Spiritus dono.
Notandum esse omnibus volumus, quod confessio peccatorum excepto ea, quę sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus, quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis [p] et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui, qui consensum prestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consenciunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum, quod gravius puniantur, qui fidem Christi perceperunt et in malis vitam finierunt, quam illi, qui sine fide mortui sunt et tamen bona egerunt opera. Quoniam melius est fidem non percipere quam post eius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus, quod coniugium a Deo sit constitutum et non sit appetendum causa luxurię, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum, quod hi, qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere easque cum benedictione sacerdotis, sicut in sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare.
Volumus atque praecipimus, ut omnes sui sacerdotibus tam maioris ordinis quam et inferioris, a minimo usque ad maximum, ut summo Deo, cuius vice in ecclesia legatione funguntur, obedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere possumus, qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo in fide et suis sacerdotibus inoboedientes apparuerint, aut qualiter nobis obędientes nostrisque ministris ac legatis obtemperantes erunt, qui illis in Dei causis et ecclesiarum utilitatibus non obtemperant. Potius namque iuxta veritatis vocem ille metuendus est, qui potest animam et corpus perdere in gehennam, quam ille, qui corpus torqueri et honores temporales ||fol. 137r|| potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum, qui me misit. Et multa alia quorumque similia. His ergo fulti oraculis iubemus, ut omnis eis pro viribus ad eorum peragenda misteria et ad malos et peccatores atque neglegentes homines distringendos summopere oboedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inoboedientes fuerint inventi, sciant se nec [s] in nostro imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in pallatio locum neque nobiscum aut cum nostris societatem a communionem ullam habere, sed magis sub magna districtione et ariditate pęnas luit. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem hac benevolentiam. Quoniam, si hęc fideliter et utiliter impleverint, tunc Deo et nobis fideles erunt. Si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed tiam infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur, eorumque domus publicabuntur, et ipsi exiliabuntur.
Placuit, ut infantes, quando non inveniuntur certissimi [t] testes, qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per ętatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo tempore legittimo baptizari. Similiter et de ecclesiis vel altaribus atque de [u] consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est, id est, ut sine [v] ulla trepidatione consecrentur et fideles confirmentur. Quoniam, quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum.
Pro ecclesiarum causis hac necessitatibus earum atque servorum Dei excusatores vel advocati [w] seu defensores, quotiens necessitas ingruerit, a principe postulentur et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas [x] sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici cuislibet [y] gradus, in quibuscumque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem loca pertineant atque in ipsis locis perseverent.
In singulis episcoporum parrochiis presbiteri eorumque ministri non a quibuslibet episcopis, sed a suis propriis crisma petant vel accipiant. Nec alio umquam tempore iuxta sanctos canones vel secundum morem Romanum, nisi in cęna Domini sanctum crisma conficiatur. Quibus ętiam diebus presbiteris vel eorum ministris canonicę dispensanda est, sed non aliis tradenda, nisi solummodo presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus bene fidelibus. Indignum est, ut alii illut suscipiant, nisi illi, qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a corepiscopis, qui iuxta sanctorum canonum decreta locum septuaginta discipulorum, id est presbiterorum, tenent, vel ab ipsis presbiteris nec virginum consecratio nec sancti Spiritus traditio nec ecclesiarum vel altarium consecratio vel illa, que solis episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus episcopis episcopus non potest consecrari, ||fol. 137v|| quomodo ille episcopus erit aut aliquid de episcopali ministerio, nisi quantum presbiter, cuius locum in ecclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo, que isti praesumtiosi de episcopali ministerio egerunt, hyrrita esse conprobantur et affectu carere atque per omnia tam ab apostolica [z] sede quam et ab omnium episcoporum decretis irrita esse et pocius nocumenta quam aliqua adiumenta sunt iudicata ac sepius interdicta. Ideoque, ne fiant, omnino sub anathematis vinculo interdicimus atque, qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati [a], in meliorem statum a canonice, id est, a tribus ordinatis episcopis, ut reformentur, iubemus, quia reformatio non est iteratio, sede ecclesiastica et canonica perfectio.
Placuit, ut hi, qui rapiunt feminas vel furantur aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat aut eas dotaverint vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit vel furatus fuerit aut seduxerit, numquam eam uxorem habeat, sed proquis suis eam legibus reddat et in triplo plenum bannum dominicum componat, et insuper canonice publicam penitentiam [b] gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus et in perpetuum ab omnibus conservare optamus.
Sciendum est omnibus, quod et in aliis conpetentibus [c] locis, si locus basilicę procul fuerit, oratio ad Domini et confessio peccatorum fieri debeat et possit, missarum vero celebratio non, nisi in locis ab episcopis Deo dicatis excepto tempore hostilitatis, et hoc non, nisi in altaribus et tabernaculis ab episcopis Deo dicatis [d], ullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis sęcularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit et vocatus sui episcopi a veritatem ad emendationem ac pęnitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consorcio sequesstratus, quousque, quod inlicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliationem proprii episcopi divinis precibus, indulgentiam consequatur et veniam ecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem emendatus episcopo canonice reddatur.
Ut clerici pompis aut sagis vel armis non utantur.
Ut ea, quae in sua [f] diocesi episcopus per se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis episcopis ad corrigendum insinuet vel rei indicare non tardet, ut, qui ecclesiasticis [g] regulis inobędiens apparuerit, per potestates exteras corrigatur.
Statuimus, ut quicquit servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere pęnitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat et ante flagellatus et scorticatus [h] videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monacus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi pęnitentiam agat. Similiter et nonnanes velate eadem pęnitentiam teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius.
Precipimus [i], ut, qui a paganis baptizati sunt, denuo a Christi sacerdotibus in nomine sanctę Trinitatis baptizentur, et postea ab episcopis crismentur, quia aliter Christiani nec dici nec esse possunt.
Si quis ab episcopo, et non a chorepiscopo [k], qui non episcopo, sed vicarius episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari talis confirmatio non debet. Nam chorepiscopi ante apostolicam atque synodalem prohibitionem non ex numero apostolorum, sed ex LXX. discipulorum, ut sacri canones testantur, ordine erant, quos numquam Spiritum paraclytum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut praedictum est, iamdicti chorepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt nec Spiritum paraclytum ullo umquam tempore tradere potuerunt nec modo possunt. Quapropter non apparet literatum, quod olym canonicę non agnoscitur patratum.
Quicumque baptizatus fuerit ab hereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debetur, sed per solam manus inpositionem purgandus est.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere et quinta feria ultimę septimane episcopo vel presbiteris reddere. Et qui in egritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei symbolo doceantur, ut noverint, quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos [l] post baptismum chrisma cęleste percipere et regni Christi participes fieri.
Quod hi, qui dubitant, utrum sint baptizati an non, vel a presbitero diis mactanti vel immolaticiis carnibus vescenti fuerint baptizati, ut baptizentur, praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia iam superflua est.
Quod pro catholicis defunctis sint memorię faciendę et oblationes et orationes Deo offerendae. Non tamen pro impiis, quamvis sint Christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus episcoporum vel presbiterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea, quae ad emendationem vite et ad severitatem regulę atque ad anime remedia pertinet, finiantur.
Qui regicolam ecclesię petunt a regibus et horrende cupiditate inpulsu ęgentium substantiam rapiunt, irrita habeantur, qui obtinent, et a communione ecclesię, cuius facultatem autferre cupiunt, excludantur.
Ne parrichias cuiuslibet episcopi alterius civitatis episcopus canonum temerator invadat et vesane cupiditatis facibus inflammatus suis quemadmodum non contentus rapiat aliena.
Si quis cuiusque munuscula ecclesię sanctis scripturarum [m] titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit atque suppresserit et non statim a sacerdote commonitus Deo conlata reddiderit, ab ecclesię catholicę communione pellatur.
Ut iudicatus episcopus ad apostolicam sedem, si voluerit, appellet. Concilio Sardicense titulo V. Quod si appellaverit, in cathedra ipsius alter non ordinetur.
Ut, si a iudicibus, quos primas dederit, quis appellaverit, alii iudices amplioris numeri decernantur. Quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam concilii causa deferatur.
Ut presbiteri inconsulto [o] episcopo in quolibet loco agenda non audeant cęlebrare.
Ut presbiter civitatis sine iussione sui episcopi nihil iubeat nec in unaqueque parrochia [q] aliquit agat.
Ut presbiteri rem ecclesię sine consensu episcopi sui non vendant.
Ut abiectum clericum aliena ecclesia non admittat [t].
Ut nullus in precibus, nisi ad Patrem, dirigat orationem. Et ut prius eas cum instructioribus tractet.
Ne cui liceat res vel facultates ecclesiis aut monasteriis vel sinodochiis pro quacumque elemosina cum iustitia delegatas retentare, alienare atque substrahere. Quod si quis fecerit, tamquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus [w] ab ecclesię liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, quae sunt ablata ut retenta, reddantur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quaecumque persona quibuslibet conditionibus [x] seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesię res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesię, cuius directo ordine iuris est, ablata restituat.
Privilegia atque praecepta ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quiquid ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum ecclesiarum utilitates constitutum est, vel quę singule quique antistites [y] pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub pęna sacrilegii iugi solidata ęternitate serventur.
Placuit, ut clerici non distringantur vel diiudicentur, nisi a propriis episcopis. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum episcoporum iussionibus inobędientes extiterint, tunc iuxta canonicas sanctiones per potestates exteras adducantur, id est, per iudices sęculares.
Placuit, ut, sicut Leonis papae et omnium episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et sinodali consultu decrevimus [a], ut nullus corepiscopus per manus impositionem Spiritum sanctum tradere aut sacerdotes vel levitas aut subdiconus sacrare vel vrigines velare aut sanctum xprisma conficere vel ecclesias aut altaria sacrare aut benedictionem in publica missa populis tribuere praesumat, quae omnia summis pontificibus, id est, cathedralibus episcopis, debentur, et non corepiscopis vel presbiteris, quorum formam iuxta sanctorum canonum decreta corepiscopi gerunt. Si autem hi aliquid ex his agere temptaverint, irrita erunt, quę ab eis geruntur, et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur.
Ut hi, qui a chorepiscopis presbiteri [c] vel diaconi aut subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbiteratus vel diaconatus aut subdiaconatus officio ministrare praesumant. Similiter homines, qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu ecclesię sacrate aut crisma confectum sive altaria dedicata pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur, quia, que illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quę omnia summis pontificibus debentur, et non corepiscopis, qui nec summi pontifices vel episcopi fuerunt nec deinceps usquam fieri possunt. Nullum enim ex LXX. ex his aliquit [d] umquam fecisse legimus vel scimus, ad quorum exemplum et formam presbiteros vel corepiscopos, antequam ipsi corepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Hęc vero omnia a cathedralibus episcopis, qui a conprovincialibus episcopis aut praesentia aut iuditio metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a presbiteris vel corepiscopis, qui ambo unius forme esse videntur. Quę si ab eis aut propter imperitiam aut propter presumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen episcopis reformanda vel peragenda sunt, quia, que illi in his agere cogitarunt, inperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus episcopis nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt. Et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui [e] talis ordinatio vel confirmatio aut consecratio reiteratio esse videatur, adtendat illud, quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit, ut videatur iteratum. Et reliqua talia eorumque similia.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conhibentiam ||fol. 139v|| iudicare praesumant.
Ut episcopi tunc inmunes habeantur a damnis, cum eorum presbiteros ad ea, quae ipsi non correxerint, remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendatium et infamem facit et damnis affligit, quanto magis in divina fallax fide perventus non erit pęnitus ad accusationem ud ad testimonium admittendus. Merito ergo [h] accusare et testificare prohibentur, qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum Christianis est eorum scelus, qui in Christo praevaricatores exsistunt, ita modis omnibus decernendum, ut absque satisfactionem ecclesię nullus omnino veniam mereatur, qui a meliori praeposito ad deterius declinasse convincitur, quia crudelis et stupenda [k] praesumptio crudeliori debet extirpari supplitio.
Non solum ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicumque conscius fuerit vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur et simili vindictę subiaceat [m].
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia [o] paschę, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non salvatur. Nec missa in parasceve aut in eodem sabbato sancto vel divina misteria his duobus diebus cęlebrentur, canonibus quippe iubentibus biduo isto sacramenta pęnitus non cęlebrari.
Statutum sępissime et inhibitum est, ut missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut, si quis presbiterorum excepto, quando in itinere pergitur et locus basilicę procul est, et id in altaribus ab episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine missarum cęlebratione et corporis et sanguinis dominici perceptionem maneat, missarum cęlebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere temptaverit, ut gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum summopere a sacerdotibus ac praedicandum est, ne missas in praedictis inlicitis locis sacerdotibus cantare suadeant vel his inlicita facere presbiteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide, ne offeras holocausta tua in omni [q] loco, quem videris, sed in loco, quem elegerit Dominus, ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est missam non audire quam eam, ubi non licet nec oportet cęlebrare [r], nec audire. Et in canonibus legitur, ut nullus sacerdotum in domibus vel in aliis [s] locis, nisi ecclesiis dedicatis, cęlebrare missas audeant. Si quis contra hęc decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus sacerdos in aliis quam in Deo dicatis vasis et ab episcopis consecratis ministrare seu missas cęlebrare praesumat, quia, sicut non est concessum, ut alii missas cantent et sacrifitia consecrent quam illi, qui ab episcopis sunt consecrati, ita non est licitum ut in aliis domibus vel altaribus aut vasis missas sacerdotales cęlebrare praesumant quam episcopis consecratis. Sunt ętiam ab episcopis consecranda et benedicenda corporales pallę hac alia vestimenta sacerdotalia, nec non et omnia, quę in usus basilicę vel altaris sine in ministerio sacerdotum ad divina ministeria explenda complectuntur, quatenus cum his sacris Deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quamquam Deum vera ||fol. 140r|| [t] fide ubique orare liceat, sacrifitia vero offerre aut corpus Domini conficere nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri, nisi in locis Deo ab episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summe necessitatis. Et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in tabernaculis dedicatis ab episcopis et altaribus a pontificibus sacra unctione inunctis et divinis precibus consecratis, [u] et hoc summa ex necessitate et in itinere [v] procul ab ecclesia positis, ne populus sine missarum sollempnia et sacramenti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem patribus et praedecessoribus nostris nulla alia esse occasione aut pigricia seu praesumptione, sed pro praedicta necessitate hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis missarum sollempnia agere non liceat. Et hoc, nisi ex summis et pro praedictis necessitatibus, fieri ullo modo licet, quoniam lex divina admodum praecipiens ait: Caveat quisque, ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco, quem Dominus elegit. Et alibi: Recte offert, qui ad ecclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest, et aliubi Deum orat. Sed nun recte dividit [w], qui inlicitis et altaribus minime cunsecratis missarum caelebrationes peragit. Multo enim melius est [x] missas non cantare aut audire quam in locis inlicitis missas cantare aut audire, quoniam inlicita ait et prohibita facit, non modicum errat et nimis peccat, et nisi penitentiam canonice et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condempnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quę hic pro prolixitate inserere distulimus et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his pociora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter querendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones hec decreta apostolica et sinodali atque imperiali auctoritate renovata et maxime omnium imperii nostri populorum et procerum nostrorum consensu et hortatu conscripta [y] atque firmata temerare praesumpserit, si clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monacus aut laicus fuerit, a liminibus ęcclesię usque ad ecclesię satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo episcopo vel reliquis sacerdotibus inoboediens vel contumax extiterit, a comitibus vel missis nostris comprehensus in carcerem usque ad nostram et proprii episcopi atque ecclesię satisfactionem sub magna erumna retrusus maneat.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam g progeniem, consanguineam suam ducat uxorem vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est, LX. sol., fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac puplice iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur et iuxta proprii episcopi iussionem penitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis, tam liber quam servus aut ecclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax, sive de hoc, sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo oboediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum [a] et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur et in carcerem sub magna erumna retrusus teneatur nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius ministri hec adimplere distulerint, canonice ab episcopo vel a suo ministro ||fol. 140v|| [b] excommunicetur, et usque dum hec penitentiam adimpleat, communione catholicorum careat, usque dum ipso episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut predictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens aut neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigam, ut cęteri timorem habeant, ne deinceps talia committere ullatenus audeant.
Ut incesti, dum in ipso detestando atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel energuminos habeantur, id est, cum Christianis non cibum sumant, non potum, non eodem vasculo edant aut bibant, sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si sui sacerdotibus inobędientes extiterint et a tam nefandissimo se scelere segregare atque [c] ad publicam pęnitentiam redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut etnichus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ad ianuam ecclesię excubare et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terram prostrato veniam postulare et, ut pro se orare non dedignentur, flagitare et lacrimis perfusi, vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ecclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere et ad pristinum [d] incestum numquam redire nec sęcularia negotia exercere nec placitis aut acusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et lemosinarum largitionibus adque cęterorum bonorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Incestos nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus.
Si quis eo gradu se incestuoso ordine cum his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniuncxerit, usquequo pęnitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quomodo praedicto se incesto coniuncxerint, episcopi seu presbiteri, in quorum diocesi vel pago actum fuerit, regi vel iudicibus scęlus perpetratum adnuncient, ut, cum ipsis denunciatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant sub ea conditione, ut, antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis [f] separatione et pęnitentiam fateantur.
Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus, ut, si quis clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur [g] vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus estimetur, qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iuditium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis ęstimatione paciatur. Nec sibi for[e] ||fol. 141r|| noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberi omnesque infames personę non permittantur maiores natu accusare, vel omnes, quos ad accusandam publica crimina leges publicae non admittunt. Infames sunt cuncti, quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares adscribunt infames esse.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel quilibet clerici apud episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicumque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arriputerit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se iacturam fame proprię sustinere, ut dampno pudoris, existimacionis dispendio, discat sibi alięnae verecundię inpune insidiare saltem de cetero non licere. Nam sicut episcopos, presbiteros, diaconos ceterosque, si his obiecta potuerint comprobare, ab ecclesiasticis gradibus equum est removeri, ita similis videri debet iusticiae modus, quod appetite innocentię moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi dumtaxat causas episcopi sub testificatione multorum actis audire dedebebunt.
Nulli alii metropolitani appellentur primates, nisi illi, qui primas sedes tenent, et quos sancti patres sinodali et apostolica auctoritate primates esse decreverunt. Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non primates, sed metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis delator atque accusator emerserit eius existimationem, caput atque fortunas petiturus, cuius familiaritati vel dominio inheserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam pocius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus.
Episcopi a Deo iudicandi sunt, non ab humanis aut prave vite hominibus lacerandi, ipso Domino exemplo dante, quando per se ipsum, et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in sinagoga deorum, in medio autem deos discernit.
Quicumque se propria voluntate aut in aquam iactaverit aut collum ligaverit aut de arbore praecipitaverit aut ferro percusserit aut qualibet voluntarie se morti [h] tradiderit, istorum oblatio non recipiatur.
Quicumque iudex aut secularis presbitero aut diacono aut cuilibet clerico aut de iunioribus ministris ecclesię absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.
Quando ea, quae canonica sunt, ventilantur vel quedam regularia examinantur, neque iudices ||fol. 141v|| [k] seculares neque aliquos interesse oportet, nisi eos tantummodo, qui in propria accusantur persona.
Monemus, ut iura ecclesiarum, sicut a patribus divinitus inspirati sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum inprobus ambitus concupiscat [l] nec per alterius imitationem suum aliquis quęrat augmentum.
Deus ad hoc vestram religiositatem post ordinavit, ut et iniustitias removeatis et praesumptionis abscidatis et sacerdotio laborantibus succurratis et multis oppropriis locum non praebeatis, sed post agnitionem eique calumniam patitur adiutorium feratis, illum vero, qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis.
Episcopis singulorum locorum omnium, qui sub eorum degunt moderamine, cure sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum, ut comissis suis alii quilibet illorum se causis admisceant, sed illi eorum vitam competenti regularique debeant moderatione [m] disponere, qui eos ordin[are] canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro missis eorumque animabus conpelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem episcopum contra proprium metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquit habere cause, decrevimus, ut ob hoc sedis apostolice iuditium his, qui petere festinant, licentiam habeant, quod scitis canonum ętiam antiquorum patrum institutione permissum.
Fundamentum aliut nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Christus Iesus. Quisquis ergo cum dilectione Dei et proximi fidei, quę in Christo est, firmitatem tenet, eundem Iesum Christum Dei et hominis filium apud se posuit [o] fundamentum. Sperandum ergo est, quia, ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur ędificium. Ipsa quoque per se veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per hostium, pastor est ovium. Et paulo post subiacebit dicens: Ego sum hostium. Ille ergo in ovile ovium intrat per hostium, qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac redemptore humanis generis vera sentit et praedicat et praedicata custodit; culmen regiminis ad offitium hortandi oneris suscipit, non ad petitum glorie transitorii honoris; cure quoque suscepti ovilis solerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent.
Flagitari iudicium non debet de causa, quę definita vel iudicata est.
Qui se contra praepositos suos erigunt, profecto ostenditur, quia esse servi Dei contempnunt. Filius Dei in sancto ait evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine Patre facit Filius, quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi iudex loquitur dicens, qualis iudex, quales testes Deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando, quod non ex voluntate ||fol. 142r|| [q] et potestate sua, sed ex equitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda, non pęnitentia. [r]
Clerici lege patrum monentur, ut a vulgari vita seclusi a mundi voluptatibus sese abstineant, non expectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, amorem pęcunię quasi materiam cunctorum criminum fugiant, sęcularia offitia negotiaque abiciant, honorum gradus per ambitiones non appetunt, pro beneficiis medicine Dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant, odium, emulationem, detractionem et invidiam fugiant, non vanis oculis, non infrena lingua aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici abitus incestu ostendant. Obscenitatem ętiam verborum, sicut et operum, pęnitus exsecrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentationesque fugiant, contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimonia quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo fęderentur. Senioribus quoque debitam praebeant oboedientiam neque ullo iactantię studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi incumbant. Tales enim esse debent, qui divinis cultibus sese mancipandos student, scilicet ut, dum scientię operam dant, doctrine gratiam populis administrent.
Deneganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exsuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quacumque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet.
Sciscitandum est, si vult pater virginis, quia caput mulieris vir. Requirenda est a patre voluntas virginum, dum Deus relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statutum est, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebem sine litteris episcopi sui.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Si forte aliquis clericorum regulam discipline ecclesiastice subterfugiens fuerit evagatus, quicumque eum susceperit et illum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, ecclesię communione privetur.
Statutum est, ut nulle accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis, quę legibus seculi prohibentur. Et ut, si quis cuiuslibet honoris clericus iuditio episcoporum quocumque crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis, quibusque praefuit, sive a quolibet homine defensari interposita pęna damni pęcunie atque honoris, quo nec etatem nec sexsum excusandum esse praecipimus.
Placuit, ut, quotienscumque concilium congregandum est, episcopi, qui neque ętate neque egritudine neque alia graviora necessitate inpediuntur, conpetenter occurrant. Primatibusque suarum provinciarum intimetur, ut de universis episcopi vel due vel tres turme fiant, ac dissingulis turmis vicissim, quodquot electi fuerint, ad diem concilii instantissime occurrant.
Exempla sancti Clementis utilia, quę praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda et cum reverentia ab omnibus fidelibus, ac praecipuę clericis recipienda; ex quibus, quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem, statutis praesentibus roboramus, quod suprascriptus beatus martyr de beatissimi Petri apostoli constitutione commemorat dicens: Quedam autem ętiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt, quę ipse propter insidias hominum malorum non post evidentius et manifestius proloqui. V[er]bi gratia: Inimicus est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet quia ecclesię curam gerit, absque commotione obsecundare et averti ab eo, cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium vel vestram sibi gratiam reparare, festinet cinius reconciliari, qui omnibus praeest, ut per hoc redeat ad salutem, cum obędire ceperit monitis praesidentis. Et cetera, quę in consequentibus denotantur amicis eorum, qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi adscribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur et discipline subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportune et inportune atque sine intermissione ecclesiam suam docere eamque prudenter regere, amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit ęternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum Dei et praeconem veritatis, quia testante veritate, quaecumque ligaverit super terram, erit ligatum et in cęlo, et quecumque solverit super terram, erit solutum et in cęlo. Nimis timenda est ex sententia et praevidendum vobis, ne offendatis eos, qui tantum a Domino habent potestatem. Et ideo potius obędiendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi vel lacerandi aut eiciendi, sed portandi et amandi ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audi; et qui vos spernit, me spernit. Ideo hec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri Dei estis discipuli, abicite a cordibus vestris ante omnia discordias et animorum [z] dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Verumtamen scitote cuncti, quod supra omnes vos laboret episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fret laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere labore debetis in tantum, si ętiam necesse fuerit, animas vestras pro eo ponatis, sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet ipso dicente Salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero obędite ei eis et vigilate pro eis, quia ipsi vigilant quasi ra[tionem] pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes [a].
||fol. 143r|| [b]Decretum est, ut uxor legitime viro coniugatur. Aliter enim legitimum, ut a patribus accepimus et a sanctis apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his, qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur et a parentibus propinquioribus sponsetur et legibus dotetur et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur et a paranimfis, ut consuetudo docet, custodita et sotiata et proximis, quae tempore congruo petita legibus detur et sollempniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent et castitatem custodiant, ut boni sodoles generentur et Deo suis in actibus placeant. Taliter enim et Deo placebunt et filios non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit, ut nullus quemquam clericorum vel laicorum de suspitione aliqua iudicare praesummat; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condempnetur, quia pessimum et periculosum est quempiam de suspitione iudicare aut sine legitimo accusatore quemquam dampnare.
Placuit, ut unusquisque episcopus per singulos annos cunctas dioceses parrochiasquę suas circuire non neglegat, si docendo, confirmando, singula, quęque necessaria sunt, restaurando et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando presbiteri aut diaconus per parrochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere.
||fol. 143v||Ut non liceat iuditibus clericos vel servos ecclesię in suis angariis occupare.
Placuit, ut omnes ecclesię cum dotibus et omnibus rebus suis in episcopi proprii potestatem consistant atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
Ut cleriti, qui seculares iudices appetunt, excommunicentur.
Placuit, ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo [c] nobis bannum nostrum persolvat et ab episcopo proprio atque, si necesse fuerit, distringente comite [d] publicam per gradus canonicos penitentiam agere cogatur. Et si inoboedięns extiterit, nobis per firmos fideiussores pręsentetur, ut aut in carcerem retrudatur aut in exilium deportetur, ut cęteri timorem habeant, ne umquam talia agere praesumant.
Placuit, ut, si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non ra reddiderit, excomunicetur.
Placuit, ut omnes, qui in ecclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati sacerdote, ut communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu ac communione et a Christianorum consortio habeantur alieni, quamdiu per satisfactionem ecclesię a proprio mereantur per manus inpositionem [e] reconcilia episcopo et sanctę restitui communioni.
Placuit omnes, qui sacram acceperint eucharistiam et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur.
Placuit, ut his, qui a suis excommunicantur sacerdotibus, nullus fidelium ||fol. 144r|| communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerint, nec, priusquam canonice reconcilientur, ad eos accedat. Quod si quis facere temptaverit, simili sententiae subiaceat.
Quam sit extraneus Christiane fidei regula, qui se defensorem se veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidisti argento iustum et pauperem pro caltiamentis, ecce stridebo ego super vos, sicut stridet plaustrum honustum fęnum, et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim breviterquę perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sanctimus. Si quis ergo clericus aut laicus haurum sanctionum oboediens esse noluerit, si clęricus fuerit, excumunicationi subiaceat. Si vero laicus fuerit et honestioris personae, medietatem facultatum suarum amittat fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est [f], amissione rerum suarum multatus in exilio deputetur.
Quecumque a parentibus nostris diversi sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis inmutetur. Omnibus, qui ecclesiis serviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentię cupimus quam his, que olim ||fol. 144v|| prestata sunt, inmutari.
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendus maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina preter trium, id est, Leonis, Sergii et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserto invenisemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat autentica, quibus illa inserta repperiet. Interdum haec discendo et amando atque operibus complendo non neglegat, quia, ut Dominus novit, pro amore et utilitate sanctę Dei ecclesiae, ut horum in premio prelidatum est, sunt collecta istaque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria operibusquę haec complentibus vita ut tribuatur aeterna oramus.
Ut regulam discutiant et efficialiter legant et, quod legerint et intellexerint, cum suis observent [g] monachis. Ut abbates, mox ut ad monasteria ||fol. 145r|| sua remeavenerint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant et intellegentes Domino opilante efficatiter cum monachis sui simpliciter studeant.
Ut monachi omnes, qui possunt, regulam memoriter discant.
Ut officium, quod in regula sancti Benedicti continetur, cęlebrent monachi.
Ut in quoquina, in pistrino et in ceteteris officiis propriis operentur manibus et vestimenta sua oportuno tempore lavent.
Ut nullo umquam tempore post vigilias causa dormiendi, nisi contigerit eos ante constitutam surgere, ad lectis redant suos.
Ut in quadragesima, nisi in abbato[h] sancto pasche, non radantur. In alio enim tempore semel per quindecim dies radantur, et in octavas paschę.
Ut balnearum usus in arbitrio prioris consistat.
Ut volatilia intus, foris suę, nisi pro infirmitate, nullo tempore commedant.
Ut poma et lactucę, nisi quando alius sumitur cibi, non commedantur.
Ut certum flectummię tempus non observent, si unicuiques, secundum quod necessitas expostulat, concedatur, et specialis in cibo et in potu tunc consolatio prebeatur.
Similiter quadragessimali tempore, vel quando mortuorum officium egerint. Ut, si necessitas poposcerit ab operis laborem, pre refectionem ||fol. 145v|| vespertinam, etiam et in quadragesima pari modo, et quando offium mortuorum celebratur, priusquam lectio completorum legantur, bibant.
Ut, cum a quoquumque priore suo increpatus quis eorum fuerit, mea culpa primo dicat; dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente priore surgat, et unde interrogatus fuerit, rationem humiliter retdat.
Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtutibus non flagellentur.
Ut soli sine alio fratre in via non dirigatur.
Ut sibi conpatres commatresvae non fatiant [k] neque osculentur feminas.
Ut, si necessitas fuerit eos ocupari in frugens colligendo, constitutum legendi et meridie pausandi tempus praemittatur, et operantes non murmurent.
Ut quarta et VI. feria ieiunantes ante nonam aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta prioris arbitrium levia opera exerceant.
Ut in quadragesima [l] libris de biblioteca secundum prioris dispositionem acceptis alias, nisi prior decrevit: expedit, non accipiant.
Ut eis vestimenta nec multum vilia nec multum pretiosa, sed mediocria dentur.
Ut mensura cuculle duobus consistit cubitis.
Ut infra posite mensurę decreverit abbas causas necessitatis quippiam ||fol. 146r|| augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisas duas et cucullas duas et cappas duas. Quibus vero necesse est, addatur [m] et tertia. Et pedales quattuor et femoralia II., rocco I., pellitia usque ad talos I., fatiolas duas, quibus autem necesse est taneris causa, alias II., vvantos in estate, muffulas in ięme curvicinas, calciamenta diuturna paria duo, subtulares per noctem in estate II., in ieme vero soccos, saponem et uncturam sufficienter, pinguedinem ad ęsum excepto VI. feria et triginta duobus ante nativitatem Domini et septima ante quadragesimam. Ubi autem vinum non est, unde emina detur, duplicem mensuram de servisa bona. Et quicumque praeter hec regula iubet, singuli, cum necessitas expostulaverit, absque dilatione accipiant.
Ut in quadragessima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent et antiphonas huic officio congruentes decantent. In cena vero Domini pedes fratrum, si valet, abbas lavet et osculetur et poculum porrigat.
Ut mandato post cęnam fatiat.
Ut ea, quam monachi sui habitaent [n], mensura sint abbates contempti in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerunt occupati.
Ut villas frequenter, et nisi necessitas cogerit, non circumeant neque suis illas monachi custodiendas committant. Et si eos ire ad eas ||fol. 146v|| necessitas fuerit, expleto necessitatis [o] negotio ad sua mox monasteria redeant.
Ut abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiat. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exibeat. Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquit, in sua maneat potestate.
Ut servitores non ad unam mensam, sed in propriis locis post refectionem fratrem reficiant, quibus eadem leccio, quae fratribus recitata est, recitetur.
Ut lectori nihil, nisi quod regula iubet, detur.
Ut prepositus intra et [q] extra monasterium post abbatem maiorem reliquis abbati subditis habeat potestatem.
Ut monachi non, nisi monachus, constituatur praepositus.
Ut senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in obędientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.
Ut novitio non facilis in monasterium tribuatur ingressus, et ut in cella hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, quas habet, parentibus suis commendet [r]. Expleto probationis suę anno secundo, quod regulam precipit, inde faciet. Ipse vero nec tundantur nec vestimenta pristina inmutet, priusquam obedientiam promittat.
Ut monachus professione facta tribus diebus cuculla [s] coopertum habeat caput.
Ut puerum pater et mater tempore oblationis offerant ad altare et petitionem pro ea coram laicis testibus fatiant, quam tempore intelligibili ipse puer confirmet.
Ut, quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in ecclesia aut in lecto suo legat.
Ut in quadragesima usque ad nonam operetur fratres, quatenus missam caelebratam congruo tempore reficiant.
Ut domus semota habeatur huiusmodi, qui fugere aut pugnis baculis suae inter se voluerit confligere, aut quibus ex integro facte sunt regulares disciplinę, quam in hieme ignis possit accendi et trium, in quo valeant, iuxta sit, quod eis iniungitur operari.
Ut, si quis neglegenter sonitum fecerit, ut aliud, qui excesserit in refectorio, mox a priore veniam petat.
Ut nullus plebe eius seu clericus secularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri monachus.
Ut neminem liceat sermonem iniuramenti ut adfirmationis, nisi sicut sancti patres soliti fuerunt loqui.
Ut abbatibus liceat habęre cellas, in quibus ||fol. 147v|| aut monachi sint aut canonici. Et abbas pudeat [u], ne minus de monachis ibi habitare premittat quam sex.
Ut scola in monasterio non habeatur, nisi eorum, qui oblati sunt.
Ut plenarium in eis officium fiunt, et his monachi edant [v]. Ut in precipuis sollempnitatibus, id est, in natale et in octabas Domini, in epiphania, in pascha quoque et astensione Domini, in pentecosten et in sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani et beati Ioannis evangelistę et in natale infantium, in purificatione et adsumptione sanctę Mariae, similiter in beatorum apostolorum festis et in sancti Iohannis baptistę, in sancti Laurentii, sancti Martini seu in nataliciis quibuslibet sancti, cuius honor et in qualicumque parrochia specialiter celebratur, plenarum offitium agatur et bis reficiatur.
Ut in parasceve non aliud, nisi panis et aqua sumatur.
Ut benedictio post completorum a sacerdote dicatur.
Ut de omnibus in elemosina datis, tam ecclesię, quam fratribus, decime pauperibus dentur.
Ut praetermissis [w] partionibus psalteri psalmi speciales pro elemosinarius et defunctis cantaentur [x].
Ut in ebdomada [y] pentecosten non flectantur [z] genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.
Ut laicus causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducatur.
Ut, quoties exposcit necessitas, vestimenta et caltiamenta et omnia necessaria fratribus dentur.
Ut senior decanus reliquis decanis praeponatur et abbate vel praeposito praesidente locum proprium tenaeat [b].
Ut praepositus, decanus, cellarius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis [c], removeantur.
Ut libra panis triginta sol. per duodecim denarios metiatur.
Ut dormitorium iuxta oratorium constituitur, ubi semper venientes monachi dormiant [d].
Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam nonamque pulsetntur.
Ut abbas, praepositus vel decanus, quamvis presbiteri non sint, lectoribus benediccionem tribuant.
Ut docti fratres eligantur, qui cum supervenientibus monachis loquantur.
Ut de furto incerto oratio et excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur.
Ut, si fratres adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectori.
||fol. 148v||Ut psalmus invitatorius et gloria pro defunctis non cantetur.
Ut lector stando benediccionem postulet.
Ut eulogię fratribus a presbiteris in refectorio dentur.
Ut ad capitulum primitus martyrlogium legatur et dicant versus, deinde regulę aut omelia quaelibet legatur. Deinde Tu autem Domine dicatur.
Ut ad capitulum leccio tradatur, similiter ad conlationem, si tempus fuerit oportunum.
Ut, quando fratres estivo tempore ieiunanter, post sextam dormiant.
Ut his, qui noxa culpa tenetur, die dominico remissius habeat et veniam non petat.
Ut pro abbate defuncto anniversalium fiat offitium.
Ut ad missam Sanctus stantes et Pater noster genu flectantes dicant.
Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et merita commendant.
Ut unicuique fratri in cibo et potu suo mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.
Ut fratres aliquid pinguedinis in victu cotidiano habeant excepto VI. feria et diebus octo ante natale Domini et a quinquagessima usque ad pascha.
||fol. 149r||Ut violatilia in natale Domini et in pascha tantum quattuor diebus, si est unde, commedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si autem abba aut monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio.
Ut muffule verviniane fratribus dentur.
In doctrina sua ab apostolicam debet illam semper formam servare, in qua dicit: Arguę, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet durius arguere, obedientes autem et mites et sapientes, ut in indius proficiant, obsecrare. Neglegentes et contempnentes increpet et corripiat, admonemus; neque dissimulet peccata deliquentium, sed mox ut ceperint oriri, radicitus ea, ut praevalet, amputet memor periculi Heli de Silo. Inprobos autem et duros ac superbos vel inobędientes verborum vel corporis castigatione et in ipso initio peccati coerceat sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur. Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque habeat emere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque praesumat quisquam cum abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinę ||fol. 149v|| subiaceat. Si frequenter correptus pro qualibet culpa, si etiam excomunicatus non emendaverit, acrior ei accedat corratio, id est, verberum [g] vindicte in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam, quamvis parum, sine iussione abbatis facere, vindicte regulari subiaceat. Peccantes coram omnibus arguantur, ut ceteri metum habeant.
Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessariae providimus, ut hi, qui fidem Christi expetunt et provecte aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt, qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intelligant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fontis baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni [u] existant, qui et communione canonica privati et paenitentię publice sunt subacti, donec per pęnitentię satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et auctoritas canonica ab ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus poenitentię, ut iam dictum est, peractum sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora canonum baptismata non cęlebrentur, quia sacri canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri ptoibent [v], in tantum etiam, ut eos, qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruandos fideles necessario providimus, ut intelligant pactum, quod cum Deo in baptismatę fecerunt. Pactum, quod cum Deo in baptismate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam, ut aut ad infidelitatem aut heresim aut certe ad scisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam ||fol. 152v|| aut ad invidiam aut ad cetera vitia spiritalia, quę ex radice superbię prodeunt, labitur.
Quid sit abrenuntiare diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intelligere oportet. Quapropter necesse est, ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo abhinc, ut suum cavere possint periculum, magis adhibeant studia. Abrenuntiare igitur diabolo est poenitus eum respuere, spernere, reicere eique contradicere seque unumquemque ab eo alienare sive aliud quid, quod hoc verbo in hoc sensu exprimi possunt, quę utique operibus Salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quę eum ex angelo demonem fecit, quę est etiam initium omnis peccati, et cetera vitia, quę ex radice prodeunt superbiae. Pompa diaboli hęc est, quę et pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus, unde crescit elatio, quę multoties [w] honestati solet adscribi [x], et cetera huiusmodi, quę de fonte superbiae praecedere noscuntur. Haec et his similia sunt, quę unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit Christoque se mancipavit pactumque cum Deo fecit, ne pęnitus ad ea, quibus abrenuntiavit, rediret. Verum si iurat humane pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quę cum Deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
Inter nos pari consensu decrevimus, ut unusquisque episcoporum in scolis [y] habendis et ad utilitatem ecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis abhinc magis studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut, quando ad provinciale episcoporum concilium ventum fuerit, unusquisque rectorum scolasticos suos eidem concilio adesse faciat, quatenus et ceteris ecclesiis noti sint et eius sollers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut episcopi non, nisi ieiuni per inpositionem [a] manuum Spiritum sanctum tradant exceptis infirmis et morte periclytantibus. Sicut autem duobus temporibus, pascha videlicet et pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem Spiritus sancti a ieiunis pontificibus convenit cęlebrari.
Ut presbiteri, sicuti actenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam et animarum ||fol. 153r|| pericula et ecclesiarum, in quibus constituti sunt, neglegantur offitia.
De presbiteris gradum amittentibus visum est nobis, ut unusquisque episcoporum vitam et conversationem morumque emendationem eorum, qui gradum amittunt [b], tam per se quam per ministros suos noverit eosque canonicae pęnitentię subdere non neglegat, iuxta quod in concilio Caesariensi titulo primo scribitur: Presbiter si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetratus fuerit, amplius pelli debet et sub paenitentia redii. Nonnulli [c] episcopo gradu amisso adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis propter quorumdam episcoporum incuriam legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus presbiterorum [d] solus missam caelebrare praesumat, quia ita nec verba Domini Salvatoris, quibus misteria corporis et sanguinis suis discipulis suis caelebranda contradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis actis apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde cumveniendum, immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator, quibus dicit: Dominus vobiscum, et a quo illi respondetur: Et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando Domino inter caetera: Memento, Domine, et omnium circum adstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quę consuetudo, quia apostolicę et ęcclesiasticę auctoritati refragatur et tanto misterio quandam dehonoratione inrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est, ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Sępe namque in aliis conciliis, et nunc in nostris conventibus constitutum est, ut populis in unaquęque ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat presbiterum et unusquisque presbiter una tantum sit contentus ecclesia.
Inter caetera vero admonitionis nostrae officia satis illud nobis necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur, ut diem dominicum, in quo auctor vitę resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoria et reverentiam deorum suorum dies colere et Iudei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis Christianę religionis devotio ob memoriam dominicę resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet? Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam ||fol. 153v|| in hac die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne assumptos subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est, ut primum sacerdotes, reges et principes cunctique fideles huic diei debita observationem atque reverentiam devotissime exibeant.
Illud etiam, quamquam sepe admonitum sit nobis, iterum inculcandum [e] populisque denuntiandum sumopere visum fuit, ut missarum cęlebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est, ut unusquisque episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parrochia sua poenitus amoveat. Et si quis presbiterorum abhinc, excepto quando in itinere pergitur et locus basilicę procul est et id in altaribus ab episcopis consecratis [f] fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine missarum celebratione et corporis et sanguinis dominicę perceptione maneat, missarum cęlebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere adtemptaverit, dignum est, ut gradu sui periculum incurrat. Sacius igitur est missam non audiri quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrari aut audiri.
Quia ergo, quod sępe in vestris conciliis prohibitum est, viduas inconsultis episcopis velari non debere et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus [g], prorsus, ne deinceps fieret, interdiximus, ut, si quispiam presbiterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.
Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quędam feminę sine consensu sacerdotum velum sibi incaute inponant, quod similiter, ne ulterius fieret, inhibuimus.
Similiter et de puellis virginibus a presbiteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos presbiterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus. [k]
Nichilominus etiam in quibusdam locis inolytum invenimus usum stultitię plenum et ecclesiasticę auctoritate contrarium, eo quod videlicet nonnullę abbatissę et aliquę ex sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum inponere praesumant, et ideo nonnullę taliter velatę putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare [l] et suas voluntates explere. Quapropter statuimus, ut, si aut abatissa aut quelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audatiam proruperit, ut aut viduam aut puellam ||fol. 154r|| [m] virginem velare praesumpserit, iuditio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis; quę amissis viris repente velantur et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas esse et instruendas ab episcopis statuimus, quatenus suę saluti consulant, ne sic indiscrete vivendo et propria noxiaquę libertatę utendo et per diversa vagando periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua, quę in deliciis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat, modis omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere sacrataque vasa inprudenter contingere et indumenta sacerdotalia presbiteris administrare et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem Christi populis porrigere et alia quęque, quę ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibuimus, ne ulterius fieri praesumat. Quod autem mulieres ad altare ingredi non debeant, in concilio Calcidonensi et in decretis Gelasii papę copiosę invenitur.
Quia etiam coeperimus quosdam canonicos et monac postposito religionis suę pudore monasteria sanctimonialium, tam monacharum, quam canonicarum, inconsulto episcopo suo inprudenter atque inreverenter adire, qui obtenere solent se non ob aliud illuc accedere, nisi aut propinquitatis aut familiaritatis aut certe nescio cuius conlocutionis gratia. Quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegrit. Et hoc nullatenus sine licentia episcopi aut illius, qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero conloquendum cum aliqua sanctimonialium ratio expostulat, id non aliubi, nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio religiosorum virorum et religiosarum feminarum fiat. Quando vero a sacerdotibus in monasteriis puellaribus missarum cęlebrationes faciende sunt, cum ministris sibi deputatis illuc ingrediantur [o]. Quibus rite peractis non ad secretas conlocutiones sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum ministris suis illico egrediantur. Porro, si sacerdotibus sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non, nisi in ecclesia coram sancto altari adstantibus aut procul testibus, fiant. Si autem infirmitas praepedierit, ut in ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacumque libet domo facienda est, ||fol. 154v|| [p] non, nisi testibus similiter quod procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire, ut monachus relicto monasterio suo idcirco sanctimonialium monasteria adeat, ut confitentibus peccata sua modum pęnitentię inponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam clericos et laicos oblitus praeceptionis dominicę, qua dicitur: Pęcuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superhabundantiam non exiges, ego Dominus Deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis pauperes affligant, opprimant et exauriant adeo, ut multi fame confecti pereant, multi etiam propriis derelictis alienas terras expetant, in quibuscumque locis hęc fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus adtendentes illud, quod in libro Exodi Dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urges eum quasi exactor nec usuris opprimes. In libre quoque Levitico: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius, quam dedisti. Time deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuę in terra, quam dominus deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, ne contraes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, quo eum indigere prospexeris. Item in eodem: Cave, ne forte subripiat impia cogitatio et dicas in corde tuo: Adpropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo nolens ei, quod postulat, mutuum comodare, ne clamet contra te ad dominum [q] et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore in cunctis atque manum miseris. Amos propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis aegenos terrę dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut inminuamus mensuram et augeamus syclum et subponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus. Hieronimus in expositione Ezechielis prophetę: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non accipias, quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei ceterarumque specierum usura exigi, sive, ut appellat sermo divinus, superabundantię: Verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios et in mense recipiamus quindecim, hoc est, amplius parte mediam. Qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentarię dicere: Dedi unum modium, qui raros fecit decem modios. Nonne iustum est, ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis habeat de meo? Nolite ||fol. 155r|| errare, inquit apostolus, Deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter [r] fenerator misęricors, utrum habenti dederit an non habenti. Habenti utique dare non debuerat, sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi habente? Alii pecunia fenerata solent munuscula accipere diversi generis et non intellegunt usuram apellari et superhabundantiam, quicquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inaequalitate et modiis iniustis et sextariis, quę Domini lege habere prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis [s] diverse ab omnibus pene habeantur. Optamus et admonemus, ut saltim nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat, quoniam hac hoccasione multos pauperes adfligi in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ecclesię status infirmatus et regnum pereclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quamquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione et exortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi Creatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius derelinquunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igne cęlesti conflagrate infernique hiatu V. aborte sunt civitates, necnon et XL.ta [t] et eo amplius milia styrpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictę declarant, quam detestabile [u] et execrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alię perniciosissima mala, quę ex ritu gentilium remansisse non dubium est, ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in lege dicitur: Anima, quę declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de [v] medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea et facite ea, quia ego Dominus, qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrę vivere ne paciamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod a quibusdam prestigiis atque diabolicis inlusionibus ita mentes quorundam inficiunt populis amatoriis, cibis vel filactereis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Fer enim suis maleficiis aera posse conturbare et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu femine, in tantum disciplina et vigore principis acrius corrigendi sunt, in quantum manifestius ausu nefando et temeraria servire diabolo non metuunt.
De his quoque in concilio ||fol. 155v|| Anchyritano [w] titulo ita scriptum est: Qui divinationes expetunt et more gentilium subsequuntur aut in domos suos huiuscemodi homines introducunt exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus paenitentię definitos. Oportet enim hęc in omnibus, et maxime in his locis, ubi licite et inpunę multis se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vicia, quę ita habentur quasi naturaliter in usum, ut ea perpetrantes, quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea, quę apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, commessationes, contentiones, ire, rixę, dissensiones, detractiones, invidię, inimicitię, quę homines iuxta eundem apostolum a regno Dei excludunt, ita inquiens: Qui enim talia agunt, regnum Dei non consecuntur. In tantum enim ea inprudenter et fidenter quidam committunt, ut merito de illis dici possit: Laetantur, cum male fecerint, et exultant in rebus [x] pessimis. Unde oportet, ut omnes Christiani hęc et subtiliter intelligant et studiosissime caveant, ne forte perpetrantes et alia bona, quę agunt, perdant et propter hęc a regno Dei se alienos faciant. Similiter etiam de ocioso sermone, pro quo iuxta Domini vocem omnes reddituri sumus in die iudicii rationem, de scurilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta apostolum maledicentes regnum Dei non possidebunt. De mendatio, de periculos, noxio assiduoque iuramento et obscenis turpibusque canticis omnibus Christianis intelligendum et observandum est, ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum paciantur animarum. Hęc igitur, quę breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia nobismetipsis abdicando formam et exemplum aliis praebere volumus et fidelibus vestris humiliter innotessescere et fideliter denunciare necessario iudicavimus. Sed et parroechias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant periculis.
Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad laicorum fidelium observationem et salutem pertinentiam, quorum hi commissa prolixitate mentionem tantum facimus, scilicet, quod nosse eos oporteat coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurię, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda et uxores habentes neque pelicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum debeant inpendere, et quod commixtio carnalis cum uxoribus gratia fieri debeat prolis, non voluptatis, et qualiter a coitu pregnantium uxorum ||fol. 156r|| viris abstinendum sit, necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit, et quod hi causa fornicationis, ut Dominus ait, non si uxor dimittenda, sed potius sustinenda, et quod hi, qui causa fornicationis [y] dimissis uxoribus suis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur, sive etiam, qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus ad Deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda, et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda, et quod, qui hęc in ecclesiis Dei faciunt, maiora sibi peccata adcumulent. De iuste iuditio iudicando, et numerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando et de detractione vitanda, necnon et de ceteris, quę longum est denumerare. Sunt etiam et alia plura flagitia pernecessarium corrigenda, quę nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vris capitulis ea comprehensa esse scimus, quę vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos missos vestros corrigenda esse censuistis. Hęc nos fideles et devotissimi famuli et oratores vestri iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordi ordinationem vestram de his, quę ad nostram et consacerdotum subiectorumque nostrorum correptionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his, quę populis necessario adnuncianda et admonenda praevidimus, illud etiam, quod vestrę pietati deposcendum iudicavimus, pauca de multis, quę in nostris convenientibus gesta sunt, excerpentes in unum rediendo subcinte et ordinatim adnotavimus. Sed quaquam ordine praepostero de his, quę praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus, illud tamen, quod in capite prius ponendum fuerat et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus, sed pocius vestrę saluti prospicientes nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus, ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo et audiendo vestra cognoscere possit solertia, de quibus, et pro quibus in memoratis conventibus nostris secundum virium possibilitem nostrarum fideliter egerimus.
Ut quid Rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer regit, merito rex apellatur. Si his caruerit, non rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isydorus in libro ęthimologiarum scribit, omnes reges tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentibus [z] regis nomen adepti, impie vero, iniuste crudeliterque principantibus non regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius in Moralibus ait: Viros namque sanctos proinde reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant sensusque pruprios bene regant et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi reges vocantur, qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Ad quid etiam constitutus sit ||fol. 156v|| imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis [a] et gratia scribit: Clementissimus quoque imperator non ideo est vas misericordię praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed si imperiali culmine recta fide vivat et vera cordis humilitate praeditur, culmus regię dignitatis sanctę religioni sebiciat, si magis in timore servire Deo quam in timore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornet benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exibeat, si subiectis salubriter consulat, si iustitia sic teneat, ut misericordiam non relinquat, si prae omnibus ita se sanctae matris ecclesię catholicę meminerit filium, ut eius pati atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim Christianum regitur ac propagatur imperium, dum ecclęsiasticum statui per omnem terram consulitur, quam cum in pace quamcumque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Ysidorus scribit: Principes namque seculi numquam intra ecclesiam potestatis adepte culmina tenent, ut per eundem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessarię non esse, ut nisi ut, quod non prevalet sacerdos efficere per doctrinę sermonem, potestas hoc imperet per discipline terrorem. Sepe per regnum terrenum caeleste regnum proficit, ut, qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam ecclesia utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis inponat. Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium specialiter est populum Dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia et, ut pacem et concordiam habeant, studere. Ipse enim primo debet esse defensor ecclesiarum et servorum Dei, viduarum, orfanorum ceterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet: Primo, ut nulla iniustitia faciat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat nec spe dilitiscendi sive audatiam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes, quoniam, si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali, quod admiserint, nequaquam incorreptum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus correctionis. Unde oportet, ut ipse, qui iudex est, iuditium, causam pauperum ad se ingredi faciat et diligenter inquirat, ne forte illi, qui ab eo constituti sunt et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oportet, quia, si de otioso sermone Deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi rex circumstante exercitu, eram ||fol. 157r|| tamen merentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduę consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento et diademate iuditio meo. Oculus fui caeco et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et dentibus illius auferebam praedam. Salomon: Rex, qui sedet in solio iuditii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientiae: Diligite iustitiam, qui iudicatis terram, sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quęrite illum. Item ibi: Audite ergo, reges, et intelligite, discite, iudices finium terrę, praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, quoniam, cum essetis ministri eius, non recte iudicastis neque custodistis legem iustitię neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito aparebit vobis Dominus, quoniam iuditium durissimum in his, qui praesunt, fiat. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes enim potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusque Dominus nec reverebitur cuiusquam magnitudinem, quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et offitio convenientia, super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem, ut non sit necesse sacerdotibus Domini copiosioribus exemplis qualibet exageratione vestrum animum honerare. Quare, quia Deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referimus, qui dat vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordię cęterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita pietate ditavit, ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod nos, si hęc vobis caelitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quoquo modo debueramus, vos econtra propter divinum amorem et honorem et admonendo nos ad potiora provocatis et pium oportunumque adiutorium nobis ferre devotissimę curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus, ut bonum, quod cepistis, Deo opitulante indesinenter perficere non gravemini et in adimplendis iustitię operibus et pietatis ac misericordię nullatenus deficiatis, quoniam non inchoantibus, sed perseverantibus praemium aeternę vitę datur. Et ut iuxta veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrę suppliciter suggerimus, ||fol. 157v|| ut deinceps in bonis pastoribus rectoribusque in ecclesiis Dei constituendis magnum studium atque solertissimam adhibeatis curam. Quia, si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio Christiana in multis labefactando dampna detrimenti sui pacietur, et animę vestrę, quod non optamus, periculum generabitur.
Similiter deposcimus, ut abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis sępe est admonitum et per divinam auctoritatem crebius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublice ministris, qui vice vestra populum Dei regere et gubernare atque iudicare debent, solertissimam providentiam habeatis semper illud adtendentes, quod in libro Exodi ad Moysen dicitur: Provide, inquid, omni populo viros potentes et timentes Dominum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referent ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit in aliis partito honere. Si hoc feceris, implebis imperium Domini et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iuditio nec in aliquem partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellę cęli plurimę. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum [b] multa milia et faciet vobis, sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribus vestris. Sed et in libro Paralymenon ita legitur: Constituitque rex Iosaphat iudices terrę in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens iuditibus, Videte, [c] ait, quid facitis. Non enim hominis exercetis iuditium, sed Dei; et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite. Non enim est apud Dominum Deum vestrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum. Rogamus etiam vestram voluntatem vel pietatem [d] propter divinam misericordiam vestramque salutem ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas solertissimam vigilantiam adhibeat, quatenus consiliarii et dignitatis vestre misterii custodesque animę vestrę et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum et in exteris nationibus bonę opinionis condimentum, caritatem, pacem atque concordiam omni simulatione et caliditate postposita ad invicem habeant, ut secundum Dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent et veri vobis adiutores ||fol. 158r|| in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes esse poterint vel extiterint [e] et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe, ut sacra domus vestra cunctis expectabilis appareat et imitabilis existat et fama suę bonę opinionis sive alios imperii vestri subiectos sive [f] exteras nationes abundantissimę perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordię dirimende et omnis malitia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est, ut, quod in aliis corrigere decernit, in ea minime repperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut libero vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore Dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis, et, ut in mutuę dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis concordia vicissim consistant, saedula paternaque admonitione insistatis et, ne inlicitis actibus creatoris [g] sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione nilhominus invigiletis adtendentes beatum Iob, cuius studium, ut beatus Gregorius in Moralibus libris scribit, circa filios erudiendos tale extitit, ut non solum eos exterius perfectos [h] opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Adtendite etiam a David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim dicitur: Ego, inquid, ingredior viam universae terrę. Confortare et esto vir fortis, et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias caerimonias eius et iuditia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in lybro Paralymenon: Tu autem, Salomon, fili mi, scito Deum patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Adtendite etiam Toby, de quo legitur, quod, cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua et genuit ex ea filium nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum, omnibus, inquit, diebus vitę tuę habeto Deum in mente, et cave, ne aliquando peccata consentias et praetermittas praecepta Dei nostri. Ex substantia tua fac aelemosinam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere. Ita enim fiat, ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et cetera. Item paulo post: Adtende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo corde dominari permittas. In ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic Deo, et pete ab eo, ut vias tuas dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite [i] ergo, fili mi, patrem vestrum, servite Domino in veritate, et inquirite, ut faciatis, quę sunt placita illi, et filiis vestris mandate, ut faciant iustitias et ęlemosinas, et ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus ||fol. 158v|| praelibatis notescimus vobis, quod ea, quę in capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a principibus et reliquo populo vel ita, ut divina auctoritas doceat, aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte et ex toto dimissum sit, ut non teneatur, fatemur, quia in his capitulis, quę superius continentur, necnon et in his, quę praesenti anno conscribi et per missos vestros ob vitia comprimenda per imperium vestrum direcsistis, multa demonstrata sunt, quę a pastoribus ecclesiarum et a principibus et a reliquo populo hactenus neglecta extiterunt et aliter, quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si hęc nostra sacerdotalis admonitio effectum Deo operante per vestrum bonum studium abhinc obtinuerit, credimus, quod multa, quę a multis aliter, quam divina auctoritas se habeat, dimissa sunt, quę non tinebant, corrigentur. Nam et illud, quod in eisdem capitulis continentur, ut manifestum fieret, quę causę id effecerint, ut sacerdotes ac principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis capitulis, in quibus, sicut diximus, multa neglegebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas diversis occasionibus intervenientibus secus, quam auctoritas divina se habeat, in causas ecclesiasticas prosilierit et sacerdotes, partim neglegentia, partim ignorantia, cupiditate in secularibus negotiis et sollititudinibus, ultra quam debuerant, se occupaverint, et hac occasione aliter, quam divina [k] auctoritas doceat, in utraque parte [l] actum extitisse dubium non est. Sed quia Deo miserante a progenitoribus et genitore nostro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea, quę admonemus, prosperum successum habuerint, credimus, quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio Deo cooperante pervenire possit. Verumtamen, quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatum esse et a prudentissimis sanctisque prodecessoribus nostris, sive scilicet ab episcopis, sive a principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter hęc, quę suo tempore dici possunt, et pondus tante considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis nec plenitudinem consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo hęc congruentiori et aptiori tempori vita comite, si Deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus, quoniam tante considerationis perfectio indiget adsensu et adiutorio principum et multitudine atque devotione, necnon et studio sacerdotum et oboedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque spatia. Porro de episcopali libertate, quam Deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad Dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipso salvare populoque nobis subiecto utiliter prodesse atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare et de vestris obsequiis et regni adiutorio ||fol. 159r|| solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
Quia iuxta sanctorum patrum traditionum novimus res ecclesię vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimoniam pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa opitulante Deo conferre optamus, tamen, ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius ecclesię suspitionem dudum conceptam [m] pęnitus ammoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostra vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitare voluerint, nullam poenitus divisionem aut iacturam patiatur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut episcopi scilicet per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria diocesi remota personarum et munerum acceptione ob vite meritum et sapientię donum aeligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, opere pretium duximus Deo annuente apud sacrum conventum, ut ex dictis sanctorum patrum, velud ex diversis pratis, quosdam vernantes flosculos carpendo tractendo in unam regulam canonicorum et canonicarum congerere et canonicis vel sanctis monialibus servandam contradere, ut per eam canonicis ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer conventus ita etiam laudibus extulit, ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus, ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus, sive a canonicis, sive a sanctimonialibus canonicę degentibus deinceps observetur. Sed et de ęcclesiarum honore, quomodo Deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur.
De episcopis vero in Langobardia constitutis, qui ab his, quos ordinabant, sacramenta et munera contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est, ne ulterius fiat, quia iuxta sacros canones uterque a gradu proprio talia facientes deici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis, quę inter choeredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis, quę nimium rebus propriis sunt adtenuate, vel certe de his rebus, quę nuper necessitate conpellente a nonnullis ecclesiis sunt ablate, et si qua sunt alia, sive in ęcclesiasticis, sive ||fol. 159v|| in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec Domino favente consultam fidelium facultas fide nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut Deo opitulante effectum obtineant obtineant per tempora, hic inseredo censuimus.
Monachorum siquidem causa, qualiter Deo opitulante ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendis abbates licentiam dederimus, et qualiter Deo opitulante quiete vivere propositumque suum indefesse custodire valendi ordinaverimus, in alia sedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores [n] nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur, confirmavimus.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo, quod proprii episcopi largitione vel concessione accipit, baptizare, nisi praeocupante morte, temptaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suę dampnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium, quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iuste iuditio decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendatium querit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.
Ut nullę causę a iudicibus ecclesiasticis audiant, quę legibus non continentur, vel quę prohibite esse noscuntur.
Quęrendum in iuditio, cuius sit conversationis et fidei his, qui accusat, et his, qui accusatur.
Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui Christiane religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domib oblationes celebrari ab episcopis vel presbiteris.
Omne pactum posteriori [p] dissolvitur pactu. Homo vero liber statum suum et peiorare et inmeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.
Ita consulendum est fratribus, ut non videamur destruere, quod edificatum est. Si enim, quod edificavi destruo, praevaricarem me ipse constituo.
Clerici, qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium penitentie contradantur.
||fol. 160r||Lex imperatorum non est supra legem Dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum excepta ea, quę [r] ad consilium sacerdotibus accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione facienda.
Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nimine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si qui erga episcopum vel actores [s] ecclesię quamlibet quęrelam habere iusti crediderit, non primates aut alios adeant iudices, priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed sepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione privantur, tamquam apostolorum patrumque aliorum contemptores, de quibus ait propheta: Erunt, quasi non sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat laicos sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a Domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter succumbere debeant.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Si quis iudicem pro quibuscumque causis adversum sibi senserit aut habuerit suspectum, vocem appellationis exibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano, quia unum Deum patrem habemus in cęlis et unam matrem ecclesiam, unam fidem, unum baptisma, ideo in una pace et unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam et veram hereditatem regni cęlestis cupimus pervenire, quia non est dissensionis Deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere, gubernare atque dispensare secundum canonum auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias Dei, viduas et orfanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias [t] faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel testimonium neque per periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel lętaniam everterit, capitali periculo subiaceat. ||fol. 160v|| Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Ammonemus atque praecipimus, ut decimas Deo omnino dare non neglegatur, quam Deus ipse dare sibi constituit, quia timendum est, ut, quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis optinere studeant. Tamen legittime componant, quod inique fecerunt.
Si quiscumque ex gradu exclesiastico sine testamento et sine cognatione discesserit, hęreditas eius ad ecclesiam, ubi servivit, devolvatur. Similiter de sanctimonialibus.
Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel atriis placita secularia minime fiant.
Quiquumque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesię restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant.
Lector, subdiaconus, diaconus, presbiter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.
Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur Christianus, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.
Magnum malum ębrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerint, excommunicandum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur.
Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filiolos suos catholicę instruant.
Canticum turpe atque luxoriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et litteratus est.
Ut episcopi, abbates ante se ioca turpia facere non permittant, sed pauperes et indigentes secum ad mensam habeant, et lectio divina ubi personat, et sumant cibum cum benedictione et laude Dei secundum apostolum: Sive manducatis, sive bibitis, omnia in laude Dei facite.
Ut episcopi iudices iusta iuditia discernant. Quia sunt quędam modo iudicanda, quędam Dei iuditio reservanda. Scriptum [est] enim: Nolite iudicare ante tempus, quoadusque veniat Dominus, qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestavit consilia cordium. Et tunc laus erit unicuique a Deo. Et illud memores sint: In quo enim iuditio iudicaveritis, iudicabitur de vobis.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nil eis praestetur. Hoc vero, quod discedestes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.
Ut monachi et canonici pleniter consilium habeant, qualiter Deo militare animasque eorum melius valeant custodire [u], ne propter aliquam necessitatem occasionem quęrant vagandi [v] et inter ipsos propter hoc locus temptandi detur diabolo.
Ut viduę non sint in delitiis, sed secundum apostolum sub potestate episcopi vivant, si tuti decet.
Clericus vel monacus neque exactor publicarum neque conductor auc vegtigalium vel curationis domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat.
Si quis contra hęc statuta fecerit, si episcopus est, omnes res eas, ex quacumque causa vel persona, sive ante episcopatum, sive postea ad eum pervenerint, ecclesię suę eas vindicare santimus. Si vero clerici hoc ibi fecerint, poenam pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere [w], ecclesię vindicandam. Hi vero, qui actiones suas eis commiserunt vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publice debito vel exactione crediderit vel fideiussores receperit, de substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Ut, si quilibet hominum res ecclesię per mendatia vel mala ingenia in precariam sibi adquirere et habere voluerit et post factas precarias eadem mendatia ad aures eiusdem rectoris ecclesie delata fuerint, ipsa ecclesia res suas, quę ei mendaciter abstracte fuerunt, pleni[ter] [x] absque ullius contradictione omnimodis recipiat. Ille vero, qui res suas per eadem mendatia propter cupiditatem ipsius precarię eidem ecclesię tradidit, simili modo in suam recipiat dominationem.
Modo poenitentiam agere iuxta antiquam canonum institutionem in plerisque locis ab usu recessit, et neque excommunicandi neque reconciliandi antiqui moris ordo servatur, ut a donno imperatore impetretur adiutorium, qualiter, si qui publicę peccat, publica multetur pęnitentia, ut secundum ordinem canonicum pro merito suo excommunicetur et reconcilietur.
Si episcopus, presbiter, diaconus, subdiaconus ad tutelam vel curationem vocentur, tantum munus et ministrationis [y] in hoc concedetur suscipere; si tamen intra quattuor mensas per competentem iudicem in scriptis manifestaverit, quod huiusmodi munus suas sponte recepit. Et tunc circa aliam tutelam praeiuditium non patiantur.
Perlatum ad nos est, quod inter heredes ecclesię in rebus propriis constitute dividantur et tanta per eandem divisionem simultas oriatur, ut unius altaris quattuor partes fiant et singulę partes singulos habeant presbiteros. Sine discordia et simultate nullo modo geri potest. Unde nobis visum est, quod huiuscemodi eclesię inter heredes dividi non debeant. Et si in contentionem venerint et simultates ||fol. 161v|| inter eas surrexerint, per quas sacerdos suo ibi offitio canonicę fungi non possit, praecipiatur a episcopo civitatis, ut nullo modo ibi missarum sollempnia celebrentur, donec illi ad concordiam redeant et pari voto atque consilio ecclesia illa sacerdotem canonice habeat, qui libere suum ministerium ibi peragere possit.
Dictum nobis est, quod quidam de plebe bis aut ter ab episcopis, ignorantibus tamen eisdem episcopis, confirmetur. Unde nobis visum est eandem confirmationem, sicut nec baptismum, iterari minime debere, quia [z], qui bis vel amplius baptizatur aut confirmatur, non seculo, sed soli Domino sub abitu regulari vel clericali religiosissime famulari decretum est.
Si quis clericus ad tabulas ludat vel spectaculis adtendat, per tres annos a sacro ministerio prohibeatur. Et si dignam penitentiam fecerit, reconcilietur.
Dictum nobis est, quod quidam legittima servorum matrimonia potestiva quadam praesumptione dirimant non adtendentes illud evangelicum: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Unde nobis visum est, ut coniugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno coniugio permanentes dominis suis serviant. Et hoc in illis observandum est, ubi legalis coniuntio fuit et per voluntate dominorum.
Sed et hoc emendatione indigere perspecsimus, quod quidam, dum confitentur peccata sua sacerdotibus, non plene id faciunt. Quia ergo constat hominem ex duabus esse substantiis, anima videlicet et corpore, et interdum animi motu, interdum carnis fragilitate peccatur, solerti indagatione debent inquiri ipsa peccata, ut ex utrisque plena sit confessio, scilicet ut et ea confiteantur, quę corpus gesta sunt, et ea, quibus in sola cogitatione delinquitur. Instruendus est itaque peccatorum suorum confessor, ut de octo principalibus vitiis, sine quibus in hac vita difficile vivitur, confessionem faciat, quia aut cogitatione aut, quod est gravius, opere eorum instinctu peccavit. Odium etenim, invidia, superbia vel certe huiuscemodi anime pestes tanto periculosius ledunt, quanto subtilius serpunt.
Nullos sub Romana ditione constitute ecclesię vel sinodochię vel monasteriorum rectores earum rem immobilem liceat alienare, id est, agrum, domum, mancipium, panes civiles, neque creditori obligare. Alienatio enim est venditio, donatio, permutatio, emfiteoseos perpetuum contractum. Omnes omnino convenit, ut se ab huiusmodi alienatione abstineant. Tabellio vero, qui talia instrumenta conscripserit, perpetuo exilio tradatur. Magistratus vero vel iudices, qui talia strumenta consenserint, et digitatem et facultates amittant.
Quidam Deo solummodo dicunt confiteri debere peccata, quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent. Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat, ut et Deo, qui remissio est ||fol. 162r|| peccatorum, confiteamur peccata nostra et cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et iniustitia meas non abscondi [a]. Dixi: Confitebor adversus me iniustitias meas, Domine; et tu remisti impietatem peccati mei. Et secundum apostoli intitutionem confiteamur alterutrum peccata nostra et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque, quę Deo fit, purgat peccata. Ea vero, quę sacerdoti fit, docet, qualiter purgentur ipsa peccata. Deus namque salutis et sanitatis autor et largitor plerumque medicorum operatione.
Quia igitur apostolo testante non est personarum acceptio apud Deum, et in omnibus iuditiis cavenda est, multo magis in hoc penitentię iuditio praecaveri debet, ut nullus sacerdotum umquam aut gratia aut hodio alicuius personę secus iudicet, quam quod in canonibus sacris invenerit, aut quod illi secundum sanctarum scripturarum auctoritatem ecclesiasticamque consuetudinem rectius visum fuerit. Si ergo medici, qui corporibus medicinam inferre quonantur, nequaquam propter persone cuiuslibet acceptionem his, quos sanare cupiunt, cauterio et ferro aut [b] duris aliis quibuslibet rebus parcunt, multo magis his observandum est, qui non corporum, sed animarum medici exsistunt. Neque pensanda est penitentia quantitatem temporis, sed ardorem mentis et mortificationem corporis. Cor autem contritum et humiliatum Deus non spernit.
Nemo audeat monachum vel castimonialem feminam ad civile iuditium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam sententiam proferat. Hec omnes episcopi custodiant et profecti Romani et praetores populi et provinciarum praesides, ut curent citius monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit, in magistratu positus X. lib. auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiaru recludatur poenas luiturus et offitium perdat.
Multi, quod [c] non sine dolore dicendum est, in penitentia non tam peccati remissionem quam temporis constituti expectant expletionem. Et si carnium et vini us eis interdictus est, mutata non voluntate, sed eiusdem cybi aut potus perceptione in tantum delitiis suis indulgent, ut delitiosius his interdictis aliorum cyborum vel potionum appetitu videre cognoscantur. Spiritalis autem abstinentia, quę in penitentibus potissimum vigere debet, et quorundam cyborum ac potionum perceptiones et desiderium fugere debet. Illę, inquam, illę magis parsimonię servire censendus est, qui sibi non solum quarundam rerum perceptiones, sed delectationes corporis penitus interdicit.
Sed nec hoc praetereundum putamus, quod quidam ex industria peccantes propter ęlemosinarum largitionem quandam sibi promittunt inpunitatem. Aelemosina enim extinguit peccata, iuxta enim illud: Ignem ardentem extinguit aqua, et ęlemosina extinguit peccata. Sed ea, quę aut necessitate aut casu [d] aut qualibet fragilitate fiunt. Ea vero, quę ex industria ad cuiuslibet libidinem explendam idcirco fiunt, ut ęlemosinis redimantur, nequaquam ||fol. 162v|| eis redimi possunt, quia, qui his perpetrant, videntur Deum mercede conducere, ut eis impune peccare liceat. Non ergo idcirco quis peccare debet, ut elemosina faciat, sed ideo elemosinam facere debet, quia peccavit. Mentem enim [e] et corpus, quę libido traxit ad culpam, afflictio et contritio debet reducere ad veniam.
Si monachus monaterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quę in monasterium introduxit, et quę non introduxit, domini monasterii sit, et ipse offitio praesidis servire cogatur. Si vero monacus ad alium monasterium migraverit, sustantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.
Modus autem penitentię peccata sua confitentibus aut per antiquorum canonum institutionem aut per sanctarum scripturarum auctoritatem aut per ecclesiasticam consuetudinem, sicut superius dictum est, inponi debet repudiatis a penitus elimatis libellis, quos penitentiales vocant, quorum sunt certi errores, incerti auctores, de quibus rite dici potest: Mortificabant animas, quae non moriebantur, et vivificabant animas, quae non vivebant. Qui dum peccatis gravibus leves quosdam et inusitatos imponunt penitentię modos, consuunt pulvillos secundum propheticum sermonem sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universę etatis ad capiendas animas.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate et, quod est gravius, ducti cupiditate presbiteris quibuslibet absque consensu episcoporum ecclesias dant vel auferant. Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi cuilibet presbitero ecclesiam det. Quam si iuste [f] adeptus fuerit, hanc non, nisi culpa sua, coram episcopo canonica severitate amittat.
Sunt in quibusdam locis Scotti, qui se dicunt episcopos esse et multos neglegentes absque licentia dominorum suorum sive magistrorum presbiteros et diaconos ordinent. Quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacham incidit heresem et multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri debere omnes uno consensu decrevimus.
Si monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo expolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintię eum teneat et taxeotas vel currie suę connumeret.
In cena Domini a quibusdam perceptio eucharistię neglegitur. Quę quoniam in eadem die ab omnibus fidelibus exceptis his, quibus pro gravibus criminibus inhibitum est, percipienda sit, ecclesiasticus usus demonstrat, cum etiam penitentes [g] eadem die ad percipienda corporis et sanguinis dominici sacramenta reconciliat.
Secundum beati Iacob apostoli documentum, cui aetiam decreta patrum consonant, infirmi oleo, quod ab episcopis benedicitur, a presbiteris ungui debent. Sic enim ait: Infirmatur aliquis in vobis. Inducat presbiteros [h] ||fol. 163r|| ecclesię, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit [i] infirmum, et allevabit eum dominus [k]. Et si in peccatis sit, dimittentur ei. Non est itaque parvipendenda huiusmodi medicina, quę animę corporisque medetur langoribus.
Si sponsus vel sponsa intraverit in monasterium, id, quod ararum nomine datum est, in simplum tantum reddatur.
In quibus locis [l] et quo apparatu missarum sollempnia exceptis basilicis celebrari debeant, et utrum celebrari debeant, Laudicensi ita scribitur [m]: Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel a presbiteris.
Quęcumque aurium et ad oculorum pertinent inlecebras, unde vigor animi emolliri posse credatur, ut de aliquibus generibus musicorum aliisque nonnullis rebus sentiri potest, ab omnibus Dei sacerdotes se abstinere debent, quia per aurium oculorumque inlecebras vitiorum turba ad animum ingredi solet. Histrionum quoque turpium et obscenorum insolentias iocorum et ipsi animo effugere ceterisque sacerdotibus effugienda praedicare debent.
Nemo ecclesiam edificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante [n] praefiniat, qui edificare vult, quod ad luminariam et ad custodiam et stipendia custosdum sufficiat. Et facta donatione sic domum edificet.
Sacerdotibus non expedit secularibus et turpibus quibuslibet interesse iocis. Venationes quoque ferarum vel avium minime sectentur.
Presbiteri quoque et diacones in omnibus bonorum operum exibitioni sui episcopi vestigia sectentur, et in bonorum morum probitate, quae episcopo observanda sunt, eadem et sibi observanda esse cognoscant.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Praefectus praetorii, qui hoc cognovit et non prohibuit, librarum auri multabitur.
EPISCOPI quidem maximam curam et sollicitudinem circa pauperes habeant, et res ecclesiasticas ecclesiis conlatas cauta circumspectione dispensent quasi Dei ministri, non quas turpis lucri gratia sectatores. Illisque ita utantur, non ut propriis, sed ut sibi ad dispensandum commissis.
Licicum sit episcopis [o] praesentibus presbiteris et diaconibus de thesauro ecclesię familię et pauperibus eiusdem ecclesię secundum canonicam institutionem, iuxta quod indiguerint, erogare.
Si diaconissa nupserit, gladio ultoris sternatur, et facultas eius ecclesię, ubi serviunt, addicatur. Corruptores earum similiter puniantur. Bona vero eorum fisci viribus vindicentur.
Presbiterum ordinari non debere ante legitimum tempus, hoc est, tricesimum aetatis annum. Sed priusquam ad considerationem ||fol. 163v|| presbiteratus accedat, maneat in episcopio discendi gratia offitium suum tandiu, donec possint et mores et actus eius anamadverti. Et tunc, si dignus fuerit, ad sacerdotium promoveatur.
Ut unusquisque episcoporum parroechiam [p] suam diligenter perscrutari nitatur, ne aliquis presbiter ab alterius parrochia in suam commigrans officium cęlebrare praesumat sine litteris commendatitiis, sicut olim multis in locis actum esse repertum est.
Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hęc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautione tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis laicis non vindicetur, comes primatarum hęc nostro fisco addicat. Si vero praeses provintię vindictam tali crimini inponi neglexerit, cingulo careat et V. lib. auri fisci viribus compellatur.
Ut decimę, quę singulis dabuntur ecclesiis, per consulta episcoporum a presbiteris ad usum ęcclesię et pauperum summa diligentia dispensentur.
De titulo minori ad maiorem migrari nulli presbitero licitum sit, sed in eo permaneat, ad quem ordinatus [q] est. Quod inventus fuerit contra statuta id facere, eadem feriatur sententia, qua et episcopus de minori ad maiorem transmigraverit sedem.
Si quis quolibet modo blasphemia in Deo iactaverit, a praefecto urbis ultimo iuditio subitiatur. Qui vero talem cognoscens non manifestaverit, similiter choerceatur. Si praefectus urbis hęc punire neglexerit, post Dei iuditium nostram indignationem incurrat.
Ut iuvenes viduę nequaquam cito velentur, usque dum probetur illarum religio et bona ab eis nota sit conversatio, ne forte de eisdem dici possit ab apostolo: Quę autem in delitiis sunt, viventes mortuę sunt.
Comitibus, iudicibus reliquoque populo expedit, ut suis sint episcopis consentientes et oboedientes propter Dei amorem suique gradus honorem, et semper ab eis utile quęrant consilium illorumque salubria non spernant monita, sed intenta cordis aure audient. Similiter vero et episcopi praedictas personas humiliter suscipiant honorificęquę erga eos in omnibus agant [s], et sic se mutuis studeant sublevare consolationibus.
Si hetedes iussa testatoris non impleverint, ab episcopo loci illius omnis res, quę his relicta est, auferatur cum fructibus et ceteris emolumentis, ut vota defuncti inpleantur.
Summopere admonendi sunt comites et iudices, ne viles et indignas personas coram se permittant ad testimonium accedere, quoniam multi sunt, qui perierare pro nichilo ducunt in tantum, ut pro unius diei satietatem aut pro quolibet parvo pretio ad iuramentum conduci possint animasque suas periurio perdere minime formidant. Quam ob rem tales nequaquam ad quodlibet testimonium admittendi sunt. Et hoc notandum, quod non solum illi, qui peiurant, sed etiam qui peiuris consentiunt, simili plectendi sunt dampnatione.
Nullus Christianus pro quolibet placito vel iuditio a qualibet persona munera exigere aut accipere debet, quoniam id divina scriptura multis in locis magna interdicit auctoritate testante scriptura, quę ait: Munera excecant oculos sapientium et subvertunt verba iustorum.
Non liceat Christianis Iudeorum neque paganorum vel hereticorum res infiteoseos vel conductionis titulo here neque suorum similiter eis acommodare [t].
Placita quidem secularia in ęcclesiis vel in atriis ecclesiarum a comitibus vicariisque usque modo multis in locis habita, sed ne ultra fiant, interdicendum est cum auctoritate dominica, quę expulsis de templo negotiatoribus [v] adserens debere [w] domum Dei domum esse orationis.
Incestuosi, parricide, homicide multi apud nos, heu pro dolor, repperiuntur. Sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem acomodare volentes in pristinis dedurare criminibus, quos oportet per secularis potentię disciplinam a tam prava consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari, quorum aliquos iam excommunicavimus. Sed illi hoc parvipendentes in isdem perdurarunt criminibus. Quam ob rem vestra decernat mansuetudo, quid de talibus deinceps agendum sit.
Ammoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint artes magicas incantionesque quibuslibet infimitatibus hominum nihil posse remedii conferre, non animalibus languentibus, claudicantibus, ne vel etiam moribundis quicquam remedii, non ligaturas ossuum vel herbarum cuiquam mortalium adhibitas prodesse, sed hęc esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Omnes homines admonemus, ne per singula verba quasi ad confirmationem suę adsertionis nomen Domini in vanum assumant, quod ipse Dominus interdicit faciendum, ubi ait: Ne adsumas nomen Dei tui in vanum. In vanum etenim nomen Dei adsumitur, quando aliquis ad singula verba, quibus vult, ut sibi ab alio credatur, Deum omnipotentem testem regi, de qua ait, invocat eumque sibi ita esse adiutorem, sicut ea vera sunt, quę loquitur. Nam et ipse Dominus in evangelio hoc modo prohibens omne genus iuramenti, Nolite, inquit, omnino iurare neque per cęlum neque per terram neque per capud tuum. Et cęthera.
Ut laici omnino a presbiteris ||fol. 164v|| non audeant munera exigere propter commendationem ęcclesię, quia propter cupiditatem plerumque a laicis talibus presbiteri ęcclesię dantur, qui ad peragendum sacerdotale offitium indigni sunt.
De pacis bono atque concordia, ut ab omnibus omnino indisrupta teneatur inter episcopos et comites, inter clericos et monachos et omnem populum Christianum, ut beatus apostolus Paulus docuit dicens: Sectamini caritatem et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Et idcirco, quicquid illud est, quod nos ad vere pacis studium et caritatis perfectionem provocat, totis viribus nostris sectandum est; quicquit vero ab illa nos disiungit, ut venenum mortiferum a nobis cavendum est.
Ut comites et iudices reliquusque populus obedientes sint episcopo et invicem consentiant ad faciendas iustitias et munera pro iuditio non accipiant nec falsos testes, ne per hoc pervertant iuditia iustorum, quia scriptum est: Iustitia elevat gentem, iniustitia vero miseros facit populos. Et psalmista: Beati, qui custodiunt iuditium et faciunt iustitiam in omni tempore.
Ut unusquisque episcopus semel in anno circumeat parrochiam suam. Noverint sibi curam populorum et pauperum in protegendis ac defendendis inpositam. Ideoque dum conspiciunt iudices ac potentes pauperum oppressores existere, prius eos sacerdotali admonitione redarguant. Et si contempserint emendari, eorum insolentia regis auribus intimetur, ut, quos sacerdotalis admonitio non flectit ad iustitiam, regalis potestas ab inprobitate coherceat.
Ut presbiteri sub sigillo custodiant crisma et nulli sub praetextu medicine vel sub cuiuslibet rei donare praesumant. Genus enim sacramenti est, et non ab aliis, nisi a sacerdotibus, contingi debet. Quod si fecerint, honore priventur.
Ut, quisquis benefitium de rebus ęcclesię habet, ad tecta eiusdem ęcclesię restauranda vel ad ipsas ecclesias edificandas omnino adiuvent.
Furti quocumque genere condempnatus infamis efficitur.
Iubemus, ut in causa capitali absens nemo dampnetur, quia neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Omnes possessiones et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor posessori restituat. IN ISTO LOCO DESUNT QUAEDAM CAPITULA.
Omnes nosse volumus, quod incesti non sint legitimi heredes, sed infamia [y] sint notate utręque persone. Ideoque proximorum copula [z] vel stupra quasi quędam turpissima pestis cavenda est, quoniam incesti usque ad canonicam separationem ęcclesięque per publica penitentię satisfactionem magis inter inarguminos vel audientes quam inter Christianos catholicos utrique cum omnibus suis sunt habendi.
Iudices observare debent, ut liceat litigatori vitiatam causam apellationis remedio sublevare, et apellatores nec in carcerem ||fol. 165r|| redigant nec a militibus faciant custodiri. Sed agendum negotium suum liberi observent; nec etiam in supplitium destinatis appellandi vox denegetur.
Sciendum sane est omnibus, quia citius exauditur una oboedientis oratio quam decem milia contemptoris.
Praecipimus, ut non degradetur unaquęque provintia, sed apud semedipsam habeat iudices episcopos. Et quicumque causam habuerit, a suis iudicibus iudicetur, et non ab alienis, id est, a suę iustis iudicibus provintię, et non ab externis, nisi fuerit apellatum.
Notum esse volumus omnibus, quam iustę, quam sobrię, quam etiam pię vivere debeant. Iuste enim vivere oportet secundum sermonem dominicum praecipientem: Luceat, inquit, lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent [a] patrem vestrum, qui in caelis est. Hoc est: Sic iuste vivete, ut filii lucis nominare valeatis. Quod vero sobrie vivere debeat quisque, monet evangelium dicens: Videte, ne graventur corda vestra crapula et aebrietate et curis huius vitę. Pię etiam vivere vel pacienter monet Paulus exortando dicens: In omni pacientia et doctrina. Et cum pietate regere domum monet. Et ne ipsa piętas indiscreta videatur, praemittit sententiam dicens: Argue cum omni imperio.
Statutum est, ut scripturam [c] prolator adfirmet. Nam si his, qui scripturarum protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Studendum sane omnibus est, ut in habitu religionis persistere debeat quisque sacerdos et ore prophetico sibimet praecipi censeat dicenti: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam. Quando dixit, Clama, ne cesses, omne tempus exclusit, quod nemo potest exclusare. Etenim de libris offitialibus, ut novimus, patet ratio, quia nequaquam corporeo usu hęc requirenda ab illis erat, qui spiritaliter vivebant, dicente salmografo: In me sunt, Deus, vota tua, quę reddam laudationes tibi. Nos tamen, qui in medio positi sumus, scilicet inter spiritalem et corporalem intellectum, ut in omnibus exibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, ut non vituperetur ministerium nostrum et propheticum sermonem impleamus dicentem: Iustitiam discite, qui habitatis terram. Et, quod avertat Deus a nobis, idem propheta dicit: Zelus adprehendit populum ineruditum. Et item alius profeta: Sacerdotes ignoraverunt intelligentiam. Et idem propheta: Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? Et tenentes leges meas nescierunt me. Qua ergo fronte, qua conscientia sacerdotem nominari se fatetur, quem Dominus profetam nescire se dicit?
Quicumque causam habuerit, a propriis iudicibus iudicetur, et non ad alienos vagandi causa et protervię dimittens suam patriam transeat, sed apud metropolitanum et reliquos episcopos suę provintię iudicetur.
Volumus atque praecipimus, sicut synodali atque canonica auctoritate a pastoribus sanctę ęcclesię sepissime ammoniti sumus, ut canonici clerici, qui in civitatibus vel monasteriis degunt, qui benefitia habent, unde victum et vestimentum habere possunt, ut his iuxta apostolum contenti sint et stipendia fratrem, unde pauperiores et hi, qui assiduę in praedictis locis Domino famulantes excubant adque ibi assiduum divinum explent ||fol. 165v|| offitium, nequaquam assumant aut in suis usibus convertant. Scimus enim, quia absque periculo adque dispendio animarum suarum hoc nullatenus facere possunt. Si quis hęc statuta contemserit, utrisque careat, id est, et beneficio et praebenda, adque si gradibus fruitur ęcclesiasticis, ipsis privetur.
Quod habet ęcclesia, cum omnibus habentibus nihil habet commune; nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, convenit erogare, quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo, unde pauper victurus erat, accipiant.
Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastra [d] sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patri et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium aut filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.
Omnibus igitur crericis [e] feminas secum in domibus suis habere ultra licentiam canonum firmiter sit contradicta.
Praecipimus, ut in ecclesiis vel in domibus ecclesiarum vel atriis placita sęcularia minime fiant.
Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter clericos vel presbiteros inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.
Laetanię autem Greco [f] nomine appellantur, quę Latinę dicuntur rogationes. Inter lętanias autem et exhomolegisin hoc differt, quod exhomolegisin pro sola peccatorum confessione agantur, letanię vero, quę iudicantur [g] propter rogandum Deum et imperandam in aliquo misericordiam eius. Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur.
De clericis vero hoc statuimus, ut hi, qui actenus inventi sunt, sive in canonico, sive in monachico [h] ordine, tonsorati sine eorum voluptate, si liberi sunt, ut ita permaneant. Et deinceps cavendum est, ut nullus tondatur, nisi legittimę aetate spontaneaque voluntate vel cum licentia domini sui.
Seculum autem relinquere est, sicut Gregorius dixit, seculi voluptatibus contraire. Hinc Paulus ammonet dicens: Qui emunt, tanquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur. Et Gregorius in libro pastorum: Ut videlicet, et sic nobis suppetunt, exterius serviant, quatenus a superne dilectionis studio animum non flectant.
Nullus fidelium usque affinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem vel eam [i] quoquo mo incesti macula polluat. Si quis vero ||fol. 166r|| hoc scienter temerare praesumpserit, si liber fuerit, bannum nostrum, id est, LX. sol., fisco nostro persolvat, et insuper canonicę ut incestus luat ac publicę iuxta canonicos gradus peniteat. Si autem servus vel ęcclesiasticus fuerit, publicę flagellaetur ac decalvetur et iuxta episcopi proprii iussionem penitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis tam liber quam servus aut ęcclesiasticus vel fiscalinus episcopo proprio vel suo sacerdoti aut archidiacono inoboediens vel contumax, sive de hoc, sive de alio quolibet scelere extiterit, omnes res eius a comite et a misso episcopi ei contendantur, usque dum episcopo suo obediat, ut canonice peniteat. Quod si nec se ita correxerit et ad episcopum et canonicam penitentiam venire distulerit, a comite comprehendatur et in carcerem sub magna aerumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat, quousque episcopus iusserit. Quod si comes vel eius minister hoc adimplere distulerint, canonice ab episcopo suo vel a suo ministro excommunicetur et, usque dum hęc pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inoboediens vel neglegens apparuerit, honore comitatus pariter et communione careat, usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut ceteri timore habeant, ne deinceps talia comitere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando [k] atque nefando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter gentiles aut caticuminos vel inerguminos habeantur, id est, cum Christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant, sed soli hęc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis sacerdotibus inoboedientes extiterint et a tam nefandissimo se [l] scelere segregare atque ad publicam penitentia redire noluerint, inter eos habeantur, qui spiritu periclitantur inmundo, vel etiam inter eos, de quibus ipsa per se Veritas dicit: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare nec in ecclesiam intrare, sed ante ianuam ęcclesię excubare et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terram prostrato veniam postulare et, ut pro se orare non dedignentur, flagitare et lacrimis perfusi, vultu contrito atque humiliato spiritu semper omnibus apparere usque ad satisfactionem ęcclesię et proprii episcopi canonicam reconciliationem manere et ad pristinum incestum numquam nec secularia negotia exercere nec placitis aut accusationibus vel testimoniis [m] interesse, sed crebris sacerdotum precibus manusque pontificis proprii inpositionibus et elemosinarum largitionibus atque ceterorum bonorum operum exibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Quam sit extraneus a Christiane fidei regula, qui se defensorem se veritatis insimulat et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se prophetam dicentem: Pro eo, quod vendidistis argento iustum et pauperum per calciamentis, ecce ego stridebo super vos, sicut stridet plaustrum honustum foeno, et peribit fuga a veloce, et fortis non optinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
NULLI Christianorum vel Iudeorum in utroque sexu promittimus ex propinquitate sanguinis vel uxoris suę atque etiam virorum iuxta legem, quę in Christianis est lata, usque ad septimi generis gradum [o] conubia ducere vel incesti macula operari. Huius igitur fide permixtionis incaelebra talis multabitur pęna, ut separati ab invicem et centena publicę decalvati flagella suscipiant et exilio religati sub publica penitentia maneant eorumque bona ad filios, quos de praecedenti coniugio habuerint, redeant, si tamen et ipsos aut in nullo Iudaicae praevaricationis maculaverit noxa aut nulla incestive nationis sordidaverit maculata. Quod si aut nullos habuerint filios aut habitos, ut dictum est, vel Iudaicus involverit error vel incesti fedaverit nastio, tunc facultas praedictorum omnimoda in principis potestate consistat, QUALITER principali discretione res ipsa aut in Christianis eorum heredibusve concessa permaneat. Quod si heredes huiusmodi dignitatis defuerint, fisco nostro sociata deserviat. Illud tamen modis omnibus observandum fere praecipimus, ut, si quis Christianus vel Christiana aut Iudęus vel Iudea noviter [p] nuptiale festum cęlebrare voluerint, ponaliter quam cum praemisso dotis titulo, quo in Christianis salubri institutione praeceptum est, vel sacerdotali benedictione [q] intra sinum sanctę aecclesię percepto coniugium cuiquam ex his adire permittimus. Quod si absque benedictione sacerdotis quisquam Christianorum vel Ębreorum novi[ter] coniugium duxerit vel sollemnitatem legis pro dotali titulo in quocumque transcenderit, aut C. principi solid. coactus exsolvat, aut C. publicae verberatus flagella suscipiat. Excilicet damna vel verbera singillatim unusquisque percipiat, videlicet tam illę, qui nupsit, quam ea quę nupta est, vel etiam consentanei parentes eorum, unusquisque pro se iacturam legis huius suscipiat.
Igitur Valentinianus, cum ita saperet, sicut Niceni patres, similia profitentibus proderat, aliter vero sapientibus non erat inportunus. Qui dum initio regni de urbe Constantinopolitana pro Trahias properaret ad Romam, tunc episcopi recte sapientes legatum miserunt Hicpautianum episcopum, quatenus dignaretur ad emendationem docmatis interesse. His cum audisset imperatorem et episcoporum legationum intimasset, respondens imperator ait: Mihi quidem, ||fol. 167r|| cum unus de populo sim, fas non est talia perscrutari. Verum sacerdotes, quibus hęc cura est, apud semetipsos congregentur, ubi voluerint. Cum hęc itaque respondisset princeps, in Lamsa convenerunt episcopi. Cumque duos menses traccassent, inter cetera iuxta priores canones episcopos eiectos adque suis rebus expoliatos sedes proprias recipi et primo suo omnia eis reddi decreverunt. Et si quis posthac eos accusare vellet, eos periculo facere sonaverunt iudices esse decernentes episcopos recte sapientes in ęcclęsia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui dicebantur oppressi. Et reliqua.
Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos atque in locum superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeat medicina iustitię, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem ita omnes relinquant sacerdotes, ut nemini quidem perire debeat honor; sed illis, qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari. Et reliqua.
Quicquid in sacratis Deo rebus et episcopis iniuste agitur, pro sacrilegio deputabitur, quia sacra sunt et violari a quoquam non debent. Nullus enim episcoporum, dum suis fuerit rebus expoliatus aut a sede propria quamlibet occasione plus, debet accusari, aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam integerrime restauretur et omnia, quę ei ablata quocumque sunt ingenio, legibus redintegrentur [r] et ipse proprie sedi et pristino statu regulariter reddatur, ita ut omnes possessiones et cuncta sibi iniuste sublata atque fructus omnes ante ceptam accusationem primates et synodus episcopo, de quo agitur, funditus restituatur. Quia hoc non solum ęcclęsiasticę, sed etiam seculi leges fieri docent.
Ut enim constitueretur in ęcclesia, ne quisquam post alicuius criminis paenitentiam clericatum accipiat vel ad clericatum redeat vel in clericatu maneat, non desperatione [s] indulgentiae, sed rigore factum est disciplinaę. Alioquin contra claves datas ęcclesię disputabitur, de quibus dictum est: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo. Sed ne forsitan aetiam de ceteris criminibus spe honoris ęcclęsiastici animus intumescens superbe tegeret paenitentiam, severissime placuit, ut post actam de crimine dampnabili paenitentiam nemo sit clericus, ut desperatione temporalis altitudinis medicina maior et verior esset humilitatis. Nam et sanctus David de criminibus mortiferis egit penitentiam, et tamen in honore superstitit. Et beatum Petrum, quando amarissimas lacrimas fudit, utique dum negasse penituit, et tamen apostolus mansit. ||fol. 167v|| Sed non ideo supervacua putanda est posteriorum diligentia, qui tibi saluti nihil detrahebatur, humilitati aliquid addiderunt, quod salus tutium muniretur, experti, credo, aliquorum fictas penitentias per affectas honorum potentias. Cogunt enim multas invenire medicinas multorum experimenta morborum [t].
Illam partem ęcclesiasticę disciplinę, quę olim a sanctis patribus et a nobis sepe decretum est, ut nec in presbiteratus gradus nec in diaconatus nec in sequenti ordine clericorum ad ęcclesiam transire cuiquam sit liberum, ut integram revoces, ammonemus, ut unusquisque, non ambitione inlectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret; ita ut, si quis sua quęrens, non quę Christi Iesu, ad plebem et ad ęcclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio et a communionis vinculo habeatur extraneus.
Placuit, ut nullus tenere accuset episcopum neque a primatibus passim aut indeferenter super quibuslibet inpetitionibus audiatur dicente Domino: Non suscipias voce mendacii. Et ipsa Veritas ait: Quod tibi non vis, alteri ne fatias. Et reliqua. Et alibi scriptum est: Quid prodest illi suo errore non pollui, qui consensum pręstat erranti? Vel procul dubio contra mandata dimittit, qui proprium habet peccatum, et qui [u] sequitur alienum. Et reliqua. Sed si quis in episcopum causam habuerit, primitus eum caritative conveniat et ei aut suam inculcet iniuriam aut eius correptionem dicente Domino: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si autem te non audierit, adhibe denuo duos aut tres tecum. Et reliqua. Prius ergo, quam hęc fiant, nemo praesumat episcopum manifeste accusare, quia nemo contra evangelium vel contra apostolum aut decreta patrum facit aliquid absque periculo. Paulus quoque apostolus praecipit dicens: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et alibi scriptum est: Si quis fidelis est, videat, ne falsa aut nociva loquatur aut cuiquam insidias ponat. Et alibi: Sapiens non est, qui nocet. Et Dominus in lege: Non facias calumniam proximo tuo. Et idem: Non eris criminator aut susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Leges meas custodite. Ego Dominus. Si hęc de omnibus hominibus dicta sunt, quanto magis super episcopus sunt custodienda, de quibus Salvator ait: Qui vos contristavit, me contristavit. Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et cetera. Item: Qui facit iniuriam eis, recipiat id, quod inique gessit. Et in Danihele legitur: Confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala. Confundantur in om[ni]potentia, et robur eorum conteratur, ut sciant, quia tu es Dominus Deus solus et gloriosus super orbem terrarum. Et iuxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debet benivolentia quam severitas, plus choortatio quam commotio, plus caritas quam potestas. Et Dominus per proph[e]tam ||fol. 168r|| monet dicens: Coibe linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. Deverte quoque a malo, et fac bonum. Nemo enim bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult. Si quis hęc non observaverit, hostis est animę suę. Si quidem clerici fuerint, gradu proprio decidantur. Si vero vel laici, monachi fuerint, amplius pelli debent, vel extorres fiant.
Placuit, ut, si quaecumque persona contra episcopum vel actores ęclesię se proprium crediderit [w] habere negotium, prius ad eum recurrat caritati studio, vel familiari colloquio commonitus ea sanare debeat, quę in querimoniam deducuntur [x]. Quam rem si deferre voluerit, sententiam suscipiat excommunicationis. Et reliqua.
UT nullus episcopum apud iudices seculares accusare praesumat, sed apud summos primates.
Placuit, ut accusato, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare, quia non oportet negari audientiam roganti.
Ut provincialis sinodus retractetur per vicarios urbis Romę episcopi, si ipse decreverit.
De his, qui accusatione maioris natu veniunt. Placuit, ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per ipsos est agendum.
Placuit, ut, a quibuscumque iudicibus aecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticis, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, audientia non negentur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parroechiam, sine consilio et voluntate omnium provincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit, gradus sui periculo subiacebit, et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de conprovincialium coepiscoporum causis suarumque aecclesiarum et clericorum atque sęcularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu conprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi [z] conprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad [a] proprias pertinet parroechias, agant iuxta sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in secula.
Hęc sunt, quę deinceps propter malorum hominum insidias, qui in ęcclesiam et in ecclesiasticos indifferenter seviunt viros, conservari firmissime volumus in secula. Si quis episcopus ab illis accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et eam corrigere noluerit, non olym, sed tunc ad summos primates causa eius canonicę deferatur, qui in congruo loco contra ipsam provintiam temporum canonibus praefixo Nicenis, concilium canonicę convocare debebunt, ita ut ab omnibus eiusdem provincię episcopis in ea audiatur: in quam et ipse canonicę convocatus, si eum aut infirmitas aut alia gravis necessitas non detinuerit, adesse debebit, quia ultra provintię terminos accusandi ante licentia non est, quam audientia rogetur. Nam si suis fuerit rebus expoliatus, quod absit, aut, quod alienum ab omnibus debet esse fidelibus, a sede propria deiectus aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonicę, antequam in pristinum restituatur honorem, et sua omnia, quę ab insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerint, redintegrantur, nec convocari nec iudicari poterit, nisi ipse pro sua necessitate, minime tamen iudicandi, advenire sponte elegerit. Nec omnino a quoquam respondere rogetur, antequam integerrime omnia, quę per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ei ab honorabili concilio redintegrantur et praesul prius statui pristino reddatur. Et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure suis tunc canonice convocatis ad tempus synodo in legittima et canonica veniat ad causam. Et si ita iusta videtur, accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc sumopere providendum est, non antequam hęc omnia fiant, coactus respondeat, quia contentio semper vitanda est. Adimi namque episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nulli christiano [b] videri iurę potest. Quod si aegrotans fuerit episcopus aut aliqua gravis eum necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittant. Nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam [c] electorum iudicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est, nisi alia praeoccupaverit necessitas infra spatium duorum vel trium mensium et eo amplius, prout causa dictaverit. Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia unus absque altero audire non debet, quęrendum est in iudicio, cuius sint conversationes et fidei atque suspitionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant, quia ad hoc admitti non debent, nisi bonę conversationis et recte fidei viri, et qui omni suspitione careant et bonę vitę clareant neque infamis existant. Quod si accusatorum personę in iuditio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas, non tamen criminales vel ęcclesiasticas, obicerint. Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor. Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia absente me parte alia a iudice dicta ullam obtinebit firmitatem. Neque absens per alium accusare aut accusari potest nec afinis testis admitti. Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem iudicis, ad quem fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur. Si quis autem iudicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exibeat, quam nulli oportet negari. Et reliqua.
Si quis clericus super quibuslibet criminibus pulsatus fuerit, in provintia, qua consistit illę, qui pulsatur, suas exerat actiones; nec estimet eum accusator suus alibi aut longius pertrahendum ad iuditium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare.
Peregrina iuditia generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales a se electos habere debet iudices.
Nullus metropolitanus episcopus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritę erunt. Immo et suorum sacerdotum causas audiat absque praesentia clericorum suorum, quia irrita erit praesentia episcopi, nisi praesentia clericorum confirmetur.
Placuit, ut semper primo in accusatione clericorum persona, fides, conversatio et vita blasphemantium perscrutetur. Nam fides omnes actus hominis [e] debet procedere, quia dubius in fide infidelis est. Nec eis omnino esse credendum, qui veritatis fidem ignorant nec recte conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pię viventes. Ideo suspitio pio eorum discucienda est primo et corrigendo.
Accusatores et accusationes, quas leges seculi non adciscunt, et nos submovemus.
Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius voluntate vel iudicare, quia, sicut irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio. Quoniam censemus nullum alterius iudicis, nisi sui, sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare ullatenus [f] poterit.
Nullus episcopus, nisi canonicę vocatur et in legitima sinodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, cui iussione Domini et meritis beati Petri apostoli singularis congregandorum conciliorum auctoritas et sanctorum canonum ac venerandorum patrum decretis multipliciter privata tradita est potestas, super quibuslibet criminibus pulsatur, id est, iudicetur, audiatur vel impetatur. Sin aliter praesumptum a quibuslibet fuerit, in vanum deducatur, quod egerint, nec inter ęcclesiastica ullo modo reputabitur nec ullas habebit vires, quicquid ei obviaverit, quoniam eadem sedes testante veritatis voce primum primatum optinuit. Nec prima diceretur, si aliam super se haberet, quę etiam capud est omnium [g] aecclesiarum, a quam omnes sumpsere originem. Primatum enim non sinodalibus aut aliquibus commentis meruit institutis, sed Domino largiente, qui ait: Tu es Petrus, et super hanc petram ędificabo ęcclesiam meam. Et reliqua talia et his similia. Quibus si aliquis superbo spiritu obviaverit praeceptionibus, non exeat inpunitus, sed gradus sui periculo subiacebit.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut apud Constantinopolitane civitatis sedem agat iuditium. Et reliqua.
Accusationes [h] ordinem [i] dudum canonicis institutum decretis servare iubemus, ut, si forte aliquis clericorum in civilia aut criminali causa pulsatur vel in discrimine capitis arcersitur, non statim reus estimetur, qui accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in iuditium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione paciatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes [k] ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Placuit, ut, si episcopus accusatus apellaverit Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse censuerat.
UT accusato vel iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iuditium et, si necesse fuerit aut ipse voluerit, absque ulla detentione aut inpeditione Romanum adire pontificem. Et dum iterato iuditio pontifex causam suam agit, sua non privetur sede aut in [l] dignitate, quoniam dudum a sanctis patribus statutum est, ut accusati nullus usurpet sedem episcopi. Et alibi: Adimi episcopo episcopatum, antequam causę eius exitus appareat, nullo Christiano videri iure potest. Et reliqua.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in aliqua causa episcopus licenter appellat et adeat apostolice sedis pontificem; qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iuditio pontifex causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen definiri inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso Domino dictum est: Quecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in cęlis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis.
Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quotienscumque necesse fuerit, libere apostolicam appellent sedem adque ad eam quasi ad matrem confugiunt, ut ab ea, sicut semper fuit, pię fulciantur, defendantur et liberentur, cuius dispositioni omnes maiores aecclesiasticas causas et episcoporum iuditia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit. Quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres aegerint, quam eiusdem sedis papę fieri placuerit; canonibus quippe iubentibus in talibus absque Romano nil decerni pontifice nec ad sinodum episcopum convocari debere, et quicquid ex his eo inconsulto praesumptum fuerit, viribus [n] carere.
Causam Lupicini [p] episcopi, quia sic nobis placuit, illic iubemus audiri. Cui multum et sepius postulanti communionem ac ratione reddimus, quoniam, cum ad nostrum iuditium provocased, inmerito eum pendente negotio a communione videamus fuisse suspensum. Adiectum etiam est illud, quod huic temerę superordinatus esse cognoscitur, qui non debuit ordinari, antequam Lupicinus in praesenti positus aut confutatus aut certe confessus iuste possit subiacere sententiae, ut vacantem locum, quemadmodum disciplina ęcclesiastica exiit, his, qui consecrabatur, acciperet. Si quae vero alie emerserit causae, quę ad statum ecclesiarum, ad concordiam pertineant sacerdotum, illic ob timore Domini volumus, ut modo ventilentur et de componendis adque cumpositis omnibus ad nos relatio plena imitatur, UT ea, quę iusta aecclastico more iuste et rationabiliter fuerint definita, nostra quoque sententia roborantur. Ex his enim possumus cognoscere, qualiter de ceteris agatur, qualiter nos [q] nil contra statuta maiorum ęgisse peniteat [r].
Imperator Valentinianus [t], Theodosius et Archadius AAA. una cum decreta episcoporum tractione praefecto praetorii. Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione vel tractandi vel consilii aliquid deferendi patescat occasio. Et si quis posthac causu gravi atque damnabili contra huiusmodi legem veniendum esse crediderit [u] vel insistere motu pestifere perseverationis audebit, conpetenti pęna et dignos supplitio coherceatur. Data XVI. kal. iulii Teodosio Augusto bis et Quinegio consulibus.
Illud, quod nobis propter inprobitatem quorundam monachorum verbo mandasti, spaecialiter praedictorum patrum statuta firmantes statuimus, ut propter Domini sacerdotes, ab episcopo eiusdem videlicet loci electos, nullus audeat praedicare, sive sit monachus, sive laicus, qui cuiuslibet scientia nomine glorietur.
Delator si quis extiterit fidelis et per delationem eius aliquis fuerit perscriptus vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem. Si levior quoque causa fuerit, inter quinquennium ||fol. 170v|| accipere poterit communionem. Si caticuminus fuerit, per quinquennii tempora admittatur ad baptismum.
Ut episcopi accusatores fratrum excommunicent. Et si emendaverint vitium, recipiant eos ad communionem, non ad clerum.
De praesidibus, qui fideles ad praesidatum prosiliunt, ita placuit, ut, cum promoti fuerint, litteras accipiant ecclesiasticas, id est, communicatorias; ita tamen, ut, in quibuscumque locis gesserint, ab episcopo eiusdem loci cura illis [v] agatur, ut, cum ceperint contra disciplinam publicam agere, tum demum a communione excludantur. Similiter et de his, qui rempublicam agere volunt.
Casianus Velenensis episcopus dixit: Statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in alia plebe sine litteris episcopi sui.
Si quis [w] saecularium tam maioris ordinis quam et inferioris peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac pęnitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ęcclesia extorris et ad catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod inlicite commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam aecclesięque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem satisfactionem emendatus episcopo canonicę reddatur.
Ut honor et pax atque iustitia sanctę Dei ęcclesię et servorum eius inlesus ab omnibus conservetur.
Ut Dei sacerdotibus et ministris altaris contra canonicam auctoritatem nulla lesio a quoquam fiat.
Ut episcopi et comites concordes sint. Et comites eorumque ministri episcopis adque eorum ministris in omnibus adiutores existant.
Ut incendium vel rapina in nostro regno nullus faciat. Et fures vel raptores fortiter constringantur, ut nulli sua auferre audeant, nisi gratis tribuantur aut iusto censu exigantur.
Ut pax in nostro regno secundum morem parentum nostrorum omnibus conservetur.
Ut puellam virginem vel viduam rapiat nec facere volentibus consentiat.
Ut ex his singulis bannus noster persolvatur, si a quoquam frustrata hęc fecerint; et fideiussores usque ad nostram praesentiam fidissimos comitibus vel missis nostris horum corruptores singuli tribuant, ut iuxta Romanam legem hęc corrigantur.
Ministri autem altaris Domini vel monachi, nobis placuit, ut a negotiis secularibus omnino abstineant. Multa sunt ergo negotia secularia. De his tamen pauca perstrinximus. Quem pertinet omnis libido, non solum in inmunditia carnis, sed etiam in omni carnali concupiscentia. Quicquid plus iusto appetit homo, turpe lucrum dicitur. ||fol. 171r|| Munera iniusta accipere vel etiam dare, pro aliquo seculari conquestum pretio aliquem conducere, contentiones et lites vel rixas amare, in placitis secularibus disputare excepta defensione orfanorum aut viduarum, conductores aut procuratores esse secularium rerum, turpis verbi vel facti ioculatorem esse vel iocum seculari diligere, aleas amare, ornamentum inconveniens proposito suo querere, in delitiis vivere vel regulam et ebrietatem sequi, pondera iniusta vel mensuras habere, negotium iniustum exercere; non tamen iustum negotium est contradicendum propter necessitates diversas, quia legitimos sanctos apostolos negotiasse. Et in regula sancti Benedicti praecipitur praevidere, per quorum manus negotium monasterii transeat. Canes et aves ad venandum sequi in omnibus quibuslibet sit causis superfluum esse. Ecce talia et hęc similia ministris altaris Domini, necnon et monachis omnino contradicimus, de quibus dicit apostolus: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus.
Apostolus ait: Immitatores mei estote et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram, non observantes eos, qui sunt inimici crucis Christi, quorum finis [x] interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in cęlis est. Sicut Ieronimus in epistola ad Galathas ait: Emulantur autem bene, quicumque videant vel audiant esse in aliquibus gratia, dona virtutesque, ipsi tales esse desiderant et fidem, vitam atque industriam eorum, per quę illa meruerunt, nituntur immitari, ut possint ea quoque, quę bonę emulatione digna, consequi magis querentes spiritalia quam carnalia, ut perseverante gradu ad finem boni operis pervenire possint. Augustino in libro I.mo de agone Christianorum hanc sententiam interpretans ait: Immitatores mei estote, sicut et ego Christi. Quare intelligendum est etiam ipsum apostolum in semetipso triumphasse de potestatibus huius mundi, sicut de Domino dixerat, cuius se immitatorem esse profitetur. Imitemur ergo et nos illum, sicut hortatur, et castigemus corpus nostrum et in servitutem redigamus, si mundum volumus vincere. Aliquando quidem suo exemplo Christianus fieri imitatores iubet dicendo: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Aliquando quidem de se resipiscens ad Deum ad ipsius nos imitationem hortatur dicens: Estote imitatores Dei sicut filii carissimi: Iam vero demonstrans, quia nichil hanc imitationem pariat, quam si ita vivat aliquis, ut bonum eius in commune proficiat atque universis utiliora provideat, adiunxit: Ambulate in caritate. Ideo cum dixissed: Imitatores mei estote, continuo de caritate disseruit, quia hęc praecipue virtus homines Deo proximos facit.
In omnibus igitur, quantam humanam permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonicę vivant observantes divinę [y] scripturę doctrinam et documenta sanctorum patrum et nil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant.
Si quis servum proprium sine conscientia iudicis occiderit, excommunicatione ||fol. 171v|| vel penitentia biennii reatum sanguinis emundabit.
Placuit, ut, sicut plerumque fit, quicumque hodio aut longinquo inter se lite discesserint et ad pacem revocari diuturna intentione nequiverint, ad civitatis primitus sacerdotibus arguantur. Qui si inimicitias deponere pernitiosa intentione noluerint, de ęcclesiae coetu iustissima excommunicatione pellantur.
Si quis intrat in ecclesiam Dei et sacras scripturas non audit et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti et in observandis misteriis declinat constitutam regulam disciplinę, istum talem proiciendum de ęcclesia catholica esse decernimus, donec penitentiam agat et ostendat fructum penitentię suę, ut possit communione percepta indulgentiam promereri.
De clericis vel laicis a communione summotis ab aliis non recipiendis episcopis.
Non oportet clericos habentes invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia iuditia comvolare.
Si quis excommunicatus ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationem protulit.
Si quis potentium quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit [z], exconmunicetur.
Multi contra canonum constituta sic ęcclesias, quas edificaverint, postulant consecrari, ut dotem, quam eius ęcclesię contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere. Quod factum et in praeterito displicet et in futuro prohibetur. Sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant [a].
De his, quę parrochiis in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quecumque fideles optulerint, antiquorum canonum instituta serventur, et omnia in episcopi potestate consistant. DE his tamen, quę in altario accesserint, tertia episcopis fideliter deferatur.
Quod unaquęque ęcclesia, cui episcopus praeest, quattuor tam de reditibus quam de oblatione fidelium fieri debeant portiones, ut una sit episcopi, alia clericorum, tertia pauperum et quarta fabricis ęcclesiasticis adpliceatur.
Ut, si quis anathematis poenam parvi duxerit, etiam documento, quo se putat praedium possidere, frustretur. Liceatque cuilibet ęcclesiasticę personę vocem contradictionis adferre et cum fructibus praeteriti temporis eadem praedia alienata reposcere.
Ut laici contemptores canonum excommunicentur, ||fol. 172r|| clerici honore priventur.
Cum ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur, populus non ante discedat quam missę sollempnitas compleatur. Et ubi episcopus fuerit, benedictionem accipiant sacerdotis. Sacerdote autem verbum in ecclesia faciente, qui egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.
Si quis eorum, qui continentię student, absque necessitate corporea tradita in conmune ieiunia et ab ęcclesia custodita superbiendo dissolvit stimulo suę cogitationis inpulsus, anathema sit.
Item placuit, ut etiam per sollemnissimos paschales dies sacramentum corporis et sanguinis Domini caticuminis non detur, nisi solitum salis, quia, si fideles per illos dies sacramenta non mutant nec caticuminos oportet mutare. Quę forma etiam a publice penitentibus omnino sęquenda est.
De his, qui rebaptizati sine aliqua necessitate vel tormenta lapsi sunt, placuit, ut circa eos illa Nicene sinodi statuta serventur, quę de praevaricatoribus constituta esse noscuntur, id est, ut annis septem inter caticuminos orent et duobus inter catholicos, et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione et eucharisthia communicent. Quam formam sequantur et reconfirmati.
Placuit, ut clericus, si relicto offitio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit et his, ad quem recurrit, solatium defensionis inpenderit, cum eodem de ęcclesię communione pellatur.
Clericos scurriles et verbis turpibus ioculares ab offitio detrahendos.
Clerici inter aepulas cantantes supradicte sententię severitate choerceantur.
Clericum per creaturas iurantem adcerrime obiurgandum. Si persteterit in vitio, excommunicandum.
Non oportere clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia neque aliquando clericos, nisi hymno dicto, edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre.
Numidius episcopus Maxilitanus dixit: In quibusdam locis sunt presbiteri, qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter presente et inconsulto episcopo cum pluribus in domiciliis agunt agendam, quod disciplinę incongruum esse cognoscit sanctitas vestra. Genilius episcopus dixit: Fratres et coepiscopi nostri digne suggestioni tuę respondere propter ignorantiam non morantur. Ab universis episcopis dictum est: Quisquis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet ||fol. 172v|| loco voluerit celebrarę, ipse honori suo contrarius existat.
Benedictionem super plebem in ęcclesia fundere aut penitentem in ęcclesia benedicere presbitero paenitus non licebit.
Quod non sit permittendum turbis electiones eorum facere, qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Placuit, ut, quicumque clerici vel diaconi pro necessitibus ecclesiarum non obtemperaverint [c] episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecc̨lesia [d] promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.
Si quis consobrinam duxerit in coniugium, anathema sit. Et paulo post infert et dicit: Si quis de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et Dominus in lege divina ait: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Et paulo post: Nec accedat ad uxorem [e] eius, qui sibi afinitate coniungitur. Item unde supra: Nullus certi gradus consanguineam in coniugium accipiat aut sibi scęleratis nuptiis desideret copulari. ITEM ex dictis episcoporum et imperatorum Theodosii et aliorum: In septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur, ultra quos nec affinitas invenitur nec successio potest amplius prorogari.
Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad [f] huius copulę non accedere societatem. Et in sanctis canonibus Spiritu Dei conditis de incestis habetur insertum: Incestis coniunctionibus nichil prorsus venię reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint. Incestos vero nullo coniugii nomine praevalendos sanctimus. Sed quibus inlicita coniunctio [g] interdicitur, nisi hi sint, quos sanctorum patrum decreta coniugio copulari prohibent, habebunt ineundi melioris coniugii libertatem.
Ut per sollempnissimos paschales dies sacramentum catecuminis non detur nec eis, qui a liminibus ecclesię sunt exclusi, neque eis ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt penitentiam, nisi benedictio non salis.
Qui convivio solo gentilium et ęscis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari [h], ita ut deinceps ab idolotitis abstinentes sacramentorum Christi possunt esse ||fol. 173r|| participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam, non oportet admitti.
Ut nullus familiaritatem extranearum mulierum praesumat habere. Et qui inventus fuerit, severius corrigatur.
Ut mulieres in monasterium monachorum nullatenus ingrediantur.
Placuit, ut omnibus diebus post matutinas et vesperas oratio dominica a sacerdote proferatur.
Placuit, ut hi, qui sibi ipsis aut ferro aut veneno aut praecipitio aut suspendio vel quolibet modo violenter inferunt mortem, nulla illis in oblatione commemoratio fiat neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur. Multi enim sibi per ignorantiam usurparunt. Similiter et de his placuit, qui pro suis sceleribus puniuntur.
Omne verbum ociosum, quod locuti fuerint homines, si reddent de eo rationem in die iuditii, multo magis dampnantur noxia verba loquentes. Ociosum quippe verbum est, quod aut utilitate rectitudinis aut ratione iuste necessitatis caret, aut tamen in die iuditii de eo rationem reddetur.
Qui occiderit hominem, iuxta canonicam paeniteat sanctionem, et ab ęcclesia prius proiciatur, ubi prostratus in terram in cinere et cilicio in introitum et exitum populi semper iaceat humiliter postulans, ut pro se orare non dedignentur [k]. Et hoc usque ad satisfactionem ęcclesię et sacerdotum agat pane tantum et aqua fruens, nisi humanius erga eum episcopo agere placuerit, cuius ditioni subsistit.
Quęcumque pro sartatectis ęcclesiis fuerint conligata, in potestate pontificis aut presbiteri vel servientium sanctorum locorum secundum voluntatem conferentis ad se debeant revocare. Quod si aliquis haec inde abstraxerit, rapuerit furatusve fuerit vel ea fraudaverit aut vastaverit seu quoquumque comento alienaverit, sciat se esse canonicę excommunicatum, quousque ea, quę abstulit, studeat reformare.
UT NULLUS iudex neque pręsbiterum neque diaconem aut clericum aut iuniorem ęcclesiae sine scientia pontificis per se distringat aut condempnare praesumat.
Liberti quorumcumque ingeniorum a sacerdotibus defensentur nec ad publicum ULLATENUS [l] revocentur.
Nullus ergo deinceps clericorum pro occasione necessitatis vestis faciendi aut causa ordinandi domus extraneam mulierem in domo sua habere praesumat.
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater carissime, credo te nosse a sancto apostolo et a multis sanctis patribus, nisi convertantur, olym esse dampnatas; quas et nos apostolica auctoritate dampnandas et a communione fidelium atque a liminibus ęcclesię arcendas fore censemus, usque obediant episcopis suis et ad bonum, quod coeperunt, invitus aut voluntarię devertantur. DE virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sancta memoria praedecessore nostro papa Innocentio taliter decretum habemus: Hae vero, quę necdum sacro velamine tecte, tamen in praeposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velate non fuerint, si nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines solet bone fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit. Et cetera. Nam si virgines nondum velate taliter penitentia publica puniuntur et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto potius viduę, quę perfectioris aetatis et maturioris sapientię atque consilii existunt [o] virorumque consortio multotiens use sunt et velari se permiserunt habitumque religionis assumpserunt et demum apostataverunt atque ad priorem vomitum sunt reverse, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ęcclesię et coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt aeliminande et carceribus tradende, qualiter iuxta [p] beatum apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem Satane, ut spiritus salvus sit in die Domini. De talibus enim et Dominus per Moysen loquitur dicens: Auferte malum de medio vestri. De quibus et per prophetam ait: Laetabitur iustus, cum viderit vindictam. Manus suas lavabit in sanguine peccatoris. De talibus namque eorumque similibus atque eisdem consentientibus, quia non solum, qui fatiunt, sed etiam, qui facientibus consentiunt, rei sunt, Dominus per eundem prophetam David loquitur dicens: Videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. Et multa talia eorumque similia. Tales vero personę indubitanter esse adultere manifestantur, quoniam relicto inmortali sponso ad interiorem ut canes ad proprium sunt reversę vomitum et apostatę factę inlicita ac sacrilega se contagione polluentes viris mortalibus se conglutinaverunt: Quę etiam iuxta eundem apostolum Paulum eo, quod viduitatis propositum dimiserunt et fidem, quam cum Deo pepigerunt, ||fol. 174r|| frangere praesumpserunt adque primam primam fidem praevaricaverunt, sunt dampnande a nobisque et vobis atque a reliquis nostri ordinis viris, a singulis videlicet sua in diocesi, a liminibus ęcclesię et ad coetu fidelium usque ad satisfactionem, ut praedictum est, sunt ęliminande. A talium autem consortio et societate omnes fideles in omnibus abstinere mandamus. Super quibus etiam placuit, quousque in ipso detestando et inlicito atque sacrilego carnis contubernio perseverant [q], ut nullus Cristianorum, nisi quibus proprius studio corrigendi iusserit episcopus, cum eis in quoquam communicet aut ad domum, in qua sunt, accedat; cum quibus etiam, ut iamdictus sanctus praecipit apostolus, nulli fidelium cibum sumere licet. Quod si quis ex his quicquam temptare aut temerare praesumserit, pari cum eis excommunicationis sententia feriatur. Et cetera.
Ut non praesumant presbiteri decimas vendere, quę in pauperum ecclesiarum usibus dantur, sicut actenus, mirabile dictu, in orreis veterate ad tesaurorum cumulum, in cuius testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi Deo largiente habundaverint, ad sustentationem pauperum parentur tali in tempore.
Ut presbiteri cotidie duos [r] vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut presbiteri post ordinationem suę paupertatis praedia comparantes testamenta ęcclesiis confirment. Sin aliter, ut fraudatores promoveantur.
Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitatibus veniant tractanda ministeria.
Ut doceant communicantes duabus vel tribus suspendere horis [s] propter admixtionem cibi.
Ut, sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, aetiam sacerdotum vel cristianorum.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ęcclesiis eiciunt et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerunt, ut bannum nostrum revvadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur. Et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam armiscaram sustineat.
De ęcclesiis; qui inter coheredes divise sunt, consideratum est quatenus, si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium aecclesię pertinentes ita divisę inventę fuerint, ut describatur et nobis renuncietur.
DE ęcclesiis destructis, ut episcopi et missi ||fol. 174v|| inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructe sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur, qui eis restaurare debuerant. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possunt, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi, hoc, quod inde substractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant.
De his, qui nonis et decimis iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod, quicumque hanc neglegentiam iteraverit, benefitium, unde hęc nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memorię genitoris nostri in libro I. DE NONIS et decimis, quod de benefitiis ęcclesiarum ab eis, qui eas habere videntur, dande sunt: Ut, qui ęcclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis ęcclesię, cuius res sunt, donent. Et qui tale benefitium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero decimas donent. Item in cap. nostro in libro II. cap. XXI. de eadem re: De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter [t] hęc observentur, ordinavimus, volumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et foeno fideliter et pleniter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero [u] pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quam tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua postestate maneat, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet, convenerit.
Quicumque decimam abstrait de ęcclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumtiose vel propter munera aut amititiam vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ęcclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.
De decimis, quę populus dare non vul, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur; caeteri vero distringantur, ut inviti ęcclesię restituant, qui voluntarię dare neglexerunt.
Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in benefitium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, id est, in libro IIII. cap. XXXVIII. De opere namque ||fol. 175r|| et restauratione ęcclesiarum consideratum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine una cum aliis rebus omnibus pleniter persolvantur, ut fiat secundum praeceptum evangelicum, ubi ait: Decimas do omnium, quę possideo. Et reliqua. De opere vero vel restauratione ęcclesiarum comes et episcopus sive abbas una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restauraudum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ęcclesiarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum [v] donent, iuxta ęstimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerint, primum quidem illas cum lege sua restituat, insuper et bannum nostrum solvat, ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando benefitium ammittat.
De illis, qui agros dominicatos propterea neglexit excolere, ut nonas et decimas exinde non persolvat, et alienas terras ad excolendas propter hoc accipit, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvat. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.
DE BEnefitiis destructis hoc observetur, quod in capitulare priori continetur, id est, in libro IIII. cap. XXXVI. [w] DE EO, qui benefitium desertum fecerit: Quicumque benefitium suum occasione proprii desertum habuerit et intra annum, postquam ei a comite vel misso nostro notum factum fuerit, illud emendatum no habuerit, ipsum beneficium amittat.
Ut missi nostri, ubicumque malos scabinnos inveniunt, eiciant et tocius populi consensu in locum eorum bonos eligant. Et cum electi fuerint, iurare faciant, ut scienter iniuste iudicare non debeant.
Ut in omni comitatu, qui meliores et veraciores inveniri possunt, eligantur a missis nostris ad inquisitiones faciendas et rei veritatem dicendam; et adiutores comitum sint ad iusticias faciendas.
Volumus, ut, quicumque de scabinnis deprehensus fuerit propter munera aut propter amicitiam vel inimicitiam iniuste iudicasse, aut per fideiussores missus ad praesentiam nostram veniat. DE CEtero omnibus scaminis denuncietur, ne quis deinceps etiam iustum iudicium vendere presumat.
Ubi commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legittimę et rationabiles atque utiles ecclesiis Dei factae sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommodę atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur; et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quelibet causae, quae rationabiles esse videantur, inventa [x] fuerit, diligenter describatur et ad nostram noticiam perferatur.
Quicumque comprobatus fuerit de eo, quod scienter testes in periurium induxisset, sub fideiussione ad palacium nrm venire compellatur, ut ibi cum fidelibus nostris consideremus, quid de tali homine faciendum sit.
De bonis denariis, quos populus recipere non vult, volumus, ut hoc observetur et teneatur, quod in priori capitulari nostro conscriptum est, id est, in libro IIII. de eo, qui in emptione vel in debiti solutione denarium merum recipere noluerit: Quicumque liber homo vel in emptione vel in debiti solutione denarium merum et bene pensantem recipere noluerit, bannum nostrum, id est, LX. sol., componat. Si vero servi ecclesiastici aut fiscalini nostri aut comitum aut vasallorum nostrorum hoc facere praesumpserint, LX. ictibus vapulent. Et si actores nostri aut aliorum vel advocati eos missis nostris vel comitibus iussi prestare noluerint, praedictum bannum, id est, LX. sol., conponant [y]. Et ad hanc constitutionem nostram adimplendam episcopi et abbates sive reliqui, qui beneficia nostra habent, adiuvent comites in suis hominibus distringendis. Et si comites hanc nostram constitutionem neglexerint, hoc per missos nostros ad nostram noticiam perferatur.
Collectę ad malefaciendum fieri [z] omnimodis prohibeantur. Et ubicumque [a] huiusmodi praesumptiones factę fuerint, digna emendatione corrigantur. Et si per neglegentiam comitis vel facte sunt vel inemendatae remanserunt, hoc ad nostram noticiam perferatur. Autor vero facti, si fuerit praepositus vel advocatus sive centenarius vel qualibet alia dignitate praedita libera persona, post legalem emendationem in loco factam sub fideiussoribus ad nostram praesentiam veniat. Multitudo vero, sive de servis, sive de liberis sit, legittima emendatione multetur.
De pontibus publicis destructis placuit nobis, ut hi, qui iussionem nostram in reparantibus pontis contempserunt, volumus ac iubemus, ut omns homines nostri in nostram veniant praesentiam raciones [b] reddere, cur nostram iussionem ausi sunt contempnere. Comites autem reddant rationem de eorum pagensibus, cur eos aut non constrinxerunt, ut hoc facerent, aut nobis nuntiare neglexerunt. Similiter et de iniustis teloneis, ubicumque accipiuntur, sciant se exinde nobis rationem reddituros.
Ut examen aquę fridę, quod actenus faciebant, a missis nostris omnibus interdicatur, ne ulterius fiat.
Quod lingua Teodisca scatlegi, id est, armorum depositio, vocatur. Hoc missi nostri notum faciant comitibus et populo, quod nos in omni ebdomada unum diem ad causas audiendas et iudicandas sedere volumus.
Comites autem et missi nostri magnum studium habeant, ne forte propter eorum neglegentiam pauperes crucientur et nos tedium propter eorum clamores paciamur, si nostram gratiam habere volunt. Populo autem dicatur, ut caveat de aliis causis se ad nos reclamare, nisi de quibus aut missi nostri aut comites eis iusticias facere noluerint.
Quicumque vicarii vel alii ministri comitum tributum, quod inferenda [e] vocatur, maioris pretii a populo exigere praesumpsit, quam a missis bone memorię genitoris nostri constitum fuit, hoc est, duos solidos pro una vacca [f], hoc, quod iniuste superposuit adque abstulit sibique retinuit, his, quibus hoc tulit, cum sua lege restituat, et insuper fredum nostrum conponat et ministerium amittat.
Quicumque propter cupiditatem rerum patrem aut matrem aut fratrem aut sororem vel nepotem vel alium propinquum suum interfecerit, hereditas interfecti ad alios suos legitemos heredes perveniat. Interfectoris vero hereditas in fiscum redigatur. Ipse vero ordinante episcopo publice penitentie subdatur.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat pęnitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferre vinciatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quicumque res alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res alicui alteri dederit sive vendiderit, et ipse, qui tunc easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitię tollende causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut, si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intraet in causa rationem reddendi pro filio suo. Si autem pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus [h], qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere conpellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus excepta sua legitima hereditate, quę ei per successionem parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nram iussionem contenpserit [i] vel neglexerit, sicut de ceteris contenptoribus, ita de eo agatur. Is vero, qui eadem res primus invaserit et iniuste vendiderit, necnon et emptores, excepta sola persona parvuli hoc, quod fraudulenter admiserunt [k], intra patriam emendare cogantur. Et postea sicut contemtores iussionis nostrę suf fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellantur. ANNO feliciter XI. regni domni nostri Karoli gloriosissimi regis, in mense martio, qualiter congregatis in unum sinodali concilio episcopis, abbatibus virisque inlustribus una cum comitibus secundum Dei voluntatem pro causis oportunis censentur decreta.
DE METROpolitanis, ut episcopi suffraganei eis adiutores sint, ea, quae erga ministerium illorum emendanda cognoscunt, libenti animo emendent atque corrigant.
De episcopis. Ubi in presens episcopi ordinati non sunt, sine [l] tarditate ordinentur.
Ut monasteria, quę sub regula fuerunt, sub regula vivant. Similiter et monasteria puellarum ordinem sanctum custodiant. Et unaquaque abbatissa in suo monasterio [m] sine intermissione resideat.
Ut episcopi de presbiteris et clericis infra illorum parrochia potestatem habeant secundum canones.
Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Sed et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.
Ut non liceat alterius clericum recipere nec ordinare ad aliquem gradum.
Ut homicide vel ceteri regi, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur [n]. Et si se emendare noluerint, nullus eis victus detur.
De decimis. Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispensetur.
Ut latrones de infra emunitate illi iudices in comitis placitum praesentent. Et qui hoc non fecerit, benefitium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hęc non adimpleverint, benefitium et honorem [o] perdant. Et qui benefitium non habet, bannum solvat.
De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemtionem solvat, sed manum perdat. Quod si acusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, lege sua accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus au de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.
De vindicta et iuditio in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comitis esse dicunt, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Quod ipse, qui per odium vel malum ingenium, nisi prae iustitia faciendo, hominem punierit, honorem suam perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum pęnam, quam intulit, emendet.
Ea vero, que bona memoria genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservare volumus.
De rebus vero ecclesiarum, unde nunc censa exeunt, decime et none cum ipso censo solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter none et decime dentur. De casatis vero sexaginta sol. V., de triginta sol. II. et dimidium, de quindecim transmissus quatuor. Et precarie modo removentur. Et ubi non sunt scripte, fiat discriptio inter conventores de verbo nostro. Et qui praedicta facere noluerint et spontanea [q] voluntate hec tria persolvere et precarias accipere citissime distulerint, perdant benifitia, que habebant, quę tamen aecclesia, unde erant, absque ullius contradictione vel inpedimento in perpetuum sibi vindicet.
De cerareis et tabulariis ac cartelariis ita fiat, sicut temppore longo decretum est.
DE SACRAmentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo facere praesumat. Alio vero modo de illorum aelemosinis [r] aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis quonibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.
De iterantibus, qui ad palatium aut alicubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsalire. Et nemo herbam alterius defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.
De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nemo tollat, nisi quod antiquo tempore statutum erat.
De mancipiis, ut non vendant, nisi aut in praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui hoc fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in vvadium pro servo semetipsum comiti non donet, usque dum ipse bannum solvat.
De bruniis, ut nullus foras nostro regno vendere praesumat.
Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de suis exseniis serviat, usque dum iustitię ibi facte fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam [s] sedeant et de suo vivant, usque iustias faciat.
Si qis pro faida pretium recipere non vult, tunc ad nos transmittantur, ut nos ipsum dirigamus, ubi dampnum nemini facere possit.
Simili modo, qui pro faida pretium solvere non vult et iustitia exinde facere, in talem locum illum mittere volumus, ut pro eodem ius [t] damnum non crescat.
De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed [u] unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis tuncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.
Capitulare, qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu, id est: Ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliud pro exercitu [v] Francorum, tertium pro praesenti tribulatione, presbiter unusquisque missas tres, monachi et monachas [w] et canonici unusquisque psalteria tria et biduanas omnes faciant tam episcopi quamque monachi et monachę atque canonici, sed et eorum infra casatum homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa [x], qui hoc facere potest, libram donet de argento [y] aut valente in aelemosina, mediocres vero mediam libram, minoris vero solid. VII. Episcopi, abbates, abbatisse [z] pauperes famelicos IIII. pro ista striccitate nutrire debeant usque ad tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, ut tres vel duos aut unum. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero dimidiam libram, de casatis C. sold. V., de L. untia una. Et faciant biduanas, et eorum homines atque eorum casatus, vel qui hoc facere [a] possunt. Et qui redimere ipsam biduanam voluerit, fortiores comites untias tres, minores dr. XXX., minores solidum unum. Et de pauperibus famelicis, sicut scriptum est, ipsi fatiant. Hęc omnia, si Domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et pro praesente tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.
Nullus presbiter aut diaconus vel quilibet clericus aut laicus decimas vendere aut dare vel pignorare aut indebitare praesumat, antequam ||fol. 177v|| eas cum omni integritate fideliter collectas habeat et infra septa ęcclesię, cui iure debentur, in suis utiliter graneis collectas habeat, et postea iuxta praeceptum proprii episcopi secundum canonicas sanctiones atque decreta beati Gelasii pape eas dispenset. Si quis autem hęc parvipenderit vel infrangere temptaverit, si quidem clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero monacus vel laicus fuerit, communione privetur.
Ut praevideant episcopi, ne cupiditas archidiaconorum culpas nutriat sacerdotum, quia multis modis mentitur iniquitas sibi.
Ut nullus ossa mortuorum de sepulcris audacter eiciat.
Ut unusquisque caveat iurare, quia periuri regnum Dei non possidebunt, sicut nec adulteri [b].
Ut presbiteri pauperes ordinati praedia conparantes ecclesiis confirment.
Ut, sicut sine culpa nemo cotidie, ita sine cotidiana satisfactione nullus esse debet, etiam sacerdotum.
Ut doceantur communicantes duabus vel tribus se suspendere horis [c] propter admixtionem sibi.
Ut presbiteri singillatim sub dispositione episcopi in civitates veniant sua ad tractanda ministeria.
Ut presbiteri cotidie duos vel tres pauperes colligant ad lavandos pedes.
Ut ulterius non praesumant [d] presbiteri decimas vendere, que in pauperum ęcclesiarum usibus dantur, sicut actenus, mirabile dictum, horreis veterate sunt ad thesaurorum cumulum, in cuius rei testimonio multi pauperum de manibus sacerdotum requirendi moriuntur. Sed ubi Deo largiente abundaverint, a sustentationem pauperum parentur famis temppore.
Placuit, ut, quicumque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat. Quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur. Quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alliget aput episcopum loci eius ipsam necessitatem et de hoc scripta eiusdem episcopi deferat. Formate autem quę a primatibus vel a quibuscumque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem paschę. Quod si adhuc eiusdem anni paschę dies incertus est, ille praecedens adiungatur, quomodo solet post consulatum in publicis gestis adscribi.
Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint aut ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita ut, cum eos penitentia correxerit, rescripti in matricula gradum suum dignitatemque [f] recipiant.
Clericus nequaquam praesuma apud secularem iudicem episcopo non permittente pulsari. Sed si pulsatus fuerit, non respondeat. Nec audeat criminale negotium in iudicio sęculari proponere [h]. Si quis vero secularium per calumniam aecclesiam aut clericum fatigare temptaverit et victus fuerit, ab ecclesię liminibus et ad catholica communione, nisi digne penituerit, coherceatur.
Clericis sine commendaticiis epistolis episcopi sui licentia non pateat evagandi. In monachis quoque praesentis sententie forma servetur. Quod si verborum increpatione non emendaverit, etiam verberibus statuimus eum coherceri.
Presbiter aut diaconus [l] vel clericus sine antistitis sui epistolis ambulans, communione ei nullus inpendat.
Placuit, ut, quicumque non communicas in propria provintia in aliis provintiis vel transmarinis partibus ad communicandum opresseris, iacturam communionis vel clericatus excipiat.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et lex divina inprobat et condempnat [m], pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur et ęcclesię status infirmatur et regnum periclitatur. Et quamquam hęc in sacris eloquiis satis sint exsecrata, nos necessarium praevidimus iterum nostra ammonitione et exhortatione atque proibitione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et peccoribus nonnulli diversissimus modis admittunt, quę incomparabilem dulcedinem piissimi coeatoris ad amaritudinem provocantes tanto gravius delinquunt, quanto contra naturam peccant, pro quo etiam scelere igne celesti [n] conflagate infernique hiatu quinque absorte sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius milia stirpis Beniamineae mucronę fraterno confossa sunt. Hec porro inditio et evidentes vindicte [o] decrarant, quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Scimus enim, quoniam talium criminum patratores lex Romana, quę est omnium humanarum mater legum, igne cremari iubet. Vobis ergo omnibus terribiliter denuntiamus vestrisque cunctis ac vobis famulantibus atque subditis una vobiscum sub Dei districtio iuditio atque fidelitate nostra praecipimus ab his caveri et hęc facientibus nec verbis nec factis ullo modo consentire, quoniam, qui talia agunt, apostolo pollicente regnum Dei non consequuntur. Tempus namque est, ut multitudini [p] pereuntis populi parcatis, quę sequendo exempla peccantis principis cadebat in puteum mortis. Quia quantoscumque vel per bona exempla ad vitam celestis patrię contraimus vel per mala exempla ad perditionem sequentes preimus, de tantis procul dubio ab eterno iudice vel penas vel prę||fol. 178v||mia accepturi sumus. Si enim gens nostra, sicut per istas provintias devulgatum est et nobis in Frantia et in Italia inproperatur et ab ipsis [q] paganis improperium est, spretis legalibus conubiis adulterando et luxuriando ad instar Sodomitanę gentis fedam vitam duxerit, de tali commixtionem [r] meretricum estimandum est degeneres populos et ignobiles et furentes libidine fore procreandos et ad extremum universam plebem ad deteriora et ignobiliora vergentem [s] et novissime nec in bello seculari fortem nec in fide stabilem et nec honorabilem hominibus nec Deo amabilem esse venturam. Sicut aliis gentibus Hispanię et Provintię et Burgundionum populis contigit, que sic a Deo recedentes fornicate sunt, donec iudex omnipotens talium criminum ultrices poenarum per ignorantiam legis Dei et per Sarracęnos venire et sęvire permisit. Et notandum, quod in illo scelere aliud inmane flagitium, id est, subterlatet, id est, homicidium. Quia dum ille meretrices, sive monasteriales, sive seculares [t], male [u] conceptas soboles in peccatis genuerunt, sępe maxima ex parte occidunt non implentes Christi ęcclesias filiis adoptivus [v], sed tumulos corporibus et inferos miseris animabus saciant. Absit enim, ut pro talibus pereatis et nos simul cum regno cadamus gloriaque totius regni pereat, quoniam ex praecedentibus agnovimus, que secuturis, nisi praevisa fuerint, possunt evenire [w]. Satius est quoque nobis talibus carere quam cum his ruere regnumque et ab inimicis depopulatoribus futuro temppore adnullari vel possideri [x]. Scire enim vos cupimus, quicumque super his aut fatiens vel libenter consentiens inventus fuerit, nos eum iuxta praedicta Romanam legem velle punire.
Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vintiatur et in custodia mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.
Quicumque alienas cuilibet homini vendiderit, et ipse homo easdem res comparatas habet, per malum ingenium proprio filio aut alteri cuilibet necdum legitimos annos habenti iustitię tollende causa tradiderit, volumus atque firmiter praecipimus, ut, si pater eiusdem parvuli vixerit, ipse intret in causam rationem reddendi pro filio suo. Si autem ipse pater mortuus est, tunc legitimus eius propinquus, qui iuste ei tutor aut defensor esse videtur, pro ipso rationem reddere conpellatur. Similiter de aliis omnibus iustitiis ad eum pertinentibus excepta sua legitima hereditate, que ei per successionem [a] parentum suorum legitime evenire debuit. Quod si quis hanc nostram iussionem contempserit [b] vel neglexerit, sicut de ceteris contenptoribus, ita de eo agatur. Hisdem vero, qui eas [c] res primus invasit et iniuste vendidit, necnon et temptores, excepta sola persona parvuli, hoc, quod fraudulenter [d] admiserunt, intra patriam ||fol. 179r|| emendare cogantur, et postea sicut contemptores iussionis nostrae sub fideiussoribus ad nostram praesentiam venire conpellatur.
De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliquid homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restitui faciant. Quicumque de uno manso ad ecclesiam dato praeter aecclesiasticum exegerit [e] servitium, episcopo vel comite distringente hoc legibus emendet.
DE HIS, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant unius anni [f] nonam et decimam cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod, quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde hęc nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memorię genitoris nostri in libro I. cap. CLVII. Ut none et decimę legibus revvadientur et insuper bannus dominicus anneglete persolvatur.
Et qui tale benefitium habent et ad medietatem laborant, ut de eorum portione proprio presbitero [g] decimas donent. ITEM in capitulo nostro in libro II. cap. XXI. de eadem re. De nonis quidem et decimis, unde et genitor noster et nos frequenter et in diversis placitis admonitionem fecimus et per capitularia nostra, qualiter hęc hoc serventur, ordinavimus.
fehltVolumus atque iubemus, ut de omni conlaborato et de vino et feno pleniter et fideliter ab omnibus nona et decima persolvatur. De nutrimine vero, quod pro decima, sicut actenus consuetudo fuit, ab omnibus observetur. Si quis tamen episcoporum fuerit, qui argentum pro hoc accipere velit, in sua maneat postestate, iuxta quod ei et illi, qui hoc persolvere debet [h], convenerit.
Quicumque decimam abstrahit de aecclesiam [i], ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptione vel propter munera aut amiticiam aut aliam quamlibet [k] occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro constringatur [l], ut eiusdem decime quantitatem [m] cum sua lege restituat.
Decimis, quę populus dari non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis proibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, ut nec ||fol. 179v|| episcopum nec comitem audire velit, si noster homo fuerit, ad nostram praesentiam venire compellatur. Caeteri vero distringantur, ut inviti ęcclesię restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.
Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in benefitium habent, restaurationes eorum neglexerint, iuxta capitularem anteriorem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleat, id est, in libro IIII. cap. XXXVIII. De opere vero et restauratione [n] ecclesiarum comes et episcopus sive [o] abba una cum misso nostro, quę ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant [p], ut unusquisque eorum tam inde accipiat ad operanda et restauranda, quantum de rebus ecclesiarum ipse habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ęcclesiasticarum [q] habent, ut unusquisque per se iuxta quantitate, quam ipse tenet, aut, si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argentum persolvant, cum quo pretio rector ęcclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui dare decimas et nonas neglexerit, primum quidem illas cum lege sua restituant, insuper et bannum nostrum persolvat, et ita castigatus caveat, ne sepius iterando benefitium amittat.
De illis, qui agros dominicatos [r] propterea neglegunt excolere, ut nonas et decimas exinde persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam et decimam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitis aut missorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.
Statutum est, ut, ubi tempore avi nostri domni Pipini consuetudo fuit teloneum dare, ibi et in futuro detur. Nam ubi noviter inceptum est, ulterius non agatur. Et ubi necesse non est ponte transmeare aliquem fluvium, vel ubi navis per mediam aquam et sub ponte ierit et ad ripam non adpropinquaverit vel ibi aliquid emptum vel venundatum fuerit, ulterius teloneum non detur. Et nemo cogat alium ad pontem ire, ubi iuxta pontem aquam transmeare potest. Et qui ulterius in talibus locis vel de his, qui ad palatium seu in hostem pergunt, teloneum exactaverit, cum sua lege ipsum teloneum reddat et bannum nostrum, id est, LX. sol., componat.
Ut de rebus ęcclesiarum, quę per XXX. annorum ab eis spatia sine ulla interpellatione possesse sunt, testimonia non recipiantur, sed ea modo contineantur, sicut ad fiscum nostrum pertinentes continere solent.
Stand: 2008-10-24