Paris, Bibliothèque Nationale Lat. 4634 [Praefatio und Buch 1]

(P1)
De conglutinatione istorum et communione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque, quibus et a quibus collecti, ordinati atque conscripti esse monstrantur, sequers [a] indicat lectio, et quędam isti panduntur versiculi.
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Anseghisus ovans ductus amore Dei,        
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa,        
Distinctim [b] titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore byblos        
Gratanter studeas fundere, posco, praeces,        
Quatinus aeterno donentur munerę caelo,        
Haec qui sanxerunt iura verenda suis.

||fol. 35r|| [c]
(P3)
INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRĘFATIO.

Praecedentes quatuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludovici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem praemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat, ut a fidelibus, ubicumque inveniri potuissent, quęrerentur, et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memoriae commendarentur. Quapropter ea, quę illę aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, quę postmodum a fidelibus sanctę Dei ecclesię et Pippini ac Karoli atque Hlodovvici didicimus in iamdictis libellis minimae esse inserta, pro Dei omnipotentis amore et sanctae Dei ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distinctae cum titulis suis coadunare ac Hludovvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludovvici piissimi imperatoris, habenda et omnium Christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus, ut scirent, qualiter iuxta normam avi, proavi ac genitoris, secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum Domino opem ferente regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctę Mogontiacensis metropolis ecclesię scrinio a Rihgulfo eiusdem sanctę sedis metropolitano recondita et demum ab Aucario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quę in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut, si eadem capitula duplicata vel triplicata reppererint, non hoc nostrę imperitię reputent [d], quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus, et ob it tam cito hęc emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus hęc corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quędam ex his paria initia habentia et inparem finem, quędam vero pares fines, sed non paria initia, in quibusdam vero minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus, sicut invenimus. Precamur etiam omnes, ut, si deinceps plura ex his invenerint, quę memoratus Ansighisus non inseruit nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto libello distincte inserere non pigeat, quatinus ipsi ex oc gratiam Dei habeant et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et sęculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum principum ||fol. 35v|| [e] metrice compositos. Deinde secuntur capitula primi libelli subiectis numeris suis, ut facilius invenire possit sententia, quae quęritur. His ita peractis est in fronte primi libelli posita Zachariae papae epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus, quos sancte Romane et apostolicę ecclesiae legatus Bonifacius memorate Magonciacensis ecclesiae archiepiscopus vice supradicti Zachariae papae una cum Karlomanno Francorum principe canonicae tenuit, ut agnoscant omnes hęc praedictorum principum capitula maximę apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quę secuntur, eadem auctoritate maxima ex parte, ut diximus, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus; ut hęc omnes capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum quędam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis secuntur aliae regulae monasticae congruentia et demum ea, quae sequuntur, ad sancte Dei ecclesiae servorumque eius atque totius Christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpraetatione [f] ullo umquam tempore dignentur exponere aut quemquam iniuste iudicare vel eo, quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita, repre̦hendere, sed pro ipsis principibus eorumque et sanctę Dei ecclesiae [g] fidelibus, qui haec eadem simul cum eis trataverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant et iamdicta capitula pariter nobiscum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere decertent annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur in saecula saeculorum. Amen. ||fol. 36r||

(P4)
INCIPIUNT VERSUS DE PREDICTIS PRINCIPIBUS.

Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiter atque        
Carlomannus agens, quae placuere Deo.        
Censores etenim veri pietatis amore        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc Caesar Carolus divino munere fretus        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos,        
Quorum sceptra piis una moderatus abenis        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum,        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem, multas domuit quas denique gentes,        
E quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
Decernans sanctis iura tenenda viris.        
Ob quę promeruit cęlestia scandere regna,        
Qua quoque percepit pręmia larga satis.        
Inde Hludovvicus regno successit avito,        
Eximius princeps divus et orbis apex,        
Augusto nituit sub quo Germania cultu        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim Cęsar pietatis et almę        
Consuluit populis plebibus atque suis,        
Scilicet ut regum renovans sancita priorum        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sidera celi,        
Solvans pręcelso cantica digna Deo.        
Ex quo prosequitur soboles veneranda per orbem        
Ipsius insigni nomine digna patris.        
Lotharius [h] primum regnum sortitus avitum        
Ardennae nemoris incola factus ovat.        
Hinc Hludovvicus heros Rheni cis littora genti        
Imperat et populi effera colla terit.        
Tum Karolus, kari species genitoris amata,        
Gallorum coetus ordinat atque domat.        
Illis nos, qui fata tenent loca partibus aequis,        
Haec ferimus scripta semper habenda sibi, [i]        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte        
Et studiis Domino rite placere piis.        
Hęc resecant pravos aequo moderamine mores        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas sępe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata Deo.        
Sunt alii scelerum foedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit [k].        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare suis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro,        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens,        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit decus atque perhenne        
Devictis populis celsa trophea ferens.        
Caelestis patriae donati munere reges        
Exultant iugiter et sine fine canunt,        
||fol. 36v|| Alta poli cuius subierunt culmina lęti,        
Quos devota caelis iam resonavit ovans.        
Felices nimium, quos aula beata receptans        
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius verae lucis amoena vident.        
Sic evangelici testatur pagina bybli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
Hoc iubar exilarat superorum corda virorum        
Inradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam,        
Olim quod Dominus lusit [l] amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper        
Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zacharię papę Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Sinodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifatio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicę DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
ITEM altera sinodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide chatholica et primo praecepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et condia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbitero non babtizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit. [m]
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patria fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbitero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res aecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere, quę sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, quę servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legittimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad saecularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit [n] praeter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo, qui ecclesiam Dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua praetitulatus est, permaneat. ||fol. 37r||
(Cplio1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXX.
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI.
Ut presbiteri rem ecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ecclesia caelebrentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbiteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex capitul domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ecclesię consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ęcclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.50)
L.
De parrochia alterius presbiteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena Domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur Dei verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his, qui a sinodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel [o] quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctę Trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his, qui se convertunt ad Deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bone conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his, qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis [p] pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a [q] sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus. ||fol. 37v||
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII. [r]
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De anmonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc, si presbiteri sanctum chrima dederint ad iudicium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam pęnitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcicia foedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De offitio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus inpositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVII.
De pęnitente, cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIII.
De paenitentibus [s], qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII.
De remedio paenitentiae, et quod absolutio pęnitentum per manus inpositionem episcoporum subplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urguente statim post acceptionem pęnitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar papae Leonis ad Teodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
ITEM de pęnitentum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut paenitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiatur.
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdote inponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et cre[bris] manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur. ||fol. 38r||
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut paenitentibus iuxta canonicam auctoritatem paenitentia detur et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiae offitium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint, paenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutinae suspendatur. Et ut oblatio eius, qui paenitens, necdum reconciliatus de ac vita exierit, ab aecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviora noxa convictis.
(Cplio1.132)
CXXXII.
De paenitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis paenitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et aescis immolatitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII.
Ut paenitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De catecuminis non praetereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVI.
Ut, qui pęnitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilitio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De paenitentibus trangressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIII.
Ut paenitentibus [t] absque personarum acceptione paenitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus paenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo, qui pęnitentiam [u] in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut pęnitentes non se credant absolutos, nisi per manus inpositionem.
(Cplio1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui, antequam leges pęnitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel ędificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbiteri chrisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI.
Ut presbyteri utantur assidue orariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteros eitiant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera [v] exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De lętania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor [w] temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut ecclesię pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antique ecclesię honorem [x] suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter solus missam cantet.
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De symbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum aebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxoriosum circa ecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXV.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel in quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cura et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant. ||fol. 38v||
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonicae a presbiteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut saeculares non exerceant curas neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI.
Ne feminę cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII.
De presbiteris et clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa cęlebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte, sive non sponte acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria Deo sacrata diversoria fieri saecularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis, qui res ecclesię tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo ecclesiae in furto comprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his, qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per benbra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesię dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI.
De personis, a quibus non sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat. ||fol. 39r||
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesię.
(Cplio1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiuque ecclesię.
(Cplio1.216)
CCVI. [y]
De sacris vasis ecclesię ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCVII. [z]
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCVIII. [a]
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
CCVIIII. [b]
De presbiteris, qui pro chrismate in cena Domini veniebant.
(Cplio1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus Deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sanctę crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nonciando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam paenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salute animę suę.
(Cplio1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII.
Quid in compositionem vvirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adhulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII. [c]
De invasione alienarum [d] rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda [e] negotia.
(Cplio1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur, et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL. [f]
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI.
Ut, si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII. [g]
Quales personę ad causas discuciendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De teloneis, quę de marcatis et navigiis vel aliis, aut quęcumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his, qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur. ||fol. 39v||
(Cplio1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica et symbolum et lex seu capitula regum diligenter intelligantur.
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De dapnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatem retentis quid agaendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV. [h]
De eptione tritici tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLXVI. [i]
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLXVII. [k]
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLXVIII. [l]
De ebrietatę.
(Cplio1.269)
CCLXVIIII.
De admonitione ad comites pro utilitate sanctę Dei ecclesię.
(Cplio1.270)
CCLXX.
De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De admonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem eclesiarum adinplendis.
(Cplio1.273)
CCLXXIII.
De comitibus [m], ut ministris ecclesię in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII. [n]
Ut de incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris et de negenter viventibus vvadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.
(Cplio1.278)
CCLVIII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intelligatur, in quo facto immunitas fra[n]gatur.
(Cplio1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI. [o]
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII. [p]
De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII. [q]
De haribannatoris coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI.
De homicidis ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si [r] iustitias quęsierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iuditium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatand[a].
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasfemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam eligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendis.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem co[n]laborationis post obitum maritorum accipere debeant. ||fol. 40r||
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censili.
(Cplio1.299)
CCXCVIIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC.
De eo, qui propriam delinquit uxorem vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed intra dominica resident, ad testimonium non recipiendis [s].
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestris et aliorum LXXXIIII. episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis servicium agatur.
(Cplio1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCV.
Ut ea conservent, quę in placitis et sinodis Pipinus rex constituit.
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquit comparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negocia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur [t].
(Cplio1.309)
CCCVIIII.
Ut, qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quatuor vitiis, quę fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesię corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et obedientia episcoporum et relicorum clericorum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De IIIIor neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris, qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
CCCXXV.
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus ecclesię circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos monachos, canonicos et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio. ||fol. 40v||
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capellae absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut, si quis ministros ecclesię iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut, si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, Dtos componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, quę circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII.
De praediis Deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint. [u]
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De furo nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui alienum animal occiderit et non negaverit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontaem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat [v] vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus, servo.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuus mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili praetio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere compellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occid[erit].
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut, quicquid provincialibus fuerit rela[xa]tum per beneficium principis, ab exactore non requira[tur].
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandaliis celebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua [pro]ced[at].
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel ędificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXIIII.
De hospitalitate [w] et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a rege inpendatur his, qui ministerium ęcclesiasticum adimplent. ||fol. 41r||
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho [x], qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De ęcclesia [y] edificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
[C]CCLXXXIIII.
De electione abbatissae.
(Cplio1.385)
[C]CCLXXXV.
De diaconissa vel Deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
[CC]CLXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
[C]CCLXXXVIII.
De scenicis.
(Cplio1.389)
[CC]CLXXXVIIII.
De praescriptione XL. annorum.
(Cplio1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud puplicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI. [z]
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII. [a]
Ne ullus sacerdos iudicetur nisi, praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Ut vita acusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCXXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
[C]CCXCV.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
[CC]CXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
[C]CCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim causa in iuditio et sępe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem [b] faciat.
(Cplio1.404)
CCCCIII.
Ut liceat maiores iudices apellare, quociens necessitas ingruerit.
(Cplio1.403)
fehlt
Quod laicis non sit de religione presumendum. [c]
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniusto iuditio principis metu vel iussu terminato cassando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
I.
EPISTOLA ZACHARIĘ PAPAE FRANCIS ET GALLIS DIRECT.

Zacarias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo et sanctissimo fratre nostro Bonefacio episcopo, quod, dum sinodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem mediantibus filiis nostris Pipino et Carlamanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonefatio Dominus inluminasset corda vestra cum principibus [d] vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonicionibus eius oboediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti Deo nostro gratias ||fol. 41v|| egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes [e], ut, qui coepit opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram Deo, ut eius commonitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos Deo propicio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctę paganę gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt [f] corpus pro suarum animarum redemptione et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necant, praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab omnibus. Et dum hec ita sint et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones et nostra vice praedicat praefatus Bonefacius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens vestrum ante conspectum stabit, sed corruent ante faciem vestram omnes paganę gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes vitam possidebitis eternam. Vos [g] autem, carissimi fratres, qui estis veri sacerdotes vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exibete ut certe ministros Dei et dispensatores ministeriorum Dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a Deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite, ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt, quatenus ab hominibus vobis adquiratis laudem, et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini eo, quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem habentes innoxios sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclaesiae, et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et Dei ecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.

(1.2)
II.
INCIPIT SINODUS CUM ACTIBUS SUIS IUSSIONE APOSTOLICA A SANCTO BONIFATIO et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicae DCCmo XLII.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Carlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi DCCmo XLII., XI. videlicet Kal. Maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum episcopos, qui in regno meo sunt, cum presbiteris ad concilium et sinodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifatium archiepiscopum et Burchardum ||fol. 42r|| et Regenfridum [h] et VVintanum et VVitbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei et ecclesiastica religio recuperetur, quę in diebus praeteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animae pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et obtimatum meorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus [i] super eos archiepiscopum Bonifatium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis praesentibus canonum decreta et ecclesię iura restaurentur et religio Christiana emendetur. Et fraudatas [k] pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus et ad pęnitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo, qui propter divinum ministerium, missarum scilicet sollempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda ad hoc electi sunt, id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare paenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus. Similiter, ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuis parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de praetibus et ordine missarum episcopo reddat et hostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi [l], qui ibi confirmari debet. Et in caena Domini semper novum chrisma ab episcopo quęrat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et vitae et fidei et doctrinae illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat adiuvante grafione, qui defensor ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos nedfratres vocant, sive omnes, ||fol. 42v|| quaecumque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter, ut post hanc synodum, quę fuit XI. Kal. Maias, ut, quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in cri[men] fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere paenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertente anno ibi pęnitentiam agat. Similiter et nonnae velatę eadem pęnitentię contineantur, et radantur omnes capilli capitis earum [m]. Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cenobia vel sinodochia sua ordinare, gubernare et vivere studeant et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant.

(1.3)
III. [n]
ITEM ALTERA SYNODUS AD SUPRADICTIS EPISCOPIS AC PRINCIPE APOSTOLICA AUCTORITATE KAL. MARTIAS LIPTINAS HABITA.

Modo in hoc sinodali conventu, qui congregatus est Kal. Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei et comites et praefecti prioris synodus decreta consentientes firmaverunt seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitę. Fornicatores namque adulteros, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad paenitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceci[derint] [o], prioris synodi iuditium sustineant. Similiter et monachi et nonnę. Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, quę in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata soledo, id est, XII. denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur eo modo, ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur novum. Et omnino observetur, ut ecclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur, quorum pecunia in precario prestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesię et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter pręcipimus, ||fol. 43r|| [p] ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quę non sunt legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iuditio, et ut mancipia Christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur [q] XV. solidis.

(1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis.

Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo predicetur. Hoc [r] primum pręceptum Domini Dei omnipotentis est in lege: Audi Israel, quia [s] Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
DE PACE ET CONCORDIA SERVANDA.

Ut pax sit et concordia et unianimitas cum omni populo Cristiano inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique, seu maiores, seu minores personas: quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctę oblationis ad altare; sicut in evangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
DE EO, QUI EST BAPTIZATUS A PRESBITERO NON BAPTIZATO.

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut fiastram ante episcopum tenuerit.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.

(1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec illę vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
VIIII.
De incestis.

Si homo incestum commiserit cum Deo sacrata aut cum matre sua aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione aut cum matre et filia aut cum duabus sororibus aut cum matris filia aut cum sororis filia aut cum nepta aut cum consobrina aut cum amita vel matertera aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si hęc emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, LX. sol. domno regi conponat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertas est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX. sol. domno regi conponat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur. [t]

(1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.

Si ecclesiastici [u] viri supradicta facinora ||fol. 43v|| commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet [v].

De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad sinodum convocet. Et si quis irę contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat ita, ut ipse presbiter aut defensor suus LX. sol. conponat et ad sinodum postea, velit nolit, veniat, et episcopus ipsum presbiterum vel crericum iuxta canonica auctoritatem deiudicare faciat. Solidi vero LXta de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixit vel presbitero aut clerico incestuosum.

Si aliqua persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.

(1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.

Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ecclesias, unde sunt, vel illas domus episcopii vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, cera vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

Ut hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram, quae longo temppore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic facciant. Et qui hoc non fecerit, LX. sol. conponat. [w]

(1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.

Ut emunitates pleniter conservate sint.

(1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.

Ut omnes iustitias faciant, tam plublici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua et antea suo episcopo suisque ministris, quę ecclesiastica sunt, et quę secularia, suo comiti non innotuerit, in mallo ante rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante rachinburgios et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legittime [x] iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venenerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.

Si ecclesiatici viri ad palatium venerint deorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
DE MULIERE, QUĘ SINE LICENTIA VIRI SUI VELUM IN CAPUT MISERIT.

Mulier, si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVIIII.
DE EO, QUI FILIASTRAM SUAM CONTRA VOLUNTATEM IPSIUS DEDE||fol. 44r||rit viro ingenuo.

et [y] matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo et illa noluerit habere ipsum et reliquerit eum, postestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
DE FEMINA INGENUA, QUĘ SERVUM ACCEPIT.

Si femina ingenua accipit servum, et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit viro [z] et femine.

(1.21)
XXI.
DE EO, QUI HABET MULIEREM legittimam, si frater eius adulteraverit cum ea.

Ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim, quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, postetatem [a] habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
UT SACERDOTES VEL CLERICI ad secularia negotia relicto episcopo non convolent.

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
UT PRESBITERI ET DIACONI PRAETER EPISCOPUM NIHIL AGANT.

Presbiteri et diaconi praeter episcopum nihil agere pertemptent.

(1.24)
XXIIII.
DE EO, QUI OBLATA DEDERIT VEL ACCEPERIT PRAETER EPISCOPI IUSSIONEM.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.

(1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.

Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesię, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
DE EO, QUI ECCLESIAM DEI CONTURBAT.

Si quis ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam [b] seditiosus per potestates exteras obprimatur.

(1.27)
XXVII.
DE MONACHIS IN CIVITATE VEL REGIONE QUALIBET POSITIS, UT EPISCOPO SUO SUIHCOI SI#G+ΝT.

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium [c] ab episcopo civitatis. [d]

(1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua praetitulatus est, permaneat.

Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetitulatus est ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem [e]. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare [f]. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVIIII.
UT EPISCOPUS CURAM MONASTERIORUM GERAT.

Episcopum convenit civitatis ||fol. 44v|| conpetentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
DE EO, QUI EXCOMMUNICATUS PRO SUO NEGLECTO FUERIT.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis suę ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
UT PRESBITERI REM AECLESIĘ NON VENDANT.

Placluit, ut presbiteri non vendant rem aecclesię, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
Ud manumissiones in ecclesia celebrentur. [g]

fehlt

(1.33)
XXXIII.
DE DEFENSORIBUS ECCLESIARUM AB INPERATORE POSCENDIS.

Defensores ecclesiarum adversus potentias sęcularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
UT NULLUS SACERDOS CANONES IGNORET.

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
QUID DE PRESBITERIS CRIMINOSIS, DE QUIBUS ADPROBATIO NON EST, agenDUM SIT.

Et hoc nobis cum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sępissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actenus definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius, quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus, ut murmur cesset populi et nos his satisfacientes inlesi Domino auxiliante ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex capitulis domni Caroli.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sępissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam, qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonę momorię domni genitoris nostri Pippini sive priscis [h] temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonę devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum repperire minime quivimus. Nostris quippe tempporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris aecclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis Deo degentibus nobisque una cum eis agentibus sepissime propter multas et nimias reclamationes, quę ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici ceterorumque Romane aecclesię episcoporum et reliquorum sacerdotum sive orientalium et Grecorum patriarcharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum [i] fideli||fol. 45r||um et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac [k] auctoritate [l] praedicta consultu omnium, ut, quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat; quia, quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, illę accusator, qui canonice est recipiendus, eum con legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonicę diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonicę dampnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonicę definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis pape vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento [m] coram populo super quatuor evvangelia datum purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit. [n]

(1.37)
XXXVII.
DE EO, QUI CONFITETUR DE CRIMINE.

Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delaegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia, quę dicta sunt de eo, conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
DE USURIS.

Usuram non solum clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.39)
XXXVIIII.
DE COMITIBUS, ut ministris ecclesię in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris ecclesię eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint [o], adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur. [p]

(1.40)
XL.
DE ORDINATIONE PRESBITERORUM.

Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant, ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male fame eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspargantur, quoniam detractio sacerdotum [q] ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, ||fol. 45v|| quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante evangelica tuba melius unicuique, ut suspendatur [r] mola asinaria collo eius et demergatur in profundum [s] maris, quam scandalizet unum de pulsillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixę monemus, et coram Deo testamus, et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi Domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est, et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipuę rogamus, ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi Domino annuente decernimus, ut pax ecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a Deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XL. [t]
DE PRESBITERIS, QUALITER INTROITUM ECCLESIĘ CONSEQUANTUR.

Ut nullus presbiter ad introitum ecclesię xenia donet.

(1.42)
XLII.
DE NON COGENDO BIBERE.

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
DE presbiteris, A QUIbus per aeclesias constituantur.

Ut nullus laicus presbiterum in ecclesia mittere vel de de aecclesia eicere praesumat, nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.

Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis [u] senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
DE DECIMIS DISPENSANDIS.

Ut decimę in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur. [v]

(1.47)
XLVI.
DE AECCLESIIS VEL ALTARIBUS AMBIGUIS.

Ut ecclesię vel altaria, quę ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
DE LINTEIS ALTARIBUS PREPARANDIS.

Ut presbiteri per parrochias suas feminas praedicent, ut linteamina altaribus praeparent.

(1.49)
XLVIIII.
DE PARROCHIanis alterius pResbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
DE PARROCHIA ALTERIUS presbiteri.

Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia eo inconsulto [w] missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipe.

(1.51)
LI.
DE TERMINO AECCLESIARUM.

Ut terminum habeat unaquęque ecclesia [x], de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
DE REBUS Presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, proprię aecclesie [y] relinquat.

(1.53)
LIII.
De pęnitentibus non cogendis vinum bibere.

Ut nullus presbiter aut laicus penitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem penitentię dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbiteris, ||fol. 46r|| a quibus se caveant.

Ut presbiter nullus cartas scribat, nec conductor sui senioris exsistat.

(1.55)
LV.
DE PRESBITERIS, QUI AGENDA IN DOMICILIIS CELEBRAVERINT.

Statum est, ut, si quis presbiter in domiciliis agenda caelebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
DE PREDICATIO[?]H [z] vel CAPITULIS PRESBITERORUM.

Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De ucharistia [a].

Ut presbiter eucharistiam habeat paratam, ut, quando quis infirmaverit aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
DE AMPULLIS TRIBUS IN CENA DOMINI HABENDIS.

Ut presbiter in cęna Domini tres [b] ampullas secum deferat, unam ad chrisma [c], aliam ad oleum ad caticuminos inungendos, tertiam ad infirmos ungendos [d] iuxta sentiam apostolicam, ut, quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesię, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini.

(1.59)
LVIIII.
UT OMNES CLERICI EPISCOPIS SUIS SUBIECTI SINT.

Ut omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant. [e]

(1.60)
LX.
DE ORDINE SACERDOTUM.

Ut nullus presbiter praesumat in alia parroechia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parroechia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant [f]. Et si hoc, quod superius conprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi, quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur Dei Verbum passum carne.

Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut Deus, anathaema [g] sit.

(1.62)
LXII.
DE MODIS EXCOMMUNICATIONIS, TAM DE CLERICIS, QUAM ΔH LAICIC [h].

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatur vel excommunicatus fuerit et ipse per contemptum [i] postea aliquid de suo officio sine comiatu facere praesumserit et postea ab episcopo correptus [k] et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesia non debet intrare nec cum ullo Christiano cibum vel potum sumere, nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in orationem se iungere nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit [l], quod iniuste sit excommunicatus [m], licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur, et interim suam excom||fol. 46v||municationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit et episcopus hoc minimę emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur. [n]

(1.63)
LXIII.
DE HIS, QUI A SINODO VEL A SUO EPISCOPO DAMPNATI SUNT.

Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Antioceno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare praesumunt, praecipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat, sicut et damnatus.

(1.64)
LXIIII.
DE EPISCOPIS VEL QUIBUSLIBET EX CLERO.

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio [o] vel litteris episcoporum vel metropolitoni non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
DE DIE DOMINICA, QUALITER OBSERVANDA EST.

Item in eodem concilio praecipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXVI.
DE IGNOTIS ANGELORUM NOMINIBUS.

Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominaentur, nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michahel, Gabrihel, Raphahel.

(1.67)
LXVII.
DE MULIERIBUS, NE AD ALTARE ACCEDANT.

Ite in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
DE EPISCOPIS ORDINANDIS VEL QUIBUSLIBET EX CLERO.

Item in conciliaco Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias [p] ordinare, quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per perunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur [q].

(1.69)
LXVIIII.
DE MALEFICIS vel incantatoribus.

Item in eodem concilio, ut coclearii, malefici et [r] incantatores fieri non sinantur, quos in Simone mago Dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
DE NEGOTIO clericorum inter se.

Item in eodem concilio, ut, si clerici inter se negotium aliquod [s] habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a sęcularibus.

(1.71)
LXXI.
DE CONSpiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.

Ite in eodem concilio, ut nec clerici [t] nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctae Trinitatis praedicanda. IN CONCILIO CARTAGINENSI.

Primo omnium necesse est, ut fides sanctę Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in celos diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
DE HIS, QUI SE CONVERTUNT AD DEUM.

Item in eodem de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad Deum, ut canonicę inquirantur de reconciliatione et canonice reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bone conversationis [u].

Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonę conversationis [v] et eorum vit[a] ||fol. 47r|| est acusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
De his, qui cum excommunicato communicaverint.

Item in eodem, ut, qui excommunicato praesumptiose quis communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
DE SUBIECTIONE PRESBITERORUM.

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
DE CLERICIS ĘCCLĘSIastici [w] ordinis.

Item in eodem, ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud seculares.

(1.78)
LXXVIII.
DE FALSIS nominibus sanctorum.

Item in eodem, ut falsa nomina martirum et incertae sanctorum memorię non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII.
DE UXORE A VIRO DIMISSA.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
DE OBLATIS PAUPERUM.

IN CONCILIO Gangrensi, ut nulli liceat oblationes, quę ad pauperes pertinent, rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
DE IEIUNIIS [x] a sacerdotibus constitutis.

Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
DE HIS, QUI CONTRA NATURAM PECCANT.

In concilio Anchirano. Si inventi sunt inter vos, qui cum quadrupedibus aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districta penitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium penitentię iniungitur, conentur omnimodis hoc [y] malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII.
DE NOMINIBUS RECITANDIS.

Item eiusdem, ut nomina publicę non recitentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
DE CANONIS INSTITUTIS A PRESBITERIS NON IGNORANDIS.

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
DE SACERDOTIBUS CONTRA DECRETALIA AGENTIBUS.

Item eiusdem, ut, si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose egerit et corrigi noluerit, ab offitio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
DE FIDE PRESBITERORUM AB EPISCOPIS DISCUTIENDA.

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbiterorum fidem et baptisma catholicum observent et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptima catholicum observent et missarum preces bene intelligant, et ut [z] psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat, quid petat a Deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce Sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis, et non ab aliis.

Statutum est, ut sine autoritate vel consensu episcoporum ||fol. 47v|| presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vite et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
DE VILLIS NOVIS ET ECCLESIIS IN EIS NOVITER CONSTITUTIS.

Sancitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIIII.
DE PRESBITERIS, QUI FEMINAS IN DOMIBUS HABENT.

Sancitum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut, si deinceps [a] ammoniti non se correxerint, velud contemptores sacrorum canonum canonica [b] invectione feriantur.

(1.90)
XC.
DE SCRIPTORIBUS.

Ut scribę vitiosę non scribant.

(1.91)
XCI.
DE INCESTUOSIS.

De incestuosis, ut canonicę examinentur et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxaentur [c], quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII.
DE COMMUNICATIONE FIDELIUM.

Ut omnes fideles communicent et ad missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
DE CONFUGIO [d] ad ecclesiam [e].

Si qui ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesię pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi, et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIIII.
DE AMMONITIONE SACERDOTEM.

Ut sacerdotes ammoneant populum, ut elemosinam dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assiduę pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
DE PRAEDICATIONE AD PLEBEM.

Ut ipsi presbiteri vel sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
DE ERUDITIONE FILIORUM A PARENTIBUS ET PATRINIS.

Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiiussores exsistunt.

(1.97)
XCVII.
DE ECCLESIIS ANTIQUITUS CONSTITUTIS.

Ut ecclesię antiquitus constitutę nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
XCVIII.
DE HIS, QUI SINE CONSENsu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesias eiciunt,

et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obędire noluerint, ut bannum nostrum revvadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam harmiscaram sustineat.

(1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.

De eclesiis, qui inter coheredes divise sunt, consideratum est quatenus, si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi [f] coheredes eas voluerint [g] tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita conssistere permittat, aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesię pertinentes ita divise invente fuerint, ut describantur et nobis renuntietur.

(1.100)
C.
DE MANSO AD ECCLESIAM DATO.

De manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac cause ||fol. 48r|| acusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
DE HIS, QUI DECIMAS DARE NOLUNT, NISI A se redimantur.

De decimis, quę populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire conpellatur [h]. Ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesię restituant, qui voluntarię dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
DE TESTIBUS AD REM QUAMLIBET DISCUTIENDAM.

Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quęrendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus per premia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.103)
CIII.
DE CAUSA EBRII HOMINIS ET de eius testimonio et de placito comitis.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium [i] dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
DE HOC, SI PRESBITER SANCTUM CHRISma [k] dederint ad iuditium subvertendum.

Postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
DE PRACITO CENTENARII [l].

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in pręsentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
DE RAPTU [m] VIDUARUM [n].

Qui viduam intra primos XXX. dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX. sol., in triplo conponat. Vel si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.107)
CVII.
De homine publicam [o] penitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam penitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat et vvirgildum proximis eius persolvat.

(1.108)
CVIII.
DE OBSERVATIONE PRAECEPTORUM DOMINICORUM.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatem praecepimus, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
DE LOCIS IAMDUDUM SACRIS ET NUNC SPURCICIA FOEDATIS.

De locis iamdudum sacris et nunc spurcicia fedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
DE COMMUTATIONIBUS utilibus permanendis inutilibusque delendis.

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legittimę et rationabiles atque utiles ecclesiis Dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommode atque inrationabiles facte sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quęlibet causa, quę rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
De ecclesię consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.

Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta ||fol. 48v|| videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius reędificetur. Si hęc consecrata prius fuit, missas in ea cęlebrare licet, si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
DE OFFITIO LAICORUM.

Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.

Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXV.
DE PARROCHIANIS ALTERIUS PRESBITERI.

Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem autdeat recipere.

(1.116)
CXVI.
DE MANUS inpositione et resolutione canonica.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut, quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum pęnitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus, quę in sacramentorio ad dandam paenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice cora ecclesia iuxta canonicos [p] pęniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte vel manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum oratiobus, quę in sacramentorio ad reconciliandum penitentem continentur, inponatur, ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur, quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo Dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem et pęnitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, qui, si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis [q] sanctę ecclesię dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt.

(1.117)
CXVII.
DE PENITENTE, CUI CRIMEN pervulgatum est.

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut, si cuiusquam pęnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei manus inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis pape praecipitur ||fol. 49r|| de eadem re, ut absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat, et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
DE PENITENTIBUS, QUI EUCHARISTIAM acceperint in infirmitate positi.

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae [r] acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.119)
CXVIIII.
DE REMEDIO penitentię, et quod absolutio penitentum per manus inpositionem eporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urguente statim post acceptionem penitentię et reconciliatio subsequatur. Exemplar pape Leonis ad Theodorum Foroiuliensiem episcopum.

Multiplex [s] misericordia Dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptimi gratiam, sed etiam per penitentię medicinam spes vite reparetur aeterne, et qui regenerationis dona violarunt proprio se iuditio condempnantes, ad remissionem criminum perveniant sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeant obtineri. Mediator enim Dei et hominum Dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus pęnitentię sanctionem darent et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitrent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut, si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo munere indulgentię praesentis exciderit et, priusquam ad constituta remedia perveniat, tempporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt conprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suę iustitię reservavit ita potestatem suam timeri volens, ut hic error omnibus prosit et, quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urguentibus [t] praesidium paenitentię et mox recontiliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec temppora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio dicente Dei spiritu per prophetam: Cum conversus inge||fol. 49v||mueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ipsam penitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis Deus pęnitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX.
Item de penitentum absolutione, ut per manus inpositione episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia [u].

(1.121)
CXXI.
UT PENITENS OSTENSIS penitentię fructibus communionem recipiat.

Ut penitens ostensis necessariis penitentię fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus inpositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut penitentes tempore, quo penitentiam petunt, super capud cilicium a sacerdote consequantur.

Penitentes tempore, quo penitentiam petunt, inpositionem manus super caput et [v] cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdote inponatur.

Omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdotibus inponantur.

(1.124)
CXXIIII.
UT LAPSI PER MANUS inpositionem episcopi absolvantur.

Nec absolvendos lapsos in fide credamus [w], nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut penitentes communicent, qui ante recontiliationem moriuntur.

Placuit his, qui accepta penitentia ante reconciliationem migrant ad Dominum, communicari pro eo, quod honoraverunt penitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine paenitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi vel eius iussu presbiteri recipiant.

(1.126)
CXXVI.
DE HIS, QUI CONVIVIO GENTILIUM USI SUNT.

Qui convivio [x] solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.

(1.127)
CXXVII.
UT CRIΜINALIA ΠΗCAta [y] ΜULtis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum Dominus in veteri lege super caput hostię manum sacerdotis ||fol. 50r|| preceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti Spiritus, quem remissio peccatorum per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut, sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita et ipsi et successores eorum manus poenitentibus inponantur, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis surgere et relevare faciant, et sicut illi praedictum [z] Lazarum institum, id est, funibus conligatum iubente Domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvant [a] vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
UT PENITENTIBUS iuxta canonicam auctoritatem penitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesię officium.

Ut secundum formam canonum paenitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiarum excubare faciant et inter reliquos penitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus inpositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
DE HIS, QUI SEPARATI a communione fuerint, penitentibus.

Qui a commuone separantur, in locis quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus inpositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ęcclesiastica.

(1.130)
CXXX.
NE IN CONFINIO MORtis penitens a reconciliatione diutine suspendatur, et ut oblatio eius, qui penitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.

Qui penitentiam in mortis ait periculo [b], non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto mortis urguet periculum, penitentiam per manus inpositionem acceptam statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus ęger abscedat, quam donum reconciliationis accipiet, sicque sub pręstibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta pape Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium penitentię et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordię Dei nec mensuras ||fol. 50v|| possumus ponere nec tempora definire. De his autem, qui acceptam penitentiam, antequam reconcilientur [c], ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nos sententia placuit, qui multiplices numero de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
DE PRESBITERIS ET DIACONIBUS graviora noxa convictis.

Item confirmatum est, ut, si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamnquam penitentibus vel tamnquam fidelibus laicis inponatur. Neque permittendum, ut rebaptizati [d] ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
De penitentibus, qui ex gravioribus levioribusve commissis penitentiam gerunt.

De penitentibus, qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus penitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quint feria ante pacha eis remittendum Romane ecclesię consuetudo demonstrat. Ceterorum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem penitentis et ad fletus adque lacrimas corrigentis [e], lętum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus paschę relaxandum, ne de seculo absque [f] communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
DE HIS, QUI CONVIVIO solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt.

Qui convivio solo gentilium [g] et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris et manum inpositionibus purgari, ut deinceps ab idolotidis abstinentes sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora penitudinis habita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinum [h] respicientes necessitates, in quibus si quis ita graviter urguatur, ut, dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus inpositionem absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
UT PENItentes, qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitentiam gesserint.

Penitentes, qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde peniteant, sicut Niceas synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum [i]. ||fol. 51r|| Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur Deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti tempporis coeperit vitę finis urguere, subveniendum est inplorantibus, seu ab episcopo, qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam [k] esse probaverit, aut similiter a presbitero, iussu aut permissu tamen proprii episcopi, per manus inpositionem absolutione precum sacerdotalium viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum penitentię tempus dispecti a medicis aut evidentibus mortis pressi inditiis recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant [l], donec impleatur spatium temporis eisdem pręstitum.

(1.135)
CXXXV.
DE CATICUminis non pretereundis.

Nec caticumini pretereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt [m], abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum caticuminis permittantur orare per manus inpositionem communionis catholicę gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
UT, QUI PENITENTIAM PUBLIce gerunt, uno anno cum cilitio sint inter audientes.

Qui pęnitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare precarique eum humiliter [n], ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro [o] hostio ecclesie penitentibus constituto et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in cena Domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem absolutione sacerdotalium praecum communionis catholicae gratiam recepturi. Qualiter septem annorum paenitentia agatur: In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, admodum caveant dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus. ||fol. 51v||

Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel penitentiam iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, quę praevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut hęc, quę voluntarię non diluerunt, invitus emendentur. Quod si his aliquis rennuerit [p] et praeceptis sui sacerdotis inobędiens apparuerit, secundum modum culpę excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicatione subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos qualibet munere vel favore aut neglentia ammo noluerint aut per satisfactionem revertentes non susceperint aut contemppnentes de ecclesia non reicerint [q], simili sententia plectantur, quousque vel emendationis [r] vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut penitentibus absque personarum acceptione penitentia detur.

Ut sacerdos penitentiam imploranti absque [s] persone acceptione penitentię leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIIII.
DE NEGLEGENTIORIBUS [t] PENITENTIBUS.

Ut neglegentiores penitentes tardius recipiantur [u].

(1.140)
CXL.
DE EO, QUI PENITENTIAM IN INFIRMITATE PETIT.

Is, qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoveatur a supradictis testibus pętitionis suę satisfactio, et subdatur statutum penitentię tempus, quandiu sacerdos, qui penitentiam dedit, probaverit.

(1.141)
CXLI.
Ut penitentes non se credant absolutos, nisi per manus inpositionem.

Pęnitentes, qui in [v] infirmitate viaticum eucharistię acceperint [w], non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
DE PENITENTIBUS, qui, antequam leges penitentię exequantur, si casu in itinere vel in mare mortui fuerint.

Penitentes, qui, antequam leges penitentię exsequantur, si casu in itinere vel in mari [x] mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
DE LOCO MONASTERIORUM VEL aedificiis providendi.

Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicarum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino ||fol. 52r|| non expedit animabus eorum. Similiter quoque ędificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca pręvideant, si apte sint et congruenter sanctę professionis composite, vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possent animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem inventa aliter fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.

(1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.

Pręcipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino pariter ambo provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonicę vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
Ut presbiteri chrisma diligenter custodiant.

Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinę vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assidue orariis.

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteris eiciant ab ecclesiis eosve in eis constituant absque propriorum episcoporum consensu [y].

Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesię cuiquam presbitero.

(1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CL.
De letania maiore.

Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cuntis Christianis diebus tribus.

(1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.

Constituimus, ut quattuor tempore anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in Martio mense ebdomada I., feria quarta et sexta et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum laetaniis ad missarum sollempnia. Similiter in mense Iunio ebdomada II., feria IIII. et VI., sabbato ieiunetur usque horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur [z]. Similiter in mense Septembrio ebdomada IIII. Et in mense Decembrio ebdomada, quę fuerit plena ante vigilia natalis Domini, sicut est in Romana ecclesia traditum.

(1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris Cristianis noluerit, in Cangrensi concilio praecipitur, ut anathematizetur nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minimę sit nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur.

(1.154)
CLIIII.
De decimis.

Ammonemus atque praecipimus ut decima Deo omnino dare non [a] neglegatur, ||fol. 52v|| quam Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est, ut, quisqus Deo suum debitum abstrait, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferentur ab eo.

(1.155)
CLV.
Ut ecclesię pacem habeant.

Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad paenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac menbra [b] eis obtinere studeant. Tamen legittime componant, quod inique fecerunt.

(1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.

Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
Ut antique ecclesię suum honorem habeant.

Ecclesię antiquitus constitute nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.

Quicumque benefitium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesię restauranda vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII.
Ne presbiter missam solus cantet.

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet: Dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit habere [c] et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.

Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter ammoneatur populus Christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera unianimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLXI.
De symbolo et oratione dominica.

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam sive ad monasteria sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
Ut malum aebrietatis omnino vitetur.

Magnum malum aebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare [d] noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.

Prętipimus, ut unusquisque [e] compater vel proximi spiritaliter filios suos catholicae instruant.

(1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxoriosum circa ecclesias deseratur.

Canticum turpio atque luxoriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
De incestuosis.

Ult [f] episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino praecipimus. Et si penitere noluerint, de ecclesia expellantur, donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta sextaque generatione coniugium copuletur.

Contradicimus quoque, ut in quarta vel Vta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi [g] ||fol. 53r|| autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.

Nullus igitur [h] proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam vel commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis.

Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio copulari, sed [i] sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIIII.
De praedicatione et cura sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant.

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.

Quod presbiteris praevidendum sit, ut omnes, qui Christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intelligant.

(1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.

Ut baptismum non fiat, nisi statutis temporibus, id est, pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur, nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat.

Ut nemo presbiterorum pro baptismo pretium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se regula canonica esse dampnandum.

(1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonicae a presbiteris dividantur.

Ut decimae fideliter sanctę ecclesię reddantur et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.

(1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut sęculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.

Ud presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ud neque iudices neque maiores fiant [k].

(1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.

Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI.
Ne feminę cum presbiteris habitent.

Ut presbiteri secum feminas non habeant licentiam habitandi, et ut suspectiones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parroechiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et haec considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.

Sanccitum est, ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.

(1.179)
CLXXVIII. [l]
Ut presbiteri, diaconi vel subdiconi nec arma portent nec venationem exerceant.

Et hoc cavendum est, ut presbiteri, diaconi sive subdiaconi arma portare non praesumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere.

Qualicumque modo mulier permittente canonice viro suo aut eo defunto velum sanctum in caput acceperit, aut sponte ||fol. 53v|| aut invita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut ne [m] episcopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices nullusque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed quiquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de comvenientia episcoporum cum laicis.

Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas previdere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias Dei, viduas, orfanos defensandos, et ut oboedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendatium vel falsum testimonium neque periurium aut per praemium lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere praesumit.

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo ibique testibus convictus fuerit, aut XV. sol. componat, aut XV. ictus ab scabinis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat.

(1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum composite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi subpetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro [n] maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et oboedientiam secundum canones suis magistris exibeant.

(1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.

Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parroechiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem vvirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesię, cuius praefuit, tribuat et alteram medietatem in ęlemosina illius iuste disperciat, quia nullus nobis eius heres proximior videtiur quam ille, qui ipsum Domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatio episcopi.

Ut episcopum nulli criminosi liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria Deo sacrata diversoria fieri sęcularia.

Ut deinceps monasteria, quę Deo sacrata esse noscuntur, diversoria saecularia secundum ||fol. 54r|| canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et Deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
UT CUNIURATIONES vel conspirationes [o] non fiant.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant, quia hęc facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
DE ILLIS, QUI RES ecclesię tenent.

Si quis ecclesiasticam rem tenet [p] et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclęsiasticam, aut communione privetur.

(1.191)
CXCI.
DE SERVO ECCLESIĘ IN FURTO CONPREHENSO.

Si servus ecclesię in furtum conprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesię super furto non praesumente sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut [q] detinere aut iniuriare presumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceantur.

(1.192)
CXCII.
EX CONCILIO AUTISIODORENSI. De his, qui clericum iniuriaverint.

Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quemlibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
EX CAPItulis domni Karoli [r] regis anno regni eius XI. actis.

Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.

Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.

Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesentetur. Et qui hoc non [s] faecerit [t], beneficium et honorem perdat. [u] Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint [v], beneficium et honorem perdant [w]. Et qui [x] beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
De periuriis.

De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat [y], sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de hominibus iniuste punitis.

De vindicta et iuditio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero, qui per hodium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum paenam, quam intulerit, emendet.

(1.198)
CXCVIIII. [z]
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter et none et decime dentur. De casatis vero L. sol. I., de XXX. dimidium sol., de XX. transmissus unus. Et ut ||fol. 54v|| precarie modo renoventur. Et ubi non sunt scripte, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.

De cerareis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo de elemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis cohibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.

De iterantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Net [a] nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.

(1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat, nisi quod ab antiquo tempare statum fuerat.

(1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.

De mancipiis, ut non vendantur, nisi aut in praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomni aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in guadium se ipsum pro pretio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.

Si comes in suo ministerio iustitias [b] non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi facte fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant et de suo vivant, usque iustitias faciant.

(1.205)
CCV.
De his, qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.

Si quis pro faida pretium recipere non vul et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra [c] et tertio per vitam puniendis.

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.

Capitulare, qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu, id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliut pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbiter missas tres. Monachi et monachae et canonici unusquisque psalteria III. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi, monachi et monache atque canonici atque eorum infra casati homines, vel qui ||fol. 55r|| potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosina, mediocres vero dim. libram, minores vero sol. V. Episcopi, abbates et abbatissę pauperes famelicos IIII. pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III. vel II. aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC. med. libra, de casatis C. sol. V., de L. unciam I. Et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias III., minores denar. XXX., minores sol. I. Et de pauperibus famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Ioh. sint impleta.

(1.208)
CCVIII.
QUOD RES ECCLESIArum vota sint fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum [d], cui non solum habita conservare, verum etiam multa Deo opitulante conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividis rebus ullius ecclesię suspitionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam paenitus divisionem aut iacturam paciatur.

(1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesię dividendis.

Statutum est, ut, quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesię sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum, nisi forte a datoribus alicubi specialiter date fuerint.

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius recipiat eum. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in alia migrans in eadem provincia filium genuerit et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit et postea veniens dominus illius legibus eum [e] adquisierit, sanccitum est, ut, si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat, ||fol. 55v|| quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdocii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat, utrum illis concedere an sibi vindicare velint. Ceterum si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De eclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi [f] per singulas [g] provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque de familia ecclesiae inventus utilis aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas [h] coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
De personis, a quibus non sunt res accipiendę.

Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quorum liberi aut propinqui ac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, sinodali sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.

Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu [i] episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabiles vitę et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiae.

Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servicio adtribuatur, et ut presbiteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus neque de atriis vel ortis iuxta ecclesiam positis neque de pręscripto manso aliquod servitium preter ecclesiasticum faciant. Et si aliquit amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servicium inpendant.

(1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesiae.

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, unaquaeque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri ||fol. 56r|| facultas providente episcopo permiserit.

(1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesię ad pignus datis.

De sacris vasis ecclesię, quę in pignus a quibusdam a nonnullis u quibusdam [k] locis dari comperimus, inhibitum est, ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitates redimendorum captivorum conpellantur.

(1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.

De ecclesiis sane destructis vel de nonis et decimis sive de claustris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.

Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male oppinionis suspitione denotantur, ut, si deinceps admoniti non se correxerint, velud contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXVIIII.
De presbiteris, qui pro chrismate in cena Domini veniebant.

De presbiteris, qui accipiendi [l] crismatis gratia ad civitates in cęna Domini venire soliti erant, sanccitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligatur, qui acceptum crisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum crisma perveniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimale tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXX.
DE PREDICATIONE et confirmatione episcoporum.

Ne vero episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle [m] et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi, quo eorum profectio, quantum illis inest, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit inportuna vel onerosa.

(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur vel puelle velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, quę in capitulis legis mundane a nobis constituta constituta continetur, persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
DE FEMINIS viros amittentibus.

De feminis, quę viros [n] amittunt, placet [o], ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut XXX. dies post discessum viri sui expectaent [p] et post tricesimum diem per consilium episcopi sui, vel si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumquę parentum atque amicorum id, quod eligere debent, eligant. Et quia a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt penitentiam et femine, quę viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent [q], quid agant tueantur, specialiter [r] pro his capitula fieri et legis mundane capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
De raptis et de eorum raptoribus.

De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacri canones praecipiant, hic inserendum necessarium duximus, quatenus pateat omnibus, quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti abhinc hoc [s] malum ||fol. 56v|| caveatur.

(1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi Dta CXXX. patres adfuerunt, capitulo XXXmo VIIIvo ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, siquidem clerici sunt, decidant gradus proprio. Si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intelligi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt.

(1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Anchirano capitulo X. legitur: Desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsate, etiam, si eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro conventu, ut raptor publica penitentia multetur. Rapte vero, si sponsus eam recipere noluerit et ipsa eiusdem crimini consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hęc iungere praesumpserint [t], uterque vel utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
DE HIS, QUI virginibus Deo dicatis se sociant.

De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papę Gelasii cap. XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint penitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in Cristiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinę vel umanę hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVIII. [u]
DE PUELLIS, quo tempore velentur.

Ne vero puelle indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum est sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano concilio cap. XVI. continetur, ut non ante XXV. annos consecrentur. Item in eodem concilio cap. XCIII. DE VIRGINIBUS velandis ita continetur: Item placuit, ut, quiquumque episcoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor [v] aliquis formidatur, vel si eam aliquo mortis periculoso scrupulo conpuncta [w] fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum cura pertinet, velaverit virginem seu velavit ante XXV. annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sanctionem virgines XXV. aetatis suę anno rite consecrande sunt. Quod si praemisse necessitates ante id fieri conpulerint, ||fol. 57r|| nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti [x].

(1.228)
CCXXVIII.
DE EXAMINATIONE sanctę crucis non facienda.

Sanctitum est [y], ut nullus deinceps quamlibet examinationem sancte crucis facere praesumat, ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
DE PABULO VERBI divini nuntiando.

Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet, quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis [z] sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, que rite ad sacrossanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quatenus presbiteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones, quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent et cunctis ecclesiasticis negociis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint [a] et unus alterum in ecclesia fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII. coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori, quod admisit, paenitentiam agat. Si proprius servus hoc admiserit, iudicio ferventis aquę examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo eum interfecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iuxta quod vvirgildus illius est, ad ecclesiam proersolvat aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice vvirgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesię, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesiae non est consecrata, eo modo componatur, ||fol. 57v|| quod in atrio committitur, sicut componi debet, quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.

Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo componatur, duę partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diaconibus iuxta suam compositionem triplo componatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictus sine sanguinis effusione de uniuscuiusque ordine clericorum secundum suam compositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem ecclesię, usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.

Viduę, pupilli et pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quęrendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet [b] dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos XXX. dies viduitatis suae vel inditam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, LX. solidos, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam pęnitentiam agentem interfecto.

Qui hominem puplicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat et vvirgildum proximis eius persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare [c] pro salute animae suae.

Si quis res suas pro salute animę suę vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit et eo tempore intra illum comitatum fuerit, in quo res illę positę sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quo illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est, sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis, qui eadem lege vivunt, qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales sibi meliores invenire possunt, et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiture donet ei, qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam [d] haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius, si necessitas incumbat, illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimentum, sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo faciat, ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia ||fol. 58r|| de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsę res ad emunitatem ipsius ecclesię redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.

Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, vvirgildum eius is, ad quos illę pertinet, componat. Ipse vero propter talem praesumptitionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
Quid in compositione vvirgildi dari non debeat.

In compositionem vvirgildi volumus, ut ea dentur, quę in lege continentur excepto accipitre et spata, quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris prętii, quam illa sint, esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit et ideo raptori nihil querere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam componat, et insuper bannum nostrum, id est, LX. sol., solvat, vel in pręsentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXIIII.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iuditium producti fuerint, si eos falsos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos obponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri credere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.

Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris et incestuosis sub magna districtione cohercerdis.

Ut latrones vel homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat [e] alterius res proprindere, sed magis suam causam quęrat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.

Ut, si aliquis [f] voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua ||fol. 58v|| mittantur negotia.

De laicis noviter conversis, ne, antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.

De his, qui seculum relinquunt propter servitium inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.

De hoc, si evenerit fames, clades aut inaequalitas aeris vel alia qualiscumque [g] tribulatio, ut non expectetur redictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur. Et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis vel loricis. Et si faidosus quis sit, discuciatur tunc, quis e duobus contrarius sit, et ut paccati sint, constringantur ad pacem, etiam si noluerint. Et si aliter pacificare [h] nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum, et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita observetur. Et insuper omnis homo de XII. mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudicia scabiniorum adquiescere nolunt.

De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro ac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat, et ut cetera sacramenta legaliter fiant.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris, excepto his sacramentis quę iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
Ut, si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.

Quicumque conspirationes facere praesumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interfeciantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos ||fol. 59r|| sibi invicem detundent. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent, aut, si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.

De periuriis, ut caveantur, et non admitantur testes ad iuramentum, antequam discuciantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab imvicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere abscente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convinctus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
Quales persone ad causas discernendas et terminandas eligi debeant.

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causant discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certe noncietur.

(1.254)
CCLIIII.
De teloneis, que de mercatis et navigiis vel aliis rebus, aut quecumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negociatoribus exigantur, tam de potentibus, quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub potentibus transitur seu is similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negociandi causa substantiam suam de uno domo sua ad aliam aut ad palacium aut in excercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad palacium nostrum, quod com missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
De his, qui ex e [i] seculo ad monasteria converti volunt.

Liberi homines, qui ad servicium Dei se tradere volunt, prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipibus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devocionis quam excercitum sive aliam funccionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa hab is [k], qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri proibemus.

(1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non obprimantur iniuste.

De oppressione pauperum ||fol. 59v|| liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iusticiam obpressi, ita ut coacti [l] res eorum vendant aut tradant. Ideo hec ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati [m] et regale obsequium minuatur [n] et ipsi heredes propter indigentiam mendicii vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi, sicut in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLVII.
De eclesiis sive sanctis noviter inventis.

De eclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, minime venerentur salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis kanonica auctoritate [o].

(1.258)
CCLIIII. [p]
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter hab omnibus exigatur.

De aribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gracia, blandicia seu terrore secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti libras VI. in auro, in argento, bruniis, eramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis [q] vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro ac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haribannum, id est, libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto precio valente, nisi libras III., sol. XXX. hab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius, nisi duas libras, X. sol. solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, sol. V., ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servicium et ad nostram hutilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iusticiam alteri trahendo aut commendando.

(1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui cum fiscalinis [r] se iungunt.

Liberi homines, qui uxores de fiscis regalibus habent, et femine, que libere sunt et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua querenda nec de testimonio pro hac re habiciantur, sed talis etiam nobis in ac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatur esse cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
Ut horatio dominica simbulum, lex et capitula regum diligenter hab omnibus intellegantur.

Ut laici symbulum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Precipimus autem missis nostris, ut ea, que a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servicium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adducient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis graciam habe||fol. 60r||at. Qui autem neglegens inde fuerit, ut tale disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
DE OCCISIONE clericorum et sacerdotum atque monachorum.

Qui subdiaconum occiderit, trecentos sol. conponat. Qui diaconum, CCCCtos sol. Qui presbiterum, DC. Qui episcopum, DCCCCtos. Qui monachum [s], CCCCtos culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
De dampnis in immunitatibus factis.

Si quis in inmunitatem [t] dampnum aliquod fecerit, DC. sol. conponat.

(1.263)
CCLXIII.
DE FURIBUS infra immunitatem retentis quid agendum sit.

Si autem homo furtum aut homicidium [u] fecerit vel quolibet crimen foris committens infra inmanitatem fugerit, mandet comis vel episcopo vel abbate vel vicedomno vel illi, qui locum episcopi vel abbatis tenuerit, ut reddet ei reum. Si illi contradixerit et eum reddere noluerit, pro prima contradictione XV. sol. conponat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX. sol. conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quęrendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse eum ad iutitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset, et sit [v] ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui in inmunitatem dampnum fecit, DC. sol. conponere debet, ita, qui comiti collecta manu resistere praesumit, DC. sol. culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIII. [w]
De locis ad claustra canonicorum [x] facienda.

De locis dandis ad claustra canorum facienda, si de eiusdem ecclesię rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel ecclesię vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur [y].

(1.265)
CCLXV.
DE EMPTIONE tempore messis causa cupiditatis et turpis [z] lucri.

Quicumque tempore messis vel tempore vindemię non necessitate [a], sed propter cupiditatem conparat annonam aut vinum vel verbi gratia de duobus denariis conparat mod. I. et servat, usque dum venundare possit contra denr. IIII. aut VI. seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
DE STABILITATE episcoporum vel [b] clericorum.

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
De eclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut ecclesia vel altaria, quę ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII.
De ebrietate.

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
CCLXVIIII.
De admo||fol. 60v||nitione ad comites pro utilitate sanctę Dei ecclesię.

Vobis comitibus dicimus vosque commonemus [c], quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctę Dei ecclesię exhibeatis et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quę nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
DE AMMONITIONE ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.

Omnes laicos monemus, ut honorem ecclesiasticum cumservent et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant, ut dies dominicus, sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut sępe admonitum fuit, illo die prohibeantur.

(1.271)
CCLXXI.
DE ADMONITIONE ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus conditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
DE OPERIBUS in restaurationem ecclesiarum adimplendis.

De operibus in restaurationem ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis sepe iussum est, haec aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia, quicumque neglegenter exinde egerit et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino, ut subeat, quod in nro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXXIII.
DE COMITIBUS, ut ministris ecclesię in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris ecclesie eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
UT DE INCESTUOSIS et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris et de neglegenter viventibus vvadii non accipiantur.

Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, vvadios accipiant et a presbiteris quibusdam pro negentiis inter se pecuniam [d] dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritie locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam penitentia multentur [e]. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi [f] nolumus propter periculum [g] periurii.

(1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.

De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem [h] destruc||fol. 61r||te sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inposibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurare possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
DE HIS, QUI nonas et decimas dare neglexerunt.

De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod, quicumque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium, unde hęc nona et decima persolvi debuit, amisurum [i] se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memorie genitoris nostri in libro primo cap. LVII: Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVIII. [k]
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.

Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostrę capitularem, in quo de operibus ac [l] nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro IIIIto capitulo XXXVIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est, ut de frugibus terrę et animalium nutrimine et cunctis censibus exceptis hostilensibus persolvantur. De opere et restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant, cum quo pretio rector ecclesię ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat et insuper bannum nostrum persolvat, ut ita castigatus caveat, ne sepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, ut nonas exinde non persolvant.

De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ||fol. 61v|| ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intelligatur, in quo facto immunitas frangatur.

Pervenit ad nos, quod quędam ecclesię ac monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiuditia et infestationes a quibusdam paciantur et nec per easdem [m] inmunitates ullam defensionis tuitionem [n] habere valeant propter hoc, quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intelligant non solum claustra monasterii vel ecclesię atque casticia eclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi monumenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinenentia [o] a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto inmunitas facta iudicatur [p]. Quod vero in agros et campos ac silvas, quę sine laborationibus sunt et nullo modo munitione tinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad eclesiam vel monasterium preceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum conpositionem, sed secundum legem, quę in eodem loco tenetur, is multandus est, qui scandalum vel dampnum in tali loco fetisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De iusticiis generalibus.

De iusticiis ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

Ut nullus conparet [q] caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
 [r] CCLXXXII.
DE EO, QUI in testimonium assumitur, qualis esse debeat.

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cui his, contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto [s].

Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis [t].

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi tradiciones facere audeat.

(1.285)
CCLXXXV.
DE FALSIS testibus.

Falsi testes praecipimus, ut non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem deiudicatis et postea eis vita concessa, si iustitiam quesierint.

Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem deiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint aut ab eis alii iustitiam querere voluerint, ita inter illos iudicium terminaetur [u]: Primum omnium ||fol. 62r|| de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suę secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocate. Et si aliquid in postmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur [v]. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iuditium vita concessa est, si iusticiam reddere noluerit.

Si alicui post iuditium scabinorum fuerit vita concessa et ipse postmodum aliqua [w] mala perpetraverit et iusticiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iusticiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iuditium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis [x] adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam [y] habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem deiudicatus est. DE PRETERITIS maneat, sicut supra deiudicatum fuit.

(1.288)
CCLXXXVIII.
DE LIBERIS hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur exceptis scabinis vel vassis [z] comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXXVIIII.
DE TESTIBUS, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
DE IUSTITIA cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.

Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim [a] adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
DE NIMINIUM blasphemis latronibus.

DE LATRONIBUS, qui magnam habent blaphemiam, quicumque aliquem ex his conprehenderit, nullum dampnum exinde paciatur.

(1.292)
CCXCII.
DE TESTIBUS ad rem quamlibet discutiendam eligendis.

Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicunque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt [b]. Et non liceat litigatoribus per premia falsos testes adducere, sicut actenus fierit solebat.

(1.293)
CCXCIII.
DE PLacito centenarii.

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem [c] suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in presencia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
DE PLacitis a missis dominicis comitibus nota faciendis.

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem [d] suam non facit, conveniant inter se et communia placita ||fol. 62v|| faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad ceteras iusticias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
DE UXORIBUS defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.

Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis, quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit vel ei ab amicis suis conlate sunt, has volumus tam ad orfanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
DE FALSIS TESTIBUS convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos obponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambe testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in canpo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni [e], qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis due partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur [f]. In eclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero eclesiasticum negocium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licenciam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesenciam comitis veniant, et ibi legitimus terminus eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde querantur, nisi de ipso comitatu, in quo res, unde causa agitur, posite sunt, quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat quam per illos, qui viciniores sunt. Si tamen contentio, quę inter eos exorta est, in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is, qui eam susceperit, tributum, quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat, nisi forte talem firmitatem de parte deminica [g] habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
DE TERRA CENSILI.

Si quis terram cęnsilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad vil||fol. 63r||lam [h] nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet, nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat, unde se sustentare valeat.

(1.299)
CCXCVIIII.
DE OBSERVATIONE PRAECEPTORUM DOMINICORUM.

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, praecipimus, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
DE EO, QUI PROPRIAM dereliquid uxorem vel sine culpa interfecta aliam duxerit.

Armis depositis publicam agat penitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur [i], donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
DE LIBERIS hominibus, qui proprium non habent [k], sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.

De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc non habiciantur, quia in terra dominica resident, sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
DE PRESBITERIS, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum ducentorum LXXXIIII. episcoporum.

Fecit hos gradus in gremio sinodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diac. adversus presbiterum, non subdiac. adversus diaconum, non accolitus adversus subdiac., non exorcista adversus accolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXX. duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur, quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem, nisi in XLIIII. testibus, non dampnabitur. Diac. autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi in XXXVI., non condempnabitur. Subdiac., accolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII. testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum predicantes. Sic datur mistica veritas.

(1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis manopera et census ac tributa atque reliqua servicia exigantur vel agantur.

Pro nimia reclamatione, quę ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere, ut, quicumque ||fol. 63v|| de predictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servicium manuale ei in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die hoc implere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solumodo ita invalida, ut per se non possit arare, quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibus duo dies. Idcirco hęc statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte optime de terra habet, secundum aestimationem sui telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris praecipi nostra vice et publice adnuntiari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
UT EPISCOPI incestuosos emendent et corrigant.

Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parroechiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
UT EA CONSERVENTUR, quę in placitis et sinodis Pipinus rex constituit.

Ea vero, quę bona memoria genitor noster in suis placitis et sinodis constituit, conservari praecipimus.

(1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid conparaverit.

Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddet pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum [l] negotia a iudice continuo audiantur.

Placuit, ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
UT IUDEX CRIMINOSUM discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.

Placuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de [m] maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCVIIII.
UT, QUI SOCII criminis sunt, non admittantur testes.

Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infames neque calunniatores vel ceteri, quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
DE NUPTIIS incestis prohibendis.

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque adfinitatis lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur, quia hęc potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CCCXI.
UT [n] DE ABSENTIBUS non iudicetur.

Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
UT CLEMENTIOR ||fol. 64r|| severiori praeferatur sententia.

Placuit, ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.

Placuit, ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
DE testimonio unius hominis non accipiendo.

Ut testtimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veratiores atque religiosiores [o] et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium nihilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
UT CONTRA episcopos nullus graviter ac leviter agat.

Precipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis Domini facile intelligi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Qdcumque ligaveris super terram, est ligatum et in celo; et qdcumque solveris super terram, erit solutum et in celo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducenndum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquid, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quęcumque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actualia vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis [p] enim, inquid, id est, sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo [q] commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominum velut pro suis infatigabiliter supplicant Deo ac velud quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram future animadversionis [r] a populo, qui per Dei gratiam fiunt divine voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, prave doctrine hostes, omnibus bonis amabiles et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices obpressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesię, in quibus fulget ecclesia, ipsi columpnae firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium, ipsi ianuę civitatis aeternę, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum, ipsi ianitores, quibus claves date sunt regni cęlorum, ipsi etiam dispensatores regię domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
QUOD PER SPIRITUM SANCTUM REMISSIO fit peccatorum.

Sciendum est omnibus atque credendum, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per pęnitentiam ||fol. 64v|| [s] et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuantur.

(1.317)
CCCXVII.
DE QUATUor vitiis, quę fidem catholicam commaculant.

Quę, quanto sunt occultiora, tanto pernitiosiora, id est, superbia, per angelus diabolus effectus de cęlo est eiectus, invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit, odium et discordiam, quę caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere [t] nec quietam tranquillamquę, ut decuerat Christianos, vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus eiusque caput Christus sit.

Primum igitur, quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquid, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administrantum [u] crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia huiuscę rei innumera exempla, quę hic ob prolixitatem vitandam praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter [v], dum tempus penitentię in promptu habetur, restituere non [w] neglegat.

(1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesię corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.

Principaliter itaque totius sanctę Dei ecclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romane sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duę sunt quippe, inquid, imperatrices auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit [x]: Quantum pertinet, inquid, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior et in seculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
UT COREPISCOPI modum mensurę, qui in sacris canonibus praefixus est, non excedant.

Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum conperimus eo, quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant et alia quęque, quę solis pontificibus debentur, contra fas peragant, praesertim cum nullum ex LXX [y] discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus inpositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque ||fol. 65r|| successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi [z] quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut conministri autem propter studium, quod erga pauperes exibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
DE COREPISCOPIS, qui in vicis commorantur.

In concilio Antioceno habetur ita: Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi [a] nominantur, quanvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sancte synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine [b] curaque contenti sint.

(1.322)
CCCXXII.
DE HONORE et obedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.

Igitur, quia constat religionem Christianam per successores apostolorum salubriter administrare populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione inpendant eisque in omnibus et patribus obediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant [c], sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesię. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicus. Et alibi: Si quis scandalitaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalicetur unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus ammonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum, sed magis eis obediendo non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur [d] et non cum stultis penam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, ammodum honorari et veneri omnes monemus, nec eos lacerari [e] aut blasphemari vel detrahi [f] a quoquam volumus, quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legationem funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt, quoniam et ipsi se ipsos occidunt et audientes interimunt [g]. Dupla enim poena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sancte aecclesię fore alienos [h].

(1.323)
CCCXXIII.
DE QUATUOR neglegentiis sacerdotum.

De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quatuor nobis pericula apparuerunt [i]. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quę ad cultum divininum pertinent, faciunt neque in restauratione ||fol. 65v|| et luminaribus ecclesię studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam [k] exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt [l]. Quę omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione apcepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste [m] atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quę a [n] domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et ad morem Dei ecclesiis concessum est, non in varitiam presbiterorum aut in rapacitatem episcolium ministrorum cedant [o], sed in utilitatem ecclesię et in usus clericlorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
DE PRESBITERIS, qui in domibus feminas habent.

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt, quas et laqueum sacerdotibus persępe extitisse [p] et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quę transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed [q] necdum ad correctionem [r] plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tante transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correptores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coerceantur [s].

(1.325)
CCCXXV.
DE PRESBITERIS, qui contra statuta canonum vilici fiunt.

Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt [t], tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur et diversisimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant et commessationibus et ebrietatibus deservire non ęrubescunt [u] et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut abhinc districte severiterque coerceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vitupetur et, quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CCCXXVI. [v]
Quod conversatio [w] sacerdotalis testes vite probabiles habeat.

Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices [x] sanctorum pretedencium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suę testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo [y] sacerdos discipulis suis de semetipso exemplum bonum debeat praebere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate, et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus [z] ad secreta cubili sui servitia laici pueri eis sęculares [a] obsequantur [b]; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt et, ut dictum est, sęculares pueri sciunt. De qua re praesenta decreto [c] constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur, ut his, qui in loco est regiminis, ha||fol. 66r||beat testes tales, qui eius in secreto [d] conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectum sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum si qui de hac re copiosiora exempla quęrere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant, et perspicuę invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes in vite probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
UT EPISCOPI in rebus ecclesię circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant et discretionis modum teneant.

Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt et, ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ęcclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritię genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut [e] episcopos res sui iuris [f], quas aut ante episcopatum aut certe in episoopatu [g] hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat, et cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de falcultatibus ecclesię aut suo alterius nomine qualibet conditione conparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in ecclesie, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum statuimus, quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptorem rerum ecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac [h] occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos [i] et sanctimoniales neglegant.

Didicimus sane nonnullos episcopos in gurbernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse [k] et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli allii praelati in eorum parrochiis constituti eorum prava exempla secuti suas similiter congregationes neglexerint, quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut ad ab hac neglegentia deinces se cohibeant et ceteris se imitabiles praebeant, ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentię nostrae molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati [l] in sacris conventibus tedium et obprobrium inferatur.

(1.329)
CCCXXVIIII.
DE EPISCOPIS, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinqunt.

Comperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis, sed potus avaritię et proprię delectationis, sepissime [m] propria civitatis suę sede vel monasterii septa aut ecclesię proprię derelicta [n] cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio im plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas [o] neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
DE LAicorum clericis.

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur eo, quod quidam episcopi ad eorum ||fol. 66v|| preces nolint in ęcclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum [p] caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idonem utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur [q]. Et si reiciendus, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
DE MONACHIS et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.

Placuit, ut monachis et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant, quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur et religio sacerdotalis et professio monestica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
UT non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnuntiari omnibus, immo et sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria Christianorum sanguis effusio in regno nostro fieri sinatur, semper illud adtendentes, quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: Gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa inventione a nonnullis [r] usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates [s] pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximus et in [t] interficiendis hominibus vindicte ministerium, et quod rex saltim in uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium et putant sibi licere ob inimiciarum vindictas, quod nolunt, ut rex faciat propter Dei vindictam.

(1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canononicis et regularibus vel abbatissis.

Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, quę sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omnimodo praecipimus ut de se ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni [u] inconveniens est et in sacris ||fol. 67r|| [v] canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a nobis propter aliquam concessa deperire et destrui propter neglegenciam non dimitant et congregationes sibi commissas, sive spiritaliter, sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur et ipse congregationes religiosius vivere compellantur. Et qui hec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capellę absque iusu sive permissu episcopi non fiant.

Placuit nobis, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis ammoniti fuimus, ne capellę in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi, in cuius est parrochia, fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi, quibus abstinere preceptum est. Et ut observatio dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXXXV. [w]
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.

Omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oporte eorum testimonium, qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
Ut, si quis ministros ecclesię iniuriaverit [x], hoc tripliciter componat.

Si quis ministros ecclesię, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium, iniuriaverit au percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem clericorum iniuria componatur, sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit Deo et ecclesię et pax eis, qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
Ut, si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, sol. D. componat.

Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit et fugientem servum suum, vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu per vim abstraxerit et Deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos D. et pro fredo ad fiscum sol. CC. Ipse vero puplica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia Dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, quę circa ecclesias earumque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum auctoritas nostrorum statuit, inviolata persistant.

Cuncta, quę circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.

(1.339)
CCCXXXVIIII.
De praediis Deo dicatis.

Placuit, ne praedia celestium secretorum dicata Deoque tradita a quibusdam aliqua occasione [y] vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis tuicione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia quę eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra hec venerit, componat, sicut de inmunitate constituimus, et penitencia publica a sacerdotibus [z] ||fol. 67v|| usque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominica opera servilia fecerit.

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si ali, quę canonica auctoritate prohibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus penitenciam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de precipuis festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque oboedire omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit aut foenum tollere aut granum sive pecora maiora vel minora domosque infrangere vel incendere, hec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX. sol., si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimine subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio fiat infra regnum.

(1.342)
fehlt
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec pro hoc aliquam faciat compositionem, sed ille, cuius conlusione vel exortatione admissum est, tam qui fur dampnetur, et servus, quod tulit, reddat, et insuper CXX. ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
De fure nocturno tempore capto.

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, occisus si fuerit, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparat.

Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, querat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur, restituat et furem querere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur, ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.

(1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.

Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam comparavit, salva videlicet eius iusticia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum accipit.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.

Volumus, ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter agnoscat, ut eum veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
||fol. 68r|| [a] De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.

Sique contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia [b] aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse penam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem, quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tenete.

(1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.

Sique per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo [c] omnia aedificia restituat, et quicquid ibi arserit, componat, et insuper LX. sol. sit culpabilis et publica penitentia secundum iudicium sacerdotum muletur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat et omnia, quae ibi perdiderint, restituat.

(1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.

Sique servum iniuste accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuis fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilectione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
De via publica.

Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum XII. sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.

Sique viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem inquinaverit.

Sique fontem quacumque invidia coinquaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinacionis [d] in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, conposicionem [e] inter se multentur.

(1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamentum commendata fuerint.

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque species fuerint commendate, sive custodiendo tradite sint, sive vendende, et in domo ipsius cum rebus suis forcitan fuerint incendio cremate, una cum testibus, qui commendata susceperat, praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse conpendiis, et nihil cogatur exsolvere excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero, quae commendata fuerant, furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori [f] res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum [g] vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus aput eum, cui commendaverit, quaecumque fuerint subpressa, reppererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.

Rem in contentione positam non licead donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.

Sique servum suum vendiderit forcitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius, ubicumque [h] invenire poterit.

(1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus, servo.

Sique servus de peculio suo fuerit redemptus et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat, quia non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.

Sique causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlesam reddat ||fol. 68v|| aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam componat.

(1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum repererit.

Si quis alicuius mortuum repererit et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit, seu servus, nullam ex hoc calomniam sustineat, sed magis apparentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiatd a Domino, qui praecepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
De vendicionibus vili precio detractis vel viciosis.

Placuit in vendicione hanc formam servari, ut, seu res, seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea vendicionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili precio vendidisse, sed postquam factum est negocium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vicium, stet emptio, et non sit inmutata. Si autem non dixerit, mutari post in illa die et in alia sive in tercia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc, quando invenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si non voluerit accipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vicium ibi nullum sciebat in die illa, quando negocium facit, et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere conpellatur.

Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.

Placuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat eisque nocere audeat, quia alii propter Deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assallierit aut dispoliaverit, lederit, placaverit, ligaverit, vendiderit vel hocciderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compusitionem in duplo, sicut de indigena, distringente iudice accipiant et in suam elemosinam illa tribuant; et insuper LX. sol. fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam, et quicquid illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem conponere. Si autem eum hocciderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo componat, et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
De eo, quae res alienas vendiderit [i].

Sique vendiderit res alienas sine voluntate domini sui aut servum aut ancillam aut quacumque rem, ipsam legibus reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et equalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quarupedi unum oculum excusserit.

Sique alicuius caballus vel bovi vel cuilibet de quarupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus, quod valet, et partem tertiam componat.

(1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.

Sique iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit, quia lex et iussio dominica occidit eum et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum paciatur. ||fol. 69r|| Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquod [k] mali passi fuerint aut hoccisi, dupliciter componantur.

(1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.

Sique scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet, quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmat.

(1.369)
CCCLXVIIII.
Ut, quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.

Quicquid provinciabus ut beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab ex auctoritate requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.

Presbiteros criminosos canonice ad sinodum venientes iubemus iuxta decreta pape Innocentii cap. XXXIII. in medio collocari, discussisque obiectionibus, quae ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur offitio, quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicita polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis pape et multorum episcoporum statutum cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandaliis celebret.

Ut unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandaliis celebret [l]. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblaciones Deo offerant, et ut ipsa oblacio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.

Ut omnis presbiter die dominico sum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam setum ferat. Et ut scritinium more Romano tempore suo ordinate [m] agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel edificiis providendis.

Dignum ac necessarium est, ut missi [n] per quoque loca directi simul cum episcopis unusquisque diocessis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad ultilitatem pertinet monasterii [o], sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium excerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura paupaerum.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiastice affidelibus oblate et ab ecclesia recepte sint. Et eo modo illas distribuatis, ut ab illo, cui de his racionem reddituri estis, non dampnacionem, sed eterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium ad rege inpendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent.

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et obedientiam, quam monitis vestris propter Dei timorem exibemus, honorem nobis a Deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel aufferant.

Admonemus etiam episcopos et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec aufferant nec donent, quia multe reclamationes et querele de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munera non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos ||fol. 69v|| volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iusta sententiam proferat. Hec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sancte Dei ecclesie, et nostris provinciarum praesides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistractu positus, X. lib. auri poena multabitur. Si exsecutorem, in catenis ecclesiarum recludatur penas luiturus et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterium introduxit [p], et que non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substanciam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterium recepto.

Si aliquis incognitus in monasterium [q] ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si intra tres annos aut servus aut libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus, quae adtulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea queri non potest, sed tantum ea, que in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laici factis.

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et singulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provincie eum teneat et curie sue connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia aedificanda.

Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui aedificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donacione, sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non proibuit, lib. I. auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excomunicationem vel excusationem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatisse.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel graciam humanam, sed scientes eam fide rectam et vitam castam et administratione dignam ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
De diaconissa vel Deo devota.

Sique rappuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosum feminam, bona [r] amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si ec mulier non consensit, cum suis rebi monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum pos cognitum tale scelus a religiosis lucis non vindicetur, comes loci illius hec nostro fisco addicat. Si vero comes provincie ||fol. 70r|| vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat et duas libras auri fisci [s] viribus dare conpellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comendo vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is, qui haccipit, precium ammittat. Et qui distraxit, precium, quod accipit in ipso monasterio, amitat, et una cum precio monasterium perdat, et ipse monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.

In civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas, seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint [t], hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.

Si quem ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiose vel qualicumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali pene subsistat et exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXXVIIII.
De praescriptione XL. annorum.

Ne X. anni neque viceni vel XXX. annorum praescriptio religiosis domibus obponatur, sed sola XL. annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum aut publicum iudicem accusare.

Sanccitum est, ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesummat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.

Decretum est, ut adversus abscentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non labit.

(1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legittimi [u].

A sancta Romana et apostolice eclesie olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex acerdotali catalogao iudicetur aut dampnetur, nisi accusatur accusatores legitimos praesentes abeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.

Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancciatum est et ab omnibus sinodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enocleatim perscrutetur et postea, quae obiciunt, fideliter pertractentur, quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius inpeditorum vita discuciatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.

Placuit, ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicacionis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non poterit datis testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.

Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.

Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et Dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

||fol. 70v|| [v]
(1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.

Eius, qui frequenter litigat et ad accusandum est facilis, accusacionem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
De rimando enucleatim causa in iudicio et sepe ventilando.

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi [w] ac proponendi adiciendique paciencia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi, quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspicione caruerint.

Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusacionem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis [x] docuerint omni suspicione se carere.

(1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione praesumendum.

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ęcclęsiasticis facultatibus vel de Deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices apellare, quociens necessitas ingruerit.

Quandocuque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices aecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
De iniusto [y] iudicio principis metu vel iussu terminato cassando.

Iniustum [z] iudicium et definicio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.


Stand: 2008-10-24