Quicumque effonderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.
Non adsumes nomen domini dei tui in vanum, nec habebit in sontem dominus eum, qui adsumpserit nomen domini dei sui frustra.
Honora patrem et matrem, ut sis longevus super terram.
Si quis vendiderit suam in famulam, non egredietur sicut ancille exire consueverunt. Et si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam [c] liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum et commonitus fuerit, morte moriatur.
Si qui rixati fuerint et percuserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit et iacuerit in lecto suo: si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit; ita tamen, ut operas impensas eius in medicis restituat.
Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortuus in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit pene, quia pecunia eius est.
Si rixati fuerint homines et percusserit quis mulierem pregnante et advortium fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dampno, quantum ||fol. 92v|| expetierit maritus mulieris, et arbitrii iudicaverint.
Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima [e], occulum pro occulo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancille et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo, quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancille sue, simili sententia subiaceat.
Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, et lapidibus obruatur et non comedetur. Dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tercius, et non contestatus est domino illius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus.
Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisterne reddet pretium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.
Si bos alienus bovem alteri vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bove vivum et divident precium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius, quod bos vitiosus erat et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove et cadaver integrum accipiat.
Qui furatus est bovem vel ovem, quinque boves pro uno bove restituat et quatuor eves [f] pro una ove.
Si effregerit fur domum sive sufodiens fuerit inventus et accepto vulnere fuerit mortuus, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventum fuerit aput eum, qui furatus est vivens, sive bos sive asinus restituatur.
Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optime habuerit in agro vel in vinea, pro dampni estimatione restituat.
Si egressus ignis invenerit spicas et comprehenderit acervos ||fol. 93r|| frugum, si stantes segetes in agris reddat dampnum, qui ignem succenderit.
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, in duplum reddat. Si latet, dominus domi applicabitur ad eos, [g] iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandum fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vestimentum. Et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicaverint, duplum restituat proximo suo.
Si quis commendaverit amico asinum vel bovem et ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medium, quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat dampnum domino suo. Si comestum a bestia, deferat ad eum, quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postulaverit et debilitatum aut mortuum non fuerit domino presente, reddere compellatur. Quod si in presenciarum dominus fuerit, non restituatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.
Si seduxerit quis virginem desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.
Si pater voluerit virginem dare, reddat pecuniam iusta morem dotis, quam virgines accipere consuerunt.
Maleficos non patiaris vivere.
Qui coierit cum iumento, morte moriatur.
Qui immolat diis, occidatur, advenam contristabilis neque affligens eum.
Decimas tuas et primitias non tardabis offerre domino de filiis tuis primogenitis. De bobus quoque et de ovibus similiter facies. Septem diebus sit cum matre sua. Die octavo redde filium domino.
Depositum tuum aut pignore datum aut si aliquis sibi commendata celaverit aut si rem perditam invenerit et iura||fol. 93v||verit non invenisse, convictus delicti reddet omnia, que per fraudem voluit obtinere tertiam et quintam insuper partem domino, cui fraudem intulerat.
Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat vel relevet turpitudinem eius. Nec ullam turpitudinem mulieris discoperies, quia vestra turpitudo est.
Homo si dormierit cum muliere coitu feminis, que fuerit ancilla, etiam nobilis et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non moriantur.
Non auguriamini nec observabitis ad magos nec ad ariolos, nec aliquid sciatis per eos. Ego deus vester.
Nolite iniquum aliquid facere in iuditio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et equa sint pondera, iustus modius et equusque sextarius.
Qui mechatus fuerit cum uxore alterius et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et mechus et adulteria.
Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignomiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum sit super eos.
Qi [i] propter deum confessus fuerit homo furtum, quod fecit, reddet capitalem [k] et quintam partem desuper ei, in quem peccavit.
Si quis ferro percusserit hominem, et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii, et ipse moriatur.
Ad unius testimonium nullus condempnabitur.
Separabis decimas ex omnibus, que nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Fenerabis eas a sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te dominus deus tuus omnibus diebus vite tue.
Si ambulas per viam et nidum avis inveneris in arborem vel in terram et matrem pullis desuper incubantem non ||fol. 94r|| tenebis eam cum filiis, sed abire patieris captos tenens pullos suos, ut benedicat te dominus.
Eum edificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur [n] sanguis in domum tuam, et sis reus labente alio et in preceps ruine.
Non seres vineam tuam altero semine, nisi que nascuntur, et vinea pariter santificetur [p].
Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam.
Si autem in agro reppererit puellam, que desponsata est, et dormierit cum illa, ipse moriatur solus. Puella nichil patiatur.
Non intrabit eunuchus attrittis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam domini; nec ingrediatur eam mnzer [v], hoc est de scorta natus.
Dum voveris votum domino deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud dominus deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facias, quod ore proprio domino promissisti.
Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ulle iniungantur necessitates publice, sed vacabit absque culpa domini sui, ut uno anno letetur cum uxore sua.
Quod non occidantur patres pro filiis nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.
Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si qua poterit probare, quod verum sit, accipiat alium.
Ut preter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesie debitas nullus dare vel accipere audeat.
||fol. 94v||Ut presbiteri civitatis sine iussu episcopi nichil iubeant nec in unaquaque parrochia aliquid agant.
Ut presbiteri rem ecclesie sine licentia vel conscientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.
Ut presbiter vel diaconus, qui deserit ecclesiam suam et ad aliam transierit, deponatur.
Ut presbiter, diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exactoratus sancti ministerii incipiat prerumpere, spem restitutionis non habeat.
Si quis episcopus, presbiter aut diaconus ad bellum processerit et arma bellica inductus fuerit ad belligerandum, ab omni offitio deponatur in tantum, ut nec laicam communionem habeat.
Ut presbiteri alterius regionis presentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.
Ut hii aut he, qui uxores vel viros dimittunt, non nubant, sed aut continentes maneant aut sibimet reconcilient.
Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius, sed sue provincie iudices querat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iudicium et, si neccesse fuerit, libere licet episcopum adire Romanum.
Ut ab hereticis benedictionem nullus accipiat.
Ut nullus in precibus nisi ad patrem dirigat orationem et prius eas cum instructioribus vel erudictionibus tractet.
Ordinatus clericus ab alio episcopo non deprecante vel consenciente suo.
Illos omnes, quos illi baptizaverunt presbiteri, qui nescierunt iusta preceptum domini salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, quia sine fide sancte trinitatis sunt baptizati.
Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatinus dirupte ecclesie pleniter restaurentur atque ornentur et, que dotate [d] vel que dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur, ut, quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. Et si eas dotare voluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominium sue sedis ecclesie eas revocet temporibus futuris possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquie ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ||fol. 95r|| ipse destruantur vel cremantur.
De eo, qui semetipsum occidit, constitum est, ut, si quis compatiens velit elemosinam dare, tribuat et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus [e] tamen et missis ipsi careant. Quia incomprehensibilia sunt iuditia dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.
De incestuosis et parricidis, ut canonice coherceantur; sicut de illo iudicatum est, qui matertere sue filiam strupaverit [f], ut coniugium ultra non repetat et militie cingulum derelinquat et aut monasterium petat aut, si foris remanere voluerit, tempora penitentie secundum canones pleniter exolvat.
Ut clerici vel laici filacteria vel falsas inscriptiones vel ligaturas, que inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo a quoquam christiano fiant, quia magice artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, diis orationes et sacri olei unctione fiat.
Placuit omni sinodali conventu, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare presumat.
Ut letania maiorum more Romano ab omnibus in VIIa Kal. Maii celebretur.
Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communionem non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem percipiat, sacrosancto corpore deo anima eius a sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet. Quia sicut quisque secularis non amplius quam unam habere uxorem, ita ut unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.
Presbiteri degradati et post degradationem multis sceleribus implicati ad penitentiam publicam secundum canones redigantur.
Quod in sabato sancto pasche vel in sabbato pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domos suas recipere, ante crismatis admoneat.
Clerici et populi, si episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur.
||fol. 95v||Dignum est, ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur, et ceteros infusionem accipiant.
Progeniem suam unumquemque ad septimam observare decernimus [g] generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copule non accedant societatem.
Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bone accionis et catholici viri sunt illi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta educati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.
Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX solidos componat in triplo.
Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi quis vitam finiat, animaque periclitetur.
Qui fidelium oblationes ab ecclesiis vel a iure sacerdotum aufferunt vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota dirumpunt, sed sacrilegium operantur, necnon et ecclesie dei fraudatores existunt: quia ecclesie aliquid fraudari aut auferri sacrilegium esse a maioribus approbatur.
Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.
Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nulli liceat habere nisi legitimum conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam nisi, ut sanctum ewangelium docet, et fornicationis causa [h] relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed ita permaneat, aut proprie reconcilietur coniugi.
Si quis secularium tam maris ordinis quam inferioris ||fol. 96r|| peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tandiu sit ab ecclesia extorris et catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliationem proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesieeque [i] gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione inmelioratus episcopo cacanonice [k] reddatur.
PREcipimus ut nullus laicorum ex prediis vel rebus, que ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus, que in eorum parrochiis site esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambiant, concupiscant, nec cupidus sanctarum rerum ignis, qui in eis est, illos favillosius exurere possit. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione cohercere se suosque ac concupiscere totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias quid aliud intelligimus quam contra illum imperii eterni deum et maiestatis homines movere certamen, cum ille edes illi die noctuque famulentur, et illi sunt consecrate. Videant vastantes, prenuntiamus, nec ab illo, si se commoveat, vastentur, cuius percussionem montium dorsa ferire non possunt.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma derelinquat, et deo in monasterio serviat cunctis diebus vite sue, nunquam ad seculum reversurus septem annis publicam penitetiam gerat.
Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum eo [l], si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iusta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.
Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.
Non licet baptizatis cum catecuminis manducare nec [m] osculum eis dare vel Ave illis dicere; quanto magis cum excommunicatis ab episcopo aut cum gentilibus.
Si quis presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum et omnes, quos baptizavit.
Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam ||fol. 96v|| eam dimittere, si prius consensu amborum coniuncti sunt.
Si quis alterius sponsam vel virginem aut viduam necdum desponsatam [n] rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut sive postea sponsaverit sive doctaverit seu non, sive comparentum eius voluntate quocumque commento ipsam acceperit vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furto auferatur et proximus suus alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, natura legibusque acceptura redditura. Raptor vero sive fur omnesque consentientes publica penitentia iusta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniuste tam nefando scelere egerunt, in triplo componantur [o], unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque, que rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario scelere consenserit libens numquam postea nubat; sed publica penitentia multetur, et subtilia ponatur [p] custodia, ut ei nullatenus liceat luxurari cum quoquam. Taliter enim memorata flagitia puniantur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi leges tam nefandis coniunctionibus consentiant nec sacri canones consilium ullum prebeant; sed tales seculi leges cooperatores earum eorum capite ferri precipiunt. Et sacri canones spiritu dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores eisque consentientes anathemate feriuntur; sicut in Calcidonens concilio, in quo DCti XXXta patres adfuerunt, capitulo XXmo VIIItavo cunctis legibus patet.
Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliqui diu abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulerit, legibus componat et insuper bannum nostrum, id est LX solidos nobis persolvat. Postmodum ante nos a comite aducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, penas luat. Nam si publice auctum fuerit, publicam unde penitentiam agat iusta sanctorum canonum sanctionem. Si vero occulte sacerdotum consilio ex hoc agat penitentiam: Quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint pe||fol. 97r||nitentiam, regnum dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur: quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus [q] vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales persone usque ad satisfactionem ecclesie, quam leserunt, sunt habende.
Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iusta statuta priorum capitulorum, que legis Salice sunt addita, componat et insuper bannum nostrum, id est LX solidos, nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio omnibus diebus vite sue sub ardua penitentia deo serviat, nusquam postmodum seculo vel secularibus rebus militaturus neque uxori copulaturus.
Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia, que habere visus fuerit, ecclesie, cui preesse dinoscitur [r], integerrime socientur et nobis in triplo bannus noster, id est LX solidi persolvantur, aut ipse in fervitio [s] fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo iusta wirgildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna pena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in ecclesia funguntur.
Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corrumperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii dictionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi, una consilio sui episcopi, in cuius parrochia tale scelus commissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat et cingulum amittat atque publica penitentia multetur et insuper wirgildum suum fisci viribus dare compellatur.
||fol. 97v||Si quis quolibet modo blasphemiam in deum iactaverit, ab episcopo vel a comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur et publica penitentia multetur, done [t] precibus proprii episcopi publice reconcilietur ecclesieque gremio canonice reddatur.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missa statim in eo celebrare non audeat nec agere cuiquam permittat sine permissu vel dedicatione episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addiatur. Comes vero, qui hoc cognovit et non prohibuit, publica penitentia multetur vel honore privetur.
Ut privilegia, que in ecclesiis vel clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta.
Nullus vita presulum perturbari debet excessibus; quia valde indignum est, ut, qui throni dei vocantur, aliqua motione perturbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, quasi pupillam oculi mei. Et illud: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris. Et rursus [u]: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit. Et reliqua.
Ut nemo accipiat ecclesiam infra parrochiam sine consensu episcopi sui nec de una ad aliam transeat.
Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et anime eorum a districto iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac penitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant, et ut IIIIor temporum ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.
Ut episcopus iudices publicos commoneat, ut in dies celeberrimos, hoc est nativitatem domini nostri Iesu Christi et sanctam resurrectionem ac pentecosten, quicumque miserrimi [v] vinculis detinentur, relaxari debeant et propter ipsam reverentiam domini nostri Iesu Christi ipsi debeant ||fol. 98r|| absolutionem promererei [w]. Et iudex pastorem commonentem despexerit, quamdiu loci illius episcopo visum fuerit, ab ecclesie liminibus arceatur [x].
Possessiones ad religiosa loca pertinentes [z] nullam [a] descriptionem adnoscant nisi ad constitutionem viarum vel pontium; si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emunitatem.
Quicumque monachus vel monacha in monasterium sunt ingressi, nichil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii, que eadem die iuste possidebant, quando ingressi sunt monasterium.
Quecumque a singulis regibus circa sanctas ecclesias sunt constituta, vel singuli quique anstitites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub pena sacrilegii iugi et solidata eternitate serventur. Clerici etiam non secularibus iudicibus, sed episcopali audientie serventur. Fas enim non est, ut divini muneris ministri temporalium potestatum [b] subdantur arbitrio.
Ut privilegia, que ecclesiis et clericis a singulis regibus vel episcopis ceterisque rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.
Quecumque sunt ad regionis observantiam pertinentia, locis suis et a sue diocesos sinodos audiantur.
Quecumque circa sanctas ecclesias a principibus diversis sunt statuta, manere inviolata precipimus.
Si quis in hoc genus sacrilegii prorumpit, ut in ecclesias earumque res inruens sacerdotibus et ministris vel ipso cultui locoque aliquid, quod non oporteat, iniurie inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Non expectetur [c], ut episcopus iniurie proprie ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam relinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.
Si ecclesie venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata ||fol. 98v|| vel dissimulatione negleta, commissum hoc in triplo iusta legum sanctionem ecclesie, cui factum est, componatur, nobisque bannus noster in triplo, hoc est ter LX solidi, persolvantur.
Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne predia sibi celestium secrectorum [d] dicata a quibus inruentibus vexentur. Quod si quis presumpserit, post debite ultionis sacrimoniam, que erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetue deportionis dampnetur.
Consecratio episcopos et reliquos domini sacerdotes tam a servilibus, quam et ceteris ascriptis conditionibus semper liberos facit. Idcirco precipimus, ut nullus ab eis alia nisi divina requirat sententia.
Placuit, ne iudeis mancipia deserviant vel adhereant christiana.
Placuit, ut quotienscumque sacrificans corpus et sanguinem Christi Iesu domini nostri in altario immolat, tociens perceptioni corporis et sanguinis Christi se participem prebeat.
Placuit, ne chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant, quoniam actenus a nescientibus sanctorum patrum et maxime apostolicorum decretis suisque quietibus ac delectionibus inherentes facti sunt. Idcirco et solum persepe et nostro a sancta apostolica sede tempora sunt prohibiti; et ne deinceps a quoquam tam ordinate quam ordinari cupiente talis presumptio assumatur, a cunctis nostri regni episcopis est in sinodo canonice prohibitum.
Ne iudei administratorio tuo usu sub ordine villicorum atque actorum christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri precipiatur. Si quis vero contra hec agere presumpserit, si episcopus, presbiter aut diaconus fuerit, proprio submoveatur gradu. Si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur.
Si presbiter vel diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerit, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur et legitimis penis subiciantur. Ceteri vero clerici in quacumque falsitate convicti fuerint, degradentur et legitimis subiciantur disciplinis.
lericus [e] vel monachus neque exactor publicarum neque conductor aut vectilagium [f] magister ||fol. 99r|| vel curam domus vel procurator litis vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra hec statuta fecerit, si episcopus est, omnes istorum res ex quacumque causa vel persona sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, ecclesie sue eas vindicare sancimus. Si vero clerici hoc fecerint, pena pecuniarum, quam episcopus existimaverit exigere, ecclesie vindicandam. Hii vero, qui actiones suas eis commiserint vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra ecclesiam vel administratores eius vel adversus ipsas personas, quos crediderunt, habeant accionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.
Clericis de ecclesia desistentibus et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nichil eis prestetur. Hoc vero, quod discedentes reliquerunt, non in iussu rectorum, sed succedentibus [g].
Nemo fiat clericus, nisi qui bonum testimonium habet et literatus est.
Ne passim episcopus multitudinem clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum ecclesiarum numerus moderetur.
Lector, subdiaconus, presbiter, si clericatus honorem contenserint, curiali conditioni suis facultatibus subiciantur.
Si quis episcopo vel aliis ministris intra ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis [h] subiectum in exilium mori. Sed etsi ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit vel letaniam evenerit, capitali periculo subiaceat. Sin aut contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Christiani ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum conubia non ducant neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant [i].
Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit, ut in quibuscumque locis fuerant exclusi, eisdem locis communionem subsequantur.
||fol. 99v||Clericis vel monachis sine commendantiis epistolis sui episcopi licentia non pateat evagandi.
Nullus sine dote fiat coniugium nec sine publicis nuptiis quisquam nubere presumat.
Si quis cuiuscumque manuscula ecclesie sanctis scripturarum titulis collata neferia calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, recentaverit atque subpresserit et non statim a sacerdote commonitus deo collata rediderit [k], ab ecclesie catholice communione pellatur.
Ut nullus episcoporum aut cuiuslibet ordinis clericus vel alia quecumque persona quibuslibet conditionibus seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscumque ecclesie res aut petat aut presumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione eclesie vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse ecclesie, cuius directo ordine iuris est ablata [l], legibus restituat.
Ne cui liceat vel facultates ecclesiis vel monasteriis vel sinodochiis pro quacumque elemosina cum iusticia deglegatas [m] recentare, alienare atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum antiquorum canonum sententiis constrictus ab ecclesie liminibus excludatur, quamdiu ab ipso ea, que sunt ablata aut retenta, reddantur.
Aput quem scelus agnoscitur, et pars rapine fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.
Quicumque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscumque res evertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, ex [n] hoc ceteris probationibus publice convictus inveniatur, pro eo, quod indicaverit, CXX flagella publice extensus accipiat.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab episcopis corrigantur. Qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
Ut nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis aut vanitatis impulsus cellam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate presumat.
Quicumque post sancte religionis professionem apostatant ||fol. 100r|| et ad seculum redeunt, et postmodum penitentie remedia non requirunt, communionem penitus non accipiat; quos etiam iubemus ad clericatus offitium non admitti.
Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum ac clericorum, sed etiam a totius populi conloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscent ad sanitatem, redire festinet.
Ne iudices quicquam de perfidorum excessibus extra sacerdotum conibentiam iudicare presumant.
Si expositus ante ecclesiam cuiuscumque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si his, qui collectus est, intra decem dies quesitus agnitusque non fuerit, securus habeat, qui collegit. Sane qui post predictum tempus eius calumpniator extiterit, ut homicidia ecclesiastica districtione dampnabitur, sicut patrum sanxit [o] auctoritas.
Placuit, ut clericus, si relicto offitio suo propter distrinctionem ad secularem fortasse confugerit et solatium ei defensionis impenderit, cum eodem ab ecclesie communione pellatur.
Servo penitus non credatur [p], si super aliquem crimen obiecerit aut si etiam dominum suum in crimine impecierit. Nam etiamsi in tormentis positus exponat, quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.
Testes non absentes neque epistolam testimonium dicant, sed presentes, quam noverunt, non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant nisi de his tantummodo, que sub presentia eorum acta esse noscuntur.
Scripture, que diem et annum habuerint [q] evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscripte esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roborate, omni habeantur stabiles firmitate.
Facta vel placita, que per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his diebus vel annus fit evidenter expressus, nullatetenus [r] inmutari permittimus.
||fol. 100v||Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definionem [s] venire liceat, quia iuste repellitur presumptio illius, qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.
Non passim damus acusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus aut legitime fuerit vel ipsum malum accusatum atque convictum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine patrum transgredi precepta sanctorum aut obviari sacris regulis antiquorum.
Commutatio [t], si non fuerit per vim et metum extorta, talem, qualem et emptio habeat firmitatem.
Qui timore compulsus servum se esse extra iuditium dixerit, nullum preiuditium libertatis incurrat, donec iuditio presentetur ut libertatem suam, si eam probaverit presente iudice, obtineat, aut si servus convincitur, statim domino reformetur.
Presbitero vel diacono sine antitis [u] sui epistolis ambulanti communionem nullus impendat.
Ut nullus iudicum neque presbiteros neque diaconos neque reliquos clericos vel iuniores ecclesie sine licentia proprii episcopi per se distringat aut condempnare presumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur, quamdiu reatum suum agnoscat et per satisfactionem emendet ecclesie, quod commisit.
Nullus ex ordine clericorum inconsulto proprio episcopo ad iudicem secularem pergat neque apud eum suo episcopo non permittente quemquam [w] pulsare aut cuiquam ante eum respondere aut quicquam proponere presumat neque criminale negotium in iudicio seculari proponere audeat.
Si quis secularium per calumpniam ecclesiam vel res eius aut clericos cuiuslibet ordinis fatigare temptaverit et ex hoc convictus fuerit, ab ecclesie liminibus et catholica communione, nisi digne penituerit et per satisfactionem ecclesie emenda||fol. 101r||verit, pellatur.
Liberius vel libertas in nullis negotiis contra quemquam testimonium [x] dicere admittantur excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse disnocitur [y], sicut permissum est et de servis. Quia indignum nostra inpensat clementia, ut libertorum testimonia ingenuis dampna concuciantur. Qui vero eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.
Non solum ille, qui furtum fecerit, sed etiam et quicquam conscius fuerit vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindicte subiaceat.
Quicumque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso iudicis sententia precedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam, de qua agitur, perdat. Ille vero, qui violentiam pertulit, universa per statu, quo fuerant, recipiat et, que possedit, securus teneat. Si vero illud invadit, quod per iudicium obtinere non potuit, et causam admittat et illud tantum, quantum invasit, reddat expulso.
Ut fideles sancte trinitatis fidem discant, in qua inter cetera credere oportet, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, penitentia et in ceteris canonis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod in ecclesia per Christum eiusdem sancti spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per penitentiam remissio peccatorum indubitanter attribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventum Christi resurrectio futura sit. Et cetera. Quam fidem memoriter teneant et suis sacerdotibus eam reddant et exponant per singula verba. Et ipsi sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant, quoniam primum fundamentum christiane religionis fides catholica est. Et hec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iusticia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate et ceteris his similibus. Que omnia in dilectione dei et proximi consistunt, sine his enim nemo potest deo ||fol. 101v|| placere nec salvus esse.
Si quis presbiterorum, diaconorum vel reliquorum clericorum contumax aut superbus vel inobediens aut rebellis episcopo suo extiterit, gradum habentes proprio gradu careant. Reliqui vero clerici vel monachi aut laici usque ad satisfactionem communione priventur.
Si iudex cuiuslibet ordinis clericum publicis actionibus inclinare aut destringere aut calumpniare vel iniuriare absque episcopi sui permissu presumpserit, usque ad ecclesie satisfactionem cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut faventibus communione privetur. Episcopus tamen non dimittat, ut iniuriam pacientibus plenam de prefatis clericis iusticiam canonice non faciat.
Ut fideles orationem dominicam discant et intelligant et suis sacerdotibus eam verbo ex verbo reddant et aliis fidelibus, qui eam nesciunt, doceant.
Ut nullus episcoporum vel presbiterorum parrochiam alterius invadat; sed contemptus sit gubernatione credite sibi plebis.
Ut monasteria, que deo sunt consecrata [a], nulli liceat in aliquo inquietare nec quicquam de eorum rebus violenter abstrahere.
Ut episcopi, clerici atque peregrini contempti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum offitium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.
Ut nullus episcoporum se preferat alteri per ambitionem; sed omnes agnoscant tempus et ordinem sue ordinationis.
Placuit, ut fideles oblationes eorum sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltim dominica die absque ulla excusatione fiat, ut predicationem audiant. Et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminalia [c] peccata et manifesta impediantur, quia aliter salvi esse non possunt, quoniam dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum. Et qui manducat me, vivit propter me; et cetera exempla, que prolixa sunt hic scribere.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis et illorum officium agant sive diurnale sive nocturnale, quia scriptum est: ||fol. 102r|| Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant horas canonicas.
Ut sacerdotes stolas secum portent propter signum castitatis, decretum est.
Te igitur non inchohent sacerdotes nisi prius angelicum hymnum finitum.
Ut annuntient presbiteri, ut neque viri neque femine de sacro fonte filiosos [e] vel filiolas suscipiant, nisi memoriter simbolum et orationem dominicam tenuerint.
Placuit, ut fideles silentium in ecclesia teneant et devote verbum dei audiant et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis sacerdotibus fiant et mundent corpora et corda eorum, in quibus deus condigne habitare debetur, quoniam illis dictum est: Templum dei estis, in quibus habitare desidero. Et eorum sacerdoti in omnibus obediant, et instruantur, pro quid missa vel sacerdotes constituti sunt vel sint; et intelligant vim et misterium domini corporis et sanguinis et misse sive precum, que in ea a sacerdotibus fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, domine, famulorum famularumque tuarum et omnium circum astantium, quorum tibi fides cognita est et nota devotio, pro quibus tibi offerimus vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptionem animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis sue, tibi reddunt vota sua eterno deo vivo et vero, et reliqua. Instruantur etiam, ut cognoscant pontificum potestatem in ligando et solvendo et cetera, que ad illos pertinent, atque reliquorum sacerdotum. Et ut timeant et venerentur sanctum domini preceptum eorum sacerdotes et qualiter in his offendere solent eis annuntietur.
Annuntient presbiteri populis, ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum episcopo presentare faciant.
Ut presbiteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia aliubi non profiscicantur [f]; sed ubicumque vel fortuitu requisiti fuerint ad offitium suum, inveniantur parati in reddendo debito.
Ut omnes presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expectant secumque habeant et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti a presbiteris sanentur, quia oratio fidei salvabit infirmos.
Ut nullus presbiter parrochianus aliubi presumat chris||fol. 102v||ma accipere nisi a suo episcopo in cena domini.
Ut baptizare nullus presumat nisi IIo tempora, id est vigilia pasche et vigilia pentecosten, preter mortis periculum.
Placuit, ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intelligant et vim sacramenta eiusdem, et quid pro aliis poponderint [g] vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo antea aliorum patronos efficere, quam supradicta discant et intelligant seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro dampnari solent, quanto magis pro divino iure, ne dampnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his offitiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et publice penitentie sunt subacti, donec per penitentiam et satisfactionem reconciliationem mereantur, vel etiam illi, qui tale peccatum commissum habent, pro quo publice penitentie plectendi et ligandi sint.
Ut nulla precia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si perpetraverint, honoris sui sint pericolo subituri.
De quibus dubium est, utrum sint baptizati an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur his tamen verbis premissis: Non te rebaptizo. Sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.
Notum est omnibus impossibile esse sine fide placere deo. Nullus sit presbiter, qui in ecclesia publice non doceat lingua, quam auditores intelligant, fidem omnipotentis dei in unitate et trinitate simpliciter credere et ea, que omnibus generaliter discenda sunt de malis evitandis sive bonis faciendis et in iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifeste explicare non poterit, petat sibi ea a doctiore taliter transscribi, qualiter aperte legat, quod, qui audiunt, intelligant; et qui amplius non poterit vel his verbis admoneat: Penitentiam agite. Appropinquavit enim regnum celorum.
Doceant presbiteri populo IIIIor legitima temporum ieiunia observare, ||fol. 103r|| hoc est mense Martio, Iunio, Septembrio [h] et Decenbrio, quando sacri ordines iusta statuta canonum distribuuntur.
Iterum admoneant sacerdotes, ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est XL dies ante nativitatem domini et XL ant [i] pascha, ubi decimas anni solvimus, et post pentecosten XL dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum more hec observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et penitentie servire oportet. Preter hec autem legitima tempora ieiuniorum, omnis VI. feria propter passionem domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.
Placuit, ut populus ad baptismum eorum infantes non auferat nisi IIobus temporibus, si infirmitas non occupaverit et, quomodo in hoc offendunt, instruantur.
Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est agrum, pratum, vineam, vel si qua sunt gravi opera, in eo non faciatis nec causas nec calumpnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has siquidem precipuas festivitates annuntient presbiteri, ut diebus dominicis sabbatizare, id est: Natale domini dies IIIIor, VIII. Kalendarum Ianuariarum, in circumcisione domini Kalendis Ianuarii diem unum, in eppiphania VIII. Idus Ianuarii diem unum, in purificatione sancte Marie IIIIo Nonas Februarii diem unum, in pascha domini usque in octabas pasche post dominica dies IIIes [l], in ascensione domini diem unum, in natali sancti [m] Iohannis baptiste VIII. Kal. Iulii diem unum, in passione sanctorum apostolorum Petri et Pauli IIIo Kal. Iulii diem unum, in assumptione sancte Marie XVIIII. [n] Kal. Septembris diem unum, in transitu sancti Martini IIIIo die Novenbris diem unum, in passione sancti Andree apostoli II. Kal. Decenbris diem unum.
Annuntient presbiteri eodem modo, sicut vesperascente ||fol. 103v|| sabbato sanctum pascha celebratur, et ipsum diem pentecosten similiter celeberrimum habeant ut sanctum pascha et ieiunium et missam et baptismum.
Annuntient unusquisque presbiterorum publice plebi ab inlicitis conubiis abstinere et secundum domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari excepto causa fornicationis nisi consensu amborum, et hoc propter servitium dei.
Annuntient presbiteri plebi publice, ut primitias omnem frugum terre ad benedicendum afferant ad domus illorum et sic postea inde manducent et decimas ex omnibus fructibus et peccoribus terre annis singulis ad ecclesias reddant et de novem partibus, que remanserint, elemosinas faciant et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Elemosina a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum.
Placuit, ut fideles intelligant pauctum [o], quod cum deo in baptismate fecerint. A multis ergo ex toto et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus et pompis eius et omnibus operibus eius instruantur fideles. Si vero iura humane pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti paucti [p], que cum deo facta sunt, inrevocabiliter observanda?
Ut sacerdotes ammoneant viros et mulieres, ut ad basilicas luminaria et incensum et bucellas et primitias deferant, sicut scriptum est: Honora dominum de tua substantia et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.
Admoneant presbiteri plebem, ut in eclesiis verbosare non presumant, sed cum flectu et compunctione cordis dei implorent auxilium tam pro se quam et proximis suis. Et quando presbiteri celebrant missam, corda illorum semper ad celestia adtendant. Et quando sancte lectiones vel ewangelia recitata fuerint, cum silentio et devoto mente pariter audiant, sicut deus dixit per Moysen: Audi Israel et cetera. Et oblationes ||fol. 104r|| offerant et communicare faciant.
Quando populus ad ecclesias venerit tam per dies dominicos quam et per sollennitates sanctorum, aliud non ibi agat, nisi quod ad dei servicium pertinet. Illas vero ballationes et saltationes canticaque turpia ac luxuriosa et illa luxa diabolica non faciat [q] nec in plateis nec in domibus nec in nullo loco; quia hec de paganorum [r] consuetudine remanserunt. Et qui ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.
Admoneantur fideles, ut non ad suos mortuos agant ea, que de paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente et compunctione cordis pro eius anima dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illud ululatium excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare dei misericordiam faciant. Et illi, qui psalmos non tenent, excelsa voce Kirieleyson, Christe eleyson viris inchoantibus mulieribusque respondentibus alta voce carnere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere presumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam subiaceant vel accipiant [s].
Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes XXXta dies adimplere faciant et mortuum super mortuum non ponant nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonice sententie subiaceant.
Placuit, ut fideles eos, quos episcopos aut sacerdos propter peccata eorum excommunicaverit, non recipiant, antequam penitentiam accipiant et ad confessionem veniant.
Compellimur statuta canonum et in hoc servare, ut nullus presbiter creditam sibi ecclesiam sine consensu episcopi sui derelinquat et laicorum suasione ad aliam transeat.
Ut nullus presbiter sacra misteria nisi in locis ab episcopo consecratis ecclesie agere presumat.
Ut nullus presbiter in ecclesia consecrata aliud altare erigat, nisi quod ab episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.
Quod episcopus, presbiter, diaconus aleator et ebriosus esse non debeat. Similiter ||fol. 104v|| clerici et laici, si permanserint in alea, communione priventur.
Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc clericorum facere presumat, et, in quantum poterint, laicis vetare studeant.
Placuit, ut fideles diem dominicum, in quo dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si pagani ob memoriam et reverentiam deorum suorum quosdam dies colunt et iudei more carnalis sabbatum carnaliter observandus, quanto magis christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus sive cantationibus vel saltationibus aut derissionibus stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad sacerdotem aut ad aliquem sapientem hominem et bonum veniant et eorum predicationibus et bonis locutionibus, que ad animam pertinent, utantur. Et illo die seu sabbato ad vesperas et ad matutinas sive ad missam con oblationibus, si fieri potest, cantando omnes Kyrieleyson veniant et eundo et redeundo Kyrieleyson decantent. Similiter et pastores peccatorum christianos et devotos esse cognoscant.
Que varia neccessitate prepedimus canonum statuta de reconciliandis penitentibus pleniter observare, propterea omnino non dimittatur, ut unusquisque presbiter iussione episcopi de occultis tantum, quia manifestis episcopos semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis penitentiam singulos data ratione reconciliari. Morientibus vero sine cunctamine communio et reconciliatio prebeatur.
Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat ecclesiam intrare, testamenti veteris preceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXta IIIes, pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quoniam tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est, quia in misterio [t] accipitur. Nam si hora eadem, qua genuerit, actura gratias intret ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas etenim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus ecclesiam ||fol. 105r|| intrare, ipsam ei penam suam culpam deputamus.
Placuit, ut fideles missarum celebrationes in locis non consecrandis incongruentibus fieri omnino [u] non debeant nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris [v]. Et id in altaribus ab episcopo consecratis si fieri neccessitas compellit. Sacerdotes tamen, qui in locis illicitis et non consecratis missas cantare presumunt, gradum se sciant amissurum. Melius est enim missam non audiri quam eam, ubi non licet nec oportet, celebrari aut audiri. Et de usura, ut non fiat, omnes ammoneantur.
In quarta propinquitate carnis, quinta sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est usque ad septimum gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen, ut ambo deo serviant innupti. Potest [x] aut alter alteri licentiam dare accedere ad servitutem dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. Mulier, que subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa sicut ille, qui cum peccoribus coierit, XVcim annis, alii XIcim peniteat. Animalia talia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur, sed coria eorum adsumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.
Nemini liceat servum suum propter [y] dannum [z] ab illo cuilibet inlatum dimittere; sed iusta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat vel eum in compositionem aut ad penam petitori [a] offerat. Si aut servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus excusare studeat, quod nec sue [b] voluntatis nec conscientie fuisset, quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierunt, ita domnus imperator consensit.
Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit, si eum sonnis non detinuerit, XV solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad secundam et terciam. Si aut ad quartum venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur, donec veniat et de re, qua interpellatus ||fol. 105v|| fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius, que in banno misse sunt, rex noster rogetur, et quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima magnitio super noctes VIIa, secunda super XIIIIa, IIIa super XXIa, IIIIa super XLIIa. Similiter et de beneditio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum, usque dum rex interrogetur.
Qui filios non habuerit et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram rege vel coram comite et scabiniis vel missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, tradicionem faciant.
Homo denarialis non antea hereditare in suam agnitionem poterit, quousque ad terciam generationem perveniat. Homo cartolarius similiter faciat.
Omne sacramentum in ecclesia et super reliquias iuretur. Et quod in ecclesia iurandum est vel cum VIItem electis [c], vel si XIIcim esse debent, quales potuerit invenire. Sic illum deus adiuvet et illi sancti, quorum reliquie sunt, ut veritatem dicat. Si res intercia [d] furto ablata fuerit, liceat ei, super quem res interciata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec sue voluntatis aut conscientie fuisse, quod ablatum est, et aliud tantum sine damno restituat.
Placuit, ut fideles caveant vitia, que ex ritu gentilium remanserunt, id est magi, arioli [e], sortilegi [f], divini, incantatores, sonniatorum coniectores, quos divina lex inrationabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant, providendum est illis.
De ecclesiis emendandis et ubi in uno [g] loco plures sunt, quam opus sit, ut destruantur, que neccessarie non sunt, et alie construantur.
Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.
Ut missi nostri scabinios, advocatos et notarios per singula loca eligant et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.
De his, quique [h] legerint [i], servare contempserint, ut per fide iussores in presentiam regis deducantur.
Placuit, ut fideles a vitiis detestandis, que habetur quasi naturaliter ||fol. 106r|| in iussu, se et abstineant [k], que apostolus aperte enumerat, id est ebrietates, commessationes, contentiones, ire, rixe, dissensiones, detractiones [l], invidie, inimicitie; de quibus consequenter, apostolus ait: Qui talia agunt, regnum dei non possidebunt [m]. Et alibi: Non solum, qui faciunt, sed qui consenciunt facientibus. Et de illis dici potest: Letantur, cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.
Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus et nullum aliud obsequium comitibus nec vicariis faciant.
De fugitivis et peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus, qui sint aut unde venerint.
Ut armille et brunie non dentur negotiatoribus.
De mensuris, ut secundum iussionem nostram equales fiant.
Placuit, ut fideles de ociso sermone, pro quo in die iuditii secundum domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iusta apostolum maledicentes regnum dei non possidebunt, et de mendacio noio sive de periculo noxio assiduoque iuramento et abscenis turpibusque [n] canticis, ab his omnibus cuncti christiani se fortiter cavere debent, ne his studentes per negligentiam detrimentum suarum paciantur animarum.
Ut non mittantur testimonia super vestituram Pippini domni regis.
Ut nec colonus nec fiscalinus possit aliubi tradiciones facere.
Ut nullus presumat hominem ad iuditium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.
Ut liber homo, qui in monasterio regulari comam deposuerit et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.
Placuit, ut fideles sciant coniugium a deo esse constitutum, et quod non sit causa luxurie, sed causa potius filiorum appetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere eisque utpote va [o] infirmiori honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum usoribus [p] gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.
Ut omnia, que wadiare debent, iusta quod in lege continet, pleniter ||fol. 106v|| secundum ipsam legem rewadiata fiant. Et inpostmodum vel domnus rex vel ille, cuius causa est, iusta quod ei placet, misericordiam faciat.
Ut nullus ebrius causam suam in mallum possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.
Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.
De missis nostris discurrentibus vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus precipimus, ut nullus mansionem contradicere presumat nec herbam excepto suo prato.
Placuit, ut fideles se abstineant a coitu pregnantium uxorum necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, domini sententia adulteri esse notentur.
De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo, qui eum habuerit, cum ipso cane in presentiam regis veniat.
Ut populus interrogetur de capitulis, que in lege noviter additi sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.
Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam querere vult aut se ab illo queri scit excepto VII scabinis, qui se ad omnia placita esse debent.
Ut falsi testes minime recipiantur.
Placuit, ut fideles agnoscant, qualiter incesta christianis cavenda sint, et quod loca deo dicata frequentius devotiusque ad deum exorandum sibique propitium faciendum sepius, quam hactenus fecissent, frequentent, et quid in basilicis deo dicatis non sit fabulis ociosis turpibusque et obscenis sermocinationibus vacandum et negotia secularia publicaque placita habenda, et quod hi, qui hec in ecclesiis dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent.
Ut nullus presumat per vitam regis ac filiorum eius iurare.
Ut missi nostri, qui iam breves detulerunt de annuntioatione [r], ut adhuc adducant.
||fol. 107r||Ut nullus homo presumat theloneum per vias nec per villas rodaticum nec pulveraticum recipere.
Placuit, ut fideles iusta iuditia iudicent et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent et a detractione se abstineant necnon a ceteris malis, que longum est dinumerare.
In primis omnium iussum est, ut habeant ecclesie earum iustitias et in vita illorum, qui habitant in ipsis ecclesiis, quamque in pecuniis et sustanciis [s] earum.
Ut omnes episcopi potestatem intelligant et instruantur, ut vel secundum canonicam vel monasticam regulam regant eorum ministeria tam in monasteriis virorum quam et in puellarum vel in forensis presbiteris seu reliquo populo dei.
Placuit, ut fideles ne parvipendant excommunicationem sacerdotum illorum: quoniam si hoc fecerint, iuste segregabuntur ac cetu christianorum.
Ut episcopi com comitibus stent et comites com episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.
Ut latrones vel homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna distrinctione et correptione sint correpti secundum ewam baiuvariorum vel legem.
De rebus proprisis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant hii, qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut in antea nullus presumat alterius res proprindere; sed magis causam suam querant ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.
Placuit, ut fideles de superbia instituantur, per quam angelus factus diabolus de celo eiectus est.
Placuit, ut fideles admoneantur de odio et discordia, que caritatem inter [x] proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere.
Ut lectiones in eclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ||fol. 107v|| et morem Romane ecclesie fiat cantatus. III. De notariis, ut unusquisque episcopus et abba et singuli comittes [y] suum notarium habeant. IIII. De ceteris disciplinis ecclesie, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinali arte, ut infantes hanc discere mittantur. VI. De ecclesiis sine honore manentibus absque offitiis et luminariis et de his, qui decimas assumunt et de ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur; et de altaribus, ut [z] non superflua sint vel [a] ecclesiis.
fehlt
De compoto, ut veraciter discant omnes.
Ut paci omnes studeant, et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.
fehlt [c]
||fol. 108r||Volumus et ita manducare missis nostris precipimus, ut in ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio capitulari sepius mandavimus [p].
fehlt [s]
Placuit, ut admoneantur [e] omnes fideles, qui negotiis ac mercimoniis rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiunt sempiternam. Nam qui plus de rebus terrenis quam de anime sue salute cogitat, valde a via veritatis oberrat et iusta quendam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut in ceteris, apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supragradiatur neque circumveniat in negotio fratrem suum. Vindex est enim deus de his omnibus. Sicut ab his, qui labori agrorum et ceteris laboribus victum atque vestitum et neccessaria usibus humanis adquirere inhianter instant, decime et elemosine dande sunt, ita his quoque, qui pro necessitatibus negotiis insistunt, faciendum est. Unicuique homini deus dedit artem, qua pascitur; et unusquisque de arte sua, de qua neccessaria corporis sui vel subsidia habet, anime quoque, quod magis ||fol. 108v|| neccessarium est, subsidium administrare debet.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi maior auctoritas fuerit provocatum, non eis [g] denegetur, qui provocaverint.
Ut clerici, qui superbi vel contumaces sunt, coherceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant; quia manifestum est illos non esse dei, qui humilitatem contempnunt, sed diaboli, qui superbie inventor et princeps est. Unde si quis tumidius vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumatie et superbie [i] in omnibus frangi.
Si quis [k] statuta supergressus corrumpperit [l] vel pro nichilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus, honore privetur.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in concilio deponatur.
Si quis presbiter contra episcopum suum inflatus scisma [m] fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus se connandum [n] se ab episcopi sui communione duxerit ac separatim cum aliquibus scisma faciens sacrifitium deo obtulerit, amissa anathema habeatur. Nichilominus et de civitate et congregatione, in qua fuerit longius, repellatur [o], ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.
Si quis presbiter inconsulto episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honorei suo contrarius extitit.
Si quis episcopus, quod optamus, in reatum aliquem incurrerit [p], et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a XIIcio episcopis audiatur.
Placuit, ut a [q] nullo episcopo usurpentur plebes aliene, nec aliquis episcoporum supergrediatur in diocesim collegam suum.
Si quis episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam questionem retulerit, per episcopos iudices causa finiatur, sive quos ei primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum vel supergradiatur, aut aliquod ei incommodum faciat.
||fol. 109r||Ut presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum nichil agant.
Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur atque benigne suscipiatur.
Non est iustum condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.
Eos, qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.
Ut sacerdos vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Si qui inventi fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur.
elator [r] si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit prescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem. [s]
Ut nullus episcopus vel quis infra positus die dominico iudicare presumat. Ceteris vero diebus conhibentibus personis illa, que iusta sunt, habeant licentiam iudicandi excepto criminalia negotio.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Ut clerici, qui in quacumque seditione arma volentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium penitentie contradantur.
Huius constitutionis forma servetur, ut execrandum anathema fiat, et velut prevaricator catholice fidei semper a domino reus existat, quicumque regum deinceps canonis huius censuram in quocumque crediderit vel permiserit violandam.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat, ex revelatione aliene vindicte a se dei [t] removere vindictam. Libat enim domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.
Legem, quam noster edidit princeps stabili robore firmamus atque, ut futuris temporibus observetur, pari sententia definimus.
Placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitana sede tempore, quo omnes provinciales elegerint pontifices, ad sinodum facienda devotis studiis conferamus.
Placuit ut omnis, qui aut expeditionem exercitus absque gravi ||fol. 109v|| necessitate non progrediatur, aut de exercitu fugerit, testimonio dignitatis sue sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villis vel territoriis sive vicis vel pestis huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.
Ut christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant ne sine benedictione sacerdotis nubere audeant.
Que ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutone [u] varientur nec ad privatum trahantur commodum, que ad bonum sunt commune prefixa. Et manentibus terminis, quos statuerunt patres, nemo dampnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quisque voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Ut fides Nicena servetur, et qui privilegia ecclesiarum inlibata permaneant.
Contra caput etiamsi faciendum est, non libenter admitto.
Ex relatione quorundam didicimus, qualiter presbiteri, qui contra canones adversum nos ad comitatum - nescio qua audaci temeritate - ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos literas destinamus, in quibus nostro decreto sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos, qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestre caritatis est estimare, habentur. Quibus obicere debetis [v], quod iusta canones fortiter incurrere et, qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum prorupta audatia devenire, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia.
Nos, qui sacerdotum domini matura volumus esse iura, nichil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iudicio definire, priusquam universa, que gesta sunt, veraciter audiamus.
Dominus, qui venit animas hominum salvre [w], non perdere, imitatores nos vult esse sue pietatis, ut peccantes quidem iustitia coherceat, conversos aut a misericordia non repellat.
Removete, quis a vestre pietatis conscientia periculi religionis et fidei. Et quod in secularibus negotiis vestre equitati conceditur, in rerum divi [x]
||fol. 110r||Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat, cui credi possit, ut excusatio ignorantie auferatur. Quod si aliter fecerit, qui comparaverit a iudice distrinctus, auctorem presentet infra tempus sufficienter a iudice constitutum. Quem si non poterit invenire, approbet se aut sacramento aut testibus innocentem, quod eum furem nescierit; quod apud eum cogsnoscitur [b], acceptam precii medietatem restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittatur, quod furem fideliter [c] querant. Quod si omnino nequiverint, rem tantum que empta est, domino receptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possideat. Hec et de servis forma servabitur.
Si quis ad diripiendum alios invitaverit aut cuiuscumque rem evertat aut peccora vel animalia quecumque diripiat, illi, cuius res direpta est, in undecuplum, que sublata sunt, restituat. Hii vero, qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos componere compellantur. Aut si non habuerint, unde componantur, CL flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, CL flagellis verberentur, et ab eis res omnes in integro statu reddantur.
Criminationes adversus doctorem nemo suscipia ... mo audiat; quia indignum est, ut hii, qui throni dei vo... aliqua motione turbentur [l].
||fol. 110v||Placuit, ut unus episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint accusare.
Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, pro ista sententia non valebit.
Omnis, qui falsa aliis intulerit, puniatur et pro falsitate ferat infamiam.
Stand: 2008-10-24