Avranches, Bibliothèque municipale 145 [Praefatio und Buch 1]


(P1)
De conglutinatione istorum et communione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum qualiterque [a] a quibus collecti, ordinati atque cum scripti esse monstrantur sequens indicat lectio et quedam isti panduntur versiculi
(P2)

Quatuor explicitis, lector venerande, libellis,        
qui canonum recitant, iura tenenda satis        
quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Ansegisus ovans ductus amore dei,        
Autcario demum quem tunc Magontia summum        
pontificem tenuit precipiente pio        
post Benedictus ego ternos levita libellos.        
Adnexi legis quis recitatur opus        
quos patet inventos prefatio pandit ut ipsa        
distinetim [b] titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore biblos        
gratanter studeas fundere, posca, preces,        
quatinus eterne donentur munere celo.        
Hec pia [c] sanxerunt qui quoque iura pie.

(P3)
Incipit sequentium capitulorum prefatio.

PRECEDENTES quatuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Laudovici imperatorum continent capitula, que eorum tempore ab Angegiso [d] abbate sunt collecta atque in predictis coacta libellis, sicut in eorundem proemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat, ut a fidelibus, ubicumque inveniri potuissent, quererentur et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memorie commendarentur. Quapropter ea, que ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, que postmodum a fidelibus sancte dei ecclesie et Pippini ac Karoli atque Laudovici didicimus hii iamdictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore et sancte dei ecclesie ac servorum eius atque totius populi utilitate fidelibus investigare curavimus et in tribus subsquentibus [e] libellis distincte cum titulis suis coad||fol. 47r||unare ac Laudovico Lotharioque Lotharioque [f] atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Laudovici piissimi imperatoris, habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus, ut scirent, qualiter iusta normam avi, proavi ac genitoris secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum domino opem ferente regere mererentur. Hec vero capitula, que in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus et maxime in sancte [g] Magotiacensis [h] metropolis ecclesie scrinio a Richulfo eiusdem sancte sedis metropolitano recondita et demum ab Autcario secundo eius successore atque cumsanguineo [i] inventa repperimus, que in hoc opusculo tenore suprascripto inserere malumus. Monemus ergo lectores, ut, si eadem capitula duplicata ac triplicata repperierint, non hec nostre impericie reputent; quia, ut diximus, diversis ea in scedulis invenimus; et ob id tam cito hec emendare nequivimus, sed cunctis scientia replectis lectoribus hec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper [k] quedam [l] ex his paria initia habentia et inparem [m] finem; quedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibus autem minus et quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus, sicut invenimus. Precamur etiam omnes, ut si deinceps plura ex his invenerint, que memoratus Ansegisus non inseruit, nec nos potuimus hactenus invenire, ut ea illis in IIIIto aut Vto libello distincte inserere non pigeat; quatinus ex hoc ipsi gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia hec capitula et scire volentibus opido profutura, que pro lege tam ecclesiastica quam et [n] seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem predictorum principum metrice compositos. Deinde sequuntur capitula ||fol. 47v|| primi libelli [o] subiectis numeris suis, ut facilius inveniri possit sententia, que queritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zacarie pape epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis directa, sicut in ea continentur. Quam secuntur duo synodales [p] conventus, quos sancte Romane et apostolice ecclesie archiepiscopus vice supradicti Zacharie pape una cum Karllomanno Francorum principe canonice tenuit, ut agnoscant omnes hec predictorum principum capitula maxime apostolici auctoritate maxima, ut diximus, ex parte et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quedam ex lege divina excepta capitula, sicut [q] ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus, ut omnes hec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tercio in libello post eiusdem libelli numerum capitulorum quedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis secuntur alie regule monastice congruentia et demum ea, que secuntur a sancte dei ecclesie servorumque eius atque tocius christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continetur libello. Precamur quoque omnes lectores cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpretatione ullo unquam tempore dignentur exponere aut quemquam iniuste iudicare vel eo quod non sint quedam ex his iusta regulam grammatice artis composita reprehendere; sed pro ipsis principibus eorumque et sancte [r] dei ecclesie fidelibus, qui hec eadem simul cum eis tractaverunt atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere ||fol. 48r|| decertent annuente domino, ut omnis pariter [s] ex hoc mercede habere mereamur [t]. Amen.

(P4)
Incipiunt versus de principibus.

Aurea progenies, felici stepmate pollens,        
Francorum virtus perpetuumque [u] decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiter atque        
Karlomannus agens, que placuere deo.        
Censores etenim veri, pietatis amore,        
ecclesie leges instituere sacras,        
quas cum lector ovans descriptas legerit istic,        
nec minus et iura posteriora legat.        
Nunc cesar Karolus, divino munere fretus,        
nobiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatur habenis        
cunctorum vincit inclita gesta patrum;        
virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,        
e quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni,        
decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob que promeruit celestia scandere regna,        
qua quoque precepit premia larga satis.        
Inde Laudovico regno successit avicto,        
eximius princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim cesar, pietatis et alme,        
consulit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut regnum renovans sancita priorum,        
prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sidera celi,        
solvens precelso cantica digna deo.        
Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem        
ipsius, insigni nomine digna patris.        
Laudovicus enim fluvii cis litora regni        
imperat et gentes comprimit ecce feras.        
Necnon Lotharius parili dictione potitus,        
Francorum cesar sceptra tremenda vehit.        
Tunc Karolus regnum Gallorum forte retentat,        
nomen avi referens [v] auxiliante deo.        
Nos quibus illa tenent terni que iura libelli,        
optulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte        
et studiis domino rite placere piis.        
Hec resecant pravos equo moderamine mores,        
vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funesta sepe rapinas,        
nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt alii scererum [w] fedati labe suorum,        
fistula quos omnis commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum        
decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
munere virtutum, qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
libertate vigens, colla superba terens;        
quam varie gentes dominam timuere severam,        
utpote quas armis cepit ovando suis. ||fol. 48v||        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perhenne,        
de victis populis celsa trophea ferens.        
Celestis patrie donati munere reges        
Exultant iugiter et sine fine canunt;        
alti poli cuius subierunt culmina leti [x],        
quos devota celis iam resonavit ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans,        
celicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvasque tenebras,        
quin potius vere lucis amena vident.        
Sic evangelici testatur pagina bibli,        
quod mundi lumen sit deus altitonans.        
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,        
inradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam,        
olim quod dominus luxit amanda deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper        
imperiumque manet cuncta per eva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixe tempora pacis,        
credita qui plebi fertque talenta tibi.

(Cplio1.0)
Incipiunt capitula Vi libri.
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zacarie pape Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Sinodus cum auctibus suis iussione apostolica a sancto Bonefacio et Francorum episcopis sub Karolomanno duce habita anno incarnationis dominice DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera sinodus a supradictis episcopis a principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide. [y]
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbitero non baptizato baptizatus est [z].
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
IX.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbitero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.14)
XIIII.
De illis, qui vicos vel ecclesias tenent. [a]
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis [b].
(Cplio1.16)
XVI.
Ut omnes iusticiam faciant. [c]
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII. [d]
De muliere, qui sine licencia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII. [e]
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, que servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea. ||fol. 49r||
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel [f] clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII. [g]
Ut presbiteri et diaconi preter episcopum nichil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII. [h]
De eo, qui oblata dederit vel acceperit preter episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
XXIIIII. [i]
De excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XVI.
De eo ecclesiam conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII. [k]
De monachis, ut in civitate vel regione [l] qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII. [m]
Ut clericus, in ecclesia aliqua pretitulatus est, permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII. [n]
Ut episcopus curam [o] monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXX.
De eo, qui excommunicatus pro suo negotio fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI. [p]
Ut rem ecclesie non vendant presbiteri.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ecclesia non celebrentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatoribus poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII. [q]
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
XXXIIIII. [r]
Quid de presbiteris criminosis, de quibus approbatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex Capitula domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII. [s]
De comitibus, ut ministris ecclesie in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XXXX.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ecclesie consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII. [t]
De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII. [u]
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLIIIII. [v]
De decimis dispansandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus preparandis.
(Cplio1.49)
XLVIIII. [w]
De parrochianis alterius presbiteri. XLX. [x]. De parrochianis alterius presbiteri [y].
(Cplio1.50)
LI.
De parrochia alterius presbiteri.
(Cplio1.51)
LII.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LIII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LVI.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.56)
LVII.
De predicatione vel capitulis presbiterorum.
(Cplio1.57)
LVIII.
De eucaristia.
(Cplio1.58)
LVIIII. [z]
De ampullis tribus [a] in cena domini habendis.
(Cplio1.59)
LX.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
LXI.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXII.
De eo, qui non confitetur dei verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXIII. [b]
De modis excommunicationis, tam de clericis quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIIII. [c]
De his, qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIIII.
De episcopis vel a quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXVI.
De die dominica, qualiter servanda est.
(Cplio1.66)
LXVII.
De igno||fol. 49v||tis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVIII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.69)
LXX.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXXI.
De negotio [d] clericorum inter se.
(Cplio1.71)
LXXII.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXIII. [e]
De fide sancte trinitatis predicanda.
(Cplio1.73)
LXXIIII. [f]
De his, qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIIII. [g]
De his, qui [h] non sunt bone conversationis.
(Cplio1.75)
LXXVI. [i]
De his, qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVII. [k]
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVIII. [l]
De clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIIII. [m]
De falsis nominibus sanctorum.
(Cplio1.79)
LXXX.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXXI.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXII.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXIII. [n]
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIIII. [o]
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIIII. [p]
De canonum institutis a presbiteris ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXVI.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVII.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVIII. [q]
De presbiteris in ecclesiis constituendis ab episcopis et non ab aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIIII. [r]
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
XC. [s]
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
XCI.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCII.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCIII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIIII. [t]
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIIII. [u]
De admonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCVI.
De predicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVII. [v]
De eruditione [w] filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVIII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
C. [x]
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
CI.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CII.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CIII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam.
(Cplio1.103)
CIIII.
De causa ebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIIII. [y]
De hoc, si presbiteri sanctum chrisma dederint ad iuditium subvertendum.
(Cplio1.105)
CVI.
De placito centenarii.
(Cplio1.106)
CVII. [z]
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVIII. [a]
De homine pubicam [b] penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIIII.
De observatione preceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CX. [c]
De locis iamdudum sacris et nunc spurtitia fedatis.
(Cplio1.110)
CXI.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibus delendis.
(Cplio1.111)
CXII.
De ecclesie con||fol. 50r||secratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXIII. [d]
De offitio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIIII. [e]
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIIII. [f]
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXVI.
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVII.
De manus inpositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
CXVIII. [g]
De penitente [h], cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIIII.
De penitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXX.
De remedio penitentie et quod absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urgente statim post acceptionem penitentie et reconciliatio subsequatur. Exemplar pape Leonis ad Theodorum Fortiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXXI.
Item de penitentum absolutione, ut per manus impositionem episcoporum vel sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXII.
Ut penitens ostensis penitentie fructibus communionem recipiat.
(Cplio1.122)
CXXIII.
Ut penitentes tempore, quo penitentiam petunt, super caput cilitium a sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIIII.
Ut omni tempore ieiunii manus penitentibus a sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
CXXIIIII. [i]
Ut lapsi per manus impositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXVI.
Ut penitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVII. [k]
De his, qui cum vinio [l] gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVIII. [m]
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus imposicionibus a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
CXXVIIII.
Ut penitentibus iusta canonicam auctoritatem penitentia datur, et ante suspensos a communione fuerint penitentibus ad ecclesie officium.
(Cplio1.129)
CXXX.
De his, qui separati fuerint penitentibus.
(Cplio1.130)
CXXXI.
De in confino mortis penitens a reconciliatione diutina suspendadatur [n]. Et ut oblatio eius, qui penitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXII.
De presbiteris vel diaconibus graviori [o] noxa convicit [p].
(Cplio1.132)
CXXXIII.
De penitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis penitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIIII. [q]
De his, ||fol. 50v|| qui convivio gentilium solo et escis immolaticiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIIII.
Ut penitentes qui ex gravioribus penitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram penitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXVI.
De cathecuminis non pretereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVII. [r]
Ut qui penitentiam [s] publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVIII. [t]
De penitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIIII. [u]
Ut penitentibus absque personarum acceptione penitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXX.
De negligentioribus penitentibus.
(Cplio1.140)
CXLI.
De eo, qui penitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLII.
Ut penitentes non se credant absolutos nisi per manus impositionem.
(Cplio1.142)
CXLIII.
De penitentibus, qui antequam leges penitentie exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIIII.
De loco monasteriorum vel edificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.
(Cplio1.145)
CXLVI.
Ut presbiteri chrisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVII.
Ut presbiteri utantur asidue orariis.
(Cplio1.147)
CXLVIII. [v]
De laici presbiteros eiciant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIIII. [w]
De laici a presbiteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLX.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CLI.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
CLII.
De quatuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLIII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
fehlt
.e dominicis diebus [x].
(Cplio1.154)
CLIIII. [y]
De decimis.
(Cplio1.155)
CLIIIII.
Ut ecclesie pacem habeant.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antique ecclesie honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII. [z]
Ut presbiter missam solus cantet.
(Cplio1.160)
CLX. [a]
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De simbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiratalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII. [b]
Ut canticum luxuriosum circa ecclesiam deseratur [c].
(Cplio1.165)
CLXIIIII.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
De in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII. [d]
De propriis filiis de baptismo suscipiatur vel ad comfirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nutiis [e] .
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cura et predicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et [f] ut facinoros extra ecclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
CLXXIIII. [g]
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus bazandum [h] ||fol. 51r|| sit.
(Cplio1.172)
CLXXI. [i]
Quod nullum precium baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonice a presbiteris dividantur [k].
(Cplio1.174)
CLXXIIII. [l]
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXIIIII. [m]
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI. [n]
Ne femine cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII. [o]
De presbiteris vel cleris [p] fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII. [q]
Ut in domibus non consecrandis nequaquam missa celebretur.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII. [r]
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXXIIII. [s]
Quod non liceat mulieri sive sponte sive non sponte velum acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII. [t]
De eo, qui causam vindicatam repetere presumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXIIIII. [u]
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII. [v]
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII. [w]
De coniurationibus [x] vel conspirationibus [y], ut non fiant.
(Cplio1.190)
CLXXXX.
De illis, qui res ecclesie tenent.
(Cplio1.191)
CLXXXXI.
De servo ecclesie in furto comprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidiis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCIIIII.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCIIIIII. [z]
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII. [a]
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CXCX.
Ut sacramentum pro ghildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CXCXI.
Ut iterantibus nullum impedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vasis dominicis iusticias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCIIIII. [b]
De his, qui precium pro faida recipere et iusticiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCIIIIII. [c]
De ||fol. 51v|| latronibus bis per membra et tercio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia agenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De collatis ecclesie dividendis.
(Cplio1.210)
CCX. [d]
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXI. [e]
De personis, a quibus non sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesie.
(Cplio1.215)
CCXIIIII.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesie.
(Cplio1.216)
CCXIIIIII. [f]
De sacris vasis ecclesie ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIIII.
De presbiteris, qui pro chrismate in cena domini veniebant. [g]
(Cplio1.219)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habeant. [h]
(Cplio1.220)
CCXVIIIII.
De predicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXIIIIII. [i]
De pueris tondendis et puellis tondendis vel velandis [k].
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXIIIII. [l]
De desponsatis et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXIIIIII. [m]
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXIIIIIII. [n]
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII. [o]
De examinatione sancte crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII. [p]
De pabulo verbi divini nuntianda.
(Cplio1.230)
CCXXVIIIII. [q]
De homicidis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI. [r]
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII. [s]
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII. [t]
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXIIIII. [u]
Ut omnis homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit res suas dare [v] pro salute anime sue.
(Cplio1.236)
CCXXXIIIIII.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXIIIIIIII. [w]
Quid in compositionem wirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII. [x]
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXXXVIIIII. [y]
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXXXXI. [z]
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna distrinctione cohercendis.
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in [a] presentiam regis venire quis debeat. ||fol. 52r||
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Noviter conversi non cito aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCXLIIIII. [b]
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLIIIIII.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur et qualiter discordantes at pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabiniorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCXLVIIIII. [c]
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera et sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCXLXI. [d]
Ut si conspirationes facte fuerint, tripla ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII. [e]
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII. [f]
Quales persone ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII. [g]
De theloneis, que de mercatis et navigiis vel aliis aut quecumque iniuste, quid fieri debeant, exigantur.
(Cplio1.255)
CCLIIIII. [h]
De his, qui ex seculo [i] ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLIIIIII. [k]
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimuntur iniuste.
(Cplio1.257)
CCLVII. [l]
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII. [m]
Ut heribannus absque personarum exceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII. [n]
De hominibus vel feminis liberis, qui eum fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLVIIIII. [o]
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capitula regum diligenter intelligantur.
(Cplio1.261)
CCLXI. [p]
De occasione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII. [q]
De dampnis in immunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII. [r]
De furibus infra emunitatem recentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII. [s]
De locis ad claustra canonicorum faciendis.
(Cplio1.265)
CCLXIIIII. [t]
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLXIIIIII. [u]
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLXVI. [v]
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLXVIII. [w]
De ebrietate.
(Cplio1.269)
CCLXIVIII. [x]
De admonitione ad comites pro utilitate sancte dei ecclesie.
(Cplio1.270)
CCLXVIIIII. [y]
De ammonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI. [z]
De ammonitione ad episcopos vel comites ||fol. 52v|| pro concordia ad invicem et ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restauratione ecclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
CCLXXIII. [a]
De comitibus, ut ministris ecclesis in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII. [b]
Ut de incestuosis et his, qui decimas non dent, ab episcopis vel presbiteris et de negligenter viventibus wadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXIIIII. [c]
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII. [d]
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere negligunt.
(Cplio1.278)
CCLXXVIII. [e]
De his, qui agros dominicatos ideo negligunt, ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII. [f]
Ut intelligatur, in quo facto immunitas frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXIXI. [g]
De iusticiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII. [h]
De heribannitoris coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII. [i]
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.285)
CCLXXXIIIII. [k]
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI. [l]
De hominibus ad mortem diiudicatis et postea eis vita concessa si iusticias quesierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII. [m]
De homine, cui post iuditium vita concessa est, si iusticiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII. [n]
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII. [o]
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCLXXXIXI.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemiis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discuciendam eligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendis.
(Cplio1.295)
CCXCIIIII.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censali.
(Cplio1.299)
CCXCVIIII.
De observatione preceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC. [p]
De eo, qui propriam derelinquit uxorem vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI. [q]
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri ||fol. 53r|| et aliorum LXXXIIIIor episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel IIIItis servicium agatur.
(Cplio1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCIIIII.
Ut ea conserventur, que in placitis et sinodis Pippinus rex constituit.
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut ipse reus confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
CCCVIIII.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
CCCIXI.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut de absentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clemencior severiori proferatur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut qui de se confessus est, super non credatur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXIIIII.
Ut contra episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quatuor viciis, que fidem catholicam commaculat.
(Cplio1.318)
CCCXVIII. [r]
Quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus eiusque caput spiritus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII. [s]
Quod eiusdem ecclesie corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensure, qui in sacris canonibus prefixus est, non excedant.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et obedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De IIIIor negligentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII. [t]
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.325)
CCCXXIIIII. [u]
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Qui conversatio sacerdotalis testes vite probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus ecclesie circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant et ut discrectionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales negligant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII. [v]
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
CCCXXVIIIII. [w]
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium ||fol. 53v|| adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis [x] christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII. [y]
Ut capelle absque iussu sive missu episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXIIIII. [z]
Ut omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis ministros ecclesie iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, D solidos componat.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, que circa ecclesias [a] earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII. [b]
De presidiis deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXXXVIIIII. [c]
De eo, qui servilia opera die dominico fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII. [d]
De fure nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII. [e]
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLIIIII.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII. [f]
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCXLIXI.
De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit, alienum domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
CCCLIIIII.
De eo, qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamentum commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contemptione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII. [g]
De eo, qui servum suum venderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus servo.
(Cplio1.360)
CCCLIXI.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum repererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De vendicionibus vili precio distractis vel viciosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII. [h]
Ut, qui arras dederit pro quacumque re, precium reddere compellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII. [i]
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXIIIII. [k]
De eo, qui ||fol. 54r|| res alienas venderit.
(Cplio1.366)
CCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi oculum unum excuserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII. [l]
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut quicquid provincialibus fuerit relauxatum [m] pro benefitium principis ab actore non quiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum scandalis non celebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLXXIII. [n]
De locis monasteriorum vel ad edificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXIIIII.
Ut adiutorium a rege impendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per premia suis hominibus beneficia dent vel aufferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXXVIII. [o]
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iuditium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII. [p]
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
CCCLXXIXI. [q]
De servo in monasterio recepto [r].
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia edificando.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatisse.
(Cplio1.385)
CCCLXXXIIIII. [s]
De diaconissa aut deo dicata vel devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
CCCLXXXVII. [t]
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
CCCLXXXVIII. [u]
De scenicis.
(Cplio1.389)
CCCLXXXVIIII. [v]
De prescriptione XLta annorum.
(Cplio1.390)
CCCLXXXIXI [w]
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum aput publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi presentes sint ipsius accusatores idemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discuciatur.
(Cplio1.394)
CCCXCIIII.
De testibus inquirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCCXCIIIII.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC. [x]
De criminando enu||fol. 54v||cleatim causa in iuditio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de [y] religione presumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII. [z]
Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens ingruerit.
(Cplio1.405)
CCCCIIIII. [a]
De iniusto iudicio principis metu vel iussu terminato quassando.
(1.0)
Incipit libellus quintus
[b].

(1.1)
I.
Epistola Zacharie pape Francis et Gallis directa. [c]

Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifatio episcopo, quod, dum sinodus adgregata esset in provintia vestra iusta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Karolo magno principibus vestris, peragente etiam vice nostro metropolitano Bonefatio, dominus inluminasset corda vestra, cum principibus vestris in predicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius obediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus et pro vobis incessanter sumus orantes, ut, qui cepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecramus enim vos omnes coram deo, ut eius commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice [d] nostra in partibus illis ad predicandum constitutum habemus, ut vos deo propicio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis [e] facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cuncte pagane gentes vobis pugnantibus prevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant misteria et christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, ||fol. 55r|| et post christianos, quibus hoc ministrare debuerunt [f], aut paganos, quibus Christum predicare propriis sacrislegisque [g] manibus necant, et fit secundum verbum domini: Vos estis sal terre. Quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nichilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hec ita sint et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis [h] sacerdotes, ut precipiunt canones, et nostra vice predicat prefatus Bonefacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens ante vestrum conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes pagane gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes vitam possidebitis eternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes, vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exibete, ut certe ministros dei et dispensatores ministeriorum dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit sicut populus sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis laus erit ab hominibus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium producite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt; quatinus ab hominibus vobis adquiratis laudem et a deo mercedis premium in eterna beatitudine percipere meremini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad sinodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesie; ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa.

(1.2)
II.
fehlt

In nomine domini nostri Iesu Christi. Ego Karolomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septigentesimo XLo Vo, videlicet XIo Kalendas Maias, cum consilio servorum dei et obtimatum meorum, episcopos, qui in regno meo sunt, cum presbiteris ad concilium et sinodum pro timore Christi congregavi, id est Bonefatium archiepiscopum ||fol. 55v|| et Burchardum et Regefridum et Wintanum et Wilbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex dei et ecclesiastica religio recuperetur, que in diebus preteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus christianus ad salutem anime pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et obtimatum meorum [i] ordinavimus per civitates episcopos, constituimus super eos archiepiscopum Bonefatium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per singulos annos sinodum congregare, ut nobis presentibus canonum decreta et ecclesie iura restaurentur, et religio christiana emendetur. Et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus et ad penitentiam coegimus. Servis dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus nisi illa tantummodo, qui propter divinum ministerium, missarum scilicet sollempnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt, id est unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat et unusquisque perfectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare penitentiam possit. Necnon et venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis dei interdiximus. Similiter ut acciptres et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parrochia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parrochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui sive de baptismo sive de fide catholica sive de precibus et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in cena domini semper novum crisma ab episcopo querat. Ut ||fol. 56r|| episcopus testis assistat castitatis et vite et fidei et doctrine illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos [k] episcopos vel presbiteros ante probationem sinodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat adiuvante graphione, qui est defensor ecclesie, ut populus dei paganias non faciat; sed ut omnes purcicias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum sive sortilegos vel divinos sive filacteria vel auguria sive incantationes vel incantatores [l] sive hostias immolatitias, quas stulti homines iusta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum domini et sanctos suos ad iracundiam provocantes sive illos sacrilegos ignes, quos niedfratres vocant, sive omnes, quecumque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus [m] similiter, ut post hanc sinodum, que fuit XImo Kalendas Maias, ut quisquis servorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere penitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, IIos annos in carcere permaneat et antea flagellatus et scorticatus videatur, et postquam episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi penitentiam agat. Similiter et nonnanes velate eadem penitentia contineantur, et radiantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more sed casulis utantur ritu servorum dei. Et nullus in sua domu mulierem habitare permittat. Et ut monachi vel ancille dei monasteriales iusta regulam sancti Benedicti cenubia vel sinadoxia sua ordinare, gubernare et vivere studeant et vitam propriam degere secundum predicti patris ordinationem non negligant.

(1.3)
III.
fehlt

Modo in hoc sinodali conventu, qui congregatus est Kalendas Martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes ||fol. 56v|| dei et comites et prefecti prioris sinodum decreta consencientes firmaveruntque ea se implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vite. Et fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverint, precipimus inde tollere et ad penitentiam redire [n]. Et si post hanc diffinitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris sinodi iudicium sustineant; similiter et monachi et none. Statuimus quoque cum consilio servorum dei et populi christiani propter imminentia bella et persecusiones [o] ceterarum gentium, que in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecunie in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est XIIo denarii, ad ecclesiam vel monasterium reddantur eo modo, ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat, ut princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur ut ecclesie vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario prestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesie et domui dei reddatur integra possessio. Similiter precipimus ut iusta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, que non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur episcoporum iudicio; et ut mancipia christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante precipiebat, ut, qui paganas observaciones in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidos.

||fol. 57r||
(1.4)
IIII.
fehlt

Primo omnium [p]

(1.5)
V.
fehlt

Ut pax sit [q]

(1.6)
VI.
fehlt

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Impositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VII.
fehlt

Si quis filiastrum vel filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Gegrovus [r] sic sensit.

(1.8)
VIII.
fehlt

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa mulier accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
IX.
fehlt

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata aut commatre sua et filia aut cum duabus sororibus aut cum matris filia aut cum sororis filia aut nepta aut cum consobrina aut sobrina aut cum amitta vel matertera aut cum his, quibus prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si hec emendare noluerit, nullus eum rapiat non cibum donet. Et si fecerit, LX solidos domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus [s], vapuletur plagis [t] multis. Et si dominus eius eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LXta solidos domno regi componat. De relinquis vero propinquis iusta constituta sanctorum patrum et iusta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
fehlt

Si ecclesiastici viri suprascripta facinora commiserit, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum. Minores vero vapulentur aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
fehlt

De presbiteris et de clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad sinodum covocet [u]. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ut aut ipse presbiter aut ||fol. 57v|| defensor ipsius LX solidos componat et ad sinodum postea - velit, nolit - veniat et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iusta canonicam auctoritatem diiuidicare [v] fatiat. Solidi vero L de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
fehlt

Si aliquis persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi [w] incestum vel incestuosum [x] contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.

(1.13)
XIII.
fehlt

Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ecclesias, unde sunt, vel illas domos episcopi vel monasterii, cuius esse noscuntur, iusta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res componat.

(1.14)
XIIII.
fehlt

Ut hii, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam certam, que longo tempore ad illud episcopium [y] reddiderunt [z], modo sic ordinavimus, ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, LX solidos componat.

(1.15)
XV.
fehlt

Ut emunitates pleniter conservate sint.

(1.16)
XVI.
fehlt

Ut omnes iusticias faciant tam publici quam ecclesiastici. Et si [a] aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua et antea suo episcopo suisque ministris, que ecclesiastica sunt et que secularia, suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgos, aut si causa sua ante comitem fuit et ante Rachinburgos, et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapulet. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
fehlt

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se clamare nisi per eorum seniore vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
fehlt

Mulier si sine comeatu viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XIX.
fehlt

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et ||fol. 58r|| parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit ipsum habere, et reliquerit eum, potestatem habeant [b] parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
fehlt

Si femina ingenua acceperit servum et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit viro et femine.

(1.21)
XXI.
fehlt

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius aduteraverit [c] cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potest uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
fehlt

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad negotia secularia [d] convolare.

(1.23)
XXIII.
fehlt

De presbiteri et diaconi preter episcopum nihil agere pertemptent.

(1.24)
XXIIII.
fehlt

Si quis oblata dederit vel acceperit preter episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus et qui dat et qui accipit, anathema sit.

(1.25)
XXV.
fehlt

Cum excommunicatis non licere communicare nec cum his, qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesie, simul orandum est. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur [e].

(1.26)
XXVI.
fehlt

Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam sediciosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
fehlt

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse suo episcopo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, in quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticas vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint [f] molesti propria monasteria deserentes; nisi forte eis precipiatur, propter opus neccessarium, ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
fehlt

Clericum permanere opportet in ecclesia, cui ab initio ab episcopo pretitulatus est ac sortitus, et ad quam confugit quasi ad optionem. Hoc autem refutantes revocari debent ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, etiam tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem trans||fol. 58v||gressus fuerit, decrevit sancta sinodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXIX.
fehlt

Episcopum convenit civitatis competentem monasteriorum.

(1.30)
XXX.
fehlt

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis sue ante audientiam communicare presumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
fehlt

Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesie, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
fehlt

Manumissiones in ecclesia sunt celebrande.

(1.33)
XXXIII.
fehlt

Defensores ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum [g] ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
fehlt

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
fehlt

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde approbatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepiissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non aliqui dum actenus definivimus. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis poterimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum tractate vicissim attentius quid ex his vobiscum constituimus una cum predicti sancti patris institutionibus; ut murmur cesset populi et nos his satisfacientes inlesi domino auxiliante maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI.
fehlt

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quo sepiissime suadente aliquo hoste sacerdotibus crimina diversa obligantur. Sed qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et sanctificatio fiat, licet tempore bone memorie domni genitoris nostri Pippini sive priscis [h] temporibus a sanctis patribus et a reliquis bone devotionis hominibus sepiissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum minime quivimus. Nostris quippe temporibus in idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiastice dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis deo degen||fol. 59r||tibus nobisque una cum eis agentibus sepiissime propter multas et nimias reclamationes, que ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est. Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici ceterorumque Romane ecclesie episcoporum et reliquorum sacerdotum sive orientalium et Grecorum patriacharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ac levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate predicta consultu omnium, ut quotienscumque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse [i] accusator talis fuerit, ut recipi debeat; quia qualiter ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum [k] et bonorum testium approbare in conspectu [l] episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si autem eum suprascripto [m] pretextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos si suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis cum sacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, nec in crimine aut in predicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis pape vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut neccesse propter tumultum populi esse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus sacramento coram populo super Ia IIIIor evangelia datum purgatum ecclesie reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant et quicquid de accusatione vel accusatore [n] faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

||fol. 59v||
(1.37)
XXXVII.
fehlt

Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nichil interest, utrum enim in presenti examine omnia, que dicta sunt, de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
fehlt

Usuram non solum clerici sed nec laici christiani exigere debent.

(1.39)
fehlt
fehlt

comites ministris ecclesie.

[o]
(1.40)
XL.
fehlt

Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a viciis cavere debeant et qualiter subditos doceant; nec torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male fame eorum neglectu vel mala aliqua similitudine, quod absit, aspergantur: Quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante evangelica tuba melius est unicuique [p] ut suspendatur mola asinaria collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summo opere caveant, obnixe monemus et coram deo testamur et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ut locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et precipue rogamus, ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere decreti coram nobis fuerint peragi, domino annuante [q] decernimus; ut pax ecclesiarum, in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate de||fol. 60r||tractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
fehlt

Ut nullus presbiter ad introitum ecclesie exenia donet.

(1.42)
XLII.
fehlt

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
fehlt

Ut nullus laicus presbiterum in ecclesiam mittere vel de ecclesia eicere presumat nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
fehlt

Ut episcopi prevideant, quem honorem presbiteri pro ecclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
fehlt

Ut decime in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.

(1.46)
fehlt
fehlt

fehlt

[r]
(1.47)
XLVII.
fehlt

Ut ecclesie vel altaria, que ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.48)
XLIX.
fehlt

Ut presbiteri per parrochias suas feminas predicent, ut linteamina altaribus preparent.

[s]
(1.49)
L. [t]
De parrochianis

fehlt [u]

(1.50)
LI. [v]
De parrochia alterius.

fehlt [w]

(1.51)
LII. [x]
De termino ecclesiarum.

fehlt [y]

(1.52)
LIII. [z]
De rebus presbiterorum.

fehlt [a]

(1.53)
LIIII. [b]
De penitentibus non cogendis

fehlt [c]

(1.54)
LV. [d]
De presbiteris, a quibus se caveant

fehlt [e]

(1.55)
LVI. [f]
fehlt

Statutum est, ut, si quis presbiter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVII. [g]
De predicatione.

fehlt [h]

(1.57)
LVIII.
De eucharistia.

fehlt [i]

(1.58)
LVIIII.
De ampullis tribus.

fehlt [k]

(1.59)
LX.
fehlt

Ut omnes presbiteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LXI.
fehlt

Ut nullus presbiter presumat in alia parrochia baptizare nec missas celebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXII.
fehlt

Si quis non confitetur dei verbum passum carne et crucifixum carne ||fol. 60v|| et mortem carne gustasse [l] factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod iuxta est et vivificatur ut deus, anathema sit.

(1.62)
LXIII. [m]
fehlt

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo offitio sine commeta facere presumpserit et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum fecerit vel commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus excommunicationis istius, in ecclesiam non debet intrare nec cum illo christiano cybum vel potum sumere nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in oratione se iungere nec salutare, antequam ab episcopo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire et ibi secundum canonicam institutionem diiudicetur; et iterim [n] suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus emendare potuerit, reus [o] iuditio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIIII.
De his, qui a sinodo vel a suo episcopo dampnati sunt.

fehlt [p]

(1.64)
LXV.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.

fehlt [q]

(1.65)
LXVI.
De die dominica, qualiter servanda est.

fehlt [r]

(1.66)
LXVII.
De ignotis angelorum nominibus.

fehlt [s]

(1.67)
LXVIII.
De mulieribus, ne ad altare.

fehlt [t]

(1.68)
LXIX.
De episcopis ordinandis.

fehlt [u]

(1.69)
LXX. [v]
De maleficis vel incantatoribus.

fehlt [w]

(1.70)
LXXI. [x]
De negotio clericorum inter se.

fehlt [y]

(1.71)
LXXII. [z]
De conspiratione clericorum.

fehlt [a]

(1.72)
LXXIII. [b]
De fide sancte trinitatis predicanda.

fehlt [c]

(1.73)
LXXIIII.
De his, qui se convertunt ad deum.

fehlt [d]

(1.74)
LXXV.
De his, qui non sunt bone conversationis.

fehlt [e]

||fol. 61r||
(1.75)
LXXVI.
De his, qui communicato communicant.

fehlt [f]

(1.76)
LXXVII.
De subiectione presbiterorum.

fehlt [g]

(1.77)
LXXVIII.
De clericis ecclesiastici ordinis.

fehlt [h]

(1.78)
LXXIX. [i]
De falsis nominibus sanctorum.

fehlt [k]

(1.79)
LXXX. [l]
De uxore a viro dimissa.

fehlt [m]

(1.80)
LXXXI.
De oblatis pauperum.

fehlt [n]

(1.81)
LXXXII.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.

fehlt [o]

(1.82)
LXXXIII.
De his, qui contra naturam peccant.

fehlt [p]

(1.83)
LXXXIIII.
De nominibus recitandis.

fehlt [q]

(1.84)
LXXXV.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.

fehlt [r]

(1.85)
LXXXVI.
De sacerdotibus contra decretalia agentes.

fehlt [s]

(1.86)
LXXXVII. [t]
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.

fehlt [u]

(1.87)
LXXXVIII. [v]
De presbiteris in ecclesiis constituendis.

fehlt [w]

(1.88)
LXXXIX. [x]
De villis novis et ecclesiis in eis noviter.

fehlt [y]

(1.89)
XC.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.

fehlt [z]

(1.90)
XCI. [a]
De scriptoribus.

Ut non vitiose scribant.

(1.91)
XCII.
De incestuosis.

fehlt [b]

(1.92)
XCIII.
De commonitione fidelium.

fehlt [c]

(1.93)
XCIIII.
De confugio ad ecclesiam.

fehlt [d]

(1.94)
XCV.
De ammonitione sacerdotum.

fehlt [e]

(1.95)
XCVI.
De predicatione ad plebem.

fehlt [f]

(1.96)
XCVII.
De eruditione filiorum [g] a parentibus et patrinis.

fehlt [h]

(1.97)
XCVIII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.

fehlt [i]

(1.98)
XCIX.
fehlt

De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesiis eiciunt, et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum rewadiare cogantur et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam armis caram sustineat.

(1.99)
C. [k]
fehlt

De ecclesiis, que inter coheredes divise sunt considerandum est, ||fol. 61v|| quatinus, si secundum providentiam et ammonitionem episcopi ipsi heredes eas voluerint [l] tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneant, utrum eas ita consistere permittat [m], aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesie pertinentes ita divise invente fuerint, ut describantur et nobis renuntietur.

(1.100)
CI. [n]
fehlt

De uno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc quod inde subtractum est presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CII. [o]
fehlt

De decimis, que populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad presentiam nostram venire compellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesie restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.

(1.102)
CIII. [p]
fehlt

Ut quandocumque testes ad rem quamlibet discuciendam querendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in cuius ministerio dare qualicumque agendum est, tales eligantur, quales obtimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat litigatoribus per premia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat.

(1.103)
CIIII.
fehlt

Ut nullus ebrius suam causam in malo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat nisi ieiunus.

(1.104)
fehlt
fehlt

fehlt [q]

(1.105)
CVI. [r]
De placito centenarii.

fehlt [s]

(1.106)
CVII. [t]
De raptu viduarum.

fehlt [u]

(1.107)
CVIII. [v]
De homine publicam agente penitentiam interfecto.

fehlt [w]

(1.108)
CIX. [x]
De observatione preceptorum dominicorum.

fehlt [y]

(1.109)
CX. [z]
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis.

fehlt [a]

(1.110)
CXI. [b]
fehlt

Ubicumque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri legitime et rationabiles atque utiles ecclesiis dei facte sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommode atque inrationabiles ||fol. 62r|| facte sunt, dissolvantur, et recipiatur unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quelibet causa, que rationabilis esse videtur, inventa fuerit, diligenter describatur et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXII.
fehlt

Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius reedificetur. Si hec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet vel si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXIII.
fehlt

Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.

(1.113)
CXIIII.
fehlt

Episcopo licet totum solvere, si vult.

(1.114)
CXV.
fehlt

Presbitero non licet peccatum episcopi [c] prodere, quia super eum est.

(1.115)
fehlt
e parrochianis alterius presbiteri [d].

fehlt [e]

(1.116)
CXVII.
fehlt

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare presumat. Et ut quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelere sua confitenti iusta predictum canonum modum penitentiam tribuit, nisi comam dimiserit aut habitum [f] mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus, que in sacramentario ad dandam penitentiam continetur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat et publice coram ecclesia iuxta canonicos peniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem penitentiam occulte ac manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, qui in sacramentario ad reconciliandum penitentem continentur, imponatur; ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinioribus esse mereatur: Quoniam sine manus impositiones nemo absolvitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem et penitentiam condigne agentes absolvi atque ||fol. 62v|| peccata dimitti cum divina invocatione queant. Hec mirum hoc quasi homines suis servis dant potestatem de subditas ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi adput [g] se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestatem prepositis sancte ecclesie dedit dicens: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, redempta [h] sunt. Et reliqua.

(1.117)
CXVIII.
fehlt

In concilio Cartaginensi de eadem re precipitur, ut, si cuiusquam penitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei imponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis pape precipitur de eadem re, ut absolutio penitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. Et reliqua.

(1.118)
CXVIIII.
fehlt

Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistie acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint multa talia et hoc similia [i].

(1.119)
CXX.
fehlt

Multiplex misericordia dei ita lapsibus humanis subvenit, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per medicinam [k] penitentie [l] spes vite reparetur eterne, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condempnantes ad remissionem criminum perveniant; sic divine voluntatis presidiis et dignitatis, ut indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc prepositis ecclesie tradidit potestatem, ut et confitentibus penitentie sanctionem darent et ab eadem salubri satisfatione purgatos [m] ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse salvator intervenit, qui nunquam ab his abest, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis ||fol. 63r|| eorum, pro quibus domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo munere indulgentie presentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam humana condictione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne [n] non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierunt, merita auctusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sunt, sue iusticie reservavit, ita potestatem suam temeri volens, ut hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urgentibus presidium penitentie et inobx [o] reconclliationis [p] implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda: Quia misericordias [q] dei nec mensuras possumus ponere nec tempora diffinire, aput quem nullas patitur venire moras conversio dicente dei spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus cris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia aput dominum misericordia [r] et copiosa aput eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrimasque negligere, cum ipsam penitendi adffectionem [s] ex dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis deus penitentiam, ut si resipicant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXXI.
fehlt

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate penitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXXII.
fehlt

Ut penitens ostensis necessariis penitentie fructibus legitimam communionem a reconciliatore per manus impositione percipiat.

(1.122)
CXXIII.
fehlt

Penitentes tempore, quo penitentiam petunt, impositionem manus ||fol. 63v|| super caput et cilitium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIIII.
fehlt

Omni tempore ieiuni manus penitentibus a sacerdotibus imponantur.

(1.124)
CXXV.
fehlt

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per imposicionem manus episcopi.

(1.125)
CXXVI.
fehlt

Placuit his, qui accepta penitentia ante reconciliationem migrant ad dominum communicari, pro eo quod honoraverunt penitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine penitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus impositione episcopi vel eius iussu presbiteri recipiant.

(1.126)
CXXVII.
fehlt

Qui convivio solo gentilium et escis [t] immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositione purgari.

(1.127)
CXXVIII.
fehlt

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum impositionibus, eorum supplicationibus iusta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione episcopi aut eius iussu ali [u] presbiteri [v] se credat esse a suis facinoribus [w] absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostie manum sacerdotis precepit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitavit, ait discipulis suis: Tollite lapidem, subaudiatur, ut mortuus surgat dans exemplum, ut sicut [x] ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus penitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulcro, id est peccatorem de vitiis surgere et relevare faciant, et sicut illi predictum Lazarum institum, id est funibus colligatum, iubente domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvunt vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucha||fol. 64r||ristia communicent et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXIX.
fehlt

Ut secundum formam canonum penitentibus penitentia detur, et prius eos a communione suspensos ad offitium ecclesie excubare faciant et inter reliquos penitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactione tempore [y] sacerdotali prece per manus impositione iusta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient penitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXX.
fehlt

Qui a communione separantur [z] in locis, quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat, sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
CXXXI.
fehlt

Qui penitentiam petierit [a] in mortis periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proicto [b] mortis urget periculum, per manus imposicionem penitentiam acceptam statim et reconciliatio [c] adhibenda est, ne prius ab ab [d] umanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiet. Sicque prestibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si precisum ab ecclesie menbris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a presenti vita mortis natura subduxerit. Unde iusta Leonis pape edictum his, qui in tempore neccessitatis et in periculi urgentis instantia presidium penitentie et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda; quia misericordie dei nec mensuras possumus ponere nec tempora diffinire. De his autem, qui acceptam penitentiam antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversas preceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplices numero de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXII.
fehlt

Item confirmatum est, ut, si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviori ||fol. 64v|| culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removere, non eis manus tanquam penitentibus vel tanquam fidelibus laicis imponantur, neque permittendum, ut rebaptizare [e] ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXIII.
fehlt

De penitentibus qui sive ex gravioribus sive ex levioribus commissis penitentiam gerunt, si ulla interveniat [f] egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romane ecclesie consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere estimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem penitentis [g] et ad flectus vel lacrimas corrigentis ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satissactionem [h]. Sane si quis inciderit atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus pasche relaxandum, ne de seculo absque communione discebat.

(1.133)
CXXXIIII.
fehlt

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositionibus purgari; ut deinceps ab idolaticiis abstinentes sacramentorum episcopi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per penitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali preces sint reconciliati, non opportet admitti. Tempore penitudinis habita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes etatis senilis intuitum et periculum quorumque aut egritudinum respicientes neccessitates; in quibus ita graviter arguatur, ut dum adhuc penitet, de salute ipsius desperetur, opportet ei per [i] sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXV. [k]
fehlt

Penitentes, qui ex gravioribus peccatis penitentiam gerunt, si ex corde penituerint, sicut in cena sinodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum. ||fol. 65r|| Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione societur. Nec confundantur deo colla submittere [l], qui eum non timuit abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas prescripta temporis ceperit vite finis arguere, subveniendum est implorantibus, seu ab episcopo, qui penitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, ut similiter a presbitero iussu aut permissum tamen proprii episcopi per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis seu laicis aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur etatis, aliquamdiu sub manus impositione decentis reddenda est communio. Quod si autem prefinitum penitentie tempus desperati a medicis aut evidentibus mortis pressi indiciis recepta communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinaverunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem prestitum.

(1.135)
CXXXVI.
fehlt

Nec caticumini pretereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinaverunt. Hii, qui quolibet [m] modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum canticum in his permittantur orare, per manus impositionem communionis catholice gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVII.
fehlt

Qui penitentiam publice gerunt, debent unum annum esse concilio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusis lacrimis veniam postularique eum humiliter ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter penitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ecclesie penitentibus constituto et seorsum infra ipsam tamen ecclesiam secluso populo, tamen iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex toto corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, ||fol. 65v|| sed populus [n] tantummodo in oratione socientur, ut perfectione septimo in cena domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem [o], absolutionem sacerdotalium precum, communionis catholice gratiam recepturi. Qualiter septem annorum penitentia agatur: In his vero septem annis multipliciter ierunus [p] orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant ammodum caveant dicente domino: Vade et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVIII.
fehlt

Ut hi, qui frequenti prevaricatione peccata vel penitentia iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfationem, que prevaricati sunt, emendare nitantur, coherceantur vel condampnentur, ut hec, que voluntarie non diluerunt, invicti emendent. Quo si his aliquis renuerit et preceptis sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpe excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare presumpserit, simili excommunicatione subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut per negligentia ammonere noluerint, aut per satisfationem revertentes non susceperint aut contempnentes de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum dampnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIIII.
fehlt

Ut sacerdos penitentiam imploranti absque persone acceptione penitentie leges iniungat.

(1.139)
CXL.
fehlt

Ut negligentiores penitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXLI.
fehlt

Sis [q], qui penitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat penitentiam. Et continuo si creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis sue satisfatio, et subdatur statutum penitentie tempus, quamdiu ||fol. 66r|| sacerdos, qui penitentiam dedit, probaverit.

(1.141)
CXLII.
fehlt

Penitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistie acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLIII.
fehlt

Penitentes, qui antequam leges penitentie exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIIII.
fehlt

Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diochesis perspitiant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si inepto et incongruo loco sint posita, ubi commodum necessarium posset adquire, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit. Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omni non expedit animabus eorum. Similiter quoque edifficationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca prevideant, si apte sint et congruenter sancte professioni composite vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possint anime in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam proffessioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.

(1.144)
CXLV.
fehlt

Precipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasteria sua habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Si autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
CXLVI.
fehlt

Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma et nulli sub pretextu medicine vel maleficii donare inde presumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVII.
fehlt

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

||fol. 66v||
(1.147)
CXLVIII.
fehlt

Ut laici [r] presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIIII.
fehlt

Ut laici omnino muneara [s] iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesie cuiquam presbitero.

(1.149)
CL.
fehlt

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem [t] fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CLI.
fehlt

Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cunctis christianis tribus diebus.

(1.151)
CLII.
fehlt

Constituimus, ut IIIIor tempora anni ab hominibus cum ieiunio observentur, id est in Martio mense ebdomada Ia, feria IIIIta et VIta et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollempnia. Similiter in mense Iunio ebdomada IIa, feria IIIIa et VIa et sabbato ieiunetur usque ad horam nonam et a carne ab [u] omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio ebdomada IIIa feria, in mense Decembrio ebdomada, que fuerit plena ante vigilia natalis domini; sicut est in Romana ecclesia traditum.

(1.152)
CLIII.
fehlt

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris noluerit christianis, in Gangrensi concilio precipitur, ut anathematizetur, nisi emendare se studeat.

(1.153)
CLIIII.
fehlt

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad penam iudicetur.

(1.154)
CLV.
fehlt

Ammonemus atque precipimus, ut decima deo omnino dare non negligatur, quam deus ipse sibi dari constituit. Quia timendum est, ut quisquis deo debitum suum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum aufferat ei neccessaria sua, et, qui decimam dare neglexerit, novem partes aufferentur ab eo.

(1.155)
CLVI.
fehlt

Reum confugientem ad ecclesiam nemo eum abstrahere audeat neque inde donare ad penam vel ad mortem, ut honor dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant et tamen legitime componant, quod inique fecerint.

(1.156)
fehlt
fehlt

recipimus [v], ut in ecclesiis aut in domibus ||fol. 67r|| ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
fehlt

Ecclesie antiquitus constitute nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVIII.
fehlt

Quicumque benefitium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesie restauranda vel ipsas ecclesias emendendas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLIX. [w]
fehlt

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo dicet enim dominus vobiscum vel sursum corda ammonebit habere et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX. [x]
fehlt

Oblationem quoque et pacem in ecclesia facere iugiter admoneatur populus christianorum. Quia ipsa oblatio sibi [y] et suis magnum est remedium animarum et in ipsa pace vera humanitas et concordia demonstratur [z].

(1.161)
CLXI.
fehlt

Simbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui hec discere negligunt sive in ieiunio sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non poterit vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
fehlt

agnum [a] malum ebrietatis, unde vitia omnia pullulant, modis omnibus cavere precipimus. Qui autem hoc evitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis

fehlt [b]

(1.164)
CLXIIII.
fehlt

Canticum turpe atque luxuriose circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
fehlt

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino precipimus. Et si penitere noluerit, de ecclesia expellantur, donec ad penitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
fehlt

Contradicimus quoque, ut in IIIIa vel in Va VIaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. ||fol. 67v|| Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separentur.

(1.167)
CLXVII.
fehlt

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat [c] nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem fuerit factum, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
fehlt

Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec unquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXIX.
fehlt

Ut sacerdotes populi sibi commissi curam habeant et instanter de eorum animarum salute predicent et ut facinorosos secundum evangelicam institucionem arguant.

(1.170)
CLXX.
fehlt

Quod presbitero providendum sit [d], ut omnes, qui christiano nomine cessentur, orationem dominicam et simbolum memoriter teneant et intelligant.

(1.171)
CLXXI.
fehlt

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut alicubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
fehlt

Ut nemo presbiterorum pro baptismo precium accipere presumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.

(1.173)
CLXXIII.
fehlt

Ut decime fideliter sancte ecclesie reddantur, et presbiter secundum canonicam regulam fideliter eas dividat [e].

(1.174)
CLXXIIII.
fehlt

Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut maiores non fiant.

(1.175)
CLXXV.
fehlt

Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatem loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI.
fehlt

Ut presbiteri secum feminas licenciam non habeant habitandi et ut suspectiones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
fehlt

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parrochie ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

||fol. 68r||
(1.178)
CLXXVIII.
fehlt

Sanctitum est, ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo.

(1.179)
CLXXVIIII.
fehlt

Ut hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non presumant neque venaciones aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
fehlt

Qualicumque modo mulier permittente viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit aut sponte aut in vita in eo permaneat omnino nec dimittat.

(1.181)
CLXXXI.
fehlt

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices nullasque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeant. Sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXII.
fehlt

Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas previdere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et [f] laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orphanos defendendos, et ut obedientes sint eis ad eorum christianitatem servandam. Et episcopi consencientes sint comitibus et iudicibus ad iusticias [g] faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mandatium vel falsum testimonium neque periurium aut per premium lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere presumit.

fehlt [h]

(1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscaninis [i].

fehlt [k]

(1.185)
CLXXXV.
fehlt

Hominibus [l] igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divine scripture doctrinam et documenta sanctorum patrum et nichil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum compositi agere presumant. In unoquoque episcopatu, ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia acci||fol. 68v||piunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et obedientiam secundum canones suis magistris exibeant.

(1.186)
CLXXXVI.
fehlt

Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parrochiam pertinent, solvantur secumdum [m] gloriosi genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem wirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesie, cuius prefuit, tribuat et alteram medietatem in elemosina illius iuste dispertiat. Quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui ipsum domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
fehlt

Ut episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
fehlt

Ut deinceps monasteria, que deo dicata esse noscuntur, diversoria secularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et [n] deo timentibus hominibus, que sacris tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
fehlt

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant. Quia hec facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CLXXXX.
fehlt

Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iuditium declinaverit, quousque ad discussionem veniat aut rem restituat ecclesiasticam aut a communione privetur.

(1.191)
CXCI.
fehlt

Si servus ecclesie in furtum comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servum ecclesie super furto non presumentem sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere aut iniuriare presumpserit, anno integro ab ecclesie liminibus arceatur.

(1.192)
CXCII.
fehlt

Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quilibet de clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre presumpserit, anathema ab omni christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
fehlt

Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
fehlt

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem episcopi dispenset.

||fol. 69r||
(1.195)
CXCV.
fehlt

Ut latrones de infra emunitate [o] a iudice ipsius emunitatis [p] in comitis placito presentetur. Et qui hoc non fecerit, benefitium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium [q] non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
fehlt

De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet; hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
fehlt

De vindicta et iuditio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse discuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala nichil aliud ibi interponatur nisi vera ad iustita faciendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iusticiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum penam, quam intulerit, emendet.

(1.198)
CXCVIII.
fehlt

De rebus vero ecclesiarum, unde census exeunt, Xa et IXa cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter none et decime dentur. De accusatis vero L solidus I, de tringinta dimidium solidum, de XXti transmissus unus. Et ut precarie modo renoventur. Et ubi non sunt scripte, fiat descriptio inter coniuratores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
fehlt

De cerareis et tabulariis a cartellariis ita fiat, sicut tempore longo decretum est.

(1.200)
CC.
fehlt

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo presumat facere. Alio vero modo de elemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quanvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare presumat.

(1.201)
CCI.
fehlt

De iterantibus, qui ad palatium aut alicubi pergunt, ut eos per collectam nemo ausus sit asallire. Et nemo herbam defensionis tempore presumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

||fol. 69v||
(1.202)
CCII.
fehlt

De teloneis, qualiter antea forsbanniti [r] fuerunt [s], observetur, ut nullus nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerit.

(1.203)
CCIII.
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in presenti episcopi vel comitis aut in archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet precium, in vadium se ipsum pro pretio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIIII.
fehlt

Si comes in suo ministerio iusticias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iusticie ibi facte fuerint. Et si vassus noster iusticias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius causam sedeant et de suo vivant, usque iusticias faciant.

(1.205)
CCV.
fehlt

Si quis pro faidam precium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem eum locum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
fehlt

De latronibus ita precipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum occulum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia vero culpa, si se non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
fehlt

Capitulare, qualiter institutum est in hoc episcoporum consensu, id ut unusquisque episcopus IIIes missas et IIIa psalteria, unum pro dampno rege et aliud pro exercitu [t] Francorum, tercium pro presenti tribulatione faciat. Presbiter missas IIIes, monache IIIes et canonici, unusquisque psalteria IIIa. Et biduanas omnes faciant tam episcopi, monachi et monache atque canonici atque infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet argento aut eam valente in elemosinam, mediocres vero mediam libram, minores vero solidos Vque. Episcopi, abbates et abbatisse pauperes famelicos IIIIor per ista striccitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iusta quod possibilitas est aut IIIes aut I. Comi||fol. 70r||tes fortiores libram de argento aut valente donent in elemosina, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CCtis mediam libram, de casatis C solidos quinque, de L uncia Ia. Et faciant biduanas et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites untias IIIes, minores denarios XXXta, minores solidum I. Et de pauperes famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. Hec omnia, si domino placuerit, pro dampno rege et exercitu Francorum et presenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
fehlt

Quia iusta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesie vota esse fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita servare, verum etiam multa deo [u] opitulante conferre optamus, tamen aut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus nullius ecclesie suspitionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo [v] dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus [w] divisionem aut iacturam [x] paciatur.

(1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesie dividendis.

fehlt [y]

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

fehlt [z]

(1.211)
CCXI.
De personis, a quibus non sint res accipiende.

fehlt [a]

(1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate.

fehlt [b]

(1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis.

fehlt [c]

(1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesie.

fehlt [d]

(1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesie.

fehlt [e]

(1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesie ad pignus datis.

fehlt [f]

(1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.

fehlt [g]

(1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.

fehlt [h]

(1.219)
CCXIX.
De presbiteris, qui pro chrismate veniebant.

fehlt [i]

(1.220)
CCXX.
De predicatione et confirmatione episcoporum.

fehlt [k]

(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

fehlt [l]

||fol. 70v||
(1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.

fehlt [m]

(1.223)
CCXXIII.
De raptis, de earum raptoribus.

fehlt [n]

(1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.

fehlt [o]

(1.225)
CCXXV.
De disponsatis et ab aliis raptis.

fehlt [p]

(1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.

fehlt [q]

(1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.

fehlt [r]

(1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sancte crucis non facienda.

fehlt [s]

(1.229)
CCXXIX.
De pabulo verbi divini nuntiando.

fehlt [t]

(1.230)
CCXXX.
fehlt

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterium in ecclesiam fugerit et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XIIcim iuratoribus legitimis iurare cogatur; his vero, qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iuditium canonicum congruam facinori, quod admisit, penitentiam accipiat. Si proprius servus hoc admiserit, iuditio aque ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iusta quod wirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat aut eum, si voluerit, eidem ecclesie tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice wirgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesie, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta ecclesie non est consecrata, eo modo componatur, quod in atrio committitur, sicut componi debet, quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.

fehlt [u]

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.

fehlt [v]

(1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.

fehlt [w]

||fol. 71r||
(1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam penitentiam.

fehlt [x]

(1.235)
CCXXXV.
De homine libero, ut potestatem.

fehlt [y]

(1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.

fehlt [z]

(1.237)
CCXXXVII.
Quid in compositionem wirgildi dare non debeat.

fehlt [a]

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.

fehlt [b]

(1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.

fehlt [c]

(1.240)
CCXL.
fehlt

Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
fehlt

Ut latrones vel homicide seu adulteri vel incestuosi sub magna distrinctione et correctione sint correcti.

(1.242)
CCXLII.
fehlt

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus presumat alterius res providere; sed magis causam suam querat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
fehlt

Ut si aliquis voluerit dicere, quod iuste non iudicetur, tunc in presentiam nostram veniat. Aliter vero non presumat in presentiam nostram venire pro alterius iusticia diligenda.

(1.244)
CCXLIIII.
fehlt

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
fehlt

De his, qui secundum [d] relinquunt propter servitium impediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulare institutionem vivant aut servitium faciant.

(1.246)
CCXLVI.
fehlt

De hoc si evenerit fames, clades aut inequalitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur dei misericordia, ut in presenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foris imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
fehlt

De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis vel loricis. Et si faidosus quis sit, discuciantur tunc quis e ||fol. 71v|| duobus contrarius sit, et ut pacati sint, constringantur et pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram presentiam. Et si aliquis, qui post pacificationem alterum occiderit, componat illum et manum, quam periuraverit, absque ulla redemptione perdat et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
fehlt

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XIIo mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVIIII.
fehlt

De clamatoribus vel causedicis, qui nec iuditium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia [e] recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et literas detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur; sed cum custodia et cum ipsis literis ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
fehlt

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et suis senioris; excepto his sacramentis, que iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem etatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
fehlt

Quicumque [f] conspirationes facere presumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint [g], triplici ratione iudicentur. Primo ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, actores facti interficiantur. Adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem precidant. Ubi vero nil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detondant. Si vero per dexteras aliqua conspiratione firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo ||fol. 72r|| non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut deinceps in nostro regno nulla huiusmodi conspiratio que per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
fehlt

De periuriis, ut caveantur, ne admittantur testes ad iuramentum, antequam discuciantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat et prohibet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
fehlt

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuncietur.

(1.254)
CCLIIII.
fehlt

De theloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta thelonea a negotiatoribus exigantur tam de pontibus quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi et funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur seu his simili, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLVI.
fehlt

Liberi homines, qui ad servitium dei se tradere volunt, prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo precipimus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causam esse devotionis, quam exercitium sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

(1.256)
CCLVI.
fehlt

De opressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut ||fol. 72v|| coacti res eorum vendant [h] aut tradant. Et ideo hec, ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iusticiam fiant exheredati, et regale offitium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad palatium, nisi sicut in alio capitulare precepimus.

(1.257)
CCLVII.
fehlt

De ecclesiis seu sanctis [i] noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante minime venerentur, salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLVIII. [k]
fehlt

De heribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius persone gratia, blandicia seu terrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti libras sex in auro, et argento, brunas, eramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legitimum heribannum.

(1.259)
CCLVIIII.
De liberis hominibus vel feminis.

fehlt

(1.260)
CCLX.
fehlt

Ut laicis simbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant [l], sicut in alio loco decretum est. Precipimus autem missis nostris, ut aeque a multis iam annis per capitulariam [m] nostram [n] in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare vel in consuedinem [o] habere debeant, ut hec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servitium dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum domino donante prevaleant, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adnuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem negligens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem sit talis contemptor recipere dignus, ita ut ceteri metum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
fehlt

Qui subdiaconum occiderit, CC solidos componat, qui diaconum, ||fol. 73r|| CCCC solidos, qui presbiterum, DC, qui episcopum, DCCCC; Qui monachum, CCCC culpabilis [p] iucetur [q].

(1.262)
CCLXII.
De dampnis in inmunitatibus factis.

fehlt [r]

(1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatem retentis.

fehlt [s]

(1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.

fehlt [t]

(1.265)
CCLXIIIII [u]
De emptione temporum messis.

fehlt [v]

(1.266)
CCLXVI.
De stabilitate episcoporum vel clericorum.

fehlt [w]

(1.267)
CCLXVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.

fehlt [x]

(1.268)
CCLXVIII.
De ebrietate.

fehlt [y]

(1.269)
CCLXVIIII [z]
De ammonitione ad comites.

fehlt [a]

(1.270)
CCLVIIIII. [b]
De ammonitione ad laicos.

fehlt [c]

(1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos.

fehlt [d]

(1.272)
CCLXXII.
De operibus in restarationem [e] ecclesiarum.

fehlt [f]

(1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris ecclesie.

fehlt [g]

(1.274)
CCLXXIIII. [h]
De incestuosis et de his qui decimas.

fehlt [i]

(1.275)
CCLXXIIIII.
fehlt

De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum [k] per negligentiam aut impossibilitatem destructe sint. Et ubi negligentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerint. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam neccesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restauri possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendare et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
fehlt

De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicumque hanc negligentiam iteraverit, benefitium, unde hec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bone memorie genitoris nostri in libro primo ||fol. 73v|| capitulo LVII. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam presumptiose vel propter munera aut amitticiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decime quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
fehlt

Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in benefitium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iusta auctoritatis nostre capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro capitulo quarto XXXmo VIIItavo continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est.

(1.278)
CCLXXVIII. [l]
fehlt

De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas et decimas exinde persolvant et alienas terras ad excolendum propter accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
fehlt

Pervenit ad nos, quod quedam ecclesie ac monasteria nostra et predecessorum nostrorum immunitates habentia multa preiuditia et infestaciones a quibusdam [m] paciantur et nec per easdem immunitates ullam defensionis tutionem [n] habere valeant propter hoc, quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine complecti quam claustra monasterii, ceteras quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intelligant non solum claustra [o] monasterii vel ecclesie atque castitia ecclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta et quicquid fosis aut septibus vel etiam alio clausarum genere precingitur eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munumenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum inferendi causa spontanea voluntatem comitatur, in hoc facto inmunitatis fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ||fol. 74r|| ac silvas, que sine laborationbus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus, qui dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva ad ecclesiam vel monasterium preceptum immunitatis habentem pertineat, non in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositione, sed secundum legem [p], que in eodem loco tenetur, his multandus est, qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De viciis generalibus require.

fehlt [q]

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

fehlt [r]

(1.282)
fehlt
fehlt

fehlt [s]

(1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto.

fehlt [t]

(1.284)
CCLXXXIIII. [u]
De colonis et fiscalis.

fehlt [v]

(1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.

fehlt [w]

(1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem diiudicatis.

fehlt [x]

(1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iuditium vita concessa est.

fehlt [y]

(1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus, qui ad mallum venire.

fehlt [z]

(1.289)
CCLXXXVIIII. [a]
De testibus ad testimonium dicendum.

fehlt [b]

(1.290)
CCXC. [c]
De iusticia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.

fehlt [d]

(1.291)
CCXCI.
De nimium blaphemis [e] latronibus.

fehlt [f]

(1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.

fehlt [g]

(1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.

fehlt [h]

(1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis.

fehlt [i]

(1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem habeant.

fehlt [k]

(1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.

fehlt [l]

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

fehlt [m]

(1.298)
CCXCVIII.
De terra censali.

fehlt [n]

(1.299)
CCXCIX.
De observatione preceptorum dominicorum.

fehlt [o]

(1.300)
CCC.
fehlt

Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam [p] duxerit, armis depositis publicam penitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a comite et ferro vinciatur et in custodiam mittatur [q], donec rex ad nostram noticiam deducatur.

||fol. 74v||
(1.301)
CCCI.
fehlt

De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in nostra dominica resident, ut propter alterius res ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent et tamen in terra [r] dominica resident, propter hoc non habiciantur, quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus, et reliquis ex clero.

fehlt

(1.303)
CCCIII.
fehlt

Pro nimia reclamatione, que ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una consultu fidelium nostrorum statuere, ut quicumque de predictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die explere valeat, perficiat predictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non possit arare, IIIIor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nihil ex his facere potest neque animalia habet, per tres dies mane usque ad vesperam operetur seniori suo, et senior suus amplius non requirat [s]. Diversis namque modis hec agebantur. A quibusdam vero tota ebdomada operabatur, a quibusdam [t] dimidia et a quibusdam IIo [u] dies. Idcirco hec statuimus, ut ne familia se a predictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quarte obtime de terra habet, secundum estimationem sui telluris opera faciat. Hec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris precepimus nostra vice et publice adunari iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
fehlt

Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligen [v] habeant ex his. Seu et de viduis infra suam parrochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
fehlt

Ea vero, que bone memorie genitor noster in suis placitis et ||fol. 75r|| sinodis constituit, conservari precipimus.

(1.306)
CCCVI.
fehlt

Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, ut emptio nichil habeat infirmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
fehlt

Placuit, ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a iudice audiantur et proficue incrementur.

(1.308)
CCCVIII.
fehlt

Placuit ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipso confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur [w]. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum coniugia sunt iudicanda.

(1.309)
CCCIX.
fehlt

Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii criminis, nec infantes neque calupniatores vel ceteri, quos canonica lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
fehlt

Nuptias prohibemus incestas, id est usque affinitatis lineam vel quod [x] diu inter se hereditare potuerint, non coniungantur; quia hec potius incestiva quam expectetur sententia.

(1.311)
CCCXI.
fehlt

Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
fehlt

Placuit, ut inter pares sententias clemencior semper severiori preferatur.

(1.313)
CCCXIII.
fehlt

Placuit, ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
fehlt

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si plures ex utraque parte sint, veratiores atque religiosiores et honestiores, eligantur, qui sacramento [y] suum confirment testimonium , nil se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
fehlt

Precipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum tocius imperii nostri pertinet, ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerit, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in celo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinue||fol. 75v||ritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis [z] ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis que iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari, propter quod dei solius inter vos expectate iuditium, ut vestra iurgia, quicumque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo estis dati. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in sinagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed hoc [a] ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis, infatigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contricti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur deus, advertunt iram future anime adversionis a populo; qui per dei gratiam fiunt divine voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, prave doctrine hostes, omnibus bonis amabiles et male sibi consociis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, predicatores celestium premiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et fidelium. Ipsi sunt decus ecclesie, in quibus fulget ecclesia. Ipsi columpne firmissime, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianue civitatis eterne, per quos ingrediuntur, credunt ad Christum: ipsi ianitores, quibus claves date sunt regni celorum, ipsi etiam dispensatores regie domus, quorum arbitrio in aula regis eterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
fehlt

Sciendum est omnibus atque decredendum, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur ||fol. 76r|| et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per penitentiam et absoluptionem [b] manusque impositionem [c] remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
fehlt

Placuit omnibus sciri, quod quatuor sunt vitia, que nostram fidem inter cetera mala [d] commaculant; que quanto sunt occultiora, tanto et pernitisiora [e], id est: superbia, per quam angelus diabolus effectus de celo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, que caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere nec quietam tranquillamque, ut decuerat, christianos vitam ducere; et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
fehlt

Primum igitur, quod universalis sancta dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur eiusque Christus caput apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Cuius caput Christus ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huius rei innumera exempla, que hic ob prolixitatem vitandam pretermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli. Proinde neccesse est, ut corpus Christi, a quo astucia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus penitentie in promptum habetur, restuere [f] non negligat.

(1.319)
CCCXIX.
fehlt

Principaliter itaque totius sancte dei ecclesie in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua regula suis Romane sedis venerabilis [g] episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Due sunt quippe imperatrices, inquit, auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominibus in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate predes||fol. 76v||tinationis et gratie ita scribit: Quantum, inquit, ad huius temporis vitam in ecclesia nemo pontifice potior et in seculo christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
fehlt

Emersisse reprehensibile et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti spiritus per impositionem manuum tradant et alia, que solis pontificibus debentur, contra fas peragant; presertim cum nullus ex septuaginta discipulis, quorum spetiem in ecclesia gerunt, legatur donum [h] sancti Spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit offitii tradere spiritum sanctum, liber acctuum [i] apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum: Corepiscopi quoque ad exemplum quidam [k] et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
fehlt

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint, tamen sancte sinodo placuit, ut modum proprium recognoscant [l] et gubernent [m] subiectas ecclesias earumque moderamine curaque contempti sint.

(1.322)
CCCXXII.
fehlt

Igitur quia constat religionem christianam per suceessores [n] apostolorum salubriter administrare populisque ad vitam eternam ducatum exhiberi debere, primo neccessarium iudicavimus omnibus percipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant eisque omnibus ut patribus obediant et, quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesie. Et si ecclesia non [o] audierit, sit tibi sicut hetnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est meis discipulis vel apostolis, quorum ||fol. 77r|| locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et [p] demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Hec omnia a fidelibus a modo perpendenda sunt, ne in hoc incidant scandalum; sed magis eis obediendo non filii perditionis, sed filii dei efficiantur; et non cum stultis penam, sed cum iustis premia percipiant sempiternam. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus nec eos lacerari aut blaphemari [q] vel detrahi a quoquam volumus; quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt: quia si et ipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim pena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sancte ecclesie fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII.
fehlt

De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negliguntur et scandala generantur, in nostra discussione IIIIor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, que ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesie studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent et insuper ecclesias suas expoliant et in prediola sua propria transferunt. Que omnia ad negligentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum promoti in tantam audientiam prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare presumant. Unde summo opere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, que a domno imperatore consensu [r] episcoporum ob honorem et [s] amorem dei ecclesiis concessum est, non in avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ||fol. 77v|| ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesie et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
fehlt

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum [t] canonum feminas in domibus [u] suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus pro sepe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Que transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hii, qui tante transgressionis incorrectores hactenus extiterunt, si abhinc huius rei correctores esse neglexerint [v], iusta apostoli sententiam quasi consencientes malorum coherceantur.

(1.325)
CCCXXV.
fehlt

Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectentur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut ab hinc distrincte severiterque coherceantur, ne per eorum illicitam et decentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, in quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum [w].

(1.326)
CCCXXVI.
fehlt

Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices [x] sanctorum precedencium patrum exempla sequentes religiosos conversationis sue testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum bonum debeat prebere, apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum prebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis ||fol. 78r|| pontificibus ad secreta sua cubili servitia laici pueri eis seculares obsequantur, ut cum pastoris vita esse discipulis debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit, vita sui pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re presenti decreto constituto, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificis exequantur; ut his, qui in loco est, regiminis habeat testes tales, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum si de hac re copiosiora exempla querere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant et prospicue invenient, quod vita et conversio pontificis semper testes vite et probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
fehlt

Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine predia et mancipia emunt, et, ut propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritie genus caveatur; fixumque abhinc [y] et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas ut ante episcopatum aut certe in episcopatu heredictaria successione adquisivit, secundum canonicam auctoritatem, quicquid vult, faciat, et, cui vult [z], conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesie aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus, ut non propinquorum, sed in ecclesie, cui preest, iura deveniant. Similiter et de presbiteris qui de ecclesiarum rebus, quibus presunt, predia eo modo emunt, faciendum statuimus: quoniam multos presbiterorum occasione taliter episcoporum rerum ecclesias, quibus presunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perdictionis proruisse comperimus.

||fol. 78v||
(1.328)
CCCXXVIII.
fehlt

Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, ac ieguniis [a] valde negligentes extitisse et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii prelati in eorum parrochiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et sinodali conventu amino densos esse neccessario duximus, ut ab hac negligentia deinceps se cohibeant et ceteris se immitabiles prebeant, ne forte propter illorum incuriam et divine servitutis comtemptus [b] et pericula proveniant animarum, et auribus excellentie nostre molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et obprobrium inferatur.

(1.329)
CCXXIX.
fehlt

Conperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes non causa neccessitatis aut utilitatis sed potius avaritie et proprie delectationis sepiissime et propria civtatis [c] sue sede vel monasterii septa aut proprie ecclesie derelicta cleroque negleto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et predicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas negligitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili neccessitate aut utilitate fiat pari consens inhibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
fehlt

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum et utilem clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandi evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
fehlt

Placuit ut monachi et presbiteri necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium [d] adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere ||fol. 79r|| presumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contempnitur et religio sacertalis [e] et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
fehlt

Volumus atque precipimus nostra auctoritate annuntiari omnibus, immo et sacerdotibus predicari, ne tam temeraria christianorum sanguis effusio in regno nostro fieri sinatur, semper illud attendentes, quod dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum [f] sanguinem, fundere sanguis illius. Ad immaginem quippe dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac et habere laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim spetialiter divina auctoritas dicit, gladium dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa inventione a nonnullis usurpatum est, ut hii, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitur sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindicte ministerium, et quod rex saltim in uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt, ut rex faciat propter dei vindictam.

(1.333)
CCCXXXIII.
fehlt

Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, que sanctimonialibus preesse [g] videntur sive laicis, qui monasteria habent, omni modo precipimus, ut de se ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum prebeant et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuius profesioni inconveniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveantur, et loca sibi a nobis propter aliquam neccessitatem concessa deperire et destrui propter negligentiam dimittant, et congregatio||fol. 79v||nes sibi commissas sive spiritualiter sive temporaliter paterno affectu gubernare eisque neccessaria stipendia amministrare non negligant, ne forte propter aliquam inopiam et divina offitia negligantur. Et qui hec neglexerint agere, sciant se ea illis aufere, et religiosioribus daret.

(1.334)
CCCXXXIIII.
fehlt

Placuit nobis, ut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei servis ammoniti fuimus, nec capelle in nostro palatio vel alicubi absque illa nostra sine permissu vel iussu episcopi, cuius est parrochia, fiant. Ut omnes per dies dominicos et festivitates preclaras eucharistia communicent, nisi quibus abstinere preceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXXXIIIII.
fehlt

Omnis, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo opportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum, qui verita fide ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
fehlt

Si quis ministros ecclesie, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem [h] clericorum iniuria componatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit deo et pax ecclesie et eis, qui [i] illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
fehlt

Si quis homo contumax vel superbus amorem dei vel reverentiam ecclesiarum sanctorum non habuerit, et fugientem servum suum vel quem persecutus fuerit de ecclesia vel de porticum eius per vim abstraxerit et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos CC. Ipse vero publica penitentia iusta iudicium episcopi multetur, ut sit honor dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
fehlt

Cuncta, que circa sanctarum ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit ||fol. 80r|| antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas illibata custodiri nunc et in futuro precipimus.

(1.339)
CCCXXXIX.
fehlt

Placuit, ne predia celestium secrectorum [k] dicata deoque tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent; similiter et homines eadem et omnia, que eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra hec venerit, componat, sicut de emunitate constituimus, et penitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CCCXL.
fehlt

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iuncerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, que canonica auctoritate prohibita sunt, servilia opera fecit, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis negligentiis iudicibus emendari solet et ab ipsis sacerdotibus penitentiam iusta modum [l] culpe accipiat. Similiter et de precipuis festivitatibus observari placuit, quod si sacerdotes adducantur eisque omnibus obedire faciant.

(1.341)
CCCXLI.
fehlt

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid predare voluerit, aut fenum tollere aut granum sive peccora vel minora vel maiora domosque infrangere vel incendere, hec ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo presumptiose factum fuerit, LXta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum XIIcim testibus se purget. Si quis vero servus hoc fecerit, capitulari crimini subiaceat, et dominus eius omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depredatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
fehlt

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus ne servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat compositionem, sed ille, cuius conductione vel exortatione admissum est, tanquam ||fol. 80v|| fur dampnetur; et servus, quod tulit, reddat et insuper CXXti ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
fehlt

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
fehlt

Si quis de fure aliquid nesciens comparaverit, querat accepto spacio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod aput eum cognoscitur, restituat et furem querere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCXLV.
fehlt

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit [m] et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.

(1.346)
CCCXLVI.
fehlt

Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortuum accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
fehlt

Si quis furtivam rem scienter emere presumpserit et exinde comprobatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam comparavit, salva videlicet eius iusticia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
fehlt

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CCCXLIX.
fehlt

Volumus, ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut ei veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
fehlt

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniusta occasione aliquem commoverit [n], ipse penam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem, quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tenete.

(1.351)
CCCLI.
fehlt

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnium edificia restituat et, quicquid ibi arserit, componat et insuper LX solidis sit culpabilis, et publica penitentia secundum iuditium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat et omnia, que ibi perdiderint, restituat.

(1.352)
CCCLII.
fehlt

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et inno||fol. 81r||center [o] tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, IIos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
fehlt

Si quis viam publicam aut litotratum [p] vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat et ipsam viam aperiat.

(1.354)
fehlt
fehlt

fehlt [q]

(1.355)
CCCLV.
fehlt

Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo spitio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerit, compositionem inter se multentur.

(1.356)
CCCLVI.
fehlt

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quecunque speties fuerint commendate sive custodiendo tradite sint sive vendende et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerit incendio cremate, una cum testibus, qui commodata susceperat, prebeat sacramentum nichil exinde suis profuisse compendiis, et nichil cogatur exsolvere excepto auro et argento, quod ardere non potuit. Si vero, que commendata fuerant, furto probantur ablata, ei, qui commendata perdiderat, spatium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformata procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit, commodata pertineat. Quod si fur non fuerit inventus, intra statutum tempus medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum cui commendaverit quecumque fuerint subpressa reppererit sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
fehlt

Rem in contemptione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
fehlt

Si quis servum suum vendiderit [r], forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicumque invenire potuerit.

(1.359)
CCCLIX.
fehlt

Si quis servus de speculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

||fol. 81v||
(1.360)
CCCLX.
fehlt

S quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam illesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua trauxerit [s] et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam componat.

(1.361)
CCCLXI.
fehlt

Si quis alicuius mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumpniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a domino, qui precepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
fehlt

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea vendicionis firmitatem inrumpat, quod dicit servili precio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio et non sit inmutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare; nisi forte eum invenire [t] infra tres dies non potuerit. Tunc quidem quando invenerit, recipiat, quia vitium [u] vendidit. Et si noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vitium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit, et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
fehlt

Qui arras dederit pro quacumque re, pretium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
fehlt

Placuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare presumat nec nocere audeat, quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt neccessitates. Quod si aliqui presumptiosus [v] fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum asalierit aut dispoliaverit [w], lederit [x], plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi aut suo seniori vel sotio, cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel sotium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam elemosinam ||fol. 82r|| illam tribuat, et insuper LX solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem relinquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit dupliciter, ut predictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provintia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provintia in duplo componat, et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur elemosina, quoniam dominus ait: Peregrinum advenam non contristabis [y].

(1.365)
CCCLXV.
fehlt

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum aut ancillam aut quamcumque rem, ipsam legibus [z] reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et equalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
fehlt

Si quis alicuius caballi vel bovi vel cuilibet de quadrupedibus unum occulum excuxerit [a], adprecietur illud pecus, quod valet, et partem terciam componat.

(1.367)
CCCLXVII.
fehlt

Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provintiam regit, hominem occiderit, non requiratur ei nec propterea fastidiosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Principes vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum paciatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componatur.

(1.368)
CCCLXVIII.
fehlt

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet; quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
fehlt

Quicquid provincialibus per benefitium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exhactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX. [b]
fehlt

Presbiteros criminosos canonice ad sinodum venientes iubemus iusta decreta pape Innocentii capitulo XXXmo IIIo in medio collocari; discussisque obiectionibus, que ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci pouerint [c], a sacerdotali removeantur offitio - quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt - atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illite [d] polluerunt. Set [e] si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consulti Leonis pape et multorum episcoporum statutum, cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant episcopo suo et populo.

||fol. 82v||
(1.371)
CCCLXXI.
fehlt

Ut unusquisque presbiter missam ordine Romano cum sandalis [f] celebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dominicos dies oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
fehlt

Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ad ecclesiam suam una cum populo et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrupnium [g] more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
fehlt

Dignum ac neccessarium est, ut missi per queque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque dicesis [h] perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum neccessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia neccessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit neccessitas monachis vel clericis vagandi foras; quia omino [i] non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII.
fehlt

Ut hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiastice a fidelibus oblate et ab ecclesia recepte [k] sint. Et a modo distribuatis ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed eterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
fehlt

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque neccesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos [l] admonemus, ut propter humilitatem nostram et obedientiam, quam monitis vestris propter dei timorem exibemus, honorem nobis a deo concessum est, conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
fehlt

Admonemus etiam abbates et episcopos, ut per premia beneficia hominibus suis nec aufferant nec donent, quia multe reclamationes et querele de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
fehlt

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi benefitium dare, qui bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
fehlt

Nemo audeat clericum aut monachum [m] vel sanctimonialem feminam ad civile iuditium accusare, sed ad ||fol. 83r|| episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Hec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sancte dei ecclesie. Et nostri provintiarum presides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X librarum auri pena multabitur. Si executor est, in cathenis ecclesiarum recludatur penas luiturus, et offitium perdat.

(1.379)
CCCLXXIX.
fehlt

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et que in monasterium introduxit et que non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse offitio presidis servire cogatur. Si vero monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
fehlt

Si aliquis incognitus in monasterium [n] ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non prestetur. Et si infra IIIes annos aut servus aut libertus vel colonus [o] queratur, domino suo reddatur cum omnibus, que attulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea non potest; sed tantum ea, que in monasterium [p] adduxit, dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
fehlt

Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si non monasticam vitam reliquerit, preses provintie eum teneat et curie sue connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
fehlt

Nemo [q] ecclesiam edificet, antequam episcopus civitatis veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante prefiniat, qui edificare vult, quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum edificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
fehlt

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministrii eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat [r] excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
fehlt

Abbatissa eligatura a cuncta congregatione non secundum ordinem, sed ||fol. 83v|| quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligant, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fidem rectam et vitam castam et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
fehlt

Si quis [s] rapuerit vel sollicitaverit vel corrumperit religiosam [t] feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciatur. Quod si hec mulier non consensit, eum suis rebus monasterii cauptione [u] tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius hec nostro fisco addicat. Si vero comes provintie vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, IIas auri libras fisci viribus dare compellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
fehlt

Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel qucumque [v] commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica [w] atque canonica sub anathematis pena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is, qui accipit, precium ammittat. Et qui distraxit, precium, quod accepit, in ipso monasterio amittat et una cum precio monasterium perdat et ipsum monasterium

(1.387)
fehlt [x]
fehlt

civitatibus, in quibus presides presunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque [y] fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
fehlt

Si quis ex cenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiose vel qualicumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali pene subsistat, exilio [z] tradatur.

(1.389)
CCCLXXXVIIII.
fehlt

Ne ex anni neque XXti vel XXXta annorum prescriptio religiosis domibus apponatur, sed sola XL annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam [a] in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCLXXXX. [b]
fehlt

Sancitum est, ut nullus episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publice [c] accusare presumat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
fehlt

Decretum est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, pro||fol. 84r||lata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
fehlt

A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum [d] est et a nobis sinodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos presentes habeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
fehlt

Item a predicta sancta Romana et apostolica ecclesia sanctitum est et ab omnibus sinodali auctoritate decretum [e], ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleatim perscrutetur et postea, que obiciunt, fideliter [f] pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius impeditorum vita discuciatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
fehlt

Placuit, ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum preceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab alio. Quod si non poterit datis testimoniis approbare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCIIIII.
fehlt

Si accusatoris persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
fehlt

Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad [g] liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
fehlt

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
fehlt

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII.
fehlt

Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, eius accusationem absque grandi examinatione nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
fehlt

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi ac proponendi adiciendique pacientia prebita ab eo, ut ibi [h] actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nichil amplius habuerint in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari opportet, ne aliquid pretermissum forte remaneat, quod ||fol. 84v|| adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
fehlt

Sunt quidam, qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se accusationem admitti debere. Hii omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
fehlt

Non liceat imperatori vel cuicumque pietatem custodienti aliquid contra mandata divina presumere.

(1.403)
CCCCIII.
fehlt

Laicis quamvis religiosis nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum atribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
fehlt

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
fehlt

Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.


Stand: 2008-10-24