Edition du Tillet (Teil 1)
Zurück zur Einführung Zurück zur Übersicht Zu Teil 2 Zurück zur Hauptseite

(p1)

DE CONGLVTINATIOne istorum et communicatione septem librorum Capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque quibus, et a quibus collecti et ordinati, atque conscripti esse monstrantur, sequens indicat lectio: et quædam istis panduntur versiculis.

(p2)

Quattuor explicitis lector venerande libellis,
Qui canonum recitant iura tenenda satis.
Quosque pater quondam collegit nobilis apte,
Ansegisus ouans, ductus amore dei.
Autcario demum, quem tunc Magontia summum
Pontificem tenuit, præcipiente pio,
Post Benedictus ego ternos leuita libellos.
Adnexi, legis quis recitatur opus.
Quos patet inuentos præfatio pandit vt ipsa,
Distinctim titulis subpositisque suis.
Hos igitur relegens deuoto pectore biblos,
Gratanter studeas fundere posco preces.
Quatenus æterno donentur munere cælo.
Hæc pia sanxerunt qui quoque jura pie.


[du Tillet S. 186]

(p3)

BENEDICTI LEVITAE IN sequentia capitula præfatio.


PRAECEDENTES quatuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Ludouici imperatorum continent capitula, quæ eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta, atque in prædictis coacta libellis, sicut in eorundem proëmio continetur. Sed quia ab eo nec media, vt rati sumus, sunt forsitan inuenta vel collecta, necesse erat, vt a fidelibus vbicumque inueniri potuissent, quærerentur. et ob recordationem tantorum principum, vel eorundem capitulorum vtilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memoriæ commendarentur. Qua propter ea, quæ ille aut inuenire nequiuit, aut inserere fortasse noluit, et illa quæ postmodum a fidelibus sanctæ dei ecclesiæ, et Pipini ac Karoli atque Ludouici didicimus in iam dictis libellis minime esse inserta, pro dei omnipotentis amore, et sanctæ dei ecclesiæ ac seruorum eius, atque totius populi vtilitate fideliter inuestigare curauimus: et in tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare. Ac Ludouico, Lotharioque, atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Ludouici piissimi Imperatoris habenda et omnium christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus, vt scirent qualiter iuxta norman aui, proaui, ac genitoris, secundum domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et


[du Tillet S. 187]
populum sibi commissum domino opem ferente regere mererentur. Hæc vero capitula quæ in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diuersis locis, et in diuersis schedulis, sicut in diuersis synodis, ac placitis generalibus ædita erant, sparsim inuenimus, maxime in sanctæ Magontiacensis metropolis ecclesiæ scrinio ab Hariculfo eiusdem sanctæ sedis metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius sucessore atque consanguineo inuenta reperimus, quæ in hoc opusculo tenore supra scripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, vt si eadem capitula duplicata vel triplicata repererint, non hoc nostræ imperitiæ reputent, quia vt diximus, diversis ea in schedulis inuenimus. Et ob id tam cito hæc emendare nequiuimus: sed cunctis scientia repletis lectoribus hæc corrigenda dimisimus. Inuenimus insuper quædam ex his paria initia habentia, et in parem finem: quædam vero pares fines: sed non paria initia. In quibusdam autem minus, et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimisimus: sicut inuenimus. Precamur etiam omnes, vt si deinceps plura ex his inuenerint, quæ memoratus Ansegisus non inseruit, nec nos potuimus hactenus inuenire, vt ea illis in quarto aut quinto libello distincte inserere non pigeat, quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum vtilitatibus non careat. Quoniam valde sunt vtilia hæc capitula, et


[du Tillet S. 188]
scire volentibus oppido profutura: quæ pro lege tam ecclesiastica, quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem prædictorum principum metrice compositos: deinde sequuntur capitula primi libelli subiectis numeris suis, vt facilius inueniri possit sententia quæ quæritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariæ Papæ epistola omnibus episcopis, ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus, et cunctis ducibus atque comitibus, omnibusque deum timentibus per Gallias, et Francorum prouincias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur duo synodales conuentus, quos sanctæ Romanæ et apostolicæ ecclesiæ legatus Bonifacius memoratæ Magontiacensis ecclesiæ archiepiscopus vice supradicti Zachariæ Papæ vna cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit, vt agnoscant omnes hæc prædictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque, quæ sequuntur, eadem auctoritate maxima, vt diximus, ex parte, et omnium Francorum vtriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quædam ex lege diuina excerpta ca


[du Tillet S. 189]
pitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis reperimus, vt omnes hæc capitula legibus diuinis, regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum quædam ex canonibus a Paulino episcopo, et Albino magistro, reliquisque iussione Karoli inuictissimi principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula. Et quibusdam interpositis sequuntur alia regulæ monasticæ congruentia. Et demum ea quæ sequuntur ad sanctæ dei ecclesiæ seruorumque eius atque totius christiani populi vtilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque lectores omnes, cunctosque iudices et sapientes, vt non ea sinistra interpretatione vllo vnquam tempore dignentur exponere: aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quædam ex his iuxta regulam grammaticæ artis composita reprehendere, sed pro ipsis principibus eorumque et sanctæ dei ecclesiæ fidelibus, qui hæc eadem simul cum eis tractauerunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certauimus, orare studeant: et iam dicta capitula pariter nobiscum et cum illis amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent annuente domino, vt parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.


[du Tillet S. 190]

(p4)

VERSUS DE PREDICTIS Principibus.

Aurea progenies felici stemmate pollens,
Francorum virtus, perpetuumque decus.
Pipinus quondam micuit sublimiter, atque
Carlomanus agens quæ placuere deo.
Censores etenim veri, pietatis amore
Ecclesiæ leges instituere sacras.
Quas dum lector ouans descriptas legerit istic,
Nec minus et iura posteriora legat.
Hinc cæsar Karolus diuino munere fretus,
Nobiliter proceres rexit in orbe suos.
Quorum sceptra piis vna moderatus habenis,
Cunctorum vicit inclyta gesta patrum.
Virtutum gemmis Dauid, reliquosque secutus,
Insigni fama fulsit vbique sui.
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,
E quis et remeans clara trophea tulit,
Nec mirum coluit dum regis iussa superni,
Decernens sanctis iura tenenda viris.
Ob quæ promeruit cælestia scandere regna:
Qua quoque percepit præmia larga satis.
Inde Ludouicus regno successit auito,
Eximius princeps, diuus, et orbis apex.
Augusto nituit sub quo Germania cultu,


[du Tillet S. 191]

Cultori tribuens commoda multa suo.
Pacis amator enim cæsar, pietatis et almæ,
Consuluit populis, plebibus atque suis.
Scilicet vt regum renouans sancita priorum,
Prudenter titulos adderet ipse pios.
Quapropter moriens penetrauit sydera caeli,
Soluens præcelso cantica digna deo.
Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem,
Ipsius insigni nomine digna patris.
Ludouicus enim labentis littora Rheni
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.
Necnon Lotharius parili ditione potitus,
Francorum cæsar sceptra tremenda vehit.
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat,
Nomen aui referens auxiliante deo.
Nos quibus illa tenent terni quæ iura libelli,
Obtulimus scripta semper habenda sibi.
Quorum norma docet iugiter nos viuere recte,
Et studiis domino rite placere piis.
Hæc resecant prauos æquo moderamine mores,
Viuendi normam contribuendo piis.
Namque patrant multi funestas sæpe rapinas,
Nonnulli violant templa dicata deo.
Sunt alii scelerum foedati labe suorum,
Fistula quos omnes commemorare nequit.
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,


[du Tillet S. 192]

Decretisque vetat ista patrare piis.
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,
Munere virtutum qui micuere sacro.
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit
Libertate vigens, colla superba terens.
Quam variæ gentes dominam timuere seueram:
Vtpote quas armis cepit ouando suis.
Vnde sibi nomen meruit decus atque perenne,
Deuictis populis celsa trophea ferens.
Coelestis patriæ donati munere reges
Exultant iugiter, et sine fine canunt:
Alta poli cuius subierunt culmina læti,
Quos deuota chelys iam resonauit ouans.
Felices nimium, quos aula beata receptans,
Coelicolis iunxit ciuuibus ipsa libens
Non ibi iam metuunt furuas nocuasque tenebras,
Quin potius veræ lucis amoena vident.
Sic euangelici testatur pagina bibli,
Quod mundi lumen sit deus altitonans.
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,
Irradiansque procul nubila tetra fugat.
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam.
Olim quod dominus lux sit amando deus.
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,
Imperiumque manet cuncta per æua sacrum.
Ipse tibi tribuat prolixæ tempora pacis,
Credita qui plebi fersque talenta tibi.


[du Tillet S. 193]

INDEX CAPITULORUM.


(1.1)   I. Epistola Zachariæ Papæ Francis, et Gallis directa.
(1.2)   II. Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio, et Francorum episcopis, sub Carlomanno duce habita, anno incarnationis dominicæ dccxlii.
(1.3)   III. Item altera synodus a supradictis episcopis, ac principe, apostolica authoritate Kalendas Martias ad Liptinas habita.
(1.6)   IIII. De eo, qui a presbytero non baptizato baptizatus est.
(1.7)   V. De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(1.8)   VI. De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(1.9)   VII. De incestis.
(1.10)   VIII. De ecclesiasticis viris.
(1.11)   VIIII. De presbyteris et clericis, vt archidiaconus eos conuocet ad synodum.
(1.12)   X. De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbytero aut clerico incestuosum.
(1.13)   XI. De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.


[du Tillet S. 194]

(1.14)   XII. Vt presbyteri qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem ciuitatis ecclesiam persoluant, sicut consuetudo fuit.
(1.15)   XIII. De immunitatibus seruandis.
(1.16)   XIIII. De iusticiis faciendis.
(1.17)   XV. De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(1.18)   XVI. De muliere, quæ sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(1.19)   XVII. De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel seruo.
(1.20)   XVIII. De faemina ingenua, quæ seruum accepit.
(1.21)   XVIIII. De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulterauerit cum ea.
(1.22)   XX. Vt sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non conuolent.
(1.23)   XXI. Vt presbyteri et diaconi præter episcopum nihil agant.
(1.24)   XXII. De eo, qui oblata dederit, vel acceperit, præter episcopi iussionem.
(1.25)   XXIII. Cum excommunicatis non licere communicare.
(1.26)   XXIIII. De eo, qui ecclesiam dei conturbat.
(1.27)   XXV. De monachis in ciuitate vel regione qualibet positis, vt episcopo suo subiecti sint.


[du Tillet S. 195]

(1.28)   XXVI. Vt clericus in ecclesia, in qua prætitulatus est, permaneat.
(1.29)   XXVII. Vt episcopus curam monasteriorum gerat.
(1.30)   XXVIII. De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(1.31)   XXVIIII. Vt presbyteri rem ecclesiæ non vendant.
(1.32)   XXX. Vt manumissiones in ecclesia celebrentur.
(1.33)   XXXI. De defensoribus ecclesiarum ab Imperatore poscendis.
(1.34)   XXXII. Vt nullus sacerdos canones ignoret.
(1.35)   XXXIII. Quid de presbyteris criminosis, de quibus approbatio non est, agendum sit.
(1.36)   XXXIIII. De sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli.
(1.37)   XXXV. De eo, qui confitetur de crimine.
(1.38)   XXXVI. De vsuris.
(1.40)   XXXVII. De ordinatione presbyterorum.
(1.55)   XXXVIII. De presbyteris, qui agenda in domiciliis celebrauerint.
(1.59)   XXXVIIII. Vt omnes clerici episcopis suis subiecti sint.
(1.60)   XL. De ordine sacerdotum.
(1.61)   XLI. De eo, qui non confitetur dei verbum passum carne.


[du Tillet S. 196]

(1.62)   XLII. De modis excommunicationis tam de clericis, quam de laicis.
(1.98)   XLIII. De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis constituunt, vel de ecclesiis eiiciunt.
(1.99)   XLIIII. De ecclesiis inter cohæredes diuisis.
(1.100)   XLV. De manso ad ecclesiam dato.
(1.101)   XLVI. De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(1.110)   XLVII. De commutationibus vtilibus permanendis, inutilibusque delendis.
(1.111)   XLVIII. De ecclesiæ consecratione, in qua mortuorum cadauera sunt sepulta.
(1.112)   XLVIIII. De officio laicorum.
(1.113)   L. De stultorum voto soluendo.
(1.114)   LI. De non prodendo a presbyteris crimen episcopi.
(1.116)   LII. De manus impositione, et resolutione canonica.
(1.117)   LIII. De paenitente, cuius crimen peruulgatum est.
(1.118)   LIIII. De paenitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(1.119)   LV. De remedio paenitentiæ, et quod absolutio paenitentium per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat. propter quod necesse est, vt reatus peccatorum ante vltimum


[du Tillet S. 197]
diem sacerdotali supplicatione soluatur, etiam si periculo mortis vrguente statim post acceptionem paenitentiæ et reconciliatio subsequatur. Exemplar Papæ Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.
(1.120)   LVI. Item de paenitentium absolutione, vt per manus impositionem episcoporum, vel sacerdotum precibus fiat.
(1.121)   LVII. Vt paenitens ostensis paenitentiæ fructibus communionem recipiat.
(1.122)   LVIII. Vt paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur.
(1.123)   LVIIII. Vt omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdote imponatur.
(1.124)   LX. Vt lapsi per manus impositionem episcopi absoluantur.
(1.125)   LXI. Vt paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(1.127)   LXII. Vt criminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus impositionibus a sacerdotibus purgentur.
(1.128)   LXIII. Vt paenitentibus iuxta canonicam authoritatem paenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiæ officium.


[du Tillet S. 198]

(1.129)   LXIIII. De his, qui separati a communione fuerint, paenitentibus.
(1.130)   LXV. Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur: et vt oblatio eius, qui paenitens nedum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(1.131)   LXVI. De presbyteris, vel diaconibus grauiori noxa conuicits.
(1.132)   LXVII. De paenitentibus, qui ex grauioribus leuioribus ve commissis paenitentiam gerunt.
(1.133)   LXVIII. De his, qui conuiuio solo gentilium, et escis immolatitiis vsi sunt.
(1.134)   LXVIIII. Vt paenitentes, qui ex grauioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.
(1.135)   LXX. De catechumenis non prætereundis.
(1.136)   LXXI. Vt qui paenitentiam publice gerunt, vno anno sint cum cilicio inter audientes.
(1.137)   LXXII. De paenitentibus transgressoribus.
(1.138)   LXXIII. Vt paenitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
(1.139)   LXXIIII. De neglegentioribus paenitentibus.
(1.140)   LXXV. De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.


[du Tillet S. 199]

(1.141)   LXXVI. Vt paenitentes non se credant absolutos nisi per manus impositionem.
(1.142)   LXXVII. De paenitentibus, qui antequam leges paenitentiæ exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(1.143)   LXXVIII. De loco monasteriorum, vel ædificiis prouidendis.
(1.144)   LXXXVIIII. Vt episcopi sciant qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, viuant.
(1.145)   LXXX. Vt presbyteri chrisma diligenter custodiant.
(1.146)   LXXXI. Vt presbyteri vtantur assidue orariis.
(1.147)   LXXXII. Ne laici presbyteros eiiciant de ecclesiis eos ve in eis constituant absque proprio episcopo consensu.
(1.148)   LXXXIII. Ne laici a presbyteris munera exigant.
(1.149)   LXXXIIII. De fugitiuis clericis.
(1.150)   LXXXV. De letania maiore.
(1.151)   LXXXVI. De quatuor temporibus obseruandis.
(1.152)   LXXXVII. De indicto ieiunio.
(1.153)   LXXXVIII. De dominicis diebus.
(1.154)   LXXXVIIII. De decimis.
(1.155)   XC. Vt ecclesiæ pacem habeant.
(1.156)   XCI. Iterum de pace ecclesiarum.
(1.158)   XCII. De beneficiis ecclesiasticis.


[du Tillet S. 200]

(1.159)   XCIII. Ne presbyter missam solus cantet.
(1.160)   XCIIII. De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(1.161)   XCV. De symbolo, et oratione dominica.
(1.162)   XCVI. Vt malum ebrietatis omnino vitetur.
(1.164)   XCVII. Vt canticum luxuriosum circa ecclesias deseratur.
(1.165)   XCVIII. De incestuosis.
(1.166)   XCVIIII. Ne in quarta, vel quinta, aut sexta generatione coniugium copuletur.
(1.167)   C. Ne proprius filius de baptismo suscipiatur, vel ad confirmationem teneatur.
(1.168)   CI. De damnatis nuptiis.
(1.169)   CII. De cura et prædicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et vt facinorosos extra ecclesiam eiiciant.
(1.170)   CIII. Vt presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam, et symbolum doceant.
(1.171)   CIIII. Quibus temporibus baptizandum sit.
(1.172)   CV. Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(1.173)   CVI. De decimis, vt fideliter a fidelibus dentur, et canonice a presbyteris diuidantur.
(1.174)   CVII. De presbyteris, vt seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(1.175)   CVIII. Vt in titulis, quibus presbyteri con


[du Tillet S. 201]
secrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(1.176)   CVIIII. Ne faeminæ cum presbyteris habitent.
(1.177)   CX. De presbyteris, vel clericis fugitiuis.
(1.178)   CXI. Vt in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.
(1.179)   CXII. Vt presbyteri, diaconi, subdiaconi nec arma portent, nec venationem exerceant.
(1.180)   CXIII. Quod non liceat mulieri velum sanctum dimittere.
(1.182)   CXIIII. De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de conuenientia episcoporum cum laicis.
(1.185)   CXV. De vita canonicorum.
(1.187)   CXVI. De accusatione episcopi.
(1.188)   CXVII. Quod non liceat monasteria deo sacrata diuersoria fieri secularia.
(1.189)   CXVIII. Vt coniurationes vel conspirationes non fiant.
(1.190)   CXVIIII. De illis qui res ecclesiæ tenent.
(1.191)   CXX. De seruo ecclesiæ in furto comprehenso.
(1.192)   CXXI. Ex concilio Antisiodorensi, de his qui clericum iniuriauerint.
(1.193)   CXXII. Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius xi. actis
(1.194)   CXXIII. De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(1.195)   CXXIIII. Qualiter de latronibus faciendum sit.


[du Tillet S. 202]

(1.196)   CXXV. De periuriis.
(1.197)   CXXVI. De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
(1.198)   CXXVII. De nonis et decimis, vel censu ecclesiarum.
(1.199)   CXXVIII. De tributariis ecclesiarum.
(1.200)   CXXVIIII. Vt sacramentum pro Gildoma non fiat.
(1.201)   CXXX. Vt iterantibus nullus impedimentum faciat.
(1.202)   CXXXI. De tholoneis forbannitis
(1.203)   CXXXII. Vt mancipia non sine testibus vendantur.
(1.204)   CXXXIII. Qualiter de Comitibus, vel vassis dominicis iusticias non facientibus agendum est.
(1.205)   CXXXIIII. De his, qui precium pro faida recipere, et iusticiam facere nolunt.
(1.206)   CXXXV. De latronibus bis per membra, et tertio per vitam puniendis.
(1.207)   CXXXVI. Decretale precum quorundam episcoporum.
(1.212)   CXXXVII. Vt nullus presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(1.240)   CXXXVIII. De concordia episcoporum et comitum.
(1.241)   CXXXVIIII. De latronibus, homicidis, adulteris, et incestuosis sub magna districtione coercendis.


[du Tillet S. 203]

(1.242)   CXL. De inuasione alienarum rerum.
(1.243)   CXLI. Pro qua re in præsentiam regis venire quis debeat.
(1.245)   CXLII. Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum seruitium seculum relinquunt.
(1.260)   CXLIII. Vt oratio dominica, symbolum, lex, et capitula regum diligenter ab omnibus intelligantur.
(1.275)   CXLIIII. De ecclesiis destructis.
(1.276)   CXLV. De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(1.277)   CXLVI. De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.
(1.278)   CXLVII. De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, vt nonas exinde non persoluant.
(1.279)   CXLVIII. Vt intelligatur in quo facto immunitas frangatur.
(1.300)   CXLVIIII. De eo, qui propriam derelinquit vxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
(1.301)   CL. De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(1.303)   CLI. Ex capitulis domni Karoli, qualiter


[du Tillet S. 204]
ex factis, aut mansis, vel quartis manopera et census ac tributa ac reliqua seruitia exigantur vel agantur.
(1.304)   CLII. Vt episcopi incestuosos emendent, et corrigant.
(1.305)   CLIII. Vt ea conseruentur, quæ in placitis et synodis Pipinus rex constituit.
(1.306)   CLIIII. De eo, qui a seruo alieno aliquid comparauerit.
(1.307)   CLV. Vt ecclesiarum negocia a iudice continuo audiantur.
(1.308)   CLVI. Vt iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes testes conuincatur.
(1.309)   CLVII. Vt qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(1.310)   CLVIII. De nuptiis incestis prohibendis.
(1.311)   CLVIIII. Vt de absentibus non iudicetur.
(1.312)   CLX. Vt clementior seueriori præferatur sententia.
(1.313)   CLXI. Vt qui de se confessus est, super alium non credatur.
(1.314)   CLXII. De testimonio vnius hominis non accipiendo.
(1.315)   CLXIII. Vt contra episcopos nullus grauiter aut leuiter agat.


[du Tillet S. 205]

(1.316)   CLXIIII. Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(1.317)   CLXV. De quatuor vitiis, quæ fidem catholicam commaculant.
(1.318)   CLXVI. Quod vniuersalis sancta dei ecclesia vnum corpus, eiusque caput Christus sit.
(1.319)   CLXVII. Quod eiusdem ecclesiæ corpus in duobus principaliter diuidatur eximiis personis.
(1.320)   CLXVIII. Vt chorepiscopi modum mensuræ, qui in sacris canonibus præfixus est, non excedant.
(1.321)   CLXVIIII. De chorepiscopis, qui in vicis commorantur in concilio Antiocheno habetur ita.
(1.322)   CLXX. De honore et obedientia episcoporum, et reliquorum sacerdotum.
(1.323)   CLXXI. De quatuor neglegentiis sacerdotum.
(1.324)   CLXXII. De presbyteris, qui in suis domibus faeminas habent.
(1.325)   CLXXIII. De presbyteris, qui contra statuta canonum villici fiunt.
(1.326)   CLXXIIII. Quod conuersatio sacerdotalis testes vitæ probabiles habeat.
(1.327)   CLXXV. Vt episcopi in rebus ecclesiæ circa propinquos suos exponendis reprehensionem caueant, et discretionis modum teneant.


[du Tillet S. 206]

(1.328)   CLXXVI. Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachso, et sanctimoniales neglegant.
(1.329)   CLXXVII. De episcopis abbatibus, et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
(1.330)   CLXXVIII. De laicorum clericis.
(1.331)   CLXXVIIII. De monachis et presbyteris, siue clericis, qui passim palatium adeunt.
(1.332)   CLXXX. Vt non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.
(1.333)   CLXXXI. De abbatibus, canonicis, et regularibus, vel abbatissis.
(1.334)   CLXXXII. Vt capellæ absque iussu siue permissu episcopi non fiant.
(1.335)   CLXXXIII. Vt omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(1.336)   CLXXXIIII. Vt si quis ministros ecclesiæ iniuriauerit, hoc tripliciter componat.
(1.337)   CLXXXV. Vt si quis contumax reuerentiam ecclesiarum non habeat, solidos xv. componat
(1.338)   CLXXXVI. Vt cuncta, quæ circa ecclesias, earumque ministros vel olim ordinauit antiquitas, vel antecessorum authoritas nostrorum statuit, inuiolata persistant.


[du Tillet S. 207]

(1.339)   CLXXXVII. De prædiis deo dicatis.
(1.340)   CLXXXVIII. De eo, qui die dominico opera seruilia fecerit.
(1.341)   CLXXXVIIII. De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(1.342)   CXC. De eo, qui alienum seruum ad furtum suaserit.
(1.343)   CXCI. De fure nocturno tempore capto.
(1.344)   CXCII. De eo, qui de fure nesciens aliquid comparauerit.
(1.345)   CXCIII. De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius anial occiderit.
(1.346)   CXCIIII. De eo, qui occiderit alienum animal, et non negauerit.
(1.347)   CXCV. De eo, qui furtiuam rem scienter emerit.
(1.348)   CXCVI. De eo, qui de latrone furtiuam rem scienter ad custodiendum accipit.
(1.349)   CXCVII. De sacramentis leuiter non iurandis.
(1.350)   CXCVIII. De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(1.351)   CXCVIIII. De eo, qui per inuidiam vel dolum liberi vel serui domum incenderit
(1.352)   CC. Vt si quis seruum iniuste accusauerit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.


[du Tillet S. 208]

(1.353)   CCI. De via publica.
(1.354)   CCII. De via conuicinali.
(1.355)   CCIII. De eo, qui fontem coinquinauerit.
(1.356)   CCIIII. De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(1.357)   CCV. Vt rem in contentione positam non liceat vendere.
(1.358)   CCVI. De eo, qui seruum suum vendiderit.
(1.359)   CCVII. De eo, qui de peculio suo fuerit redemptus, seruo.
(1.360)   CCVIII. De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(1.361)   CCXIIII. De eo, qui alicuius mortuum repererit.
(1.362)   CCX. De venditionibus vili precio detractis, vel vitiosis.
(1.363)   CCXI. Vt qui arras dederit pro quacunque re, precium reddere compellatur.
(1.364)   CCXII. Vt peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(1.365)   CCXIII. De eo, qui res alienas vendiderit.
(1.366)   CCXIIII. De eo, qui alicuius quadrupedi vnum oculum excusserit.
(1.367)   CCXV. De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(1.368)   CCXVI. De eo, qui scripturam protulerit, vt veritatem eius testibus probet.
(1.369)   CCXVII. Vt quicquid prouincialibus fuerit


[du Tillet S. 209]
relaxatum per beneficium principis ab exactore non requiratur.
(1.370)   CCXVIII. Vt presbyteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.
(1.371)   CCXVIIII. Vt vnusquisque presbyter missam cum sandaliis celebret.
(1.372)   CCXX. Vt presbyter die dominico cum benedicta aqua procedat.
(1.374)   CXXI. De hospitalitate et cura pauperum.
(1.375)   CCXXII. Vt adiutorium a rege impendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent.
(1.376)   CCXXIII. Vt nullus episcopus, vel Abbas per præmia suis hominibus beneficia det vel auferat.
(1.377)   CCXXIIII. Vt consiliarii regis munera non accipiant, ob beneficium aliis impetrandum.
(1.378)   CCXXV. Vt clericus, vel monachus, vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium ciuile.
(1.379)   CCXVI. De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
(1.380)   CCXVII. De seruo in monasterium recepto.


[du Tillet S. 210]

(1.381)   CCXXVIII. De monachis laicis factis.
(1.382)   CCXXVIIII. De ecclesia ædificanda.
(1.383)   CCXXX. De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(1.384)   CCXXXI. De electione abbatissæ.
(1.385)   CCXXXII. De diaconissa vel deo deuota.
(1.386)   CCXXXIII. De restituendo monasterio.
(1.387)   CCXXIIII. De litigatoribus.
(1.388)   CCXXXV. De scaenicis.
(1.389)   CCXXVI. De præscriptione quadraginta annorum.
(1.390)   CCXXVII. Vt nemo audeat episcopum, au sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare.
(1.392)   CCXXXVIII. Ne vllus sacerdos iudicetur, nisi præsentes sint ipsius accusatores, iidemque legitimi.
(1.393)   CCXXXVIIII. Vt vita accusantium primo discutiatur.
(1.394)   CCXL. De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(1.395)   CCXLI. De culpabili persona non recipienda.
(1.396)   CCXLII. De non iudicando quemquam ante nominatam causam.
(1.397)   CCXLIII. De non iudicando maiorem a


[du Tillet S. 211]
minore.
(1.398)   CCXLIIII. De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(1.399)   CCXLV. De eo, qui frequenter litigat, vt non suscipiatur absque examine.
(1.400)   CCXLVI. De rimando enucleatim causa in iudicio, et sæpe ventilando.
(1.401)   CCLVII. De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, vt non admittantur, nisi omni suspicione caruerint.
(1.402)   CCLVIII. Vt nullus contra religionem faciat.
(1.403)   CCLVIIII. Quod laicis non sit de religione præsumendum.
(1.404)   CCL. Vt liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit.
(1.405)   CCLI. De iniusto iudicio, principis metu vel iussu terminato, cassando.


[du Tillet S. 212]

LIBER QVINTUS.

(1.1)
Epistola Zachariæ Papæ Francis et Gallis directa.
Zacharias Papa vniuersis episcopis, presbyteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus, omnibusque Deum timentibus per Gallias, et Francorum prouincias constitutis. Referente nobis reuerendissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio episcopo, quod dum synodus aggregata esset in prouincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pipino et Carlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifacio, dominus illuminasset corda vestra cum principibus vestris in prædicationem eius, vt omnibus commonitionibus eius obediretis: et falsos, et schismaticos, et homicidas, et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus: et pro vobis incessanter sumus orantes, vt qui cæpit in vobis opus bonum, perficiat vsque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, vt eius commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad prædicandum constitutum habemus, vt vos deo propitio ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus


[du Tillet S. 213]
salui esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc vsque falsos et erroneos sacerdotes: vnde et cunctæ paganæ gentes vobis pugnantibus præualebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, vbi sacerdotes vna hora dominica pertractant mysteria, et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione: et post christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos quibus Christum prædicare, propriis sacrilegisque manibus necant? præcipue dicente eis domino, vos estis sal terræ. Quod si sal euanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet vltra nisi vt mittatur foras, et conculcetur ab hominibus. Et dum hæc ita sint, et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, vt sacri præcipiunt canones, et nostra vice prædicat præfatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit: sed corruent ante faciem vestram omnes paganæ gentes, et eritis victores: insuper et bene agentes vitam possidebitis æternam. Vos autem charissimi fratres, qui estis veri sacer


[du Tillet S. 214]
dotes, vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete, vt certe ministros dei, et dispensatores ministeriorum dei: vt non vituperetur ministerium nostrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est, erit sicut populus, sic et sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus? Aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite, vt veri sacerdotes: et tales ad sacerdotium producite, vt et vobis, et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt: quatinus ab hominibus vobis acquiratis laudem, et a deo mercedis præmium in æterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno conuenite ad pertractandum de vnitate ecclesiæ, vt si quid aduersi acciderit radicitus amputetur, et dei ecclesia maneat inconcussa. Bene valete.

(1.2)
II.
Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio, et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita, anno incarnationis dominicę DCCXLII.
In nomine domini nostri Iesu Christi ego Carlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septingentesimo quadragesimo secundo .xi. videlicet Calendas maias, cum


[du Tillet S. 215]
consilio seruorum dei et optimatum meorum, episcopos qui in regno meo sunt cum presbyteris ad concilium et synodum pro timore Christi con gregaui: id est, Bonifacium archiepiscopum, et Burchardum, et Regemfridum, et Wiztanum, et Witbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliquos episcopos, cum presbyteris eorum, vt mihi consilium dedissent, quomodo lex dei, et ecclesiastica religio recuperetur, quæ in diebus præteritorum principum dissipata corruit: et qualiter populus Christianus ad salutem animæ perunire possit, et per falsos sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium sacerdotum et optimatum meorum ordinauimus per ciuitates episcopos, et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, vt nobis præsentibus canonum decreta, et ecclesiæ iura restaurentur, et religio Christiana emendetur: et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus, et reddidimus. Falsos vero presbyteros, et adulteros, vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus, et degradauimus, et ad paenitentiam coegimus. Seruis dei per omnia omnibus armaturam portare, vel pugnare, aut in exercitum, et in hostem pergere omnino prohibemus: nisi illis tantummodo qui propter diuinum ministerium, missarum


[du Tillet S. 216]
scilicet sollemnia ad implenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt id est, vnum vel duos presbyteros cum capellanis presbyteris princeps secum habeat: et vnusquisque præfectus vnum presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare, et indicare paenitentiam possit. Necnon et illas venationes, et syluaticas vagationes cum canibus, omnibus seruis dei interdiximus. similiter vt acceptores et falcones non habeant. Decreuimus quoque iuxta sanctorum canones, vt vnusquisque presbyter in parochia habitans episcopo subiectus sit: et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui siue de baptismo, siue de fide catholica, siue de precibus, et ordine missarum episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico episcopus circumeat parochiam populos ad confirmandos, presbyter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum, cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in caena domini semper nouum chrisma ab episcopo qæerat vt episcopo testis adsistat castitatis, et vitæ, et fidei, et doctrinæ illius. Statuimus vt etiam secundum cautelam omnes vndecunque superuenientes ignotos vel presbyteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decreuimus quoque, vt secundum canones vnusquisque episcopus in sua


[du Tillet S. 217]
parochia sollicitudinem habeat, adiuuante graphione, qui defensor ecclesiæ est, vt populus dei paganias non faciat: sed vt omnes spurcitias gentilitatis abiiciat, et respuat, siue profana sacrificia mortuorum, siue sortilegos, vel diuinos, siue phylacteria, et auguria, siue incantationes, siue hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt, sub nomine sanctorum Martyrum vel Confessorum domini, et suos sanctos ad iracundiam prouocantes: siue illos sacrilegos ignes, quos nedfratres vocant, siue omnes, quæcunque sunt paganorum obseruationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter vt post hanc synodum, quæ fuit xi. Kalendas Maias, vt quisquis seruorum dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, vt in carcere paenitentiam faciat in pane et aqua: et si ordinatus presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus, aut monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi paenitentiam agat. Similiter et nonnanes velatæ eadem paenitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis earum. Decreuimus quoque, vt presbyteri vel diaconi non sagis laicorum


[du Tillet S. 218]
more sed casulis vtantur ritu seruorum dei, et nullus in sua domo mulierem habitare permittat, et vt monachi, et ancillæ dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti Caenobia vel Xenodochia sua ordinare, gubernare, et viuere studeant: et vitam propriam degere secundum prædicti patris ordinationem non neglegant.

(1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis, ac principe, apostolica auctoritate Calendas Martias ad Liptinas habita.
Modo in hoc synodali conuentu, qui congregatus est Calendas Martias in loco, qui dicitur Liptinæ, omnes venerabiles sacerdotes dei, et comites, et præfecti prioris synodi decreta consentientes firmauerunt: seque ea implere velle et obseruare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi, et presbyteri, et diaconi cum reliquis clericis, suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero, et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitæ. Fornicatores namque, et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinqui


[du Tillet S. 219]
nauerunt, præcepimus inde tollere, et ad paenitentiam redire. Et si post hanc diffinitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi, et nonnæ. Statuimus quoque cum consilio seruorum dei et populi Christiani propter imminentia bella et persecutiones cæterarum gentium, quæ in circuitu nostro sunt, vt sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniæ in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, vt annis singulis de vnaquaque casata solidus, id est, duodecim denarii ad ecclesiam vel monasterium reddantur, eo modo vt si moriatur ille, cui pecunia commendata fuit, ecclesia cum propria pecunia reuestita sit. Et iterum si necessitas cogat, aut princeps iubeat precarium renouetur, et rescribatur nouum: et omnino obseruetur, vt ecclesiæ vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario præstita sit: sed si paupertas cogat, ecclesiæ et domui dei reddatur integra possessio. Similiter præcipimus, vt iuxta decreta canonum adulteria, et incesta matrimonia, quæ non sunt legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iudicio, et vt mancipia Christiana paganis non tra


[du Tillet S. 220]
dantur. Decreuimus quoque, quod et pater meus ante præcipiebat, vt qui paganas obseruationes in aliqua re fecerit, mulctetur et damnetur quindecim solidis.

(1.6)
IIII.
De eo, qui a presbytero non baptizato baptizatus est.
Si quis baptizatus est a presbytero non baptizato, et sancta trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius Papa dixit. Impositione vero manus indiget. Gregorius episcopus Romanus, et Ioannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
V.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab vxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Gregorius sensit.

(1.8)
VI.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt vxores suas, nec ille vir nec illa faemina accipiant alterum coniugium. Gregorius sensit.

(1.9)
VII.
De incestis.
Si homo incestum commiserit cum deo sa


[du Tillet S. 221]
crata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepte aut cum consobrina, aut sobrina, aut cum amita, vel matertera, aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si hæc emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, lx. solidos componat domno regi vsque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est mittatur in carcerem vsque ad satisfactionem. Si autem seruus, aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse lx. solidos domno regi componat. De reliquis vero propinquis, iuxta constituta sanctorum patrum, et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
VIII.
De ecclesiasticis viris.
Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum. Minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
VIIII.
De presbyteris et clericis, vt archidiaconis eos conuocet ad synodum.
De presbyteris et clericis sic ordinauimus, vt archidiaconus episcopi eos ad synodum


[du Tillet S. 222]
conuuocet, et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat, ita vt ipse presbyter, aut defensor suus, lx. solidos componat, et ad synodum post ea, velit nolit, veniat: et episcopus ipsum presbyterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicare faciat. Solidi vero lx. de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
X.
De eo, qui misso episcopi contradixerit, vel presbytero aut clerico incestuosum.
Si aliqua persona per violentiam presbytero, aut clerico, vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire, vna cum missis episcopi, vt domnus rex ita eos distringat, vt cæteri emendentur.

(1.13)
XI.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.
Vt illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, vt illas ecclesias vnde sunt, vel illas domos episcopi vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad vernum ordinauimus, et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.


[du Tillet S. 223]

(1.14)
XII.
Vt presbyteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem ciuitatis ecclesiam persoluant, sicut consuetudo fuit.
Vt hi, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram quæ longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinauimus, vt sic faciant: et qui hoc non fecerit, lx. solidos componat.

(1.15)
XIII.
De immunitatibus seruandis.
Vt immunitates pleniter conseruatæ sint.

(1.16)
XIIII.
De iusticiis faciendis.
Vt omnes iusticias faciant tam publici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo episcopo, suisque ministris, quæ ecclesiastica sunt et quæ secularia suo comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios, aut si causa sua ante comitem in mallo fuit, et ante Rachinburgios, et hoc sustinere noluerit, quod ipsi legitime iudicauerint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur: et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XV.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.


[du Tillet S. 224]
Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum seniore, vapulentur: nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVI.
De muliere, quæ sine licentia viri sui velum in caput miserit.
Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel seruo.
Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius, et matris, et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico, vel seruo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius, dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XVIII.
De faemina ingenua, quæ seruum accepit.
Si faemina ingenua accipit seruum, et sciens quod seruus esset, habeat eum. Vna enim lex erit et viro et faeminæ.

(1.21)
XVIIII.
De eo, qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulterauerit cum ea.
Si quis homo habens mulierem legi


[du Tillet S. 241 [Druckfehler für 225]]
timam, si frater eius adulterauerit cum ea, ille frater vel illa faemina, qui adulterium perpetrauerunt, interim quod viuunt, nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius vxor fuit si vult, potestatem habet vxorem accipere aliam.

(1.22)
XX.
Vt sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non conuolent.
Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes aduersus inuicem negotia proprium episcopum relinquere, et ad secularia negotia conuolare.

(1.23)
XXI.
Vt presbyteri et diaconi præter episcopum nihil agant.
Presbyteri et diaconi præter episcopum nihil agere pertentent.

(1.24)
XXII.
De eo, qui oblata dederit, vel acceperit præter episcopi iussionem.
Si quis oblata dederit vel acceperit præter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo, ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.

(1.25)
XXIII.
Cum excommunicatis non licere communicare.
Cum excommunicatis non licere communicare: nec cum his, qui per domos conueniunt deuitantes orationes ecclesiæ, simul orandum esse. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXIIII.


[du Tillet S. 226]
De eo, qui ecclesiam dei conturbat.
Si quis ecclesiam dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXV.
De monachis in civitate, vel regione qualibet positis vt episcopo suo subiecti sint.
Monachos per vnamquamque ciuitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio, et orationi, in locis quibus renuntiauerunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes, nisi forte eis præcipiatur propter opus necessarium ab episcopo ciuitatis.

(1.28)
XXVI.
Vt clericus in ecclesia, in qua prætitulatus est, permaneat.
Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo prætitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantem reuocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decreuit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVII.
Vt episcopus curam monasteriorum gerat.
Episcopum conuenit ciuitatis compe-


[du Tillet S. 227]
tentem monasteriorum prouidentiam gerere.

(1.30)
XXVIII.
De eo, qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suæ ante audientiam communicare præsumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXVIIII.
Vt presbyteri rem ecclesiæ non vendant.
Placuit, vt presbyteri non vendant rem ecclesiæ, vbi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXX.
Vt manumissiones in ecclesia celebrentur.
Manumissiones in ecclesia sunt celebrandæ.

(1.33)
XXXI.
De defensoribus ecclesiarum ab Imperatore poscendis.
Defensores ecclesiarum aduersus potentias secularium vel diuitum ab Imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXII.
Vt nullus sacerdos canones ignoret.
Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXIII.
Quid de presbyteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.
Et hoc vobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbyteris criminosis, vnde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sæpissime a nobis, et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum hactenus definitum. Vnde ad consultendum patrem nostrum Leo


[du Tillet S. 244 [Druckfehler für 228]]
nem Papam sacerdotes nostros mittimus, et quicquid ab eo, vel a suis perceperimus, vobis vna cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate attentius, quid ex his vobiscum constituamus, vna cum prædicti sancti patris institutionibus, vt murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, illæsi domino auxiliante ab vtrisque maneamus. Sequiter constitutio memorata.

(1.36)
XXXIIII.
De Sacerdotum purgatione ex capitulis domni Karoli.
Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sæpissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diuersa obiiciantur, sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonæ memoriæ domni genitoris nostri Pipini, siue priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonæ deuotionis hominibus sæpissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quiuimus. Nostris quippe temporibus id ipsum a sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, et cæteris ecclesiasticæ dignitatis ministris nostris in regnis, seu in aliis deo degentibus, nobisque vna cum eis agentibus sæpissime propter multas et nimias reclamationes, quæ ex hoc ad nos


[du Tillet S. 245 [Druckfehler für 229]]
ex diuersis partibus venerunt, ventilatum est, sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis apostolici, cæterorumque Romanæ ecclesiæ episcopo, et reliquorum sacerdotum, siue orientalium et Græcorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omniumque, cæterorum sacerdotum ac leuitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium, et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus vtriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate prædicta consultu omnium, vt quotienscunque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit, vt recipi debeat. (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est.) Si autem, vt dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inuentus fuerit, canonice damnetur. Si vero eum suprascripto prætextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspitiosus, aut incredibilis suo episcopo, aut reliquis suis consacerdotibus, siue bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in


[du Tillet S. 230]
prædicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis Papæ, vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse perspexerit: et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quatuor euangelia dato purgatum ecclesiæ reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipidebeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.

(1.37)
XXXV.
De eo qui confitetur de crimine.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non vtitur. Nihil enim interest, vtrum in præsenti examine omnia, quæ dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVI.
De vsuris.
Vsuram non solum clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.40)
XXXVII.
De ordinatione presbyterorum.
Vt presbyteri non ordinentur, priusquam examinentur, et vt ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a viciis cauere debeant, et qualiter subditos doceant, ne torpentes vel hebetes in doctrina sancta, vel vitio malæ famæ, eorum neglectu, vel


[du Tillet S. 231]
aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur: quia nimis grauiter peccant: qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt: quoniam testante euangelica tuba, melius est vnicuique vt suspendatur mola asinaria collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet vnum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi, qui vos recipit, me recipit: et qui vos spernit, me spernit. Et vt hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caueant, obnixe monemus, et coram deo testamur, et sicut dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi domini nostri ministros, et sacerdotes, nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi: quia qui detrahit fratrem suum, homicida est: et peior legitur esse detractio, quam fornicatio. Ideo monemus, et præcipue rogamus, ne fiat, ne absque gladio, aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inueniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decreuimus, sic et de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi domino annuente decernimus: vt pax ecclesiarum in quantum dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbent tempestate detractionum atque bellorum.


[du Tillet S. 248 [Druckfehler für 232]]

(1.55)
XXXVIII.
De presbyteris, qui agenda in domiciliis celebrauerint.
Statutum est, vt si quis presbyter in domiciliis agenda celebrauerit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali priuetur.

(1.59)
XXXVIIII.
Vt omnes clerici episcopi suis subiecti sint.
Vt omnes presbyteri, diaconi, et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
XL.
De ordine sacerdotum.
Vt nullus presbyter præsumat in alia parochia baptizare, nec missas celebrare sine iussione episcopi in cuius parochia est. Et omnes presbyteri ad concilium episcopi conueniant. Et si hoc quod superius comprehensum est, facere contempserint: secundum suam canonicam institutionem iudicentur tam ipsi, quam et defensores eorum.

(1.61)
XLI.
De eo, qui non confitetur dei verbum passum carne.
Si quis non confitetur dei verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et viuificatur vt deus, anathema sit.

(1.62)
XLII.
De modis excommunicationis tam de clericis, quam de laicis.
Si quis presbyter ab episcopo suo degradatus, vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comia


[du Tillet S. 249 [Druckfehler für 233]]
tu facere præsumpserit, et postea ab episcopo correptus, et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicauerit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque clericus vel laicus, aut faemina incestum commiserit, et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicauerit, similiter excommunicetur. Et vt sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare, nec cum vllo Christiano cibum vel potum sumere: nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamauerit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, vt ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur, et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iudicio ex ilio condemnetur.

(1.98)
XLIIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis constituunt, vel de ecclesiis eiiciunt.
De his, qui sine consensu episcopi presbyteros in ecclesiis suis constituunt, vel de ecclesiis eiiciunt: et ab episcopo, vel quolibet misso dominico admoniti obedire noluerint, vt bannum no


[du Tillet S. 234]
strum reuuadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur: et tunc nos decernemus, vtrum nobis placeat, vt aut illum bannum persoluat, aut aliam armiscaram sustineant.

(1.99)
XLIIII.
De ecclesiis inter coheredes diuisis.
De ecclesiis, quæ inter cohæredes diuisæ sunt, consideratum est, quatinus si secundum prouidentiam et admonitionem episcopi ipsi cohæredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, vt in episcopi potestate maneat, vtrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et vbi ad nostrum beneficium ecclesiæ pertinentes ita diuisæ inuentæ fuerint, vt describantur, et nobis renuntietur.

(1.100)
XLV.
De manso ad ecclesiam dato.
De vno manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi seruitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi, hoc quod inde subtractum est, presbyteris cum lege sua restituere faciant.

(1.101)
XLVI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
De decimis, quas populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inuentus fuerit, et nec episcopum, nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad præsentiam nostram venire compellatur. Cæteri vero distrin


[du Tillet S. 235]
gantur, vt inuiti ecclesiæ restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.

(1.110)
XLVII.
De commutationibus vtilibus permanendis, inutilibusque delendis.
Vbicunque commutationes tam tempore nostro, quamque genitoris nostri legitimæ et rationabiles, atque vtiles ecclesiis dei factæ sunt, permaneant. Vbicunque vero inutiles et incommodæ atque irrationabiles factæ sunt, dissoluantur, et recipiat vnusquisque quod dedit. Vbi vero mortua manus interiacet, aut alia quælibet causa, quæ rationabilis non esse videatur, inuenta fuerit, diligenter describatur, et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
XLVIII.
De ecclesię consecratione, in qua mortuorum cadauera sunt sepulta.
Ecclesiam, in qua mortuorum cadauera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet: sed si apta videtur ad consecrandum, inde euulsis corporibus, et rasis vel lotis lignis eius reædificetur. Si hæc consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
XLVIIII.
De officio laicorum.
Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluya dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluya.

(1.113)
L.
De stultorum voto soluendo.
Episcopo licet votum soluere, si vult.

(1.114)
LI.
De non predendo a presbyteris crimine episcopi.


[du Tillet S. 252 [Druckfehler für 236]]

Presbytero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.116)
LII.
De manus impositione et resolutione canonica.
vt nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare præsumat, et vt quando vnicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta prædictum canonicum modum paenitentiam tribuit, nisi comam dimiserit, aut habitum mutauerit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat, cum orationibus, quæ in sacramentario ad dandam paenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste conuictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat: et publice coram ecclesia iuxta canonicos poeniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem paenitentiam occulte vel manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, quæ in sacramentorio ad reconciliandum paenitentem continentur, imponatur, vt diuinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus impositione nemo absoluitur ligatus. Et ideo dominus et magister noster discipulis suis, ac successoribus eorum ligandi, ac soluendi dedit potestatem, vt peccatores ligandi habeant potestatem, et paenitentiam condigne agen


[du Tillet S. 253 [Druckfehler für 237]]
tes absolui, atque peccata cum diuina inuocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia si homines seruis suis dent potestatem de subditis ligandi, et soluendi, vel nocendi, et adiuuandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestatiue potestatem præpositis sanctæ ecclesiæ dedit, dicens? Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta erunt.

(1.117)
LIII.
De paenitente, cuius crimen peruulgatum est.
In concilio carthaginensi de eadem re præcipitur, vt si cuiusquam paenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod vniuersam commouerit ecclesiam, ante absidem manus ei imponatur. Et alibi in canonibus, vel in decretalibus Leonis Papæ præcipitur de eadem re, vt absolutio paenitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat, et reliqua multa talia, et horum similia.

(1.118)
LIIII.
De paenitentibus, qui Eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
Paenitentes qui in infirmitate viaticum Eucharistiæ acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si superuixerint.

(1.119)
LV.
De remedio paenitentium, et quod absolutio paenitentium per manus impositionem episcoporum supplicationibus fiat, propter quod necesse est, vt reatus peccatorum ante


[du Tillet S. 238]
vltimum diem sacerdotali supplicatione soluatur: etiam si periculo mortis vrgente statim post acceptionem paenitentiæ, et reconciliatio subsequatur. Exempla Papæ Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.
Multiplex misericorida dei ita lapsis humanis subuenit, vt non solum per baptismi gratiam, sed etiam per paenitentiæ medicinam spes vitæ reparetur æternæ. Et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condemnantes ad remissionem criminum perueniant. Sic diuinæ voluntatis præsidiis ordinatis, vt indulgentiam dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtineri. Mediator enim dei et hominum dominus Iesus Christus hanc præpositis ecclesiæ tradidit potestatem, vt et confitentibus paenitentiæ sanctionem darent: et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui vtique operi incessabiliter ipse saluator interuenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vsque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, vt si quid per seruitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus domino supplicamus quocunque interceptus obstacu


[du Tillet S. 239]
lo, munere indulgentiæ præsentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perueniat, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco non necesse est, nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non siuit, suæ iustitiæ reseruauit, ita potestatem suam timeri volens, vt hic error omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut negligentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim vtile ac necessarium est, vt peccatorum reatus ante vltimum diem sacerdotali supplicatione soluatur. His autem qui tempore necessitatis periculis vrgentibus præsidium paenitentiæ, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiæ dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniæ moras conuersio, dicente dei spiritu per prophetam: Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris. Et alibi. Dic iniquitates tuas prior, vt iustificeris. Item: Quia apud dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lachrimasque negligere, cum


[du Tillet S. 240 [Seitenzahl fehlt]]
ipsam paenitendi affectionem ex dei credamus inspiratione conceptam, dicente apostolo, Ne forte det illis deus paenitentiam, vt resipiscant a diaboli laqueis, a quo captiui tenentur ad ipsius voluntatem.

(1.120)
LVI.
Item de paenitentium absolutione, vt per manus impositionem episcoporum, vel sacerdotum precibus fiat.
Si quis in periculo vel pace, aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
LVII.
Vt paenitens ostensis paenitentis fructibus communionem recipiat
Vt paenitens ostensis necessariis paenitentiæ fructibus legitimam communionem cum reconsiliatoria manus impositione percipiat.

(1.122)
LVIII.
Vt paenitentes tempore,quo paenitentiam petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur.
Paenitentes tempore, quo paenitentiam petunt, impositionem manus super caput, et cilicium a sacerdote, sicut vbique constitutum est, consequantur.


[du Tillet S. 257 [Druckfehler für 241]]

(1.123)
LVIIII.
Vt omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdote imponatur.
Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus imponantur.

(1.124)
LX.
Vt lapsi per manus impositionem episcopi absoluantur.
Nec absoluendos lapsos in fide credamus, nisi per impositionem manus episcopi.

(1.125)
LXI.
Vt paenitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
Placuit his, qui accepta paenitentia ante reconciliationem migrant ad dominum, communicari pro eo quod honorauerunt paenitentiam. Qui si superuixerint, stent in ordine paenitentum, vt legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus impositione episcopi, vel eius iussu presbyteri, recipiant.

(1.127)
LXII.
Vt criminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus impositionibus a sacerdotibus purgentur.
Criminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus sacerdotum impositionibus, eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita vt nemo sine manus


[du Tillet S. 242]
impositione episcopi, aut eius iussu alicuius presbyteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus fit sacerdotum, cum dominus in veteri lege super caput hostiæ manum sacerdotis præceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc inuocatione sancti spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositionem supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando dominus Lazarum suscitauit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, vt mortuus surgat: dans exemplum, vt sicut ipsi manibus tollunt lapidem, vt mortuus surgat: ita ipsi et successores eorum manus paenitentibus imponant, vt per impositionem manuum suis precibus mortuum a sepulchro, id est, peccatorem de vitiis surgere et releuare faciant. Et sicut illi prædictum Lazarum institis, id est, funibus colligatum iubente domino soluunt, qui ait: soluite illum, et sinite abire: ita isti eorum supplicationibus auxiliante domino, et comitante spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum soluant vincula: eosque tempore a anctis patribus constituto sacra eucharistia com


[du Tillet S. 243]
municent, et absolutos ire permittant.

(1.128)
LXIII.
Vt paenitentibus iuxta canonicam authoritatem paenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesiæ officium.
Vt secundum formam canonum paenitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesiæ excubare faciant, et inter reliquos paenitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore sacerdotali prece per manus impositionem iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient paenitentes, et sacra communione confirment.

(1.129)
LXIIII.
De his, qui separati a communione fuerint, paenitentibus.
Qui a communione separantur in locis, quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiant communionem. Nec se quisque a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat: sed per manus impositionem precibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
LXV.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur, et vt oblatio eius, qui paenitens nec dum reconciliatus, de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.


[du Tillet S. 260 [Druckfehler für 244]]

Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si pro certo mortis vrget periculum, paenitentia per manus impositionem accepta, statim et reconciliatio adhibenda est: ne prius ab humanis rebus ager abscedat, quam donum reconciliationis accipiat. Sicque supersiitibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si præcisum ab ecclesiæ membris eum, qui vtique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a præsenti vita mortis natura subduxerit. Vnde iuxta Papæ Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis, et in periculi vrgentis instantia præsidium paenitentiæ, et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiæ dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. De his autem, qui accepta paenitentia antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quamquam diuersitas præceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit, qui multiplices numero de huiusmodi humanius decreuerunt, vt et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
LXVI.
De presbyteris vel diaconibus grauiori noxa conuictis.


[du Tillet S. 261 [Druckfehler für 245]]
Item confirmatum est, vt si quando presbyteri vel diaconi in aliqua grauiore culpa conuicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit remoueri, non eis manus tanquam paenitentibus, vel tanquam fidelibus laicis imponatur. Neque permittendum, vt rebaptizati ad clericatus gradum promoueantur.

(1.132)
LXVII.
De paenitentibus, qui ex grauioribus leuioribusue commissis paenitentiam gerunt.
De paenitentibus, qui siue ex grauioribus commissis siue ex leuioribus paenitentiam gerunt, si nulla interueniat ægritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanæ ecclesiæ consuetudo demonstrat. Cæterorum de pondere æstimando delictorum sacerdotis est iudicare, vt attendat ad confessionem paenitentis, et ad fletus atque lachrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis ægritudinem inciderit, atque vsque desperationem deuenerit, ei est ante tempus paschale relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
LXVIII.
De his, qui conuiuio solo gentilium, et escis immolatitijs vsi sunt.
Qui conuiuio solo gentilium, et escis immolatitiis vsi sunt, possunt ieiuniis et cre


[du Tillet S. 246]
bris manuum impositionibus purgari. Vt deinceps ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adorauerunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora paenitudinis habita moderatione sunt constituenda, pro vt conuersorum animos sacerdotes inspexerint esse deuotos, pariter etiam habentes ætatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut ægritudinum respicientes necessitates. In quibus si quis ita grauiter vrgeatur, vt dum adhuc paenitet de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus impositionem absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subueniri.

(1.134)
LXVIIII.
Vt paenitentes, qui ex grauioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram paenitentiam gesserint.
Paenitentes, qui ex grauioribus peccatis paenitentiam gerunt, si ex corde paeniteant, sicut Nicæna synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes: quinque vero vel septem annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omni


[du Tillet S. 247]
bus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si vtpote mortalis intra metas præscripti temporis coeperit vitæ finis vrgere, subueniendum est im plorantibus seu ab episcopo qui paenitentiam dedit, seu ab alio qui tamen datam esse probauerit, aut similiter a presbytero, iussu tamen aut permissu tamen proprii episcopi, per manus impositionem absolutione precum sacerdotalium viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur ætatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante præefinitum paenitentiæ tempus desperati a medicis, aut euidentibus mortis pressi indiciis recepta quiquam communionis gratia conualuerint, seruemus in eis, quod Nicæni canones ordinarunt, vt habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem præstitum.

(1.135)
LXX.
De catechumenis non prætereundis.
Nec catechumeni prætereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinauerunt. Hi, qui quolibetmodo christum quem semel


[du Tillet S. 264 [Druckfehler für 248]]
confessis, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum catechuminis permittantur orare per manus impositionem communionis catholicæ gratiam recepturi.

(1.136)
LXXI.
Vt qui paenitentiam publice gerunt, vno anno sint cum cilicio inter audientes.
Qui paenitentiam publice gerunt, debent vnum annum esse cum cilicio inter audientes, vel vsque ad magnum diem, et populo quando intrat in ecclesiam perfusi lachrymis veniam postulare, precarique qualiter septem annorum paenitentia agatur cum humilitate, vt pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum in loco retro hostium ecclesiæ paenitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam secluso: populo tamen iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato humiliter et ex corde, vt supradictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed populo tantummodo in oratione socientur, vt perfectionem septimo in caena domini consequantur anno, id est, per episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus impositionem absolutione sacerdotalium precum


[du Tillet S. 265 [Druckfehler für 249]]
communionis catholicæ gratiam recepturi. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis et orationibus, fletibus et eleemosynarum, pro vt melius potuerint, exhibitionibus et lachrymis persistant. Et ne vlterius eis talia contingant, ad modum caueant, dicente domino: Vade et amplius noli peccare.

(1.137)
LXXII.
De paenitentibus transgressoribus.
Vt hi, qui frequenti præuaricatione peccata vel paenitentia miterant, frequenti sententia nisi per satisfactionem, quæ præuaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur: vt hæc, quæ voluntariæ non diluerunt in vita emendent. Quod si hæc aliquis renuerit, et præceptis sui sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpæ excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem, et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare præsumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel fauore aut neglegentia admonere noluerint, aut per satisfactionem reuertentes non susceperint, aut contennentes de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis, vel eorum damnationis sententia promulgetur.


[du Tillet S. 250]

(1.138)
LXXIII.
Vt paenitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
Vt sacerdos paenitentiam imploranti absque personæ acceptione paenitentiæ leges iniungat.

(1.139)
LXXIIII.
De neglegentioribus paenitentibus.
Vt neglegentiores paenitentes tardius recipiantur.

(1.140)
LXXV.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate petit.
Is qui paenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos inuitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit, vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si superuixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suæ satisfactio, et subdatur statutum paenitentiæ tempus quandiu sacerdos, qui paenitentiam dedit, probauerit.

(1.141)
LXXVI.
Vt paenitentes non se credant absolutos, nisi per manus impositionem.
Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiæ acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si superuixerint.


[du Tillet S. 251]

(1.142)
LXXVII.
De paenitentibus, qui antequam leges paenitentiæ exsequantur, si casu in itinere, vel in mari mortui fuerint.
Paenitentes, qui antequam leges paenitentiæ exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, vbi eis sacerdos subuenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
LXXVIII.
De loco monasteriorum, vel ædificiis prouidendis.
Dignum ac necessarium est, vt missi nostri per quæque loca directi simul cum episcopis vnius cuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, vbi commodum, ac necessarium possit acquiri, quod ad vtilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicitur. Monasterium autem ita debet constitui, vt omnia necessaria infra monasterium exerceantur, vt non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque ædificationes monasteriorum supradicti missi, et cum eis episcopi per diuersa loca præuideant, sicut aptæ sint et congruenter sanctæ professioni compositæ, vel si claustrum firmum habeant,


[du Tillet S. 268 [Druckfehler für 252]]
in quo saluari possint animæ in eis commorantium sub disciplina canonica, vel regulari. Vbi autem aliter inuenta fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita vt condignam professioni eorum custodiam habeant canonici, vel monachi, atque nonnanes, ne detur eis occasio maleficiendi, quod absit.

(1.144)
LXXVIIII.
Vt episcopi sciant qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, viuant.
Præcipimus vt vnusquisque episcopus sciat per singula monasteria quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter prouideant, si monachi fieri voluerint regulariter viuant: sin autem, canonice viuant omnino.

(1.145)
LXXX
Vt presbyteri chrisma diligenter custodiant.
Presbyteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub prætextu medicinæ vel maleficii donare inde præsumant. Quod si fecerint, honore priuentur.

(1.146)
LXXXI.
Vt presbyteri vtantur assidue orariis.
Presbyteri sine intermissione vtantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
LXXXII.
Ne laici presbyteros eiiciant de ecclesiis, eos ve in eis constituant absque proprio episcoporum consensu


[du Tillet S. 269 [Druckfehler für 253]]

Vt laici presbyteros non eiiciant de ecclesiis, neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
LXXXIII.
Ne laici a presbyteris munera exigant.
Vt laici omnino munera iniusta non exigant a presbyteris, propter commendationem ecclesiæ cuique presbytero.

(1.149)
LXXXIIII.
De fugitiuis clericis.
Vt vnusquisque episcopus in sua parochia diligenter presbyteros clericos inquirat vnde sint, et si aliquem fugitiuum inuenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
LXXXV.
De letania maiore.
Placuit nobis, vt letania maior obseruanda sit a cunctis Christianis diebus tribus.

(1.151)
LXXXVII.
De quatuor temporibus obseruandis.
Constituimus, vt quatuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio obseruentur, id est, in mense Martio hebdomada prima feria iiii. et, vi. et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum letaniis ad missarum sollemnia. Similiter in mense Iunio hebdomada secunda feria iiii. et vi. et sabbato ieiunetur vsque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembri hebdomada .iiii. et in mense Decembris hebdoma


[du Tillet S. 254]
da, quæ fuerit plena ante vigiliam natalis domini, sicut in Romana ecclesia traditum est.

(1.152)
LXXXVII.
De indicto ieiunio.
Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit, et obseruare cum cæteris Christianis noluerit, in Gangrensi concilio præcipitur, vt anathematizetur, nisi emendare studeat.

(1.153)
LXXXVIII.
De dominicis diebus.
Omnes dies dominicos cum omni veneratione obseruare decreuimus, et a seruili opere abstinere, et mercatus in eis minime sit, nec placitum vbi aliquis ad mortem, vel ad paenam iudicetur.

(1.154)
LXXXVIIII.
De decimis
Admonemus atque præcipimus, vt decima deo omnino dare non neglegatur, quam deus ipse sibi dari constituit: quia timendum est, vt quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua. Et qui decimam dare neglexerit, nouem partes auferantur ab eo.

(1.155)
XC.
Vt ecclesiæ pacem habeant.
Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad paenam vel ad mortem, vt honor dei et sanctorum eius conseruetur, sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant, ta-


[du Tillet S. 255]
men legitime componant, quod inique fecerunt.

(1.156)
XCI.
Iterum de pace ecclesiarum.
Præcipimus, vt in ecclesiis, aut in domibus ecclesiarum, vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.158)
XCII
De beneficiis ecclesiasticis.
Quicunque beneficium ecclesiasticum habent ad tecta ecclesiæ restauranda, vel ipsas ecclesias emendandas omnino adiuuent: et nonam et decimam reddant.

(1.159)
XCIII.
Ne presbyter missam solus cantet.
Nullus presbyter, vt nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet, Dominus vobiscum, vel sursum corda admonebit habere, et alia multa his similia, cum nemo cum eo sit?

(1.160)
XCIIII.
De oblatione, et pace in ecclesia facienda.
Oblationem quoque, et pacem in ecclesia facere iugiter admoneatur populus Christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum: et in ipsa pace vera vnanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
XCV.
De symbolo, et oratione dominica.
Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant sacerdotes populum Christianum. Volu-


[du Tillet S. 272 [Druckfehler für 256]]
musque vt disciplinam condignam habeant qui hæc discere negligunt, siue in ieiunio siue in alia castigatione. Propterea dignum est, vt filios suos donent ad scholam siue ad monasteria siue foras presbyteris, vt fidem catholicam recte discant, et orationem dominicam, vt domi alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
XCVI.
Vt malum ebrietatis omnino vitetur.
Magnum malum ebrietatis, vnde omnia vitia pullulant, modis omnibus cauere præcipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decreuimus, vsque ad emendationem congruam.

(1.164)
XCVII.
Vt canticum luxuriosum circa ecclesias deseratur.
Canticum turpe atque luxuriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et vbique vitandum est.

(1.165)
XCVIII.
De incestuosis.
Vt episcopi incestuosos puriter inuestigare studeant omnino præcipimus, et si poenitere noluerint, de ecclesia expellantur, donec ad paenitentiam reuertantur.

(1.166)
XCVIIII.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.


[du Tillet S. 257]

Contradicimus quoque, vt in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Vbi autem prius interdictum factum inuentum fuerit, separetur.

(1.167)
C.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur, vel ad confirmationem teneatur.
Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat: nec filiolam, nec commatrem ducat vxorem: nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Vbi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CI.
De damnatis nuptiis.
Si quis viduam vxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit: aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre, et filio, tales copulationes anathematizari: nec vnquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CII.
De cura et prædicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et vt facinorosos extra ecclesiam eiiciant.
Vt sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute prædicent, et vt facinorosos secundum euangelicam institutionem arguant.


[du Tillet S. 258]

(1.170)
CIII.
Vt presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam, et symbolum doceant.
Quod presbyteris præuidendum sit, vt omnes, qui Christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.

(1.171)
CIIII.
Quibus temporibus baptizandum sit.
Vt baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, pascha, et pentecoste: nisi infirmitas intercesserit, et vt aliubi non baptizetur, nisi in vicis publicis, nisi sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CV.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
Vt nemo presbyterorum pro baptismo precium accipere præsumat, quod si fecerit, sciat se canonica regula esse damnandum.

(1.173)
CVI.
De decimis, vt fideliter a fidelibus dentur, et canonice a presbyteris diuidantur.
Vt decimæ fideliter sanctæ ecclesiæ reddantur, et presbyteri secundum canonicam regulam fideliter eas diuidant.

(1.174)
CVII.
De presbyteris, vt seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
Vt Presbyteri curas seculares nullatenus


[du Tillet S. 259]
exerceant, id est, vt neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CVIII.
Vt in titulis, quibus presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
Vt presbyteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones antequam ordinentur promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CVIIII.
Ne faeminæ cum presbyteris habitent.
Vt presbyteri secum faeminas licentiam non habeant habitandi, et vt suspitiones effugiant.

(1.177)
CX.
De presbyteris vel clericis fugitiuis.
De presbyteris vel clericis fugitiuis canonica auctoritas obseruetur: id est, vt nemo vestrum clericum alterius parochiæ ordinet, neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CXI.
Vt in domibus non consecratis nequaquam missa celebretur.
Sancitum est, vt nullus presbyterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquomodo præsumat.

(1.179)
CXII.
Vt presbyteri, diaconi, subdiaconi nec arma portent, nec venationes exerceant.
Et hoc cauendum est, vt presbyteri vel diaconi siue subdiaconi arma portare non præsumant, neque venationes aliquas exercere.


[du Tillet S. 260]

(1.180)
CXIII.
Quod non liceat mulieri sanctum velum acceptum dimittere.
Qualicunque modo mulier permittente canonice viro suo, aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit, aut sponte aut inuita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.182)
CXIIII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de conuenientia episcoporum cum laicis.
Vt episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas præuidere, regere, et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem: volumus vt et laici in eorum ministerio obediant episcopis ad regendas ecclesias dei, viduas et orphanos defensandos, et vt obedientes sint eis ad eorum Christianitatem seruandam, et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et vt nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium, neque periurium atque per præmium lex iusta in aliquo deprauetur.

(1.185)
CXV.
De vita canonicorum.
In omnibus igitur quantum humana permittit fragilitas decreuimus, vt canonici clerici canonice viuant, obseruantes diuinæ scripturæ doctrinam et documenta sanctorum patrum, et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eo-


[du Tillet S. 261]
rum compositem agere præsumant. In vno quoque episcopatu vt simul manducent et dormiant: vbi his facultas id faciendi suppetit, vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant: et singulis diebus mane primo ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum canones suis magistris exhibeant.

(1.187)
CXVI.
De accusatione episcopi.
Vt episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CXVII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diuersoria fieri secularia.
Vt deinceps monasteria, quæ deo sacrata esse noscuntur, diuersoria secularia secundum canonicam institutionem, inquantum hoc cauere possumus, non fiant: sed religiosis et deum timentibus, hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CXVIII.
Vt coniurationes et conspirationes non fiant.
Vt coniurationes vel conspirationes non fiant, quia hæc facientes sacri canones grauiter damnant.

(1.190)
CXVIIII.
De illis, qui res ecclesiæ tenent.
Si quis ecclesiasticam rem tenet, et


[du Tillet S. 262]
admonitus iudicium declinauerit, quoad vsque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, a communione priuetur.

(1.191)
CXX.
De seruo ecclesiæ in furto comprehenso.
Si seruus ecclesiæ in furto comprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus seruum ecclesiæ super furto non præsumentem sine audientia vicedomini, aut archidiaconi, aut detinere, aut iniuriare præsumpserit, anno integro ab ecclesiæ liminibus arceatur.

(1.192)
CXXI.
Ex concilio Autisiodorensi, de his qui clericum iniuriauerint.
Quincunque iudex aut secularis presbyterum, aut diaconum, aut quemlibet de clero, aut de iunioribus absque audientia episcopi, vel archidiaconi, vel archipresbyteri iniuriam inferre præsumpserit, Anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXXII.
Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius xi. actis
Vt homicidæ vel cæteri rei, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, non excusentur, neque eis ibidem victus detur.

(1.194)
CXXIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
Vt vnusquisque suam decimam do-


[du Tillet S. 263]
net, atque periussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXXIIII.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
Vt latrones de infra immunitate a iudice ipsius immunitatis in comitis placito præsententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter vassi nostri nisi hoc adimpleuerint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum soluant.

(1.196)
CXXV.
De periuriis.
De eo qui periurium fecerit, vt nullam redemptionem soluat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stet ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis obseruandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXXVI.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonio episcoporum absque peccato comites esse dicuntur. Ita tamen vt absque inuidia aut occasione mala nihil aliud ibi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero qui per odium vel malum ingenium, et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat: et legibus contra quem iniuste fecit, secundum paenam, quam intulerit, emendet.


[du Tillet S. 264]

(1.198)
CXXVII.
De nonis et decimis, vel censu ecclesiarum.
De rebus vero ecclesiarum, vnde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu soluantur, et vnde ante ea non exierunt, similiter et nonæ et decimæ dentur. De casatis vero l. solidus i. de xxx. dimidius solidus de xx. tremissis vnus. Et vt precariæ modo renouentur, et vbi non sunt scriptæ, fiat descriptio inter conuentores de verbo nostro.

(1.199)
CXXVIII.
De tributariis ecclesiarum.
De cerariis, et tabulariis, ac chartullariis ita fiat, sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CXXVIIII.
Vt sacramentum pro Gildoma non fiat.
De sacramentis pro Gildoma inuicem cum iurantibus, vt nemo præsumat facere. Alio vero modo de eleemosynis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamuis conhibentiam faciant, nemo in hoc iurare præsumat.

(1.201)
CXXX.
Vt itinerantibus nullus impedimentum faciat.
De itinerantibus, qui ad palatium aut aliubi pergunt, vt eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam defensionis tempore præsumat tollere, nisi in hostem pergat, aut missus noster sit.

(1.202)
CXXXI.
De Tholoneis forbannitis.
De tholoneis qualiter antea forban-


[du Tillet S. 265]
niti fuerunt, obseruetur, vt nullus tollat, nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerit.

(1.203)
CXXXII.
Vt mancipia non sine testibus vendantur.
De mancipiis, vt non vendantur nisi aut in præsentia archidiaconi, aut centenarii, aut vicedomini, aut iudicis comitis, aut ante bene nota testimonia: et vt foris Marcha nemo mancipium vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum soluat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet precium, in wadium seipsum pro precio tradat comiti, vsque dum ipsum bannum soluat.

(1.204)
CXXXIII.
Qualiter de comitibus vel vassis dominicis iustitias non facientibus, agendum sit.
Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua casa vel de suis xeniis seruiat, vsque dum iustitiæ ibi factæ fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant, et de suo viuant quo vsque iustitias faciant.

(1.205)
CXXXIIII.
De his, qui precium pro faida recipere, et iustitiam facere nolunt.
Si quis pro faida precium recipere non vult, et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, vt maius damnum non crescat.

(1.206)
CXXXV.
De latronibus bis per membra, et tertio per vitam puniendis.


[du Tillet S. 266]

De latronibus ita præcipimus obseruandum, vt pro prima culpa non moriatur, sed vnum oculum perdat. De alia vero culpa, nasus ipsius latronis truncetur. De tertia culpa, si non emendauerit, moriatur.

(1.207)
CXXXVI.
Decretale precum quorundam episcoporum.
Capitulare qualiter institutum est in hoc episcoporum conuentu, id est, vt vnusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, vnum pro domno rege, et alium pro exercitu Francorum, tertium pro præsenti tribulatione faciat. Presbyter missas iii. Monachi et monachæ et canonici vnusquisque psalteria iii. et biduanas omnes faciant tam episcopi, monachi et monachæ, atque canonici, atque eorum infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et vnusquisque episcopus, abbas, et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in eleemosyna. Mediocres vero, dimidiam libram: minores vero, solidos v. Episcopi, abbates, et abbatissæ pauperes famelicos iiii. pro ista stricitate nutrire debeant vsque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut iii. vel ii. aut i. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in eleemosyna. Mediocres vero mediam libram. Vassus dominicus de casatis cc. mediam libram. De casatis c. solidos v. de l. vnciam .i. et faciant


[du Tillet S. 267]
biduanas, et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites vncias iii. minores denarios xxx. minores solidum i. et de pauperibus famelicis, sicut suprascriptum est, ipsi faciant. Hæc omnia si domino placuerit, pro domno rege, et exercitu Francorum, et præsenti tribulatione missa sancti Ioannis sint completa.

(1.212)
CXXXVII.
Vt nullus presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
Statutum est, vt nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere tentauerit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.240)
CXXXVIII.
De concordia episcoporum et comitum.
Vt episcopi cum comitibus stent, et comites cum episcopis, vt vterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CXXXVIIII.
De latronibus, homicidis, adulteris, et incestuosis sub magna districtione coercendis.
Vt latrones seu homicidæ, seu adulteri vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CXL.
De inuasione alienarum rerum.
De rebus propriis, vt ante missos et comites et iudices nostros veniant, et ibi accipiant fini-


[du Tillet S. 268]
tiuam sententiam, et antea nullus præsumat alterius res proprindere, sed magis suam causam quærat ante iudices nostros, vt diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(1.243)
CXLI.
Pro qua re in præsentiam regis venire quis debeat.
Vt si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in præsentiam nostram veniat. Aliter vero non præsumat in præsentiam nostram venire, pro alterius iustitia dilatanda.

(1.245)
CXLII.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum seruitium seculum relinquunt.
De his, qui seculum relinquunt propter seruitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, vt vnum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regulæ institutionem viuant: aut seruitium dominicum faciant.

(1.260)
CXLIII.
Vt oratio dominica, symbolum, lex, et capitula regum diligenter ab omnibus intellegantur.
Vt laici symbolum et orationme dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et centenarii et cæteri nobiles viri legem suam


[du Tillet S. 269]
pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Præcipimus autem missis nostris, vt ea quæ a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandauimus, agere, discere, obseruare, vel in consuetudinem habere debeant, vt hæc omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad seruitium dei et ad vtilitatem nostram, vel ad omnium Christianorum hominum profectum innouare studeant, et quantum domino donante præualent ad perfectum vsque perducant, et nobis omnino annuncient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, vt a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, vt talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus: ita vt cæteri metum habeant amplius.

(1.275)
CXLIIII.
De ecclesiis destructis.
De ecclesiis destructis, vt episcopi et missi inquisitionem faciant, vtrum per neglegentiam aut impossibilitatem destructæ sint: et vbi neglegentia inuenta fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per impossibilitatem contigit, vt aut plures sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam vt ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possunt,


[du Tillet S. 270]
episcopus modum inueniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
CXLV.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, vt per missos nostros constringantur, vt secundum capitularem priorem soluant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuncietur, quod quicunque hanc neglegentiam iterauerit, beneficium vnde hæc nona et decima persolui debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulari bonæ memoriæ genitoris nostri in libro primo capitulo clxiii. Quicunque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam præsumptiose vel propter munera, aut amicitiam, vel aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, vt eiusdem decimæ quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CXLVI.
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.
Quicunque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostræ capi-


[du Tillet S. 271]

tularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro iiii. capitulo xl. continetur. De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est, vt de frugibus terræ, et animalium nutrimine, et cunctis censibus, exceptis hortilensibus persoluantur. De opere vero et restauratione ecclesiarum, etc.

(1.278)
CXLVII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, vt nonas exinde non persoluant.
De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, vt nonas exinde non persoluant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus vt de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persoluant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.

(1.279)
CXLVIII.
Vt intelligatur in quo facto immunitas frangatur.
Peruenit ad nos, quod quædam ecclesiæ ac monasteria nostras ac prædecessorum nostrorum immunitates habentia, multa præiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per easdem immunitates vllam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem immunitatum temeratoribus


[du Tillet S. 272]
dicatur, non plus immunitatis nomine complecti, quam claustra monasterii: cætera quoque, quamuis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, vt omnes intelligant non solum claustra monasterii vel ecclesiæ atque castitia ecclesiarum sub immunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere præcingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munumenta ad ius earundem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel damnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac syluas, quæ sine laborationibus sunt, et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamuis idem ager aut campus vel sylua ad ecclesiam vel monasterium præceptum immunitatis pertineat, non tamen in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositionem, sed secundum legem quæ in eodem loco tenetur, is multandus est, qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse conuictus fuerit.


[du Tillet S. 273]

(1.300)
CXLVIIII.
De eo, qui propriam derelinquit vxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
Quicunque propria vxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam habeat paenitentiam: et si contumax fuerit, comprehendatur a comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CL.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, vt propter res alterius ad testimonium non recipiantur, coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propter hoc ad testimonium recipiantur quia proprium habent.

(1.303)
CLI.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis, aut mansis, vel quartis manopera et census ac tributa ac reliqua seruitia exigantur vel agantur.
Pro nimia reclamatione, quæ ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui


[du Tillet S. 274]
non erant adiurnati, quando in Cænomannico pago fuimus, visum est nobis vna cum consultu fidelium nostrorum statuere, vt quicunque de prædictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus seniori suo pleniter vnum diem cum suo aratro in campo dominico aret: et postea nullum seruitium ei manuale in ipsa hebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet, vt in vno die hoc explere valeat, perficiat prædictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita inualida, vt per se non possit arare, quatuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret vno die in campo senioris, et vno die postmodum in ipsa hebdomada opera manuum faciat. Qui nihil ex his facere potest, neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane vsque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requirat. Diuersis namque medis hæc agebantur, a quibusdam tota hebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duobus diebus. Idcirco hæc statuimus, vt ne familia se a prædictis operibus subtrahere possit, neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quartæ optimæ de terra habet, secundum æstimationem sue telluris opera faciat. Hæc ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem vna cum aliis fidelibus nostris præ-


[du Tillet S. 275]
cipi nostra vice, et publice adnuntiari iussimus.

(1.304)
CLII.
Vt episcopi incestuosos emendent, et corrigant.
Vt episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex eis, seu et de viduis, infra suam parochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CLIII.
Vt ea conserventur, quę in placitis et synodis Pipinus rex constituit.
Ea vero, quæ bonæ memoriæ genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conseruari præcipimus.

(1.306)
CLIIII.
De eo, qui a seruo alieno aliquid comparauerit.
Si quis a seruo alieno aliquid comparauerit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat precium emptori, vt emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CLV.
Vt ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
Placuit, vt ecclesiarum negotia absque vlla dilatione continuo a iudice audiantur, et proficue incremententur.


[du Tillet S. 276]

(1.308)
CLVI.
Vt iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes testes conuincatur.
Placuit, vt iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes et veraces testes vel socios crimins sui manifestius conuincatur. Et de maioribus nostra ac successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CLVII.
Vt qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
Placuit vt testes non admittantur, qui sunt socii criminis: nec infames, neque calumniatores, vel cæteri, quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CLVIII.
De nuptiis incestis prohibendis.
Nuptias prohibemus incestas, id est, vsque adfinitatis lineam: vel quandiu inter se hæreditare potuerint, non coniungantur, quia hæc potius incestiua, quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CLVIIII.
Vt de absentibus non iudicetur.
Placuit, vt aduersus absentes non iudicetur, quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.


[du Tillet S. 277]

(1.312)
CLX.
Vt clementior seueriori præferatur sententia.
Placuit inter pares sententias, clementior semper seueriori præferatur.

(1.313)
CLXI.
Vt qui de se confessus est, super alium non credatur.
Placuit, vt qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CLXII.
De testimonio vnius hominis non accipiendo.
Vt testimonium vnius hominis non accipiatur. Nam si ex vtraque parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium, nihilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CLXIII.
Vt contra episcopos nullus grauiter ac leuiter agat.
Præcipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leuiter aut grauiter agat. Quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et vt omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait. Quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in cælo: et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in cælo.


[du Tillet S. 278]

Et alibi discipulis generaliter dicit. Accipite spiritum sanctum. quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait. Deus, inquit, constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nonobis quoque iudicandi: Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod dei solius inter vos expectate iudicium, vt vestra iurgia quæcunque sint ad illud diuinum reseruentur examen, vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conueniens non est, vt homo iudicet deos: sed ille solus de quo scriptum est. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplatiua et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est sacerdotibus propria animarum curandarum sollicitudo commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominum, vel vt pro suis infatigabiliter supplicant deo: ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, auertunt iram futuræ animad


[du Tillet S. 279]
uersionis a populo. Qui per dei gratiam fiunt diuinæ voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis assertores, prauæ doctrinæ hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, prædicatores cælestium præmiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesiæ, in quibus fulget ecclesia. Ipsi columnæ firmissimæ, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuæ ciuitatis æternæ, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claues datæ sunt regni cælorum. Ipsi etiam dispensatores regiæ domus, quorum arbitrio in aula regis æterni diuiduntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CLXIIII.
Quod per spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
Sciendum est omnibus atque credendum, quod per spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur. Et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti spiritus dono per ministerium sacerdotale, et per paenitentiam et absolutionem, manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter attribuatur.


[du Tillet S. 280]

(1.317)
CLXV.
De quatuor vitiis, quæ fidem catholicam commaculant.
Placuit sciri omnibus, quod quatuor sunt vitia, quæ nostram fidem inter cætera mala commaculant. Quæ quanto sunt occultiora, tanto perniciosiora: id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de caelo est eiectus. inuidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit. odium, et discordia, quæ charitatem inter proximos extingunt, et dilectionem euacuant, et omnia bona peruertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decuerat, Christianos vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CLXVI.
Quod vniuersalis sancta dei ecclesia vnum corpus, eiusque caput Christus sit.
Primum igitur, quod vniuersalis sancta dei ecclesia vnum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Vnde Paulus, vos autem estis, inquit, corpus Christi, et membra de membro. itemque: Sicut enim in vno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi vnum corpus sumus in Christo. Item, cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones


[du Tillet S. 281]
subministratum crescit in templum sanctum in domino. Sunt et alia huiusce rei innumera exempla, quæ hic ob prolixitatem euitandam prætermittuntur. Quisquis ergo per aliqua illicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, nouerit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, vt corpori Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus paenitentiæ in promptu habetur, restituere non neglegat.

(1.319)
CLXVII.
Quod eiusdem ecclesiæ corpus in duabus principaliter diuidatur eximiis personis.
Principaliter itaque totius sanctæ dei ecclesiæ corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, diuisum esse nouimus. De qua re Gelasius Romanæ sedis venerabilis episcopus ad Anastasium Imperatorem ita scribit. Duæ sunt quippe, inquit, Imperatrices Augustæ, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto grauius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in diuino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate prædestinationis et gratiæ ita scribit. Quantum


[du Tillet S. 282]
pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior: et in seculo christiano Imperatore nemo celsior inuenitur.

(1.320)
CLXVIII.
Vt chorepiscopi modum mensuræ, qui in sacris canonibus præfixus est, non excedant.
Emersisse reprehensibile et valde inoletum vsum comperimus, eo quod quidam chorepiscopi vltra modum suum progredientes, et donum sancti spiritus per impositionem manuum tradant, et alia quæque, quæ solis pontificibus debentur, contra fas peragant: præsertim cum nullus ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis, eorumque successoribus proprii sit officii tradere spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Neocæsariensi ita de chorepiscopis habetur scriptum. Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse, vt comministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CLXVIIII.
De chorepiscopis, qui in vicis commorantur in concilo Antiocheno habetur ita.
Qui in vicis vel in possessionibus chorepiscopi nominantur, quamuis manus impositionem episcoporum perceperint, et vt episcopi consecrati sint, tamen sanctæ synodo placuit, vt mo


[du Tillet S. 283]
dum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CLXX.
De honore et obedientia episcoporum, et reliquorum sacerdotum.
Igitur quia constat religionem Christianam per successores apostolorum salubriter administrari, populisque ad vitam æternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicauimus omnibus percipere, vt honorem debitum venerabiliter episcopis absque vlla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus, vt patribus obediant: et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam dominus ait, qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Et iterum. Si te non audierit, dic eccesiæ. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut et ethnicus et publicanus. Et alibi. Si quis scandalizauerit vnum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel apostolis quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, vt suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet vnum deistis minimis. Hæc omnia fidelibus amonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum: sed magis eis obediendo non filii


[du Tillet S. 284]
perditionis, sed filii dei efficiantur: et non cum stultis paenam, sed cum iustis præmia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum honorari et venerari omnes monemus: nec eos lacerari, aut blasphemari, uel detrahi a quoquam volumus, quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt? Quoniam et ipsi seipsos occidunt, et audientes interimunt. Dupla enim paena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles et inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctæ ecclesiæ fore alienos.

(1.323)
CLXXI.
De quatuor negligentiis sacerdotum.
De presbyteris, et eorum ecclesiis, vnde multa negleguntur, et scandala sæpe generantur, in nostra discussione quatuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta, nec ea, quæ ad cultum diuinum pertinent, faciunt, neque in restauratione et luminaribus ecclesiæ studium habent, nec etiam senioribus suis de


[du Tillet S. 285]
bitam reuerentiam exhibent, et insuper ecclesias suas expoliant, et in prædiola sua propria transferunt. quæ omnia ad neglegentiam episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audaciam prærumpunt, vt eos etiam illicite et inhoneste atque irreuerenter tractare præsumant. Vnde summopere omnibus nobis abhinc prouidendum iudicauimus, vt ea, quæ a domno Imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem dei ecclesiis concessa sunt, non in auaritiam presbyterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in vtilitatem ecclesiæ et in vsus clericorum et pauperum deueniant.

(1.324)
CLXXII.
De presbyteris, qui in suis domibus faeminas habent.
Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parochiis quosdam presbyteros contra interdicta sanctorum canonum faeminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt. Quas et laqueum sacerdotibus persæpe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognouimus. Quæ transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conuentibus episcoporum secundum au


[du Tillet S. 286]
ctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correctionem plene est perducta. Vnde in commune censuimus, vt hi qui tantæ transgressionis incorrectores hactenus extiterint, si ab hinc huius rei correptores esse neglexerint iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coerceantur.

(1.325)
CLXXIII.
De presbyteris, qui contra statuta canonum villici fiunt.
Similiter de illis presbyteris, qui contra statuta canonum villici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diuersissimis modis vsuris inseruiunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deseruire non erubescunt, et per diuersos mercatus indiscrete discurrunt, obseruandum iudicauimus, vt ab hinc districte seueriterque coerceantur, ne per eorum illicitam et indecentem actionem, et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deueniant in opprobrium.

(1.326)
CLXXIIII.
Quod conuersatio sacerdotalis testes vitæ probabiles habeat.
Pari ergo consensu nobis visum est, vt pontifices sanctorum præcedentium patrum exempla sequentes religiosos conuersatio


[du Tillet S. 287]
nis suæ testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime præbeant. Vt ergo sacerdos discipulis suis de seipso exemplum bonum debeat præbere, apostolus scribens ad Titum docet, dicens: In omnibus te ipsum præbe exemplum bonorum operum in doctrina, in charitate, in castitate, et reliquis. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait. Verecundus mos inoleuit, vt huius sedis pontificibus ad secreta cubilis sui seruitia laici pueri eis seculares obsequantur, et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis, nesciunt, et vt dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re præsenti decreto constituo, vt quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubilis pontificalis obsequantur, vt is qui in loco est regiminis, habeat tales testes, qui eius in secreto conuersationem videant, et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Hæc igitur beatus Gregorius scripsit. Cæterum si qui de hac re copiosiora exempla quærere voluerint, vitas beati Augustini, et Ambrosii, et cæterorum aliorum sanctorum virorum legant, et perspicue inuenient, quod vita et conuersatio pontificis semper testes vitæ probabiles habere debeat.


[du Tillet S. 288]

(1.327)
CLXXV.
Vt episcopi in rebus ecclesiæ circa propinquos suos exponendis reprehensionem caueant, et discretionis modum teneant.
Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine prædia et mancipia emunt, et vt in propinquorum suorum ius cedant statuunt: et ob hoc et iura ecclesiastica conuelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus, vt deinceps hoc auaritiæ genus caueatur: fixumque abhinc, et perpetuo mansurum esse decreuimus, vt episcopus de rebus sui iuris, quas aut ante episcopatum aut certe in episcopatu hæreditaria successione acquisiuit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat, et cui vult conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus ecclesiæ aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparauerit, decreuimus, vt non propinquorum suorum, sed in ecclesiæ, cui præest, iura deueniant. Similiter et de presbyteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus præsunt, prædia eo modo emunt, faciendum statuimus. Quoniam multos presbyterorum occasione taliter emptarum rerum


[du Tillet S. 289]
ecclesias, quibus præsunt, expoliasse, et a suo ministerio multimodis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis proruisse comperimus.

(1.328)
CLXXVI.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos, et sanctimoniales neglegant.
Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis, et sanctimonialibus hactenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum prouocasse, ita vt nonnulli alii prælati in eorum parochiis constituti eorum praua exempla secuti suas similiter congregationes neglexerint. quos et fraterno et synodali conuentu admonendos esse necessario duximus, vt ab hac neglegentia deinceps se cohibeant, et cæteris se imitabiles præbeant, ne forte propter illorum incuriam et diuinæ seruitutis contemptus, et pericula proueniant animarum, et auribus excellentiæ nostræ molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in conuentibus tædium et opprobrium inferatur.

(1.329)
CLXXVII.
De episcopis, abbatibus, et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt.
Comperimus quosdam episcopos, et


[du Tillet S. 290]
abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut vtilitatis, sed potius auaritiæ et propriæ delectationis sæpissime propria ciuitatis suæ sede, vel monasterii septa aut ecclesiæ propriæ derelicta, cleroque neglecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio diuini cultus, et prædicatio in plebibus, et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas neglegitur. Quod ne vlterius a quoquam sine ineuitabili necessitate aut aliqua vtilitate fiat, pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CLXXVIII.
De laicorum clericis.
De clericis laicorum, vnde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis suis eos, cum vtiles sint, ordinare, visum nobis fuit, vt in vtrisque partibus pax et concordia seruetur, et cum charitate et ratione vtiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum vtilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiiciendus est propter scandalum vitandum, euidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CLXXVIIII.
De monachis et presbyteris siue clericis, qui passim palatium adeunt.
Placuit vt monachi et presbyteri necnon et clerici, qui postposita canonica


[du Tillet S. 291]
auctoritate passim palatium adeunt, et nostris sacris auribus importunissimam molestiam inferunt, vt non hoc facere præsumant. Quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contemnitur, et religio sacerdotalis, et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CLXXX.
Vt non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.
Volumus atque præcipimus nostra auctoritate annuntiari omnibus, immo et a sacerdotibus prædicari, ne tam temeraria Christianorum sanguinis effusio in regno nostro fieri sinatur: semper illud attendentes, quod dominus post diluuium dixit, famulo suo Noe. De manu hominis, et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicunque effuderit humanum sanguienem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe dei factus est homo. Et in lege. Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus. Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei,


[du Tillet S. 292]

qui malum agit. De illo enim specialiter diuina auctoritas dicit, Gladium dei portat ad vindictam malorum: non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxia inuentione a nonnullis vsurpatum est, vt hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diuersissimas voluntates pessimas indebitum sibi vsurpant in vindicandis proximis, et interficiendis hominibus vindictæ ministerium: et quod rex saltem in vno exercere debuerat, propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium. Et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas, quod nolunt vt rex faciat propter dei vindictam.

(1.333)
CLXXXI.
De abbatibus, canonicis, et regularibus, vel abbatissis.
Abbatibus, canonicis, et regularibus, et abbatissis, quæ sanctimonialibus præesse videntur, siue laicis, qui monasteria habent, omnimodo præcipimus, vt de seipsis magnam curam habeant, et cæteris bonum exemplum præbeant, et religiose, sicut decet, conuersentur. Et quod vniuscuiusque professioni inconueniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caueant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et de


[du Tillet S. 293]

strui propter neglegentiam non dimittant. Et congregationes sibi commissas siue spiritualiter siue temporaliter paterno affectu gubernare, eisque necessaria stipendia administrare non neglegant: ne forte propter aliquam inopiam et diuina officia negligantur, et ipsæ congregationes irreligiosius viuere compellantur. Et qui hæc agere neglexerint, sciant se ea illis auferre, et religiosioribus dare.

(1.334)
CLXXXII.
Vt capellæ absque iussu siue permissu episcopi non fiant.
Placuit nobis, vt sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac dei seruis admoniti fuimus, ne capellæ in nostro palatio vel aliubi sine permissu episcopi, in cuius est parochia, fiant. Et vt omnes per dies dominicos et festiuitates præclaras sacra Eucharistia communicent, nisi quibus abstinere præceptum est. Et vt obseruatio omnium dierum dominicorum a mane vsque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CLXXXIII.
Vt omnes, qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano du-


[du Tillet S. 294]

bii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CLXXXIIII.
Vt si quis ministros ecclesiæ iniuriauerit, hoc tripliciter componat.
Si quis ministros ecclesiæ, id est, subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolytum, hostiarium iniuriauerit, aut percusserit, vel plagauerit, componat hoc tripliciter, sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, presbyteri, atque episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem clericorum iniuria componatur, sicut parentum eorum. Monachorum quoque qui secundum regulam in monasterio viuunt, iniuria dupliciter componatur secundum genealogiam suam, vt reuerentia sit deo, et ecclesiæ, et pax eis, qui illi deseruiunt.

(1.337)
CLXXXV.
Vt si quis contumax reuerentiam ecclesiarum non habet, solidos d. componat.
Si quis homo contumax vel superbus timorem dei vel reuerentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit, et fugientem seruum suum, vel quem persecutus fuerit de ecclesia, vel de porticu eius per vim abstraxerit, et deo honorem non dederit, componat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo solidos quingentos, et, pro fredo ad fiscum,


[du Tillet S. 295]

solidos cc. ipse vero publica paenitentia iuxta iudicium episcopi multetur, vt sit honor dei et reuerentia sanctorum, et vt ecclesia dei semper inuicta permaneat.

(1.338)
CLXXXVI.
Vt cuncta, quæ circa ecclesias earumque ministros vel olim ordinauit antiquitas, vel antecessorum auctoritas nostrorum statuit, inuiolata persistant.
Cuncta, quæ circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros, vel olim ordinauit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roborauit serenitas, illibata custodiri nunc et in futurum præcipimus.

(1.339)
CLXXXVII.
De prædiis deo dicatis.
Placuit ne prædia cælestium secretorum dicata, deoque tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur, aut inuadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quæ eis subiecta esse noscuntur. Si quis contrauenerit, componat sicut de immunitate constituimus: et paenitentia publica a sacerdotibus vsque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CLXXXVIII.
De eo, qui die dominico opera seruilia fecerit.


[du Tillet S. 296]

Si quis die dominico opera seruilia fecerit, liber homo si bouem iunxerit, et cum carro ambulauerit, dextrum bouem perdat. Et si alia quæ canonica auctoritate prohibita sunt, seruilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet: et ab ipsis sacerdotibus paenitentiam iuxta modum culpæ accipiat. Similiter et de præcipuis festiuitatibus obseruari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiuerint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque obedire in omnibus faciant.

(1.341)
CLXXXVIIII.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid prædare voluerit, aut faenum tollere, aut granum, siue pecora maiora vel minora, domosque infringere vel incendere, hæc ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo præsumptioso factum fuerit, lx. solidis, si liber est sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero seruus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat: et dominus omnia similia restituat, quia seruum suum non correxit, nec custodiuit, vt talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus,


[du Tillet S. 297]

cito deficiemus. Vnusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua deprædatio infra regnum fiat.

(1.342)
CXC.
De eo, qui alienum seruum ad furtum suaserit.
Si quis alienum seruum ad furtum suaserit, aut ad aliquid damnosum in fraudem domini sui, vt posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per inuestigationem iudicis, dominus nec seruum perdat, nec pro hoc aliquam faciat compositionem. Sed ille, cuius conlusione vel exhortatione admissum est, tanquam fur damnetur. Et seruus quod tulit reddat, et insuper cxx. ictus accipiat.

(1.343)
CXCI.
De fure nocturno tempore capto.
Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtiuas secum portat, si fuerit occisus. nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CXCII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid comparauerit.
Si quis de fure nesciens aliquid comparauerit, quærat accepto spacio venditorem. Quem si non potuerit inuenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat. Et furem quærere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans postea detectus fuerit, tanquam ille fur, ita iste in crimine damnetur.


[du Tillet S. 298]

(1.345)
CXCIII.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
Si quis occulte in nocte occulte, vel in die alterius animal occiderit, et negauerit, et postea exinde probatus fuerit, tanquam furtiuum componat.

(1.346)
CXCIIII.
De eo, qui occiderit alienum animal, et non negauit.
Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negauerit, simile dare non tardet, et cadauer mortui accipiat.

(1.347)
CXCV.
De eo, qui furtiuam rem scienter emerit.
Si quis furtiuam rem scienter emere præsumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam comparauit, salua videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CXCVI.
De eo, qui de latrone furtiuam rem scienter ad custodiendum accipit.
Si quis de latrone furtiuam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CXCVII.
De sacramentis leuiter non iurandis.
Volumus vt sacramenta cito non fiant, sed vnusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, vt eum veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant.


[du Tillet S. 299]

(1.350)
CXCVIII.
De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacunque inuidia aut iniusta accusatione aliquem commouerit, ipse paenam vel damnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem damnes, antequam inquiras veritatem, quia scriptum est, Omnia autem probate, quod bonum est, tenete.

(1.351)
CXCVIIII.
De eo, qui per inuidiam vel dolum liberi vel serui donum incenderit.
Si quis per aliquam inuidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit, et incenderit liberi vel serui domum, primo omnia ædificare statuat, et quicquid ibi arserit, componat, et in super lx. solidis sit culpabilis: et publica paenitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio euaserint, vnicuique secundum legem componat, et omnia quæ ibi perdiderint restituat.

(1.352)
CC.
Vt si quis seruum iniuste accusauerit alienum, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.
Si quis seruum iniuste accusauerit alienum, et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat.


[du Tillet S. 300]

Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos seruos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCI.
De via publica.
Si quis viam publicam, aut lithostrotum, vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat: et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCII.
De via conuicinali.
Si quis viam conuicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCIII.
De eo, qui fontem coinquinauerit
Si quis fontem quacunque inuidia coinquinauerit, vel maculauerit, emendet eum primo, vt nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, compositione inter se mulctetur.

(1.356)
CCIIII.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quæcunque species commendatæ fuerint, siue ad custodiendæ traditæ sint, sive vendendæ, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematæ, vna cum testibus, qui commen-


[du Tillet S. 301]
data susceperat, præbeat sacramenta nihil exinde suis profuisse compendiis, et nihil cogatur exsoluere, excepto auro et argento, quod ardere non potuit. Si vero quæ commendata fuerant, furto probantur ablata, ei qui commendata perdiderat spatium tribuatur, donec furem sua inuestigatione perquirat. Et si eum inuenerit commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inuentus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur. damnum vero medium vtrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui commendauerit, quæcunque fuerint suppressa repererit, sicut furtiua ab eo exigantur.

(1.357)
CCV.
Vt rem in contentione positam non liceat vendere.
Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCVI.
De eo, qui seruum suum vendiderit.
Si quis seruum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius vbicunque inuenire potuerit.

(1.359)
CCVII.
De eo, qui de peculio suo fuerit redemptus, seruo.
Si quis seruus de peculio suo fuerit re-


[du Tillet S. 302]

demptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat. quia non precium, sed res serui sui dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCVIII.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlæsam reddat, aut similem. Si vero foras aliqua traxerit, et absconderit, atque negauerit interrogatus, furtiuam componat.

(1.361)
CCVIIII.
De eo, qui alicuius mortuum repererit:
Si quis alicuius mortuum repererit, et eum humanitatis causa humauerit, vt neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit, seu seruus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat: et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiet a domino qui præcepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCX.
De venditionibus vili precio detractis, vel viciosis.
Placuit in venditione hanc formam seruari, vt seu res, seu mancipia, vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propterea venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit se vili precio vendidisse: sed postquam factum est, negotium non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a venditore celatum inuenerit. Si autem


[du Tillet S. 303]

venditor dixerit vicium, stet emptio, et non sit immutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die, et in alia, siue in tertia die: et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum inuenire infra tres dies non poterit. Tunc quando inuenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vicium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit: et stet factum.

(1.363)
CCXI.
Vt qui arras dederit pro quacunque re, precium reddere compellatur.
Qui arras dederit pro quacunque re, precium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCXII.
Vt peregrinos transeuntes nemo inquietet.
Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare præsumat, eisque nocere audeat, quia alii propter domini, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis præsumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit, vel eum assallierit, aut dispoliauerit, læderit, plagauerit, ligauerit, vendiderit, vel occiderit, ipse peregrino singulatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio, cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit, et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus, aut


[du Tillet S. 304]

sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant, et in suam eleemosynam illam tribuant. Et insuper lx. solidos fisco cogatur persoluere. Et si peregrinum viuentem reliquerit, omnem iniuriam ei factam, et quicquid ei tulit dupliciter, vt prædictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra prouinciam aliquem componere. Si autem eum occiderit, vt liberum, hominem de ipsa prouincia in duplo componat, et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur eleemosyna: quoniam dominus ait, Peregrinum et aduenam non contristabis.

(1.365)
CCXIII.
De eo qui res alienas vendiderit.
Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut seruum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest inuenire, duos consimiles et æqualis meriti reddat.

(1.366)
CCXIIII.
De eo, qui alicuius quadrupedi vnum oculum excusserit.
Si quis alicuius caballo, vel boui, vel cuilibet de quadrupedibus vnum oculum excusserit, adprecietur illud pecus, quod valet, et tertiam partem componat.

(1.367)
CCXV.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.


[du Tillet S. 305]

Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam prouinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei: nec propterea faidosus sit, quia lex et iussio dominica occidit eum, et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum, et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat, aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint, aut occisi, dupliciter componantur.

(1.368)
CCXVI.
De eo, qui scripturam protulerit, vt veritatem eius testibus probet.
Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet. quia in omnibus causis constitutum est, vt scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCXVII.
Vt quicquid prouincialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.
Quicquid prouincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCXVIII.
Vt presbyteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.
Presbyteros criminosos canonice


[du Tillet S. 306]

ad synodum venientes, iubemus iuxta decreta Papæ Innocentii, capitulo xxxiii. in medio collocari. Discussisque obiectionibus, quæ ipsis presbyteris impinguntur, si conuinci potuerint, a sacerdotali remoueantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt. Atque alieni efficiantur a ministerio, quod viuendo inlicite polluerunt. Et si conuinci non potuerint, secundum anterius capitulum, consultu Leonis Papæ et multorum episcoporum statutum cum aliis presbyteris, et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant episcopo suo, et populo.

(1.371)
CCXVIIII.
Vt vnusquisque presbyter missam cum sandaliis celebret.
Vt vnusquisque presbyter missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et vt ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCXX.
Vt presbyter die dominico cum benedicta aqua procedat.
Vt omnis presbyter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam vna cum populo, et aquam benedictam secum ferat: et vt scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.374)
CCXXI.
De hospitalitate et cura pauperum.


[du Tillet S. 307]

Vt de hospitalitate, et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticæ a fidelibus oblatæ, et ab ecclesia receptæ sint, et eo modo illas distribuatis, vt ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non damnationem, sed æterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCXII.
Vt adiutorium a rege impendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent.
Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuuare vbicunque necesse est, vt ministerium vestrum adimplere valeatis: simulque vos admonemus, vt propter humilitatem nostram et obedientiam, quam monitis vestris propter dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conseruetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCXXIII.
Vt nullus episcopus vel abba per præmia suis hominibus beneficia det, vel auferat.
Admonemus etiam episcopos et abbates, vt per præmia beneficia hominibus suis nec auferant, nec donent, quia multæ reclamationes, et querelæ de hac causa ad nostras aures solent peruenire.


[du Tillet S. 308]

(1.378)
CCXXV.
Vt clericus, vel monachus, vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium ciuile.
Nemo audeat clericum, aut monachum, vel sanctimonialem faeminam ad ciuile iudicium accusare, sed ad episcopum: et ipse ex lege vel canonibus consentaneam ac iustam sententiam proferat. Hæc omnes episcopi custodiant, et omnes fideles sanctæ dei ecclesiæ, et nostri prouinciarum præsides procurent quorumcunque clericorum, vel monachorum, et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violauerit in magistratu positus, x. libris auri paena multabitur. Si executor est, in catenis ecclesiarum recludatur paenas luiturus, et officium perdat.

(1.379)
CCXXVI.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quæ in monasterium introduxit, et quæ non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio præsidis seruire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migrauerit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCXXVII.
De seruo in monasterio recepto.


[du Tillet S. 309]

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus ei non præstetur. Et si intra iii. annos aut seruus aut libertus vel colonus quæratur, domino suo reddatur cum omnibus, quæ adtulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quæri non potest: sed tantum ea, quæ in monasterium adduxit, dominus serui recipiat.

(1.381)
CCXXVIII.
De monachis laicis factis.
Si autem monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur: et res eius monasterio adiiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, præses prouinciæ eum teneat, et curiæ suæ communeret.

(1.382)
CCXXVIIII.
De Ecclesia ædificanda.
Nemo ecclesiam ædificet antequam ciuitatis episcopus veniat, et ibidem crucem figat publice, et ante præfiniat qui ædificare vult, quod ad luminaria, et ad custodiam, et stipendia custodum sufficiat, et facta donatione sic domum ædificet.

(1.383)
CCXXX.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest: tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci il -


[du Tillet S. 310]

lius. quod si fecerit, domus illius fisci iuribus addicatur. comes et ministri eius qui hoc cognouit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCXXXI.
De electione abbatissæ.
Abbatissa eligatur a cuncta congregatione non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis euangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita castam, et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii vtilem: et tunc confirmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCXXXII.
De diaconissa vel deo deuota.
Si quis rapuerit, vel sollicitauerit, vel corruperit religiosam faeminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitauit. Ipsi tamen capitali periculo subiiciantur. Quod si hæc mulier con consensit, cum suis rebus monasticæ cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reseruetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, co-


[du Tillet S. 311]

mes loci illius hæc nostro fisco addicat. Si vero comes prouinciæ vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci iuribus dare compellatur.

(1.386)
CCXXXIII.
De restituendo monasterio.
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, vel commutare, vel quocunque comito vendere, hoc etiam diuina et apostolica atque canonica sub anathematis paena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed is, qui accipit, precium amittat. Et qui distraxit, precium quod accipit in ipso monasterio amittat, et vna cum precio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCXXXIIII.
De litigatoribus.
In ciuitatibus, in quibus præsides præsunt, ipsi audiant causas, seu et defensores. Qui autem episcopos, vel sacerdotes, aut clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCXXXV.
De scaenicis.
Si quis ex scaenicis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiosæ, vel qualicunque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali paenæ subsistat, et exilio tradatur.


[du Tillet S. 312]

(1.389)
CCXXXVI.
De præscriptione xl. annorum.
Ne decem anni, neque viceni, vel xxx. annorum præscriptio religiosis, domibus opponatur, sed sola xl. annorum curricula: et non solum in cæteris rebus, sed etiam in legatis, et hæreditatibus.

(1.390)
CCXXXVII.
Vt nemo audeat episcopum auo sacerdotem, vel clericum apud publicos iudices accusare.
Sancitum est, vt nullus episcopum, aut sacerdotem, vel clericum apud iudices publicos accusare præsumat, sed apud episcopos.

(1.392)
CCXXXVIII.
Ne vllus sacerdos iudicetur, nisi presentes sint ipsius accusatores, iidemque legitimi.
A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, vt nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur, aut damnetur, nisi accusatus accusatores legitimos præsentes habeat, locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCXXXVIIII.
Vt vita accusantium primo discutiatur.
Item a prædicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum, vt semper primo persona, fides, vita et conuersatio ac-


[du Tillet S. 313]

cusantium enucleatim perscrutetur: postea, quæ obiiciunt, fideliter pertractentur, quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius impetitorum vita discutiatur.

(1.394)
CCXL.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
Placuit, vt siquis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum præceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCXLI.
De culpabili persona non recipienda.
Si accusatoris persona in iudicio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.

(1.396)
CCXLII.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
Non est iustum iudicare aut condemnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCXLIII.
De non iudicando maiorem a minore.
Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCXLIIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.


[du Tillet S. 314]

Iudicis non est quemlibet iudicare, vel condemnare absque legitimo accusatore: quoniam et dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCXLV.
De eo, qui frequenter litigat, vt non suscipiatur absque examine.
Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCXLVI.
De rimanda enucleatim causam in iudicio, et sæpe ventilanda.
Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiiciendique patientia præbita ab eo, vt ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obuiare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in quæstione, quod proponant: et tam diu actio ventiletur, quousque rei veritas perueniat. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid prætermissum forte remaneat, quod adnecti conueniat.

(1.401)
CCXLVII.
De his, qui se putant per testes redemptos ad sacerdotum accusationem admitti, vt non admittantur, nisi omni suspicione caruerint.


[du Tillet S. 315]

Sunt quidam qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere, hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspicione carere.

(1.402)
CCXLVIII.
Vt nullus contra religionem faciat.
Non liceat Imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata diuina præsumere.

(1.403)
CCXLVIIII.
Quod laicis non sit de religione præsumendum.
Laicis quamuis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus, vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCL.
Vt liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit.
Quandocunque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, vbi est maior auctoritas, fuerit prouocatum, non eis denegetur, qui prouocauerint.

(1.405)
CCLI.
De iniusto iudicio principis metu vel iussu terminato cassando.
Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.