Edition Baluze (Teil 2)

(Cplio2.0)
INDEX CAPITULORUM LIBELLI SEXTI.
||Sp. 909||
(Cplio2.1)
1.
De effusione sanguinis.
(Cplio2.2)
2.
Quod hi qui nomen Domini invanum adsumpserint, graviter feriantur.
(Cplio2.3)
3.
De honorando patre et matre.
(Cplio2.4)
4.
Ut qui vendiderit filiam suam in famulam, non egrediatur sicut ancilla.
(Cplio2.5)
5.
Ut qui hominem percusserit, morte moriatur.
(Cplio2.6)
6.
De eo qui per industriam proximum voluerit occidere.
(Cplio2.7)
7.
De eo qui percusserit patrem aut matrem.
(Cplio2.8)
8.
Non maledicendum patri et matri.
(Cplio2.9)
9.
De eo qui hominem furatus fuerit et vendiderit.
(Cplio2.10)
10.
De his qui rixati inter se fuerint, et percusserit alter alterum.
(Cplio2.11)
11.
De eo qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortui fuerint.
(Cplio2.12)
12.
Ut si aliqui inter se fuerint rixati, et percusserit ex eis aliquis mulierem praegnantem.
(Cplio2.13)
13.
Quod si mulier mortua fuerit, reddet percussor animam pro anima.
(Cplio2.14)
14.
Ut quicunque servo vel ancillae oculum eruerit, liberos eos dimittat.
(Cplio2.15)
15.
De bove cornupeta quae virum vulneraverit vel mulierem, et de domino illius.
(Cplio2.16)
16.
De eo qui cisternam aperuerit et foderit.
(Cplio2.17)
17.
De bove alieno, si alterius bovem vulneraverit. ||Sp. 910||
(Cplio2.18)
18.
De eo qui bovem aut ovem furatus fuerit.
(Cplio2.19)
19.
De fure qui domum suffodiens repertus fuerit.
(Cplio2.20)
20.
De eo qui laeserit agrum vel vineam.
(Cplio2.21)
21.
De eo qui ignem succenderit in agris, ut damnum restituat.
(Cplio2.22)
22.
De eo qui commendaverit amico pecuniam.
(Cplio2.23)
23.
De asino, bove, omnique iumento ad custodiendum tradito.
(Cplio2.24)
24.
De eo qui seduxerit virginem desponsatam, vel dormierit cum ea.
(Cplio2.25)
25.
De patre puellae, si eam dare noluerit, ut reddat pecuniam iuxta morem dotis.
(Cplio2.26)
26.
De maleficis.
(Cplio2.27)
27.
De his qui cum iumento coierint.
(Cplio2.28)
28.
De his qui Diis immolant vel advenas affligunt.
(Cplio2.29)
29.
De decimis et primitiis Domino offerendis.
(Cplio2.30)
30.
De deposito vel pignore dato.
(Cplio2.31)
31.
De turpitudine proximi non revelanda.
(Cplio2.32)
32.
De homine qui dormierit cum muliere ancilla.
(Cplio2.33)
33.
Non debere auguriari, nec observare magos et ariolos.
(Cplio2.34)
34.
De honorando sene.
(Cplio2.35)
35.
Nihil agendum contra aequitatem.
(Cplio2.36)
36.
De eo qui moechatur cum uxore proximi sui.
(Cplio2.37)
37.
De eo qui dormierit cum noverca sua. ||Sp. 911||
(Cplio2.38)
38.
De eo qui propter Deum furtum confessus fuerit.
(Cplio2.39)
39.
De eo qui ferro percusserit hominem.
(Cplio2.40)
40.
Ut propter unius testimonium nullus condemnetur.
(Cplio2.41)
41.
De decimis separandis.
(Cplio2.42)
42.
De eo qui ambulans per viam, nidum avis invenerit.
(Cplio2.43)
43.
Ut cum aedificatur domus nova, fiat murus per circuitum domus.
(Cplio2.44)
44.
De vinea altero semine non serenda.
(Cplio2.45)
45.
Ut non aretur in bove simul et asina.
(Cplio2.46)
46.
Non induendum vestimentum quod ex lana et lino contexitur.
(Cplio2.47)
47.
De puella virgine desponsata.
(Cplio2.48)
48.
De desponsata virgine in agro reperta.
(Cplio2.49)
49.
Ut eunuchus atritis testiculis Ecclesiam Dei non intret.
(Cplio2.50)
50.
De pecunia ad usuram non foeneranda.
(Cplio2.51)
51.
De voto non differendo.
(Cplio2.52)
52.
Ut homo qui uxorem acceperit, non accedat ad bellum.
(Cplio2.53)
53.
Ut non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus.
(Cplio2.54)
54.
De eo qui vim a persecutoribus patitur, ut suscipiatur.
(Cplio2.55)
55.
De muliere quae cum viro suo non potest nubere.
(Cplio2.56)
56.
Ut absque consensu Episcopi oblationes non accipiantur.
(Cplio2.57)
57.
Ut Presbyteri civitatis sine iussu sui Episcopi nihil iubeant.
(Cplio2.58)
58.
Ne Presbyteri rem Ecclesiae absque licentia sui Episcopi vendant.
(Cplio2.59)
59.
Si Presbyter vel Diaconus deseruerit Ecclesiam suam, deponatur.
(Cplio2.60)
60.
De Presbyteris vel Diaconibus aut Subdiaconibus a propriis Episcopis exauctoratis.
(Cplio2.61)
61.
Si quis Episcopus, Presbyter, Diaconus, vel Subdiaconus ad bellum processerit, deponatur.
(Cplio2.62)
62.
Ut Presbyteri alterius regionis non sacrificent praesentibus Presbyteris ipsius regionis.
(Cplio2.63)
63.
De uxoribus et viris se dimittentibus.
(Cplio2.64)
64.
De Episcopis litigantibus vel iudicatis.
(Cplio2.65)
65.
Ab haeretico nullus benedictionem accipiat.
(Cplio2.66)
66.
De orationibus ad Patrem dirigendis.
(Cplio2.67)
67.
De Presbytero ab alio Episcopo ordinato.
(Cplio2.68)
68.
De illis Presbyteris qui nesciunt iuxta praeceptum Salvatoris baptizare.
(Cplio2.69)
69.
De Missis nostris, qualiter cum Episcopis singularum regionum circa Ecclesias Dei eiusque Sacerdotes agere debeant.
(Cplio2.70)
||Sp. 912||70.
De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit.
(Cplio2.71)
71.
Ut incesti et parricidae canonice coerceantur.
(Cplio2.72)
72.
Ut nec a Clerico phylacteria nec ab ullo fiant Christiano.
(Cplio2.73)
73.
Ut nullus Presbyter amplius quam unam Ecclesiam sibi vindicet.
(Cplio2.74)
74.
De letania maiore, ut more Romano celebretur.
(Cplio2.75)
75.
Ut nullus vitam sine communione finiat, nec unctione benedicti olei careat.
(Cplio2.76)
76.
De Presbyteris degradatis et post degradationem multis sceleribus implicatis.
(Cplio2.77)
77.
Si qui velint aquam consecratam accipere.
(Cplio2.78)
78.
De Clericis et Presbyteris, si Episcopis suis obedire nolint, ut excommunicentur.
(Cplio2.79)
79.
De Episcopo metropolitano.
(Cplio2.80)
80.
Ut unusquisque progeniem suam usque ad septimam generationem observet.
(Cplio2.81)
81.
De Presbyteris ab ignotis Episcopis ordinatis.
(Cplio2.82)
82.
Ut si quis homini aliquo iteranti mansionem vetaverit, sexaginta solidos componat.
(Cplio2.83)
83.
Ut omnibus maxima cura sit ne sine confirmatione Episcopi vitam finiat aliquis.
(Cplio2.84)
84.
De his qui fidelium oblationes auferunt vel vastant, aut sine proprii Episcopi iussione dant vel accipiunt.
(Cplio2.85)
85.
Ut Presbyteri vel Diaconi non migrent de loco ad locum sine Episcopi proprii iussione.
(Cplio2.86)
86.
De Episcopis et Clericis peregrinis, ut contenti sint hospitalitatis munere.
(Cplio2.87)
87.
Ut nullus habeat nisi legitimum connubium.
(Cplio2.88)
88.
De his qui Episcoporum vocationem vel correctionem contempserint.
(Cplio2.89)
89.
Ut nullus Laicorum ex praediis Episcoporum quicquam accipiat.
(Cplio2.90)
90.
De eo qui occiderit Monachum aut Clericum, ut arma relinquat.
(Cplio2.91)
91.
De viro et muliere matrimonio copulatis, et postea dicente ea non posse eum nubere sibi.
(Cplio2.92)
92.
Ut puella desponsata non detur alteri viro.
(Cplio2.93)
93.
Ut baptizati cum Catechumenis non manducent.
(Cplio2.94)
94.
De Presbytero ordinato qui se deprehenderit non esse baptizatum.
(Cplio2.95)
95.
Si liber ancillam in matrimonium accepit.
(Cplio2.96)
96.
De raptoribus et raptis virginibus vel viduis.
(Cplio2.97)
||Sp. 913||97.
De his qui rapinas infra regnum faciunt.
(Cplio2.98)
98.
De Sacerdotibus et Levitis atque Monachis interfectis vel debilitatis.
(Cplio2.99)
99.
De his qui Episcopo aliquam iniuriam vel dehonorationem fecerint.
(Cplio2.100)
100.
De religiosa muliere decepta, id est, veste mutata, vel religionem professa.
(Cplio2.101)
101.
De blasphemia in Deum.
(Cplio2.102)
102.
De his qui in domo sua oratorium fecerint.
(Cplio2.103)
103.
De privilegiis Ecclesiarum et Clericorum non corrumpendis.
(Cplio2.104)
104.
Ne Episcoporum vel reliquorum Clericorum vita turbetur.
(Cplio2.105)
105.
De Clericis vel Sacerdotibus qui accipiunt Ecclesias sine licentia Episcopi sui, vel de una ad aliam transeunt.
(Cplio2.106)
106.
De incestis et criminosis, ac de infirmis et poenitentibus, atque de ieiunio quatuor Temporum.
(Cplio2.107)
107.
Ut Episcopi iudices publicos moneant ut rei carceribus reclusi Nativitate Domini, Pascha, et Pentecosten absolvantur, et Missas illis audiant diebus, ac refecti fiant.
(Cplio2.108)
108.
De Monacho qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio2.109)
109.
De possessionibus ad religiosa loca pertinentibus.
(Cplio2.110)
110.
De Monacho vel Monacha.
(Cplio2.111)
111.
De his quae a singulis Principibus Ecclesiis sunt concessa, et quae singuli Antistites impetraverunt, quod sacrilegium sit haec auferentibus. Et de Clericis, ut non accusentur ad Judices seculares, sed ad Episcopos proprios.
(Cplio2.112)
112.
De privilegiis Ecclesiarum.
(Cplio2.113)
113.
Ut ea quae ad religionem pertinent, locis suis et a suae dioceseos Synodis audiantur.
(Cplio2.114)
114.
Ut privilegia Ecclesiarum semper maneant incorrupta.
(Cplio2.115)
115.
Quod sacrilegium sit Ecclesiae aliquid auferre, aut Sacerdotibus vel Ministris, aut ipsi sancto cultui locoque iniuriam inferre.
(Cplio2.116)
116.
De his qui ecclesiastica privilegia violant vel dissimulant.
(Cplio2.117)
117.
Quod hi qui praedia ecclesiastica diripiunt vel vastant sacrilegi sint exilioque damnandi.
(Cplio2.118)
118.
Ut Episcopi et reliqui Sacerdotes ab omnibus nexibus sint liberi.
(Cplio2.119)
119.
Ne Iudaeis adhaereant vel deserviant Christiani.
(Cplio2.120)
120.
De sacrificiis per singulas Missas a sacrificantibus sumendis. ||Sp. 914||
(Cplio2.121)
121.
De Chorepiscopis, ne deinceps fiant.
(Cplio2.122)
122.
Ne Iudaei super Christianos magistri vel ministri ponantur.
(Cplio2.123)
123.
De Clericis falsariis.
(Cplio2.124)
124.
Ut Clerici non habeant actiones seculares.
(Cplio2.125)
125.
De Clericis qui de Ecclesia desistunt.
(Cplio2.126)
126.
Quales sint Clerici.
(Cplio2.127)
127.
De multitudine Clericorum.
(Cplio2.128)
128.
De ordinationibus sacris.
(Cplio2.129)
129.
De iniuria Episcopi et letania subversa.
(Cplio2.130)
130.
Ne fideles ex propria consanguinitate uxores ducant; nec illi qui dudum minime nupserunt, sine benedictione Sacerdotis nubere praesumant.
(Cplio2.131)
131.
De non recipiendis alienis poenitentibus.
(Cplio2.132)
132.
Ut non liceat Clericum vel Monachum sine epistola Episcopi sui proficisci.
(Cplio2.133)
133.
De dotibus et publicis nuptiis.
(Cplio2.134)
134.
De rebus Ecclesiae ablatis aut fraudatis, vel retentis.
(Cplio2.135)
135.
Ut nemo res Ecclesiae, nisi cui iure debentur, in quibuslibet regionibus coniacentes competere audeat vel tenere.
(Cplio2.136)
136.
De his qui facultates Ecclesiae delegatas auferunt vel retentant.
(Cplio2.137)
137.
Ut socios suos nominent apud quem pars rapinae fuerit inventa.
(Cplio2.138)
138.
De his qui diripienda indicare reperiuntur.
(Cplio2.139)
139.
Ut Abbates in eius Episcopi in cuius parrochia sunt potestate persistant.
(Cplio2.140)
140.
Ut nullus monachus relinquat suum monasterium et cellas construat sine Episcopi vel Abbatis sui licentia.
(Cplio2.141)
141.
De apostatis.
(Cplio2.142)
142.
De excommunicatis.
(Cplio2.143)
143.
Ne iudices perfidorum excessus absque propriorum sacerdotum consilio iudicent.
(Cplio2.144)
144.
De expositis infantibus ac collectione eorum.
(Cplio2.145)
145.
De Clericis relinquentibus officium suum et ad seculares confugientibus.
(Cplio2.146)
146.
Ut servo non credatur, si super dominum suum vel super alium liberum crimen iniecerit.
(Cplio2.147)
147.
Ut testes ea tantum testificentur quae in conspectu eorum acta esse noscuntur.
(Cplio2.148)
148.
Quales debeant scripturae valere.
(Cplio2.149)
149.
De pactis et placitis conservandis.
(Cplio2.150)
150.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.
(Cplio2.151)
151.
Ne quisquam accusetur vel puniatur, nisi manifestis indiciis scelus patuerit.
(Cplio2.152)
152.
Ut valeat commutatio sicut emptio. ||Sp. 915||
(Cplio2.153)
153.
Si timore compulsus quisquam se servum esse dicat.
(Cplio2.154)
154.
De Presbyteris vel Diaconibus sine Episcopi sui epistolis ambulantibus.
(Cplio2.155)
155.
Ut unus Abba duobus monasteriis minime praesideat.
(Cplio2.156)
156.
De Presbyteris vel reliquis Clericis non distringendis a secularibus Iudicibus, sed a suis Episcopis.
(Cplio2.157)
157.
Ut Clerici Iudices seculares non adeant.
(Cplio2.158)
158.
De secularibus qui per calumniam Ecclesiam vel Clericos fatigare praesumunt.
(Cplio2.159)
159.
Ne testificentur manumissi.
(Cplio2.160)
160.
De his qui cum furibus conscii fuerint.
(Cplio2.161)
161.
Si possessor per violentiam expellatur.
(Cplio2.162)
162.
Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant.
(Cplio2.163)
163.
De contumacibus Presbyteris vel Clericis.
(Cplio2.164)
164.
De Iudicibus Clericis calumniam vel iniuriam inferentibus.
(Cplio2.165)
165.
Ut orationem dominicam omnes discant fideles.
(Cplio2.166)
166.
Ut nullus Episcopus alterius Episcopi, vel Presbyter alterius Presbyteri, parrochiam invadat.
(Cplio2.167)
167.
Ut monasteriis vel reliquis Ecclesiis res non auferantur, vel ipsa a quoquam inquietentur.
(Cplio2.168)
168.
Ut Clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere, et nulli eorum liceat officium sacerdotale in alterius parrochia agere absque licentia Episcopi in cuius parrochia esse noscuntur.
(Cplio2.169)
169.
Ut nullus Episcopus sine consensu aliorum se praeferat anteriori.
(Cplio2.170)
170.
Ut Populi oblationes Sacerdotibus in Ecclesia offerant. Et ut omni die dominica communicent.
(Cplio2.171)
171.
Ut Sacerdotes signa tangant horis canonicis.
(Cplio2.172)
172.
De stolis gestandis.
(Cplio2.173)
173.
Ut Secreta non incipiatur nisi post hymnum finitum.
(Cplio2.174)
174.
Ut adnuntietur Symbolum fidelibus a Sacerdotibus.
(Cplio2.175)
175.
Ut Presbyteri adnuntient viris et feminis, nisi memoriter Symbolum et Orationem Dominicam tenuerint, de sacro fonte filiolos vel filiolas non suscipiant.
(Cplio2.176)
176.
Ut silentium in Ecclesia teneatur, et devote verbum Dei audiatur.
(Cplio2.177)
177.
Ut Episcopo infantuli ad confirmandum praesententur.
(Cplio2.178)
178.
Ut Presbyteri sine sacro chrismate oleoque benedicto non proficiscantur. ||Sp. 916||
(Cplio2.179)
179.
Ut Presbyteri oleum infirmorum ab Episcopo expetant.
(Cplio2.180)
180.
Ut nullus Presbyter parochianus aliubi praesumat chrisma accipere, nisi ab Episcopo suo in Coena Domini.
(Cplio2.181)
181.
Ut baptizari non praesumatur nisi in vigilia Paschae et Pentecosten.
(Cplio2.182)
182.
Ut instruantur fideles qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt.
(Cplio2.183)
183.
Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.
(Cplio2.184)
184.
De quorum baptismate absque dissimulatione dubitatur, ut baptizentur praeceptum est.
(Cplio2.185)
185.
Ut Presbyteri in Ecclesia fidem sanctae Trinitatis doceant.
(Cplio2.186)
186.
Ut Presbyteri adnuntient populo quatuor legitima Temporum ieiunia.
(Cplio2.187)
187.
Ut ieiunia tria legitima in anno agantur.
(Cplio2.188)
188.
Ut populus, nisi duobus temporibus, infantes suos ad baptismum non offerat.
(Cplio2.189)
189.
Ut dies dominicus reverenter colatur.
(Cplio2.190)
190.
Ut adnuntient Presbyteri eodem modo sicut sabbatum Paschae cum suo Pascha, sabbatum Pentecosten cum suo die dominico observare.
(Cplio2.191)
191.
Ut adnuntient Presbyteri populo se ab inlicitis abstinere connubiis.
(Cplio2.192)
192.
Ut publice Presbyteri adnuntient plebi decimas et primitias omnium frugum ad benedicendum offerre.
(Cplio2.193)
193.
Ut fideles intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt.
(Cplio2.194)
194.
Ut Sacerdotes admoneant viros et mulieres ut luminaria ad basilicas deportent.
(Cplio2.195)
195.
Ut admoneant Presbyteri plebem ne in Ecclesia contentionibus et verbositatibus deserviant.
(Cplio2.196)
196.
Ut Presbyteri sollicite curent ne inhonesta et turpia quaelibet fiant in Ecclesiis.
(Cplio2.197)
197.
Ne in mortuorum funeribus iuxta Paganorum ritum agatur.
(Cplio2.198)
198.
Ut pro defunctis amicorum parentes eorum triginta dies adimplere faciant.
(Cplio2.199)
199.
De his quos Episcopus aut Sacerdos excommunicaverit, ne eos fideles recipiant.
(Cplio2.200)
200.
Ut nullus Presbyter suam Ecclesiam sine consensu Episcopi sui derelinquat.
(Cplio2.201)
201.
Ut sacra mysteria nullus Presbyter, nisi in loco consecrato, agat.
(Cplio2.202)
202.
Ne aliud altare in Ecclesia consecrata, nisi quod ab Episcopo consecratum est, aliquis Presbyter erigat.
(Cplio2.203)
203.
Ut Episcopus, Presbyter, et Diaconus non sint aleatores et ebriosi. ||Sp. 917||
(Cplio2.204)
204.
Ut nemo Clericorum usuras accipiat.
(Cplio2.205)
205.
Ut diem dominicum, in quo Dominus surrexit, cuncti venerabiliter colant.
(Cplio2.206)
206.
De reconciliandis poenitentibus.
(Cplio2.207)
207.
Quot sint dies purificationis mulieris.
(Cplio2.208)
208.
Ut Missarum celebrationes in locis incongruentibus non fiant.
(Cplio2.209)
209.
De propinquitate.
(Cplio2.210)
210.
De servo qui damnum cuilibet intulerit, quid agendum sit.
(Cplio2.211)
211.
De eo qui ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit.
(Cplio2.212)
212.
De eo qui filios non habuerit, et in eorum loco alium sibi heredem facere voluerit.
(Cplio2.213)
213.
De denarialibus, qualiter possint hereditare.
(Cplio2.214)
214.
Ut omne sacramentum in Ecclesia iuretur.
(Cplio2.215)
215.
Ut vitia quae remanserunt ex ritu Gentilium Fideles caveant.
(Cplio2.216)
216.
De Ecclesiis restaurandis.
(Cplio2.217)
217.
Ne Presbyteri priusquam examinentur ordinentur.
(Cplio2.218)
218.
Ut dominici Missi Scabinos, Advocatos, et Notarios eligant.
(Cplio2.219)
219.
De his qui legem servare contemnunt.
(Cplio2.220)
220.
Ut Fideles se a vitiis abstineant quae quasi naturaliter in usu habentur.
(Cplio2.221)
221.
De his qui heribannum solvere debent.
(Cplio2.222)
222.
De fugitivis et peregrinis, ut distringantur.
(Cplio2.223)
223.
De armillis et bruniis negotiatoribus non dandis.
(Cplio2.224)
224.
Ut mensurae aequales fiant.
(Cplio2.225)
225.
Ut Christiani ab otioso sermone se caveant vel ceteris vitiis.
(Cplio2.226)
226.
Ut super vestituram Pippini Regis testimonia non mittantur.
(Cplio2.227)
227.
Ut nec colonus nec fiscalinus traditiones faciat.
(Cplio2.228)
228.
Ne praesumat hominem aliquis sine causa ad iudicium mittere.
(Cplio2.229)
229.
Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit.
(Cplio2.230)
230.
De coniugio, quod a Deo sit constitutum, et quod non causa luxuriae, sed causa potius appetendum sit filiorum.
(Cplio2.231)
231.
Ut omnia quae vuadiari debent, secundum legem revuadientur.
(Cplio2.232)
232.
Ut nullus ebrius causam suam possit in mallo conquirere.
(Cplio2.233)
233.
De nullo ad bibendum cogendo.
(Cplio2.234)
234.
De Missis dominicis discurrentibus.
(Cplio2.235)
235.
Ut a coitu praegnantium fideles se abstineant.
(Cplio2.236)
236.
De canibus qui in dextro armo tonsi sunt. ||Sp. 918||
(Cplio2.237)
237.
De Capitulis quae in lege noviter addita sunt.
(Cplio2.238)
238.
Ut nullus ad placitum banniatur praeter Scabinos septem et qui causam quaerere debent.
(Cplio2.239)
239.
De falsis testibus non recipiendis.
(Cplio2.240)
240.
Qualiter Fidelibus Christianis incesta cavenda sint.
(Cplio2.241)
241.
De non iurando per vitam Regis.
(Cplio2.242)
242.
Ut Missi non solum de adnuntiatione sed etiam de opere breves afferant.
(Cplio2.243)
243.
Ut nullus praesumat teloneum, rodaticum, et pulveraticum recipere.
(Cplio2.244)
244.
Ut Fideles iusta iudicia iudicent.
(Cplio2.245)
245.
Ut Ecclesiae earum iustitiam obtineant.
(Cplio2.246)
246.
Ut potestatem Episcopi omnes intelligant, et instruantur qualiter sive secundum canonicam, sive secundum monasticam regulam, eis vivendum sit.
(Cplio2.247)
247.
De viduis et orphanis et minus potentibus.
(Cplio2.248)
248.
De non parvipendenda excommunicatione Sacerdotum.
(Cplio2.249)
249.
De Episcopis et Comitibus, ut sibi consensum invicem praebeant.
(Cplio2.250)
250.
Ut latrones vel homicidae sive adulteri sub magna correctione constringantur.
(Cplio2.251)
251.
De rebus invasis.
(Cplio2.252)
252.
De superbia, propter quam Diabolus corruit.
(Cplio2.253)
253.
De eo cui non recte iudicatur.
(Cplio2.254)
254.
De invidia, per quam Diabolus hominem eiecit de paradiso.
(Cplio2.255)
255.
De odio et discordia.
(Cplio2.256)
256.
Capitularium dominicum datum anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCVI. ad Theodonis villam et anno imperii Domini Karoli VI.
(Cplio2.257)
257.
De laicis qui noviter sunt conversi.
(Cplio2.258)
258.
Ut Scribae falso non scribant.
(Cplio2.259)
259.
Ut compotum discatur.
(Cplio2.260)
260.
De derelinquentibus seculum propter servitium Dei.
(Cplio2.261)
261.
Ut servi proprii non tondantur vel ancillae non velentur nisi ad mensuram.
(Cplio2.262)
262.
Ut superfluae congregationes nullatenus fiant.
(Cplio2.263)
263.
De his qui secundum regulam non pulsantur.
(Cplio2.264)
264.
Ut infantulae non velentur.
(Cplio2.265)
265.
De Laicis, ut non sint Praepositi Monachorum.
(Cplio2.266)
266.
Ut incestuosi canonice examinentur. ||Sp. 919||
(Cplio2.267)
267.
De his qui per aliquod scelus rebelles fiunt.
(Cplio2.268)
268.
De iustitiis Ecclesiarum Dei, orphanorum, pupillorum, ac viduarum.
(Cplio2.269)
269.
De iustitiis regalibus.
(Cplio2.270)
270.
De fame vel ceteris tribulationibus.
(Cplio2.271)
271.
Ut arma infra patriam non portentur.
(Cplio2.272)
272.
Ut omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat.
(Cplio2.273)
273.
De negotiatoribus qui partes Sclavorum vel aliarum gentium petierint.
(Cplio2.274)
274.
Ut causedici qui adquiescere noluerint recludantur.
(Cplio2.275)
275.
De iuramento, ut nulli alteri nisi proprio Seniori iuramenti fidelitas promittatur.
(Cplio2.276)
276.
De his qui conspirationem fecerint, ut tripliciter iudicentur.
(Cplio2.277)
277.
De periuriis, ut caveantur.
(Cplio2.278)
278.
Ut Vicedomini, Advocati, et Centenarii pravi auferantur.
(Cplio2.279)
279.
Ut antiqua telonea et iusta exigantur a negotiatoribus, nova vero et iniusta repellantur.
(Cplio2.280)
280.
De fugitivis Clericis et Laicis illud servandum est quod in capitulari dominico continetur.
(Cplio2.281)
281.
De his qui ad Dei servitium volunt accedere, ut absque licentia regali non id agant qui liberi existunt.
(Cplio2.282)
282.
Ut potentiores non opprimant pauperes.
(Cplio2.283)
283.
Ut Ecclesiae noviter inventae sine Episcopi probatione non venerentur.
(Cplio2.284)
284.
De falsis monetis quae contra iustitiam fiunt.
(Cplio2.285)
285.
Ut heribannus dominicus fideliter exigatur.
(Cplio2.286)
286.
Ut census regalis inde solvatur unde olim exigebatur legitime.
(Cplio2.287)
287.
Quid de latronibus agendum sit.
(Cplio2.288)
288.
Quid de illis qui uxores habent fiscalinas sit agendum.
(Cplio2.289)
289.
De libris canonicis, ut veraciter habeantur.
(Cplio2.290)
290.
De Laicis, ut Orationem Dominicam memoriter discant.
(Cplio2.291)
291.
Capitula quae ad Legem Salicam mittenda sunt. De occisione Diaconorum vel aliis causis.
(Cplio2.292)
292.
Capitula quae Domnus Karolus Imperator constituit.
(Cplio2.293)
293.
De latronibus.
(Cplio2.294)
294.
Ne aliquis de ignoto homine equum, bovem, vel aliud animal emat.
(Cplio2.295)
295.
De illis hominibus qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis fuerit vita concessa, quod ||Sp. 920||si iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis iustitiam quis quaerere voluerit, qualiter inter illos iudicium terminetur.
(Cplio2.296)
296.
De homine iudicio Scabinorum iudicato.
(Cplio2.297)
297.
De eo qui latronem forbannitum recipit, sive servus sive liber sit.
(Cplio2.298)
298.
De Comite qui latronem in forbannum miserit, ut aliis vicinis Comitibus notum faciat.
(Cplio2.299)
299.
De his qui terrenis mercimoniis insistunt, ut magis ob supernae vitae desiderium quam pro humana ambitione faciant.
(Cplio2.300)
300.
Ut ecclesiasticis audientia minime denegetur provocantibus.
(Cplio2.301)
301.
Ut Episcopus quilibet alterius plebem Episcopi vel fines non usurpet.
(Cplio2.302)
302.
De Clericis superbis, ut coerceantur.
(Cplio2.303)
303.
De his qui Statuta Patrum violant, si Laicus fuerit, communione privetur, si Clericus, honore.
(Cplio2.304)
304.
De his qui contra suam professionem vel subscriptionem venerint quid agendum sit.
(Cplio2.305)
305.
De Presbytero qui se ab Episcopo suo diviserit.
(Cplio2.306)
306.
De Presbyteris qui absque Episcopi sui conscientia agendam celebraverint.
(Cplio2.307)
307.
Ut Episcopus lapsum incurrens, si plures congregare nequiverit, a duodecim audiatur.
(Cplio2.308)
308.
Ut Episcopi plebes alienas non usurpent, et ut nemo ex eis collegam suum in diocesi vel aliubi supergrediatur.
(Cplio2.309)
309.
De Episcopo qui ab aliquo impetitur, vel si ipse quaestionem aliquam retulerit, ut per Episcopos Iudices causa terminetur.
(Cplio2.310)
310.
Ut nullus Episcopus alium Episcopum conculcet aut impediat.
(Cplio2.311)
311.
Ne Presbyteri vel Diaconi sine conscientia Episcoporum suorum aliquid agant.
(Cplio2.312)
312.
De loco dando peregrino Episcopo in quo sacrificet.
(Cplio2.313)
313.
De non condemnando illo cuius causa diligenter non est examinata.
(Cplio2.314)
314.
De his qui falsa fratribus capitalia obiciunt.
(Cplio2.315)
315.
De deponendo Sacerdote vel Levita, si crimen aliquod de se confessi fuerint.
(Cplio2.316)
316.
De his qui libellos famosos inventi fuerint in Ecclesia posuisse, ut anathematizentur.
(Cplio2.317)
317.
Ut delator communionem nec in finem accipiat, si inventus fuerit quilibet ||Sp. 921||per delationem eius praescriptus vel interfectus.
(Cplio2.318)
318.
Ne aliquis Episcopus, vel inferior gradus dominico die quemquam iudicare praesumat.
(Cplio2.319)
319.
De potente, si pauperem expoliaverit, et non reddiderit admonente Episcopo, ut excommunicetur.
(Cplio2.320)
320.
Ut nullus Clericus ab Episcopo suo recedere praesumat et ad alium transire.
(Cplio2.321)
321.
Ut Clerici, qui arma praesumpserint, in monasterium ad agendam poenitentiam tradantur.
(Cplio2.322)
322.
Ut nullus Regum huius Canonis censuram in aliquo violari permittat.
(Cplio2.323)
323.
Ut unusquisque alterius ruinis succurrat, et iram Dei per suam compassionem a se removeat.
(Cplio2.324)
324.
Quod lex quam Rex qui prior fuit instituit, ab illo qui ei successerit pari sententia roborata sit.
(Cplio2.325)
325.
Ut in metropolitana sede ad Synodum agendam omnes Pontifices conferantur.
(Cplio2.326)
326.
Ut dignitatem amittant omnes qui ad expeditionem exercitus non pergunt, aut de exercitu fugiunt.
(Cplio2.327)
327.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant.
(Cplio2.328)
328.
Ut non varientur quae propter utilitatem sunt instituta.
(Cplio2.329)
329.
De fide Nicaena servanda. Et ut privilegia Ecclesiarum integra maneant.
(Cplio2.330)
330.
Quod contra caput non sit agendum.
(Cplio2.331)
331.
De Presbyteris qui contra canones ad comitatum ire voluerint susceptis, qui dominico decreto communione alieni decernuntur.
(Cplio2.332)
332.
De Sacerdotum Domini causis non terminandis priusquam ex utraque parte fideliter audiantur et pariter ac diligenter perscrutentur.
(Cplio2.333)
333.
Quod Dominus, qui animas hominum salvat, imitatores nos velit suae esse pietatis.
(Cplio2.334)
334.
De religionis periculo ab uniuscuiusque pietatis conscientia removendo.
(Cplio2.335)
335.
Ut suarum rerum et omnium Ecclesiarum sint communione contenti quorum causa adhuc terminanda est.
(Cplio2.336)
336.
Ut non sinantur incurri quorum causa incerta est.
(Cplio2.337)
337.
De his qui a sedibus suis fuerunt pulsi, et alii in illorum locum substituti sunt.
(Cplio2.338)
338.
De his qui non debent redire ad militiam secularem.
(Cplio2.339)
339.
De his quos oportet maiori auctoritate curare. ||Sp. 922||
(Cplio2.340)
340.
Ut non imponat aliquis alicui pondus quod ipse ferre non valeat.
(Cplio2.341)
341.
Ut nullus apostolicas sanctiones temerare praesumat.
(Cplio2.342)
342.
De amicitia et familiaritate servanda; quam, qui non contendunt, facile servant.
(Cplio2.343)
343.
Ut alienae gentis homines ad exercitium imbuantur legibus.
(Cplio2.344)
344.
De servo non credendo si super aliquem crimen obiecerit.
(Cplio2.345)
345.
Ut testes testimonium nisi praesentes non dicant.
(Cplio2.346)
346.
De pactis et placitis conservandis.
(Cplio2.347)
347.
Quod haec sit vera caritas qua Deus proximusque diligitur. Et idcirco admonendi sunt omnes Fideles ut hanc observare curent.
(Cplio2.348)
348.
Ut contra extraneos parentela aut propinquitas testimonium minime dicat.
(Cplio2.349)
349.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.
(Cplio2.350)
350.
Non est danda passim accusandi vel puniendi licentia.
(Cplio2.351)
351.
Si de fure quis nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio2.352)
352.
Ne testificentur manumissi.
(Cplio2.353)
353.
Si possessor per violentiam expellatur.
(Cplio2.354)
354.
Si ad diripiendum quisque alios invitasse reperiatur.
(Cplio2.355)
355.
Ut socios suos nominet apud quem pars rapinae fuerit inventa.
(Cplio2.356)
356.
De his qui diripienda indicare reperiuntur.
(Cplio2.357)
357.
De non suscipienda criminatione adversus Doctorem, neque accusatorem adversus eum audiendum.
(Cplio2.358)
358.
Ne unus Episcopus cognitionem sibi vindicet.
(Cplio2.359)
359.
Ut hi quorum libertas nescitur nequaquam accusent Sacerdotes.
(Cplio2.360)
360.
Ut absentes non iudicentur.
(Cplio2.361)
361.
De his qui falsa aliis inrogant.
(Cplio2.362)
362.
Ne viles personae ad accusandum Sacerdotes admittantur.
(Cplio2.363)
363.
Ne Iudices causam personae absentis sua sententia praesumant.
(Cplio2.364)
364.
Ne aliquis criminosus Episcopum accuset.
(Cplio2.365)
365.
Quod qui Episcopum accusat, Dei ordinationem accusat.
(Cplio2.366)
366.
Ut litem habentes, sive petitor, seu possessor, si Antistitum iudicium elegerint, ad eos dirigantur.
(Cplio2.367)
367.
Ut ea inlibata serventur quae Patrum auctoritas catholicorum lege instituit.
(Cplio2.368)
368.
Ut privilegia quae propter Religionem instituta sunt, nulla interminatione nova mutilentur. ||Sp. 923||
(Cplio2.369)
369.
Ut si Chorepiscopi aliquam consecrationem aut confirmationem fecerint, ab Episcopis canonice reformentur.
(Cplio2.370)
370.
De generali totius populi supplicatione apud Principem pro Sacerdotum causa, ne in hostem aut pugnam pergerent, et quale eis omnibus ex hoc immineat periculum. Ex Capitulis Domni Karoli Imperatoris Wormatia generaliter decretis, atque ab omnibus firmatis, et cunctis pro lege tenendis contraditis.
(Cplio2.371)
371.
Ne Episcopi ad bella pergant. Concessio Domni Karoli Imperatoris.
(Cplio2.372)
372.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus.
(Cplio2.373)
373.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.374)
374.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.375)
375.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.376)
376.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus.
(Cplio2.377)
377.
Ex quibus supra. Aliquid Sacerdotibus, aliquid populo.
(Cplio2.378)
378.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus
(Cplio2.379)
379.
Ex quibus supra. Aliquid Sacerdotibus, aliquid populo.
(Cplio2.380)
380.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus
(Cplio2.381)
381.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus
(Cplio2.382)
382.
Ex Capitulis Domni Karoli Regis anno regni eius XI. actis. De his qui infra regnum sine iussione dominica per vim aliquid rapuerint.
(Cplio2.383)
383.
Ex Capitulis Domni Hludouvici Inghilenaim apostolica auctoritate et synodali sanctione, omnium videlicet Clericorum ac Laicorum generaliter consensu atque hortatu decretis.
(Cplio2.384)
384.
De eo qui facultatem depraedationis dederit malitiosa factione, ut vivus comburatur.
(Cplio2.385)
385.
Ut contumelia temere praesumpta ab universis depellatur.
(Cplio2.386)
386.
Ut capitale supplicium excipiat qui violentiam commisisse dinoscitur.
(Cplio2.387)
387.
De eo qui sibi indebitum locum usurpaverit.
(Cplio2.388)
388.
Ut inviolata permaneant quae diversi Principes statuerunt.
(Cplio2.389)
389.
Ut si Ecclesiae privilegia alicuius temeritate fuerint corrupta, piaculum quinque librarum auri poena multetur.
(Cplio2.390)
390.
Ut quae diversi Principes statuerunt, vel Antistites singuli pro causis ecclesiasticis obtinuerunt, inconvulsa perpetuo serventur.
(Cplio2.391)
391.
De privilegiis Ecclesiarum, quatinus incorrupta persistant.
(Cplio2.392)
392.
Quod servari debeat potius quam auferri quod sanctae Dei Ecclesiae fuerit collatum. ||Sp. 924||
(Cplio2.393)
393.
Ut Laicis, quamvis religiosis, nulla sit disponendi de rebus Ecclesiae data facultas.
(Cplio2.394)
394.
Quod praedones Ecclesiae sacrilegi sint, sicut Scripturae testimonio comprobatur.
(Cplio2.395)
395.
Quod ea quae Domino consecrantur, ad ius ecclesiasticum pertineant.
(Cplio2.396)
396.
Ut si quis dignitatem praesumpserit quam non meruit a Principe vel iusto Seniore, sacrilegus habeatur.
(Cplio2.397)
397.
Ut illi qui diversis sceleribus implicati sunt, ad testimonium non admittantur.
(Cplio2.398)
398.
Ne ante Iudex iaculetur in reum sententiam, quam ipse confiteatur aut socii sui eum convincant.
(Cplio2.399)
399.
Non esse iudicandum adversus absentes.
(Cplio2.400)
400.
Ne Episcopus quilibet alium conculcet Episcopum.
(Cplio2.401)
401.
De Episcopo deposito qui se ad Romanum Pontificem reclamaverit.
(Cplio2.402)
402.
Ne in Praedicatores Ecclesiae detractiones seu vituperationes fiant: quod canonica Scriptura damnat.
(Cplio2.403)
403.
Quod Episcopi inter se corrigere, si quid ortum fuerit, debent.
(Cplio2.404)
404.
De sacrilegis, quod fures sint, teste Scriptura.
(Cplio2.405)
405.
Quod quicquid offertur Domino sanctum Sanctorum sit, et ad ius pertineat Sacerdotum.
(Cplio2.406)
406.
De his sacrilegis qui Ecclesiae eiusque Sacerdotibus iniurias inferunt.
(Cplio2.407)
407.
Quod omnia quae Domino offeruntur, procul dubio et consecrantur.
(Cplio2.408)
408.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant.
(Cplio2.409)
409.
De eo qui se incestuoso ordine his personis quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit.
(Cplio2.410)
410.
Ex libro legum Theodosii III. capitulo XI. de incestis
(Cplio2.411)
411.
Ut nullus devotam Deo virginem vel viduam coniugem accipiat.
(Cplio2.412)
412.
Quod blasphemiam Deo inferat qui se cum Deo sacrata miscuerit.
(Cplio2.413)
413.
Ut Clericus proprio honore privetur, si cum femina Deo sacrata vel velata se commiscuerit.
(Cplio2.414)
414.
Quod sacrilegi et violatores iuxta Apostolum, sint qui violant sacratarum feminarum corpora.
(Cplio2.415)
415.
Quod fornicatio omnibus peccatis periculosior esse perhibetur.
(Cplio2.416)
416.
Quales debeant scripurae valere. ||Sp. 925||
(Cplio2.417)
417.
Ut ita valeat commutatio sicut et emptio.
(Cplio2.418)
418.
De excommunicandis Iudicibus et potentibus qui non se emendaverint.
(Cplio2.419)
419.
Ut Episcoporum iudicio incesta matrimonia emendentur.
(Cplio2.420)
420.
In eo loco manendum unicuique ubicunque votum voverit.
(Cplio2.421)
421.
Quod maximum peccatum sit spiritalis commatris coniunctio.
(Cplio2.422)
422.
De eo qui paganas observationes fecerit.
(Cplio2.423)
423.
Praeceptio ut mancipia Christiana Paganis vel Iudaeis non tradantur.
(Cplio2.424)
424.
Ut omnes noverint quantum malum sit Deo sacratas vel reliquas incestare.
(Cplio2.425)
425.
Ut quia necessitas bellorum cogit, pars pecuniae quae Ecclesiae debetur, aliquanto tempore sub precario retineatur.
(Cplio2.426)
426.
Ut Ecclesiarum privilegia, vel facultatem, sive quicquid ad easdem pertinet, nullus invadere praesumat.
(Cplio2.427)
427.
Ut neque Rex neque secularium quisquam per vim praedia Ecclesiarum rapiat, quae Episcopi, Abbates, vel Abbatissae regere videntur. ||Sp. 926||
(Cplio2.428)
428.
De his qui non solum de rebus suis aliquid Ecclesiae conferunt, sed etiam ab aliis conlatas iniuste possident.
(Cplio2.429)
429.
De rebus Ecclesiae, quae sibi iure debentur, ne in aliud transferantur.
(Cplio2.430)
430.
Quod homicidae ante Deum deputentur qui res Ecclesiae vastant.
(Cplio2.431)
431.
Ut capitali poena multentur qui sacrilegia, adulteria, praedationes, aut devastationes exercuerint.
(Cplio2.432)
432.
De viris, quod in castitate uxores suas diligere, eisque, ut vasi infirmiori, custodiam et reliquam necessitatem debeant impendere.
(Cplio2.433)
433.
De conservanda fide inter virum et uxorem.
(Cplio2.434)
434.
Ne Clericici cuiuslibet ordinis a quibuslibet Laicis iniurientur, vel apud alios quam apud Episcopos accusentur.
(Cplio2.435)
435.
De his qui innocentes apud Principem vel apud alios accusaverint.
(Cplio2.436)
436.
Ut Clerici de his causis quas seculi leges non admittunt, minime impetantur.
SEXTUS INCIPIT LIBELLUS. INCIPIUNT NONNULLA CAPITULA LEGIS DIVINAE.
||Sp. 925_1||
(2.1)
I.
De effusione sanguinis.

Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

(2.2)
II.
Quod hi qui nomen Domini in vanum adsumpserint, graviter feriantur.

Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

(2.3)
III.
De honorando patre et matre.

Honora patrem tuum est matrem tuam, ut sis longaevus super terram.

(2.4)
IV.
Ut qui vendiderit filiam suam in famulam, non egrediatur sicut ancilla.

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, admittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.

(2.5)
V.
Ut qui hominem percusserit, morte moriatur.

Qui percusserit hominem, volens occidere, morte moriatur.

||Sp. 926_1||
(2.6)
VI.
De eo qui per industriam proximum voluerit occidere.

Si quis de industria occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

(2.7)
VII.
De eo qui percusserit patrem aut matrem.

Qui percusserit patrem aut matrem, morte moriatur.

(2.8)
VIII.
Non maledicendum patri et matri.

Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur.

(2.9)
IX.
De eo qui hominem furatus fuerit et vendiderit.

Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.

(2.10)
X.
De his qui rixati inter se fuerint, et percusserit alter alterum.

Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, et iacuerit in lectulo; si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit; ita tamen ut operas et impensas eius in medicos restituat.

||Sp. 927||
(2.11)
XI.
De eo qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortui fuerint.

Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga, et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebit poenae: quia pecunia eius est.

(2.12)
XII.
Ut si aliqui inter se fuerint rixati, et percusserit ex eis aliquis mulierem praegnantem.

Si rixati fuerint homines, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit damno quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicarint.

(2.13)
XIII.
Quod si mulier mortua fuerit, reddet percussor animam pro anima.

Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

(2.14)
XIV.
Ut quicunque servo vel ancillae oculum eruerit, liberos eos dimittat.

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo quem eruit. Dentem vero si excusserit servo vel ancillae suae, simili sententiae subiacebit.

(2.15)
XV.
De bove cornupeta quae virum vulneraverit vel mulierem, et de domino illius.

Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur, et non comedetur. Dominus cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius, et contestati sunt domino illius, nec reclusit eum, occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua quicquid fuerit postulatus.

(2.16)
XVI.
De eo qui cisternam aperuerit et foderit.

Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.

(2.17)
XVII.
De bove alieno, si alterius bovem vulneraverit.

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pretium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius quod bos vitiosus erat, et noluit eum custodire, reddat bovem pro bove, et cadaver integrum accipiat.

||Sp. 928||
(2.18)
XVIII.
De eo qui bovem aut ovem furatus fuerit.

Qui furatus fuerit bovem aut ovem, quinque boves pro uno bove restituat, et quatuor oves pro una ove.

(2.19)
XIX.
De fure qui domum suffodiens repertus fuerit.

Si effregerit fur domum, sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens, sive bos, sive asinus, restituatur.

(2.20)
XX.
De eo qui laeserit agrum vel vineam.

Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit iumentum suum ut depascatur aliena, quicquid optimum habuerit in agro vel vinea, pro damni aestimatione restituat.

(2.21)
XXI.
De eo qui ignem succenderit in agris, ut damnum restituat.

Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddat damnum qui ignem succenderit.

(2.22)
XXII.
De eo qui commendaverit amico pecuniam.

Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo qui susceperit furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus domus applicabitur ad deos, et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vestimentum. Et quicquid damnum inferre potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illi arbitres iudicaverint, duplum restituat proximo suo.

(2.23)
XXIII.
De asino, bove, omnique iumento ad custodiendum tradito.

Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem, et omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, iusiurandum erit in medium quod non extenderit manum in rem proximi sui; suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat damnum domino suo. Si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non resti||Sp. 929||tuatur; maxime si conductus venerit pro mercede operis sui.

(2.24)
XXIV.
De eo qui seduxerit virginem desponsatam, vel dormierit cum ea.

Si seduxerit quis virginem desponsatam, et dormierit cum ea, dotabit eam, et habebit uxorem.

(2.25)
XXV.
De patre puellae, si eam dare noluerit, ut reddat pecuniam iuxta morem dotis.

Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis quam virgines accipere consueverunt.

(2.26)
XXVI.
De maleficis.

Maleficos non patiaris vivere.

(2.27)
XXVII.
De his qui cum iumento coierint.

Qui coierit cum iumento, morte moriatur.

(2.28)
XXVIII.
De his qui Diis immolant vel advenas affligunt.

Qui immolat Diis, occidatur. Advenam non contristabis, neque affliges eum.

(2.29)
XXIX.
De decimis et primitiis Domino offerendis.

Decimas tuas et primitias non tardabis offerre Domino de filiis tuis primogenitis. De bobus quoque et ovibus similiter facias. Septem diebus sit cum matre sua. Die octavo redde filium Domino.

(2.30)
XXX.
De deposito vel pignore dato.

Depositum est pignore datum aut si aliquis sibi commendata celaverit, aut si rem perditam invenerit, et iuraverit non invenisse, convictus delicti, reddet omnia quae per fraudem voluit obtinere, tertiam et quintam insuper partem domino cui fraudem intulerat.

(2.31)
XXXI.
De turpitudine proximi non revelanda.

Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Nec nullam discooperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est.

(2.32)
XXXII.
De homine qui dormierit cum muliere ancilla.

Homo si dormierit cum muliere coitu feminis quae fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata, vapulabunt ambo, et non moriantur.

(2.33)
XXXIII.
Non debere auguriari nec observare magos et ariolos.

Non auguriemini; nec observetis ad magos nec ariolos, nec aliquid sciatis per eos. Ego Deus vester.

(2.34)
XXXIV.
De honorando sene.

Coram cano capite con||Sp. 930||surgite, et honorate personam senis, et timete Deum.

(2.35)
XXXV.
Nihil agendum contra aequitatem.

Nolite iniquum aliquid facere in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius.

(2.36)
XXXVI.
De eo qui moechatur cum uxore proximi sui.

Qui moechatus fuerit cum uxore alterius, et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera.

(2.37)
XXXVII.
De eo qui dormierit cum noverca sua.

Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum sit super eos.

(2.38)
XXXVIII.
De eo qui propter Deum furtum confessus fuerit.

Si propter Deum confessus fuerit homo furtum quod fecit, reddat capitalem et quintam partem desuper ei in quem peccavit.

(2.39)
XXXIX.
De eo qui ferro percusserit hominem.

Si quis ferro percusserit hominem, et mortuus fuerit, qui percusserit, reus erit iudicii, et ipse morietur.

(2.40)
XL.
Ut propter unius testimonium nullus condemnetur.

Ad unius testimonium nullus condemnetur.

(2.41)
XLI.
De decimis separandis.

Separabis decimas ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Foenerabis ea Sacerdotibus et Levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicet te Dominus Deus tuus cunctis diebus vitae tuae.

(2.42)
XLII.
De eo qui ambulans per viam, nidum avis invenerit.

Si ambulas per viam, et nidum avis inveneris in arbore vel in terra, et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis; sed abire patieris, captos tenens pullos suos, ut benedicat te Dominus.

(2.43)
XLIII.
Ut cum aedificatur domus nova, fiat murus per circuitum domus.

Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domum tuam, et sis reus labente alio et in praeceps ruente.

(2.44)
XLIV.
De vinea altero semine non serenda.

Non seres vineam tuam altero semine; ne ea quae sevisti et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.

||Sp. 931||
(2.45)
XLV.
Ut non aretur in bove simul et asina.

Non arabis in bove simul et asina.

(2.46)
XLVI.
Non induendum vestimentum quod ex lana et lino contexitur.

Non indues vestimentum quod ex lana et lino contextum est.

(2.47)
XLVII.
De puella virgine desponsata.

Si quis puellam virginem desponsaverit, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam.

(2.48)
XLVIII.
De desponsata virgine in agro reperta.

Si autem in agro repererit vir puellam quae desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nihil patiatur.

(2.49)
XLIX.
Ut eunuchus attritis testiculis Ecclesiam Dei non intret.

Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro Ecclesiam Domini; nec ingrediatur eam manzer, hoc est, de scorta natus.

(2.50)
L.
De pecunia ad usuram non foeneranda.

Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem.

(2.51)
LI.
De voto non differendo.

Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere. Quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facias quod ore proprio Domino promisisti.

(2.52)
LII.
Ut homo qui uxorem acceperit, non accedat ad bellum.

Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ullae iniungantur necessitates publicae; sed vacabit absque culpa domui suae; et ut uno anno laetetur cum uxore sua.

(2.53)
LIII.
Ut non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus.

Quod non occidantur patres pro filiis, nec filii pro patribus; sed unusquisque pro peccato suo morietur.

(2.54)
LIV.
De eo qui vim a persecutoribus patitur, ut suscipiatur.

Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur, et requiem inveniat, ad quamcunque Ecclesiam venerit.

(2.55)
LV.
De muliere quae cum viro suo non potest nubere.

Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium, et postea dixerit mulier de ||Sp. 932||viro non posse illum nubere cum ea; si ea poterit probare quod verum sit, accipiat alium.

(2.56)
LVI.
Ut absque consensu Episcopi oblationes non accipiantur.

Ut praeter conscientiam Episcopi oblationes fructuum Ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat.

(2.57)
LVII.
Ut Presbyteri civitatis sine iussu sui Episcopi nihil iubeant.

Ut Presbyteri civitatis sine iussu sui Episcopi nihil iubeant, nec in unaquaque parrochia aliquid agant.

(2.58)
LVIII.
Ne Presbyteri rem Ecclesiae absque licentia sui Episcopi vendant.

Ut Presbyteri rem Ecclesiae sine licentia vel scientia sui Episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.

(2.59)
LIX.
Si Presbyter vel Diaconus deseruerit Ecclesiam suam, deponatur.

Ut Presbyter vel Diaconus qui deserit Ecclesiam suam, et ad aliam transierit, deponatur.

(2.60)
LX.
De Presbyteris vel Diaconibus aut Subdiaconibus a propriis Episcopis exauctoratis.

Ut Presbyter vel Diaconus, aut Subdiaconus, si a proprio Episcopo exauctoratus sancti ministerii officium incipiat praeripere, spem restitutionis non habeat.

(2.61)
LXI.
Si quis Episcopus, Presbyter, Diaconus, vel Subdiaconus ad bellum processerit, deponatur.

Si quis Episcopus, Presbyter, aut Diaconus, vel Subdiaconus ad bellum processerit, et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni officio deponatur, in tantum ut nec laicam communionem habeat.

(2.62)
LXII.
Ut Presbyteri alterius regionis non sacrificent praesentibus Presbyteris ipsius regionis.

Ut Presbyteri alterius regionis, praesentibus ipsius regionis Presbyteris non sacrificent.

(2.63)
LXIII.
De uxoribus et viris se dimittentibus.

Ut hi vel hae qui uxores aut viros dimittunt, non nubant; sed aut continentes maneant, aut sibimet reconcilientur.

||Sp. 933||
(2.64)
LXIV.
De Episcopis litigantibus vel iudicatis.

Si litem habuerit Episcopus cum alio Episcopo, non alterius sed suae provinciae Iudices quaerat. Et ut iudicato in aliqua causa Episcopo liceat iterare iudicium; et, si necesse fuerit, libere Episcopum adire Romanum.

(2.65)
LXV.
Ab haeretico nullus benedictionem accipiat.

Ut ab haeretico benedictionem nullus accipiat.

(2.66)
LXVI.
De orationibus ad Patrem dirigendis.

Ut nullus in precibus nisi ad Patrem dirigat orationem; ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet.

(2.67)
LXVII.
De Presbytero ab alio Episcopo ordinato.

Ordinatus Clericus ab alio Episcopo, non deprecante vel consentiente suo, in Clero non maneat.

(2.68)
LXVIII.
De illis Presbyteris qui nesciunt iuxta praeceptum Salvatoris baptizare.

Illos omnes quos illi Presbyteri baptizaverunt qui nescierunt iuxta praeceptum Domini Salvatoris nostri Iesu Christi baptizare, neque sanctae Trinitatis mystica verba invocare, propterea iubemus eos baptizari, quia sine fide sanctae Trinitatis sunt baptizati.

(2.69)
LXIX.
De Missis nostris, qualiter cum Episcopis singularum regionum circa Ecclesias Dei eiusque Sacerdotes agere debeant.

Ut Missi nostri una cum Episcopis propriis magnam curam habeant quatinus dirutae Ecclesiae pleniter restaurentur atque ornentur, et quae dotatae non sunt, vel quae dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur; ut quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. De his qui Ecclesias suas nec dotare nec dotem restitui volunt. Et si eas dotare noluerint quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, Episcopus proprius ad dominium suae sedis Ecclesias revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorurm his resultaverit, ab Episcopo eiusdem loci Reliquiae ex his auferantur et in meliori loco ponantur; et ipsae destruantur vel crementur.

(2.70)
LXX.
De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit.

De eo qui semetipsum occidit, aut laqueo se suspendit, consideratum est ut si quis compatiens velit eleemosynam ||Sp. 934||dare, tribuat, et orationem in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et Missis ipsi careant; quia incomprehensibilia sunt iudicia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.

(2.71)
LXXI.
Ut incesti et parricidae canonice coerciantur.

De incestuosis et parricidis, ut canonice coerceantur; sicut de illo iudicatum est qui materterae suae filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat, et militiae cingulum derelinquat, et aut monasterium petat, aut si foris remanere voluerit, tempora poenitentiae secundum canones pleniter exsolvat.

(2.72)
LXXII.
Ut nec a Clerico phylacteria nec ab ullo fiant Christiano.

Ut Clerici vel laici phylacteria vel falsas scriptiones aut ligaturas, quae imprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvare putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magicae artis insignia sunt; sed pro infirmitate illud quod Apostoli et Canones sanxerunt, id est, orationes et sacri olei unctio, fiat.

(2.73)
LXXIII.
Ut nullus Presbyter amplius quam unam Ecclesiam sibi vindicet.

Placuit omni synodali conventui ut nullus Presbyterorum amplius quam unam Ecclesiam sibi vindicare praesumat.

(2.74)
LXXIV.
De letania maiore, ut more Romano celebretur.

Ut letania maior more Romano ab omnibus in septimo Kal. Maii celebretur.

(2.75)
LXXV.
Ut nullus vitam sine communione finiat, nec unctione benedicti olei careat.

Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat, nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspiciat, sacrosancto corpore Deo anima eius a Sacerdote precibus commendetur. Quapropter omnibus placuit ut nullus Presbyter amplius quam unam Ecclesiam sibi vindicet; quia sicut quisque secularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque Presbyter non amplius quam unam habere debet Ecclesiam.

||Sp. 935||
(2.76)
LXXVI.
De Presbyteris degradatis et post degradationem multis sceleribus implicatis.

Presbyteri degradati, et post degradationem multis sceleribus implicati, ad poenitentiam publicam secundum canones redigantur.

(2.77)
LXXVII.
Si qui velint aquam consecratam accipere.

Quod in sabbato sancto Paschae, vel in sabbato Pentecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domes suas recipere, ante chrismatis infusionem accipiant.

(2.78)
LXXVIII.
De Clericis et Presbyteris, si Episcopis suis obedire nolint, ut excommunicentur.

Clerici et populi, si Episcopis suis canonice obedire noluerint, excommunicentur.

(2.79)
LXXIX.
De Episcopo metropolitano.

Dignum est ut Metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur, et ceteros admoneat.

(2.80)
LXXX.
Ut unusquisque progeniem suam usque ad septimam generationem observet.

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quandiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulae non accedant societatem.

(2.81)
LXXXI.
De Presbyteris ab ignotis Episcopis ordinatis.

Presbyteros quos unusquisque Episcopus in sua parrochia reperit, si incogniti fuerint viri illi a quibus sunt ordinati, et dubium est eos Episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bonae actionis et catholici viri sunt ipsi Presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta educati et apti, ab Episcopo suo benedictionem presbyteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.

(2.82)
LXXXII.
Ut si quis homini aliquo iteranti mansionem vetaverit, sexaginta solidos componat.

Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, sexaginta solidos componat in publico.

(2.83)
LXXXIII.
Ut omnibus maxima cura sit ne sine confirmatione Episcopi vitam finiat aliquis.

Ut omnes maximam curam habeant ne sine confirmatione Episcopi quis vitam finiat, animaque periclitetur.

||Sp. 936||
(2.84)
LXXXIV.
De his qui fidelium oblationes auferunt vel vastant, aut sine proprii Episcopi iussione dant vel accipiunt.

Qui fidelium oblationes ab Ecclesiis vel a iure Sacerdotum auferunt, vel ablatas accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon et Ecclesiae Dei fraudatores existunt: qua Ecclesiae aliquid fraudari vel auferre sacrilegium esse a Maioribus adprobatur.

(2.85)
LXXXV.
Ut Presbyteri vel Diaconi non migrent de loco ad locum sine Episcopi proprii iussione.

Presbyteri qui sine iussione proprii Episcopi de Ecclesiis ad alias Ecclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni, quandiu ad easdem redierint Ecclesias in quibus primitus sunt instituti.

(2.86)
LXXXVI.
De Episcopis et Clericis peregrinis, ut contenti sint hospitalitatis munere.

Ut Episcopi atque Clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato, nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale, absque permissu Episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.

(2.87)
LXXXVII.
Ut nullus habeat nisi legitimum connubium.

Ut nulli liceat nisi legitimum habere connubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur; sed aut ita permaneat, aut propriae reconcilietur coniugi.

(2.88)
LXXXVIII.
De his qui Episcoporum vocationem vel correctionem contempserint.

Si quis secularium, tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit, et vocatus sui Episcopi auctoritate, ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab Ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus quousque quod commisit emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii Episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam, Ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem immelioratus Episcopo, canonice reddatur.

||Sp. 937||
(2.89)
LXXXIX.
Ut nullus Laicorum ex praediis Episcoporum quicquam accipiat.

Praecipimus ut nullus Laicorum vel Clericorum ex praediis vel rebus quae ad sedes pertinent Episcoporum, sive de illis Ecclesiarum rebus quae in eorum parrochiis sitae esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu Episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambiant, concupiscant, atque accipiant; ne cupidus sanctarum rerum ignis qui in eis est illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus ut a cuncta Ecclesiarum omnium vastatione coercere se suosque ac compescere totis viribus studeant. Nam devastantes Ecclesias quid aliud intellegimus quam contra illum aeterni imperii Deum et maiestatis homines movere certamen, cum illae aedes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratae? Videant vastantes, pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.

(2.90)
XC.
De eo qui occiderit Monachum aut Clericum, ut arma relinquat.

Qui occiderit monachum aut Clericum, arma relinquat, et Deo in monasterio serviat cunctis diebus vitae suae, nunquam ad seculum reversurus, et septem annos publicam poenitentiam gerat.

(2.91)
XCI.
De viro et muliere matrimonio copulatis, et postea dicente ea non posse eum nubere sibi.

Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio, et postea dixerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta Apostolum non potuit illi reddre vir suus debitum.

(2.92)
XCII.
Ut puella desponsata non detur alteri viro.

Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licete ire, si voluerit.

(2.93)
XCIII.
Ut baptizati cum Catechumenis non manducent.

Non licet baptizatis cum catechumenis manducare, nec osculum eis dare, vel Ave eis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab Episcopo, aut cum Gentilibus?

(2.94)
XCIV.
De Presbytero ordinato qui se deprehenderit non esse baptizatum.

Si quis Presbyter ordinatus ||Sp. 938||deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur, et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizaverit.

(2.95)
XCV.
Si liber ancillam in matrimonium accepit.

Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.

(2.96)
XCVI.
De raptoribus et raptis virginibus vel viduis.

Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit ut sive eam postea sponsaverit, sive dotaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate quocunque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, nunquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur, et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc malum non consenserit, nuptura legibusque acceptura reddatur. Raptor vero, sive fur, omnesque eis consentientes, publica poenitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur, et proximis illius quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt in triplo componant, et unamquamque rem semotim legibus in triplo restituant. Ipsa namque quae rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, nunquam postea nubat; sed publica poenitentia multetur, et sub tali custodia ponatur ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniantur ut omnes cognoscant quoniam nec seculi Leges tam nefandis coniunctionibus consentiant, nec sacri Canones consilium ullam praebeant; sed tales seculi Leges cooperatoresque eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri Canones spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores, eisque consentientes, anathemate feriunt; sicut in Chalcedonense Concilio, in quo DCXXX. Patres adfuerunt, capitulo XXVIII. cunctis legentibus patet.

(2.97)
XCVII.
De his qui rapinas infra regnum faciunt.

Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro Fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulerit legibus componat; et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a Comite ad||Sp. 939||ducatur; ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum Canonum sanctionem. Si vero occulte, Sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus Ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personae usque ad satisfactionem Ecclesiae, quam laeserunt, sunt habendae.

(2.98)
XCVIII.
De Sacerdotibus et Levitis, atque Monachis interfectis vel debilitatis.

Si quis Sacerdotem, vel Levitam, aut Monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum quae Legi Salicae sunt addita componat; et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, nobis persolvat, et arma relinquat, atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat, nusquam postmodum seculo vel secularibus militaturus, neque uxori copulaturus.

(2.99)
XCIX.
De his qui Episcopo aliquam iniuriam vel dehonorationem fecerint.

Si quis Episcopo aliquam iniuriam aut iniustam dehonorationem fecerit, de vita componat, et omnia quae habere visus fuerit Ecclesiae cui praeesse dinoscitur integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est, sexaginta solidi persolvantur; aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur usque se redimere in triplo iuxta vuirigildum suum potuerit. Sancta vero Ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt qui Episcopis vel reliquis Sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerint. Nam detractio Sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione in Ecclesia funguntur.

(2.100)
C.
De religiosa muliere decepta, id est, veste mutata, vel religionem professa.

Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum Ecclesia vindicet in quatalis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii ditionibus tradatur. Si vero Comes ipsius pagi, una cum consilio sui Episcopi in cu||Sp. 940||ius parrochia tale scelus commissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat, et cingulum amittat, atque publica poenitentia multetur, et insuper vuirgildum suum fisci viribus dare compellatur.

(2.101)
CI.
De blasphemia in Deum.

Si quis quolibet modo blasphemiam in Deum iactaverit, ab Episcopo vel Comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur, et publica poenitentia multetur, donec precibus proprii Episcopi publice reconcilietur, Ecclesiaeque gremio canonice reddatur.

(2.102)
CII.
De his qui in domo sua oratorium fecerint.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibidem potest. Missas tamen in eo celebrare non audeat, nec agere cuiquam permittat, sine permissu vel dedicatione Episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes vero qui hoc cognovit, et non prohibuit, publica poenitentia multetur, vel honore privetur.

(2.103)
CIII.
De privilegiis Ecclesiarum et Clericorum non corrumpendis.

Ut privilegia quae Ecclesiis et Clericis ab antecessoribus nostris vel nobis concessa sunt, semper maneant incorrupta.

(2.104)
CIV.
Ne Episcoporum vel reliquorum Clericorum vita turbetur.

Nullis vita Praesulum turbetur excessibus, quia valde indignum est ut qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur aut inique tractentur. Unde est illud: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et illud: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Et reliqua.

(2.105)
CV.
De Clericis vel Sacerdotibus qui accipiunt Ecclesias sine licentia Episcopi sui, vel de una ad aliam transeunt.

Ut nemo accipiat Ecclesiam infra parochiam sine consensu Episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.

(2.106)
CVI.
De incestis et criminosis, ac de infirmis et poenitentibus, atque de ieiunio quatuor Temporum.

Ut de incestis et criminosis magnam curam habeant Sacerdotes, ne in suis pereant sceleribus, et animae eorum a districto Iudice Christo eis requirantur. Similiter de infirmis ac poenitentibus, ut morientes sine reconciliatione et viatico non deficiant. Et ut quatuor Temporum ||Sp. 941||ieiunia a fidelibus diligenter custodiantur.

(2.107)
CVII.
Ut Episcopi Iudices publicos moneant ut rei carceribus reclusi Nativitate Domini, Pascha, et Pentecoste, absolvantur, et Missas illis audiant diebus, ac refecti fiant.

Ut Episcopi Iudices publicos commoneant ut in dies celeberrimos, hoc est, Nativitatem Domini nostri Iesu Christi, et sanctam Resurrectionem, ac Pentecosten, quicunque miserrimi vinculis detinentur, relaxari debeant, et propter ipsam reverentiam Domini nostri Iesu Christi ipsi debeant absolutionem promereri. Et Iudex, si pastorem commonentem despexerit, quandiu loci illius Episcopo visum fuerit ab Ecclesiae liminibus arceatur.

(2.108)
CVIII.
De Monacho qui monasterium suum dimiserit.

Si Monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterio introduxit, et quae non introduxit, dominii monasterii sint, et ipse officio fisci servire cogatur. Si vero Monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur sine Abbatis sui et Episcopi proprii licentia.

(2.109)
CIX.
De possessionibus ad religiosa loca pertinentibus.

Possessiones ad religiosa loca pertinentes nullam descriptionem agnoscant, nisi ad constitutionem viarum vel pontium, si tamen intra eadem loca habuerint possessiones. In aliis vero omnibus habeant integram emunitatem.

(2.110)
CX.
De Monacho vel Monacha.

Quicunque Monachus vel Monacha in monasterium sunt ingressi, nihil de rebus suis habeant potestatem faciendi, quamvis liberos habeant; sed omnia eorum sint monasterii quae eadem die iuste possidebant quando ingressi sunt monasterium.

(2.111)
CXI.
De his quae a singulis Principibus Ecclesiis sunt concessa, et quae singuli Antistites impetraverunt, quod sacrilegium sit haec auferentibus. Et de Clericis, ut non accusentur ad iudices seculares, sed ad Episcopos proprios.

Quaecunque a singulis Regibus circa sacrosanctes Ecclesias sunt constituta, vel singuli quique Antistites pro causis ecclesiasticis impetraverunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serven||Sp. 942||tur. Clerici etiam, non secularibus Iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur. Fas enim non est ut divini muneris Ministri temporalium potestatum subdantur arbitrio.

(2.112)
CXII.
De privilegiis Ecclesiarum.

Ut privilegia quae Ecclesiis et Clericis a singulis Regibus vel Episcopis ceterisque Rectoribus sunt concessa, semper maneant incorrupta.

(2.113)
CXIII.
Ut ea quae ad religionem pertinent, locis suis et a suae dioceseos Synodis audiantur.

Quaecunque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioceseos Synodis audiantur.

(2.114)
CXIV.
Ut privilegia Ecclesiarum semper maneant incorrupta.

Quaecunque circa sacrosanctas Ecclesias a Principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.

(2.115)
CXV.
Quod sacrilegium sit Ecclesiae aliquid auferre, aut Sacerdotibus vel Ministris, aut ipsi sancto cultui locoque iniuriam inferre.

Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in Ecclesias earumque res inruens, Sacerdotibus et Ministris vel ipso cultui locoque aliquid quod non oportet iniuriae inferat, divini cultus iniuriam in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec exspectetur ut Episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam derelinquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces Sacerdotibus aut Ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri.

(2.116)
CXVI.
De his qui ecclesiastica privilegia violant vel dissimulant.

Si Ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum hoc in triplo, iuxta legum sanctionem, Ecclesiae cui factum est componatur; nobisque bannus noster in triplo, hoc est, ter solidi sexaginta persolvantur.

(2.117)
CXVII.
Quod hi qui praedia ecclesiastica diripiunt vel vastant, sacrilegi sint exilioque damnandi.

Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi coelestium secretorum dicata quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis ||Sp. 943||acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio perpetuae deportationis damnetur.

(2.118)
CXVIII.
Ut Episcopi et reliqui Sacerdotes ab omnibus nexibus sint liberi.

Consecratio Episcopos et reliquos Domini Sacerdotes, tam a servilibus quam et a ceteris adscriptis conditionibus, semper liberos facit. Idcirco praecipimus ut nullus ab eis alia, nisi divina, requirat servitia.

(2.119)
CXIX.
Ne Iudaeis adhaereant vel deserviant Christiani.

Placuit ne Iudaeis mancipia deserviant vel adhaereant Christiana.

(2.120)
CXX.
De sacrificiis per singulas Missas a sacrificantibus sumendis.

Placuit ut quotienscunque sacrificans corpus et sanguinem Christi Iesu Domini nostri in altario immolat, totiens perceptionis corporis et sanguinis Christi se participem praebeat.

(2.121)
CXXI.
De Chorepiscopis, ne deinceps fiant.

Placuit ne Chorepiscopi a quibusquam deinceps fiant; quoniam hactenus a nescientibus sanctorum Patrum et maxime Apostolicorum decreta, suisque quietibus ac delectationibus inhaerentibus, facti sunt. Idcirco et olim persaepe, et nostro a sancta apostolica Sede tempore, sunt prohibiti; et ne deinceps a quoquam tam ordinante quam ordinari cupiente talis praesumptio assumatur, a cunctis nostri regni Episcopis est in Synodo canonice prohibitum.

(2.122)
CXXII.
Ne Iudaei super Christianos magistri vel ministri ponantur.

Ne Iudaei administratorio usu, sub ordine vilicorum atque actorum, Christianam familiam regere audeant, nec eis hoc a quoquam fieri praecipiatur. Si quis vero contra haec agere praesumpserit, si Episcopus, Presbyter, aut Diaconus fuerit, proprio submoveatur gradu. Si vero Monachus aut Laicus fuerit, communione privetur. Et si perseveraverint inobedientes, anathematizentur.

(2.123)
CXXIII.
De Clericis falsariis.

Si Presbyter vel Diaconus in causa pecuniaria falsum testimonium dixerint, per tres annos separentur a sacro ministerio. Si in criminali causa falsum dixerint, deponantur, et legitimis poenis subiciantur. Caeteri vero Clerici in quacunque falsitate convicti fuerint, degradentur, et legitimis subiciantur disciplinis.

||Sp. 944||
(2.124)
CXXIV.
Ut Clerici non habeant actiones seculares.

Clericus vel Monachus neque exactor publicarum, neque conductor, aut vectigalium magister, vel curator domus, vel procurator litis, vel fideiussor in talibus causis fiat. Si quis contra haec statuta fecerit, si Episcopus est, omnes istorum res ex quacunque causa vel persona, sive ante episcopatum sive postea ad eum pervenerint, Ecclesiae suae eas vindicare sancimus. Si vero alii Clerici hoc fecerint, poenam pecuniarum, quam Episcopus existimaverit exigere, Ecclesiae vindicandam. Hi vero qui actiones suas eis commiserunt, vel fideiussores eos pro supradictis causis acceperunt, nullam contra Ecclesiam vel administratores eius, vel adversus ipsas personas quos crediderunt, habeant actionem. Si vero quis eos pro publico debito vel actione crediderit, vel fideiussores receperit, de sua substantia fisci debitum compellatur exsolvere.

(2.125)
CXXV.
De Clericis qui de Ecclesia desistunt.

Clericis de Ecclesia desistentibus, et aliis in loco revocatis, si redierint discessi, nihil eis praestetur. Hoc vero quod discedentes reliquerunt, non in usu rectorum, sed succedentibus cedat.

(2.126)
CXXVI.
Quales sint Clerici.

Nemo fiat Clericus nisi qui bonum testimonium habeat, et literatus est.

(2.127)
CXXVII.
De multitudine Clericorum.

Ne passim Episcopus multitudinem Clericorum faciat, sed secundum meritum vel reditum Ecclesiarum numerus moderetur.

(2.128)
CXXVIII.
De ordinationibus sacris.

Lector, Subdiaconus, Diaconus, Presbyter, si clericatus honorem contempserint, curiali conditioni cum suis facultatibus subiciantur.

(2.129)
CXXIX.
De iniuria Episcopi et letania subversa.

Si quis Episcopo vel aliis Ministris intra Ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit, vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.

(2.130)
CXXX.
Ne fideles ex propria consanguinitate uxores ducant; nec illi qui dudum minime nupserunt, sine benedictione Sacerdotis nubere praesumant.

Christiani ex propinquitate ||Sp. 945||sui sanguinis usque ad septimum gradum connubia non ducant; neque sine benedictione sacerdotis, qui ante innupti erant, nubere audeant.

(2.131)
CXXXI.
De non recipiendis alienis poenitentibus.

Qui pro delicto suo a communione separantur, placuit ut in quibuscunque locis fuerant exclusi, in eisdem locis communionem consequantur.

(2.132)
CXXXII.
Ut non liceat Clericum vel Monachum sine epistola Episcopi sui proficisci.

Clericis vel Monachis sine commendatitiis epistolis Episcopi sui licentia non pateat evagandi.

(2.133)
CXXXIII.
De dotibus et publicis nuptiis.

Nullum sine dote fiat coniugium; nec sine publicis nuptiis quisquam nubere praesumat.

(2.134)
CXXXIV.
De rebus Ecclesiae ablatis aut fraudatis, vel retentis.

Si quis cuiuscunque munuscula Ecclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque subpresserit, et non statim a Sacerdote commonitus Deo conlata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur.

(2.135)
CXXXV.
Ut nemo res Ecclesiae, nisi cui iure debentur, in quibuslibet regionibus coniacentes competere audeat vel tenere.

Ut nullus Episcoporum, aut cuiuslibet ordinis Clericus, vel alia quaecunque persona, quibuslibet conditionibus, seu in uno regno seu in alio positas, alterius cuiuscunque Ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione Ecclesiae vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus donec ipse Ecclesiae cuius directo ordine iuris est ablata legibus restituat.

(2.136)
CXXXVI.
De his qui facultates Ecclesiae delegatas auferunt vel retentant.

Ne cui liceat res vel facultates Ecclesiis, aut monasteriis vel xenodochiis pro quacunque eleemosyna cum iustitia delegatas retentare, alienare, ||Sp. 946||atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab Ecclesiae liminibus excludatur quandiu ab ipso ea quae sunt ablata aut retenta, reddantur.

(2.137)
CXXXVII.
Ut socios suos nominent apud quem pars rapinae fuerit inventa.

Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam.

(2.138)
CXXXVIII.
De his qui diripienda indicare reperiuntur.

Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscunque res evertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicaverit, centum viginti flagella publice extensus accipiat.

(2.139)
CXXXIX.
Ut Abbates in eius Episcopi in cuius parrochia sunt, potestate persistant.

Abbates pro humilitate religionis in Episcoporum potestate consistant. Et si quid extra regulam fecerint, ab Episcopis corrigantur. Qui semel in anno, in loco ubi Episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.

(2.140)
CXL.
Ut nullus Monachus relinquat suum monasterium et cellas construat sine Episcopi vel Abbatis sui licentia.

Ut nullus Monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis aut vanitatis impulsu cellam construere sine Episcopi permissione vel Abbatis sui voluntate praesumat.

(2.141)
CXLI.
De apostatis.

Quicunque post sanctae religionis professionem apostant et ad seculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, communionem penitus non accipiant: quos etiam iubemus ad clericatus officium non admitti.

(2.142)
CXLII.
De excommunicatis.

Si quis a communione sacerdotali fuerit auctoritate suspensus, hunc non solum a Clericorum, sed etiam a totius populi conloquio atque convivio placuit excludi, donec resipiscens ad sanitatem redire festinet.

||Sp. 947||
(2.143)
CXLIII.
Ne Iudices perfidorum excessus absque propriorum Sacerdotum consilio iudicent.

Ne Iudices quicquam de perfidorum excessibus, extra Sacerdotum conhibentiam, iudicare praesumant.

(2.144)
CXLIV.
De expositis infantibus ac collectione eorum.

Si expositus ante Ecclesiam cuiuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam. Et si is qui collectus est, intra decem dies quaesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit. Sane qui post praedictum tempus eius calumniator extiterit, ut homicida, ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

(2.145)
CXLV.
De Clericis relinquentibus officium suum, et ad seculares confugientibus.

Placuit ut Clericus, si relicto officio suo propter districtionem ad secularem fortasse confugerit, et solatium ei defensionis iste impenderit, cum eodem ab Ecclesiae communione pellatur.

(2.146)
CXLVI.
Ut servo non credatur, si super dominum suum vel super alium liberum crimen iniecerit.

Servo penitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit; nam etiamsi in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.

(2.147)
CXLVII.
Ut testes ea tantum testificentur quae in conspectu eorum acta esse noscuntur.

Testes non absentes, neque per epistolam, testimonium dicant; sed praesentes, quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis causis testimonium dicant, nisi de his tantummodo quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.

(2.148)
CXLVIII.
Quales debeant scripturae valere.

Scripturae quae diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem consriptae esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate.

(2.149)
||Sp. 948||CXLIX.
De pactis et placitis conservandis.

Pacta vel placita quae per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus fit evidenter expressus, nullatenus immutari permittimus.

(2.150)
CL.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.

Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius qui facta Seniorum iniuste conatur inrumpere.

(2.151)
CLI.
Ne quisquam accusetur vel puniatur, nisi manifestis indiciis scelus patuerit.

Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine Patrum transgredi praecepta Sanctorum, aut obviare sacris regulis antiquorum.

(2.152)
CLII.
Ut valeat commutatio sicut emptio.

Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.

(2.153)
CLIII.
Si timore compulsus quisquam se servum esse dicat.

Qui timore compulsus servum se esse extra iudicium dixerit, nullum praeiudicium libertatis incurrat, donec iudicio praesentetur, vel libertatem suam, si eam probavit praesente Iudice, obtineat. Aut si servus convincitur, statim domino reformetur.

(2.154)
CLIV.
De Presbyteris vel Diaconibus sine Episcopi sui epistolis ambulantibus.

Presbytero vel Diacono sine Antistitis sui epistolis ambulanti, communionem nullus impendat.

(2.155)
CLV.
Ut unus Abba duobus monasteriis minime praesideat.

Unum Abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.

(2.156)
CLVI.
De Presbyteris vel reliquis Clericis non distringendis a secularibus Iudicibus, sed a suis Episcopis.

Ut nullus Iudicum neque Presbyteros neque Diaconos, neque reli||Sp. 949||quos Clericos vel iuniores Ecclesiae, sine licentia proprii Episcopi distringat aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, tamdiu communione privetur quandiu reatum suum agnoscat, et per satisfactionem emendet Ecclesiae quod commisit.

(2.157)
CLVII.
Ut Clerici Iudices seculares non adeant.

Nullus ex ordine Clericorum, inconsulto proprio Episcopo, ad Iudicem secularem pergat, neque apud eum, suo Episcopo non permittente, quemquam pulsare, aut cuiquam ante eum respondere, aut quicquam proponere praesumat; neque criminale negotium in iudicio seculari proponere audeat.

(2.158)
CLVIII.
De secularibus qui per calumniam Ecclesiam vel Clericos fatigare praesumunt.

Si quis secularium per calumniam Ecclesiam vel res eius, aut Clericos cuiuslibet ordinis, fatigare tentaverit, et ex hoc convictus fuerit, ab Ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne poenituerit et per satisfactionem Ecclesiae emendaverit, repellatur.

(2.159)
CLIX.
Ne testificentur manumissi.

Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur; excepto in aliquibus causis, ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut permissum est et de servis; quia indignum nostra pensat clementia ut libertorum testimonio ingenuis damna concitentur. Qui vero de eisdem fuerint progeniti, ad testimonium admittantur.

(2.160)
CLX.
De his qui cum furibus conscii fuerint.

Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicunque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictae subiaceat.

(2.161)
CLXI.
Si possessor per violentiam expellatur.

Quicunque violenter expulerit possidentem, priusquam pro ipso Iudicis sententia praecedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur, perdat; ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Si ||Sp. 950||vero illud invadit quod per iudicium obtinere potuit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.

(2.162)
CLXII.
Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant.

Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant; in qua, inter cetera, credere oportet quod per Spiritum Sanctum remissio peccatorum in baptismate, confirmatione, poenitentia, et in caeteris canonicis decretis, sicut scriptum est, conferatur, et quod fidelibus in Ecclesia per Christum eiusdem sancti Spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per poenitentiam remissio peccatorum indubitanter adtribuatur, et quod gentium omnium in vera carne in adventu Christi resurrectio futura sit: et caetera. Quam fidem memoriter teneant, et suis Sacerdotibus eam reddant, et exponant per singula verba. Et ipsi Sacerdotes eam fideliter et pleniter atque veraciter populum doceant, quoniam primum fundamentum Christianae religionis fides catholica est. Et haec fides tunc est vera et fructuosa, si bonis operibus exornetur, id est, spe, caritate, humilitate, castitate, continentia, sobrietate, unanimitate, concordia, iustitia, pietate, misericordia, innocentia, simplicitate, et caeteris his similibus. Quae omnia in dilectione Dei et proximi consistunt. Sine his enim nemo potest Deo placere, nec salvus esse.

(2.163)
CLXIII.
De contumacibus Presbyteris vel Clericis.

Si quis Presbyterorum, Diaconorum, vel reliquorum Clericorum contumax aut superbus vel inobediens, aut rebellis Episcopo suo, extiterit, gradum habentes, proprio gradu careant. Reliqui vero Clerici vel Monachi, aut Laici, usque ad satisfactionem communione priventur.

(2.164)
CLXIV.
De Iudicibus Clericis calumniam vel iniuriam inferentibus.

Si Iudex cuiuslibet ordinis Clericum publicis actionibus inclinare aut distringere, aut calumniare, vel iniuriare absque Episcopi sui permissu praesumpserit, usque ad Ecclesiae satisfactionem, cum omnibus tantis sceleribus auxiliantibus aut facientibus, communione privetur. Episcopus tamen non dimittat ut iniuriam patientibus plenam de praefatis Clericis iustitiam canonice non faciat.

(2.165)
CLXV.
Ut Orationem Dominicam omnes discant fideles.

Ut fideles Orationem Dominicam discant et intelligant, et suis Sacer||Sp. 951||dotibus eam verbo ex verbo reddant, et alios fideles, qui eam nesciunt, doceant.

(2.166)
CLXVI.
Ut nullus Episcopus alterius Episcopi, vel Presbyter alterius Presbyteri, parrochiam invadat.

Ut nullus Episcoporum vel Presbyterorum parochiam alterius invadat, sed contentus sit gubernatione creditae sibi plebis.

(2.167)
CLXVII.
Ut Monasteriis vel reliquis Ecclesiis res non auferantur, vel ipsae a quoquam inquietentur.

Ut monasteria quae Deo consecrata sunt, nulli liceat in aliquo inquietare, nec quemquam de eorum rebus violenter abstrahere.

(2.168)
CLXVIII.
Ut Clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere, et nulli eorum liceat officium sacerdotale in alterius parochia agere absque licentia Episcopi in cuius parochia esse noscuntur.

Ut Episcopi atque Clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato; nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu Episcopi in cuius parrochia esse cognoscitur agere.

(2.169)
CLXIX.
Ut nullus Episcopus sine consensu aliorum se praeferat anteriori.

Ut nullus Episcoporum se praeferat alteri per ambitionem, sed omnes agnoscant tempus et ordinem suae ordinationis.

(2.170)
CLXX.
Ut Populi oblationes Sacerdotibus in Ecclesia offerant. Et ut omni die dominica communicent.

Placuit ut fideles oblationes Sacerdotibus cotidie, si fieri potest, in Ecclesia offerant. Et si cotidie non potest, saltem dominica die absque ulla excusatione fiat. Et ut praedicationem audiant. Et si fieri potest, omni dominica die communicent, nisi criminalia peccata et manifesta impediantur; quia aliter salvi esse non possunt: quoniam Dominus dixit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo. Et qui manducat me, vivit propter me. Et cetera exempla quae prolixa sunt hic scribere.

(2.171)
CLXXI.
Ut Sacerdotes signa tangant horis canonicis.

Ut Sacerdotes signa tangant horis canonicis, et illorum officium agant, sive diurnale, sive nocturnale; quia scriptum est: Sine intermissione orate. Et idcirco non dimittant horas canonicas.

||Sp. 952||
(2.172)
CLXXII.
De stolis gestandis.

Ut Sacerdotes stolas portent propter signum castitatis, sicut decretum est.

(2.173)
CLXXIII.
Ut Secreta non incipiatur, nisi post hymnum finitum.

Te igitur non inchoent Sacerdotes nisi post angelicum hymnum finitum.

(2.174)
CLXXIV.
Ut adnuntietur Symbolum fidelibus a Sacerdotibus.

Ut adnuntient Presbyteri omnibus fidelibus sibi subiectis Symbolum et Orationem Dominicam, ut sancto Spiritu inlustrante salventur.

(2.175)
CLXXV.
Ut Presbyteri adnuntient viris et feminis, nisi memoriter Symbolum et Orationem Dominicam tenuerint, de sacro fonte filiolos vel filiolas non suscipiant.

Adnuntient Presbyteri ut neque viri neque feminae de sacro fonte filiolos vel filiolas suscipiant, nisi memoriter Symbolum et Orationem Dominicam tenuerint.

(2.176)
CLXXVI.
Ut silentium in Ecclesia teneatur, et devote verbum Dei audiatur.

Placuit ut fideles silentium in Ecclesia teneant, et devote verbum Dei audiant, et confessi veraciter de omnibus sceleribus suis Sacerdotibus fiant, et mundent corpora et corda eorum, in quibus Deus condigne habitare dignetur, quomodo illis dictum est: Templum Dei estis, in quibus habitare desidero. Et ut eorum Sacerdoti in omnibus obediant, et instruantur pro quid Missa vel sacerdotes constituti sint; et intellegant vim et mysterium dominici corporis et sanguinis, et Missae, sive precum quae in ea a Sacerdote fiunt. Dicitur enim in ipsa oratione: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium circumstantium quorum tibi fides cognita est et nota devotio, qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis pro se suisque omnibus, pro redemptione animarum suarum, pro spe salutis et incolumitatis suae, tibique reddunt vota sua aeterno Deo vivo et vero. Et reliqua. Instruantur etiam ut cognoscant potestatem Pontificum in ligando et solvendo, et cetera quae ad illos pertinent, atque reliquorum Sacerdotum. Et ut timeant et venerentur, secundum Domini praeceptum, eorum Sacerdotes, et qualiter in his offendere solent eis adnuntietur.

||Sp. 953||
(2.177)
CLXXVII.
Ut Episcopo infantuli ad confirmandum praesententur.

Adnuntient Presbyteri populis ut quam citius potuerint, suos infantulos ad confirmandum Episcopo praesentare faciant.

(2.178)
CLXXVIII.
Ut Presbyteri sine sacro chrismate oleoque benedicto non proficiscantur.

Ut Presbyteri sine sacro chrismate oleoque benedicto et salubri Christi eucharistia, alicubi non proficiscantur; sed ubicunque vel fortuitu requisiti fuerint ad officium suum, inveniantur parati in reddendo debito.

(2.179)
CLXXIX.
Ut Presbyteri oleum infirmorum ab Episcopo expetant.

Ut omnes Presbyteri oleum infirmorum ab Episcopo expetant, secumque habeant, et moneant fideles infirmos illud exquirere, ut eodem oleo peruncti gratia Dei sanentur, quia a Presbyteris fusa oratio fidei salvabit infirmos.

(2.180)
CLXXX.
Ut nullus Presbyter parochianus aliubi praesumat chrisma accipere, nisi ab Episcopo suo in Coena Domini.

Ut nullus Presbyter parochianus aliubi praesumat chrisma accipere, nisi ab Episcopo suo in Coena Domini.

(2.181)
CLXXXI.
Ut baptizari non praesumatur, nisi in vigilia Paschae et Pentecostes.

Ut baptizare nullus praesumat nisi per duo tempora, id est, vigilia Paschae, et vigilia Pentecostes, praeter mortis periculum.

(2.182)
CLXXXII.
Ut instruantur fideles qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt.

Placuit ut instruantur fideles qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderunt, vel pro quo fideiussores extiterunt; et sciant se nullo modo ante aliorum patres efficere, quam supradicta discant et intellegant, seu reddant. Et si fideiussores pro terreno lucro damnari solent, quanto magis pro divino iure, ne damnentur, cavere oportet. Illi tamen ab his officiis removendi sunt, ne alios de sacro fonte in baptismate suscipiant, nec etiam ad percipiendum Spiritus sancti donum aliorum patrini existant, qui et communione canonica privati et publicae poenitentiae sunt subacti, donec per poenitentiam satisfactionis reconciliationem mereantur, vel etiam illi qui tale peccatum commissum habent pro quo publicae poenitentiae plectendi et ligandi sunt.

(2.183)
CLXXXIII.
Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.

Ut nulla pretia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur. Quod si qui perpetraverint, honoris sui sint periculum subituri.

(2.184)
CLXXXIV.
De quorum baptismate absque dissimulatione dubitatur, ut baptizentur praeceptum est.

De quibus dubium est utrum sint baptizati, an non, omnimodis absque ullo scrupulo baptizentur, his tamen verbis praemissis: Non te rebaptizo; sed si nondum baptizatus es, baptizo te in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.

(2.185)
CLXXXV.
Ut Presbyteri in Ecclesia fidem sanctae Trinitatis doceant.

Notum est omnibus impossibile esse sine fide placere Deo. Et ideo nullus sit Presbyter qui in Ecclesia publice non doceat, lingua quam auditores intellegant, fidem omnipotentis Dei in unitate et trinitate simpliciter credere, et ea quae omnibus generaliter dicenda sunt, de malis evitandis, sive bonis faciendis, et iudicio in resurrectione futuro. Si vero ipse verbis manifeste explicare non poterit, petat sibi ea a doctiore transcribi, qualiter aperte legat, quod qui audiunt intellegant. Et qui amplius non potuerit, vel his verbis admoneat: Poenitentiam agite: adpropinquavit enim regnum coelorum.

(2.186)
CLXXXVI.
Ut Presbyteri adnuntient populo quatuor legitima Temporum ieiunia.

Doceant Presbyteri populum quatuor legitima temporum ieiunia observare, hoc est, mense Martio, Iulio, Septembrio, et Decembrio, quando sacri ordines iuxta statuta Canonum distribuuntur.

(2.187)
CLXXXVII.
Ut ieiunia tria legitima in anno agantur.

Iterum admoneant Sacerdotes ut ieiunia tria legitima in anno agantur, id est, quadraginta dies ante Nativitatem Domini, et quadraginta dies ante Pascha, ubi decimas anni solvimus, et post Pentecosten quadraginta dies. Quamquam enim nonnulla ex his canonica priventur auctoritate, nobis tamen omnibus simul, propter consuetudinem plebis et parentum nostrorum morem, haec observare, ut superius comprehensum est, convenit. Et licet omnibus diebus orare et abstinere conveniat, his tamen temporibus amplius ieiuniis et poenitentiae servire oportet. Praeter haec autem legitima ||Sp. 954||tempora ieiuniorum, omnis sexta feria propter passionem Domini ieiunetur. Sed et sabbati dies a plerisque, propter quod in eo Christus iacuit in sepulchro, ieiunio consecratus habetur.

(2.188)
CLXXXVIII.
Ut populus, nisi duobus temporibus, infantes suos ad baptismum non offerat.

Placuit ut populus ad baptismum eorum infantes non offerat nisi duobus temporibus, si infirmitas non occupaverit; et quomodo in hoc offendunt, instruantur.

(2.189)
CLXXXIX.
Ut dies dominicus reverenter colatur.

Diem dominicum secundum reverentiam colite. Opus servile, id est, agrum, pratum, vineam, vel si qua graviora sunt, in eo non faciatis, nec causas nec calumnias inter vos dicatis; sed tantum divinis cultibus serviatis, et a vespera usque ad vesperam dies dominicus servetur. Has quidem praecipuas festivitates adnuntient Presbyteri ut diebus dominicis sabbatizare, id est, natale Domini dies quatuor, VIII. Kalendarum Ianuariarum, in circumcisione Domini, Kalendis Ianuarii, diem unum, in Epiphania, VIII. Idus Ianuarii, diem unum; in Purificatione sanctae Mariae, IV. Nonas Februarii, diem unum; in Pascha Domini usque in octabas Paschae post Dominicam dies tres; in Ascensione Domini diem unum; in Natali sancti Iohannis Baptistae, VIII. Kal. Iulii, diem unum; in Passione sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, III. Kal. Iulii, diem unum; in Adsumptione sanctae Mariae, XVIII. Kal. Septembris, diem unum; in transitu sancti Martini III. Idus Novembr. diem unum; in Passione sancti Andreae Apostoli, II. Kal. Decembr. diem unum.

(2.190)
CXC.
Ut adnuntient Presbyteri eodem modo sicut sabbatum Paschae cum suo Pascha, sabbatum Pentecosten cum suo die dominico observare.

Adnuntient Presbyteri eodem modo sicut vesperascente sabbato sanctum Pascha celebratur, et ipsum diem Pentecostes similiter celeberrimum habeant ut sanctum Pascha, et ieiunium, et Missam, et baptismum.

(2.191)
CXCI.
Ut adnuntient Presbyteri populo se ab inlicitis abstinere connubiis.

Adnuntiet unusquisque Presbyterorum publice plebi ab inlicitis connubiis abstinere, et secundum Domini mandatum legitimum coniugium nequaquam posse ulla occasione separari, ex||Sp. 956||cepta causa fornicationis, nisi consensu amborum, et hoc propter servitium Dei.

(2.192)
CXCII.
Ut publice Presbyteri adnuntient plebi decimas et primitias omnium frugum ad benedicendum offerre.

Adnuntient Presbyteri plebi publice ut primitias omnium frugum terrae ad benedicendum afferant ad domos illorum, et sic postea inde manducent, et decimas ex omnibus fructibus et pecoribus terrae annis singulis ad Ecclesias reddant, et de novem partibus quae remanserint eleemosynas faciant, et ex ipsis peccata illorum redimant, sicut scriptum est: Eleemosyna a morte liberat. Et ipsa purgat peccata, sicut in Sapientia legitur: Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum.

(2.193)
CXCIII.
Ut fideles intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt.

Placuit ut fideles intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt. A multis ergo ex toto, et a multis ex parte transgreditur. Quid sit abrenuntiare diaboli operibus, et pompis eius et omnibus operibus eius, instruantur fideles. Si vero iura humanae pactionis firma conservantur, quanto magis ferventius iura tanti pacti, quae cum Deo facta sunt, inrevocabiliter sunt observanda!

(2.194)
CXCIV.
Ut Sacerdotes admoneant viros et mulieres ut luminaria ad basilicas deportent.

Ut Sacerdotes admoneant viros et mulieres ut ad basilicas luminaria et incensum et buccellas et primitias afferant, sicut scriptum est: Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus.

(2.195)
CXCV.
Ut admoneant Presbyteri plebem ne in Ecclesia contentionibus et verbositatibus deserviant.

Admoneant Presbyteri plebem ut in Ecclesiis verbosare non praesumant, sed cum fletu et compunctione cordis Dei implorent auxilium, tam pro se quam et proximis suis. Et quando Presbyter celebrat Missam, corda illorum semper ad coelestia tendant. Et quando sanctae lectiones vel evangelia recitata fuerint, cum silentio et devota mente pariter audiant, sicut Deus dixit per Moysen: Audi Israel, et tace. Et oblationes offerant, et communicare faciant.

(2.196)
CXCVI.
Ut Presbyteri sollicite curent ne inhonesta et turpia quaelibet fiant in Ecclesiis.

Quando populus ad Eccle||Sp. 957||sias venerit, tam per dies dominicos quam et per solemnitates Sanctorum, aliud non ibi agat nisi quod ad Dei pertinet servitium. Illas vero balationes et saltationes, canticaque turpia ac luxuriosa, et illa lusa diabolica non faciat, nec in plateis nec in domibus neque in ullo loco; quia haec de Paganorum consuetudine remanserunt. Et cum ipsa fecerit, canonicam sententiam accipiat.

(2.197)
CXCVII.
Ne in mortuorum funeribus iuxta Paganorum ritum agatur.

Admoneantur fideles ut ad suos mortuos non agant ea quae de Paganorum ritu remanserunt. Sed unusquisque devota mente, et cum compunctione cordis, pro eius anima Dei misericordiam imploret. Et quando eos ad sepulturam portaverint, illum ululatum excelsum non faciant; sed sicut superius diximus, devota mente et cum compunctione cordis, in quantum sensum habuerint, pro eius anima implorare Dei misericordiam faciant. Et illi qui psalmos non tenent, excelsa voce, Kyrie eleyson, Christe eleyson, viris inchoantibus, mulieribusque respondentibus, alta voce carnere studeant pro eius anima. Et super eorum tumulos nec manducare nec bibere praesumant. Quod si fecerint, canonicam sententiam accipiant.

(2.198)
CXCVIII.
Ut pro defunctis amicorum parentes eorum triginta dies adimplere faciant.

Fideles pro defunctis amicorum et parentibus eorum ieiunia et oblationes triginta dies adimplere faciant, et mortuum super mortuum non ponant, nec ossa defunctorum super terram dimittant. Quod si fecerint, canonicae sententiae subiaciant.

(2.199)
CXCIX.
De his quos Episcopus aut Sacerdos excommunicaverit, ne eos fideles recipiant.

Placuit ut fideles eos quos Episcopus aut Sacerdos, propter eorum peccata, excommunicaverit, non recipiant antequam poenitentiam accipiant et ad confessionem veniant.

(2.200)
CC.
Ut nullus Presbyter suam Ecclesiam sine consensu Episcopi sui derelinquat.

Compellimur statuta Canonum et in hoc servare, ut nullus Presbyter creditam sibi ecclesiam sine consensu sui Episcopi derelinquat, et Laicorum suasione ad aliam transeat.

(2.201)
CCI.
Ut sacra mysteria nullus Presbyter, nisi in loco consecrato, agat.

Ut nullus Presbyter sacra mys||Sp. 958||teria, nisi in locis ab Episcopo consecratis, agere praesumat.

(2.202)
CCII.
Ne aliud altare in Ecclesia consecrata, nisi quod ab Episcopo consecratum est, aliquis Presbyter erigat.

Ut nullus Presbyter in Ecclesia consecrata aliud altare erigat nisi quod ab Episcopo sanctificatum est, ut sit discretio inter sacratum et non sacratum.

(2.203)
CCIII.
Ut Episcopus, Presbyter, et Diaconus non sint aleatores et ebriosi.

Quod Episcopus, Presbyter, et Diaconus aleator et ebrius esse non debeat. Similiter Clerici et Laici, si permanserint in alea, communione priventur.

(2.204)
CCIV.
Ut nemo Clericorum usuras accipiat.

Quoniam venerandi canones et divina prohibet auctoritas usuras accipere, ideo nullus hoc Clericorum facere praesumat, et, in quantum potuerint, Laicis vetare studeant.

(2.205)
CCV.
Ut diem dominicum, in quo Dominus surrexit, cuncti venerabiliter colant.

Placuit ut fideles diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, omnes venerabiliter colant. Nam si Pagani ob memoriam et reverentiam Deorum suorum quosdam dies colunt, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observant, quanto magis Christianis iste dies honorifice colendus est, ne in illo sancto die vanis fabulis aut locutionibus, sive cantationibus vel saltationibus, stando in biviis et plateis, ut solet, inserviant. Sed ad Sacerdotem aut ad aliquem sapientem et bonum veniant, et eorum praedicationibus et bonis locutionibus quae ad animam pertinent, utantur. Et illo die, seu sabbato ad vesperas et ad matutinas, sive ad Missam cum eorum oblationibus, si fieri potest, omnes canendo, Kyrie eleyson, veniant, et eundo et redeundo, Kyrie eleyson, decantent. Similiter et pastores pecorum eundo et redeundo in campum et ad domum faciant, ut omnes eos veraciter Christianos et devotos esse cognoscant.

(2.206)
CCVI.
De reconciliandis poenitentibus.

Quia varia necessitate praepedimur Canonum statuta de reconciliandis poenitentibus pleniter observare, proterea omnino non dimittatur ut unusquisque Presbyter iussione Episcopi de occultis tantum, quia de manifestis Episcopos semper convenit iudicare, statim post acceptam confessionis poenitentiam singulos data oratione reconciliari. Morientibus ||Sp. 959||vero sine cunctamine communio et reconciliatio praebeatur.

(2.207)
CCVII.
Quot sint purificationis mulieris.

Cum enixa fuerit mulier, post quot dies debeat Ecclesiam intrare, testamenti veteris praeceptione didicimus, ut pro masculo diebus XXXIII, pro femina autem LXVI. debeat abstinere. Quod tamen, ut ait sanctus Gregorius, sciendum est quia in mysterio accipitur; nam si hora eadem qua genuerit, actura gratias, intret Ecclesiam, nullo peccati pondere gravatur. Voluptas enim carnis, non dolor, in culpa est. In carnis autem commixtione voluptas est, in prolis vero prolatione gemitus. Unde et ipsi primo matrimonio dicitur: In doloribus paries. Si itaque enixam mulierem prohibemus Ecclesiam intrare, ipsam ei poenam suam culpam deputamus.

(2.208)
CCVIII.
Ut Missarum celebrationes in locis incongruentibus non fiant.

Placuit ut fideles Missarum celebrationes in locis non consecratis et incongruentibus facere omnino non debeant, nisi causa hostilitatis vel longinqui itineris; et id in altaribus ab Episcopo consecratis fieri, si necessitas compellat. Sacerdotes tamen qui in locis illicitis et non consecratis Missas cantare praesumunt, gradum se sciant amissuros. Melius est enim Missam non audiri, quam eam ubi non licet, nec oportet, celebrare aut audiri. Et de usura, ut non fiat, omnes admoneantur.

(2.209)
CCIX.
De propinquitate.

In quarta propinquitate carnis, quinta, sextaque non licet nubere, sicut in lege scriptum est: Omnis homo ad propinquam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius, id est, usque septimum gradum. Legitimum coniugium non licet separari sine consensu amborum, ita tamen ut ambo Deo serviant innupti. Potest autem alter alteri licentiam dare accedere ad servitium Dei, si ipse tamen innuptus vel innupta permanserit. In veteri testamento taliter legitur de coitu cum pecoribus: Mulier quae subcubuerit cuilibet iumento, simul interficiatur cum eo. In novo illa, sicut ille, qui cum pecoribus coierit, quindecim annis, alii undecim poeniteat. Animalia coitu hominum polluta occidantur, carnesque canibus proiciantur; sed coria eorum adsumantur. Ubi autem dubium est, non occidantur.

||Sp. 960||
(2.210)
CCX.
De servo qui damnum cuilibet intulerit, quid agendum sit.

Nemini liceat servum suum propter damnum ab illo cuilibet inlatum dimittere, sed iuxta qualitatem damni dominus pro ipso respondeat, vel eum in compositionem aut ad poenam petitori offerat. Si autem servus perpetrato scelere fugerit, ita ut a domino penitus inveniri non possit, sacramento se dominus excusare studeat quod nec suae voluntatis nec conscientiae fuisset quod servus eius tale facinus commisit. Sicut petierunt, ita Domnus Imperator consensit.

(2.211)
CCXI.
De eo qui ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit.

Si quis ad mallum legibus mannitus fuerit, et non venerit, si eum sonnis non detinuerit, quindecim solidis culpabilis iudicetur. Similiter ad secundam et tertiam. Si autem ad quartam venire contempserit, possessio eius in bannum mittatur donec veniat, et de re qua interpellatus fuerit, iustitiam faciat. Si infra annum non venerit, de rebus eius quae in bannum missae sunt Rex interrogetur, et quicquid inde iudicaverit, fiat. Prima mannitio super noctes VII, secunda super XIV, tertia super XXI, quarta super XLII. Similiter et de beneficio hominis, si forte res proprias non habuerit, mittatur in bannum usque dum Rex interrogetur.

(2.212)
CCXII.
De eo qui filios non habuerit, et in eorum loco alium sibi heredem facere voluerit.

Qui filios non habuerit, et alium quemlibet heredem sibi facere voluerit, coram Rege vel coram Comite et Scabinis, vel Missis dominicis, qui ab eo ad iustitias faciendas in provincia fuerint ordinati, traditionem faciat.

(2.213)
CCXIII.
De denarialibus, qualiter possint hereditare.

Homo denarialis non antea hereditare in suam agnationem poterit quam usque ad tertiam generationem perveniat. Homo chartularius similiter faciat.

(2.214)
CCXIV.
Ut omne sacramentum in Ecclesia iuretur.

Omne sacramentum in Ecclesia et super Reliquias iuretur. Et quod in Ecclesia iurandum est, vel cum sex electis, vel si duodecim esse debent, quales potuerit invenire. Si illum Deus adiuvet, et illi Sancti quorum istae Reliquiae sunt, ut veritatem dicat. Si res intertiata furto ablata fuerit, liceat ei super quem res intertiata fuerit, sacramento se excusare de furto, quod nec suae voluntatis aut con||Sp. 961||scientiae fuisset quod ablatum est, et aliud tantum sine damno restituatur.

(2.215)
CCXV.
Ut vitia quae remanserunt ex ritu Gentilium Fideles caveant.

Placuit ut fideles caveant vitia quae ex ritu Gentilium remanserunt; id est, magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina lex inretractabiliter puniri iubet. Et ne eos inter se sinant esse providendum illis est.

(2.216)
CCXVI.
De Ecclesiis restaurandis.

De Ecclesiis emendandis, et ubi in uno loco plures sunt quam opus sit, ut destruantur quae necessariae non sunt, et aliae construantur.

(2.217)
CCXVII.
Ne Presbyteri, priusquam examinentur, ordinentur.

Ut Presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut excommunicatio subito et sine causa non fiat.

(2.218)
CCXVIII.
Ut dominici Missi Scabinos, Advocatos, et Notarios eligant.

Ut Missi nostri Scabinos, Advocatos, et Notarios per singula loca eligant, et eorum nomina, quando reversi fuerint, secum scripta deferant.

(2.219)
CCXIX.
De his qui legem servare contemnunt.

De his qui legem servare contemnunt, ut per fideiussores in praesentiam Regis deducantur.

(2.220)
CCXX.
Ut fideles se a vitiis abstineant quae quasi naturaliter in usu habentur.

Placuit ut fideles a vitiis detestandis, quae habentur quasi naturaliter in usu, se abstineant, quae Apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae; de quibus Apostolus ait: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus. Et de illis dici potest: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

(2.221)
CCXXI.
De his qui heribannum solvere debent.

Ut illi qui heribannum solvere debent, coniectum faciant heribannatoribus, et nullum aliud obsequium Comitibus vel Vicariis faciant.

(2.222)
CCXXII.
De fugitivis et peregrinis, ut distringantur.

De fugitivis ac peregrinis, ut distringantur, ut scire possimus qui sint aut unde venerint.

(2.223)
CCXXIII.
De armillis et bruniis negotiatoribus non dandis.

Ut armillae et bruniae non dentur negotiatoribus.

||Sp. 962||
(2.224)
CCXXIV.
Ut mensurae aequales fiant.

De mensuris, ut secundum iussionem nostram aequales fiant.

(2.225)
CCXXV.
Ut Christiani ab otioso sermone se caveant, vel a ceteris vitiis.

Placuit ut fideles de otioso sermone, pro quo in die iudicii secundum Domini sententiam rationes omnes reddituri sumus, et de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam, iuxta Apostolum, maledicentes regnum Dei non possidebunt, et de mendacio noxio, sive de periculoso assidueque iuramento, et obscoenis turpibusque canticis, ab his omnibus cuncti Christiani se fortiter cavere debent; ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum.

(2.226)
CCXXVI.
Ut super vestituram Pippini Regis testimonia non mittantur.

Ut non mittantur testimonia super vestituram Domni Pippini Regis.

(2.227)
CCXXVII.
Ut nec colonus nec fiscalinus traditiones faciat.

Ut nec colonus nec fiscalinus possit alicubi traditiones facere.

(2.228)
CCXXVIII.
Ne praesumat aliquis hominem sine causa ad iudicium mittere.

Ut nullus praesumat hominem ad iudicium mittere sine causa, nisi iudicatum fiat.

(2.229)
CCXXIX.
Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit.

Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerit, et res suas ibidem delegaverit, promissionem factam secundum regulam firmiter teneat.

(2.230)
CCXXX.
De coniugio, quod a Deo sit constitutum, et quod non causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum sit.

Placuit ut fideles sciant coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum adpetendum. Et ut virginitas usque ad nuptias fideliter servetur. Et uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant. Quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque, utpote vasi infirmiori, honorem debitum impendere. Et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis.

(2.231)
CCXXXI.
Ut omnia quae vuadiari debent, secundum legem revuadientur.

Ut omnia quae vuadiari debent, iuxta quod in lege continetur, pleniter secundum ipsam legem revuadiata ||Sp. 963||fiant. Et inpostmodum vel Domnus Rex, vel ille cuius causa est, iuxta quod ei placet, misericordiam faciat.

(2.232)
CCXXXII.
Ut nullus ebrius causam suam possit in mallo conquirere.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum Comes habeat, nisi ieiunus.

(2.233)
CCXXXIII.
De nullo ad bibendum cogendo.

Ut neminem liceat alium cogere ad bibendum.

(2.234)
CCXXXIV.
De Missis dominicis discurrentibus.

De Missis nostris discurrentibus, vel ceteris hominibus in utilitate nostra iter agentibus, praecipimus ut nullus mansionem contradicere praesumat, nec herbam, excepto suo prato.

(2.235)
CCXXXV.
Ut a coitu praegnantium fideles se abstineant.

Placuit ut fideles se abstineant a coitu praegnantium uxorum, necnon menstruo tempore. Et ut causa fornicationis non sit uxor secundum Domini sententiam dimittenda, sed potius sustinenda. Et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis, alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notantur.

(2.236)
CCXXXVI.
De canibus qui in dextro armo tonsi sunt.

De canibus qui in dextro armo tonsi sunt, ut homo qui eum habuerit, cum ipso cane in praesentiam Regis veniat.

(2.237)
CCXXXVII.
De Capitulis quae in Lege noviter addita sunt.

Ut populus interrogetur de capitulis quae in Legem noviter addita sunt. Et postquam omnes consenserint, scriptiones et manufirmationes suas in ipsis capitulis faciant.

(2.238)
CCXXXVIII.
Ut nullus ad placitum banniatur praeter Scabinos septem, et qui causam quaerere debent.

Ut nullus ad placitum banniatur, nisi qui causam quaerere vult, aut se ab alio quaeri scit; exceptis Scabinis septem, qui ad omnia placita esse debent.

(2.239)
CCXXXIX.
De falsis testibus non recipiendis.

Ut falsi testes minime recipiantur.

(2.240)
CCXL.
Qualiter fidelibus Christianis incesta cavenda sint.

Placuit ut fideles agnoscant qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque ad Deum exorandum, sibique ||Sp. 964||propitium faciendum, saepius quam hactenus fecissent, frequentent; et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis, turpibusque et obscoenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod hi qui haec in Ecclesiis faciunt, maiora sibi peccata accumulent.

(2.241)
CCXLI.
De non iurando per vitam Regis.

Ut nullus praesumat per vitam Regis et filiorum eius iurare.

(2.242)
CCXLII.
Ut Missi non solum de adnuntiatione, sed etiam de opere, breves afferant.

Ut Missi nostri, qui iam breves detulerunt de adnuntiatione, adhuc adducant et de opere.

(2.243)
CCXLIII.
Ut nullus praesumat teloneum, rodaticum, et pulveraticum recipere.

Ut nullus homo praesumat teloneum per vias, nec per villas rodaticum, nec pulveraticum recipere.

(2.244)
CCXLIV.
Ut Fideles iusta iudicia iudicent.

Placuit ut Fideles iusta iudicia iudicent, et munera pro hoc non accipiant, et ut falsum testimonium vitent, et a detractione se abstineant, necnon a ceteris malis quae longum est dinumerare.

(2.245)
CCXLV.
Ut Ecclesiae earum iustitiam obtineant.

In primis omnium iubendum est ut habeant Ecclesiae earum iustitias et in vita illorum qui habitant in ipsis Ecclesiis, et post, tam in pecuniis quam et in substantiis earum.

(2.246)
CCXLVI.
Ut potestatem Episcopi omnes intelligant, et instruantur qualiter sive secundum canonicam, sive secundum monasticam regulam, eis vivendum sit.

Ut omnes Episcopi potestatem intellegant, et instruantur ut vel secundum canonicam, vel secundum monasticam regulam, regantur eorum ministerio, tam in monasteriis virorum quam et in puellarum, et in forentibus Presbyteris, seu reliquo populo Dei.

(2.247)
CCXLVII.
De viduis et orphanis, et minus potentibus.

Ut viduae, orphani, et minus potentes, sub Dei defensione et nostro mundeburde pacem habeant, et eorum iustitias adquirant.

(2.248)
CCXLVIII.
De non parvipendenda excommunicatione Sacerdotum.

Placuit ut fideles non parvipendant excommunicationem Sacerdotum illorum; quoniam si hoc fecerint, iuste segregabuntur a coetu Christianorum.

||Sp. 965||
(2.249)
CCXLIX.
De Episcopis et Comitibus, ut sibi consensum invicem praebeant.

Ut Episcopi cum Comitibus stent, et Comites cum Episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(2.250)
CCL.
Ut latrones vel homicidae, sive adulteri, sub magna correctione constringantur.

Ut latrones, vel homicidae, seu adulteri, vel incestuosi, sub magna districtione et correctione sint correpti secundum euvam Bajuvariorum vel legem.

(2.251)
CCLI.
De rebus invasis.

De rebus proprisis, ut ante Missos et Comites et Iudices nostros veniant ii qui hoc egerunt, et ibi accipiant finitivam sententiam, ita ut inantea nullus praesumat alterius res proprindere; sed magis suam causam quaerant ante Iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(2.252)
CCLII.
De superbia, propter quam diabolus corruit.

Placuit ut fideles de superbia instruantur, per quam Angelus, factus Diabolus, de coelo eiectus est.

(2.253)
CCLIII.
De eo cui non recte iudicatur.

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(2.254)
CCLIV.
De invidia, per quam Diabolus hominem eiecit de paradiso.

Placuit ut fideles admoneantur de invidia, per quam diabolus hominem de paradiso eiecit.

(2.255)
CCLV.
De odio et discordia.

Placuit ut fideles admoneantur de odio et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere.

(2.256)
CCLVI.
Capitularium dominicum, datum anno Incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCVI. ad Teodonis villam, et anno imperii Domni Karoli VI.

I. Ut lectiones in Ecclesia distincte legantur. II. De cantu, ut secundum ordinem et morem Romanae Ecclesiae fiat cantatus. III. De Notariis, ut unusquisque Episcopus et Abba et singuli Comites suum Notarium habeant. IV. De ceteris disciplinis Ecclesiae, ut secundum canones vel regulam fiant. V. De medicinali arte, ut infantes hanc discere mittan||Sp. 966||tur. VI. De Ecclesiis sine honore manentibus absque officiis et luminaribus; et de his qui decimas sumunt et de Ecclesiis non curant, ut hoc omnimodis emendetur; et de altaribus, ut non superflua sint in Ecclesiis.

(2.257)
CCLVII.
De Laicis qui noviter sunt conversi.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(2.258)
CCLVIII.
Ut Scribae falso non scribant.

De scribis, ut non vitiose scribant.

(2.259)
CCLIX.
Ut compotum discatur.

De compoto, veraciter discant omnes.

(2.260)
CCLX.
De derelinquentibus seculum propter servitium Dei.

De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam, aut secundum regulae institutionem, vivant, aut servitium dominicum faciant.

(2.261)
CCLXI.
Ut servi proprii non tondantur, vel ancillae non velentur, nisi ad mensuram.

De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondantur vel velentur nisi secundum mensuram. Et ut ibi satisfiat; et villae non sint desolatae.

(2.262)
CCLXII.
Ut superfluae Congregationes nullatenus fiant.

De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos congreget unusquisque quantis consilium dare potest.

(2.263)
CCLXIII.
De his qui secundum regulam non pulsantur.

De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendetur.

(2.264)
CCLXIV.
Ut infantulae non velentur.

Ut infantulae parvae aetatis puellae non velentur antequam illae eligere sciant quid velint, salva canonica auctoritate.

(2.265)
CCLXV.
De Laicis, ut non sint Praepositi Monachorum.

Ut laici non sint praepositi Monachorum infra monasterium, nec Archidiaconi sint Laici.

(2.266)
CCLXVI.
Ut incestuosi canonice examinentur.

De incestuosis, ut canonice examinentur, nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam constringantur.

(2.267)
CCLXVII.
De his qui per aliquod scelus rebelles fiunt.

Ut paci omnes stu||Sp. 967||deant; et qui pro aliquo scelere sibi rebelles sunt, constringantur.

(2.268)
CCLXVIII.
De iustitiis Ecclesiarum Dei, orphanorum, pupillorum, ac viduarum.

Iustitiae Ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, et pupillorum, et in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed diligenter audiantur.

(2.269)
CCLXIX.
De iustitiis regalibus.

Ut iustitiae regales pleniter inquisitae fiant.

(2.270)
CCLXX.
De fame vel caeteris tribulationibus.

Si venerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, vel qualiscunque tribulatio, non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut unusquisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(2.271)
CCLXXI.
Ut arma infra patriam non portentur.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis, et lanceis, vel loricis. Si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit; et ut pacati sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuraverit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.

(2.272)
CCLXXII.
Ut omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat.

De armatura in exercitu, sicut antea in alio Capitulari mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habens, eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(2.273)
CCLXXIII.
De negotiatoribus qui partes Sclavorum vel aliarum gentium petierint.

De negotiatoribus qui partes Sclavorum et Avarorum pergunt, quousque procedere debeant, id est, partibus Saxoniae usque ad Bardenuvvic, ubi praevideat Herti, et ad Ceslic, ubi Made gaudus praevideat, et ad Magadeburc praevideat Atto, ad Herfesfur praevideat Madalgaudus, et ad Alagastat, similiter ||Sp. 968||ad Forachem et ad Brehembret; et ad Ragenesburc praevideat Otulfus, ad Lavariocam VVarnarius, ut arma et brunias non ducant ad vendendum. Quod si inventi fuerint portantes, omnem substantiam eorum auferant ab eis; dimidia quidem pars partibus palatii, alia vero medietas inter iamdictos Missos et inventores dividatur.

(2.274)
CCLXXIV.
Ut causedici qui adquiescere noluerint, recludantur.

De clamatoribus vel causedicis qui nec iudicium Scabinorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodiam recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re reclamaverint, et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, se cum custodia et cum ipsis litteris eos ad palatium nostrum remittant, et ibi discutiantur sicut dignum est.

(2.275)
CCLXXV.
De iuramento, ut nulli alteri nisi proprio Seniori iuramenti fidelitas promittatur.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis, et unicuique proprio Seniori, ad utilitatem nostram et sui Senioris; excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(2.276)
CCLXXVI.
De his qui conspirationem fecerint, ut tripliciter iudicentur.

Conspirationes quicunque facere praesumpserint, et sacramento quocunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur; adiutores vero eorum, singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur; ut de caetero in regno nostro nulla huiuscemodi conspiratio per sacramentum neque sine sacramento fiat.

||Sp. 969||
(2.277)
CCLXXVII.
De periuriis, ut caveantur.

Praecipimus ut periuria caveantur, nec admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separantur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non liceat accusatores testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(2.278)
CCLXXVIII.
Ut Vicedomini, Advocati, et Centenarii pravi auferantur.

De Advocatis, Vicedominis, Vicariis, Centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.

(2.279)
CCLXXIX.
Ut antiqua telonea et iusta exigantur a negotiatoribus, nova vero et iniusta repellantur.

Placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam et de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia in quibus nullum adiutorium iterantibus praestatur, ut non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam, aut ad palatium, aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum Missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(2.280)
CCLXXX.
De fugitivis Clericis et Laicis illud servandum est quod in Capitulari dominico continetur.

De fugitivis Clericis sive Laicis, vel etiam feminis, sicut iam in alio Capitulari nostro praecepimus, ita servetur.

(2.281)
CCLXXXI.
De his qui ad Dei servitium volunt accedere, ut absque licentia regali non id agant qui liberi existunt.

Liberi homines qui ad servitium Dei se tradere volunt, praecipimus ut prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent; nam quia audivimus aliquos ex illis non tam causa de||Sp. 970||votionis, quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus, et hoc ideo fieri prohibemus.

(2.282)
CCLXXXII.
Ut potentiores non opprimant pauperes.

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec de liberis hominibus dicimus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio Capitulari praecepimus.

(2.283)
CCLXXXIII.
Ut Ecclesiae noviter inventae sine Episcopi probatione non venerentur.

De Ecclesiis seu Sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi Episcopo probante minime venerentur; salva etiam de hoc et de omnibus Ecclesiis canonica auctoritate.

(2.284)
CCLXXXIV.
De falsis monetis quae contra iustitiam fiunt.

De falsis monetis, quia in multis locis contra iustitiam et contra edictum fiunt, volumus ut in nullo alio loco moneta sit, nisi in palatio nostro, nisi forte iterum aliter a nobis fuerit ordinatum. Illi tamen denarii qui modo monedati sunt, si pensantes et meri fuerint, habeantur.

(2.285)
CCLXXXV.
Ut heribannus dominicus fideliter exigatur.

De heribanno volumus ut Missi nostri hoc fideliter exigant, absque ullius personae gratia blanditiae seu terrore, secundum iussionem nostram; id est, de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, ovibus, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant dispoliati pro hac re, de vestimentis eorum accipiant legitimum heribannum, id est, libras tres. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, decem solidos exsolvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat reparare ad Dei servitium et nostram utilitatem. Et Missi nostri caveant ut diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium ||Sp. 971||nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

(2.286)
CCLXXXVI.
Ut census regalis inde solvatur unde olim exigebatur legitime.

Census regalis undecunque olim legitime exigebatur, volumus ut inde solvatur, sive de propria persona hominis, sive de rebus.

(2.287)
CCLXXXVII.
Quid de latronibus agendum sit.

De latronibus sicut iam ante in alio Capitulari commendavimus, ita maneat.

(2.288)
CCLXXXVIII.
Quid de illis qui uxores habent fiscalinas, sit agendum.

De liberis hominibus qui uxores de fiscis regalibus habent, et de feminis quae liberae sunt, et homines similiter fiscalinos regios habent aut accipiunt, ut nec de hereditate parentum, vel de causa sua quaerenda, nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris Regibus vel Imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(2.289)
CCLXXXIX.
De libris canonicis, ut veraciter habeantur.

Volumus, et ita Missis nostris mandare praecipimus, ut in Ecclesiis libri canonici veraces habeantur, sicut iam in alio Capitulari saepe mandavimus.

(2.290)
CCXC.
De Laicis, ut Orationem Dominicam memoriter discant.

Ut Laici Symbolum et Orationem Dominicam pleniter discant. Comites quoque et Centenarii, nobiles viri, legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem Missis nostris ut ea quae multis iam annis per Capitula nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium Dei et ad utilitatem nostram, vel ad omnium Christianorum hominum profectum, innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant, et nobis omnino renuntient quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut caeteri metum habeant amplius.

||Sp. 972||
(2.291)
CCXCI.
Capitula quae ad legem Salicam mittenda sunt. De occisione Diaconorum vel aliis causis.

Qui Subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat; qui Diaconum, quadringentos solidos componat; qui Presbyterum, sexcentos; qui Episcopum, nongentos; qui monachum, quadringentis solidis culpabilis iudicetur. Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, sexcentos solidos componat. Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, aut quodlibet crimen foris commitens infra immunitatem fugerit, mandet Comes vel Episcopo vel Abbati, vel Vicedomino, vel illi qui locum Episcopi vel Abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit, et eum reddere noluerit, in prima contradictione quindecim solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidos componat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus damni fecerit, totum ille qui eum infra immunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse Comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicunque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione Comiti responsum fuerit quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere eum non fecisset, et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem Comiti collecta manu quislibet resistere tentaverit, Comes hoc ad Regem vel ad Principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in immunitate damnum fecit sexcentos solidos componere debet, ita qui Comiti collecta manu resistere praesumit, sexcentis solidis culpabilis iudicetur.

(2.292)
CCXCII.
Capitula quae Domnus Karolus Imperator constituit.

Ut nullus ad placitum arma infra patriam portet.

(2.293)
CCXCIII.
De latronibus.

Quicunque post illam Missam sancti Iohannis praeteriti anni cuidam latroni mansionem dederit, si Francus est, cum duodecim similibus Francis iuret quod latronem eum fuisse non scisset, licet pater eius sit aut frater, vel aliquis propinquus. Si hoc iurare non potuerit, et ab alio convictus fuerit quod latronem in hospitio suscepisset, quasi latro sit, quia infidelis est nostri et Francorum; et qui ||Sp. 973||illum suscepit, similis est illi. Si autem audivit quod latro fuisset, et tamen non scit firmiter, iuret solus quod nunquam eum audisset, nec per veritatem nec per mendacium latronem; aut sit paratus, si ille postea de latrocinio convincitur, ut similiter damnetur.

(2.294)
CCXCIV.
Ne aliquis de ignoto homine equum, bovem, vel aliud animal emat.

Ut nullus comparet caballum, bovem, aut iumentum, vel aliud animal, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendidit, et de quo pago est, et ubi manet, et quis est eius senior.

(2.295)
CCXCV.
De illis hominibus qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis fuerit vita concessa, quod si iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis iustitiam quis quaerere voluerit, qualiter inter illos iudicium terminetur.

Primo omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium vero non suscipiatur, nec inter Scabinos legem iudicando locum teneat. Et si ad sacramentum aliquid ei iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, cum armis contendat.

(2.296)
CCXCVI.
De homine iudicio Scabinorum iudicato.

Si alicui post iudicium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse postmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliquid mali fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causa perpetrata postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis vero maneat sicut supra iudicatum fuit.

(2.297)
CCXCVII.
De eo qui latronem forbannitum recipit, sive servus sive liber sit.

De latrone forbannito, liber homo qui eum susceperit, quindecim solidos persolvat, servus centum viginti ictus accipiat.

||Sp. 974||
(2.298)
CCXCVIII.
De Comite qui latronem in forbannum miserit, ut aliis vicinis Comes notum faciat.

Ut Comes qui latronem in forbannum miserit, vicinis suis Comitibus notum faciat eundem latronem a se esse forbannitum, ut illi eum non recipiant.

(2.299)
CCXCIX.
De his qui terrenis mercimoniis insistunt, ut magis ob supernae vitae desiderium quam pro humana ambitione, faciant.

Placuit ut admoneantur omnes fideles qui negotiis ac mercationibus rerum invigilant, ut non plus terrena lucra quam vitam cupiant sempiternam; nam qui plus de rebus terrenis, quam de animae suae salute, cogitat, valde a via veritatis aberrat, et iuxta quemdam sapientem in vita sua perdit intima sua. Sequendus est enim in hac parte, sicut et in ceteris, apostolicus sermo, qui ait: Et ne quis supragrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum; vindex est enim Deus de his omnibus. Sicut ab his qui labori agrorum et caeteris laboribus victum atque vestitum, et necessaria usibus humanis, adquirere anhiantes instant, decimae et eleemosynae dandae sunt, ita his quoque qui pro necessitatibus negotiis insistunt, faciendum est. Unicuique homini Deus dedit artem qua pascitur, et unusquisque de arte sua, de qua corporis necessaria vel subsidia habet, animae quoque, quod magis necessarium est, subsidium administrare debet.

(2.300)
CCC.
Ut ecclesiasticis audientia minime denegetur provocantibus.

Placuit ut a quibuscunque Iudicibus ecclesiasticis ad alios Iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(2.301)
CCCI.
Ut Episcopus quilibet alterius plebem Episcopi vel fines non usurpet.

Ut Episcopus alterius Episcopi plebes vel fines non usurpet.

(2.302)
CCCII.
De Clericis superbis, ut coerceantur.

Ut Clerici qui superbi vel contumaces sunt coerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniuriam, ||Sp. 975||metum habeant; quia manifestum est illos non esse Dei qui humilitatem contemnunt, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumaciae et superbiae in omnibus frangi.

(2.303)
CCCIII.
De his qui Statuta Patrum violant: si laicus fuerit, communione privetur; si Clericus, honore.

Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si Laicus est, communione; si Clericus, honore privetur.

(2.304)
CCCIV.
De his qui contra suam professionem vel subscriptionem venerint, quid agendum sit.

Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in Concilio deponatur.

(2.305)
CCCV.
De Presbytero qui se ab Episcopo suo diviserit.

Si quis Presbyter contra Episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab Episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso, anathema habeatur. Nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes vel simpliciter viventes serpentina fraude decipiat.

(2.306)
CCCVI.
De Presbyteris qui absque Episcopi sui conscientia agendam celebraverint.

Si quis Presbyter inconsulto Episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius extitit.

(2.307)
CCCVII.
Ut Episcopus lapsum incurrens, si plures congregare nequiverit, a duodecim audiatur.

Si quis Episcopus, quod non optamus, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine maneat, a duodecim Episcopis audiatur.

(2.308)
CCCVIII.
Ut Episcopi plebes alienas non usurpent, et ut nemo ex eis collegam suum in diocesi vel aliubi supergrediatur.

Placuit ut a nullo Episcopo ||Sp. 976||usurpentur plebes alienae, nec aliquis Episcoporum supergrediatur in diocesi collegam suum.

(2.309)
CCCIX.
De Episcopo qui ab aliquo impetitur, vel si ipse quaestionem aliquam retulerit, ut per Episcopos Iudices causa terminetur.

Si quis Episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per Episcopos iudices causa finiatur, sive quos eis Primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.

(2.310)
CCCX.
Ut nullus Episcopus alium Episcopum conculcet aut impediat.

Ut nullus Episcopus alium conculcet Episcopum, vel supragrediatur, aut aliquod ei incommodum faciat

(2.311)
CCCXI.
Ne Presbyteri vel Diaconi sine conscientia Episcoporum suorum aliquid agant.

Ut Presbyteri vel Diaconi sine conscientia Episcoporum suorum nihil agant.

(2.312)
CCCXII.
De loco dando peregrino Episcopo in quo sacrificet.

Ut peregrino Episcopo locus sacrificandi detur, atque benigne suscipiatur.

(2.313)
CCCXIII.
De non condemnando illo cuius causa diligenter non est examinata.

Non est iustum condemnare eum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(2.314)
CCCXIV.
De his qui falsa fratribus capitalia obiciunt.

Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare.

(2.315)
CCCXV.
De deponendo Sacerdote vel Levita, si crimen aliquod de se confessi fuerint.

Ut Sacerdos vel Levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.

(2.316)
CCCXVI.
De his qui libellos famosos inventi fuerint in Ecclesia posuisse, ut anathematizentur.

Si qui inventi fuerint ||Sp. 977||libellos famosos in Ecclesia ponere, anathematizentur.

(2.317)
CCCXVII.
Ut delator communionem nec in finem accipiat, si inventus fuerit quilibet per delationem eius praescriptus vel interfectus.

Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum nec in fine accipere communionem.

(2.318)
CCCXVIII.
Ne aliquis Episcopus, vel inferior gradus, dominico die quemquam iudicare praesumat.

Ut nullus Episcopus vel quis infra positus die dominico causas iudicare praesumat. Caeteris vero diebus, conhibentibus personis, illa quae iusta sunt habeant licentiam iudicandi, excepto criminali negotio.

(2.319)
CCCXIX.
De potente, si pauperem expoliaverit, et non reddiderit admonente Episcopo, ut excommunicetur.

Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente Episcopo non reddiderit, excommunicetur.

(2.320)
CCCXX.
Ut nullus Clericus ab Episcopo suo recedere praesumat, et ad alium transire.

Ut nullus Clericus ab Episcopo suo recedat; et ad alium se transferat.

(2.321)
CCCXXI.
Ut Clerici, qui arma praesumpserint, in monasterium ad agendam poenitentiam tradantur.

Ut Clerici qui in quacunque seditione arma volentes praesumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in monasterio poenitentiae contradantur.

(2.322)
CCCXXII.
Ut nullus Regum huius Canonis censuram in aliquo violari permittat.

Huius constitutionis forma servetur, ut exsecrandum anathe||Sp. 978||ma fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper a Domino reus exsistat, quicunque Regum deinceps canonis huius censuram in quocunque crediderit aut permiserit violandam.

(2.323)
CCCXXIII.
Ut unusquisque alterius ruinis succurrat, et iram Dei per suam compassionem a se removeat.

Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet, et ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.

(2.324)
CCCXXIV.
Quod Lex quam Rex qui prior fuit, instituit, ab illo qui ei successerit pari sententia roborata sit.

Legem quam noster edidit Princeps stabili robore firmamus, atque ut futuris temporibus observetur pari sententia definimus.

(2.325)
CCCXXV.
Ut in metropolitana sede ad Synodum agendam omnes Pontifices conferantur.

Placuit definire ut paternis institutionibus obsequentes, in metropolitana sede, tempore quo omnes provinciales elegerint Pontifices, ad Synodum faciendam devotis studiis conferamus.

(2.326)
CCCXXVI.
Ut dignitatem amittant omnes qui ad expeditionem exercitus non pergunt, aut de exercitu fugiunt.

Placuit ut omnis qui in expeditionem exercitus absque gravi necessitate non progreditur, aut de exercitu fugit, testimonio dignitatis suae sit inrevocabiliter carens; ita ut in quibusdam villulis vel territoriis sive vicis pestus, huius infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres, et testificandi vel accusandi nullam habeant licentiam.

(2.327)
CCCXXVII.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant.

Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant, nec sine benedictione Sacerdotis nubere audeant.

(2.328)
CCCXXVIII.
Ut non varientur quae propter utilitatem sunt instituta.

Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.

||Sp. 979||
(2.329)
CCCXXIX.
De fide Nicaena servanda. Et ut privilegia Ecclesiarum integra maneant.

Ut fides Nicaena servetur, et privilegia Ecclesiarum inlibata permaneant.

(2.330)
CCCXXX.
Quod contra caput non sit agendum.

Contra caput etiamsi faciendum est, non libenter admittimus.

(2.331)
CCCXXXI.
De Presbyteris qui contra Canones ad Comitatum ire voluerint susceptis, qui dominico decreto communione alieni decernuntur.

Ex relatione quorundam didicimus qualiter Presbyteri qui contra canones adversum nos ad comitatum, nescio qua audaci temeritate, ire voluerunt, suscepti sunt. Unde has ad vos litteras destinamus, in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores a communione esse alienos debere. Et illos qui effrenato huic facto consilio assensum commodare voluerunt, vestrae caritatis est aestimare qualiter habeantur. Quibus obicere debetis quod iuxta canones fortiter incurrere, et qualiter Presbyteros non decebat, rebelles existere tentaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, neque in eorum proruptam audaciam devenire quos anathematizatos scit sancta et apostolica Ecclesia.

(2.332)
CCCXXXII.
De sacerdotum Domini causis non terminandis priusquam ex utraque parte fideliter audiantur, et pariter ac diligenter perscrutentur.

Nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iura, nihil possumus in incognitis rebus in cuiusquam partis iudicio definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.

(2.333)
CCCXXXIII.
Quod Dominus, qui animas hominum salvat, imitatores nos velit suae esse pietatis.

Dominus, qui venit animas hominum salvare, non perdere, imitatores nos vult esse suae pietatis, ut peccantes quidem iustitia coerceat, conversos autem a misericordia non repellat.

(2.334)
CCCXXXIV.
De religionis periculo ab uniuscuiusque pietatis conscientia removendo.

Removete, quaesumus, a vestrae pietatis conscientia periculum religionis et fidei. Et quod in secularibus negotiis vestrae aequitati conceditur, in rerum divinarum pertractatione praestate, ut Christi evangelio vim non inferat humana praesumptio.

||Sp. 980||
(2.335)
CCCXXXV.
Ut suarum rerum et omnium Ecclesiarum sint communione contenti quorum causa adhuc terminanda est.

Illud quod ab antecessoribus nostris constitutum est, et nos approbamus, ut suarum rerum omniumque Ecclesiarum communione sint interim contenti quousque a nobis causa terminetur.

(2.336)
CCCXXXVI.
Ut non sinantur incurri quorum causa incerta est.

Ne cuiusquam procaci impudentique versutia, quasi incertum quid sequendum sit, sinatis incurri, cum ab evangelica apostolicaque doctrina nec in uno quidem verbo liceat discedere, aut aliter de scripturis divinis habere quam beati Apostoli et Patres nostri didicerunt atque docuerunt.

(2.337)
CCCXXXVII.
De his qui a sedibus suis fuerunt pulsi, et alii in illorum locum substituti sunt.

Plurimos fratres sedibus suis pulsos et in exilia audivimus deportatos, atque in loco superstitum alios substitutos. His primitus vulneribus adhibeatur medicina iustitiae, ne quisquam ita careat propriis, ut alter utatur alienis. Quem errorem omnes relinquant. Nemini quidem perire honor debeat. Sed illis qui pro fide laboraverunt, prius cum omni privilegio suo oportet ius proprium reformari.

(2.338)
CCCXXXVIII.
De his qui non debent redire ad militiam secularem.

Quod ad militiam secularem post poenitentiam redire nemo debeat; nec eis iustam superesse querimoniam qui se ab inchoatis disceptationibus sponte subtraxerint.

(2.339)
CCCXXXIX.
De his quos oportet maiori auctoritate curare.

Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio. Unde Apostolus Timotheum imbuens dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Quae moderatio si quibuscunque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis nostris reddenda est?

(2.340)
CCCXL.
Ut non imponat aliquis alicui pondus quod ipse ferre non valeat.

Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.

||Sp. 981||
(2.341)
CCCXLI.
Ut nullus apostolicas sanctiones temerare praesumat.

Ita unanimes divinis apostolicis constitutionibus serviatis, ut in nullo patiamini pia canonum decreta violari. Ut nulli fas sit sine status sui periculo, vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare.

(2.342)
CCCXLII.
De amicitia et familiaritate servanda; quam, qui non contendunt, facile servant.

Omnes, ut non contendant, protegat amicitia. Nam et Apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos aemulationes et contentiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam; sed in humilitate mentis, invicem aestimantes semetipsos, non sua singuli respiciant, sed aliorum.

(2.343)
CCCXLIII.
Ut alienae gentis homines ad exercitium imbuantur legibus.

Alienae gentis homines legibus ad exercitium imbui et permittimus et optamus. Ad negotiorum vero discussionem resultamus et prohibemus; quamvis enim eloquiis polleant, tamen difficultatibus haerent.

(2.344)
CCCXLIV.
De servo non credendo, si super aliquem crimen obiecerit.

Servo penitus non credatur si super aliquem crimen obiecerit, aut si etiam dominum suum in crimine impetierit. Nam si in tormentis positus exponat quod obicit, credi tamen illi nullo modo oportebit.

(2.345)
CCCXLV.
Ut testes testimonium, nisi praesentes, non dicant.

Testes non absentes, neque per epistolam, testimonium dicant, sed praesentes quam noverunt et viderunt non taceant veritatem. Nec de aliis negotiis testimonium dicant, nisi de his tantummodo quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Super qua re sacra scriptura testatur dicens: Damus, inquiunt Pharisaei ad milites, vobis pecuniam, et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli Iesu, et abstulerunt eum. Unde ait Augustinus: Dormientes testes adhibes! Vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? Si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes.

(2.346)
CCCXLVI.
De pactis et placitis conservandis.

Pacta vel placita quae per scripturam legitime ac iustissime facta sunt, dummodo in his dies vel annus sit||Sp. 982|| evidenter expressus, nullatenus immutari permittimus.

(2.347)
CCCXLVII.
Quod haec sit vera caritas qua Deus Proximusque diligitur. Et idcirco admonendi sunt omnes Fideles ut hanc observare curent.

Placuit ut admoneantur omnes fideles quod haec sit vera caritas, quia Deum diligit homo plusquam se et proximum tanquam se; et quia nihil vult alii facere nisi quod sibi vult fieri, et plura quae recenseri longum est. Nam quicunque in potu et cibo, et dandis atque accipiendis rebus, caritatem putant, non mediocriter errant, dicente Apostolo: Regnum Dei non est cibus et potus. Nam et ipsa, quando cum caritate fiunt, bona sunt, et inter virtutes computanda.

(2.348)
CCCXLVIII.
Ut contra extraneos parentela aut propinquitas testimonium minime dicat.

Fratres, sorores, uterini, patrui, avunculi, materterae, sive eorum filii, item nepos, neptis, consobrini, vel amitini, seu etiam quidam ex propria consanguinitate, in iudicio adversus extraneos testimonium dicere non permittimus; nisi forsitan parentes eiusdem cognationis inter se litem habuerint, aut in causa de qua agitur aliam omnino ingenuitatem deesse constiterit.

(2.349)
CCCXLIX.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.

Filio vel heredi contra priorum iustam aut legitimam definitionem venire non liceat, quia iuste repellitur praesumptio illius qui facta seniorum iniuste conatur inrumpere.

(2.350)
CCCL.
Non est danda passim accusandi vel puniendi licentia.

Non passim damus accusandi vel puniendi licentiam, nisi aut manifestis indiciis patuerit scelus, aut legitime fuerit idipsum malum accusatum atque convictum; quatinus nulla videantur intentione vel ordine Patrum transgredi praecepta sanctorum, aut obviari sacris regulis antiquorum.

(2.351)
CCCLI.
Si de fure quis nesciens aliquid comparaverit.

Universam rem nulli ingenuo liceat de incognito homine comparare, nisi certe fideiussorem adhibeat cui credi possit, ut excusatio ignorantiae auferatur. Quod si aliter fecerit qui comparaverit, a Iudice districtus, aut repraesentet infra tempus sufficienter a Iudice constitutum. Quam si non potuerit invenire, adprobet ||Sp. 983||se aut sacramento aut testibus innocentem quod eum furem nescierit; et quod apud eum agnoscitur, accepta pretii medietate, restituat; atque ambo datis invicem sacramentis promittant quod furem fideliter quaerant. Quod si omnino furem invenire nequiverint, rem, quantum empta est, domino rei emptor ex integritate reformet. Si vero dominus rei furem noverit, et eum publicare noluerit, rem ex toto amittat, quam emptor quiete possideat. Haec et de servis forma servabitur.

(2.352)
CCCLII.
Ne testificentur manumissi.

Libertus vel liberta in nullis negotiis contra quemquam testimonium dicere admittantur, excepto in aliquibus causis ubi ingenuitas deesse dinoscitur, sicut praemissum est et de servis; quia indignum nostra pensat clementia ut libertorum testimonia ingenuis damna concutiant. Qui vero de eisdem fuerunt progeniti, ad testimonium in tertia generatione admittantur.

(2.353)
CCCLIII.
Si possessor per violentiam expellatur.

Quicunque violenter expulerit possidentem priusquam pro ipso iudicis sententia procedat, si causam meliorem habuerit, ipsam causam de qua agitur perdat: ille vero qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possedit securus teneat. Si vero illud invadit quod per iudicium obtinere potuerit, et causam amittat, et aliud tantum quantum invasit reddat expulso.

(2.354)
CCCLIV.
Si ad diripiendum quisque alios invitasse reperiatur.

Si quis ad diripiendum alios invitaverit, ut cuiuscunque rem evertant, aut pecora vel animalia quaecunque diripiant, illi cuius res direpta est in septuplum quae sublata sunt, restituat. Hi vero qui cum ipso fuerint, si ingenui sint, quinos solidos componere compellantur; aut si non habuerint unde componant, centum quinquaginta flagella suscipiant. Si vero servi hoc sine domini voluntate commiserint, centenis quinquagenis flagellis verberentur, et ab eis res omnes integro in statu reddantur.

(2.355)
CCCLV.
Ut socios suos nominet apud quem pars rapinae fuerit inventa.

Apud quem scelus agnoscitur et pars rapinae fuerit inventa, statim socios suos nominare cogatur. Quod si nominare noluerit, teneatur ad vindictam. Quod si honestior persona est, et pro scelere rationem reddat, et quae abla||Sp. 984||ta vel eversa fuerant quadrupliciter restituat. Quod si certe apud servum rapinae pars reperiatur, centum quinquaginta flagella publice extensus accipiat, et socios suos nominare non differat.

(2.356)
CCCLVI.
De his qui diripienda indicare reperiuntur.

Quicunque ingenuus vel servus aliquid diripiendum indicaverit, ut cuiuscunque res evertatur, aut pecora vel iumenta diripiantur, et ex hoc certis probationibus publice convictus inveniatur, pro eo quod indicavit, si ingenuus est, quae eversa vel ablata sunt legibus in duplo restituat, et nobis bannum nostrum, id est, sexaginta solidos componat. Si vero servus vel colonus fuerit, centum quinquaginta flagella publice extensus bene impressa accipiat, et insuper ea quae ablata sunt secundum suam legem restituat.

(2.357)
CCCLVII.
De non suscipienda criminatione adversus Doctorem, neque accusatorem adversus eum audiendum.

Criminationes adversus doctorem nemo suscipiat, nemo audiat; quia indignum est ut hi qui throni Dei vocantur, aliqua motione turbentur.

(2.358)
CCCLVIII.
Ne unus Episcopus cognitionem sibi vindicet.

Placuit ut unus Episcopus non vindicet sibi cognitionem.

(2.359)
CCCLIX.
Ut hi quorum libertas nescitur, nequaquam accusent Sacerdotem.

Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possint accusare sacerdotes.

(2.360)
CCCLX.
Ut absentes non iudicentur.

Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(2.361)
CCCLXI.
De his qui falsa aliis inrogant.

Omnis qui falsa aliis intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.

(2.362)
CCCLXII.
Ne viles personae ad accusandum Sacerdotes admittantur.

Viles personae nullatenus admittantur ad accusationem Sacerdotum.

(2.363)
CCCLXIII.
Ne iudices causam personae absentis sua sententia praesumant.

Caveant Iudices Ecclesiae ne, absente eo cuius causa ventila||Sp. 985||tur, sententiam ferant; quia irrita erit, immo et causam in synodo pro hoc facto dabunt.

(2.364)
CCCLXIV.
Ne aliquis criminosus Episcopum accuset.

Nulli criminoso liceat Episcopum accusare.

(2.365)
CCCLXV.
Quod qui Episcopum accusat, Dei ordinationem accusat.

Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, si quis Episcopum accusat vel condemnat, dum minus spiritalia quam terrena sectatur.

(2.366)
CCCLXVI.
Ut litem habentes, sive petitor, seu possessor, si Antistitum iudicium elegerint, ad eos dirigantur.

Volumus atque praecipimus ut omnes ditioni nostrae, Deo auxiliante, subiecti, tam Romani, quam Franci, Alamanni, Baiuvarii, Saxones, Turingii, Fresones, Galli, Burgundiones, Britones, Longobardi, Vuascones, Beneventani, Gothi, et Hispani, caeterique nobis subiecti omnes, licet quocunque videantur legis vinculo constricti, vel consuetudinario more connexi, hanc sententiam, quam ex sexto-decimo Theodosii Imperatoris libro, capitulo videlicet XI, ad interrogata Ablavii Ducis, illi et omnibus rescriptam, sumpsimus, et inter nostra Capitula pro Lege tenenda consultu omnium Fidelium nostrorum, tam Clericorum quam et laicorum, posuimus, lege cunctis perpetua tenenda; id est: Quicunque litem habens, sive possessor sive petitor fuerit, vel in initio litis, vel decursis temporum curriculis, sive cum negotium peroratur, sive cum iam coeperit promi sententia, si iudicium elegerit sacrosanctae legis Antistitis, ilico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad Episcoporum iudicium cum sermone litigantium dirigatur; multa enim quae in iudicio captiosae praescriptionis vincula promi non patiuntur, investigat et promit sacrosanctae religionis auctoritas. Omnes itaque causae quae vel praetorio iure vel civili tractantur, Episcoporum sententiis terminatae, perpetuo stabilitatis iure firmentur; nec liceat ulterius retractari iudicium quod Episcoporum sententiis deciderit. Testimonium etiam ab uno licet Episcopo perhibi||Sp. 986||tum omnes Iudices indubitanter accipiant, nec alius audiatur cum testimonium Episcopi a qualibet parte fuerit repromissum: illud est enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis inlibatae protulerit. Hoc nos edicto salubri aliquando censuimus, hoc perpetua lege firmamus, malitiosa litium semina comprimentes; ut miseri homines longis ac pene perpetuis actionum laqueis implicati, ab improbis petitionibus vel a cupiditate perpetua maturo fine discedant. Quicquid itaque de sententiis Episcoporum clementia nostra censuerat, etiam et hac sumus lege complexi, gravitatem tuam et caeteros pro utilitate omnium in perpetuum observare conveniat.

(2.367)
CCCLXVII.
Ut ea inlibata serventur quae Patrum auctoritas catholicorum lege instituit.

Ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.

(2.368)
CCCLXVIII.
Ut privilegia quae propter Religionem instituta sunt, nulla interminatione nova mutilentur.

Non novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, sed illa quae olim videntur indulta, firmamus. Privilegia igitur quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus, ita quoque ut qui Ecclesiae obtemperant, Ecclesiae beneficiis perfruantur.

(2.369)
CCCLXIX.
Ut si Chorepiscopi aliquam consecrationem aut confirmationem fecerint, ab Episcopis canonice reformentur.

Hominum confirmatio, Ecclesiarum, altarium, virginum, chrismatum, Presbyterorum, Diaconorum, et Subdiaconorum consecrationes a Chorepiscopis factae, ab Episcopis qui canonice ordinati sunt, reformandae canoniceque sunt peragendae; quia Chorepiscopi haec contingere non debuerunt. Nequaquam enim talis ordinatio vel consecratio reiteratio esse a prudentibus et recte sapientibus videtur, sed irrita (nec agere potuerunt, non enim ea tribuere valuerunt quae non habuerunt) indubitanter fore agnoscitur. Si quis autem Chorepiscoporum aliquid ex praedictis agere tentaverit, non acta, sed imperfacta atque irrita erunt, et ipse omni ecclesiastico inrevocabiliter careat gradu.

||Sp. 987||
(2.370)
CCCLXX.
De generali totius populi supplicatione apud Principem pro Sacerdotum causa, ne in hostem aut pugnam pergerent, et quale eis omnibus ex hoc immineat periculum.

Ex Capitulis Domni Karoli Imperatoris Wormatia generaliter decretis, atque ab omnibus firmatis, et cunctis pro lege tenendis contraditis. Flexis omnes precamur poplitibus maiestatem vestram ut Episcopi deinceps, sicut hactenus, non vexentur hostibus. Sed quando vos nosque in hostem pergimus, ipsi propriis resideant in parrochiis, Deoque fideliter famulari studeant, et eorum sacrosancta ministeria canonice et Deo placide peragere satagant, atque pro vobis et cuncto exercitu vestro una cum omnibus sibi commissis orare viriliter, Missasque decantare, et letanias atque eleemosynas agere decertent. Quosdam enim ex eis in hostibus et praeliis vulneratos vidimus, et quosdam periisse cognovimus. Haec vero valde periculosa et oppido sunt cavenda. Quae idcirco suggerimus ne pro talibus vos et nos simul pereamus. Novit Dominus, quando eos in talibus videmus, terror adprehendit nos, et quidam ex nostris timore perterriti propter hoc fugere et inimicis terga vertere solent. Plures enim potestis habere praeliatores, si illi propriis resident in parrochiis, quam si vobiscum pergunt; quoniam illi qui eos praevident, omnes tunc pugnabunt: quod modo nequaquam faciunt, sed eos tantummodo custodiunt. Nam sine dubio potius vobis nobisque proficere possunt si remanserint quam si in hostem vel ad pugnam perrexerint: quia tunc eorum precibus adiuvamur, et modo eorum pressuris gravamur. Quando vero Moyses expansis ad coelum manibus orabat, vincebat Israel. Et quando a precibus cessabat, et manus eius gravabantur, priusquam sustentatae fierent, et ipse precibus insisteret, vincebatur et terga vertebat. Talibus ergo et multis aliis exemplis fulti, quorum prolixitate victi modo non dicimus, quia sapienti semel dicta sufficiunt praedicta, obnixe omnes precamur, et ut concedantur rogamus; quia nullatenus volumus ut nobiscum ad talia pergant, nisi duo aut tres bene docti, electione videlicet caeterorum, ad benedictionem dandam, et ad periclitantium reconciliationem faciendam, ne vos et nos simul cum pluribus pereamus, sed eorum precibus, ut iam memoratum est, fulciamur. Quam ||Sp. 988||formam et de Sacerdotibus tenere optamus, id est, ut nec illi in hostem nisi bene docti, et ipsi electione atque permissione propriorum Episcoporum; qui tamen tales sint de quorum scientia et vita ac conversatione omnes securi esse possimus. Illud tamen vobis et omnibus scire cupimus quod non propterea haec petimus ut eorum res aut aliquid ex eorum pecuniis, nisi ipsis aliquid sponte nobis dare placuerit, aut eorum Ecclesias viduare cupiamus, sed magis eis, si Dominus posse dederit, augere desideramus; ut et ipsi et vos et nos salviores simus, et Deo potius, ipso adminiculante placere mereamur. Quapropter si quis eas ab Ecclesiis quibus a fidelibus collatae, Deoque sacratae sunt, aufert, procul dubio sacrilegium committit. Coecus enim est qui ista non videt. Quisquis ergo nostrum suas res Ecclesiae tradit, Domino Deo illas offert atque dedicat, suisque Sanctis, et non alteri, dicendo talia, et agendo ita. Facit enim scripturam de ipsis rebus quas Deo dare desiderat, et ipsam scripturam coram altari aut supra tenet in manu, dicens eiusdem loci Sacerdotibus atque custodibus: Offero Deo atque dedico omnes res quae hac in chartula tenentur insertae, pro remissione peccatorum meorum ac parentum et filiorum (aut pro quocunque illas Deo liberare voluerit) ad serviendum ex his Deo in sacrificiis Missarumque solemniis, orationibus, luminariis, pauperum ac Clericorum alimoniis, et caeteris divinis cultibus, atque illius Ecclesiae utilitatibus. Si quis autem eas inde, quod fieri nullatenus credo, abstulerit, sub poena sacrilegii ex hoc Domino Deo, cui eas offero atque dedico, districtissimas reddat rationes. Ponit etiam in ea alias coniurationes, quas enumerare longum est. Nam qui eas inde postea aufert, quid agit nisi sacrilegium? Si ergo amico quippiam rapere furtum est, Ecclesiae vero fraudare vel auferre indubitanter sacrilegium est. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis habetur ita: Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter Episcopi conscientiam, vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit. Absit enim ut rerum ecclesiasticarum cupiditate vel ablatione sacrilegi aut anathema efficiamur, aut talibus laqueis unquam devinciamur; quoniam scimus anathematos homines, vel sacrilegos, non solum infames, et a consortio fidelium, priusquam haec ||Sp. 989||per publicam satisfactionem Ecclesiae et Episcoporum reconciliationem manusque impositionem emendent, alienos esse, sed etiam a regno Dei extorres fieri, si in talibus defecerint, non dubitamus. Ut ergo omnis suspicio a nobis cunctis sacerdotibus et omnibus Christi et sanctae Dei Ecclesiae fidelibus funditus auferatur, profitemur omnes, stipulas dextris in manibus tenentes, easque propriis e manibus eicientes, coram Deo et Angelis eius, ac vobis cunctisque sacerdotibus et populis circumstantibus, nec talia facere, nec facere volentibus consentire, sed magis, Deo auxiliante, resistere. Et hoc vobis omnibusque fidelibus sanctae Ecclesiae, et nostris notum esse cupimus, quod cum his qui absque voluntate aut consensu vel datione Rectoris illius Ecclesiae cuius res iuste esse debentur, et maxime proprii Episcopi, res Ecclesiae a Regibus petere aut retentare, vel auferre aut invadere, vel vastare praesumpserint, nec in hostem nec ad pugnam ire, nec cibum sumere, nec ad Ecclesiam vel ad palatium aut in itinere pergere, nec etiam nostros homines cum eorum hominibus aut caballos vel reliqua pecora cum eorum pecoribus aut ad pastum ire, simul habitare vel manere, nec ullam participationem cum eis, nisi pro emendatione, ante publicam emendationem et Ecclesiae satisfactionem, unquam scienter aut libenter habere debeamus, ne pro eorum iniquitatibus atque flagitiis una cum eis nos et nostri, quod absit, pereamus: scimus enim quia perit iustus pro impio. Tales vero a nobis, si nos fideles habere vultis, segregate, et in ergastulum sub publica poenitentia redigite, et postulata concedite. Ut ergo haec omnia a vobis et a nobis, sive a successoribus vestris et nostris, futuris temporibus absque ulla dissimulatione conserventur, scriptis ecclesiasticis inserere iubete, et inter vestra capitula interpolare praecipite. Quod ita factum esse omnibus liquet.

(2.371)
CCCLXXI.
Ne Episcopi ad bella pergant, concessio Domni Karoli Imperatoris.

Omnibus notum esse volumus quia non solum ea quae super Episcoporum et Presbyterorum hostium vexationibus, et precibus pro nobis et vobis, fieri rogitastis, concedere optamus, sed quicquid pro sanctae Dei Ecclesiae et Sacerdotum sive totius populi et vestra utilitate inveneritis concedere paratissimi sumus. Et modo ista, sicut petistis, con||Sp. 990||cedimus. Et quando, vita comite, Deo auxiliante, ad generale placitum venerimus, consultu omnium fidelium nostrorum scriptis firmare, nostris nostrorumque atque futuris temporibus inrefragabiliter manenda firmissime, Domino adminiculante, cupimus. Modo ea quae generalia sunt, et omnibus conveniunt ordinibus, statuere ac cunctis sanctae Dei Ecclesiae nostrisque fidelibus, ob Dei omnipotentis amorem et recordationem, tradere parati sumus, et ad proximum Synodalem nostrum conventum ac generale placitum, ubi plures Episcopi et Comites convenerint, ista sicut postulastis firmabimus.

(2.372)
CCCLXXII.
Ex quibus supra.

SACERDOTIBUS OMNIBUS. Primo omnium monemus ut fides catholica a Presbyteris et Episcopis diligenter legatur, et omni populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum Domini omnipotentis in Lege est dicentis: Audi, Israel: Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut diligatur ex toto corde et ex tota mente, et ex tota virtute.

(2.373)
CCCLXXIII.
Ex quibus supra.

GENERALITER OMNIBUS. Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano inter Episcopos, Abbates, Comites, Iudices, et omnes ubique maiores seu minores personae pacem habeant; quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in Evangelio ipso Domino praecipiente legitur; quia et illud secundum mandatum est: Diliges proximum tuum sicut temetipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli; quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt: filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(2.374)
CCCLXXIV.
Ex quibus supra.

GENERALITER OMNIBUS. Item habemus in lege Domini mandatum: Non auguriemini. Et in Deuteronomio: Nemo sit qui ariolos sciscitetur, vel somnia observet, vel auguria intendat. Item: Nemo sit maleficus, nec incantator, nec Phitonis consultor. Ideo praecipimus ut cauculatores et incantatores, vel tempestarii vel obligatores, non ||Sp. 991||fiant, et ubicunque sunt, emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel petris, vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus ut iste pessimus usus, et Deo exsecrabilis, ubicunque invenitur, tollatur et destruatur.

(2.375)
CCCLXXV.
Ex quibus supra.

GENERALITER OMNIBUS. Item ut homicidia infra patriam, sicut lege Domini interdictum est, nec causa ultionis nec avaritiae, nec latrocinando fiant. Et ubicunque inventa fuerint, a Iudicibus nostris secundum Legem ex nostro mandato vindicentur. Et non occidatur homo, nisi Lege iubente.

(2.376)
CCCLXXVI.
Ex quibus supra.

SACERDOTIBUS OMNIBUS. Ut Episcopi diligenter discutiant per suas parrochias Presbyteros, ut eorum fidem, baptisma, et Missarum celebrationes bene sciant, et ut fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et Missarum preces bene intelligant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et Dominicam Orationem ipsi intelligant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat quid petit a Deo. Et ut Gloria Patri, eiusque Filio et Spiritui sancto, cum omni honore apud omnes canatur, et ipse Sacerdos cum sanctis Angelis et populis Dei cum una voce, Sanctus, Sanctus cantet. Et omnimodis dicendum est Presbyteris et Diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in oratione Dei quam in armis.

(2.377)
CCCLXXVII.
Ex quibus supra.

ALIQUID SACERDOTIBUS, ALIQUID POPULO. Item placuit nobis admonere reverentiam vestram ut unusquisque vestrum praevideat per suam parrochiam ut Ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam magnitudinem venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus, et ut vasa sacrata Deo cum magna veneratione habeantur, et ut sacrificia sanctificata cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, vel cum honore serventur, et ut secularia negotia vel vana gloria in Ecclesiis non agantur; quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et ut intentos habeant animos ad Deum, quando ve||Sp. 992||niunt ad Missarum sollemnia; et non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima eius, oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum, testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. Qui secundum Deum sapiens est, secundum Deum beatus est. Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia: ubi autem humilitas, ibi et sapientia: ubi non est gubernator, populus corruet in malum. Melius autem est ubi multa consilia: Deus enim in coelo, et tu super terram. Idcirco sint tibi pauci sermones. Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenitur stultitia. Obsecramus omnes ut bonam et probabilem habeant conversationem, sicut ipse Dominus in evangelio praecepit: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; ut eorum bona conversatione multi pertrahantur ad servitium Dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios congregent, sibique socient. Et ut scholae gentilium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantum, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia, et libros catholicos bene habeant emendatos: quia saepe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, per mendosos libros male rogant. Et pueros vestros non sinatis vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est Evangelium, Psalterium, Missalem scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia.

(2.378)
CCCLXXVIII.
Ex quibus supra.

GENERALITER OMNIBUS. Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum, sive ad accipiendum, sicut in Lege Domini praeceptum habemus. Item in Salomone, Domino dicente: Pondus et pondus, mensuram et mensuram odit anima mea. Et hoc nobis competens et venerabile videtur, ut hospites peregrinique et pauperes susceptiones regulares et canonicas per loca diversa habeant; quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni ||Sp. 993||diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et Apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, Angelis hospitio susceptis.

(2.379)
CCCLXXIX.
Ex quibus supra.

ALIQUID SACERDOTIBUS, ALIQUID POPULO. Item ut isti mangones et isti cociones, qui sine omni lege vagabundi vadunt per istam terram, non sinantur vagare et deceptiones in hominibus agere; qui nudi cum ferro dicunt alicubi datam sibi poenitentiam, vagantes discurrunt. Melius enim videtur ut si aliquid inconsuetum et capitale crimen commiserint, in uno loco permaneant laborantes et servientes, et poenitentiam agentes, secundum quod sibi canonice impositum sit.

(2.380)
CCCLXXX.
Ex quibus supra.

GENERALITER OMNIBUS. Statuimus, secundum quod in Lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non agantur, sicut et bonae memoriae genitor noster in suis synodalibus Edictis mandavit, ut viri talia opera non exerceant, hoc est, nec in vinea colligendo, nec in campis arando, metendo, vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec concides stirpare, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos construere, nec in horto laborent, nec ad placitum conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria tantummodo opera, si necessitas ingruerit summa, agant, et non alia, id est, carra hostilia, vel victualia, vel si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet ducere ad sepulchrum. Item similiter opera textrilia non faciant, nec capulent, nec consuant, nec opera pectilia faciant, nec lanam carpere, nec linum battere, nec in publico vestimenta lavare, nec vervices tondere habeant licitum, ut omnimodis honoretur dies dominicus, requiesque servetur; quatinus ad Missarum solemnia et ad Ecclesiam undique libere conveniant, et laudem Deo pro omnibus bonis quae nobis in illa die fecit dicant. Legimus enim Apostolo dicente: Manifesta autem sunt opera carnis; quae sunt, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, irae, rixae, dissensiones, haereses, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi; quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Ideo haec eadem quae ||Sp. 994||magnus praedicator in Ecclesia Dei singillatim nominavit cum studio prohibete, intellegentes quam sit terribile illud quod dixit: Qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et omni instantia praedicate fidem tenendam Domino. De humilitate vero et patientia, de castitate et continentia, de benignitate et misericordia, de eleemosynis et confessione peccatorum suorum, et debitoribus suis, ut secundum Dominicam Orationem omnibus sua debita dimittant, cuntos monete.

(2.381)
CCCLXXXI.
Ex quibus supra.

SACERDOTIBUS OMNIBUS. Studendum est Episcopis ut dissidentes fratres magis ad pacem quam ad iudicium cohortentur. Auctoritas ecclesiastica atque canonica docet non debere absque sententia Romani Pontificis Concilia celebrare. Episcopi intercessionem praestent his qui iniqua vi opprimuntur. Nullus Episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica atque canonica vocatione congregata super quibusdam criminibus pulsatus audiatur. Nemo Episcopum apud Iudices seculares accusare praesumat, sed apud Primates suos. Accusatores et accusationes quas Leges seculi non adsciscunt, canonica funditus repellit auctoritas. Variis detractionibus et accusationibus non decet labefactari Primatem, sed magis Patrum regulis roborari. Nam et Liberius Papa pro Athanasio duobus annis in exilio trusus est; et multi alii Episcopi, qui eum damnare voluerunt, exilio sunt damnati: quorum exemplum omnes convenit sequi Sacerdotes. Multum derogatio praevalet, quando derogator creditur fide dignus. Ideo non omnes admittendi sunt, sed viri probatissimi. Primo semper persona, fides, vita, et conversatio accusantium inquiratur. Et postea quae obiciuntur, fideliter pertractentur; quia nihil aliter fieri, debet nisi impetitorum prius vita discutiatur. Non est auctoritas quemquam Clericorum iudicare vel damnare antequam accusatores praesentes habeat, locumque se defendendi accipiat ad abluenda crimina. Omnis accusatio intra provinciam au||Sp. 995||diatur, et a Comprovincialibus terminetur. Ultra provinciae terminos accusandi licentia non progrediatur. Episcopus, nec provocatus, pro rebus transitoriis litiget. Non est iustum iudicare aut condemnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata. Maior a minore non potest iudicari. Iudicis non est quemlibet iudicare vel condemnare absque legitimo accusatore; quia et Dominus Iudam furem esse sciebat, sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus. Episcopos eiectos, atque suis rebus expoliatos, sedes proprias recipi, et sua omnia legaliter primo eis reddi sancti Canones decreverunt; et postea si quis eos accusare vellet, aequo periculo facere sanciverunt, Iudices esse decernentes Episcopos recte sapientes in Ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum qui oppressi videbantur. Placuit ut si quaecunque persona contra Episcopum vel actores Ecclesiae se proprium crediderit habere negotium, prius ad eum recurrat caritatis studio; ut familiari colloquio commonitus ea sanare debeat quae in querimoniam deducuntur, quam rem si differre voluerit, sententiam suscipiat excomminicationis. Si quae causae vel contentiones inter Clericos et Laicos, tam maioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum Synodum Nicaenam congregatis omnibus eiusdem provinciae Episcopis iurgium terminetur; nec cui liceat, (sine praeiudicio tamen Ecclesiae Romanae, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri) relictis his Sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias motu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum Episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi fuerit provocatum. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. Si autem maiores causae in medio fuerint devolutae, ad Sedem apostolicam, ut sancta Synodus statuit et beata consuetudo exigit, per iudicium episcopale referatur. Prudentissime iustissimeque decreta Nicaeni Concilii, sive Africani, decreverunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad Concilia suae provin||Sp. 996||ciae vel etiam universale provocare. Servata quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispensat, sicut Nicaeno constat decretum esse Concilio. Si quis Episcopus super certis accusatur criminibus, ab omnibus audiatur vel iudicetur qui sunt in provincia Episcopis. Quaecunque sunt ad religionis observantiam pertinentia, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur. Unaquaeque provincia suo Metropolitano et suis comprovincialibus Episcopis sit contenta. Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus: Amen. Et reliqua. Qui sunt supra diocesim Episcopi, nequaquam ad Ecclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eas aliqua praesumptione confundant. Non oportet transferri terminos a Patribus constitutos, ut alter alterius parochiam invadat, atque illic celebrare divina mysteria, inconsulto Episcopo cui commissa est, praesumat.

(2.382)
CCCLXXXII.
Ex Capitulis Domni Karoli Regis anno regni eius XI. actis. De his qui infra regnum sine iussione dominica per vim aliquid rapuerint.

Si quis in exercitu infra regnum, sine iussione dominica, per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere, aut granum, sive pecora maiora vel minora, domusque infrangere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali sententiae subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat, qui non vult legibus emendare quae sibi commissi iniuste fecerint. Dignum est enim ut magistri vel seniores pro sibi commissis reddant rationes, si aliquid praedae egerint aut iniuste fecerint, eo quod eos ita correctos non habent ut talia non audeant perpetrare.

||Sp. 997||
(2.383)
CCCLXXXIII.
Ex Capitulis Domni Hludouvici Inghilenaim apostolica auctoritate et synodali sanctione, omnium videlicet Clericorum ac Laicorum generaliter consensu atque hortatu decretis.

Si quis infra regnum rapinam fecerit, aut cuiquam nostro fideli eiusque homini aliquid vi abstulerit, in triplo cui aliquid abstulit legibus componat, et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a Comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat: nam si publice actum fuerit, publicam inde agat poenitentiam iuxta sanctorum Canonum sanctionem. Si vero occulte, Sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam: quoniam raptores, ut ait Apostolus, nisi veram egerint poenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus Ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur; quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est, et sacrilegus vocatur qui ex eis aliquid abstulerit aut rapuerit. Extorres namque a liminibus sanctae matris Ecclesiae tales personae usque ad satisfactionem Ecclesiae quam laeserunt, sunt habendae, atque infamia sunt notandae.

(2.384)
CCCLXXXIV.
De eo qui facultatem depraedationis dederit malitiosa factione, ut vivus comburatur.

Si quis scelerata factione facultatem depraedationis dederit, vel si quis factam diviserit, vivus comburatur.

(2.385)
CCCLXXXV.
Ut contumacia temere praesumpta ab universis depellatur.

Ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia sibi coelestium sacrorum dicata a quibusdam inruentibus vexentur. Quod si quis praesumpserit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure promenda est, exilio publicae deportationis uretur.

(2.386)
CCCLXXXVI.
Ut capitale supplicium excipiat qui violentiam commisisse dinoscitur.

Qui manifestam detegitur commisisse violentiam, non iam relegatione aut deportatione insulae plectatur, sed supplicium capitale excipiat, nec interposita provocationis sententia quae in eum fuerint dicta suspendatur: quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre tentantibus, aliis cum indignatione resistentibus, verbera caedesque crebro de||Sp. 998||teguntur admissae. Unde placuit ut si forte quis vel ex possidentis parte, vel ex eius qui possessionem temerare tentaverit, interemptus sit, in eum supplicium exeri qui vim facere tentaverit, et alterutri parti causam malorum praebuit.

(2.387)
CCCLXXXVII.
De eo qui sibi indebitum locum usurpaverit.

Si quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat, sitque plene sacrilegii reus qui hoc agere tentaverit.

(2.388)
CCCLXXXVIII.
Ut inviolata permaneant quae diversi Principes statuerunt.

Quaecunque circa sacrosanctas Ecclesias a Principibus diversis sunt statuta, manere inviolata praecipimus.

(2.389)
CCCLXXXIX.
Ut si Ecclesiae privilegia alicuius temeritate fuerint corrupta, piaculum quinque librarum auri poena multetur.

Si Ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectatur.

(2.390)
CCCXC.
Ut quae diversi Principes statuerunt, vel Antistites singuli pro causis ecclesiasticis obtinuerunt, inconvulsa perpetuo serventur.

Quaecunque a divis Principibus constituta sunt, vel singuli quique Antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi et solida aeternitate serventur. Clerici, non secularibus Iudicibus, sed episcopali audientiae reserventur: fas enim non est ut divini muneris Ministri temporalium Potestatum subdantur arbitrio.

(2.391)
CCCXCI.
De privilegiis Ecclesiarum, quatinus incorrupta persistant.

Praecipimus ut privilegia quae Ecclesiis et Clericis Lege concessa sunt, maneant incorrupta.

(2.392)
CCCXCII.
Quod servari debeat potius quam auferri, quod sanctae Dei Ecclesiae fuerit collatum.

Iniquum est et sacrilegii instar ut quae pro salute vel requie animarum suarum unusquisque venerabili Ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat, auferri et in aliud transferri.

(2.393)
CCCXCIII.
Ut Laicis, quamvis religiosis, nulla sit disponendi de rebus Ecclesiae data facultas.

Laicis, quamvis religiosis, nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam adtributa facultas.

||Sp. 999||
(2.394)
CCCXCIV.
Quod praedones Ecclesiae sacrilegi sint, sicut Scripturae testimonio comprobatur.

Sacrilegi sunt Ecclesiae praedones. Unde et in Concilio Agathensi sub quarto capitulo decretum habetur ita: Amico quippiam rapere, furtum est: Ecclesiae vero fraudari vel abstrahi, subripique, sacrilegium. Omnes enim contra leges facientes, resque Ecclesiae diripientes, vel Ecclesias Sacerdotesque contra divinas sanctiones vexantes, sacrilegi vocantur, atque indubitanter infames sacrilegique habendi sunt.

(2.395)
CCCXCV.
Quod ea quae Domino consecrantur, ad ius ecclesiasticum pertineant.

Ea quae Domino offeruntur vel consecrantur, ad ius pertinent sacerdotum. Et sacrilegi sunt omnes qui ea auferunt vel in aliud transferunt.

(2.396)
CCCXCVI.
Ut si quis dignitatem praesumpserit quam non meruit a Principe vel iusto Seniore, sacrilegus habeatur.

Si quis praesumpserit quam non meruit a Principe vel Seniore dignitatem, sacrilegus habeatur.

(2.397)
CCCXCVII.
Ut illi qui diveresis sceleribus implicati sunt, ad testimonium non admittantur.

Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque cucurrerint, nullatenus erunt ad accusationem vel ad testimonium admittendi.

(2.398)
CCCXCVIII.
Ne ante Iudex iaculetur in reum sententiam, quam ipse confiteatur aut socii sui eum convincant.

Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur, aut convictus per innocentes testes, vel socios criminis sui, manifestius convincatur.

(2.399)
CCCXCIX.
Non esse iudicandum adversus absentes.

Adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(2.400)
CCCC.
Ne Episcopus quilibet alium conculcet Episcopum.

Ut nullus Episcopus alium conculcet Episcopum, nec eum super||Sp. 1000||grediatur, aut aliquod incommodum ei in sua faciat parrochia.

(2.401)
CCCCI.
De Episcopo deposito qui se ad Romanum Pontificem reclamaverit.

Si quis Episcopus depositus agendum sibi negotium in urbe Roma proclamaverit, alter Episcopus in eius cathedra, post apellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Romani Episcopi determinata.

(2.402)
CCCCII.
Ne in Praedicatores Ecclesiae detractiones seu vituperationes fiant: quod canonica Scriptura damnat.

Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit ne clanculo aut publice Unctum Domini detractionibus et vituperationibus dilanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae eo quod Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit. Et illud psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari. Et Dominus per Moysem ait: Diis non detrahes, et Principi populi tui non maledices. Et si David, Regum iustissimus, in Saul, quem constabat iam a Domino reprobatum et abiectum esse, manum mittere non praesumpsit, multo magis cavendum est ne manum detractionis aut vituperationis, sive indiscretionis aut dehonorationis, quidam mittant in Unctum Domini et in Praedicatores sanctae Dei Ecclesiae.

(2.403)
CCCCIII.
Quod Episcopi inter se corrigere, si quid ortum fuerit, debent.

Constantinus Imperator de accusationibus Episcoporum ait: Hae quidem accusationes tempus habent proprium, id est, diem magni iudicii, Iudicem vero illum qui tunc futurus est omnes iudicare. Mihi ergo homini constituto de huiusmodi rebus non licet habere auditorium, Sacerdotum scilicet accusantium et simul accusatorum, quos minime convenit tales debere monstrari qui iudicentur ab aliis. Imperator quoque Valentinianus de Episcoporum causis sic ait: Supra nos, inquit, est vestrum negotium. Et ideo vos de vestris inter vos agite causis, quia supra nos estis. Et reliqua.

(2.404)
CCCCIV.
De sacrilegis, quod fures sint, teste scriptura.

Omnibus sciendum est quod sacrilegi fures sint cuncti qui res Ecclesiae diripiunt, vastant, invadunt, vexantque, aut a iure Ecclesiarum, qui||Sp. 1001||bus traditae fuerant, iniuste alienant. Unde et beatissimus Augustinus, in homelia quadragesima octava evangelii Iohannis, ita dicit: Ecce inter sanctos est Iudas: ecce fur est Iudas. Et ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscunque fur, fur loculorum, sed dominicorum; loculorum, sed sacrorum. Si crimina discernuntur in foro, qualiscunque furti et peculatus, (Peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum rei privatae quomodo publicae) quanto vehementius iudicandus est sacrilegus fur, qui ausus fuerit non undecunque tollere, sed de Ecclesia tollere? Qui aliquid de Ecclesia aufert vel furatur, Iudae perdito comparatur. Nota quod aliquid de Ecclesia tollere, furtum esse beatus Augustinus asseveret, et patratorem tanti furti furem sacrilegum appellet, necnon et Iudae perdito aequiperet. Et post pauca: Quare, inquit, loculos habuit cui Angeli ministraverunt, nisi quia Ecclesia ipsius loculos suos habitura erat? Ecce quibus tanti Doctoris documentis instruimur, quia quod in capite praecessit, in corpore eius, quod est Ecclesia, videtur impletum. Porro Christum et Ecclesiam unam personam esse non nescimus. Et ideo quae Ecclesiae sunt, Christi sunt; et quae Ecclesiae offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab Ecclesia eius tolluntur, procul dubio Christo tolluntur. Esto, futurum erat ut Ecclesia Christi nummos haberet. Si nummos, utique et praedia et manicipia et diversarum specierum innumera ornamenta. Et quia inlicitum sit ea quae conferuntur Ecclesiae, auferri, beati Hieronymi scribentis in expositione Matthaei Evangelistae verba ita testantur. Omnes, inquit, qui stipe templi et his quae conferuntur in usus Ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt Scribarum et Sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.

(2.405)
CCCCV.
Quod quicquid offertur Domino sanctum sanctorum sit, et ad ius pertineat Sacerdotum.

Nulli liceat ignorare quod omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, vel quicquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino, et ad ius pertinet Sacerdotum; propter quod inexcusabilis erit omnis qui ea Domino et Ecclesiae, cui competunt, aufert, vastat, invadit, vel diripit, usque ad emendationem Ecclesiaeque satisfactionem: et quod ||Sp. 1002||sit sacrilegus, et non tantum sacrilegus, sed etiam fur sacrilegus.

(2.406)
CCCCVI.
De his sacrilegis qui Ecclesiae eiusque Sacerdotibus iniurias inferunt.

Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in Ecclesias earumque res inruens, Sacerdotibus et Ministris, vel ipso cultui locoque, aliquid importet iniuriae vel inferat ad divini cultus iniuriam, in convictos sive confessos reos capitali sententia noverit vindicandum. Nec expectetur ut Episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi soli gloriam dereliquit. Sitque cunctis non solum liberum, sed etiam laudabile, factas atroces Sacerdotibus aut Ministris iniurias, veluti publicum crimen, persequi ac de talibus reis ultionem mereri.

(2.407)
CCCCVII.
Quod omnia quae Domino offeruntur, procul dubio et consecrantur.

Omnia quae Domino offeruntur, procul dubio Domino consecrantur. Et non solum sacrificia quae a Sacerdotibus super altare Domino consecrantur, oblationes fidelium dicuntur, sed quaecunque ei a fidelibus offeruntur, sive in mancipiis, sive in agris, vineis, sylvis, pratis, aquis, aquarumve decursibus, artificiis, libris, utensilibus, petris, aedificiis, vestimentis, pellibus, lanificiis, pecoribus, pascuis, membranis, mobilibus et immobilibus, vel quaecunque de his rebus quae ad laudem Dei fiunt, vel supplementum sanctae Dei Ecclesiae eiusque Sacerdotibus atque ornatum praestare possunt, Domino Ecclesiaeque sive a quibuscunque ultro offeruntur, Domino indubitanter consecrantur, et ad ius pertinent Sacerdotum. Et quia Christum et Ecclesiam unam personam esse veraciter agnoscimus, quaecunque Ecclesiae sunt, Christi sunt; et quae Ecclesiae vel in supradictis vel in quibuscunque speciebus sive pollicitationibus sive pignoribus, sive scriptis sive corporalibus rebus offeruntur, Christo offeruntur; et quae ab Ecclesia eius quocunque commento alienantur vel tolluntur, sive alienando, sive vastando, sive invadendo, sive minorando, sive diripiendo, Christo tolluntur. Et si ab amico quippiam rapere furtum est, praecipue Christo Domino nostro, qui est Rex Regum et Dominus Dominantium, aliquid auferre vel alienare, subripive vel vastare, sacrilegium est. Omnes namque Ecclesiae praedones manifestissime sunt sacrilegi; et nullus a sacrilegiis, nisi per puram probatamque ||Sp. 1003||atque publicam poenitentiam, et per Ecclesiae satisfactionem, Episcoporumque per manus impositionem, iuxta canonicas sanctiones reconciliationem, regnum Dei possidebit, et non solum a regno Dei fit alienus, sed etiam a liminibus sanctae Ecclesiae, et praecipue ab illius quam laesit, usque ad praedictam satisfactionem extorris efficitur. Talium vero scelerum patratoribus, nisi post praedictam satisfactionem, nec vivis nec mortuis, communicare minime debemus; quia qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit; qui autem pecuniam Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit. Qui non solum sacrilegi, sed etiam fures sacrilegi, et lupi, atque homicidae, pauperumque necatores, et insuper anathematis vinculo damnati coram Deo et Sanctis eius efficiuntur.

(2.408)
CCCCVIII.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia non ducant.

Ne Christiani ex propinquitate sui sanguinis connubia ducant, nec sine benedictione Sacerdotis cum virginibus nubere audeant; neque viduas absque suorum Sacerdotum consensu, et conhibentia plebis, ducere praesumant.

(2.409)
CCCCIX.
De eo qui se incestuoso ordine his personis quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit.

Si quis sine gradu se incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo poenitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam, neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam eorum qui modo praedicto se incesto coniunxerint, Episcopi seu Presbyteri in quorum diocesi vel pago actum fuerit, Regi vel Iudicibus scelus perpetratum adnuntient; ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium neque per parentes neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur.

(2.410)
CCCCX.
Ex libro legum Theodosii III., capitulo XI. de incestis.

Quod incesti non sint le||Sp. 1004||gitimi heredes, sed infamia sint notatae utraeque personae.

(2.411)
CCCCXI.
Ut nullus devotam Deo virginem vel viduam coniugem accipiat.

Ut deinceps, sicut canones ecclesiastici prohibent, nullus Deo devotam virginem, nullus sub religionis habitu consistentem, sive viduitatis contenentiam professam, vel sui proximam generis, aut etiam de cuius admixtione incestivae notam possit subire infamiae, inlicito connubio aut vi aut consensu accipiat coniugem; quia nec verum poterit esse coniugium quod a meliori proposito deducitur ad deterius, et sub falsi nominis copula incestiva, pollutione et fornicationis immunditia, perpetratur. Hoc vero nefas, si agere amodo cuiuslibet gentis homines sexus utriusque tentaverint, insistente Sacerdote vel Iudice, etiamsi nullus accusator sit, omnimodis separati, exilio perpetuo relegentur; nec aliqua indefinitione sui, quousque vixerint, longitudine temporis excusentur.

(2.412)
CCCCXII.
Quod blasphemiam Deo inferat qui se cum Deo sacrata miscuerit.

Scire vos convenit quia blasphemiam Deo inrogat qui cum Deo sacrata, vel cum velata femina, se commaculat.

(2.413)
CCCCXIII.
Ut Clericus proprio honore privetur, si cum femina Deo sacrata vel velata se commiscuerit.

Si Clericus cum velata femina vel cum Deo sacrata se maculaverit, proprio honore privetur.

(2.414)
CCCCXIV.
Quod sacrilegi et violatores, iuxta Apostolum, sint qui violant sacratarum feminarum corpora.

Sciendum est omnibus quod Deo sacratarum feminarum corpora, per votum propriae sponsionis et verba Sacerdotis, Deo consecrata templa esse Scripturarum testimoniis comprobantur. Et ideo violatores earum sacrilegi ac iuxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.

(2.415)
CCCCXV.
Quod fornicatio omnibus peccatis periculosior esse perhibetur.

Quod pene omnibus peccatis gravior et deterior sit fornicatio, et veraciter dici potest laqueus mortis, et puteus inferni, ac vorago perditionis, eo quod adulteri vel luxuriosi propter cordis, ||Sp. 1005||inopiam perdunt animas suas. Nam, ut ait scriptura, pretium scorti vix unius est panis; et qui se iungit meretrici, unum corpus efficitur. Et qui luxuriatur, mortuus est in corpore vivente.

(2.416)
CCCCXVI.
Quales debeant scripurae valere.

Scripturae quae diem et annum habuerint evidenter expressum, atque secundum legis ordinem conscriptae esse noscuntur, seu conditoris vel testium fuerint signis aut subscriptionibus roboratae, omni habeantur stabiles firmitate.

(2.417)
CCCCXVII.
Ut ita valeat commutatio sicut et emptio.

Commutatio, si non fuerit per vim et metum extorta, talem qualem et emptio habeat firmitatem.

(2.418)
CCCCXVIII.
De excommunicandis Iudicibus et potentibus qui non se emendaverint.

Ut Iudices aut Potentes qui pauperes opprimunt, si commoniti a Pontifice suo se non emendaverint, excommunicentur.

(2.419)
CCCCXIX.
Ut Episcoporum iudicio incesta matrimonia emendentur.

Praecipimus ut iuxta decreta Canonum adulteria et incesta mantrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur, et Episcoporum iudicio emendentur.

(2.420)
CCCCXX.
In eo loco manendum unicuique ubicunque votum voverit.

Ut unusquisque in loco ubi constitutus fuit, et ubi votum vovit, ibi maneat, et ibi reddat vota sua.

(2.421)
CCCCXXI.
Quod maximum peccatum sit spiritalis commatris coniunctio.

Sciendum est omnibus quod coniunctio spiritalis commatris maximum peccatum sit, et divortio separandum, atque capitali sententia multandum, vel peregrinatione perpetua delendum.

(2.422)
CCCCXXII.
De eo qui paganas observationes fecerit.

Decrevimus, sicut et antecessores vel parentes nostri olim decreverunt, ut qui paganas obsevationes in aliqua re fecerit, multetur et damnetur quindecim solidis.

(2.423)
CCCCXXIII.
Praeceptio ut mancipia Christiana Paganis vel Iudaeis non tradantur.

Praecipimus generaliter omnibus ut mancipia Christiana paganis vel Iudaeis non tradantur.

(2.424)
CCCCXXIV.
Ut omnes noverint quantum malum sit Deo sacratas vel reliquas incestare.

Iubemus omnes scire, omnibusque Sacerdotibus praedicare, atque sub poena sacrilegii denuntiare, quan||Sp. 1006||tum malum et quam maximum flagitium sit cum Deo devotis feminis viduis, vel virginibus, sive cum velatis, sive cum Deo devotis, maximeque cum Sanctiomonialibus, et sacratis Deo virginibus vel viduis, tam in monasteriis quam et extra commisceri. Nam hoc peccatum duplex esse non dubium est. Ut verbi gratia dicamus, cuius vindictae reus sit puer ante dominum suum qui uxorem domini sui adulterio violaverit, quanto magis ille qui sponsam Christi creatoris coeli et terrae putredine suae libidinis commaculaverit, dicente beato Paulo Apostolo: An nescitis quia corpora vestra templa sint Spiritus sancti? Et alibi: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Et iterum idololatriae servituti adulteros et fornicatores in sermone et numero peccatorum iungit, dicens: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare; quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt.

(2.425)
CCCCXXV.
Ut quia necessitas bellorum cogit, pars pecuniae quae Ecclesiae debetur, aliquanto tempore sub precario retineatur.

Assentimus cum consilio servorum Dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones caeterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est duodecim denarii, ad Ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat et Princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Hoc omnino observetur, ut Ecclesiae vel monasteria penuriam et paupertatem non patiantur, quorum pecunia in precario praestata sit, sed si paupertas cogat, Ecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio.

(2.426)
CCCCXXVI.
Ut Ecclesiarum privilegia, vel facultatem sive quicquid ad easdem pertinet, nullus invadere praesumat.

Praecipimus omni||Sp. 1007||bus ditioni nostrae subiectis ut nullus privilegia Ecclesiarum vel monasteriorum infrangere, resque Ecclesiarum invadere, vel vastare, aut alienare, vel facultates earum diripere praesumat, nec sine precaria possidere pertentet; quia, sicut a sanctis Patribus instructi sumus, gravissimum peccatum hoc esse dinoscitur, testante sacra Scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri, et dicit hoc non esse peccatum, homicidii particeps est. Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater nostra Ecclesia, quae nos in baptismo spiritaliter regeneravit. Ergo qui Christi pecunias Ecclesiae fraudat, vel rapit, sive vastat, vel alienat, homicida ante conspectum iusti Iudicis esse deputabitur. De quo quidam sapientium dicit: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit. Qui autem pecuniam Ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.

(2.427)
CCCCXXVII.
Ut neque Rex neque secularium quisquam per vim praedia Ecclesiarum rapiat, quae Episcopi, Abbates, vel Abbatissae regere videntur.

Omnibus, nos ipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, generaliter interdicimus ut nullus laicus homo, vel Imperator, vel Rex, aut aliquis Praefectorum vel Comitum, seculari potestate fultus, sibi per violentiam rapiat, aut a nobis competere vel quocunque modo invadere praesumat monasterium aut praedia, vel quascunque res de potestate Episcopi vel Abbatis aut Abbatissae, et incipiat ipse vice Abbatis regere et habere sub se Monachos, et pecuniam possidere quae fuit Christi sanguine comparata. Talem hominem antiqui Patres nominabant raptorem et sacrilegum, et homicidam pauperum et lupum diaboli intrantem in ovile Christi, et maxime anathematis vinculo damnandum ante tribunal Christi. De talibus memores estote scripturae sancti Pauli Apostoli ad Timotheum dicentis: Divitibus huius seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo, qui praestat omnia. Tales, si Ecclesiae correctionem non recipiunt, ethnicis et publicanis sunt similes, quibus nec vivis nec mortuis communicat Ecclesia Dei. Talibus, qui et hic et ibi reperiuntur, cum tuba Dei clangamus, ne tacentes damnemur, ut simul cum eis pereamus. Si autem impietas horribilis est Deo, ille qui impie agit, certe separatus est talis a Deo, et anathemati ||Sp. 1008||iuste subicitur. Anathema enim nihil aliud significant, nisi a Deo separationem, sicut in veteri et novo Testamento iudicium de anathemate significat.

(2.428)
CCCCXXVIII.
De his qui non solum de rebus suis aliquid Ecclesiae conferunt, sed etiam ab aliis conlatas iniuste possident.

Placuit nobis, et ab omnibus observari convenit, ut quia nonnulli memores sui per quaslibet scripturas pro remedio animae suae de facultatibus suis Ecclesiis aliquid contulisse probantur, quod a diversis Deum minus timentibus hactenus mortifera calliditate tenetur, ita ut aliorum oblatio illis pertineat ad ruinam, nec intueri corde possunt diem iudicii Domini hoc qui cupiditatis delectantur ardore, quicunque immemor interitus sui res Ecclesiis, ut supra diximus, delegatas iniuste possederit praesumpseritque retinere, et veritate comperta, res Dei servis dissimulaverit reformare, ab omnibus Ecclesiis segregatus, a sancta communione habeatur extraneus, nec aliud mereatur habere remedium nisi cum culpam propriam rerum emendatione purgaverit: indigne enim ad altare Domini properare permittitur qui res ecclesiasticas aut audet rapere aut iniuste possidere. Qui vero in hac iniqua defensione perdurant, ut necatores pauperum omnes iudicandi sunt, quod eorum taliter alimenta subtraxerint. Sacerdotalis tamen debet esse provisio ut vindictam admonitio manifesta praecedat, et res usurpatas iniuste qui abstulit, adhibita aequitate restituat. Quod si neglexerit, et necessitas compulerit, postea praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat. Neque quisquam per regna, absque proprii Episcopi auctoritate, res dispensare nitatur; quia Dei potentia cunctorum regnorum terminos singulari dominatione concludit. Qui vero his nostris sanctionibus contraierit, et quae neglexit, legibus emendare tardaverit, vel deinceps in praedicta nequitia perdurare voluerit, omnes honores quos habere videbatur perdat, et a nobis seculariter et legaliter strictim fortiterque puniatur, et a sacerdotibus coelesti gladio feriatur. Et si se non correxerit, non solum excommunicatus, sed etiam anathematizatus moriatur.

(2.429)
CCCCXXIX.
De rebus Ecclesiae, quae sibi iure debentur, ne in aliud transferantur.

Sciendum est omnibus quod sacrilegium sit res Ecclesiae||Sp. 1009|| quocunque modo iniuste ab Ecclesiis, quibus iure debentur, auferri et in aliud transferri.

(2.430)
CCCCXXX.
Quod homicidae ante Deum deputentur qui res Ecclesiae vastant.

Volumus omnes scire quod qui Christi et Ecclesiae pecunias auferunt, resque eius fraudant, rapiunt, vastant, vel diripiunt, homicidae ante Deum esse deputantur; quia res pauperum, quos Ecclesia pascere debet, diripiunt.

(2.431)
CCCCXXXI.
Ut capitali poena multentur qui sacrilegia, adulteria, praedationes, aut devastationes exercuerint.

Sub poena capitali sacrilegia, adulteria, praedationes, vastationesque in regno nostro a quibuscunque fieri prohibemus, ita ut si voluntarie quis ex his unum vel aliquid fecerit, de vita componat, et omnes res eius, tam mobiles quam et immobiles, fisco nostro socientur, vel Ecclesiae cuius res vastaverit, vel alienaverit, aut abstulerit, tradantur. Maximum enim sacrilegium est oblationes Fidelium, quae sunt res Ecclesiarum, auferre, vastare, alienare, invadere, vel subripi. Nam, ut ait sacra Scriptura, neque sacrilegi, neque adulteri, neque praedones, vel vastatores, qui sunt raptores, regnum Dei possidebunt. Et si hi qui res fratrum diripiunt, a regno Dei alieni fiunt, quid super his fieri putatis qui res Deo dicatas diripiunt vel auferunt? Nam quanto gravius quis in praesenti seculo peccat, tanto gravius in inferno torquebitur.

(2.432)
CCCCXXXII.
De viris, quod in castitate uxores suas diligere, eisque, ut vasi infirmiori, custodiam et reliquam necessitatem debeant impendere.

Omnibus scire volumus quod, iubente Domino, viri uxores suas in castitate debeant diligere, et eis, utpote vasi infirmiori, honorem et custodiam, atque cuncta quae necessaria sunt, prout quisque potuerit, ministrare ||Sp. 1010||fideliter debebit. Quod et nos, qui Ministri Domini sumus, nec sine causa Dei gladium portamus, episcopali in vice omnium Episcoporum atque regali auctoritate pro viribus cunctos agere iubemus.

(2.433)
CCCCXXXIII.
De conservanda fide inter virum et uxorem.

Scire omnes volumus, sicut et saepius a Domini Episcopis et reliquis Dei servis admoniti sumus, quod viri uxoribus suis, et uxores similiter viris suis, veraciter fidem et dilectionem servare debent, et non in aliquo ab his declinare, et quod non liceat coniugatis, neque pellicem neque concubinam habere.

(2.434)
CCCCXXXIV.
Ne Clericici cuiuslibet ordinis a quibuslibet Laicis iniurientur, vel apud alios quam apud Episcopos accusentur.

Ut neque Presbyter, neque Diaconus, neque Subdiaconus, de Ecclesiis trahantur, aut iniuriam aliquam eorum inscio Episcopo, patiantur. Sed quicquid quis adversus eos habuerit, in notitiam Episcopi proprii perducat; et ipse causam iustitia praeeunte discutiens, animo Clericos accusanti satisfaciat.

(2.435)
CCCCXXXV.
De his qui innocentes apud Principem vel apud alios accusaverint.

De his qui innocentes ad Principes aut Iudices accusare convicti fuerint, si Clericus honoratior fuerit, ab officii sui ordine degradetur. Si vero secularis, poenam quam ipsi, si convicti essent, passuri erant, patiantur. Et insuper si talis causa fuerit unde vivere debeant, a Sacerdotibus publica poenitentia multentur, ut spiritus salvus sit in die Domini.

(2.436)
CCCCXXXVI.
Ut Clerici de his causis quas seculi Leges non admittunt, minime impetantur.

Nullae causae a Iudicibus ecclesiasticis audiantur quae Legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.

EXPLICIT LIBER SEXTUS.

Stand: 2009-10-06