Edition Baluze (Teil 1)


||S. *801-802||
(p1)
DE CONGLUTINATIONE ISTORUM et communicatione septem librorum, capitulorum videlicet dominicorum, qualiterque, quibus, et a quibus collecti; ordinati atque conscripti esse monstrantur, sequens indicat lectio et qui etiam istis panduntur versiculis.
(p2)

       
Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Ansegisus ovans, ductus amore Dei,        
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, praecipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefatio pandit ut ipsa,        
Distinctim titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore biblos,        
Gratanter studeas fundere, posco, preces,        
Quatinus aeterno donentur munere caelo.        
Haec pia sanxerunt qui quoque iura pie.

INCIPIT SEQUENTIUM CAPITULORUM PRAEFATIO.
(p3)

Praecedentes quatuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludouvici Imperatorum continent capitula, quae eorum tempore ab Ansegiso Abbate sunt collecta atque in praedictis coacta libellis, sicut in eorundem prooemio continetur. Sed quia ab eo nec media, ut rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat ut a fidelibus ubicunque inveniri potuissent, quaererentur, et ob recordationem tantorum principum, vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur, et membranis insererentur, atque a fidelibus memoriae commendarentur. Quapropter ea quae ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, et illa quae postmodum a fidelibus sanctae Dei Ecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludouvici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro Dei omnipotentis amore, et sanctae Dei Ecclesiae ac servorum eius atque totius populi utilitate fideliter investigare curavimus, et in||S. *803-804|| tribus subsequentibus libellis distincte cum titulis suis coadunare, ac Hludouvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis Regibus, filiis scilicet Hludouvici piissimi Imperatoris, habenda et omnium Christianorum fidelibus tradenda scribere non distulimus; ut scirent qualiter iuxta normam avi, proavi, ac genitoris, secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum, Domino opem ferente, regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis schedulis, sicut in diversis synodis ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, et maxime in sanctae Mogontiacensis metropolis Ecclesiae scrinio a Riculfo eiusdem sanctae sedis Metropolitano recondita, et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa reperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores ut si eadem capitula duplicata vel triplicata repererint, non hoc nostrae imperitiae reputent; quia, ut diximus, diversis ea in schedulis invenimus, et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientiae repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia habentia et imparem finem; quaedam vero pares fines, sed non paria initia; in quibusdam autem minus, et in quibusdam plus: Et propterea illa sic dimisimus sicut invenimus. Precamur etiam omnes ut si deinceps plura ex his invenerint, quae memoratus Ansegisus non inseruit, nec nos potuimus hactenus invenire, ut ea illis in quarto aut in quinto libello distincta inserere non pigeat; quatinus ipsi ex hoc gratiam dei habeant, et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula, et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et seculari iure firmissimo sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem praedictorum Principum metrice compositos. Deinde sequuntur capitula primi libelli, subjectis numeris suis, ut facilius invenire possit sententia quae quaeritur. His ita peractis, est in fronte primi libelli posita Zachariae Papae epistola omnibus Episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis Ducibus atque Comitibus omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis, directa, sicut in ea continetur. Quam sequuntur duo synodales conventus quos sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae Legatus Bonifacius, memoratae Magontiacensis Ecclesiae Archiepiscopus vice supradicti Zachariae Papae una cum Karlomanno Francorum Principe canonice tenuit; ut agnoscant omnes haec praedictorum Principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quae sequuntur, eadem auctoritate, maxima, ut diximus, ex parte, et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello, post capitulorum numerum, prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina excerpta capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis reperimus, ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare non ignorent. Tertio siquidem ||S. 805-806|| in libello, post eiusdem libelli capitulorum numerum, quaedam ex canonibus a Paulino Episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi Principis magistris sparsim collecta sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis, sequuntur alia regulae monasticae congruentia, et demum ea quae sequuntur ad sanctae Dei Ecclesiae servorumque eius atque totius Christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Precamur quoque Lectores omnes cunctosque Iudices et sapientes ut non ea sinistra interpretatione ullo unquam tempore dignentur exponere, aut quemquam iniuste iudicare, vel eo quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammaticae artis composita reprehendere; sed pro ipsis Principibus eorumque et sancta Dei Ecclesiae fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere curavimus, orare studeant; et iamdicta capitula pariter nobiscum illi amplecti, venerari, amare, legibusque tenere decertent, annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen. FINIT.

INCIPIUNT VERSUS DE PRAEDICTIS PRINCIPIBUS.
(p4)

       
Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus, perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiter, atque        
Karlomannus agens quae placuere Deo.        
Censores etenim veri, pietatis amore,        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc Caesar Karolus, divino munere fretus,        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos:        
Quorum sceptra piis una moderatus habenis,        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum;        
Virtutum gemmis David reliquosque secutus,        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas domuit quas denique gentes,        
E quis et remeans clara trophaea tulit?        
Nec mirum, coluit dum Regis iussa superni,        
Decernens sanctis iura tenenda viris;        
Ob quae promeruit coelestia scandere regna,        
Qua quoque percepit praemia larga satis.        
Inde Hludouvicus regno successit avito,        
Eximius Princeps, divus et orbis apex:        
Augusto nituit sub quo Germania cultu,        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim Caesar, pietatis et almae,        
Consuluit populis, plebibus atque suis.        
Scilicet ut Regum renovans sancita priorum,        
Prudenter titulos adderet ipse pios. ||S. *807-808||        
Quapropter moriens penetravit sidera coeli,        
Solvens praecelso cantica digna Deo.        
Ex quo persequitur soboles veneranda per orbem        
Ipsius, insigni nomine digna patris.        
Hludouvicus enim fluvii cis littora Rheni        
Imperat, et gentes comprimit ecce feras.        
Necnon Hlotharius parili ditione potitus,        
Francorum Caesar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Francorum sorte retentat,        
Nomen avi referens auxiliante Deo.        
Nos quibus illa tenent terni quae iura libelli,        
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere recte,        
Et studiis Domino rite placere piis.        
Haec resecant pravos aequo moderamine mores,        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas saepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata Deo;        
Sunt alii scelerum foedati labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequit.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum,        
Decretisque vetat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro;        
Francia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Libertate vigens, colla superba terens,        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit ovando suis.        
Unde sibi nomen meruit, decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophaea ferens.        
Coelestis patriae donati munere Reges        
Exultant iugiter, et sine fine canunt;        
Alta poli cuius subierunt culmina coeli,        
Quos devota chelys iam resonavit ovans.        
Felices nimium quos aula beata receptans,        
Coelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius verae lucis amoena vident.        
Sic evangelici testatur pagina bibli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
Hoc iubar exhilarat superorum corda virorum,        
Inradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam,        
Olim quod Dominus lusit amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper,        
Imperiumque manet cuncta per aeva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

||Sp. 809||
INCIPIUNT CAPITULA QUINTI LIBELLI.
(Cplio1)
(Cplio1.1)
1.
Epistola Zachariae Papae Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
2.
Synodus cum actibus suis, iussione apostolica a sancto Bonifatio et Francorum episcopis sub Karlomanno duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.
(Cplio1.3)
3.
Item altera Synodus a supradictis Episcopis ac Principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.
(Cplio1.4)
4.
De fide catholica et primo praecepto legis.
(Cplio1.5)
5.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
6.
De eo qui a Presbytero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
7.
De eo qui filiastrum aut filiastram ante Episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
8.
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
9.
De incestis.
(Cplio1.10)
10.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
11.
De Presbyteris et Clericis, ut Archidiaconus eos convocet ad synodum.
(Cplio1.12)
12.
De eo qui Misso Episcopi contradixerit vel Presbytero aut Clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
13.
De his qui res ecclesiasticas verbo Domni Regis tenent.
(Cplio1.14)
14.
Ut Presbyteri qui vicos vel Ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis Ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
15.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
16.
De iustitiis faciendis.
(Cplio1.17)
17.
De ecclesiasticis viris qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
18.
De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
19.
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
20.
De femina ingenua quae servum acceperit.
(Cplio1.21)
21.
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.
(Cplio1.22)
22.
Ut sacerdotes vel Clerici ad secularia negotia, relicto Episcopo suo, non convolent.
(Cplio1.23)
23.
Ut presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
24.
De eo qui oblata dederit vel acceperit praeter Episcopi iussionem.
(Cplio1.25)
25.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
26.
De eo qui Ecclesiam Dei conturbat. ||Sp. 810||
(Cplio1.27)
27.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet Episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
28.
Ut Clericus in Ecclesia in qua praetitulatus est, permaneat.
(Cplio1.29)
29.
Ut Episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
30.
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
31.
Ut Presbyteri rem Ecclesiae non vendant.
(Cplio1.32)
32.
Ut manumissiones in Ecclesia celebrentur.
(Cplio1.33)
33.
De defensoribus Ecclesiarum ab Imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
34.
Ut nullus sacerdos canones ignoret.
(Cplio1.35)
35.
Quid de Presbyteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit. (SEQUITUR CONSTITUTIO MEMORATA)
(Cplio1.36)
36.
De Sacerdotum purgatione. Ex Capitulis Domni Karoli.
(Cplio1.37)
37.
De eo qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
38.
De usuris.
(Cplio1.39)
39.
De Comitibus, ut ministris Ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
40.
De ordinatione Presbyterorum.
(Cplio1.41)
41.
De Presbyteris, qualiter Ecclesiae introitum consequantur.
(Cplio1.42)
42.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
43.
De Presbyteris, a quibus per Ecclesias constituantur.
(Cplio1.44)
44.
De honore pro Ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
45.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
46.
De Ecclesiis vel altaribus immeliorandis.
(Cplio1.47)
47.
De Ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
48.
De linteis altaribus praeparandis.
(Cplio1.49)
49.
De parochianis alterius Presbyteri.
(Cplio1.50)
50.
De parochia alterius Presbyteri.
(Cplio1.51)
51.
De termino Ecclesiarum.
(Cplio1.52)
52.
De rebus Presbyterorum.
(Cplio1.53)
53.
De poenitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
54.
De Presbyteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
55.
De Presbyteris qui agenda in domiciliis celebraverint.
(Cplio1.56)
56.
De praedicatione vel capitulis Presbyterorum.
(Cplio1.57)
57.
De Eucharistia.
(Cplio1.58)
58.
De ampullis tribus in Coena Domini habendis.
(Cplio1.59)
59.
Ut omnes Clerici Episcopis suis subiecti sint.
(Cplio1.60)
60.
De ordine Sacerdotum.
(Cplio1.61)
61.
De eo qui non confitetur Dei Verbum passum carne.||Sp. 811||
(Cplio1.62)
62.
De modo excommunicationum, tam de Clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
63.
De his qui a synodo vel a suo Episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
64.
De Episcopis vel quibuslibet ex Clero.
(Cplio1.65)
65.
De die dominica, qualiter observanda est.
(Cplio1.66)
66.
De ignotis Angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
67.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
68.
De Episcopis ordinandis vel quibuslibet ex Clero.
(Cplio1.69)
69.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
70.
De negotio Clericorum inter se.
(Cplio1.71)
71.
De conspiratione Clericorum vel Monachorum seu Laicorum.
(Cplio1.72)
72.
De fide sanctae Trinitatis praedicanda.
(Cplio1.73)
73.
De his qui se convertunt ad Deum.
(Cplio1.74)
74.
De his qui non sunt bonae conversationis.
(Cplio1.75)
75.
De his qui cum excommunicato communicaverunt.
(Cplio1.76)
76.
De subiectione Presbyterorum.
(Cplio1.77)
77.
De Clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
78.
De falsis nominibus Sanctorum.
(Cplio1.79)
79.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
80.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
81.
De ieiuniis a Sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
82.
De his qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
83.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
84.
De Canonum institutis a Presbyteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
85.
De Sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
86.
De fide Presbyterorum ab Episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
87.
De Presbyteris in Ecclesiis constituendis ab Episcopis, et non ab aliis.
(Cplio1.88)
88.
De villis novis et Ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
89.
De Presbyteris qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.90)
90.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
91.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
92.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
93.
De confugio ad Ecclesiam.
(Cplio1.94)
94.
De admonitione Sacerdotum.
(Cplio1.95)
95.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
96.
De eruditione filiorum a parentibus vel patrinis.
(Cplio1.97)
97.
De Ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
98.
De his qui sine consensu Episcopi Presbyteros in Ecclesiis constituunt vel de Ecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
99.
De Ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
100.
De manso ad Ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
101.
De his qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
102.
De testibus ad rem quamlibet discu||Sp. 812||tiendam.
(Cplio1.103)
103.
De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito Comitis.
(Cplio1.104)
104.
De hoc si Presbyteri sanctum chrisma dederint ad iudicium subvertendum.
(Cplio1.105)
105.
De placito Centenarii.
(Cplio1.106)
106.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
107.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
108.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
109.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia foedatis.
(Cplio1.110)
110.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
111.
De Ecclesiae consecratione in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
112.
De officio laicorum.
(Cplio1.113)
113.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
114.
De non prodendo a Presbyteris crimen Episcopi.
(Cplio1.115)
115.
De parochianis alterius Presbyteri.
(Cplio1.116)
116.
De manus impositione et resolutione canonica.
(Cplio1.117)
117.
De poenitente cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
118.
De poenitentibus qui Eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
119.
De remedio poenitentiae, et quod absolutio poenitentum per manus impositionem Episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urguente, statim post acceptionem poenitentiae et reconciliatio subsequatur. Ex epistola Papae Leonis ad Theodorum, Foroiuliensem Episcopum.
(Cplio1.120)
120.
Item de poenitentum absolutione, ut per manus impositionem Episcoporum vel Sacerdotum precibus fiat.
(Cplio1.121)
121.
Ut poenitens, ostensis poenitentiae fructibus, ad communionem recipiatur.
(Cplio1.122)
122.
Ut poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, super caput cilicium a Sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
123.
Ut omni tempore ieiunii manus poenitentibus a Sacerdote imponatur.
(Cplio1.124)
124.
Ut lapsi per manus impositionem Episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
125.
Ut poenitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
126.
De his qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
127.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus impositionibus a Sacerdotibus purgentur.||Sp. 813||
(Cplio1.128)
128.
Ut poenitentibus iuxta canonicam auctoritatem poenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad Ecclesiae officium.
(Cplio1.129)
129.
De his qui separati a communione fuerint poenitentibus.
(Cplio1.130)
130.
Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutius suspendatur. Et ut oblatio eius qui poenitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab Ecclesia recipiatur.
(Cplio1.131)
131.
De Presbyteris vel Diaconibus graviori noxa convicitis.
(Cplio1.132)
132.
De poenitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis poenitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
133.
De his qui convivio solo gentilium et escis immolatitiis usi sunt.
(Cplio1.134)
134.
Ut poenitentes qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram poenitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
135.
De catechumenis non praetereundis.
(Cplio1.136)
136.
Ut qui poenitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
137.
De poenitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
138.
Ut poenitentibus absque personarum acceptione poenitentia detur.
(Cplio1.139)
139.
De neglegentioribus poenitentibus.
(Cplio1.140)
140.
De eo qui poenitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
141.
Ut poenitentes non se credant absolutos, nisi per manus impositionem.
(Cplio1.142)
142.
De poenitentibus qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
143.
De loco monasteriorum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.144)
144.
Ut Episcopi sciant qualiter Canonici qui sunt cum Abbatibus vivant.
(Cplio1.145)
145.
Ut Presbyteri chrisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
146.
Ut Presbyteri utantur assidue orariis.
(Cplio1.147)
147.
Ne laici Presbyteros eiciant de Ecclesiis.
(Cplio1.148)
148.
Ne laici a Presbyteris munera exigant.
(Cplio1.149)
149.
De fugitivis Clericis.
(Cplio1.150)
150.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
151.
De quatuor Temporibus observandis.
(Cplio1.152)
152.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
153.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
154.
De decimis.
(Cplio1.155)
155.
Ut Ecclesiae pacem habeant.
(Cplio1.156)
156.
Iterum de pace Ecclesiarum.
(Cplio1.157)
157.
Ut antiquae Ecclesiae honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
158.
De beneficiis ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
159.
Ne Presbyter Missam solus cantet. ||Sp. 814||
(Cplio1.160)
160.
De oblatione et pace in Ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
161.
De symbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
162.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
163.
De spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
164.
Ut canticum luxuriosum circa Ecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
165.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
166.
Ne in quarta aut in quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
167.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
168.
De damnatis nuptiis.
(Cplio1.169)
169.
De cura et praedicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra Ecclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
170.
Ut Presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.
(Cplio1.171)
171.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
172.
Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
173.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur, et canonice a Presbyteris dividantur.
(Cplio1.174)
174.
De Presbyteris, ut seculares non exerceant curas, neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
175.
Ut in titulis quibus Presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
176.
Ne feminae cum Presbyteris habitent.
(Cplio1.177)
177.
De Presbyteris vel Clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
178.
Ut in domibus non consecratis nequaquam Missa celebretur.
(Cplio1.179)
179.
Ut Presbyteri, Diaconi, vel Subdiaconi nec arma portent nec venationem exerceant.
(Cplio1.180)
180.
Quod non liceat mulieri velum sive sponte sive non sponte acceptum dimittere.
(Cplio1.181)
181.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
182.
De potestate Episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia Episcoporum cum Laicis.
(Cplio1.183)
183.
De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.
(Cplio1.184)
184.
De Colonis et Fiscalinis.
(Cplio1.185)
185.
De vita Canonicorum.
(Cplio1.186)
186.
De Presbyteris occisis.
(Cplio1.187)
187.
De accusatione Episcopi.
(Cplio1.188)
188.
Quod non liceat Monasteria Deo sacrata diversoria fieri secularia.
(Cplio1.189)
189.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
190.
De illis qui res Ecclesiae tenent.||Sp. 815||
(Cplio1.191)
191.
De servo Ecclesiae in furto comprehenso.
(Cplio1.192)
192.
De his qui Clericum iniuriaverint. Ex Concilio Autissiodorensi.
(Cplio1.193)
193.
Ut homicidis vel caeteris reis qui Legibus mori debent, si ad Ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
194.
De decimis per iussionem Episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
195.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
196.
De periuriis.
(Cplio1.197)
197.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
198.
De nonis et decimis vel censu Ecclesiarum.
(Cplio1.199)
199.
De tributariis Ecclesiarum.
(Cplio1.200)
200.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.
(Cplio1.201)
201.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.
(Cplio1.202)
202.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
203.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
204.
Qualiter de Comitibus vel de Vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
205.
De his qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
206.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
207.
Decretale precum quorundam Episcoporum.
(Cplio1.208)
208.
Quod res Ecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.
(Cplio1.209)
209.
De conlatis Ecclesiae dividendis.
(Cplio1.210)
210.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
211.
De personis a quibus non sunt res accipiendae.
(Cplio1.212)
212.
Ut nullus Presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
213.
De Presbyteris constituendis.
(Cplio1.214)
214.
De mansis uniuscuiusque Ecclesiae.
(Cplio1.215)
215.
De Presbyteris uniuscuiusque Ecclesiae.
(Cplio1.216)
216.
De sacris vasis Ecclesiae ad pignus datis.
(Cplio1.217)
217.
De Ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
218.
De Presbyteris qui feminas habent in domibus.
(Cplio1.219)
219.
De Presbyteris qui pro chrismate in Coena Domini veniebant.
(Cplio1.220)
220.
De praedicatione et confirmatione Episcoporum.
(Cplio1.221)
221.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
222.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
223.
De raptis et earum raptoribus.
(Cplio1.224)
224.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
225.
De desponsatis et ab aliis raptis.||Sp. 816||
(Cplio1.226)
226.
De his qui virginibus Deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
227.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
228.
De examinatione sanctae Crucis non facienda.
(Cplio1.229)
229.
De pabulo verbi divini nuntiando.
(Cplio1.230)
230.
De homicidiis in Ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
231.
De iniuriis in Ecclesiis Sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
232.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
233.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
234.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
235.
Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicunque voluerit res suas dare pro salute animae suae.
(Cplio1.236)
236.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
237.
Quid in compositionem wirgildi dari non debeat.
(Cplio1.238)
238.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
239.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
240.
De concordia Episcoporum et Comitum.
(Cplio1.241)
241.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis.
(Cplio1.242)
242.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
243.
Pro qua re in praesentiam Regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
244.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
245.
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinquunt.
(Cplio1.246)
246.
Quid tempore famis ac cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
247.
Ut infra patriam arma non portentur. Et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
248.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
249.
De his qui iudiciis Scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
250.
Quod Regi et Senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut caetera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
251.
Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
252.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
253.
Quales personae ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
254.
De teloneis quae de mercatis et navigiis vel aliis, aut quaecunque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
255.
De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
256.
De hominibus pauperibus liberis, ut a||Sp. 817|| potentioribus non opprimantur iniuste.
(Cplio1.257)
257.
De Ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
258.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.
(Cplio1.259)
259.
De hominibus vel feminis liberis qui cum Fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
260.
Ut Oratio Dominica et Symbolum et Lex seu Capitula Regum, diligenter intellegantur.
(Cplio1.261)
261.
De occisione Clericorum et Sacerdotum, atque Monachorum.
(Cplio1.262)
262.
De damnis in immunitatibus factis.
(Cplio1.263)
263.
De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
264.
De locis ad claustra Canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
265.
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
266.
De stabilitate Episcoporum vel Clericorum.
(Cplio1.267)
267.
De Ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
268.
De ebrietate.
(Cplio1.269)
269.
De admonitione ad Comites pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae.
(Cplio1.270)
270.
De admonitione ad Laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
271.
De admonitione ad Episcopos vel Comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus.
(Cplio1.272)
272.
De operibus in restaurationem Ecclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
273.
De Comitibus, ut Ministris Ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
274.
Ut de incestuosis et his qui decimas non dant, ab Episcopis et Presbyteris, et de neglegenter viventibus, wadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
275.
De Ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
276.
De his qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
277.
De his qui restaurationes Ecclesiarum neglegunt.
(Cplio1.278)
278.
De his qui agros dominicatos ideo neglegunt ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
279.
Ut intellegatur in quo facto immunitas frangatur.
(Cplio1.280)
280.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
281.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
282.
De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
283.
De heribannatoris coniecto.
(Cplio1.284)
284.
De Colonis et Fiscalinis.
(Cplio1.285)
285.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
286.
De hominibus ad mortem diiudicatis,||Sp. 818|| et postea eis vita concessa, si iustitias quaesierint.
(Cplio1.287)
287.
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
288.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
289.
De testibus ad testimonium dicendum, qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
290.
De iustitia cuiuslibet a nulla quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
291.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
292.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.
(Cplio1.293)
293.
De platito Centenarii.
(Cplio1.294)
294.
De placitis a Missis dominicis Comitibus notum faciendis.
(Cplio1.295)
295.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
296.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
297.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
298.
De terra censali.
(Cplio1.299)
299.
De observatione praeceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
300.
De eo qui propriam derelinquit uxorem, vel sine culpa interficit, et aliam ducit.
(Cplio1.301)
301.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
302.
De Presbyteris, Diaconibus, et reliquis ex Clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIV. Episcoporum.
(Cplio1.303)
303.
Ex Capitulis Domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis, vel quartis servitium agatur.
(Cplio1.304)
304.
Ut Episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
305.
Ut ea conserventur quae in placitis et synodis Pippinus Rex constituit.
(Cplio1.306)
306.
De eo qui a servo alieno aliquid comparaverit.
(Cplio1.307)
307.
Ut Ecclesiarum negotia a Iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
308.
Ut Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
309.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
310.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
311.
Ut de absentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
312.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.
(Cplio1.313)
313.
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.||Sp. 819||
(Cplio1.314)
314.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
315.
Ut contra Episcopos nullus graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
316.
Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
317.
De quatuor vitiis quae fidem catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
318.
Quod universalis sancta Dei Ecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
319.
Quod eiusdem Ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
320.
Ut Chorepiscopi modum mensurae qui in sacris Canonibus praefixus est non excedant.
(Cplio1.321)
321.
De Chorepiscopis qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
322.
De honore et obedientia Episcoporum et reliquorum Sacerdotum.
(Cplio1.323)
323.
De quatuor neglegentiis Sacerdotum.
(Cplio1.324)
324.
De Presbyteris qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
325.
De Presbyteris qui contra statuta Canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
326.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.
(Cplio1.327)
327.
Ut Episcopi in rebus Ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
328.
Quod nonnulli Episcopi sibi subiectos Canonicos, Monachos, et Sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
329.
De Episcopis, Abbatibus, et Sacerdotibus qui propria loca relinquunt.
(Cplio1.330)
330.
De Laicorum Clericis.
(Cplio1.331)
331.
De monachis et Presbyteris, sive Clericis qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
332.
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.
(Cplio1.333)
333.
De Abbatibus Canonicis et regularibus, vel Abbatissis.
(Cplio1.334)
334.
Ut capellae absque iussu sive permissu proprii Episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
335.
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
336.
Ut si quis Ministros Ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
337.
Ut si quis contumax reverentiam Ecclesiarum non habet, quingentos componat solidos.
(Cplio1.338)
338.
Ut cuncta quae circa Ecclesias earumque Ministros antiquitas sancta statuit, inviolata serventur.
(Cplio1.339)
339.
De praediis Deo dicatis.||Sp. 820||
(Cplio1.340)
340.
De eo qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
341.
De eo qui infra regnum per vim aliquid rapuerit.
(Cplio1.342)
342.
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
343.
De fure nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
344.
De eo qui de fure nesciens aliquid comparaverit.
(Cplio1.345)
345.
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
346.
De eo qui occiderit alienum animal, et non negaverit.
(Cplio1.347)
347.
De eo qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
348.
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
349.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
350.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
351.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
352.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile manipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
353.
De via publica.
(Cplio1.354)
354.
De via convicinali.
(Cplio1.355)
355.
De eo qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
356.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamentum commendata fuerint.
(Cplio1.357)
357.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
358.
De eo qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
359.
De eo servo qui de peculio suo fuerit redemptus.
(Cplio1.360)
360.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
361.
De eo qui alicuius mortuum repererit.
(Cplio1.362)
362.
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
363.
Ut qui arras dederit pro quacunque re, pretium reddere compellatur.
(Cplio1.364)
364.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
365.
De eo qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
366.
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.
(Cplio1.367)
367.
De eo qui iussu Regis vel Ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
368.
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
369.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum per beneficium Principis, ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
370.
Ut Presbyteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
371.
Ut unusquisque Presbyter Missam cum sandaliis celebret.
(Cplio1.372)
372.
Ut Presbyter die dominico cum be||Sp. 821||nedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
373.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.374)
374.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
375.
Ut adiutorium a Rege impendatur his qui ministerium ecclesiasticum adimplent.
(Cplio1.376)
376.
Ut nullus Episcopus vel Abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
377.
Ut Consiliarii Regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
378.
Ut Clericus, vel Monachus, vel Sanctimonialis, non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
379.
De Monacho qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio1.380)
380.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
381.
De Monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
382.
De Ecclesia aedificanda.
(Cplio1.383)
383.
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
384.
De electione Abbatissae.
(Cplio1.385)
385.
De Diaconissa vel Deo devota.
(Cplio1.386)
386.
De restituendo monasterio.
(Cplio1.387)
387.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
388.
De scenicis.
(Cplio1.389)
389.
De praescriptione quadraginta annorum.
(Cplio1.390)
390.
Ut nemo audeat Episcopum aut Sa||Sp. 822||cerdotem vel Clericum, apud publicos Iudices accusare.
(Cplio1.391)
391.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
392.
Ne ullus Sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.
(Cplio1.393)
393.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
394.
De testibus requirendis in accusatione Clericorum.
(Cplio1.395)
395.
De culpabili persona non recipienda.
(Cplio1.396)
396.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
397.
De non iudicando maiore a minore.
(Cplio1.398)
398.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.
(Cplio1.399)
399.
De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
400.
De rimanda enucleatim causa in iudicio et saepe ventilanda.
(Cplio1.401)
401.
De his qui se putant per testes redemptos ad Sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspicione caruerint.
(Cplio1.402)
402.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
403.
Quod Laicis non sit de religione praesumendum.
(Cplio1.404)
404.
Ut liceat maiores Iudices appellare quotiens necessitas ingruerit.
(Cplio1.405)
405.
De iniusto iudicio, Principis metu vel iussu terminato, cassando.
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.

||Sp. 821_1||
(1.1)
I.
Epistola Zachariae Papae Francis et Gallis directa.

Zacharias Papa universis Episcopis, Presbyteris, Diaconibus, Abbatibus, cunctis etiam Ducibus, Comitibus, omnibusque Deum timentibus per Gallias et Francorum provincias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifacio Episcopo quod dum synodus adgregata esset in provincia vestra iuxta nostram commonitionem, mediantibus filiis nostris Pippino et Karlomanno Principibus vestris, peragente etiam vice nostra Metropolitano Bonifacio, Dominus inluminasset corda vestra cum Principibus vestris in praedicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius obediretis, et falsos et schismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis Sacerdotes, omnipotenti Deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecramus enim omnes||Sp. 822_1|| vos coram Deo ut eius commonitionibus firmiter obediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos, Deo propitio, ad viam perducat rectitudinis, et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim, peccatis facientibus, nunc usque falsos et erroneos Sacerdotes. Unde et cunctae paganae gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter Laicos et Sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur ubi Sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut Paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum haec ita sint, et tales in vobis fuerint Sacerdotes, quomodo victores contra||Sp. 823|| vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis Sacerdotes, ut sacri praecipiunt canones, et nostra vice praedicat praefatus Bonifacius frater noster, et ei in omnibus obedientes extiteritis, nulla gens vestrum ante conspectum stabit; sed corruent ante faciem vestram omnes paganae gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes, vitam possidebitis aeternam. Vos autem, carissimi fratres, qui estis veri Sacerdotes, vel sub regali disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certe ministros Dei et dispensatores mysteriorum Dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis sicut scriptum est: Erit, sicut populus, sic Sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a Deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad Sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his qui foris sunt; quatinus ab hominibus vobis adquiratis laudem, et a Deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini, eo quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem, innoxios habentes Sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate Ecclesiae, ut si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et Dei Ecclesia maneat inconcussa. Bene valete.

(1.2)
II.
Incipit synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum Episcopis sub Karlomanno Duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus, Dux et Princeps Francorum, anno ab incarnatione Christi DCCXLII. XI. videlicet Kalendas Maias, cum consilio servorum Dei et Optimatum meorum, Episcopos qui in regno meo sunt cum Presbyteris, ad Concilium et Synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonifacium Archiepiscopum, et Burchardum, et Regemfridum, et Wiztanum, et Witbaldum, et Dadanum, et Eddanum, ac reliquos Episcopos, cum Presbyteris eorum, ut mihi consilium dedissent quomodo lex Dei et ecclesiastica religio recuperetur, quae in diebus praeteritorum Principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animae pervenire possit, et per falsos Sacerdotes deceptus non pereat. Et per consilium Sacerdotum et Optimatum meorum||Sp. 824|| ordinavimus per civitates Episcopos, et constituimus super eos Archiepiscopum Bonifacium, qui est Missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregari, ut nobis praesentibus Canonum decreta et Ecclesiae jura restaurentur, et Religio Christiana emendetur. Et fraudatas pecunias Ecclesiarum Ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero Presbyteros et adulteros vel fornicatores, Diaconos et Clericos de pecuniis Ecclesiarum abstulimus et degradavimus, et ad poenitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illis tantummodo qui propter divinum ministerium, Missarum scilicet sollemnia adimplenda et Sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos Episcopos cum capellanis Presbyteris Princeps secum habeat, et unusquisque Praefectus unum Presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus: similiter ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta Sanctorum canones ut unusquisque Presbyter in parochia habitans, Episcopo subiectus sit illi in cuius parochia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine Missarum, Episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico Episcopus circumeat parochiam populos ad confirmandos, Presbyter semper paratus sit ad suscipiendum Episcopum cum collectione et adiutorio populi qui ibi confirmari debet. Et in Coena Domini semper novum chrisma ab Episcopo quaerat. Ut Episcopo testis adsistat castitatis et vitae et fidei et doctrinae illius. Statuimus etiam ut secundum cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos Episcopos vel Presbyteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque ut secundum Canones unusquisque Episcopus in sua parochia sollicitudinem habeat, adiuvante Grafione qui defensor Ecclesiae est, ut populus Dei Paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias Gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive phylacteria||Sp. 825|| et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta Ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum Martyrum vel Confessorum Domini, et suos Sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes quos Nedfratres vocant, sive omnes, quaecunque sunt, Paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut si post hanc synodum, quae fuit XI. Kalendas Maias, unusquisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus Presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus videatur; et post Episcopus adaugeat. Si autem Clericus vel Monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertentem annum ibi poenitentiam agat. Similiter et Nonnanes velatae eadem poenitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque ut Presbyteri vel Diaconi non sagis, Laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in sua domo mulierem habitare permittat. Et ut Monachi et ancillae Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti coenobia vel xenodochia sua ordinare, gubernare, et vivere studeant, et vitam propriam degere secundum praedicti Patris ordinationem non neglegant.

(1.3)
III.
Item altera Synodus a supradictis Episcopis ac Principe apostolica auctoritate Kalendas Martias Liptinas habita.

Modo in hoc synodali Conventu, qui congregatus est Kalendas Martias in loco qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles Sacerdotes Dei et Comites et Praefecti prioris Synodi decreta consentientes firmaverunt, seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis Clerus, Episcopi, et Presbyteri, et Diaconi, cum reliquis Clericis, suscipientes antiquorum Patrum canones, promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et Monachi receperunt regulam sancti Patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitae. Fornicatores namque et adulteros, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad poenitentiam redigere. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris Synodi iudi||Sp. 826||cium sustineant. Similiter et Monachi et Nonnae. Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani, propter imminentia bella et persecutiones caeterarum gentium quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus, ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata solidus, id est, duodecim denarii ad Ecclesiam vel monasterium reddantur; eo modo ut si moriatur ille cui pecunia commodata fuit, Ecclesia cum propria pecunia revestita sit; et iterum, si necessitas cogat aut Princeps iubeat, precarium renovetur, et rescribatur novum. Et omnino observetur ut Ecclesiae vel Monasteria penuriam et paupertatem non patiantur quorum pecunia in precario praestita sit. Sed si paupertas cogat, Ecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus ut iuxta decreta Canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur, et emendentur Episcoporum iudicio; et ut mancipia Christiana Paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut qui Paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et damnetur quindecim solidis.

(1.4)
IV.
De fide catholica et primo praecepto legis. Primo omnium admonemus ut fides catholica ab Episcopis et Presbyteris diligenter legatur omnique populo praedicetur.

Hoc enim primum praeceptum Domini Dei omnipotentis est in lege: Audi, Israel, quia Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex tota virtute.

(1.5)
V.
De pace et concordia servanda.

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano, inter Episcopos, Abbates, Comites, Iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas: quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare; sicut in Evangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in Evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia||Sp. 827|| filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
De eo qui a Presbytero non baptizato baptizatus est.

Si quis baptizatus est a Presbytero non baptizato, et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius Papa dixit. Impositione vero manus indiget. Georgius Episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

(1.7)
VII.
De eo qui filiastrum aut filiastram ante Episcopum tenuerit.

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante Episcopum ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua, et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiat. Georgius sensit.

(1.8)
VIII.
De his qui propter faidam in alias patrias fugiunt.

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias, et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
IX.
De incestis.

Si homo incestum commiserit cum Deo sacrata, aut cum matre sua, aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione, aut cum matre et filia, cum duabus sororibus, aut cum matris filia, aut cum sororis filia, aut cum nepta, aut cum consobrina, aut subrina, aut cum amita vel matertera, aut cum his quibus canones prohibent copulari, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat, nec cibum donet. Et si fecerit, sexaginta solidos Domno Regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si Dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse sexaginta solidos Domno Regi componat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.

Si ecclesiastici viri supradicta faci||Sp. 828||nora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur, aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
De Presbyteris et Clericis, ut Archidiaconus eos convocet ad synodum.

De Presbyteris et Clericis sic ordinavimus, ut Archidiaconus Episcopi eos ad Synodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc Comes, iussione Episcopi monitus, eum distringere faciat, ita ut ipse Presbyter aut defensor suus sexaginta solidos componat, et ad Synodum postea, velit nolit veniat, et Episcopus ipsum Presbyterum vel Clericum iuxta canonicam auctoritatem diiudicari faciat. Solidi vero sexaginta de ipsa causa in sacellum Domni Regis veniant.

(1.12)
XII.
De eo qui Misso Episcopi contradixerit vel Presbytero aut Clerico incestuosum.

Si aliqua persona per violentiam Presbytero aut Clerico vel Misso Episcopi incestuosum contradixerit, tunc Comes ipsam personam per fideiussores positam ante Regem faciat venire una cum Missis Episcopi. Et Domnus Rex ita eos distringat ut caeteri emendentur.

(1.13)
XIII.
De his qui res ecclesiasticas verbo Domni Regis tenent.

Ut illi homines qui res ecclesiasticas per verbum Domni Regis tenent, sic ordinatum est, ut illas Ecclesias unde sunt, vel illas domos Episcopii vel monasterii cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant, et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIV.
Ut Presbyteri qui vicos vel Ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis Ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

Ut hi qui illos vicos vel illas Ecclesias tenent, illos census vel illam ceram quae longo tempore ad illud Episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, sexaginta solidos componat.

(1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.

Ut emunitates pleniter conservatae sint.

(1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.

Ut omnes iustitias faciant, tam publici, quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad palatium venerit pro causa sua, et antea suo Episcopo suisque ministris||Sp. 829|| quae ecclesiastica sunt, et quae secularia suo Comiti non innotuerit in mallo ante Rachinburgios, aut si causa sua ante Comitem in mallo fuit et ante Rachinburgios, et hoc sustinere noluerit quod ipsi legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

(1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris qui se reclamantes ad palatium veniunt.

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi super eorum Seniore, vapulent, nisi Senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
De muliere quae sine licentia viri sui velum in caput miserit.

Mulier si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XIX.
De eo qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius, et matris et parentum, dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo, et illa noluerit habere ipsum, et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
De femina ingenua quae servum acceperit.

Si femina ingenua acceperit servum, sciens quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et feminae.

(1.21)
XXI.
De eo qui habet mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea.

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina qui adulterium perpetraverunt, interim quod vivunt, nunquam habeant amplius coniugium. Ille vero cuius uxor fuit, si vult, potestatem habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel Clerici ad secularia negotia, relicto Episcopo suo, non convolent.

Quod non oporteat Sacerdotes vel Clericos habentes adversus invicem negotia proprium Episcopum relinquere et ad secularia judicia convolare.||Sp. 830||

(1.23)
XXIII.
Ut Presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nihil agant.

Presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nihil agere pertentent.

(1.24)
XXIV.
De eo qui oblata dederit vel acceperit praeter Episcopi iussionem.

Si quis oblata dederit vel acceperit praeter Episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.

(1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.

Cum excommunicatis non licere communicare. Nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes Ecclesiae, simul orandum est. Ab alia Ecclesia non suscipiendus est qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
De eo qui Ecclesiam Dei conturbat.

Si quis Ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tanquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
De Monachis, ut in civitate vel regione qualibet Episcopo suo subiecti sint.

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse Episcopo suo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliquo sint molesti, propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab Episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
Ut Clericus in Ecclesia in qua praetitulatus est permaneat.

Clericum permanere oportet in Ecclesia cui in initio ab Episcopo praetitulatus est ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes, statuimus revocari debere ab suam Ecclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXIX.
Ut Episcopus curam Monasteriorum gerat.

Episcopum convenit civitatis||Sp. 831|| competentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
De eo qui excommunicatus pro suo neglecto fuerit.

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.

(1.31)
XXXI.
Ut Presbyteri rem Ecclesiae non vendant.

Placuit ut Presbyteri non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus Episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in Ecclesia celebrentur.

Manumissiones in Ecclesia sunt celebrandae

(1.33)
XXXIII.
De defensoribus Ecclesiarum ab Imperatore poscendis.

Defensores Ecclesiarum adversus potentias secularium vel divitum ab Imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIV.
Ut nullus Sacerdos Canones ignoret.

Nulli Sacerdoti liceat Canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
Quid de Presbyteris criminosis, de quibus adprobatio non est, agendum sit.

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis Presbyteris criminosis, unde adprobatio non est, et semper negant, faciendum sit. Nam hoc saepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum hactenus definitum. Unde ad consulendum Patrem nostrum Leonem Papam Sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis, una cum illis quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus; ut murmur cesset populi, et nos his satisfacientes, inlaesi, Domino auxiliante, ab utrisque maneamus. (SEQUITUR CONSTITUTIO MEMORATA.||Sp. 832||

(1.36)
XXXVI.
De Sacerdotum purgatione. Ex Capitulis Domni Karoli.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus quod saepissime, suadente antiquo hoste, Sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae Domni genitoris nostri Pippini sive priscis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonae devotionis hominibus saepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis Episcopis et reliquis Sacerdotibus et ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, saepissime propter multas et nimias reclamationes quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt ventilatum est. Sed qualiter consultu Domni et patris nostri Leonis Apostolici, caeterorumque Romanae Ecclesiae Episcoporum et reliquorum Sacerdotum, sive Orientalium et Graecorum Patriarcharum, et multorum sanctorum Episcoporum et Sacerdotum, necnon et nostrorum Episcoporum omnium, caeterorumque Sacerdotum ac Levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum Consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vobis omnibus utriusque ordinis Ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate praedicta, consultu omnium, ut quotienscunque cuiquam Sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit ut recipi debeat; quia quales ad accusationem Sacerdotum admitti debeant, in Canonibus pleniter expressum est: si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu Episcoporum poterit, tunc canonice iudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice damnetur. Si vero eum suprascripto praetextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo Sacerdos si suspiciosus aut incredibilis suo Episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus, fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspicione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis Sacerdotibus, exemplo Leonis Papae, qui||Sp. 833|| duodecim Presbyteros in sua purgatione habuit, vel eo amplius, si suo Episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse perspexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus, se sacramento coram populo super quatuor evangelia dato purgatum Ecclesiae reddat. Si quis autem scire desiderat quales testes ad accusationem Sacerdotum recipi debeant, et quid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.

(1.37)
XXXVII.
De eo qui confitetur de crimine.

Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

(1.38)
XXXVIII.
De usuris.

Usuram non solum Clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.39)
XXXIX.
De Comitibus, ut Ministris Ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.

Comites Ministris Ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a Comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem Comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro Capitulari continetur subire cogatur.

(1.40)
XL.
De ordinatione Presbyterorum.

Ut Presbyteri non ordinentur priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant; ne torpentes vel hebetes in doctrina sancta vel vitio malae famae, eorum neglectu, vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspergantur: quoniam detractio Sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse dicuntur, quia nimis graviter peccant qui Sacerdotes et Ministros Christi detrahunt: quoniam, testante evangelica tuba, melius est unicuique ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: Qui vos recipit,||Sp. 834|| me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus, et coram Deo testamur, et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant Ministros. Similiter et Christi Domini nostri Ministros et Sacerdotes nostrosque magistros monemus ne locum subditis tribuant detrahendi; quia qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus ne fiat, ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et de illis qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi, Domino annuente decernimus; ut pax Ecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a Deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
De Presbyteris, qualiter Ecclesiae introitum consequantur.

Ut nullus Presbyter ad introitum Ecclesiae exenia donet.

(1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De Presbyteris, a quibus per Ecclesias constituantur.

Ut nullus laicus Presbyterum in Ecclesiam mittere vel de Ecclesia eicere praesumat, nisi per consensum Episcopi.

(1.44)
XLIV.
De honore pro Ecclesiis dando.

Ut Episcopi praevideant quem honorem Presbyteri pro Ecclesiis suis Senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.

Ut decimae in potestate Episcopi sint, qualiter a Presbyteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
De Ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.

Ut Ecclesia vel altaria melius constituantur. Et ut nullus Presbyter annonam vel foenum in Ecclesiam mittere praesumat.

(1.47)
XLVII.
De Ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.

Ut Presbyteri per parochias suas feminis praedicent ut linteamina altaribus praeparent.||Sp. 835||

(1.49)
XLIX.
De parochianis alterius Presbyteri.

Ut nullus Presbyter alterius parochianum, nisi in itinere fuerit, vel placitum ibi habuerit, ad Missam recipiat.

(1.50)
L.
De parochia alterius Presbyteri.

Ut nullus Presbyter in alterius Presbyteri parochia, eo inconsulto, Missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
LI.
De termino Ecclesiarum.

Ut terminum habeat unaquaeque Ecclesia de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus Presbyterorum.

Ut unusquisque Presbyter res quas post diem consecrationis adquisierit, propriae Ecclesiae relinquat.

(1.53)
LIII.
De poenitentibus non cogendis vinum bibere.

Ut nullus Presbyter aut laicus poenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem poenitentiae dederit.

(1.54)
LIV.
De Presbyteris, a quibus se caveant.

Ut nullus Presbyter cartas Scribat, nec conductor sui Senioris existat.

(1.55)
LV.
De Presbyteris qui Agenda in domiciliis celebraverint.

Statutum est ut si quis Presbyter in domiciliis agenda celebraverit sine licentia et consilio sui Episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis Presbyterorum.

Ut unusquisque Presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De Eucharistia.

Ut Presbyter eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in Coena Domini habendis.

Ut Presbyter in Coena Domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad catechumenos inunguendos, tertiam ad infirmos unguendos iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.

(1.59)
LIX.
Ut omnes Clerici Episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes Presbyteri, Diaconi,||Sp. 836|| et Subdiaconi sub potestate Episcopi maneant.

(1.60)
LX.
De ordine Sacerdotum.

Ut nullus Presbyter praesumat in alia parochia baptizare nec Missas celebrare sine iussione Episcopi in cuius parochia est. Et omnes Presbyteri ad Concilium Episcopi conveniant. Et si hoc quod superius comprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur, tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo qui non confitetur Dei Verbum passum carne.

Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificator ut Deus, anathema sit.

(1.62)
LXII.
De modo excommunicationis, tam de Clericis, quam de laicis.

Si quis Presbyter ab Episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit, et ipse per contemptum postea aliquid de suo officio sine comiato facere praesumpserit, et postea ab Episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicunque Clericus vel laicus aut femina incestum commiserit, et ab Episcopo suo correptus se emendare noluerit, et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis qualis sit modus istius excommunicationis, in Ecclesiam non debet intrare, nec cum ullo Christiano cibum vel potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet, vel osculum porrigere, nec in oratione se iungere, nec salutare, antequam ab Episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum Episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit, et Episcopus hoc minime emendare potuerit, Regis iudicio exilio condemnetur.

(1.63)
LXIII.
De his qui a synodo vel a suo Episcopo damnati sunt.

Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni Concilii legere po||Sp. 837||testis, seu in aliis sanctorum Patrum synodalibus edictis, et in Antiocheno Concilio, quod hi qui damnati sunt a Synodo vel a suo Episcopo, et postea ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententiae subiaceat sicut et damnatus.

(1.64)
LXIV.
De Episcopis vel quibuslibet ex Clero.

Item in eodem Concilio,ut Episcopus vel quilibet ex Clero sine consilio vel litteris Episcoporum vel Metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi Episcoporum Concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter observanda est.

Item in eodem Concilio praecipitur ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXVI.
De ignotis Angelorum nominibus.

Item in eodem Concilio praecipitur ignota Angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt, Michael, Gabriel, Raphael.

(1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.

Item in eodem Concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
De Episcopis ordinandis vel quibuslibet ex Clero.

Item in Concilio Chalcedonensi, quod non oporteat Episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare: quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus Apostolorum. Si quis Episcopus aut Presbyter aut Diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXIX.
De maleficis vel incantatoribus.

Item in eodem Concilio, ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur, quos in Simone mago Dominus terribiliter damnavit.

(1.70)
LXX.
De negotio Clericorum inter se.

Item in eodem Concilio, ut si Clerici inter se negotium aliquod habuerint, a suo Episcopo diiudicentur, non a Secularibus.

(1.71)
LXXI.
De conspiratione Clericorum vel Monachorum seu Laicorum.

Item in eodem Concilio, ut ||Sp. 838||nec Clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra Pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctae Trinitatis praedicanda.

In Concilio Carthaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctae Trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in coelos, diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
De his qui se convertunt ad Deum.

Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad Deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione, et canonice reconcilientur.

(1.74)
LXXIV.
De his qui non sunt bonae conversationis.

Item in eodem, ut illi qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant Episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
De his qui cum excommunicato communicaverunt.

Item in eodem, ut qui excommunicato praesumptiose quis communicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
De subiectione Presbyterorum.

Item in eodem Concilio infra dua capitula, ut nullus Presbyter contra Episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
De Clericis ecclesiastici ordinis.

Item in eodem, ut Clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud Ecclesiasticos iudicentur, et non apud Seculares.

(1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus Sanctorum.

Item in eodem, ut falsa nomina Martyrum et incertae Sanctorum memoriae non venerentur.

(1.79)
LXXIX.
De uxore a viro dimissa.

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virumm, vivente viro suo; nec vir aliam accipiat, vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.

In Concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes quae ad pauperes pertinent, rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a Sacerdotibus constitutis.

Item in eodem, ut ecclesiastica a Sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
De his qui contra naturam peccant.

In Concilio Ancyrano. Si inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus, aut cum consanguineis usque ad septimum genuculum, vel masculis con||Sp. 839||tra naturam peccant, dura et districta poenitentia sunt coercendi. Quapropter Episcopi et Presbyteri, a quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.

Item eiusdem, ut nomina publice non recitentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIV.
De Canonum institutis a Presbyteris non ignorandis.

Item eiusdem, ut nulli Sacerdoti liceat ignorare sanctorum Canonum instituta.

(1.85)
LXXXV.
De Sacerdotibus contra decretalia agentibus.

Item eiusdem, ut si quis Sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose egerit, et corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
De fide Presbyterorum ab Episcopis discutienda.

Ut Episcopi diligenter discutiant per suas parochias Presbyterorum fidem, et baptisma catholicum et Missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent, et Missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus praedicent intelligendam, ut quisque sciat quid petat a Deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur, et ipse Sacerdos cum sanctis Angelis et populo Dei communi voce Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est Presbyteris et Diaconibus ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII.
De Presbyteris in Ecclesiis constituendis ab Episcopis, et non ab aliis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu Episcoporum Presbyteri in quibuslibet Ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici Clericos probabilis vitae et doctrinae Episcopis consecrandos suisque in Ecclesiis constituendos, obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et Ecclesiis in eis noviter constitutis.

De villis novis et Ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimae||Sp. 840|| de ipsis villis ad easdem Ecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXIX.
De Presbyteris qui feminas in domibus habent.

Sancitum est ab Episcopis de Presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum Canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
De scriptoribus.

Ut scribae vitiose non scribant.

(1.91)
XCI.
De incestuosis.

De incestuosis, ut canonice examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

(1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.

Ut omnes fideles communicent, et ad Missas perspectent sine aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
De confugio ad Ecclesiam.

Si quis ad Ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius Ecclesiae pacem habeat, nec sit ei necesse Ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere praesumat, sed liceat confiteri quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIV.
De admonitione Sacerdotum.

Ut Sacerdotes admoneant populum ut eleemosynam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.

Ut ipsi Sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeant plebem sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus vel patrinis.

Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt, et eis a Domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
De Ecclesiis antiquitus constitutis.

Ut Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur.||Sp. 841||

(1.98)
XCVIII.
De his qui sine consensu Episcopi Presbyteros in Ecclesiis constituunt vel de Ecclesiis eiciunt.

De his qui sine consensu Episcopi Presbyteros in Ecclesiis suis constituunt, vel de Ecclesiis eiciunt, et ab Episcopo vel a quolibet Misso dominico admoniti obedire noluerint, ut bannum nostrum revuadiare cogantur, et per fideiussores ad palatium nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus utrum nobis placeat ut aut illum bannum persolvant aut aliam harmiscaram sustineant.

(1.99)
XCIX.
De Ecclesiis inter coheredes divisis.

De Ecclesiis quae inter coheredes divisae sunt, consideratum est quatinus si secundum providentiam et admonitionem Episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare, faciant. Si autem hoc contradixerint, ut in Episcopi potestate maneat utrum eas ita consistere permittat, aut Reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium Ecclesiae pertinentes ita divisae inventae fuerint, ut describantur, et nobis renuntietur.

(1.100)
C.
De manso ad Ecclesiam dato.

De uno manso ad Ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicunque pro hac causa accusatus fuerit, Comes vel Missi hoc quod inde subtractum est, Presbyteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
De his qui decimas dare nolunt nisi a se redimantur.

De decimis quas populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab Episcopis prohibendum est ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit, et nec Episcopum nec Comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad praesentiam nostram venire compellatur. Caeteri vero distringantur ut inviti Ecclesiae restituant quod voluntarie dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.

Ut quandocunque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a Misso nostro et Comite in cuius ministerio de re qualicunque agendum est, tales eligantur quales optimi in ipso pago invenire possint. Et non liceat||Sp. 842|| litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat.

(1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis, et de eius testimonio, et de placito Comitis.

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere, nec testimonium dicere. Nec placitum Comes habeat, nisi ieiunus.

(1.104)
CIV.
De hoc si Presbyteri sanctum chrisma dederint ad iudicium subvertendum.

Ut Presbyter qui sanctum chrisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
De placito Centenarii.

Ut nullus homo in placito Centenarii neque ad mortem, nec ad libertatem suam amitendam, aut ad res reddendas vel mancipia, iudicetur; sed isti aut in praesentia Comitis vel Missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis vel invitam vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, in triplo componat. Vel si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.107)
CVII.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et wirgildum proximis eius persolvat.

(1.108)
CVIII.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et immunitate, praecipimus ut ita observentur sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CIX.
De locis iamdudum sacris, et nunc spurcitia foedatis.

De locis iamdudum sacris, et nunc spurcitia foedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis, inutilibusque delendis.

Ubicunque commutationes tam tempore nostro quamque genitoris nostri, legitimae et rationabiles atque utiles inter Ecclesias Dei factae sunt, permaneant. Ubicunque vero inutiles et incommodae atque inrationabiles factae sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet, aut alia quaelibet causa, quae rationabilis non esse videatur, inventa fuerit, diligenter||Sp. 843|| describatur, et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
De Ecclesiae consecratione in qua mortuorum infidelium cadavera sunt sepulta.

Ecclesiam in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora, et rasis vel lotis lignis eius, reaedificetur. Si haec consecrata prius fuit, Missas in ea celebrare licet; si tamen fideles fuerint qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
De officio laicorum.

Laicus non debet in Ecclesia lectionem recitare, nec alleluya dicere, sed psalmum tantum aut responsoria sine alleluya.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIV.
De non prodendo a Presbyteris crimen Episcopi.

Presbytero non licet peccatum Episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXV.
De parochianis alterius Presbyteri.

Ut nullus Presbyter alterius parochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.116)
CXVI.
De manus impositione et resolutione canonica.

Ut nemo Sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate Canonum iudicare praesumat. Et ut quando unicuique quisquam Sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta praedictum canonicum modum poenitentiam tribuit, si comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem imponat cum orationibus quae in Sacramentario ad dandam poenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte faciat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram Ecclesia iuxta canonicos poeniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem poenitentiam occulte vel manifeste, canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus quae in sacramentario ad reconciliandum poenitentem continentur, imponatur, ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus impositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo Dominus et Magister noster discipulis suis ac successoribus||Sp. 844|| eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem, et poenitentiam condigne agentes absolvi, atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc. Quia si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem Praepositis sanctae Ecclesiae dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, rettenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
CXVII.
De poenitente cuius crimen pervulgatum est.

In Concilio Carthaginensi de eadem re praecipitur, ut si cuiusquam poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit Ecclesiam, ante absidam manus ei imponatur. Et alibi in Canonibus vel in decretalibus Leonis Papae praecipitur de eadem re, ut absolutio poenitentum per manus impositionem Episcoporum supplicationibus fiat; et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
De poenitentibus qui Eucharistiam acceperint in infirmitate positi.

Poenitentes qui in infirmitate viaticum Eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.119)
CXIX.
De remedio poenitentiae, et quod absolutio poenitentum per manus impositionem Episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi, periculo mortis urguente, statim post acceptionem poenitentiae et reconciliatio subsequatur. Ex epistola Papae Leonis ad Theodorum Foroiuliensem Episcopum.

Multiplex misericorida Dei ita lapsis humanis subvenit ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, et qui regenerationis dona violarunt, proprio se iudicio condemnantes, ad remissionem criminum perveniant; sic divinae voluntatis praesidiis ordinatis, ut||Sp. 845|| indulgentiam Dei nisi supplicationibus Sacerdotum nequeant obtinere. Mediator enim Dei et hominum Dominus Iesus Christus hanc praepositis Ecclesiae tradidit potestatem ut et confitentibus poenitentiae sanctionem darent, et ab eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui nunquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur ut si quid per servitutem nostram bono ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum pro quibus Domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo, munere indulgentiae praesentis exciderit, et priusquam ad constituta remedia perveniat temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum qui obierint merita actusque discutere, cum Dominus noster, cuius iudicia nequeunt comprehendi, quod Sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitiae reservavit; ita potestatem suam timeri volens, ut hic terror omnibus prosit, et quod quibusdam tepidis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur. His autem qui tempore necessitatis, periculis urguentibus, praesidium poenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda: quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio, dicente Dei Spiritu per Prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia est, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles, nec se accusantium gemitus lacrymasque neglegere, cum ipsam poenitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam, dicente Apostolo: Ne forte det illis Deus poenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.||Sp. 846||

(1.120)
CXX.
Item de poenitentum absolutione, ut per manus impositionem Episcoporum vel Sacerdotum precibus fiat.

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate poenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

(1.121)
CXXI.
Ut poenitens, ostensis poenitentiae fructibus, ad communionem recipiatur.

Ut poenitens, ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, super caput cilicium a Sacerdote consequantur.

Poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manus super caput et cilicium a Sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus poenitentibus a Sacerdote imponatur.

Omni tempore ieiunii manus poenitentibus a Sacerdotibus imponantur.

(1.124)
CXXIV.
Ut lapsi per manus impositionem Episcopi absolvantur.

Nec absolvendos lapsos in fide credamus nisi per impositionem manus Episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut poenitentes communicent qui ante reconciliationem moriuntur.

Placuit his qui accepta poenitentia, ante reconciliationem migrant ad Dominum, communicari, pro eo quod honoraverunt poenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine poenitentum, ut legitimam communionem, statuto tempore reconciliatione et manus impositione Episcopi, vel, eius iussu, Presbyteri, recipiant.

(1.126)
CXXVI.
De his qui convivio gentilium usi sunt.

Qui convivio solo Gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus impositione purgari.||Sp. 847||

(1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus impositionibus, a Sacerdotibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis, et crebris manus Sacerdotum impositionibus eorumque supplicationibus, iuxta Canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus impositione Episcopi, aut, eius iussu, alicuius Presbyteri, se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum si absolutio peccatorum per manus impositionem precibus fit Sacerdotum, cum Dominus in veteri Lege super caput hostiae manum Sacerdotis praeceperit imponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti Spiritus, per quem fit remissio peccatorum, per manus Episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum sacerdotum impositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait Discipulis suis: Tollite lapidem: subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum ut sicut ipsi manibus tollunt lapidem ut mortuus surgat, ita et ipsi et successores eorum manus poenitentibus imponant, ut per impositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est, peccatorem de vitiis, surgere et relevare faciant; et sicut illi praedictum Lazarum institis, id est, funibus conligatum, iubente Domino solvunt, qui ait Solvite illum, et sinite, abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino, et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus impositionem peccatorum solvant vincula, eosque tempore a sanctis Patribus constituto sacra eucharistia communicent, et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
Ut poenitentibus iuxta canonicam auctoritatem poenitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad Ecclesiae officium.

Ut secundum formam canonum poenitentibus detur poenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium Ecclesiae excubare faciant, et inter reliquos poenitentes ad manus impositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactionis tempore, et sacerdotali percepta manus impositione, iuxta ordinem sacramentorum et canonum reconcilient poenitentes, et sacra communione confirment.||Sp. 848||

(1.129)
CXXIX.
De his qui separati a communione fuerint poenitentibus.

Qui a communione separantur in locis quibus seclusi fuerant, per manus impositionem recipiantur ad communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus impositione credat; sed per manus impositionem precibus Sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione diutine suspendatur. Et ut oblatio eius qui poenitens, necdum reconciliatus, de hac vita exierit, ab Ecclesia recipiatur.

Qui poenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si profecto mortis urguet periculum, poenitentia per manus impositionem accepta, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat, sicque superstitibus quodam modo doloris videtur esse perpetuum, si praecisum ab Ecclesiae membris eum qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde, iuxta Papae Leonis edictum, his qui in tempore necessitatis et in periculi unguentis instantia praesidium poenitentiae et mox reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicanda est, nec reconciliatio deneganda; quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire. De his autem qui accepta poenitentia, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur, illorum tamen nobis sententia placuit qui, multiplices numero, de huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in Ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum dedicata spiritibus accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
De Presbyteris vel Diaconibus graviori noxa convictis.

Item confirmatum est ut si quando Presbyteri vel Diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus, tanquam poenitentibus vel tanquam fidelibus laicis, imponatur. Neque permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
De poenitentibus qui ex gravioribus levioribusque commissis poenitentiam gerunt.

De poenitentibus qui sive||Sp. 849|| ex gravioribus commissis sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat. Caeterum de pondere aestimando delictorum Sacerdotis est iudicare, ut adtendat ad confessionem poenitentis et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum iubere dimitti cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis aegritudinem inciderit, atque usque desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
De his qui convivio solo Gentilium et escis immolatitiis usi sunt.

Qui convivio solo Gentilium et escis immolatitiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris manuum impositionibus purgari; ut deinceps ab idolothytis abstinentes, sacramentorum Christi possint esse participes. Si autem aut idola adoraverunt, aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per poenitentiam publicam et per manus impositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet admitti. Tempora poenitudinis habita moderatione sunt constituenda prout conversorum animos Sacerdotes inspexerint esse devotos, pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinum respicientes necessitates; in quibus si quis ita graviter urgeatur ut dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per sacerdotalem sollicitudinem, id est, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIV.
Ut poenitentes qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram poenitentiam gesserint.

Poenitentes qui ex gravioribus peccatis poenitentiam gerunt, si ex corde poeniteant, sicut Nicaena Synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed tantummodo populis in oratione socientur. Nec confundantur Deo colla submittere qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra metas praescripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est imploran||Sp. 850||tibus, seu ab Episcopo qui poenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a Presbytero, iussu aut permissu tamen proprii Episcopi, per manus impositionem, absolutione precum sacerdotalium, viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu Clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus impositione detentis reddenda communio est. Quod si ante praefinitum poenitentiae tempus, despecti a medicis, aut evidentibus mortis pressi indiciis, recepta quiquam communionis gratia convaluerint, servemus in eis quod Nicaeni Canones ordinarunt, ut habeantur inter illos qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem praestitutum.

(1.135)
CXXXV.
De Catechumenis non praetereundis.

Nec Catechumeni praetereundi sunt; quia non est causa dissimilis, sicut iidem sancti Canones ordinarunt. Hi qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint, et postea cum catechumenis permittantur orare, per manus impositionem communionis catholicae gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
Ut qui poenitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.

Qui poenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilicio inter audientes, vel usque ad magnum diem, et populo, quando intrat in Ecclesiam, perfusi lacrymis veniam postulare, precarique eum humiliter ut pro eis dignentur orare. Tribus vero annis subiaceant inter poenitentes manibus sacerdotum in loco retro ostio Ecclesiae poenitentibus constituto, et seorsum, infra ipsam tamen Ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent, et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre; sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in Coena Domini consequantur anno, id est per Episcopi, vel eius iussu, si ipse abest, aliorum Sacerdotum manus impositionem, absolutione sacerdotalium precum, communionis catholicae gratiam recepturi. Qualiter septem annorum poenitentia agatur. In||Sp. 851|| his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus, et eleemosynarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrymis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant admodum caveant, dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
CXXXVII.
De poenitentibus transgressoribus.

Ut hi qui frequenti praevaricatione peccata vel poenitentiam iterant, frequenti sententia, nisi per satisfactionem quae praevaricati sunt emendare nitantur, coerceantur vel condemnentur, ut haec quae voluntarie non diluerunt inviti emendent. Quod si his aliquis renuerit, et praeceptis sui Sacerdotis inobediens apparuerit, secundum modum culpae excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii Episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem ad quos pertinere noscuntur, si eos quolibet munere vel favore aut neglegentia admonere noluerint, aut per satisfactionem revertentes non susceperint, aut contemnentes de Ecclesia non eiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut poenitentibus absque personarum acceptione poenitentia detur.

Ut Sacerdos poenitentibus absque personarum acceptione poenitentiae leges iniungat.

(1.139)
CXXXIX.
De neglegentioribus poenitentibus.

Ut neglegentiores poenitentes tardius recipiantur.

(1.140)
CXL.
De eo qui poenitentiam in infirmitate petit.

Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum Sacerdos invitatus venit, oppressus in infirmitate obmutuit, vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus||Sp. 852|| impositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, et subdatur statutum poenitentiae tempus, quandiu Sacerdos qui poenitentiam dedit probaverit.

(1.141)
CXLI.
Ut poenitentes non se credant absolutos nisi per manus impositionem.

Poenitentes qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperunt non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
De poenitentibus qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.

Poenitentes qui antequam leges poenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis Sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est ut Missi nostri per quaeque loca directi simul cum Episcopis uniuscuiusque dioecesis perspiciant loca monasteriorum Canonicorum pariter et Monachorum, simulque et puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicitur. Monasterium autem ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas Monachis vel Clericis vagandi foras; quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti Missi et cum eis Episcopi, per diversa loca praevideant, si aptae sint et congruenter sanctae professioni compositae, vel si claustrum firmum habeant in quo salvari possint animae in eis commorantium sub disciplina canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis Episcopus loci illius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum||Sp. 853|| custodiam habeant Canonici vel Monachi atque Nonnanes, ne detur eis occasio maleficiendi, quod absit.

(1.144)
CXLIV.
Ut Episcopi sciant qualiter Canonici qui sunt cum Abbatibus vivant.

Praecipimus ut unusquisque Episcopus sciat per singula monasteria quantos quisque Abba Canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, ut si Monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
Ut Presbyteri chrisma diligenter custodiant.

Presbyteri sub sigillo custodiant chrisma, et nulli sub praetextu medicinae vel maleficii donare inde praesumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVI.
Ut Presbyteri utantur assidue orariis.

Presbyteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII.
Ne laici Presbyteros eiciant de Ecclesiis.

Ut laici Presbyteros non eiciant de Ecclesiis neque constituant sine consensu Episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
Ne laici a Presbyteris munera exigant.

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a Presbyteris propter commendationem Ecclesiae cuiquam a Presbytero.

(1.149)
CXLIX.
De fugitivis Clericis.

Ut unusquisque Episcopus in sua parochia diligenter Presbyteros vel Clericos inquirat unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum Episcopum redire faciat.||Sp. 854||

(1.150)
CL.
De letania maiore.

Placuit nobis ut letania maior observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus.

(1.151)
CLI.
De quatuor Temporibus observandis.

Constituimus ut quatuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur. Id est, in Martio mense, hebdomada prima, feria quarta, et sexta et sabbato, veniant omnes ad Ecclesiam hora nona cum letaniis ad Missarum sollemnia. Similiter in mense Iunio, hebdomada secunda, feria quarta et sexta, sabbato ieiunetur usque ad horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense Septembrio hebdomada tertia. Et in mense Decembrio, hebdomada quae fuerit plena ante vigiliam Natalis Domini; sicut est in Romana Ecclesia traditum.

(1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit, et observare cum caeteris Christianis noluerit, in Gangrensi Concilio praecipitur ut anathematizetur, nisi emendare studeat.

(1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.

Omnes dies dominicos cum omni veneratione observare decrevimus, et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit, nec placitum ubi aliquis ad mortem vel ad poenam tradatur.

(1.154)
CLIV.
De decimis.

Admonemus atque praecipimus ut decima Deo omnino dari non neglegatur, quam Deus ipse sibi dari constituit: quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam Deo dare neglexerit, novem partes auferantur ab eo.

(1.155)
CLV.
Ut Ecclesiae pacem habeant.

Reum confugientem ad Ecclesiam nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et Sanctorum eius conservetur;||Sp. 855|| sed rectores Ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant quod inique fecerunt.

(1.156)
CLVI.
Iterum de pace Ecclesiarum.

Praecipimus ut in Ecclesiis aut in domibus Ecclesiarum, vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
Ut antiquae Ecclesiae honorem suum habeant.

Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.

(1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.

Quicunque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta Ecclesiae restauranda vel ipsas Ecclesias emendandas omnino adiuvent, et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLIX.
Ne Presbyter Missam solus cantet.

Nullus Presbyter, ut nobis videtur, solus Missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet Dominus vobiscum, vel sursum corda admonebit habere, et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
De oblatione et pace in Ecclesia facienda.

Oblationem quoque et pacem in Ecclesia facere iugiter admoneatur populus Christianorum: quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium animarum, et in ipsa pace vera unanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLXI.
De symbolo et oratione dominica.

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper admoneant Sacerdotes populum Christianum. Volumusque ut disciplinam condignam habeant qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est ut filios suos donent ad scholam, sive ad monasteria, sive foras Presbyteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domi alios docere valeant.||Sp. 856|| Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.

Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.

Praecipimus ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.

(1.164)
CLXIV.
Ut canticum luxuriosum circa Ecclesias deseratur.

Canticum turpe atque luxuriosum circa Ecclesias agere omnino contradicimus, quod ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
De incestuosis.

Ut Episcopi incestuosos puriter investigare studeant omnino praecipimus. Et si poenitere noluerint, de Ecclesia expellantur donec ad poenitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta aut in quinta aut sexta generatione, coniugium copuletur.

Contradicimus quoque ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separentur.

(1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismalis suscipiat, nec filiolam nec commatrem ducat uxorem, nec illam cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. Ubi autem factum fuerit, separentur.||Sp. 857||

(1.168)
CLXVIII.
De damnatis nuptiis.

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit, seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari, nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna distristrictione fieri.

(1.169)
CLXIX.
De cura et praedicatione Sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra Ecclesiam eiciant.

Ut Sacerdotes populi sibi commissi curam habeant, et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
Ut Presbyteri omnes suos subiectos orationem dominicam et symbolum doceant.

Quod Presbyteris praevidendum sit ut omnes qui Christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.

(1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.

Ut baptismum non fiat nisi statutis temporibus, id est, Pascha et Pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
Quod nullum pretium pro baptismo accipi debeat.

Ut nemo Presbyterorum pro baptismo pretium accipere praesumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse damnandum.

(1.173)
CLXXIII.
De decimis, fideliter a fidelibus dentur, et canonice a Presbyteris dividantur.

Ut decimae fideliter sanctae Ecclesia reddantur, et Presbyteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividant.

(1.174)
CLXXIV.
De Presbyteris, ut seculares non exerceant curas, neque Iudices villarum fiant.

Ut Presbyteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque Iudices neque Maiores villarum fiant.

(1.175)
CLXXV.
Ut in titulis quibus Presbyteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.

Ut Presbyteri qui in titu||Sp. 858||lis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

(1.176)
CLXXVI.
Ne feminae cum Presbyteris habitent.

Ut Presbyteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspiciones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
De Presbyteris vel Clericis fugitivis.

De fugitivis Presbyteris vel Clericis canonica auctoritas observetur; id est, ut nemo nostrum Clericum alterius parochiae ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui Pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam Missa celebretur.

Sancitum est ut nullus Presbyterorum in domibus ab Episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.

(1.179)
CLXXIX.
Ut Presbyteri, Diaconi, vel Subdiaconi nec arma portent nec venationem exerceant.

Et hoc cavendum est, ut Presbyteri vel Diaconi sive Subdiaconi arma portare non praesumant, neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum, sive sponte, sive non sponte acceptum dimittere.

Qualicunque modo mulier, permittente canonice viro suo, aut eo defuncto, velum sanctum in caput acceperit, aut sponte aut in vita, in eo permaneat omnino, nec dimittat.

(1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis ut nec Episcopi, nec Abbates, nec Comites, nec Vicarii, nec Iudices, nullusque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec vi tollere audeat. Sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicunque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXII.
De potestate Episcoporum pro rebus ecclesiasticis, ac de convenientia Episcoporum cum laicis.

Ut Episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Vo||Sp. 859||lumus ut et laici in eorum ministerio obediant Episcopis ad regendas Ecclesias Dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et Episcopi consentientes sint Comitibus et Iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
De eo qui causam iudicatam repetere praesumit.

Si quis causam iudicatam repetere praesumpserit in mallo, ibique testibus convictus fuerit, aut quindecim solidos componat, aut quindecim ictus ab Scabinis qui causam prius iudicaverunt accipiat.

(1.184)
CLXXXIV.
De colonis et Fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXV.
De vita Canonicorum.

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus ut Canonici Clerici canonice vivant, observantes divinae Scripturae doctrinam et documenta sanctorum Patrum, et nihil sine licentia Episcopi sui vel magistri eorum incomposite agere praesumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant, et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant, et audiant quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant, et obedientiam secundum Canones magistris suis faciant.

(1.186)
CLXXXVI.
De Presbyteris occisis.

Presbyteri interfecti Episcopo ad cuius parochiam pertinent solvantur secundum Capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet ut medietatem wirgildi eius Episcopus utilitatibus Ecclesiae cui is praefuit tribuat, et alteram medietatem in eleemosyna illius iuste dispertiat: quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille qui ipsum Domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatione Episcopi.

Ut Episcopum nulli criminoso liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat Monasteria Deo sacrata diversoria fieri secularia.

Ut deinceps monasteria quae Deo sacrata esse noscuntur, diversoria secularia secundum institutionem,||Sp. 860|| in quantum cavere hoc possumus, non fiant, sed Religiosis et Deum timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXIX.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant; quia haec facientes sacri Canones graviter damnant.

(1.190)
CXC.
De illis qui res Ecclesiae tenent.

Si quis ecclesiasticam rem tenet, et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, aut communione privetur.

(1.191)
CXCI.
De servo Ecclesiae in furto comprehenso.

Si servus Ecclesiae in furto comprehensus fuerit, a Iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si Iudex publicus servum Ecclesiae sine furto non praesumentem sine audientia Vicedomini aut Archidiaconi aut detinere aut iniuriare praesumpserit, anno integro ab Ecclesiae liminibus arceatur.

(1.192)
CXCII.
De his qui Clericum iniuriaverint. Ex Concilio Autissiodorensi.

Quincunque Iudex aut Secularis Presbytero aut Diacono aut cuilibet Clerico aut de iunioribus absque audientia Episcopi vel Archidiaconi vel Archipresbyteri iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum corsortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
Ut homicidis vel caeteris reis qui legibus mori debent, si ad Ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

Ut homicidis vel caeteris reis qui legibus mori debent, si ad Ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIV.
De decimis per iussionem Episcopi dispensandis.

Ut unusquisque suam decimam donet, atque per iussionem Episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.

Ut latrones de infra emunitatem a iudice ipsius emunitatis in Comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, beneficium et honorem perdat. Similiter Vassi nostri, si hoc non adimpleverint, beneficium et honorem perdant. Et qui beneficium non habent, bannum solvant.

(1.196)
CXCVI.
De periuriis.

De eo qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam||Sp. 861|| accusator emendet. Hoc vero de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus, aut de statu ingenuitatis, secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis, et de hominibus iniuste punitis.

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia Episcoporum absque peccato Comitis esse dicuntur, ita tamen ut absque invidia aut occasione mala hoc fiat, nihilque aliquid ibi interponatur nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero qui per odium vel malum ingenium et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat, et legibus contra quem iniuste fecit secundum poenam quam intulerit emendet.

(1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu Ecclesiarum.

De rebus vero Ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter nonae et decimae dentur. De casatis vero quinquaginta solidus unus, de triginta dimidius solidus, de viginti transmissus unus. Et ut precariae modo renoventur. Et ubi non sunt scriptae, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCIX.
De tributariis Ecclesiarum.

De cerariis et tabulariis ac chartellariis ita fiat sicut a longo tempore decretum est.

(1.200)
CC.
Ut sacramentum pro gildoma non fiat.

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo, de eleemosynis illorum, aut de incendiis, aut de naufragiis, quamvis conhibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullus impedimentum faciat.

De iterantibus qui ad palatium aut aliubi pergunt, ut eos per collectam nemo sit ausus adsallire. Et nemo herbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat, aut Missus noster sit.

(1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus tollat nisi quod ab antiquo statutum fuerit.

(1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.

De mancipiis, ut non vendantur nisi aut in praesentia Episcopi vel Comitis, aut in praesentia Archidiaconi aut Centenarii, aut Vicedomini, aut Iudi||Sp. 862||cis Comitis, aut ante bene nota testimonia. Et ut foras marcham nemo mancipia vendat; et qui fecerit, tantas vices bannum solvat quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in wadium se ipsum tradat Comiti pro pretio usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
CCIV.
Qualiter de Comitibus vel de Vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.

Si Comes in suo ministerio iustitias non fecerit, Missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si Vassus noster iustitias non fecerit, tunc et Comes et Missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant quo usque iustitias faciant.

(1.205)
CCV.
De his qui pretium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.

Si quis pro faida pretium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus ut maius damnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
Decretale precum quorundam Episcoporum.

Capitulare qualiter institutum est in hoc Episcoporum conventu; id est, ut unusquisque Episcopus tres Missas et tria psalteria, unum pro Domno Rege, et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro praesenti tribulatione faciat. Presbyteri Missas tres. Monachi et monachae et Canonici, unusquisque psalteria tria. Et biduanas omnes faciant, tam Episcopi, monachi, et monachae, atque Canonici, atque eorum infra casati homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque Episcopus, Abbas, et Abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in eleemosynam, mediocres vero dimidiam libram, minores vero solidos quinque. Et Episcopi, Abbates, et Abbatissae pauperes famelicos quatuor pro ista striccitate nutrire debeant usque tempore messium. Et qui tantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut tres vel duos aut unum. Comites fortiores libram de argento aut valente donent in eleemosynam, mediocres vero dimidiam libram; Vassus||Sp. 863|| dominicus de casatis ducentis libram, de casatis centum solidos quinque, de quinquaginta unciam unam. Et faciant biduanas, et eorum homines, atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores Comites uncias tres, minores denarios triginta, minores solidum unum. Et de pauperibus famelicis sicut supra dictum est ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro Domno Rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione Missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
Quod res Ecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum; quibus non solum conlata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.

Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem novimus res Ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus, tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius Ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris, neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiantur.

(1.209)
CCIX.
De conlatis Ecclesiae dividendis.

Statutum est ut quicquid tempore imperii nostri a fidelibus Ecclesiae sponte conlatum fuerit, in ditioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia cedere Clericorum aut Monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum; nisi forte a datoribus alicubi specialiter datae fuerint.

(1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris Canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus Episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans, aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis, aut qualibet calliditate vel fraude ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et||Sp. 864|| dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, et utrum servus sit ignoraverit, et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est ut si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare qui a propriis dominis libertate donantur ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est ut in potestate dominorum consistat utrum illis concedere an sibi vindicare velint. Caeterum, si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De Ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est ut Archiepiscopi per singulas provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocunque de familia Ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur, et coram Sacerdotibus, vel coram fidelibus laicis, et ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est quos laici de familia Ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his quos Praepositi Canonicorum aut Monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
De personis a quibus non sunt res accipiendae.

Statutum est ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere tentaverit, synodali sententia districte feriatur, et res ad exheredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
Ut nullus Presbyter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.

Statutum est ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc||Sp. 865|| facere tentaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXIII.
De Presbyteris constituendis.

Statutum est ut sine auctoritate vel consensu Episcoporum Presbyteri in quibuslibet Ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si Laici Clericos probabilis vitae et doctrinae Episcopis consecrandos, suisque in Ecclesiis constituendos, obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
CCXIV.
De mansis uniuscuiusque Ecclesiae.

Sancitum est ut unicuique Ecclesiae unus mansus integer absque aliquo servitio attribuatur. Et ut Presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de oblationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis vel hortis iuxta Ecclesiam positis, neque de praescripto manso, aliquod servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

(1.215)
CCXV.
De Presbyteris uniuscuiusque Ecclesiae.

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque Ecclesia suum Presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente Episcopo permiserit.

(1.216)
CCXVI.
De sacris vasis Ecclesiae ad pignus datis.

De sacris vasis Ecclesiae, quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari comperimus, inhibitum est ne deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitate redimendorum captivorum compellantur.

(1.217)
CCXVII.
De Ecclesiis destructis, vel de nonis et decimis.

De Ecclesiis sane destructis, vel de nonis et decimis, sive de claustris Canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCXVIII.
De Presbyteris qui feminas in domibus habent.

Statutum est ab Episcopis de Presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.219)
CCXIX.
De Presbyteris qui pro chrismate in Coena Domini veniebant.

De Presbyteris qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in Coena Domini venire soliti erant, sanci||Sp. 866||tum est ut de his qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab Episcopo eligatur qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero qui non longius a civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi ergo gratia alio non quadragesimali tempore ad civitates vocentur.

(1.220)
CCXX.
De praedicatione et confirmatione Episcoporum.

Ne vero Episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exequi quo eorum profectio, quantum in illis est, his quibus prodesse possunt et debent non sit importuna vel onerosa.

(1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur, vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere tentaverit, multam quae in Capitulis legis mundanae a nobis constituta continetur persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.

De feminis quae viros amittunt, placet ne se, sicut hactenus, indiscrete velent, sed ut triginta dies post discessum viri sui expectent, et post tricesimum diem per consilium Episcopi sui, vel si Episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum Sacerdotum suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent eligant. Et quia a sacro Conventu rogati ut hi qui publicam gerunt poenitentiam, et feminae quae viros amittunt, nostra auctoritate donec deliberent quid agant tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
De raptis et earum raptoribus.

De raptis et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere tentaverint, quid tamen de his sacri Canones praecipiant hic inserendum nenessarium duximus; quatinus omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti, abhinc hoc malum caveatur.

(1.224)
CCXXIV.
De puellis raptis necdum desponsatis.

De puellis raptis necdum desponsatis in Concilio Chalcedonensi, ubi DCXXX. Patres adfuerunt, ca||Sp. 867||pitulo XXXVIII. ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta Synodus, si quidem Clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis aperte datur intellegi qualiter huius mali auctores damnandi sunt, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.

(1.225)
CCXXV.
De desponsatis et ab aliis raptis.

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in Concilio Ancyrano capitulo decimo legitur: Desponsatas puellas, et postea ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus ante fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro Conventu ut raptor publica poenitentia multetur. Raptae vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eiusdem criminis consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.

(1.226)
CCXXVI.
De his qui virginibus Deo dicatis se sociant.

De his qui sacris virginibus se sociant ita in decretis Papae Gelasii capitulo vigesimo, continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilega que miscere; quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus, rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.

Ne vero puellae indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris Canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. De tempore velandarum puellarum in Africano Concilio capitulo XVI, continetur ut non ante viginti quinque annos consecrentur. Item in eodem Concilio capitulo XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicunque Episcoporum, necessitate virginali,||Sp. 868|| cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante viginti quinque annos aetatis, non ei obsit Concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur quia iuxta priorem sanctionem virgines vicesimo quinto aetatis suae anno rite consecrandae sunt. Quod si praemissae necessitates ante id fieri compulerint, non ullum possint Episcopo afferre praeiudicium consecranti.

(1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sanctae Crucis non facienda.

Sancitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctae Crucis facere praesumat, ne Christi passio neque glorificatio cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXIX.
De pabulo verbi divini nuntiando.

Episcopus sive per se, sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet; quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti Iudicis excitat Sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat, divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent quatinus Presbyteri Missalem et Lectionarium sive caeteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter Ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exsequiis mortuorum nonnulli faciunt eradicent. Et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent; et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exsequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
De homicidiis in Ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem interfecerit in Ecclesia, de vita componat. Si vero foris rixati fuerint, et unus alterum in Ecclesiam fugerit, et ibi se defendendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit,||Sp. 869|| cum duodecim coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero qui interfectus est, absque compositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori quod admisit, poenitentiam accipiat. Si servus proprius hoc admiserit, iudicio aquae ferventis examinetur utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius iuxta quod wirgildus illius est ad Ecclesiam persolvat, aut eum, si voluerit, eidem Ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo, volumus ut pro una vice wirgildus eius pro eo componatur; altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio Ecclesiae cuius porta Reliquiis Sanctorum consecrata est huiusmodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel componatur. Si vero porta Ecclesia non est consecrata, eo modo componatur quod in atrio committitur sicut componi debet quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in Ecclesiis sacerdotum factis.

Sanguinis effusio in Ecclesia facta cum fuste, si Presbyter fuerit, triplo componatur, duae partes eidem Presbytero, tertiam pro fredo ad Ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de Diacono iuxta suam compositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictu sine sanguinis effusione, de uniuscuiusque ordine Clericorum secundum suam compositionem triplo, et bannus noster. Et qui non habet unde ad Ecclesiam persolvat, tradat se in servitium eidem Ecclesiae usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis, et pauperibus.

Viduae, pupilli, et pauperes quandocunque in mallum ante Comitem venerint, primo eorum causa audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint, vel legem nescierint, Comes illos vel illas adiuvet, dando eis talem hominem qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.

Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit, ban||Sp. 870||num nostrum, id est, solidos sexaginta, in triplo componat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei componat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIV.
De homine publicam poenitentiam agente interfecto.

Qui hominem publicam poenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat, et wirgildum proximis eius persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
Ut omnis homo liber potestatem habeat ubicunque voluerit res suas dare pro salute animae suae.

Si quis res suas pro salute animae suae vel ad aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit, et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit in quo res illae positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eo tempore quo illas tradere vult extra eundem comitatum fuerit, id est, sive in exercitu, sive in palatio, sive in alio quolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus, vel de aliis qui eadem lege vivunt qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis quales ibi meliores inveniri possunt, et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat; et fideiussores vestiturae donet ei qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de praedictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturae, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem immutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et si nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit impedimentum; sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per Comitem aut per Missum eius distringatur ut divisionem cum illo faciat ad quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet Ecclesiae eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa Ecclesia de praedicta hereditate habeat quam cum illo coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsae res ad emunitatem ipsius Ecclesiae redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.

Quicunque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, wirgildum eius his ad quos ille pertinet componat. Ipse vero propter talem||Sp. 871|| praesumptionem in exilium mittatur ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
Quid in compositionem wirgildi dari non debeat.

In compositionem wirgildi volumus ut ea dentur quae in lege continentur, excepto accipitre et spata; quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris pretii quam illa sint esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius, aut ei qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit, et ideo raptori nihil quaerere voluerit, Comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat: sponso vero legem suam componat, et insuper bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, solvat; vel in praesentiam nostram Comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

(1.239)
CCXXXIX.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si falso eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae partes testium ita inter se dissenserint ut nullatenus una pars alteri credere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
De concordia Episcoporum et Comitum.

Ut Episcopi cum Comitibus stent, et Comites cum Episcopis, ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione coercendis.

Ut latrones, vel homicidae, seu adulteri, vel incestuosi sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.

De rebus propriis, ut ante Missos et Comites et Iudices nostros ve||Sp. 872||niant, et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus praesumat alterius res proprindere, sed magis suam causam quaerat ante Iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam Regis venire quis debeat.

Ut si aliquis voluerit dicere quod iuste ei non iudicetur, tunc in praesentiam nostram veniat. Aliter vero non praesumat in praesentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLIV.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.

De laicis noviter conversis, ne antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
Quid de his agendum sit qui, gratia fugiendi debitum servitium, seculum relinquunt.

De his qui seculum relinquunt propter servitium impediendum, et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter secundum canonicam aut secundum regulae institutionem vivant, aut servitium dominicum faciant.

(1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis ac cuiuslibet tribulationis agendum sit.

De hoc si evenerit fames, clades, aut inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia; ut in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat, et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur. Et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.

De armis infra patriam non portandis, id est, scutis et lanceis. Et si faidosus quis sit, discutiatur tunc quis e duobus contrarius sit, et ut pacati sint constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificari nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si quis post pacificationem alterum occiderit, componat illum, et manum quam periuravit absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, hasta frangatur in dorso eius.||Sp. 873||

(1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.

De armaturis in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat. Qui vero bruniam habet, et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLIX.
De his qui iudiciis Scabinorum adquiescere nolunt.

De clamatoribus vel causidicis qui nec iudicium Scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt antiqua consuetudo servetur, id est, ut in custodia recludantur donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ad palatium nostrum remittantur, et ibi discutiantur sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
Quod Regi et Senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut caetera sacramenta legaliter fiant.

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur nisi nobis et unicuique proprio Seniori ad utilitatem nostram et sui Senioris; excepto his sacramentis quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
Ut si conspirationes factae fuerint, triplici ratione iudicentur.

Quicunque conspirationes facere praesumpserint, et sacramento quamcunque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut ubicunque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur: adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur, et nares sibi invicem praecidant: ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur, et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratio firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus quod hoc pro malo non fecissent; aut si hoc facere non potuerint, secundum legem suam componant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de caetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.||Sp. 874||

(1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad testimonium adducantur.

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem, et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere, absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus ad iuramentum vel ad testimonium admittatur. Et ille qui ad testimonium adducitur si refutatur, dicat ille qui eum refutat et probet quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
Quales personae ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.

De Advocatis, Vicedominis, Vicariis, Centenariis pravis, ut tollantur, et tales eligantur qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.

(1.254)
CCLIV.
De teloneis quae de mercatis et navigiis vel aliis, aut quaecunque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exigantur, tam de pontibus, quam de navigiis, seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur, vel cum navibus sub pontibus transitur, seu his similia, in quibus nullam adiutorium iterantibus praestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum Missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
De his qui ex seculo ad monasteria converti volunt.

Liberi homines qui ad servitium Dei se tradere volunt, prius hoc non faciant quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo praecipimus quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis quam exercitum sine aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.||Sp. 875||

(1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non opprimantur iniuste.

De oppressione pauperum hominum liberorum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio Capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLVII.
De Ecclesiis sive Sanctis noviter inventis.

De Ecclesiis seu Sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi Episcopo probante minime venerentur: salva etiam de hoc et de omnibus Ecclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigatur.

De heribanno volumus ut Missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personae gratia, blanditia, seu terrore, secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habente libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis, vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro hac de re de vestimentis eorum, accipiant legitimum haribannum, id est, libras tres. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente nisi libras tres, solidi triginta ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius nisi duas libras, decem solidos solvat. Si vero nisi unam libram habuerit, solidos quinque, ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et Missi nostri caveant et diligenter inquirant ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam, alteri tradendo aut commendando.

(1.259)
CCLIX.
De hominibus vel feminis liberis qui cum fiscalinis se coniungunt.

Liberi homines qui uxores de fiscis regalibus habent, et feminae quae liberae sunt et homines fiscalinos regios aut habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur;||Sp. 876|| sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur qualis et antecessoribus nostris Regibus vel Imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
Ut oratio Dominica et Symbolum et Lex seu Capitula Regum diligenter intellegantur.

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter ediscant. Comites quoque et Centenarii et caeteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem Missis nostris ut ea quae a multis iam annis per Capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus agere, discere, observare, vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant, et omnino ad servitium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant, et quantum Domino donante praevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adnuntient quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a Deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat qualem talis sit contemptor recipere dignus, ita ut caeteri metum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
De occisione Clericorum et Sacerdotum atque Monachorum.

Qui Subdiaconum occiderit, trecentos solidos componat. Qui Diaconum, quadringentos solidos. Qui Presbyterum, sexcentos. Qui Episcopum, nongentos. Qui Monachum, quadringentis culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
De damnis in immunitatibus factis.

Si quis in immunitate damnum aliquod fecerit, sexcentos solidos componat.

(1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit.

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit, vel quodlibet crimen foris committens infra immunitatem fugerit, mandet Comes vel Episcopo vel Abbati vel Vicedomino, vel illi qui locum Episcopi vel Abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si ille contradixerit, et eum reddere noluerit, pro prima contradictione quindecim solidos componat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, triginta solidos componat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus||Sp. 877|| damni fecerit, totum, ille qui eum infra emunitatem retinet, nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse Comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra immunitatem quaerendi, ubicunque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione Comiti responsum fuerit, quod reus infra immunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam immunitatem Comiti collecta manu quislibet resistere tentaverit, Comes hoc ad Regem vel ad Principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille qui in immunitate damnum fecit sexcentos solidos componere debet, ita qui Comiti collecta manu resistere praesumit, sexcentis solidis culpabilis iudicetur.

(1.264)
CCLXIV.
De locis ad claustra Canonicorum facienda.

De locis dandis ad claustra Canonicorum facienda, si de eiusdem Ecclesiae rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel Ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
De emptione, tempore messis, causa cupiditatis et turpis lucri.

Quicunque tempore messis, vel tempore vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparat annonam aut vinum, vel verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum venundare possit contra denarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Si vero hoc propter necessitatem comparat, ut sibi habeat et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
CCLXVI.
De stabilitate Episcoporum vel Clericorum.

Ne de uno loco ad alterum transeat Episcopus sine decreto Episcoporum, vel Clericus sine iussione Episcopi sui.

(1.267)
CCLXVII.
De Ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione consecrentur.

(1.268)
CCLXVIII.
De ebrietate.

Ut ab ebrietate primo omnium Seniores semetipsos caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.||Sp. 878||

(1.269)
CCLXIX.
De admonitione ad Comites pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae.

Vobis Comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei Ecclesiae exhibeatis, et cum Episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
De admonitione ad Laicos pro honore ecclesiastico conservando.

Omnes Laicos monemus ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem Episcopis et Dei Sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta conservent et suos observare doceant et compellant. Omnes summopere studeant ut dies dominicus sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a Comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur.

(1.271)
CCLXXI.
De admonitione ad Episcopos vel Comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus.

Episcopi vel Comites ad invicem et cum caeteris Fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem Ecclesiarum adimplendis.

De operibus in restaurationem Ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimendo, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat quin sicut a nobis saepe iussum est, hoc aut illud partibus Ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia quicunque neglegenter exinde egerit, et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino ut subeat quod in nostro Capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXXIII.
De Comitibus, ut Ministris Ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.

Comites ministris Ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis||Sp. 879|| hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicunque prima et secunda vice de his a Comite admonitus non se correxerit, volumus ut per eundem Comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate quod in nostro Capitulari continetur subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIV.
Ut de incestuosis et his qui decimas non dant, ab Episcopis et Presbyteris, et de neglegenter viventibus, wadii non accipiantur.

Dictum est nobis quod in quibusdam locis Episcopi et Comites ab incestuosis et ab his qui decimas non dant vuadios accipiant, et a Presbyteris quibusdam pro neglegentiis inter se pecuniam dividant, quod penitus abolendum decrevimus, ne forte avaritae locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxta canonicam sententiam poenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et praedicationes Sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
De Ecclesiis destructis.

De Ecclesiis destructis, ut Episcopi et Missi inquisitionem faciant utrum per neglegentiam aut impossibilitatem destructae sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate emendare cogantur ab his qui eas restaurare debuerunt. Si vero per impossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint quam necesse sit, aut maioris magnitudinis quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, Episcopus modum inveniat qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
CCLXXVI.
De his qui nonas et decimas dare neglexerunt.

De his qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus ut per Missos nostros constringantur ut secundum Capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod quicunque hanc neglegentiam iteraverit, beneficium unde haec nona et decima persolvi debuit amissurum se sciat. Ita enim continetur in Capitulari bonae memoriae genitoris nostri in libro primo capitulo LVII. Quicunque decimam abstrahit de Ecclesia ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet oc||Sp. 880||casionem ad alteram Ecclesiam dederit, a Comite vel a Misso nostro distringatur ut eiusdem decimae quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
De his qui restaurationes Ecclesiarum neglegunt.

Quicunque de rebus Ecclesiarum quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostrae Capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de his adimpleatur sicut in libro quarto capitulo XXXVIII. continetur: De opere et restauratione Ecclesiarum constitutum est ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus, exceptis hostilensibus, persolvantur. De opere vel restauratione Ecclesiarum Comes vel Episcopus, sive Abba, una cum Misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad operandum et restaurandum quantum ipse de rebus Ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et Vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta aestimationem operis in argento persolvant; cum quo pretio Rector Ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerit, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat, ut ita castigatus caveat ne soepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII.
De his qui agros dominicatos ideo neglegunt ut nonas exinde non persolvant.

De his qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut Comitum aut Vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire compellatur.

(1.279)
CCLXXIX.
Ut intellegatur in quo facto immunitas frangatur.

Pervenit ad nos quod quaedam Ecclesiae aut monasteria nostras et praedecessorum nostrorum immunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur, et nec per||Sp. 881|| easdem immunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant, propter hoc quod ab eisdem emunitatum temeratoribus dicatur non plus immunitatis nomine complecti, quam claustra monasterii, caetera quoque, quamvis ad easdem Ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus ut omnes intellegant non solum claustra monasterii vel Ecclesiae, atque castitia Ecclesiarum, sub immunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas, et septa villarum, et piscatoria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere praecingitur, eodem immunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi munimenta ad ius earundem Ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel damnum inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas quae sine laborantibus sunt, et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquod damnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel silva, aut ad Ecclesiam vel monasterium praeceptum immunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc immunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositione, sed secundum legem quae in eodem loco tenetur is multandus est qui scandalum vel damnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.

De iustitiis Ecclesiarum Dei, viduarum, orphanorum, et pupillorum, praecipimus ut in publicis iudiciis non despiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.

Ut nullus comparet caballum, bovem, et iumentum, vel alia, nisi illum hominem cognoscat qui eum vendit, aut de quo pago est, vel ubi manet, aut quis est eius Senior.

(1.282)
CCLXXXII.
De eo qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cui is contra quem testimoniare debet nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto.

Ut illi qui heriban||Sp. ||num solvere debent, coniectum faciant ad heribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIV.
De Colonis et Fiscalinis.

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.

(1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.

Falsi testes praecipimus ut non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem diiudicatis, et postea eis vita concessa, si iustitias quaesierint.

Illi homines qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint, et postea eis vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint, aut ab eis alii iustitiam quaerere voluerint, ita inter illos iudicium terminetur. Primum, omnium de illis causis pro quibus iudicatus fuerit ad mortem nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatae. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur, nec inter Scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII.
De homine cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.

Si alicui post iudicium Scabinorum fuerit vita concessa, et ipse inpostmodum aliqua mala perpetraverit, et iustitiam reddere noluerit, dicendo quod mortuus sit, et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est ut superius iudicium sustineat quod antea sustinere debuit. Et si aliquid adversus eum aliqua mala fecerit, secundum aequitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis postquam ad mortem iudicatus est. De praeteritis maneat sicut supra iudicatum fuit.

(1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus qui ad mallum venire cogendi sunt.

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur, exceptis Scabinis vel Vassis Comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.||Sp. 883||

(1.289)
CCLXXXIX.
De testibus ad testimonium dicendum, qualiter adhibeantur.

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non conducantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur quid dicere velint de illa re unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nulla quolibet dilatanda.

Ut nullus quilibet Missus noster, neque Comes, neque iudex, aut Scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.

De latronibus qui magnam habent blasphemiam, quicunque aliquem ex his comprehenderit, nullum damnum exinde patiatur.

(1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.

Ut quandocunque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a Misso nostro et Comite in cuius ministerio de re qualicunque agendum est tales eligantur quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
De platito Centenarii.

Ut nullus homo in placito Centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia, iudicetur. Sed ista aut in praesentia Comitis vel Missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIV.
De placitis a Missis dominicis Comitibus notum faciendis.

Ut unusquisque Missorum nostrorum in placito suo notum faciat Comitibus qui ad eius missaticum pertinent ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se, et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad caeteras iustitias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.

Volumus ut uxores defunctorum, post obitum maritorum, ter||Sp. 884||tiam partem conlaborationis quam simul in beneficio conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus quas is qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit, vel comparavit, vel ei ab amicis suis conlatae sunt, has volumus tam ad orphanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit, et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veracium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambae testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est, ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni qui victus fuerit, propter periurium quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Caeteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius compositionis duae partes ei contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in seculari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo comprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, Rectores earundem Ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, Advocati eorum in mallo publico ad praesentiam Comitis veniant, et ibi legitimus terminus eorum contentionibus imponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur nisi de ipso comitatu in quo res unde causa agitur positae sunt; quia non est credibile ut vel de statu hominis, vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei veritas cognosci valeat, quam per illos qui viciniores sunt. Si tamen contentio quae inter eos exorta est in confinio duorum Comitatuum fuerit, liceat eis de vicina Centena adiacentis Comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.

Quicunque terram tributariam, unde tributum ad partem nos||Sp. 885||tram exire solebat, vel ad Ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is qui eam susceperit, tributum quod inde solvebatur omni modo ad partem nostram persolvat; nisi forte talem firmitatem de parte dominica habeat per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
De terra censali.

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam Ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest nisi ille voluerit ad cuius potestatem vel illa Ecclesia vel illa villa pertinet; nisi forte filius aut nepos eius sit qui eam tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est utrum ille qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat, vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde solvat qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat unde se sustentare valeat.

(1.299)
CCXCIX.
De observatione praeceptorum dominicorum.

De observatione praeceptorum nostrorum et immunitatum, ut ita observentur praecipimus sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
De eo qui propriam derelinquit uxorem, vel sine causa interficit, et aliam ducit.

Quicunque propria uxore derelicta, vel sine culpa interfecta, aliam duxerit, armis depositis publicam agat poenitentiam. Et si contumax fuerit, comprehendatur a Comite, et ferro vinciatur, et in custodiam mittatur, donec res ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.

De liberis hominibus qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt quia liberi sunt. Illi vero qui et proprium habent, et tamen in terra dominica resident, propterea non abiciantur quia in terra dominica resident; sed propter hoc ad testimonium recipiantur; quia proprium habent.||Sp. 886||

(1.302)
CCCII.
De Presbyteris, Diaconibus, et reliquis ex Clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIV. Episcoporum.

Fecit hos gradus in gremio synodi, ut non Presbyter adversus Episcopum, non Diaconus adversus Presbyterum, non Subdiaconus adversus Diaconum, non Acolythus adversus Subdiaconum, non Exorcista adversus Acolythum, nec Lector adversus Exorcistam, non Ostiarius adversus Lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur Praesul sine septuaginta duobus testibus, neque Praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbyter autem nisi in quadraginta quatuor testibus non damnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma nisi in triginta sex non condemnabitur. Subdiaconus, Acolythus, Exorcista, Lector nisi, sicut scriptum est, in septem testimoniis filios habentes et uxores et omnino Christum praedicantes. Sic datur mystica veritas.

(1.303)
CCCIII.
Ex Capitulis Domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis servitium agatur.

Pro nimia reclamatione quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati quando in Cinomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statuere ut quicunque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animalibus Seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret, et postea nullum servitium ei manuale in ipsa hebdomada a seniore suo requiratur. Et qui tanta animalia non habet ut uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus. Et qui solummodo ita invalida ut per se non possit arare, quatuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo Senioris, et uno die postmodum in ipsa hebdomada opera manuum faceret. Et qui nihil ex his facere poterat, neque animalia haberet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operaretur, et senior suus ei amplius non requireret. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota hebdomada operabatur, a quibusdam dimidia, et a quibusdam duos dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a praedictis operibus subtrahere possit, neque a Senioribus amplius eis exquireretur. Et qui minus quartae optimae de terra habet, secundum aestimationem sua telluris, opera faciat. Haec ab Adalardo Comite palatii nostri ad eorum satisfactionem, una cum aliis Fidelibus nostris, praecipi nostra vice et publice adnuntiari iussimus.||Sp. 887||

(1.304)
CCCIV.
Ut Episcopi incestos emendent et corrigant.

Ut Episcopi incestuosos homines emendent, et magnam diligentiam habeant ex his. Seu et de viduis infra suam parochiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur quae in placitis et synodis Pippinus Rex constituit.

Ea vero quae bonae memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservari praecipimus.

(1.306)
CCCVI.
De eo qui a servo alieno aliquid comparaverit.

Si quis a servo alieno aliquid comparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat pretium emptori, ut emptio nihil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, simile reddat.

(1.307)
CCCVII.
Ut Ecclesiarum negotia a Iudice continuo audiantur.

Placuit ut Ecclesiarum negotia absque ulla dilatione continuo a Iudice audiantur, et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
Ut Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.

Placuit ut Iudex criminosum discutiens, non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincatur. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCIX.
Ut qui socii criminis sunt, non admittantur testes.

Placuit ut testes non ad||Sp. 888||mittantur qui sunt socii criminis, nec infames, nec calumniatores, vel caeteri quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque adfinitatis lineam, vel quandiu inter se hereditare potuerint, non coniungantur: quia haec potius incestiva quam coniugia sunt iudicanda.

(1.311)
CCCXI.
Ut de absentibus non iudicetur.

Placuit ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
Ut clementior severiori praeferatur sententia.

Placuit ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
Ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

Placuit ut qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIV.
De testimonio unius hominis non accipiendo.

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque parte plures sint, veraciores atque religiosiores et honestiores elegantur, qui sacramento suo confirment testimonium, nihilque se falsi esse dicturos.

(1.315)
CCCXV.
Ut contra Episcopos nullus graviter aut leviter agat.

Praecipimus atque iubemus ne forte, quod absit, aliquis circa Episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et ut omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem, et dignitatem sacerdotalem: quod ex verbis Domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem Episcopi gerunt, ait: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo; et quodcunque solveris super terram, erit solutum et in coelo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est quod in ecclesiastica historia Constantinus Imperator Episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos Sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium. Vestra iurgia, quaecunque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a Deo dati estis dii. Et conveniens non est ut homo iudicet deos, sed||Sp. 889|| ille solus de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio Deus autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro quem de contemplativa et actuali vita scripsit, laudem Sacerdotum comprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est, Sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est; qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes, pro peccatis hominum, velut pro suis, infatigabiliter supplicant Deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humiliati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis Iudices, Ecclesiarum Christi post Apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, pravae doctrinae hostes, omnibus bonis amabiles, et male sibi consciis etiam ipso visu terribiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores coelestium praemiorum, exempla bonorum, documenta virtutum, et forma fidelium. Ipsi sunt decus Ecclesiae, in quibus fulget Ecclesia. Ipsi columnae firmissimae, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuae civitatis aeternae; per quos omnes qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datae sunt regni coelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula Regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum.

Sciendum est omnibus atque credendum quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in Ecclesia Christi, eiusdem sancti Spiritus dono, per ministerium sacerdotale et per poenitentiam et absolutionem manusque impositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
De quatuor vitiis quae fidem catholicam commaculant.

Placuit sciri omnibus quod quatuor sunt vitia quae nostram fidem inter caetera mala commaculant; quae quanto sunt occultiora, tanto perniciosa; id est, superbia, per quam angelus, diabolus effectus, de coelo est eiectus; invidia, per quam idem diabolus hominem de paradiso eiecit; odium et discordia, quae caritatem inter proximos extingunt, et dilectionem evacuant, et omnia bona||Sp. 890|| pervertunt, et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec quietam tranquillamque, ut decuerat, Christianos vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta Dei Ecclesia unum corpus, eiusque caput Christus sit.

Primum igitur, quod universalis sancta Dei Ecclesia unum corpus manifeste esse credatur, eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbatur. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput est Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniunctiones administratum crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia huiusce rei innumera exempla, quae hic, ob prolixitatem vitandam, praetermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est ut corpori Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus poenitentiae in promptu habetur, restituere non neglegat.

(1.319)
CCCXIX.
Quod eiusdem Ecclesiae corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.

Principaliter itaque totius sanctae Dei Ecclesiae corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanae sedis venerabilis Episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duae sunt quippe, inquit, imperatrices augustae quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata Pontificum, et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum quanto etiam pro ipsis Regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate praedestinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet inquit, huius temporis vitam, in Ecclesia nemo Pontifice potior, et in seculo Christiano Imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
Ut Chorepiscopi modum mensurae qui in sacris canonibus praefixus est non excedant.

Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam Chorepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti Spiritus per impositionem manuum tradant,||Sp. 891|| et alia quaeque quae solis Pontificibus debentur contra fas peragant; praesertim cum nullus ex septuaginta Discipulis, quorum speciem in Ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet. In Concilio vero Caesariensi ita de Chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem, propter studium quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
De Chorepiscopis qui in vicis commorantur.

Qui in vicis vel in possessionibus Chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem Episcoporum perceperint et ut Episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CCCXXII.
De honore et obedientia Episcoporum et reliquorum Sacerdotum.

Igitur quia constat religionem Christianam per successores Apostolorum salubriter administrari, populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus praecipere ut honorem debitum venerabiliter Episcopis absque ulla simulatione aut detractione impendant, eisque in omnibus ut patribus obediant, et quicquid pro salute animarum monuerint, prout melius potuerint, adimplere satagant; sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic Ecclesiae. Et si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, meis discipulis vel Apostolis, quorum locum Episcopi nunc in Ecclesia tenent, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus admonenda et perpendenda sunt, ne in hoc, quod absit, incidant scandalum; sed magis eis obediendo, non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur; et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam Episcopos et Sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, admodum ho||Sp. 892||norari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus; quia detractio Sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice Legatione funguntur in Ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur: quid erit de illis qui Sacerdotes detrahunt, quoniam et ipsi semetipsos occidunt, et audientes interimunt? Dupla enim poena digni sunt qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inobedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae Ecclesiae fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII.
De quatuor neglegentiis Sacerdotum.

De Presbyteris et eorum Ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quatuor pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris Sacerdotibus, quadam securitate accepta, nec ea quae ad cultum divinum pertinent faciunt, neque in restauratione et luminaribus Ecclesiae studium habent, nec etiam Senioribus suis debitam reverentiam exhibent, et insuper Ecclesias suas expoliant, et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad neglegentiam Episcoporum pertinere deprehendimus. Ob id vero quadam occasione accepta Seniores eorum permoti in tantam audaciam prorumpunt ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea quae a Domno Imperatore, consensu Episcoporum ob honorem et amorem Dei Ecclesiis concessa sunt, non in avaritiam Presbyterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem Ecclesiae et in usus Clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIV.
De Presbyteris qui in suis domibus feminas habent.

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam Episcoporum parochiis quosdam Presbyteros, contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum Sacerdotibus persaepe extitisse, et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus Episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correctionem plene est perducta. Unde in commune censuimus ut hi qui tantae transgressionis incorrectores hactenus extiterunt, si abhinc huius||Sp. 893|| rei correptores esse neglexerint, iuxta Apostoli sententiam quasi consentientes malorum coerceantur.

(1.325)
CCCXXV.
De Presbyteris qui contra statuta Canonum vilici fiunt.

Similiter de illis Presbyteris qui contra statuta Canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpia lucra sectantur, et diversissimis modis usuris inserviunt, et aliorum domos inhoneste et impudice frequentant, et comessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt, et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus ut ab hinc districte severiterque coerceantur; ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur, et quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitae probabiles habeat.

Pari ergo consensu nobis visum est ut Pontifices, sanctorum praecedentium patrum exempla sequentes, religiosos conversationis suae testes habeant, quatenus detrahere volentibus locum minime praebeant. Ut ergo Sacerdos discipulis suis de semetipso exemplum bonum debeat praebere Apostolus scribens ad Titum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in caritate, in doctrina, in castitate: et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait: Verecundus mos inolevit ut huius sedis Pontificibus ad secreta cubili sui servitia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerunque Clerici qualis in secreto sit vita sui Pontificis nesciunt, et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo ut quidam ex Clericis vel etiam ex Monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur; ut is qui in loco est regiminis habeat testes tales qui eius in secreto conversationem videant, et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Caeterum qui de hac re copiosiora exempla quaerere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii, et caeterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient quod vita et conversatio Pontificis semper testes vitae probabiles habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
Ut Episcopi in rebus Ecclesiae circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.

Quoniam multi Epis||Sp. 894||coporum, amore propinquorum suorum, de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt, et ut in propinquorum suorum ius cedant statuunt, et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur, et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contemnitur, placuit omnibus ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus ut Episcopus res sui iuris, quas aut ante Episcopatum aut certe in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam quicquid vult faciat, et cui vult conferat. Postquam autem Episcopus factus est, quascunque res de facultatibus Ecclesiae aut suo aut alterius nomine qualibet conditione comparaverit, decrevimus ut non in propinquorum suorum sed in Ecclesiae cui praeest iura deveniant. Similiter et de Presbyteris qui de Ecclesiarum rebus quibus praesunt praedia eo modo emunt faciendum statuimus, quoniam multos Presbyterorum occasione taliter emptarum rerum Ecclesias quibus praesunt expoliasse, et a suo ministerio multis modis exorbitasse, et se diabolo mancipasse, et hac occasione multos laicorum in scandalum damnationis et perditionis proruisse, comperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli Episcopi sibi subiectos Canonicos, Monachos, et Sanctimoniales neglegant.

Didicimus sane nonnullos Episcopos in gubernandis Congregationibus sibi subiectis, Canonicis videlicet, Monachis, et Sanctimonialibus, hactenus valde neglegentes extitisse, et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nonnulli alii praelati in eorum parochiis constituti, eorum prava exempla secuti, suas similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse necessarium duximus, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant, et caeteris se imitabiles praebeant; ne forte propter illorum incuriam et divinae servitutis contemptus et pericula proveniant animarum, et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur, et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus taedium et opprobrium inferatur.

(1.329)
CCCXXIX.
De Presbyteris, Abbatibus, et Sacerdotibus qui propria loca relinquunt.

Comperimus quosdam Episcopos et Abbates atque Sacerdotes, non causa necessitatis aut utilitatis, sed||Sp. 895|| potius avaritiae et propriae delectationis, saepissime propria civitatis suae sede, vel monasterii septa, aut Ecclesiae propriae derelicta, cleroque neglecto, remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus, et praedicatio in plebibus et cura subiectorum postponitur, et hospitalitas neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibemus.

(1.330)
CCCXXX.
De Laicorum Clericis.

De Clericis laicorum, unde nonnulli eorum conqueri videntur, eo quod quidam Episcopi ad eorum preces nolunt in Ecclesiis suis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit ut in utrisque partibus pax et concordia servetur, et cum caritate et ratione utiles et idonei eligantur. Et si laicus idoneum utilemque Clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab Episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendus est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
De Monachis et Presbyteris, sive Clericis qui passim palatium adeunt.

Placuit ut Monachi et Presbyteri, necnon Clerici, qui, postposita canonica auctoritate, passim palatium adeunt, et nostris sacris auribus importunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant; quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contemnitur, et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis Christianorum temeraria effusio.

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnuntiari omnibus, immo et a sacerdotibus praedicari, ne tam temeraria Christianorum sanguinis effusio in regno nostro fieri sinatur, semper illud adtendentes quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noe: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicunque effuderit humanum sanguienem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et Apostolus: Nam Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefeceris, time; non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit, Gladium Dei portat ad ||Sp. 896|| vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus qua pernoxia inventione a nonnullis usurpatum est ut,hi qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpent in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium;et quod Rex saltem in uno exercere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter in multis perpetrare non metuunt propter odium, et putant sibi licere ob inimicitiarum vindictas quod nolunt ut Rex faciat propter Dei vindictam.

(1.333)
CCCXXXIII.
De Abbatibus canonicis et regularibus, vel Abbatissis.

Abbatibus canonicis et regularibus, et Abbatissis quae Sanctimonialibus praeesse videntur, sive Laicis qui monasteria habent, omnino praecipimus ut de ipsis magnam curam habeant, et caeteris bonum exemplum praebeant, et religiose, sicut decet, conversentur, et quod uniuscuiusque professioni inconveniens est, et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant, et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant, et Congregationes sibi commissas sive spiritaliter sive temporaliter, paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divina officia neglegantur, et ipsae congregationes inreligiosius vivere compellantur. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXXXIV.
Ut capellae absque iussu sive permissu proprii Episcopi non fiant.

Placuit nobis ut, sicut ab Episcopis et reliquis Sacerdotibus ac Dei servis admoniti fuimus, nec capellae in palatio nostro vel aliubi absque illa nostra sine permissu vel iussu Episcopi in cuius est parochia fiant. Et ut omnes per dies dominicos vel festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio omnium dierum dominicorum, a mane usque ad vesperam, secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes qui in fide catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.

Omnes qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium qui||Sp. 897|| in fide falsi docentur; nec eis esse credendum qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
Ut si quis Ministros Ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter componat.

Si quis Ministros Ecclesiae, id est, Subdiaconum, Lectorem, Exorcistam, Acolythum, Ostiarium, iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, componat hoc tripliciter sicut solent componere parentes eius. Diaconi vero, Presbyteri, atque Episcopi iniuria in quadruplum componatur. Reliquorum autem Clericorum iniuria componatur sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria componatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit Deo et Ecclesiae, et pax eis qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
Ut si quis contumax reverentiam Ecclesiarum non habet, quingentos componat solidos.

Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam Ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum vel quemlibet persecutus fuerit, vel de Ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit, et Deo honorem non dederit, componat ad ipsam Ecclesiam pro neglecto suo solidos quingentos, et pro fredo ad fiscum solidos ducentos. Ipse vero publica poenitentia iuxta iudicium Episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia Sanctorum, et ut Ecclesia Dei semper invicta permaneat.

(1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta quae circa Ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata serventur.

Cuncta quae circa sanctarum loca Ecclesiarum eiusque Ministros vel olim ordinavit antiquitas, vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodire nunc et in futurum praecipimus.

(1.339)
CCCXXXIX.
De praediis Deo dicatis.

Placuit ne praedia coelestium secretorum dicata Deoque tradita a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub immunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum, et omnia quae eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra haec venerit, componat sicut de emunitate constituimus, et poenitentia publica a Sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.||Sp. 898||

(1.340)
CCCXL.
De eo qui die dominico opera servilia fecerit.

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo si bovem iunxerit, et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia quae canonica auctoritate prohibita sunt servilia opera fecerit, Sacerdotibus illa emendet sicut de reliquis neglegentiis Iudicibus emendari solet, et ab ipsis Sacerdotibus poenitentiam iuxta modum culpae accipiat. Similiter et de praecipuis festivitatibus observari placuit. Quod si Sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a Iudicibus ad Sacerdotes adducantur, eisque obedire in omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
De his qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedari voluerit, aut foenum tollere aut granum, sive pecora maiora vel minora, domosque infringere vel incendere, haec ne fiant omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, sexaginta solidis, si liber est, sit culpabilis, et omnia similia restituat, aut cum duodecim testibus se purget. Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit, nec custodivit ut talia non perpetraret. Quoniam si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
De eo qui alienum servum ad furtum suaserit.

Si quis alienum servum ad furtum suaserit, aut ad aliquid damnosum in fraudem domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem Iudicis, dominus nec servum perdat, nec pro hoc aliquam faciat compositionem; sed ille cuius conlusione vel exhortatione admissum est, tamquam fur damnetur; et servus quod tulit reddat, et insuper centum viginti ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
De fure nocturno tempore capto.

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio querela nascatur.

(1.344)
CCCXLIV.
De eo qui de fure nesciens aliquid comparaverit.

Si quis de fure nesciens aliquid comparaverit, quaerat accepto||Sp. 899|| spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem, et quod apud eum cognoscitur restituat, et furem quaerere non desistat. Quod si furem celare voluerit, et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur ita iste in crimine damnetur.

(1.345)
CCCXLV.
De eo qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquod animal occiderit, et negaverit, et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum componat.

(1.346)
CCCXLVI.
De eo qui occiderit alienum animal, et non negaverit.

Si quis causa faciente occiderit alienum animal, et non negaverit, simile dare non tardet, et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
De eo qui furtivam rem scienter emerit.

Si quis furtivam rem scienter emere praesumpserit, et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi cuius pecuniam comparavit: salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
De eo qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur componat.

(1.349)
CCCXLIX.
De sacramentis leviter non iurandis.

Volumus ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque Iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit, nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
De eo qui contra caput alterius falsa suggesserit.

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit, vel pro quacunque invidia aut iniusta accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel damnum quod alteri intulerit excipiat. Neminem damnes antequam inquiras veritatem; quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

(1.351)
CCCLI.
De eo qui per invidiam vel dolum liberi vel servi domum incenderit.

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem imposuerit, et incenderit liberi vel servi domum, omnia aedificia restituat, et quicquid ibi arserit componat, et insuper sexaginta solidis sit culpabilis, et publica poenitentia secundum iudicium Sacerdotum||Sp. 900|| multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat, et omnia quae ibi perdiderint restituat.

(1.352)
CCCLII.
Ut si quis servum iniuste accusaverit alienum, domino simile manipium pro hoc facto reddat.

Si quis servum iniuste accusaverit alienum, et innocenter tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
De via publica.

Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sua lege componat, et clausuram quam ibi fecit tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIV.
De via convicinali.

Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat, et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
De eo qui fontem coinquinaverit.

Si quis fontem quacunque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emendet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspicio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerit, compositionem inter se multentur.

(1.356)
CCCLVI.
De eo cui aurum vel argentum aut ornamentum commendata fuerint.

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecunque species fuerint commendatae, sive ad custodiendum traditae sint, sive vendendae, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio crematae, una cum testibus qui commendata susceperat praebeat sacramenta nihil exinde suis profuisse compendiis, et nihil cogatur exsolvere; excepto aurum et argentum, quod ardere non poterat. Si vero quae commendata fuerant furto probantur ablata, ei qui commendata perdiderat spatium tribuatur donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Compositio vero furti ad eum qui habuit commendata pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, damnum vero medium utrique sustineant. Et si do||Sp. 901||minus postmodum apud eum qui commendaverit, quaecunque fuerint suppressa repererit, sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
De eo qui servum suum vendiderit.

Si quis servum suum vendiderit, forsitan eius nesciens facultates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius ubicunque invenire potuerit.

(1.359)
CCCLIX.
De eo servo qui de peculio suo fuerit redemptus.

Si quis servus de peculio suo fuerit redemptus, et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat; quia non pretium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCLX.
De eo qui causam alterius tulerit de loco suo.

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlaesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit, atque negaverit interrogatus, quasi furtivam componat.

(1.361)
CCCLXI.
De eo qui alicuius mortuum repererit.

Si quis alicuius mortuum repererit, et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a porcis inquinetur, neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiet a Domino, qui praecepit mortuos sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, nemo propter hoc venditionis firmitatem inrumpat quod dicit se vili pretio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vitium sibi a venditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio, et non sit immutata. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra tres dies non poterit. Tunc quando invenerit, recipiat, quia vitium vendidit. Et si noluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus quod vitium ibi nullum||Sp. 902|| sciebat in illa die quando negotium fecit; et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
Ut qui arras dederit pro quacunque re, pretium reddere compellatur.

Qui arras dederit pro quacunque re, pretium cogatur implere quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIV.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.

Placuit ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare praesumat, eisque nocere audeat, quia alii propter Deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis praesumptiosus fuerit qui peregrino nocuerit, vel eum assallierit, aut dispoliaverit, laeserit, plagaverit, ligaverit, vendiderit, vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter sicut de alio homine solet componi, aut suo Seniori vel socio, cum sua lege componat. Quod si mortuus fuerit, et Seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc Episcopus aut Sacerdotes eiusdem pagi ipsam compositionem in duplo, sicut de indigena distringente Iudice accipiant, et in suam eleemosynam illa tribuant; et insuper sexaginta solidos fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam et quicquid illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi componat, sicut solet de infra provincia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provincia in duplo componat; et ipsa pecunia a memoratis Sacerdotibus in sua detur eleemosyna. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
De eo qui res alienas vendiderit.

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui, aut servum, aut ancillam, aut quamcunque rem, ipsam legibus reddat, et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
De eo qui alicuius quadrupedi unum oculum excusserit.

Si quis alicuius caballo vel bovi vel cuiuslibet quadrupedi unum oculum excusserit, adpretietur illud pecus quod valet, et partem tertiam componat.

(1.367)
CCCLXVII.
De eo qui iussu Regis vel Ducis aliquem occiderit.

Si quis iussione Regis, vel Ducis illius qui ipsam provinciam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit; quia lex et iussio dominica occidit eum, et||Sp. 903|| ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter componantur.

(1.368)
CCCLXVIII.
De eo qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet, quia in omnibus causis constitutum est ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLXIX.
Ut quicquid provincialibus fuerit relaxatum beneficio Principis, ab exactore non requiratur.

Quicquid provincialibus per beneficium Principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
Ut Presbyteri criminosi ad synodum venientes in medio collocentur.

Presbyteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta Papae Innocentii, capitulo XXXIII. in medio collocari; discussisque obiectionibus quae ipsis Presbyteris impinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali removeantur officio, (quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt) atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis Papae et multorum Episcoporum statutum, cum aliis Presbyteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciant Episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque Presbyter Missam cum sandaliis celebret.

Unusquisque Presbyter Missam ordine Romano cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuntietur, quod per omnes dies dominicos oblationes Deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
Ut Presbyter die dominico cum benedicta aqua procedat.

Ut omnis Presbyter die dominico cum psallentio circumeat Ecclesiam suam una cum populo, et aquam benedictam secum ferat. Et ut scrutinium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.

Dignum ac necessarium est ut Missi per quaeque loca di||Sp. 904||recti simul cum Episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum Canonicorum pariter et Monachorum, similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicitur: Monasterium autem ita debet constitui ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel Clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIV.
De hospitalitate et cura pauperum.

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticae a fidelibus oblatae et ab Ecclesia receptae sint. Et eo modo illas distribuatis, ut ab illo cui de his rationem reddituri estis, non damnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium a Rege impendatur his qui ministerium ecclesiasticum adimplent.

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicunque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus ut propter humilitatem nostram et obedientiam quam monitis vestris propter Dei timorem exhibemus, honorem nobis a Deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus Episcopus vel Abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.

Admonemus etiam Episcopos et Abbates ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferant nec donent, quia multae reclamationes et querelae de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
Ut Consiliarii Regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.

Ut nullus de Consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi beneficium dare qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
Ut Clericus, vel Monachus, vel Sanctimonialis, non accusetur ad iudicium civile.

Nemo audeat Clericum aut Monachum, vel Sanctimonialem feminam, ad civile iudicium accusare, sed ad Episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iustam sententiam proferat. Haec omnes Episcopi custodiant, et omnes fideles sanctae Dei Ecclesiae. Et nostri provinciarum Praesides||Sp. 905|| procurent quorumcunque Clericorum vel Monachorum et Sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc Constitutionem violaverit in magistratu positus, decem librarum auri poena multabitur. Si exsecutor est, in catenis Ecclesiarum recludatur poenas luiturus, et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXIX.
De Monacho qui monasterium suum dimiserit.

Si Monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit, et quae non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio Praesidis servire cogatur. Si vero Monachus ad aliud monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiatur.

(1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennium Monachi habitus ei non praestetur. Et si intra tres annos aut servus vel libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus quae adtulit, fide tamen accepta de impunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quaeri non potest, sed tantum ea quae in monasterium adduxit dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
De Monachis laicis factis.

Si autem Monachus laicus factus fuerit, honore et cingulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, Praeses provinciae eum teneat et curiae suae connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
De Ecclesia aedificanda.

Nemo Ecclesiam aedificet antequam civitatis Episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat qui aedificare vult quid ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione, sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
De eo qui in domo sua oratorium fecerit.

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere Missas sine permissu Episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addica||Sp. 906||tur. Comes et Missi eius qui hoc cognovit, et non prohibuit, libra auri multabitur, et ab Episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIV.
De electione Abbatissae.

Abbatissa eligatur a cuncta congregatione, non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis, dicentes quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam, et vita castam, et administratione dignam, ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc confirmetur ab Episcopo cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
De Diaconissa vel Deo devota.

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum Ecclesia vindicet in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, Comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero Comes provinciae vindictam tali crimini imponere neglexerit, honore careat, et duas libras auri fisci viribus dare compellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
De restituendo monasterio.

Nemini Regum aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere, vel commutare, vel quocunque commento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit; sed is qui accepit, pretium amittat. Et qui distraxit, pretium quod accepit in ipso monasterio amittat, et una cum pretio monasterium perdat, et ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.

In civitatibus in quibus Praesides praesunt, ipsi audiant causas, seu et Defensores. Qui autem Episcopum vel Sacerdotes aut Clericos iudicare sibi maluerint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.

Si quis ex sce||Sp. 907||nicis vestem sacerdotalem, aut monasticam, vel mulieris religiosae, vel qualicunque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poenae subsistat, et exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXXIX.
De praescriptione quadraginta annorum.

Ne decem anni, neque viceni, vel triginta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola quadraginta annorum curricula. Et non solum in caeteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat Episcopum aut Sacerdotem, vel Clericum, apud publicos Iudices accusare.

Sancitum est ut nullus Episcopum aut Sacerdotem vel Clericum apud Iudices publicos accusare praesumat, sed apud Episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.

Decretum est ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
Ne ullus Sacerdos iudicetur, nisi praesentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.

A sancta Romana et apostolica Ecclesia olim statutum est, et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut damnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat, locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.

Item a praedicta sancta Romana et apostolica Ecclesia sancitum est, et ab omnibus synodali auctoritate decretum est, ut semper primo persona, fides, vita, conversatio accusantium enucleatim perscrutetur, et postea quae obiciuntur fideliter pertractentur; quia non aliter fieri quicquam debet nisi prius impetitorum vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIV.
De testibus requirendis in accusatione Clericorum.

Placuit ut si quis aliquem Clericorum in accusatione fornicationis impetierit, secundum praeceptum Pauli Apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit datis testimoniis adprobare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
De culpabili persona non recipienda.

Si accusatoris persona in iudicio Episcoporum culpabilis appa||Sp. 908||ruerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.

Non est iustum iudicare aut condemnare virum cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiore a minore.

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque legitimo accusatore.

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condemnare absque legitimo accusatore: quoniam et Dominus Iudam furem esse sciebat. Sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCIX.
De eo qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.

Eius qui frequenter litigat, et ad accusandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
De rimanda enucleatim causa in iudicio et saepe ventilanda.

Iudicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi ac proponendi adiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi, peractis omnibus, iam nihil amplius habuerint in questione quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat quod adnecti conveniat.

(1.401)
CCCCI.
De his qui se putant per testes redemptos ad Sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur nisi omni suspicione caruerint.

Sunt quidam qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur nisi actis publicis docuerint omni se suspicione carere.

(1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra Religionem faciat.

Non liceat Imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.||Sp. 909||

(1.403)
CCCCIII.
Quod Laicis non sit de religione praesumendum.

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus, vel Deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIV.
Ut liceat maiores Iudices appellare quotiens necessitas ingruerit.

Quandocunque a quibus||Sp. 910||libet Iudicibus ecclesiasticis ad alios Iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
De iniusto iudicio, Principis metu vel iussu terminato, cassando.

Iniustum iudicium, et definitio iniusta, regio metu vel iussu a Iudicibus ordinata, non valeat.

EXPLICIT LIBER QUINTUS.

Stand: 2009-10-06