Quae valde necessaria habenda sunt, atque memoriter retinenda. Reliqua vero tam ab eisdem quam et postea a Domno Hludouvico eius filio, suisque Proceribus, aucta sunt.
Ut unaquaeque Ecclesia, sive unusquisque Sacerdos suum primatum teneat, sicut in antiquis Canonibus constitutum est.
Clerici qui praeficiuntur in ptochiis, vel qui ordinantur in monasteriis vel basilicis Martyrum, sub Episcoporum qui in unaquaque civitate sunt, secundum sanctorum Patrum traditiones, potestate permaneant, nec per contumaciam ab Episcopo suo dissiliant. Quicunque vero audent evertere huiuscemodi formam quocunque modo, nec proprio subiciuntur Episcopo, siquidem Clerici sunt, canonum correptionibus subiciant. Si vero Laici vel Monachi fuerint, communione priventur.
Quod non oporteat Sacerdotem ||Sp. 1032_1||vel Clericum habentes adversus invicem negotia proprium Episcopum relinquere et ad secularia negotia convolare.
Presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nihil agere pertentent.
Penes Episcopos erit potestas, modum conversationis poenitentum probantes, vel humanius erga eos agere, vel amplius tempus adicere. Ante omnia vero praecedens eorum vita et posterior inquiratur, et ita eis impertiatur humanitas.
Conversatio poenitentum et fides tempus adbreviat.||Sp. 1033||
Si quis oblationes Ecclesiae extra Ecclesiam accipere vel dare voluerit praeter Episcopi conscientiam vel eius cui huiuscemodi sunt officia commissa, nec cum eius voluerit agere consilio, anathema sit.
Si quis oblata dederit vel acceperit praeter Episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit, anathema sit.
Si quis Episcopus damnatus a synodo, vel Presbyter aut Diaconus a suo Episcopo, ausi fuerint de sacro ministerio aliquid contingere, sive Episcopus iuxta praecendentem consuetudinem, sive Presbyter aut Diaconus, nullo modo liceat ei nec in alio Synodo restitutionis spem aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abici de Ecclesia; et maxime si postquam didicerint hoc factum esse, communicare tentaverint.
Cum excommunicatis non licere communicare; nec cum his qui per domos conveniunt, devitantes orationes Ecclesiae, simul orandum est. Ab alia Ecclesia non suscipiendum qui in alia minime congregatur.
Si quis Ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.
Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse Episcopo, et quietem diligere, et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi, in locis quibus renuntiaverunt seculo permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec secularibus negotiis communicent, vel in aliqua sint molestia propria monasteria deserentes; nisi forte eis praecipiatur, propter opus necessarium, ab Episcopo civitatis.
||Sp. 1034||Clericum permanere oportet in Ecclesia cui in initio ab Episcopo praetitulatus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam Ecclesiam in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc definitionem transgressus fuerit, decrevit sancta Synodus a proprio gradu recedere.
Statuimus per omnia ut hi qui persecutionem patiuntur a pravis quibusque vel infidelibus, suscipiantur a iustis et fidelibus.
Aliqua canone et ordine tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt.
Inhibitum est ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium vel favorem alicuius terminos Patrum statutos transcendat. Quamquam novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis formam accipiant, et quod in Laicis reprehenditur, id multo magis debet in Clericis praedamnari. Universum Concilium dixit: Nemo contra Prophetas, nemo contra Evangelium vel contra Apostolum, facit aliquid absque periculo.
Transgredientem Canonum definitionem excommunicatum esse praecipimus.
Episcopum convenit civitatis competentem Monasteriorum providentiam gerere.
Si quis Clericus ordinatur, moneri debet constituta servare.
Satisfactio poenitentiae non est tam temporis longitudine quam cordis compunctione, pensanda.
Tempora poenitudinis, habita moderatione, Episcopi arbitrio sunt constituenda, prout inspectorum animos viderit esse devotos: pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumque aut aegritudinem respicientes necessitates.
||Sp. 1035||Qui tales ordinat Sacerdotes quales esse non debent, non est hoc consulere populis, sed nocere, nec praestare regimen, sed augere discrimen.
Qui in ordinandis Sacerdotibus sanctorum Patrum statuta neglexerunt, et quos refutare debuerunt consecrarunt. Unde si qui Episcopi talem ordinaverint Sacerdotem qualem esse non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen vim ulterius non habebunt, nec ei sacramento umquam intererunt quod neglecto iudicio praestiterunt.
Ab inlicitis ordinationibus est abstinendum. Et si quae factae sunt ordinationes inlicitae, removeantur. Nec tantum putemus petitiones valere populorum ut cum his parere cupimus, contra voluntatem Domini Dei nostri, quae nos peccare prohibet, aliquid agamus.
Non est permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.
Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglectu, et tempore excommunicationis ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationis iudicetur protulisse sententiam.
Placuit ut Presbyteri non vendant rem Ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus Episcopis suis.
Clerici vel continentes ad viduas vel virgines, nisi ex iussu Episcoporum vel Presbyterorum, non accedant. Et hoc non soli faciant, sed cum Conclericis vel cum his quibus Episcopus aut Presbyter iusserit. Nec ipsi Episcopi vel Presbyteri soli habeant accessum ad huiuscemodi feminas, sed ubi Clerici praesentes sunt, aut graves aliqui Christiani.
Ut primae sedis Episcopus non appelletur princeps Sacerdotum, aut summus Sacerdos, aut aliquid huiuscemodi, ||Sp. 1036||sed tantum primae sedis Episcopus.
Poenitentibus secundum differentiam peccatorum, Episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.
Manumissiones in Ecclesia celebrandae.
Placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra, ad aliam Ecclesiam in dioecesi constitutam se conferre, vel in repropria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem agere, et propriam plebem neglegere.
Defensores Ecclesiarum adversus potentias Secularium vel divitum ab Imperatore sunt poscendi.
Placuit ut quotienscunque Concilium congregandum est, Episcopi et Presbyteri, qui neque aetate nequae aegritudine aut alia graviori necessitate, impediuntur, competenter occurrant. Quod si occurrere non potuerint, excusationes suas in tractoria subscribant.
Placuit ut qui semel in Ecclesia legerit, ab alia Ecclesia ad clerum non teneatur aut promoveatur. Et ut ab electis Iudicibus non sit provocandum.
Poenitentes quicunque ex ||Sp. 1037||gravioribus sive ex levioribus culpis poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis est remittendum. Caeterum de pondere aestimando delictorum Sacerdotis est iudicare.
Non oportet transferri terminos a Patribus constitutos, ut alterius parochiam alter invadat, atque illic celebrare divina mysteria, inconsulto eo cui commissa est, praesumat.
Rite baptizatos illo dono iterari non posse. Et aliter sola aqua lotos baptizare in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti necesse est provideri.
In Ecclesia peccata populi inulta remanere non debere.
Si quis interdicta dispexerit, gradus sui periculo subiacebit.
Quisquis Sacerdotum contra interdicta Canonum fecerit, a suo est officio submovendus. Et veniam sibi deinceps noverit denegari.
Qui se divinae militiae desiderat mancipari, sive inter Lectores, sive inter Exorcistas quinquennio teneatur. Exinde Acolythus vel Subdiaconus quatuor annis. Et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate gesserit, adhaerere debebit. Et postea, si probus fuerit, Sacerdos efficiatur.
Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iudicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.
Non debere quemquam ad iniuriam doctorum vindicare doctrinam; quia timeo ne conhibere sit hoc tacere. ||Sp. 1038||Et alibi: Merito causa nos respicit, si silentio faveamus errori.
Profundiores quaestiones nec contemnendae sunt, nec penitus asserendae.
Nec otiosa nobis esse patitur qui exercenda, non neglegenda, donavit.
Si studere incipiamus novitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus.
Sit unusquisque Sacerdos concessis sibi contentus limitibus, nec in alterius parochia quicquam praesumat; ne usurpatione locus alicuius in alterius concedatur iniuriam.
Nulli Sacerdoti liceat Canones ignorare.
Docendus est populus, non sequendus.
Qui originali aut alicuius conditione obligati sunt, non debent ab Episcopis ordinari, nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis: debet enim esse immunis ab aliis qui divinae militiae fuerit adgregandus.
Ea quae male pullulant, radicitus evellantur, et messem dominicam zizania nulla corrumpant.
Usuram non solum Clerici, sed nec Laici christiani exigere debent.
Aliter nobis commissos regere non possumus, nisi eos qui sunt perditores aut perditi zelo fidei dominicae persequamur, et sanis mentibus, ne pestis haec latius devulgetur, severitate qua possumus abscidamus.
||Sp. 1039||Ante tribunal Domini de reatu neglegentiae se non poterit excusare qui plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
Aliter unus grex et unus pastor non sumus, nisi quemadmodum Apostolus docet dicens: Simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia.
Interiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt quam ad desides neglegentesque Doctores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum necessariam dissmulant adhibere medicinam.
In his quae vel dubia vel obscura fuerint id noverimus sequendum quod nec praeceptis evangelicis contrarium, nec decretis Sanctorum invenitur adversum.
Non omnis mulier viro iuncta uxor est viri, neque omnis filius heres est patris. Itaque aliud est uxor, aliud concubina. Sic et aliud ancilla, aliud libera. Et alibi: Non est dubium eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium.
Non est coniugii duplicatio quando, ancilla relicta, uxor assumitur, sed profectus est honestatis.
Oportet, qui pro inlicitis veniam poscit, etiam a multis licitis abstinere.
||Sp. 1040||Nulla lucra negotiationis poenitentibus exercere convenit; quia difficile est inter vendentis ementisque commercium non intervenire peccatum.
Reatu maiore delinquit qui potiore honore perfruitur; et maiora facit vitia delictorum sublimitas dignitatum.
Quisquis pravorum consecrator extiterit Sacerdotum, factum suum ipse dissolvat; et quod commisit inlicite, aut a decessoribus suis invenit admissum, si proprium periculum vult vitare, damnabit.
Nec tantum putemus petitiones valere populorum, ut, cum his parere cupimus, contra voluntatem Domini Dei nostri, qui peccare prohibet, aliquid agamus.
Privilegium meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.
Nullus Sacerdos in alterius civitate vel dioecesi poenitentem, vel sub manu positum Sacerdotis, vel qui reconciliatum se esse dixerit, sine consensu et litteris Episcopi vel Presbyteri in parochia Presbyter, aut Episcopus in civitate suscipiat.
Ad clerum criminosi nequeant promoveri; et in clero positi, si in aliquibus criminibus inventi fuerint, a suis officiis arceantur.
Daemoniis aliisque passioni||Sp. 1041||bus inretitis ministeria sacra tractare non licet.
Non est temere iudicandum de his qui ad Deum migraverunt.
Summopere contentio est vitanda.
Mali, bona ministrando, sibi tantummodo nocent, nec Ecclesiae sacramenta commaculant.
Qui, interveniente repudio, alio se matrimonio copularunt, hos in utraque parte adulteros esse manifestum est. Qui vero vel uxore vivente, quamvis dissociatum videatur esse coniugium, ad aliam copulam festinarunt, nec possunt adulteri non videri, in tantum ut etiam hae personae, quibus coniuncti sunt, adulteri esse monstrentur.
Ut unusquisque Episcopus habeat suae parochiae potestatem, et regat iuxta reverentiam singulis competentem, et providentiam gerat omnis possessionis quae sub eius est potestate.
Si quis adire Principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum consilio et tractatu Metropolitani et caeterorum Episcoporum ipsius provinciae.
Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem, ad dispensandum erga omnes qui indigent, cum summa reverentia et timore Dei. Participet autem et ipse quibus indiget, si tamen indiget.
Non oportet Sacerdotem vel Clericum sine iussione sui proficisci Pontificis.
Episcopi iudicio Metro||Sp. 1042||politanorum et eorum Episcoporum qui circum circa sunt, provehantur ad ecclesiasticam potestatem.
Non est permittendum turbis electiones eorum facere qui sunt ad sacerdotium provehendi.
Qui sunt supra dioecesim Episcopi, nequaquam ad Ecclesias quae sunt extra praefixos sibi terminos accedant, nec eos aliqua praesumptione transcendant.
Non vocati Episcopi extra suam dioecesim accedant propter ordinationes faciendas, vel propter alias dispensationes ecclesiasticas.
Servata vero quae scripta est de gubernationibus regula, manifestum est quod illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse Concilio.
Si quis a Metropolitano laeditur, apud Primatem dioeceseos iudicetur.
Clericos vel Laicos accusantes Episcopos aut Clericos passim et sine probatione, ad accusationem recipi non debere, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio vel suspicio.
||Sp. 1043||Is qui in aliquibus criminibus inretitus est, vocem adversus maiorem natu non habeat accusandi. Ab universis Episcopis dictum est: Si criminosus est, non admittatur. Placet.
Placuit ut accusatus vel accusator in eo loco unde est ille qui accusatur, si metuit aliquam vim temerariae multitudinis, locum sibi eligat proximum, quo non sit difficile testes eius perducere, ubi causa finiatur.
Adimi Episcopo episcopatum, antequam causae eius exitus appareat, nulli Christiano videri iure potest.
Episcopum nulli criminoso liceat accusare.
Si quis Episcopus accusatur, ad Primates ipsius provinciae causam eius deferat accusator.
Si accusatoris persona in iudicio Episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Ut nulla ad testimonia dicendum Ecclesiastici cuiuslibet pulsetur persona.
Concilium universale non, nisi necessitate faciendum.
||Sp. 1044||Causae quae communes non sunt, in suis provinciis iudicentur.
Unaquaeque provincia suo Metropolitano et suis comprovincialibus Episcopis sit contenta, nec aliquis in limitibus alterius provinciae quicquam praesumat.
Nolentibus Clericis vel populis nemo debet Episcopus ordinari. Sit facultas Clericis renitendi, si se viderint praegravari. Et quos ex transverso cognoverint, non timeant refutare.
Si necessitas fuerit, tres Episcopi, in quocunque loco sint, Archiepiscopi praecepto ordinare possunt Episcopum.
Si de ordinatione Episcopi fuerit contradictio oborta, non praesumant ad purgandum eum qui ordinatus est tres iam, sed postuletur ad numerum unus vel duo in eadem plebe cui ordinandus est. Discutiantur ergo primo personae contradicentium: postremo vero illa quae obiciunt, pertractentur. Et cum purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur Episcopus.
Emersisse reprehensibilem et valde inolitum usum comperimus, eo quod quidam Chorepiscopi, ultra modum suum progredientes, et donum sancti Spiritus per impositionem manuum tradant, et alia quae solis Pontificibus debentur contra fas peragant, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in Ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis Apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum Apostolorum docet. In Concilio vero Caesariensi ita de Chorepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut comministri autem, propter||Sp. 1045|| studium quod erga pauperes exhibent, honorentur. Item in Concilio Antiocheno, capitulo decimo: Qui in vicis vel possessionibus Chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem Episcoporum perceperint, et ut Episcopi consecrati sint, tamen sanctae synodo placuit ut modum proprium recognoscant, et gubernent subiectas sibi Ecclesias, earumque moderamine curaque contenti sint.
Placuit ut omnes servi vel liberti, omnesque infames personae, ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt.
Placuit ut quotienscunque Clericis ab accusatoribus multa crimina obiciuntur, et unum ex ipsis, de quo prius egerint, adprobare non valuerint, ad caetera non admittantur.
Testes ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel quos ipse accusator de sua domo produxerit. Ad testimonium autem infra XIV. aetatis suae annos nullus admittatur.
Canones Africanae provinciae, vel etiam decreta Nicaena inferioris gradus Clericos sive ipsos Episcopos, suis Metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim iustissimeque definierunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt, finienda; maxime quia unicuique concessum est, si iudicio offensus fuerit cognitorum, ad Concilia suae provinciae vel etiam universale provocare.
Si quis Episcopus depositus fuerit eorum Episcoporum iudicio qui in vicinis locis commorantur, et proclamaverit agendum sibi negotium in urbe Roma,||Sp. 1046|| alter Episcopus in eius cathedra, post appellationem eius qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit iudicio Episcopi Romani determinata.
Si quis Episcopus super certis criminibus accusatus fuerit, ab omnibus audiatur qui sunt in provincia Episcopis.
Dubium non est eam mulierem non pertinere ad matrimonium, in qua docetur nuptiale non fuisse mysterium. Igitur quicunque filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est quasi eam coniugato dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur. Paterno arbitrio viris iunctae carent culpa, si mulieres quae a viris habebantur in matrimonio non fuerunt, quia aliud est nupta, aliud concubina.
Ut nullus Metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium coepiscoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, clamante canonum tuba: Metropolitanus praeter omnium conscientiam non faciat aliquid, (subauditur, comprovincialium Coepiscoporum) nisi quantum ad propriam pertinet parochiam.
Accusatores calumniosos vel suspectos nemo suscipiat, nemo audiat.
Accusatores et accusationes||Sp. 1047|| quas seculi Leges non admittunt, et nos submovemus.
Si quae causae vel contentiones inter Clericos et Laicos, vel inter Clericos tam maioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis omnibus eiusdem provinciae Episcopis, iurgium terminetur. Ne cui liceat, (sine praeiudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodire) relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliorum comprovincialium Episcoporum iudicium expeti vel pati, nisi suspecti fuerint. Quod si quis praesumpserit, et ab officio cleri depositus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur.
Quaerendum est in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur.
Ut hi qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, non permittantur maiores natu accusare.
Quorum fides, vita, et libertas nescitur, non possunt Sacerdotes accusare.
Placuit ut nulli Sacerdoti liceat Canones ignorare.
||Sp. 1048||Placuit ut unus Episcopus non vindicet sibi cognitionem.
Episcopi Pontifici a quo consecrati probantur, praeiudicium inferre nullum possunt. Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri.
Si quis Episcopus suis fuerit rebus expoliatus et accusatione pulsatus, ordinatione Pontificum oportet prima fronte cedere, ut omnia quae super suggestiones inimicorum amiserat, legaliter potestati eius ab honorabili Concilio redintegrentur, et Praesul prius statui pristino reddatur; ipseque demum potestative, non subito, sed diu dispositis ordinatisque suis, tunc ad tempus veniat ad causam; et si iuste videtur, accusantium propositionibus respondeat.
Quos Leges seculi non admittunt, his dicendi in cognitionem vel adsequendi aliquid deneganda est licentia.
Clerici de iudicii sui cognitione non cogantur in publicum dicere testimonium.
Si accusatoris persona in iudicio Episcoporum culpabilis, id est, sceleribus inretita, apparuerit, ad arguendum non admittatur nisi de propriis causis.
Item constitutum est ut nulli interventorum licitum sit cathedram cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere.
Placuit ut a quibuscunque Iudicibus ecclesiasticis ad alios Iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fue||Sp. 1049||rit provocatum, non eis denegetur qui provocaverint.
Providendum est in omnibus ne in aliquo apostolica vel canonica decreta violentur.
Karolus, gratia Dei Rex, regnique Francorum Rector, et devotus sanctae Ecclesiae defensor atque adiutor in omnibus. Apostolicae Sedis hortatu, omniumque Fidelium nostrorum, et maxime Episcoporum ac reliquorum Sacerdotum consultu, servis Dei per omnia omnibus armaturam portare, vel pugnare, aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illi tantummodo qui propter divinum ministerium, Missarum scilicet solemnia adimplenda et Sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt; id est, unum vel duos Episcopos cum capellanis Presbyteris Princeps secum habeat, et unusquisque Praefectus unum Presbyterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare poenitentiam possit.
Ut Sacerdotes neque Christianorum neque Paganorum sanguinem fundant.
Omnibus servis Dei venationes et silvaticas vagationes cum canibus, et ut accipitres et falcones non habeant, interdicimus.
Statuimus ut secundum canonicam cautelam omnes undecunque supervenientes ignotos Episcopos vel Presbyteros, ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus.
Si Sacerdotes plures uxores habuerint, vel sanguinem Christia||Sp. 1050||norum vel Paganorum fuderint, aut canonibus obviaverint, sacerdotio priventur, quia deteriores sunt Secularibus.
Decrevimus ut secundum canones unusquisque Episcopus in sua parochia sollicitudinem adhibeat, adiuvante Grafione qui Defensor Ecclesiae est, ut populus Dei paganias non faciat; sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et resputa, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive phylacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias immolatitias, quas stulti homines iuxta Ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum Martyrum vel Confessorum Domini; qui potius quam ad misericordiam Sanctos suos ad iracundiam provocant.
Statuimus ut singulis annis unusquisque Episcopus parochiam suam sollicite circumeat, et populum confirmare et plebes docere et investigare, et prohibere paganas observationes, divinosque vel sortilegos, aut auguria, phylacteria, incantationes, vel omnes spurcitias Gentilium studeat.
Decrevimus iuxta Sanctorum Canones ut unusquisque Presbyter in parochia habitans Episcopo subiectus sit illi in cuius parochia habitat, et semper in Quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, sive de precibus et ordine Missarum, Episcopo reddat et ostendat. Et quandocunque iure canonico Episcopus circumeat parochiam populos ad confirmandos, Presbyter semper paratus sit ad suscipiendum Episcopum, cum collectione et adiutorio populi qui ibi confitmari debet. Et in Coena Domini semper novum chrisma ab Episcopo suo quaerat. Et de vetere nullus baptizare praesumat, sed ardere in luminaribus Ecclesiae vetus non tardet.
Ut nemo accipiat Ecclesiam infra parochiam sine consensu Episcopi sui, nec de una ad aliam transeat.
||Sp. 1051||Ut de incestis et criminosis curam gerant Sacerdotes magnam. Similiter de infirmis et poenitentibus, ut morientes sine sacrati olei unctione et reconciliatione atque viatico non transeant. Et de ieiunio quatuor Temporum.
Ut ad mallum venire nemo tardet, unum circa aestatem, et alterum circa autumnum. Ad alia vero, si necessitas fuerit, vel denuntiatio Regis urgeat, vocatus venire nemo tardet.
Ut quando denuntiatum fuerit pro Rege vel pro fidelibus suis qualibet causa orationes facere, nemo ex hoc neglegens appareat.
Ut ieiunium quatuor Temporum et ipse Sacerdos observet, et plebi denuntiet observandum.
Nullus Sacerdos, nisi in locis Deo dicatis, vel in itinere in tabernaculis et mensis lapideis ab Episcopis consecratis, Missas celebrare praesumat. Quod qui praesumpserit, gradus sui periculo subiacebit.
Sacerdotes qui rite non sapiunt adimplere ministerium suum, nec discere iuxta praecepta suorum Episcoporum pro viribus satagunt, vel contemptores canonum existunt, ab officio proprio sunt submovendi, quousque hoc pleniter emendatum habeant.
De his qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis communicare: quod morientis sufficit consolationi, secundum definitiones Patrum, qui huiusmodi communionem congruenter viaticum nominarunt. Quod si supervixerint, stent in ordine poenitentum; ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus, legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant.
||Sp. 1052||Ut nullus Iudex neque Presbyterum neque Diaconum, aut Clericum aut iuniorem Ecclesiae sine scientia Pontificis per se distringat aut condemnare praesumat. Quod si fecerit, ab Ecclesia cui iniuriam inrogare dinoscitur tamdiu sit sequestratus quandiu reatum suum cognoscat et emendet.
Ut nullus Episcoporum vel Secularium cuiuscunque alterius Episcopi sive Ecclesiae seu privati res, aut regnorum divisione aut provinciarum sequestratione, competere aut retinere praesumat. Quod si quis hoc facere tentaverit, tamdiu sit ab omnium caritate suspensus, et a communionis gratia sequestratus quoadusque res ablatas cum fructuum satisfactione restituat.
Secunda vice, propter ampliorem observantiam, apostolica auctoritate et multa sanctorum Episcoporum admonitione instructi, sanctorumque Canonum regulis edocti, consultu videlicet omnium Nobilium nostrorum, nosmetipsos corrigentes, posterisque nostris exemplum dantes, volumus ut nullus Sacerdos in hostem pergat, nisi duo vel tres tantum Episcopi, electione caeterorum, propter benedictionem et praedicationem populique reconciliationem, et cum illis electi Sacerdotes, qui bene sciant populis poenitentias dare, Missas celebrare, de infirmis curam habere, sacratique olei cum sacris precibus unctionem impendere, et hoc maxime praevidere ne sine viatico quis de seculo recedat. Hi vero nec arma ferant, nec ad pugnam pergant, nec effusores sanguinum vel agitatores fiant; sed tantum Sanctorum pignora et sacra ministeria ferant, et orationibus pro viribus insistant; ut populus qui pugnare debet, auxiliante Domino victor existat, et non sit Sacerdos sicut populus. Reliqui vero qui ad Ecclesias suas remanent, suos homines bene armatos nobiscum, aut cum quibus iusserimus, dirigant; et ipsi pro nobis et cuncto exercitu nostro Missas, letanias, oblationes, eleemosynas faciant, orantes Deum coeli ut proficiamus in itinere quo pergimus, victoresque Deo adminiculante exis||Sp. 1053||tamus. Gentes enim et Reges earum quae Sacerdotes secum pugnare permiserunt, nec praevalebant in bello, nec victores extiterunt: quia non erat differentia inter Laicos et Sacerdotes, quibus pugnare non est licitum. Haec vero Galliarum, Hispaniarum, Langobardorum, nonnullasque alias gentes et Reges earum fecisse cognovimus; quae propter praedictum nefandissimum scelus nec victores fuerunt, nec patrias retinuerunt. Quam foveam caventes malumus cum paucis et licitis, Domino opem ferente, victores existere, quam cum multis et inlicitis terga, quod absit, vertere, et cum praedictis gentibus perire. Qualis enim victoria datur ubi Sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione, et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut Paganos, quibus Christum praedicare, propriis sacrilegisque manibus necant; praecipue dicente eis Domino: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo condietur. Ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus? Et dum haec ita se habeant, elegimus potius, Domino adminiculante nobisque illis et cunctis eorum Ecclesiis opem ferente, nec quicquam eis pro hoc de honoribus vel Ecclesiarum rebus minuente, ut gradus eorum et sanctorum Canonum decreta custodiant, quam illi aut nobis imperantibus aut consentientibus contra haec faciant, aut gradibus careant, aut pereant, et nos simul, quod absit, cum eis et victoria careamus vel pereamus. Quoniam, peccatis exigentibus, timemus, si talia et tam inlicita eis aut imperemus aut agere consentiamus, ut una cum eis pereamus; quia non solum qui faciunt, sed et qui consentiunt facientibus, aequo piaculo rei sunt in conspectu Dei et Sanctorum eius. Si vero ista veraciter ex utraque parte fuerint custodita, credimus quia corruent ante nos omnes Paganae gentes, et erimus victores; insuper et bene agentes, Domino auxiliante, vitam possidebimus sempiternam.
Quia instigante antiquo hoste audivimus quosdam nos suspectos habere, propterea quod concessimus Episcopis et Sacerdotibus, ac reliquis Dei servis ut in hostes, nisi duo aut tres a caeteris ||Sp. 1054||electi, et Sacerdotes similiter perpauci ab eis electi, non irent, sicut in prioribus nostris continetur Capitularibus, nec ad pugnam properarent, nec arma ferrent, nec homines tam Christianos quam Paganos necarent, nec agitatores sanguinum fierent, vel quicquam contra Canones facerent, quod honores Sacerdotum et res Ecclesiarum auferre vel minuere eis voluissemus, quod nullatenus facere, vel facere volentibus consentire, omnes scire cupimus, sed quanto quis eorum amplius suam normam servaverit et Deo servierit, tanto eum plus honorare et cariorem habere volumus. Et ut haec certius credantur et per futura tempora conserventur, praecipimus ut nullus res Ecclesiae nisi precario, possideat. Et postquam ipsae precariae finitae fuerint, faciant potestative speculatores Ecclesiae utrum elegerint, aut ut ipsas res recipiant, aut posteris eorum sub precario et censu habere permittant: ita tamen ut ipsi proprias et utiles res eisdem Ecclesiis, de quarum iure esse videntur, legaliter tradant, et sic a Rectoribus earundem Ecclesiarum precariae, si renovandae sunt, canonice renoventur. Novimus ergo multa regna et Reges eorum propterea cecidisse, quia Ecclesias expoliaverunt, resque earum vastaverunt, abstulerunt, alienaverunt, vel diripuerunt, Episcopisque et Sacerdotibus atque, quod maius est, Ecclesiis eorum abstulerunt, et pugnantibus dederunt. Quapropter nec fortes in bello nec in fide stabiles fuerunt, nec victores extiterunt; sed terga multi vulnerati et plures interfecti verterunt, regnaque et regiones et, quod peius est, regna coelestia perdiderunt, atque propriis hereditatibus caruerunt et hactenus carent. Quae omnia vitantes, nec talia facere nec consentire nec infantibus aut successoribus nostris exemplum dare volumus; sed, quantum valemus et possumus, adiuncto Leonis Papae et omnium Episcoporum, quorum consilio usi hoc egimus, spiritu nostro spiritui eorum, per Deum et omnium Sanctorum merita prohibemus contestamurque ne talia faciant vel facere volentibus consentiant; sed adiutores et defensores atque sublimatores Ecclesiarum et cunctorum servorum Dei, pro viribus existant; ne in foveam in quam praedicti Reges et regna ceciderunt cadant, aut in profundum, quod absit, inferni demergantur. Et ut haec devotius per futura tempora conserventur, praecipientes iubemus ut nullus tam nostris ||Sp. 1055||quam futuris temporibus a nobis vel successoribus nostris ullo umquam tempore, absque consensu et voluntate Episcoporum in quorum parochiis esse noscuntur, res Ecclesiarum petere aut invadere, vel vastare aut quocunque ingenio alienare praesumat. Quod si quis fecerit, tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus poenis sacrilegii subiaceat, et a nobis atque successoribus nostris nostrisque Iudicibus vel Comitibus, sicut sacrilegus et homicida vel fur sacrilegus legaliter puniatur, et ab Episcopis nostris anathematizetur, ita ut mortuus etiam sepultura et cunctis Dei Ecclesiae precibus et oblationibus careat, nec eleemosynam suam quisquam recipiat. Quod autem maximum sacrilegium sit res Ecclesiae auferre, invadere, alienare, vastare, vel subripi, maxime omnes scripturae divinae testantur. Et beatus Symmachus Papa synodali sententia cunctos feriendo dicit. Iniquum est, inquit, et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute vel pro requie animarum suarum unusquisque venerabili Ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his quibus maxime servari convenerat, auferri aut in aliud transferri. Et multa sanctorum Canonum decreta et sanctorum patrum edicta haec eadem testantur:quae scrutari et scire cupientibus perfacile patent.
Prohibemus omnino, sub poena sacrilegii, generaliter omnibus cunctarum Ecclesiarum rerum invasiones, vastationes, alienationes, Sacerdotumque et reliquorum servorum Dei oppressiones, vexationes, atque cunctorum generum iniurias, necnon et cunctis utriusque sexus hominibus adulteria, fornicationes, sodomiticasque luxurias, atque incesta vel cuncta inlicita coniugia, homicidia iniusta, periuria, falsa testimonia, et omnia inlicita, pro quibus non solum regna et Reges, sed etiam homines in eis commanentes perire cognovimus. Sed quia, Deo auxiliante, per merita et intercessionem Sanctorum servorumque Dei, quos sublimare et honorare curavimus atque curamus, hactenus nos et successores nostri regna et regiones adquisivimus, et victorias multas habuimus, deinceps summopere omnibus nobis providendum est ne pro dictis inlicitis et spurcissimis luxuriis, his, quod absit, careamus. Nam multae regiones, quae rerum Ecclesiarum invasiones,||Sp. 1056|| vastationes, alienationes, vexationesque, et Sacerdotum reliquorumque servorum Dei oppressiones vel quascunque iniurias, quae iamdicta inlicita et adulteria vel sodomiticam luxuriam vel commixtionem meretricum sectatae fuerunt, nec in bello seculari fortes, nec in fide stabiles perstiterunt. Et qualiter Dominus talium criminum patratoribus ultrices poenas per Sarracenos et alios populos venire et servire permisit, cunctis earum gesta legentibus liquet. Et nisi nos ab his caveamus, similia nobis supervenire non dubitamus; quia vindex est Deus de his omnibus. Quapropter sciat unusquisque nobis subiectus quia qui in uno ex his repertus atque convictus fuerit, et honores, si habet, omnes perdere et in carcerem se usque ad iustam emendationem atque per publicae poenitentiae satisfactionem retrudi et ab omni fidelium consortio fieri alienum. Valde enim cavenda est illa fovea in quam alios cecidisse cognovimus.
Quod illi Presbyteri qui sine Episcopo proprio arbitrio viventes, seculares defensores habent contra Episcopos, et seorsum populos congregant, eorumque erroneum ministerium, non in Ecclesia, sed per agrestia loca et mansiunculas agunt, et Ecclesias conturbant, tales Sacerdotes vitandi et honore proprio sunt privandi, carceribusque vel monasticae vitae sub poenitentia diebus vitae suae tradendi, mala quae egerunt luituri.
Clericus cuiuslibet gradus, sine Pontificis sui permissu, nullum ad seculare iudicium praesumat adtrahere, nec Laico quemlibet Clericum in seculari iudicio liceat accusare, cum privatorum Christianorum causas magis Apostolus ad Ecclesias deferri atque ibidem terminari praecipiat.
Ut Clerici venationes non agant, nec acceptores vel falcones habeant.
Ut unusquisque Presbyter per singulos annos Episcopo suo rationem ministerii sui reddat, tam de fide catholi||Sp. 1057||ca, quam de baptismo, atque de omni ordine ministerii sui.
Ut singulis annis unusquisque Episcopus parochiam suam circumeat, populumque confirmet ac doceat, et ea quae vitanda sunt prohibeat, et quae agenda sunt utiliter agere suadeat.
Si quis statuta supergressus corruperit, vel pro nihilo habenda putaverit, si Laicus est, communione, si Clericus, honore privetur.
De Ecclesiarum negotiis, ut absque dilatione ulla continuo audiantur a Iudice.
Ne Episcopus alterius Episcopi plebes vel fines usurpet.
Ut nullus in sua causa iudicet aut testimonium dicat.
Canonica testante tuba didicimus quod Episcopus eiectus, vel suis rebus expoliatus, nequaquam debet accusari vel iudicari antequam legaliter et pleniter restituatur. Si quis vero libere suis Ecclesiaeque sibi commissae et integerrime fruens rebus ac honoribus, super certis accusatus fuerit criminibus, prosequi ante non licet quam ab accusatoribus familiariter,ut ea emendare debeat super quibus res agitur, admonitus fuerit. Si inter se se minime ante pacaverint, canonice ad synodum convocentur, ut ab omnibus qui haec praetermiserint ex utraque parte publice arguantur et corrigantur qui familiariter se et secrete corrigi noluerunt. Quod si sponte, aut aliqua necessitate compulsus, aut in fratrum conventu aut in quolibet loco canonice vocatus, nec olim familiariter commonitus venerit, a nullo compellatur, antequam haec fiant, ut respondeat; sed prius, ut praelibatum est, familiariter conventus, ut de se et de suis||Sp. 1058|| ea sanet unde querimonia agitur. Deinde tempore in Nicaenis canonibus praefixo, ut canonice respondeat, ad synodalem convocetur conventum. Et ut Episcopum apud Iudices publicos nemo audeat accusare, sed aut apud Primates dioecesearum aut apud Sedem apostolicam; nec aliorum nisi suorum aut certe electorum Iudicum, sententia impetatur vel teneatur. Sane si circa haec secus actum fuerit, viribus carere in omnibus haud dubium est.
Ut Clerici qui superbi vel contumaces sunt coerceantur; ut minores, qui maioribus inrogaverunt iniurias, metum habeant; quia manifestum est illum non esse Dei qui humilitatem contemnit, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est. Unde si quis tumidus vel contumeliosus extiterit in maiorem natu, contemptus debet contumacia et superbia in omnibus frangi.
Statutum est in synodis a sanctis patribus ut nullus Clericus ad iudicia laicorum publica conveniat, nisi per iussionem Episcopi sui vel Abbatis, iuxta Canonum Carthaginensium capitulum nonum, ubi scriptum est: Qui, relicto ecclesiastico iudicio, publicis iudiciis purgari voluerit, etiamsi pro illo fuerit prolata sententia, locum suum amittat. Hoc in criminali iudicio. In civili vero perdat quod evincit, si locum suum obtinere voluerit. Cum enim ad eligendos Iudices undique Ecclesiae patet auctoritas, quia se indignum fraterno consortio iudicat qui de universa Ecclesia male sentiendo quidem, de seculari iudicio poscit auxilium, cum privatorum Christianorum causas Apostolus magis ad Ecclesiam deferri atque ibidem terminari praecipiat. Simul et hoc statutum est, ut nullus Presbyter, aut Diaconus, vel Subdiaconus, aut fidelis laicus, vel quicunque regulae mancipatur, suo Episcopo, inflatus, aut schisma faciens, aut contumax vel inobediens appareat, quoniam in Canonibus scriptum est: Presbyteri et Diaconi praeter Episcopum nil agere pertentent. Et per inobedientiam primus homo cecidit. Quicunque vero audent evertere huiusmodi formam quocunque modo, nec proprio subiciuntur Episcopo, si quidem Clerici sunt, cano||Sp. 1059||num correptionibus subiacebunt; si vero Laici vel Monachi fuerint, communione priventur.
Si quis Episcoporum accusatur, ad summos Primates causam deferat accusator; qui adtentius discutiant si causa pietatis hoc fiat, necne. Quod si alicuius invidia, aut inimicitia, vel prava cupiditate, aut mala voluntate actum fuerit, nullo modo tale recipiatur negotium; quoniam inconveniens est ut hi qui throni Dei vocantur, et immobiles esse debent, pravorum accusationibus moveantur vel perturbentur. Nam si causa pietatis agi inventum fuerit, patienter audiatur; minus ne, reiciantur, et canonice corrigantur.
Si Advocatus in causa suscepta iniqua cupiditate fuerit repertus, a conventu honestorum et a iudiciorum communione separetur, et videat ne Iudicis et assertoris personam accipiat.
Qui contra professionem vel subscriptionem suam venerit, in Concilio deponatur.
Ut nec Clerici nec Monachi nec Laici conspirationem vel insidias contra Pastorem suum faciant. Quod si fecerint, canonicis subiaceant increpationibus.
Si quis pervasor adprobatus fuerit, tantum spatii restituat quantum praesumpsit invadere, horum fructibus duplis.
Si quis Presbyter contra Episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit. Quod si superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab Episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso, anathema habeatur. Nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit longius repellatur; ||Sp. 1060||ne vel ignorantes vel simpliciter viventes sempiterna fraude decipiat.
Statutum est ut Presbyteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur loca, nec ab Episcopis, nec ab aliis Praelatis, nec etiam a Laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et Ecclesiarum in quibus constituti sunt neglegantur officia.
De his criminibus de quibus absolutus est accusatus refricari accusatio non potest.
Si quis adversarium suum ita apud Iudicem crediderit accusandum ut se asserat violentiam pertulisse, ad probationem rei eum convenit adtineri.
Si quis Presbyter inconsulto Episcopo agendam in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honorari suo contrarius extitit.
Sancitum est ut sine auctoritate vel consensu Episcoporum Presbyteri in quibuslibet Ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si quis deinceps hoc facere tentaverit, synodali sententia districte feriatur.
Dei ordinationem accusat, in qua constituuntur, qui Episcopos accusat aut condemnat. Non est itaque arguendus a plebe vel a malae conversationis aut pravae vitae accusandus hominibus Episcopus; sed Rectores Ecclesiae a Deo sunt iudicandi.
Si quis infantem necaverit, ut homicida teneatur.
Si quis ad faciendam rapinam adgreditur, aut iter agentem in prae||Sp. 1061||diis adsallierit, aut domum alterius nocturnus spoliator intraverit, et occisus fuerit, mors latronis ipsius a nemine requiratur.
Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem quam aut reus ipse confiteatur, aut per innocentes testes convincatur. Si in maioribus personis crimen obiectum fuerit, Principis est expectanda sententia.
Si quis Episcopus a quoquam impetitur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per Episcopos Iudices causa finiatur, sive quos eis Primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Statutum est viduas, inconsultis Episcopis, velari non debere. Simul et hoc constitutum est, ut si quispiam Presbyterorum deinceps huius constitutionis normam contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquas viduas inconsulto Episcopo velare praesumpserit, gradus sui periculum incurrat. Similiter et de puellis virginibus a Presbyteris non velandis, statutum est ut si quis hoc facere tentaverit, tamquam transgressor Canonum damnetur.
Placuit ut quandocunque Episcopus accusatur, si Comprovinciales aut vicinos suspectos habuerit, sanctae et universalis Romanae Ecclesiae appellet Pontificem, ut ab eo quicquid iustum et Deo placitum fuerit, terminetur.
Ut eos timoris necessitas non constringat circa altare manere, et loca veneratione digna polluere, depostis armis qui fugerint. Quod si non deposuerint, sciant se armatorum viribus extrahendos. Et quicunque eos de porticibus et de atriis et de hortulis, de balneis vel de adiacentiis Ecclesiarum abstrahere ||Sp. 1062||praesumpserit, capite puniatur.
Ut nullus Episcopus alterius Episcopi plebes usurpet, aut alium conculcet Episcopum vel supergrediatur, aut aliquod ei incommodum in sua parochia vel alicubi faciat.
Ut omnes qui in fide Christi catholica suspecti sunt, in accusatione Sacerdotum vel testimonio humano dubii habeantur, nec recipiantur.
Delatores dicuntur qui aut facultates prodiderint alienas, aut caput impetunt alienum. Qui si convicti fuerint, continuo strangulentur. Servus si super dominum fuerit delator, etiamsi obiecta probaverit, puniatur.
Si quis Episcopus a quoquam impetatur, vel ille aliquam quaestionem retulerit, per Episcopos Iudices causa finiatur, sive quos eis Primates dederint, sive quos ipsi vicinos ex consensu delegerint.
Sancitum est ut publicae nuptiae ab his qui nubere cupiunt fiant: quia saepe in nuptiis clam factis gravia peccata, tam in sponsis aliorum, quam et in propinquis sive adulterinis coniugiis et, quod peius est dicere, consanguineis adcrescunt vel adcumulantur. Ex his autem procreari solent coeci, claudi, gibbi, et lippi, sive alii turpibus maculis aspersi. Et hoc ne deinceps fiat omnibus cavendum est. Sed prius conveniendus est Sacerdos in cuius parochia nuptiae fieri debent in Ecclesia coram populo. Et ibi inquirere una cum populo ipse Sacerdos debet si eius propinqua sit an non, aut alterius uxor, vel sponsa, vel adultera. Et si licita et honesta omnia pariter invenerit, tunc per consilium et benedictionem Sacerdotis, et consultu aliorum bonorum hominum, eam sponsare et legitime dotare debet. Scribit namque de legitimo matrimonio beatus||Sp. 1063|| Augustinus ita: Talis esse debet quae uxor habenda est, ut secundum Legem sit casta in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita sponso, et a paranymphis accipienda. Et ita secundum Legem et Evangelium publicis nuptiis honestata, in coniugio licite sumenda; et omnibus diebus vitae suae, nisi ex consensu et causa vacandi Deum, nunquam propter hominem separanda. Et si fornicata fuerit, et vir eius voluerit, dimittenda; sed, illa vivente, altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt; et poenitentia illi accipienda. Nolite vos, viri, habere uxores quarum priores mariti vivant: adulterina enim sunt ista coniugia. Et hoc, ut diximus, omnino provindendum est, ne eius sit propinqua; quia scriptum est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem eius. Similiter scriptum est: Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis eius commixtione maculaberis. Et in Decretalibus Papae Gregorii Legitur: Si quis Diaconam, aut Monacham, aut commatrem spiritalem, aut fratris uxorem, aut neptam, aut novercam, aut nurum suam, aut consobrinam, aut de propria cognatione, vel quam cognatus habuit, duxerit uxorem, anathema sit. Et responderunt omnes tertio Anathema sit. Item. Si quis viduam rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Si quis virginem, nisi desponsaverit eam, rapuerit vel furatus fuerit in uxorem, vel consentientes ei, anathema sit. Et responderunt omnes tertio: Anathema sit. Et alibi in Canonibus praeceptum est ut nemo usque adfinitatis lineam ex propinquitate sui sanguinis connubia ducat, neque virginibus sine benedictione Sacerdotis quis nubere praesumat: oppido enim ista omnia cavenda sunt ne fiant. Sed postquam ista omnia probata fuerint, et nihil impedierit, tunc si virgo fuerit, cum benedictione Sacerdotis, sicut in Sacramentario continetur, et cum consilio multorum bonorum hominum, publice et non occulte ducenda est uxor; ut boni ex eis filii Domino miserante procreentur, et non tales sicut superius dictum est.
Ut excommunicatus a Sacerdote, quandiu in ipsa est excommunicatione, maiores natu vel Episcopos accusare non praesumat. Quod si praesump||Sp. 1064||serit, non recipiatur; sed aut maiori excommunicationi subiaceat, aut ab Ecclesia pellatur.
In civilibus causis, vel levioribus criminibus, legibus dilatio praestanda est. Homicidae, adulteri, malefici, venefici, convicti, si appellare voluerint, non audiantur.
Ut Presbyteri vel Diaconi sine conscientia Episcoporum suorum nihil agant.
Statutum est ne oppressio virginum aut viduarum, vel raptus ab ullis hominibus de puellis aut viduis fiat. Scriptum est namque in Canonibus, in Concilio Chalcedonensi: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta Synodus, si quidem Clerici sunt, decidant a gradu proprio; si vero Laici, anathematizentur.Quibus verbis aperte datur intellegi qualiter huius mali auctores damnandi sint, quando participes et conhibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. De desponsatis quoque puellis et postea ab aliis raptis, in Canonibus Ancyrani Concilii legitur ita: Desponsatas puellas, et postea ab aliis raptas, placuit erui et eis reddi quibus antea fuerant desponsatae, etiamsi eis a raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est a sacro Conventu ut raptor publica poenitentia multetur. Rapta vero, si eam sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens minime fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si illa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se iungere praesumpserint, utrique anathematizentur.
Nemo debet iudicari aut damnari priusquam accusator praesens habeatur, et spatium non modicum defendendi accipiat accusatus ad abluenda crimina.||Sp. 1065||
Ut Clerici nullo fiscali aut publico subdantur officio; sed liberi ab omni humano servitio, Ecclesiae deserviant.
Sancitum est de Presbyteris qui feminas secum indiscrete habitare permittunt, et propter hoc malae opinionis suspicione denotantur, ut si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum Canonum canonica invectione feriantur.
Non sunt illi testes suscipiendi, neque accusatores, qui cum inimicis morantur, vel quos ipsi de domo produxerint, quia corrumpunt mores bonos conloquia mala.
Ut testandi licentia denegetur qui Christianae Religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Ut peregrino Episcopo locus sacrificandi detur.
Statutum est ut inlicitus feminarum accessus ad altare non fiat; quia contra omnem auctoritatem divinam et canonicam institutionem est feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, aut sacrata vasa impudenter contingere, sive indumenta sacerdotalia Presbyteris ministrare, aut corpus et sanguinem Domini contingere populisque porrigere:, quod omni ratione et auctoritate caret, et ne ulterius fiat omnimodis prohibitum est. Et quaecunque feminae deinceps hoc facere praesumpserint, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdantur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant in Concilio Chalcedonensi et in Decretis Gelasii Papae copiosissime invenitur.
||Sp. 1066||Si quis criminatur, non ante iudicio decidat quam accusator pertentetur atque secundum legem et canonicam sententiam exquiratur. Quod si indigna ad accusandum persona inveniatur, ad accusationem non admittatur, quia indignum est ut vita innocentis ulla maculetur pernicie.
Qui sepulchra violaverint puniantur, tam ingenui quam servi. Si maior persona in hoc scelere fuerit deprehensa, amissa medietate bonorum suorum, perpetua notetur infamia. Si Clericus, depositus omni honore clericali, perenni exilio deputetur. Si Iudex hoc persequi aut implere distulerit, facultatibus et honore privetur. Et quicunque hoc scelus accusare voluerint, licentia tribuatur.
Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat Ecclesiam.
Sancitum est de Presbyteris gradum amittentibus ut unusquisque Episcoporum tam per se quam et per ministros suos, vitam et conversationem morumque emendationem eorum cognoscat, eosque canonicae poenitentiae subdere non neglegat, iuxta quod in Concilio Caesariensi titulo primo scribitur: Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit, aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et ad poenitentiam redigi. Nonnulli enim, amisso gradu, adeo filii Belial efficiuntur, ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter incuriam et neglegentiam Rectorum, legibus constringantur.
Nulli egresso ad publicum disceptandi de religione, vel tractandi, vel consilii aliquid deferendi, vel maiores natu accusandi patescat occasionis aditus. Si quis posthac contra haec veniendum crediderit, vel insistere motu pestiferae persuasionis tentaverit, competenti poena et digno supplicio coerceatur.
||Sp. 1067||Qui falsa Principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur. Qui falsum nesciens allegavit, falsi poena non teneatur. In caput domini patronive nec servus nec libertus interrogari potest. Ut praegnantem nemo torqueat. Qui de se confessus est, super alium credi non potest.
Eos qui falsa fratribus capitalia obiecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare et infames semper existere.
Statutum est ut nullus Presbyter fidelibus sanctae Dei Ecclesiae de alterius Presbyteri parochia persuadeat ut ad suam Ecclesiam, relicta propria Ecclesia, conveniant, et suas decimas sibi dent. Sed unusquisque sua Ecclesia et populo sit contentus; et quod sibi non vult fieri, alteri nequaquam faciat, iuxta illud Evangelii: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, haec eadem facite illis. Quisquis autem contra haec constituta venerit, aut haec infrangere tentaverit, tanquam contemptor, gradus sui periculo subiacebit.
De viris Deo dicatis, vel ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi nulla legitur Laicis, quamvis religiosis, umquam adtributa facultas.
Hi qui in blasphemiam alterius cantica composuerint, vel qui cantaverit ea, extra, ordinem vindicetur; nam lex exiliari iubet eos qui libellos famosos excogitant aut proponunt. Notatur infamia quicunque, dum appellat Iudicem, convitium dixerit. Non tantum is qui maledictum aut convitium dixerit, famosus||Sp. 1068|| efficitur, sed et is cuius consilio factum esse patuerit.
Ut Sacerdos vel Levita qui de se crimen aliquod confitetur, deponatur.
Statum est et in sanctis Canonibus prohibitum ut nullus Presbyter poenitentem publice, inconsulto Episcopo, reconciliare praesumat, nisi morte forte periclitantem, sed omnes publice poenitentes quinta feria ante Pascha, quae est Coena Domini, ad civitatem in cinere et cilicio in praesentiam Episcopi prostrato vultu conveniant, et ibi ab Episcopo canonice et ordinabiliter, sicut in Sacramentario et in Romano Ordine continetur, reconcilientur atque diiudicentur, consolenturque, et praedicentur quid deinceps agere, quidve vitare debeant instruantur, atque insuper divinis precibus per manus impositionem Episcopi sanentur. Nullo namque tempore Presbytero in publica Missa poenitentem reconciliare sine licentia Episcopi concessum est. Si quis hoc facere praesumpserit, canonica correctione multetur.
Si quis Clericus vel Laicus exprobrator vel calumniator suo Episcopo extiterit, ut homicida habeatur.
Convinci nemo potest iudicio sine testibus aut scriptura. Sententia absente parte alia a Iudice data, nullam obtinet firmitatem. Causa inter praesentes iudicata post decennium revolvi non potest, nec inter absentes post vicennium. In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusatorem accusari potest.
Delator si quis extiterit fidelis, et per delationem eius aliquis fuerit praescriptus vel interfectus, placuit eum ||Sp. 1069||nec in finem accipere communionem.
Sancitum est atque omnibus prohibitum ut si quis Presbyter praeventus fuerit alicui Clerico aut Laico munera dare, aut aliquam pecuniam tribuere, ut alterius Presbyteri Ecclesiam subripiat, pro hac cupiditate seu rapina, turpis lucri gratia, deiciatur a clero et alienus existat a regula. Nam si pro misericordia Episcopo placuerit longo tempore eum poenitendo quae gessit in carceris aerumna recludere, et usque ad satisfactionem ibi retinere, liceat. Et postea si se correxerit, et alia deinceps minime se facere promiserit, humanius erga eum agere poterit, si voluerit, et ipse dignus inventus fuerit.
Synodali decreto sancitum est ne laici vel seculares de viris Deo dicatis Ecclesiaeque facultatibus, aliquid ad se putent vel praesumant praeter reverentiam pertinere, quorum quarumque Sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur. Si quis contra haec venire praesumpserit, anathemate feriatur.
Si servi facinora dominorum confessi sunt, nullo modo audiantur, nisi forte eos reos deferant maiestatis.
Si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente Episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Sancitum est ut Presbyter vel Diaconus, sive quilibet Clericus regulae subiectus, inconsulto Episcopo ad Iudicem secularem non pergat. Necnon et hoc sancitum est, ut sine epistola Episcopi sui non liceat Clericum vel Monachum proficisci. Et alibi in Canonibus legitur ita:||Sp. 1070|| Presbyter aut Diaconus vel Clericus sine Antistitis sui epistolis ambulans, communionem ei nullus impendat. Simulque statutum est ut si quis Secularium per calumniam Ecclesiam aut Clericum fatigare tentaverit, et convictus fuerit, ab Ecclesiae liminibus et catholica communione, nisi digne poenituerit, coerceatur.
Omnes Episcopi in tertia sessione adclamaverunt: Sane dignum est ut sicut Sacerdotes vel Clericos sua in accusatione vel secularibus iudiciis Laici non recipiunt, ita ipsi Sacerdotum vel Clericorum accusationibus seu ecclesiasticis negotiis, nisi sponte non recipiantur; quoniam inconveniens est ut hi qui hos respuunt, ab his recipiantur.
Qui hominem voluntarie occidere voluerit, et perpetrare non potuerit, ut homicida punietur.
Ut nullus Clericus ab Episcopo suo recedat et ad alium se transferat.
Statutum est ut nullus Presbyter vel Diaconus eorum decimas, vel aliquid de rebus Ecclesiae, sine consilio proprii Episcopi inreverenter vendere praesumat; quia in Canonibus decretum est ita: Placuit ut Presbyteri vel Diaconi non vendant rem Ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus Episcopis suis. Et ne deinceps fiat cavendum est, sicut a quibusdam in aliquibus locis impudenter factum audivimus, eo quod quidam Sacerdotes, antequam messes maturae vel collectae essent, eorum decimas vendere causa ebrietatis tentaverunt: quod ne deinceps fiat pariter omnes inhibemus, sed ut prius cum gratiarum actione a Sacerdotibus recipiantur. Et si necessitas fuerit pro restauratione Ecclesiarum, vel pro redemptione captivorum, eas vendere, cum consilio proprii Episcopi et aliorum bonorum Sacerdotum hoc faciant; ne qualibet occasione occulte et sine testimonio fraudentur oblationes fidelium; et unde pauperes recreari debent, vel Ecclesiae restaurari, seu Clerici ||Sp. 1071||vivere, sive Episcopi recipi, hospites et peregrini pasci ac venerari, Presbyteri vel Diaconi aut quilibet fidelium in suis nimiis potationibus vel comessationibus seu carnalibus desideriis, quae multis modis aguntur, inflectere non praesumant, sed in praedictis rebus eas fideliter subministrent; et sciant se non suarum sed dominicarum rerum esse dispensatores. Propterea quasi dominicas res fideliter eas conservare, et utiliter dispensare, Domini Sacerdotes oportet. Et si, quod absit, aliter fecerint, canonica invectione districte feriantur.
Omnium anathematum vox in accusatione vel testimonio aut humano iudicio penitus non audiatur, nec hi accusare quemquam permittantur. Sed si quis anathematis poenam parvi duxerit, aut in insulam religetur, aut exilio deputetur, ne possit Ecclesiam Dei eiusque famulos perturbare.
Adversus absentes vel minores sententia iudicata non valebit.
Clerici qui in quacunque seditione arma volentes sumpsisse reperti fuerint, amisso ordinis sui gradu in Monasterio poenitentiae contradantur.
Sancitum est ut a Presbyteris vel Diaconibus seu a reliquis Clericis omni modo vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Itaque eum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum supplicio.
Caveant Iudices Ecclesiae ne, absente eo cuius causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit: immo et causa in synodo profecto dabitur.
||Sp. 1072||Si quis alium crediderit accusandum, apud provinciae illius Iudicem negotium suum proponat; et omnem iacturam litis incurrat qui non ante in proprio foro iurgaverit. Quod si per neglegentiam Iudicis causa definita non fuerit, tantum eum fisco nostro iubemus exsolvere, quantum res ipsa de qua agitur valuisse cognoscitur. Et qui consiliis suis adhaerent, exilio deputentur.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque, quo valeat ex relevatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam. Libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Ut vaticinatores, qui se futura scire dicunt, caesi de civitate iactentur.
Placuit definiri ut paternis institutionibus obsequentes in metropolitanam sedem, tempore quo omnes comprovincialiter elegerint Pontifices, ad synodum faciendam devotis studiis conferantur.
Ut nullus Episcopus alium Episcopum conculcet, eumque calumniare vel iniuriare praesumat. Quod si fecerit, gradus sui periculo subiacebit.
Statutum est ut Presbyteri benedictionem in Ecclesia super plebem fundere, aut altare consecrare aut reconciliare, aut submovere vel collocare, ullo modo non praesumant. Simul et hoc statutum est, ut altare erigere, vel de loco in locum transmutare, ut a quibusdam factum audivimus, sine Episcopi sui licentia vel consilio, cuius est et ipsum altare consecrare et post motionem vel violationem reconciliare, Presbyteri non perten||Sp. 1073||tent. Quod si aliter fecerint, gradus sui periculo subiacebunt.
Propter absentes Legem volumus iterare, ut quicquid fuerit eis a qualibet persona ablatum, totum amicis eorumque proximis vel servis, cum Iudicem interpellaverint, sine dilatione reddatur; ut res quas discedens dominus in sua proprietate dimisit, integre ab actoribus domini, quocunque sedeat, vindicentur. Quaecunque autem in militia constitutis vel absentibus pervasa fuerint, sine aliqua iubemus dilatione restitui.
Quae ad perpetuam utilitatem sunt instituta, nulla commutatione varientur; nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune praefixa. Et manentibus terminis quos statuerunt patres, nemo damnet alienum; sed intra fines proprios atque legitimos, prout quis voluerit, in latitudine se caritatis exerceat.
Sancitum est ut si quis Presbyter vel Diaconus, aut quilibet Clericus Ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo Ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad Ecclesiam non convenerit, deponatur a clero; si tamen castigatus veniam ab Episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
Quicunque necessitate captivitatis ducti sunt, et non sua voluntate, sed hostili depraedatione ad adversarios transierunt, quaecunque in agris vel in mancipiis ante tenuerunt, sive a fisco possideantur, sive aliquid ex his per Principem cuicunque datum est, sine ullius contradictione personae tempore quo redierint vindicent ac praesumant; si tamen cum adversariis non sua voluntate fuerint, sed captivitate se detentos esse probaverint.
Contra caput, etiamsi faciendum sit, non libenter admittimus.
||Sp. 1074||Statutum est ut omnes Presbyteri parochiae ad civitatem per turmas, et per hebdomadas ab Episcopo sibi constitutas, conveniant discendi gratia, ut aliqua pars in parochiis Presbyterorum remaneat, ne populi et Ecclesiae Dei absque officio sint, et aliqua utilia in civitate discant, ut meliores ad parochias demum et sapientiores atque populi utiliores absoluti revertantur. Et ibi ab Episcopo, id est, in civitate, sive a suis bene doctis Ministris bono animo instruantur de sacris lectionibus et divinis cultibus et sanctis canonibus, sive de baptismatis sacramentis, atque Missarum solemniis et precibus, et de reliquis officiis omnibus sibi necessariis pleniter et distincte ac singillatim imbuantur. Et omnia quae illi per parochias docere, praedicare, ac facere debent, eos Episcopus et sui bene docti ministri veraciter et discrete doceant, ut quid facere vel quid vitare debent sciant; quatinus eorum vitam bene et condigne atque inreprehensibiliter ducant, et aliis bene vivendo bonum exemplum absque ulla offensione praebeant, et eorum ministeria sapienter et rationabiliter adimpleant, ut in nullam, quod absit, offensionem incidant, sed Dei gratiam promereri valeant.
Convictus in iudicio de evidenti violentiae crimine, reus caput puniatur.
Nos, qui Sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus de incognitis rebus in cuiusquam partis praeiudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.
Sancitum est ut quisquis Clericus, relicto officio suo, propter districtionem ad Secularem quemlibet confugerit, et is ad quem recurrit solatium ei defensionis impenderit, cum eodem Ecclesiae de communione pellatur. ||Sp. 1075||Simulque sancitum est ut si quis Clericus furtum Ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur. Simili modo decretum est ut Clerici qui comam nutriunt, ab Archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondantur. Vestimenta vero vel calciamenta eis, nisi quae religionem deceant, uti aut habere non liceat.
Servi si inscio domino confessi vel convicti fuerint violentiam commisisse, addicti tormentis gravibus puniantur. Si vero iubentibus dominis violentiae crimen admiserint, domini qui inlicita praeceperunt, notantur infamia, et nobilitatis vel honoris sui dignitatem tenere non possunt. Servi autem qui talibus dominorum iussionibus paruerunt, in metallo detrudantur. Caeterum non liceat Iudicibus discussionem violentiae differre vel dimittere vel donare. Si, autem probaverint violentiam, et non statim vindicaverint, noverint se periculum subituros. Viles autem personae quae frequenter admisisse violentiam comprobantur, constituta legibus poena suprascripta omnimodis feriantur.
Si extiterint aliqui fratres desides vel neglegentes, quos oporteat maiori auctoritate curari, sic tamen est adhibenda correctio ut semper sit salva dilectio.
Statutum est ut contumaces Clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab Episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus, elati superbia, communionem fortasse contempserint, aut Ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Quotiens quilibet accusator aliquid de adversario suo, eo absente, suggesserit, ei ante discussionem ||Sp. 1076||utriusque partis penitus non credatur.
Praecipimus ut nullo vel falso insimulatus crimine extrahatur Sacerdos.
Si quis Iudicem pro quibuscunque causis adversum sibi senserit aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat; ut, cum ei concessum fuerit, integro negotio apud alium Iudicem amotis dilationibus possit audiri.
Sicut non vult aliquis gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii grave pondus imponere.
Sancitum est ut personarum discordantium nemo, antequam reconcilietur, ad altare Domini accedere audeat, vel gratiam communionis sanctae percipere; sed geminato tempore per poenitentiam compensabitur quo discordiae servierunt. Sed si unus eorum, alio contemnente, ad satisfactionem caritatis occurrerit, ex eo tempore ut pacificus in Ecclesiam recipiatur ex quo ad concordiam festinasse convincitur.
Qui luget, abstinere debet a conviviis ac ornamentis, et alba veste.
Iubemus ut ita omnes divinis et apostolicis constitutionibus serviatis ut in nullo patiamini pia Canonum decreta violari. Praecipimus etiam ut nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones vel apostolicae sedis decreta temerare.
Sancitum est ut illi Sacerdotes qui de Ecclesiis ad Ecclesias migrant vel migraverunt, et suos titulos absque licentia et consensu Episcopi dimittunt vel dimiserumt, tamdiu a communione habeantur alieni, quandiu ad eas redierint||Sp. 1077|| Ecclesias in quibus primo sunt constituti. Quod si alius, alio transmigrante, in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit Ecclesiam, quandiu successor eius quiescat in Domino.
Iniuriarum actiones nonnisi praesentes accusare possunt. Crimen enim quod vindictae aut calumniae iudicium expectat, per alios intendi non potest.
Omnis qui non contendit, protegit amicitiam. Nam et Apostolus ad Corinthios scribit: Cum sint inter vos aemulationes et contentionem, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis invicem aestimantes semetipsos, non sua singuli respicientes, sed aliorum.
Statutum est ut facultates Ecclesiae, necnon et dioeceses quae ab aliquibus possidentur Sacerdotibus, iure sibi vindicent quod tricennalia lex conclusit, et ultra triginta annos nulli liceat pro id appellare quod legum tempus exclusit. Simulque sancitum est ut raptores viduarum vel virginum ab Ecclesiae communione pellantur. Et ut feminae sacris altaribus non ministrent, vel aliquid ex his quae virorum sunt officiis deputata praesumant.
Quicunque Iudex oblatas sibi in iudicio leges vel iuris species audire noluerit, et contra eas iudicaverit, ex hac re convictus, in carcerem deputetur.
Valde iniquum est ut imperiti magistris, novi antiquis, vel rudes praeferantur emeritis.
Iudices observare debent ut ||Sp. 1078||liceat litigatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, et appellatores nec in carcerem redigantur, nec a militibus faciant custodire, sed agendum negotium suum liberi observent. Nec etiam in supplicium destinatis appellandi vox denegetur.
Volumus atque praecipimus ut omnes a falso testimonio se abstineant, scientes et hoc gravissimum scelus esse, et ab ipso Domino in monte Sinai prohibitum, dicente eo: Non falsum testimonium dixeris. Sive: Falsus testis non erit impunitus. Sciat etiam se, quisquis hoc perpetraverit, tali poenitentia purgandum sicut de periurio, aut tali damnatione et excommunicatione feriendum sicut de homicidio vel periurio. Summa enim stultitia et nequitia est ut aliquis homo qui Christiano nomine censetur, pro cupiditate argenti et auri, aut vestimentorum sive agrorum vel cuiuslibet rei, sicut saepe contingere solet, propter ebrietatem aut ventris ingluviem, in tam grande scelus corruat ut aut septem annis in arcta aerumna sit, aut ab Ecclesia sit repulsus, dicente Domino: Quid prodest homini si lucretur universum mundum, animae vero suae detrimentum faciat?
Poenam quam reus passurus erat, accusator excipiat si convincere eum non potuerit. Nemo potest debitorem plus agnoscere, quam ille qui iniuriae sustinuit nequitiam.
Statutum est ut scripturam prolator adfirmet. Nam si is qui scripturam protulit, eius non adstruxerit veritatem, ut falsitatis reum esse detinendum.
Qui Episcopum suum noluerit audire, et excommunicatus fuerit, et renuerit, perennem condemnationem Episcoporum apud Deum sustineat, et insuper a palatio nostro sit omnino extraneus, ||Sp. 1079||et omnes facultates eius ad legitimos parentes perveniant.
De homicidis ita iussimus observare, ut quicunque ausu temerario alium sine causa occiderit, vitae periculo freriatur, et pretio nullo se redimere unquam valeat. Et si convenerit ut ad compositionem quisque descendat, nullus de parentibus aut amicis eum quicquam adiuvet. Quod si fecerit, suum wirgildum omnino componat.
De furibus et malefactoribus decrevimus observari, ut si quinque aut septem bonae fidei homines, absque inimicitia proposita criminosum cum sacramenti interpositione esse dixerint, quomodo contra legem furtum perpetravit, sic secundum legem moriatur. Et si Iudex comprehensum latronem laxaverit, vitam suam amittat, et ut caeteri disciplinam omnibus observent.
Ut incestum nullus sibi umquam societ coniugium. Quod si contigerit, ab Episcopo loci illius separentur, et publicam septem annorum iuxta canonicos gradus ambo agant poenitentiam. Qui autem hoc agere noluerit, ab omnibus ut anathema habeatur.
Omnia primo diligenter cunctos oportet inquirere, ut cum iustitia definiantur. Nullus quemquam ante iustum iudicium damnet, nullum suspicionis arbitrio iudicet. Prius quidem probet, et sic iudicet, non enim qui accusatur, sed qui convincitur, reus est: pessimum namque et periculosum est quemquam de suspicione iudicare. In ambiguis Dei iudicio reservetur sententia: quod certe agnoscunt, suo; quod nesciunt, divino reservent iudicio. Quoniam non potest humano condemnari examine, quem Deus suo iudicio reservavit. Incerta namque non debemus iudicare quoadusque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et inluminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Quamvis enim vera sint; non tamen credenda sunt nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi ||Sp. 1080||quae manifesto iudicio convincuntur, nisi quae iudicario ordine publicantur.
Omnibus sanctae Dei Ecclesiae fidelibus et nostris notum esse volumus quia non parva quaestio de Chorepiscoporum superstitione ad nos non semel aut bis aut ter venerat, sed saepissime nostris auribus molestiam intulerat. Ipsa enim quaestio non solum inter Clericos, sed etiam inter Laicos crebrius ventilabatur. Dicebant ergo Presbyteri, Diaconi, et Subdiaconi a regularibus Episcopis ordinati, non esse eos Presbyteros vel Diaconos aut Subdiaconos, qui a Chorepiscopis videbantur quasi sacrati, nec sacerdotale eos debere peragere officium, nisi forent a canonice ordinatis Episcopis consummati. Sumentes quoque de canonica auctoritate sanctionem, affirmabant a Chorepiscopis ordinatos vulneratum potius quam episcopaliter sanctificatum per illam manus impositionem habere caput. Ubi autem vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem. Similiter et Laici dicebant quod talium Ministrorum vel Sacerdotum, id est, qui a Chorepiscopis erant quasi ordinati, officia audire nollent, nec eorum infantes maiores vel minores aut familiam eorum per manus impositionem consignari vel confirmari usquam vellent, ne magis vulnus quam benedictionem acciperent. Quod iurgium cum enucleatius discutere voluissemus, placuit nobis ex hoc apostolicam Sedem consulere, iubente canonica auctoritate atque dicente: Si maiores causae in medio fuerint devolutae, ad Sedem apostolicam, ut sancta Synodus statuit et beata consuetudo exigit, incunctanter referatur. Quapropter Arnonem Archiepiscopum ad Leonem Apostolicum misimus, ut inter caetera quae ferebat, etiam eum ex hoc interrogaret; ut quicquid super his definiendum esset, apostolica auctoritate a nostris Episcopis regulariter sopiretur. Qui nobis verbis et scriptis ab eo renuntians haec non esse necesse iterare vel definire, quia saepissime a suis praedecessoribus et a multis sanctis Episcopis atque synodalibus sanctionibus eos esse prohibitos atque damnatos; et ideo non esse necesse ventilare, sed definita tenere. Dixit enim nullum fore Presbyterum vel Diaconum aut Subdiaconum ab eis ordinatum, nec Ecclesiam ab eis dedicatam, nec virginem ||Sp. 1081||consecratam, nec quemquam confirmatum, neque quicquam quod de episcopali ministerio praesumsere esse peractum, sed quicquid ex his ab eis inlicite erat praesumptum, omnia a canonice ordinatis Episcopis debere rite peragere et in meliorem statum reformare: quia quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Praedictos autem Chorepiscopos omnes praecepit damnare, et in exilio detrudi. Ista vero omnes, maxime regni nobis a Deo commissi, Episcopi cum eodem Arnone permittente praefato Apostolico mitius tractantes, iamdictos villanos Episcopos inter Presbyteros statuerunt, ita ut amplius nihil de episcopali ministerio praesumerent, nec ipsi deinceps a quoquam fierent qui gradus sui periculum vitare vellet. Decretum namque est in illa Synodo quam Reginisburc pro eadem vel pro aliis causis apostolica auctoritate praefato praetexto habuimus, nihil ex praedictis a quoquam eorum agere nec facere volentibus consentire, sed quicquid ab his episcopaliter praesumptum est, a canonice ordinatis Episcopis peragi debere, nec ullum usquam de episcopali ministerio a Chorepiscopis aliquid accepisse, quia nihil in dante erat quod aliquis horum accipere potuisset; quoniam quod non habuit quis eorum, dare non potuit. Nam Episcopi non erant, quia nec ad quandam civitatis episcopalem sedem titulati erant, nec canonice a tribus Episcopis ordinati. Ideo de episcopali ministerio nihil agere potuerunt. Et idcirco non ostenditur gestum quod praefixi agere putaverunt; quia quod non habuerunt, nullatenus dare potuerunt. Ideo namque nulla causa permittit ut videatur iteratum quod de causis memoratis a canonice ordinatis Episcopis cognoscitur regulariter peractum. Unde et cum saepe quaestio de male accepto honore nascatur, quis ambigat nequaquam esse tribuendum quod non decet fuisse conlatum. Scimus enim, sicut et in antiquis Patrum legimus decretis, posse vera ac iusta legitimi Episcopi benedictione auferre omne vitium quod a vitioso fuerat iniectum.
Placuit ut Episcopi rerum ecclesiasticarum in omnibus, iuxta sanctorum canonum sanctiones, plenam semper habeant potestatem. Nullus eas dare vel ||Sp. 1082||accipere absque proprii Episcopi audeat iussione; nullus eas invadere vel vastare, aut quoquo modo deteriorare praesumat. Nam devastantibus Ecclesias earumque res nihil aliud intelligimus quam contra illum aeterni imperii Deum eiusque maiestatis homines movere certamen, cum illae aedes illi die noctuque famulentur, et illi sint consecratae. Videant ergo vastantes, easque invadentes, praenuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur et disperdantur cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt. Nos vero ista nec agere volumus, nec facere volentibus consentire; ne nos ipsos, quod absit, perdamus, aut se perdere volentibus consentiamus. Quapropter praecipimus ut si quis ex iure ecclesiastico hactenus nostra largitate aliquid possedit, si illa deinceps habere voluerit, ut ad proprios Episcopos veniat, et ab eis et a Praepositis Ecclesiarum unde esse videntur, quocunque modo iuste potuerit, haec impetrare satagat, et nihil ex eis aliter ambiat aut concupiscat, vel accipiat, ne cupidos sanctarum rerum ignis qui in eis est favillosius exurat. Unde et in sacris canonibus Spiritu Dei conditis decretum habetur ita: Si quis oblata dederit vel acceperit praeter Episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandum misericordiam pauperibus, et qui dat et qui accipit anathema sit. Scimus enim anathematos homines, et in praesenti seculo infames esse ac perditos, et a consortio fidelium in omnibus absque pane et aqua fieri alienos, atque si absque Ecclesiae satisfactione de hac vita recesserint, a regno Dei fore extorres. Quam foveam cavere dissimulans vel recusans, nostra se sciat per omnia carere societate; quia non solum qui faciunt, sed qui facientibus prava consentiunt, rei sunt. Satius enim nobis est regnum non habere terrenum, quam aeternum perdere: plus vero me credo posse Deum per suorum Sanctorum merita adiuvare, quam omnem militiam secularem. Quapropter omnes scire cupimus, si super his quibus fruimur bonis universum mundum lucrari potuissemus, nostram vestrasque animas perdere noluissemus, nec se pro praedictis cupiditatibus perdere volentibus assentire. Testante namque evangelica tuba didicimus nihil prodesse homini universum mundum lucrari, si animae suae detrimentum patiatur. Et iterum: Quam dabit homo commutationem pro anima sua? Et iterum: Ibunt ||Sp. 1083||hi in supplicium sempiternum, iusti autem in vitam aeternam.
Non oportet mulieres ingredi ad altare. Baptizatos vero oportet fidei Symbolum discere, et quinta feria septimanae maioris Episcopo vel Presbyteris reddere. Et qui in aegritudine constituti baptismum perceperint, sanati fidei Symbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum chrisma coeleste percipere et regni Christi participes fieri.
Ut per solemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nec eis qui a liminibus Ecclesiae sunt exclusi, neque eis, ante canonicam reconciliationem, qui publicam gerunt poenitentiam, sed tantum benedictum sal a Sacerdotibus pro communione tribuatur. Et quia apud fideles per illos dies sacramenta non mutantur, nec apud catechumenos vel publice poenitentes oportet mutare.
Placuit ut quotiens secundum statuta Patrum synodus congregata fuerit, nullus Episcoporum vel Presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat quam ea quae ad emendationem vitae et ad severitatem regulae animaeque remedia pertinent, finiantur.
Qui reculam Ecclesiae petunt a Regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione Ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
||Sp. 1084||Ne parochias cuiuslibet Episcopi alterius civitatis Episcopus canonum temerator invadat, et vesanae cupiditatis facibus inflammatus, suisque admodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis cuiuscunque munuscula Ecclesiae, sanctis scripturarum titulis conlata, nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a Sacerdote commonitus Deo auxiliante reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur.
Ut nullus Episcopus prioribus suis se audeat anteponere.
Clericis sine commendatitiis epistolis Episcopi sui licentia non pateat evagandi, et in omni loco ad quem sine epistolis Episcopi sui, ut dictum est, venerint, a communione habeantur alieni. In Monachis quoque par forma servetur; quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam a verberibus statuimus coerceri.
Ante omnia Clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est. Nec quis potest liberum corporis sui ac mentis habere iudicium, qui, captus vino, a sensu probatur alienus, et proclivius ad iudicium mens labefacta du||Sp. 1085||citur, ut plerumque possit peccatum aut crimen, dum nescit, incurrere. Ignorantia vero talis non potest effugere poenam, quam ex voluntaria amentia manasse constiterit. Itaque quemcunque ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut quadraginta dierum spatio a communione statuimus submovendum aut corporali subdendum esse supplicio.
Si quis per calumniam Ecclesiam aut Clericum fatigare tentaverit, et convictus fuerit, Ecclesiae liminibus et Catholicorum communione, nisi digne poenituerit, arceatur.
Praecipimus ne Laicus, nisi religione praemissa, Clericus fiat. In monasterium vero puellarum nonnisi probatae vitae et aetatis provectae ad quascunque earum necessitates vel ministrationes permittantur intrare. Ad faciendas vero Missas Clerici qui ingressi fuerint, statim peracto ministerio regredi festinent. Aliter autem nec Clericus nec Monachus iuvenis ullum ad puellarum congregationem habeat accessum, nisi hoc paterna aut germana necessitudo probetur admittere.
Si quis Clericorum circa se aut districtionem aut retractationem Episcopi sui putat iniustam, iuxta antiquas Constitutiones recurrat ad synodum.
Si quis Clericorum, ut in multis locis, Diabolo instigante actum fuisse perpatuit, rebelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint, et aut sacramenta inter se data aut chartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumptio praevellatur; sed res detecta, cum in synodum ventum fuerit, in praesumptoribus iuxta personarum et ordinum qualitatem ||Sp. 1086||a Pontificibus qui tunc in unum collecti fuerint vindicetur; quia sicut caritas ex praeceptis dominicis, corde, non chartulae conscriptione vel coniuratione, est exhibenda, ita quod supra sacras admittitur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est reprimendum.
Si quis res Ecclesiae debitas vel proprias Sacerdotis horrendae cupiditatis instinctu occupaverit, retinuerit, aut a potestate ex competitione perceperit, si eas non restituat, nullis se rebus excuset. Quod si agnito iure ecclesiastico non statim Ecclesiae vel Sacerdoti reformaverit, aut ut ipsum ius agnoscere possit, in iudicium electorum venire distulerit, tamdiu a communione ecclesiastica suspendatur, quandiu, restitutis rebus, tam Ecclesiam quam Sacerdotem reddat indemnem. Similis etiam his qui oblationes defunctorum Ecclesiis vel Sacerdotibus legaliter dimissas quolibet ordine adsignare tardaverint, vel retinere praesumpserint, districtionis ecclesiasticae iuxta priores canones forma servetur. Cui etiam sententiae subiacebit quisquis sibi quolibet ordine quod pro devotione sua Ecclesiis dedit, revocare praesumpserit. Abbatibus, Presbyteris, caeterisque Ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio traditis nil alienare vel obligare absque permissione et subscriptione Episcopi sui liceat. Quod si praesumpserint, degradentur, communione concessa; et quod temere praesumptum aut alienatum est, ordinatione Episcopi revocetur.
Audivimus persuasum esse populis die dominico agi cum caballis aut bubus vel vehiculis itinera non debere, neque ullam rem ad victum reparare, vel ea quae ad nitorem domus vel hominis pertinent nullatenus exercere; quae res ad Iudaicam superstitionem magis quam ad Christianam observantiam pertinere probatur. Quapropter statuimus ut die dominico quod ante fieri licuit liceat. A rurali tamen opere, id est, opere aratri vel vineae, vel sectione messis, excussione exarto, vel sepe censuimus abstinendum, quo facilius ad Ecclesiam venientes orationis gratia vacent. Quod si inventus fuerit aliquis in operibus suprascriptis, aut quae in||Sp. 1087||terdicta sunt exercere praesumpserit, qualiter haec emendare debeat, non in Laicorum districtione, sed in Sacerdotis castigatione consistat.
De Missis nullus Laicorum ante discedat, quam Dominica dicatur Oratio. Et si Episcopus praesens fuerit, eius benedictio expectetur. Neque ante Missam expletam quis egredi praesumat.
Sacrificia matutina Missarum, sive vespertina, ne quis cum armis pertinentibus ad bellorum usum expectet. Quod qui fecerit, in Sacerdotis potestate consistat quali eum districtione debeat castigare.
Ut Laici secus altare, quo sancta mysteria celebrantur, inter Clericos tam ad Vigilias quam ad Missas, stare penitus non praesumant. Sed pars illa quae a cancellis versus altare dividitur, choris tantum psallentium pateat Clericorum. Ad orandum vero et communicandum laicis et feminis, sicut mos est, pateant sancta sanctorum.
Quidam sabbato sancto ab hora nona ieiunium solvunt, conviviis utuntur; et dum sol ipse eadem die tenebris palliatus lumina subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi ieiunium tamen diei polluunt, epulisque inserviunt. Et quia totum eundem diem universalis Ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicunque in eo ieiunium, praeter parvulos, senes, et languidos, ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur; nec in eo sacramentum corporis et sanguinis Domini percipiat qui diem passionis eius per abstinentiam non honorat.
||Sp. 1088||Omnis vobis tam praesentibus quam et futuris scire cupimus quia ideo consultu Sedis apostolicae, et omnium nostrorum Episcoporum ac reliquorum Sacerdotum atque maxime cunctorum fidelium nostrorum de purgatione criminatorum Sacerdotum tanta tractavimus, eamque cum testibus, sicut in anteriori Capitulari nostro continetur, fieri decrevimus, quoniam nesciebamus eandem causam a beato Gregorio papa esse definitam. Nam cum Warmatia generalem conventum habuissemus, adlata est nobis a Riculfo Mogontiacensi Metropolitano epistola beati Gregorii Papae, in qua inter caetera continebantur haec: De Presbytero vero vel quolibet Sacerdote a populo accusato, si certi non fuerint testes qui crimini inlato non adprobent veritatem, iusiurandum erit in medio, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate cui nuda et aperta sunt omnia; sicque maneat in proprio gradu. Ista vero omnia, quia vires nostras excedunt, in iudicio Episcoporum iuxta canonicam sanctionem definienda relinquimus; ut haec, quando orta fuerint, ita definire satagant, ut nec secundum seculum iustam reprehensionem, nec penes Deum, quod absit, damnationem, sed aeternae beatitudinis, ipso auxiliante qui omnia infucata praestat, praemia consequantur.
Omnes monemus ut lites vel contentiones non recte iudicatas ad patientiae culmem perducere studeant, sicut Dominus noster Iesus Christus in mandatis suis nos admonet dicens: Iuste iudicate filii hominum. Et: In quocunque iudicio iudicaveritis, iudicabitur de vobis. Et iterum: Munera excoecant oculos sapientium, et tollunt verba iustorum. Qui consentit, non recte iudicat. Sic docet praeceptum Domini: Quod tibi non vis fieri, alteri ne facias. Vae vobis, Iudices et Principes, qui ab impio accipitis munera, et iustitiam iusti aufertis ab eo. Et rememoramini quod dicitur: Reddet Deus unicuique secundum opera sua, vel secundum iustitiam suam.
Testes, priusquam de causa interrogentur, sacramento debere constringi ut iurent se nihil esse contra veri||Sp. 1089||tatem dicturos. Haec etiam iubemus, ut honestioribus magis quam vilioribus testibus fides potius admittatur. Unius autem testimonium, quamlibet splendida et idonea videatur esse persona, nullatenus audiendum.
Mansuetudinis nostrae lege prohibemus in iudiciis Episcopos accusari; ne dum adfutura ipsorum benficio impunitas aestimatur, libera sit ad arguendos eos animis furialibus copia. Si quid est igitur querelarum quod quispiam defert, apud alios potissimum Episcopos convenit explanari, ut opportuna atque commoda cunctorum quaestionibus audientia commodetur.
Privilegia quae olim reverentia religionis obtinuit mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus; ita ut hi quoque qui Ecclesiae obtemperant, his quibus Ecclesia beneficiis perfruantur.
Si quis Iudaeorum Christianum servum vel cuiuslibet alterius sectae emerit et circumciderit, a Iudaei ipsius potestate sublatus in libertate permaneat.
Ea quae circa catholicam legem vel olim ordinavit antiquitas, vel parentum nostrorum auctoritas religiosa constituit, vel nostra serenitas roboravit, novella superstitione submota, integra et inviolata custodiri praecipimus.
Integra restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa quae perierat, in priorem statum reparatur, vel id quod alicui sublatum est reformatur; ita ut eorum causae vel res in integrum revocentur qui aut per timorem potestatis alicuius compulsi sunt, aut fraude vel errore decepti sunt, aut per captivita||Sp. 1090||tem, vel quamcunque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur, aut si qui pro necessitate longae peregrinationis absentant, vel restauranda ea quae in damnis minorum gesta esse probantur.
Quotiens de revocanda re vel causa integrae restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, ut res ipsa quae sublata est recipiatur. Et cum in persona actio coeperit intendi, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est intra annum in quadruplum reformet; post annum vero, in duplum reddendum est.
Ecclesiarum servos et Episcoporum vel omnium Clericorum a Iudicibus vel Actoribus publicis in diversis angariis non fatigari divina praecipimus auctoritate. Unde omne Concilium a pietate gloriosissimi Domini nostri poposcit ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel Ecclesiae laborent. Si quis vero Iudicum aut Actorum Clericum aut servum Clerici vel Ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui impedimentum facit, efficiatur extraneus.
De his criminibus de quibus quis absolutus est, ab eo qui accusavit refricari accusatio non potest.
Multi, contra canonum constituta, Ecclesias quas aedificaverint postulant consecrari, ita ut dotem quam eidem Ecclesiae contulerint non censeant ad Episcopi ordinationem pertinere. Quod factum et in praeterito displicet, et in futuro prohibetur. Sed omnia, secundum constitutionem antiquam, ad Episcopi ordinationem et potestatem pertineant.
Oportet ut sint Episcopi ||Sp. 1091||semper perspectores, secundum Regis admonitionem, qualiter Iudices cum populis agant, et aut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum auribus Principum innotescant. Quod si correptos emendare nequiverint, et ab Ecclesia et a communione eos suspendant.
Devotam peccantem non recipiendam in Ecclesia, nisi peccare desierit. Et si desinens egerit aptam poenitentiam decem annis, recipiat communionem. Prius autem quam in Ecclesia admittatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat. Quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur absens. Corruptorem etiam par poena constringat. Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit.
Si quis Laicus per excommunicationem abstinet, ad domum eius Clericorum vel religiosorum nullus accedat. Similiter et Clericus si abstinet, a Clericis devitetur. Si quis cum illo conloqui aut convivari fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur. Sed hoc pertineat ad eos Clericos qui eius sunt Episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo qui abstinet, sive Laico quolibet, sive Clerico.
Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis Clericus, sive etiam in diaconali ministerio vel presbyterali officio constitutus, si Episcopi a quo ordinatus est praeceptis non obedierit, ut in delegata sibi Ecclesia officium dependat assiduum, quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.
Si quis pro alterius debito se pecuniam promiserit redditurum, ad solutionem statutae promissionis est retinendus.
Si facto pretio rem vendendam aliquis cuicunque tradiderit, et dum ab eo vendenda profertur, quacunque occasione perierit, ei perit qui ||Sp. 1092||eam dederat distrahendam. Caeterum si rem acceptam, non rogante domino, sed promittente eo qui accepit, dum vellet venundare, perdiderit, sibi rei perditae ingerit detrimentum.
Creditor si sine conditione pignus sibi depositum tenens, ter debitorem convenerit ut, ut soluto debito, pignora sua recipiat, et debitor noluerit post tres admonitiones soluto debito pignora sua recipere, creditor distrahendi pignoris habebit liberam potestatem.
Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.
Qui iubente Sacerdote pro quacunque culpa ab Ecclesia exire contempserint, pro noxa contumaciae tardius recipiantur ad veniam.
Clerici, quos increpatio non emendaverit, verberibus coerceantur.
Si quis debeat alicui solidos decem, et ille qui debet de quacunque ratione debeantur illi a creditore suo solidi quinque, et veniens creditor totos decem solidos a debitore petat, si probaverit ille debitor sibi ab eo quinque solidos deberi quare illum in solidum pro totis decem solidis convenit, causam perdat qui noluit debitum compensare. Similis ratio est de frumento vel de aliis speciebus.
Qui filiofamilias contra interdicta legum inscio patre pecuniam commodavit, eam nec vivente nec mortuo patre ab eodem poterit postulare.
Hi vero Seculares qui coniugale consortium absque culpa graviore dimittunt vel etiam dimiserunt, et nullas causas dissidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt ut aut inlicita aut aliena praesumant, si antequam apud Episcopos comprovinciales dissidii causas dixerint, et priusquam uxores iudi||Sp. 1093||cio damnentur, abiecerint, a communione Ecclesiae et sancti populi coetu, pro eo quod fidem et coniugium maculant, excludantur.
Clerici etiam omnes, qui Ecclesiae fideliter vigilanterque serviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinem teneantur.
Accusationes et accusatores, atque earum negotia, quae seculares non adsciscunt Leges, divina ac synodica funditus a Clericis repellere auctoritate censemus; quia indignum est superioribus pati ab inferioribus quae inferiores ab eis uti despiciunt.
Nullus Episcopus alienum parochianum praesumat retinere aut ordinare, vel iudicare, absque proprii Episcopi voluntate; quia sicut irrita erit eius ordinatio, ita et iudicatio; quoniam censemus nullum alterius Iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit, nec iudicare nullatenus poterit.
Peregrina iudicia generali sanctione prohibemus; quia indignum est ut ab externis iudicetur qui provinciales et a se electos debet habere Iudices.
Poenitentes, tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manus et cilicium a Sacerdote consequantur. Et si aut comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abiciantur. Et nisi digne poenituerint, non recipiantur. Iuvenibus etiam non facile committenda est, propter aetatis fragilitatem. Viaticum tamen omnibus in morte positis non negandum.
Contumaces vero Clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab Episcopis corrigantur. Et si qui prioris gradus ||Sp. 1094||elati superbia communionem fortasse contempserint, aut Ecclesiam frequentare vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur; ita ut cum eos poenitentia correxerit, rescripti in matricula, gradum suum dignitatemque recipiant.
Si quis sacculum vel argentum signatum deposuerit, et is penes quem depositum fuit, illud invito eo contrectaverit, et depositi et furti actio in eum competit.
Si quis creditor, debitore in solutionem tardante, rem sibi pro debito positam distraxerit, si quid amplius acceptum fuerit quam debebatur, quod amplius acceptum est restituatur debitori.
Nullus Episcopus extra suam provinciam ad iudicium devocetur. Sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus Episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam. Quia si hoc minoribus, tam Clericis quam Laicis concessum est, quanto magis de Episcopis servari convenit? Nam si ipse Metropolitanum aut Iudices suspectos habuerit, aut infestos senserit, apud Primatem dioeceseos aut apud Romanae Sedis Pontificem iudicetur.
Placuit ut si Episcopus accusatus appellaverit Romanum Pontificem, id statuendum quod ipse censuerit.
Si in alicuius Presbyteri parochia infideles aut faculas accenderint, aut arbores aut fontes aut saxa venerentur, si hoc eruere neglexerint, sacrilegii reum se esse cognoscat. Dominus aut ordinator rei ipsius, si admonitus hoc ||Sp. 1095||emendare noluerit, communione privetur.
Poenitens quae, defuncto viro, alio nubere praesumpserit, et quae vel suspecta vel interdicta familiaritate cum extraneo convixerit, cum eodem ab Ecclesiae liminibus arceatur. Haec etiam et de viro in poenitentia posito placuit observari.
Si quis cuilibet mandet ut rem suam decem solidos vendat, et ille eam octo vendiderit, pretium quod ei mandatum est, quicquid minus ab emptore percepit, mandatori complere compellatur. Venditio tamen rescindi non potest.
Servus bona fide comparatus si ex veteri vitio fugerit, non tantum pretium dominus, sed et ea quae per fugam abstulit, reddere cogetur.
Et de Episcopis vel Sacerdotibus, quod non debeant ab aliis iudicari nisi a quibus et ordinari. Sunt nonnulli qui indiscussos potestate tyrannica, non canonica auctoritate, damnant; et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam, odio invidiaque permoti, humiliant; et levi opinionis aura condemnant quorum crimina non adprobant. Ideoque communi decreto censemus ut quandocunque aliquis Episcoporum criminatur, congregatis omnibus eiusdem provinciae Episcopis causa eius audiatur; ut non occulte iudicetur vel damnetur; quia ab aliis iudicari prius non potest, nisi ab his a quibus ordinari potuit. Quod si aliter factum fuerit, nullas vires habebit.
Si Clericus vel Laicus habuerit causam adversus Episcopum proprium, vel adversus alterum, aut Episcopus adversus quemquam, apud synodum provinciae iudicetur. Quod si adversus ||Sp. 1096||eiusdem provinciae Metropolitanum Episcopus vel Clericus habuerit querelam, petat Primatem dioeceseos; et apud ipsum iudicetur, aut apud Sedem apostolicam.
Placuit eorum accusandi Sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus; quia vocem funestam potius intercidi quam audiri oportet.
Placuit ut accusato, si Iudices suspectos habuerit, liceat appellare. Quia non oportet negare audientiam roganti.
Non est credendum contra alios eorum confessioni qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes; quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.
Si quis pervasor finium fuerit adprobatus, eo quod priusquam aliquid iudicio terminetur, id quod alter tenuerat invasisset, non solum illud quod male praesumpserit amittat, sed, ut non unusquisque rem alienam occupet, cum fuerit in causa devictus pervasor iuris alieni, tantum spatii restituat quantum praesumpserit invadere.
Omnibus qui contra voluntatem defuncti faciunt, ut indignis, auferatur hereditas.
Qui per testamentum sibi aliquid derelictum acceperit et vin||Sp. 1097||dicaverit, et voluerit contra voluntatem defuncti agere, licentiam penitus non habebit.
Nulli quidem de bonis usurpandis virorum, nec dividendi contra bonos mores, concessa licentia est; sed, praecipiente patre, divisionem ab eo factam durare, si modo usque ad extremum eius vivendi spatium voluntas eadem perseverasse doceatur.
Si quis filius donatione patris aliquid fuerit consecutus, et eum postmodum laeserit, post probatas in iudicio laesionis causas, ad donationem pater, si voluerit, in integrum revocetur.
Donatio in filio a patre facta, si laesum se pater esse probaverit, revocetur.
Quod omnibus fidelibus omnibusque ordinibus summopere cavendum sit ne clanculo aut publice unctum Domini detractionibus et vituperationibus delanient, perpendentes illud exemplum Mariae, quae pro eo quod Moysi famulo Domini propter Aethiopissam detraxit, immunditia leprae multata sit. Et illud Psalmistae: Nolite tangere Christos meos, et in Prophetis meis nolite malignari.
Clericus vel Laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non aliubi quam in foro suo vocatus audiatur.
Appellantem non debet afflictio ulla, aut carceris aut detentionis iniuriare custodia. Et liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare.
Si quis, contempto ||Sp. 1098||fideiussore, debitorem suum tenere maluerit, fideiussor vel heres eius a fideiussionis vinculo liberatur. Si vero procurator litis victus fuerit, mandator eius ad solutionem tenetur.
Homo liber, qui statum suum in potestate habet, et peiorare eum et meliorem facere potest; atque ideo operas suas diurnas nocturnasque locat.
Qui uxorem habet, eo tempore concubinam habere non potest, ne ab uxore eum dilectio separet concubinae.
Illud etiam unanimi consensu convenit observari, ut si quis Monachorum aut Monacharum in congregatione positi religiosam conversationem elegerint, et postea aut ad parentes aut quamcumque proprietatem se de congregatione ipsa subtraxerint, et ab Episcopo suo per epistolam admoniti ad septa monasterii sui redire distulerint, sint usque ad exitum vitae a communione suspensi, nec prius ad eucharistiae gratiam admittantur quam ad ovile suum, de quo se vagationis insolentia visi sunt subtraxisse cum humillima supplicatione debeant satisfactione reverti.
De viduis et puellis quae sibi in habitu religionis in domibus propriis, tam a parentibus quam per se, vestem mutaverint, et se postea contra instituta Patrum vel praecepta Canonum coniugia crediderint copulanda, tamdiu utrique habeantur a communione suspensi, quousque quod inlicite perpetraverunt, emendent. Quod si emendare neglexerint, a communione vel omnium Christianorum convivio in perpetuo sint sequestratae.
Quot personae solent in iudiciis esse? Quatuor, accusator causae, defensor causae, testes, iudex. Quo quisque utitur officio? Iudex aequitate, testes veritate, accusator intentione ad amplificandam causam, defensor extenuatione ||Sp. 1099||ad minuendam causam. Saepe enim fit causa ratiocinationis, aut metu, aut gloria, aut pecunia, id est, aut commodi aliquid appetendi, vel incommodi aliquid vitandi.
Non tantum qui furtum fecerit, sed etiam is cuius opere aut consilio furtum factum fuerit, furti actione tenebitur.
Agnati sunt qui per virilem sexum descendunt, cognati autem qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati sunt et cognati Avunculi vero et avunculorum filii cognati sunt, non agnati.
Qui metu et impressione alicuius terroris apud acta Praesidis servum se esse mentitus est, postea statum suum defendendi non praeiudicat.
Hi qui aedes aliquas villasve expoliaverint, effregerint, expugnaverint, si quidem id turba cum telis coacta fecerint, capite puniantur. Telorum autem appellatione omnia ex quibus saluti hominis noceri possit, accipiuntur.
Receptores adgressorum, itemque latronum, eadem poena afficiuntur qua ipsi latrones: sublatis enim susceptoribus, crassantium cupido conquiescit.
Si aliquis malitiae studio incendium miserit, de hoc crimine convictus, poenis gravissimis iubetur interfici. Quod si per neglegentiam factum incendium comprobatur, damnum quod cuicunque inlatum fuerit, res quae incendio perierit, dupli satisfactione sarciatur.
Constitutiones contra ||Sp. 1100||Canones et decreta Praesulum Romanorum seu reliquorum Pontificum, vel bonos mores, nullius sunt momenti.
In Clericorum causa huiusmodi forma servetur, ut nec quemquam eorum sententia non a suo Iudice dicta constringat.
Omnis qui falsa aliis intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.
Ut comprovincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae Episcopi, si ipse decreverit.
Si quis adversus Episcopum causam habuerit, non prius alios Episcopos vel alios Iudices adeat, ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut iustam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, ipsa nos instruente Veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum. Et si vos non audierit, dic Ecclesiae; id est, accusa eum publice tunc, et non prius. Et reliqua.
Nulli infami atque sacrilego de quocunque negotio liceat quandoque adversus religiosum Christianum impetere.
||Sp. 1101||Nullae causae a Iudicibus ecclesiasticis audiantur quae Legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.
Qui pro iniuria mediocri estimatae iniuriae damna subire compellitur, quamvis civiliter videatur addictus, tamen infamis efficitur.
In causa capitali absens nemo damnetur. Neque absens per alium accusare aut accusari potest.
Si ex rebus quas violenter aliquis occupat, quaelibet sub quacunque occasione perierint, aut arserint, vel servi violenter occupati mortui fuerint, quamlibet fraude illius qui occupavit id quod perit factum non videatur, tamen ab ipso quaecunque perierint reddenda sunt qui rem iuris alieni violenter visus est occupasse.
In hoc titulo Graeca verba posita sunt, id est, peri ton alogeusamenon, e kai alogeuomenon. Quod nos Latine possumus dicere: De his qui inrationabiliter versati sunt sive versantur. In qua sententia sensus triplex est; id est, de his qui cum pecoribus coitu mixti sunt, aut more pecorum cum consanguineis usque adfinitatis lineam incestum commiserunt, aut cum masculis concubuerunt. Quisquis autem ex his unum egerit, aut capite puniatur; aut, si ei vita concessa fuerit, iuxta Ancyrani Concilii sententiam, quae in capitulo decimo sexto continetur, poenitentiam veraciter agat.
Si quando in causa capitali vel in causa status interpellatum fuerit, non per procuratores sed per ipsos est agendum.
Si quis Metropolitanus Episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium Episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subiacebit; et quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de provincialium Coepiscoporum causis suarumque Ecclesiarum et Clericorum atque Secularium necessitatibus, agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur Pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester. Et reliqua. Similiter et ipsi comprovinciales Episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant iuxta sanctorum constituta Patrum; ut uno animo, uno ore, concorditer sancta glorificetur Trinitas in secula.
Notum sit omnibus quia quod in Laicis reprehenditur, id multo magis debet in Clericis praedamnari.
Delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.
Qui in alterius famam in publico sripturam aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur. Et qui ea prius invenerit, rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
Si aliquis unam rem duobus per legitimas scripturas donaverit, uni prius, et alteri postea, non quaerendus est in his donationibus qui primus, qui posterior sit; sed qui rem tradente donatore possederit, is eam cui est ||Sp. 1103||tradita possidebit. Nec interest utrum in parentes an in extraneos talis sit facta donatio.
Servi in caput domini neque a Praeside, neque a procuratore, neque tam in parvis quam in capitalibus causis, interrogari possunt.
Si quis iratus crimen aliquod cuilibet temere obiecerit, convitium non est pro accusatione habendum. Sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens post iracundiam, iterare ac scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
Qui crimen obicit, scribat se probaturum. Revera, ut ibi causa agatur ubi crimen admittitur; ut qui non probaverit quod obiecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.
Ut ne quis, dum in ea durare potuerit, qualibet necessitate suam relinquat Ecclesiam.
Pulsatus ante suum Iudicem, causam dicat. Et non ante suum Iudicem pulsatus, si noluerit, taceat. Et ut pulsato, quotiens appellaverit, induciae dentur.
Hi qui inventi fuerint ||Sp. 1104||libros famosos legere vel cantare, excommunicentur.
Homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
Qui de salute Principis vel summa reipublicae mathematicos, ariolos, aruspices, vaticinatores consulit, cum eo qui responderit, capite puniatur.
Auctores seditionis et tumultus, vel concitatores populi, pro qualitate dignitatis aut in crucem tollantur, aut bestiis obiciantur, aut in insulam deportentur.
Maius periculum est iudicantis, quam eius qui iudicatur. Unde unicuique providendum est ne aliquem iniuste iudicet aut puniat.
Accusationes adversus Doctorem nemo suscipiat, quia non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit iudicio.
Sic odit Deus eos qui adversus patres armantur ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur.
Instruendi sunt Presbyteri pariterque admonendi quatinus noverint decimas et oblationes quas a fidelibus accipiunt, pauperum et hospitum et peregrinorum esse stipendia, non quasi suis sed quasi commendatis uti debere; de quibus omnibus sciant se rationem reddituros in conspectu divinae maiestatis, et nisi eas fideliter pauperibus et his quibus praemissum est administraverint, condemnationem patiendos. Qualiter vero dispensari debeant, canones sacri instituunt: scilicet ut quatuor partes ex omnibus ||Sp. 1105||fiant, una ad fabricam Ecclesiae relevandam, altera pauperibus distribuenda, tertia Presbytero cum suis Clericis habenda, quarta Episcopo reservanda. Et quicquid exinde Pontifex iusserit, prudenti consilio est faciendum.
Inhibendum et modis omnibus tenendum est ut nullus Sacerdos eas personas feminarum, sicut in Canonibus insertum continetur, de quibus suspicio potest esse, in domo sua habeat, et non solum illas, sed neque illas quas antiqui Canones concedunt: quia, instigante Diabolo, etiam in illis scelus frequenter perpetratum reperitur, aut etiam in pedissequis earum. Nam si qua de his habuerit talem necessitatem cui sit necessaria sustentatio Presbyteri, habeat in villa aut in vico domum, longe a Presbyteri conversatione, et ibi ei subministret quae necessaria sunt. Sed et hoc secundum auctoritatem Canonum modis omnibus prohibendum, ut nulla femina ad altare praesumat accedere, aut Presbytero ministrare, vel infra cancellum stare aut sedere.
De incestis omni studio perquirendum est Sacerdotibus per homines veraces et timorem Dei ante oculos habentes. Et si reperti fuerint, statim aut per se emendare studeant, aut cum adiutorio Archidiaconi sui vel Episcopi hoc ipsum extirpare satagant; ne tanto flagitio et scelere et illi polluantur et pereant, et alii in eorum vicinitate omnipotentis Dei iram incurrant.
Admonendi sunt Clerici et instruendi ut primum ipsi ab omni fornicatione et immunditia et luxuria et ab omni pollutione carnis sint alieni, et tunc plebem sibi subiectam et verbis praedicent, et exempla ostendant, ut ab omni fornicatione, et ab omni inrationabili vel inutili pecudum luxuria et pollutione abstineant, et mundo se corpore et mente Deo praeparent.
||Sp. 1106||Quaerendum namque est Sacerdoti, cum accipit cuiuslibet fidelis confessionem peccatorum, qualiter primo peccatum perpetratum, aut si postea iteratum, aut frequenter actum sit, si sponte, si coacte, si per ebrietatem aut per quodlibet ingenium factum sit. Et cum viderit unde radix illius peccati processit, tunc congruam adhibeat medicinam. Qualis vero peccati adhibenda sit medicina, secundum canonum authenticorum sanctorum Patrum esse debet, et non secundum placitum hominis, sed secundum Dei voluntatem. Nec in hac parte voluntas aut gratia hominis sectanda est, sed voluntas Dei in omnibus exquirenda; quatinus dignis precibus et poenitudine digna placari possit omnipotentis Dei vindicta, quam suo vitio provocavit.
Si quis quiete gradiens per viam, aut si etiam in domo sua fuerit, aut in platea civitatis, aut in villa, subito aut ab alio superventus, aut litis commotione, volens se defendere, non habens contra illum antea odium, interfecerit hominem, septem annis secundum canonicam institutionem poeniteat, tres vero communione privetur; quatuor autem in communione orationum et oblationum susceptus, in Sacerdotis pendeat arbitrio utrum dignus sit corpus Christi accipere aut usque ad plenitudinem poenitentiae ab eo separari. Abstinentia ciborum in providentia Sacerdotis erit secundum possibilitatem poenitentis et devotionis et affectum lacrymarum.
Mulier quae duobus fratribus nupserit, abici debet usque ad diem mortis. Sed, propter humanitatem, in extremis suis sacramentis reconciliari oportet; ita tamen ut prius solvatur coniugium, et maneat innupta, et vir eius absque uxore simili poenitentiae sit subditus. Quod si duo fratres cum una femina fornicati fuerint, nescientes alter alterius fornicationem, statim ut cognoverint adulterium, qui eam habet uxorem, dimittat. Et ille quidem, post actam poenitentiam, ||Sp. 1107||si uxor defuncta fuerit, potest alteri sociari; illa vivente, nequaquam. Illa vero nunquam ulterius poterit in coniugium assumi; et iugi poenitentia submissa, ad exitum vitae communionis gratiam percipiat.
Mulier quae dormiens filium suum oppresserit, et mortuus fuerit, sex annis poeniteat. Vir eius, si in domo illius fuit, quatuor. Si vero in uno lecto, simili modo poeniteat, duos in pane et aqua, reliquos quatuor secundum quod Sacerdos illos viderit posse, abstinentiam imponat ciborum.
Mulier habens virum, si adulterium perpetraverit, et occulte ad confessionem venerit, septem annos poeniteat, tres in pane et aqua; caeteros quatuor in providentia erit Sacerdotis qualiter eam viderit posse; et ita ei ciborum abstinentia imponatur. Similiter et vir habens uxorem, si adulterium perpetraverit, faciat, id est, per triennium non communicet. Si cuius uxor adulterium perpetraverit, et hoc a viro deprehensum fuerit et publicatum, dimittat uxorem, si voluerit propter fornicationem. Illa vero, secundum quod superius insertum est, publice agat poenitentiam. Vir vero eius, illa vivente, nullatenus habebit licentiam aliam ducere uxorem. Quod si voluerit adulteram sibi reconciliari, licentiam habeat, ita tamen ut pariter cum illa poenitentiam agat, et exacta poenitentia, ad communionis gratiam, sicut superius continetur insertum, utrique accedant. Similis forma et in muliere servabitur. Si eam vir eius adulteraverit, habet potestatem dimittendi virum propter fornicationem. Maneat tamen innupta quamdiu vir eius vixerit; quia nec ille habet potestatem aliam accipere prima vivente, nec illa primo. Habent tamen potestatem semetipsos reconciliari.
Praecipimus ut ad accipiendum per manus Pontificis impositionem, Spiritus sancti donum sollicite et devote omnes concurrant, et Episcopo ||Sp. 1108||sua ea quae necessaria sunt fideliter ministrent, eique ab omnibus et per omnia obediatur.
Sciendum est omnibus quod parvuli instruendi sunt, cum ad intelligibilem aetatem venerint, et fidei sacramento et baptismatis mysterio et septiformis gratiae sancti Spiritus dono.
Notum esse omnibus volumus quod confessio peccatorum, excepto ea quae Sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum sit, Deo frequenter in oratione sit facienda.
Omnibus fidelibus notum fore desideramus quod quorundam peccatorum alienorum conscii, nisi ea emendationis et salutis causa prodiderint, delinquant. Unde scriptum est: Nihil prodest illi suo errore non pollui qui consensum praestat erranti. Et alibi: Non solum qui faciunt, sed qui consentiunt facientibus, rei sunt.
Sciendum est omnibus et sine oblivione retinendum quod gravius puniantur qui fidem Christi perceperunt, et in malis vitam finierunt, quam illi qui sine fraude mortui sunt, et tamen bona egerunt opera; quoniam melius est fidem non percipere, quam post eius perceptionem retrorsum abire.
Notum sit omnibus quod coniugium a Deo sit constitutum, et non sit appetendum causa luxuriae, sed procreatione filiorum, et quod bonorum coniugatorum vita per Iob sit designata.
Sciendum est omnibus et firmiter retinendum quod hi qui uxores ducere voluerint, sicut eas castas et incorruptas cupiunt invenire, sic ad eas casti et incorrupti debent accedere, easque cum benedictione Sacerdotis, sicut in Sacramentario continetur, accipere. Sed prius eas dotali titulo debent conligare.
||Sp. 1109||Volumus atque praecipimus ut omnes suis Sacerdotibus tam maioris ordinis quam et inferioris, a minimo usque ad maximum, ut summo Deo, cuius vice in Ecclesia legatione funguntur, obedientes existant. Nam nullo pacto agnoscere possumus qualiter nobis fideles existere possunt, qui Deo infideles et suis Sacerdotibus inobedientes apparuerint; aut qualiter nobis obedientes nostrisque ministris ac legatis obtemperantes erunt qui illis in Dei causis et Ecclesiarum utilitatibus non obtemperant. Potius namque, iuxta Veritatis vocem, ille metuendus est qui potest animam et corpus perdere in gehenam quam ille qui corpus torquere et honores temporales potest auferre. De illis dictum est: Qui vos audit, me audit. Et qui vos spernit, me spernit. Et alibi: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et rursus: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est illi ut suspendatur mola asinaria in collo eius. Et demergatur in profundo maris. Et iterum: Qui vos recipit, me recipit. Et qui me recipit, recipit eum qui me misit. Et multa alia horumque similia. His ergo fulti oraculis iubemus ut omnes eis pro viribus ad eorum peragenda ministeria, et ad malos et peccatores atque neglegentes homines distringendos, summopere obedientes existant. Qui autem in his, quod absit, aut neglegentes eisque inobedientes fuerint inventi, sciant se nec in nostro Imperio honores retinere, licet etiam filii nostri fuerint, nec in palatio locum neque nobiscum aut cum nostris societatem aut communionem ullam habere, sed magis sub magna districtione et ariditate poenas luere. In his namque omnium nostrorum fidelium volumus agnoscere fidem ac benevolentiam; quoniam si haec fideliter et utiliter impleverint, tunc Deo et nobis fideles erunt. Si autem, quod absit, secus egerint, tunc non solum infideles, sed infames atque reprobi manifeste apparentes notabuntur, eorumque domus publicabuntur, et ipsi exiliabuntur.
Placuit ut infantes, quando non inveniuntur certissimi testes ||Sp. 1110||qui eos sine dubitatione baptizatos esse testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere, absque ullo scrupulo tempore legitimo baptizari. Similiter et de Ecclesiis vel altaribus atque consignandis fidelibus, quotiens super his dubitatur, agendum est; id est, ut sine ulla trepidatione consecrentur, et fideles confirmentur, quoniam quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum.
Pro Ecclesiarum causis ac necessitatibus earum, atque servorum Dei, Advocati, seu Defensores, quotiens necessitas ingruerit, a Principe postulentur, et ab eo fideliter atque libenter iuxta canonicas sanctiones fidelissimi dentur.
Clerici cuiuslibet gradus in quibuscunque locis ordinati fuerint ministri, ad eadem loca pertineant, atque in ipsis locis perseverent.
In singulis Episcoporum parochiis Presbyteri eorumque Ministri, non a quibuslibet Episcopis, sed a suis propriis, chrisma petant vel accipiant. Nec alio umquam tempore, iuxta sanctos canones, vel secundum morem Romanum, nisi in Coena Domini sanctum chrisma conficiatur. Quibus etiam diebus Presbyteris vel eorum Ministris canonice dispensandum est, sed non aliis tradendum nisi solummodo Presbyteris vel Diaconibus aut Subdiaconibus bene fidelibus. Indignum enim est ut alii illud suscipiant nisi illi qui hoc in tradendo usuri sunt. Similiter et hoc statutum est, ut a Chorepiscopis, qui iuxta sanctorum decreta locum septuaginta discipulorum id est Presbyterorum tenent, vel ab ipsis Presbyteris, nec virginum consecratio, nec sancti Spirirtus traditio, nec Ecclesiarum vel altarium consecratio, vel illa quae solis Episcopis debentur, fiat. Nam si a duobus Episcopis Episcopus non potest consecrari, quomodo ille Episcopus erit, aut aliquid de episcopali Ministerio, nisi quantum Presbyter, cuius locum in Ecclesia tenet, agere poterit? Omnia ergo quae isti praesumptiosi de episcopali ministerio egerunt, irrita esse ||Sp. 1111||comprobantur et effectu carere, atque per omnia tam ab apostolica Sede quam et omnium Episcoporum decreto, irrita esse, et potius nocumenta quam aliqua adiumenta sunt iudicata, ac saepius interdicta. Ideoque ne fiant sub anathematis vinculo interdicimus, atque qui ab eis sunt polluti potius quam sanctificati, in meliorem statum canonice, id est, a tribus ordinatis Episcopis, ut reformentur iubemus; quia reformatio non est iteratio, sed ecclesiastica et canonica perfectio.
Placuit ut hi qui rapiunt feminas, vel furantur, aut seducunt, ut eas nullatenus habeant uxores, quamvis eis postmodum conveniat, aut eas dotaverint, vel nuptialiter cum consensu parentum suorum acceperint. Si quis autem uxorem habere voluerit, canonice et legaliter eam accipiat, et non rapiat. Qui vero eam rapuerit, vel furatus fuerit, aut seduxerit, nunquam eam uxorem habeat; sed propinquis suis eam legalibus reddat, et in triplo plenum bannum dominicum componat, et insuper canonice publicam poenitentiam gerat. Ad quod omnes una voce clamaverunt, dicentes: Ista omnes firmiter tenere volumus, et in perpetuum ab omnibus conservari optamus.
Sciendum est omnibus quod et in aliis competentibus locis, si locus basilicae procul fuerit, oratio ad Deum et confessio peccatorum fieri debeat et possit; Missarum vero celebratio nonnisi in locis ab Episcopis Deo dicatis, excepto tempore hostilitatis, et hoc nonnisi in altaribus et tabernaculis ab Episcopis Deo dicatis ullatenus rite fieri possit aut debeat.
Si quis secularium, tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit, et vocatus sui Episcopi auctoritate ad emendationem ac poenitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab Ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque quod inlicite commisit, emendet, ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat, atque reconciliatione proprii Episcopi divinis pre||Sp. 1112||cibus indulgentiam consequatur et veniam, Ecclesiaeque gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione, ab eodem emendatus Episcopo, canonice reddatur.
Ut Clerici pompis aut sagis vel armis non utantur.
Ut ea quae in sua dioecesi Episcopus per se suosque corrigere vel emendare nequiverit, coram reliquis Episcopis ad corrigendum insinuet, vel Regi indicare non tardet; ut qui ecclesiasticis regulis inobediens apparuerit, per potestates exteras corrigatur.
Statuimus ut si quis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, quod in carcere poenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus Presbyter sit, duos annos in carcere permaneat, ut ante flagellatus et scorticatus videatur; et post Episcopus adaugeat. Si autem Clericus vel Monachus in hoc peccatum inciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus, vertente anno ibi poenitentiam agat. Similiter et Nonnanes velatae eadem poenitentia teneantur, et radantur omnes capilli capitis eius
Praecipimus ut qui a Paganis baptizati sunt, denuo a Christi Sacerdotibus in nomine sanctae Trinitatis baptizentur, et postea ab Episcopis chrismentur, quia aliter Christiani nec dici nec esse possunt.
Si quis ab Episcopo, et non a Chorepiscopo, qui non Episcopus, sed vicarius Episcopi, priusquam prohibiti essent, et erant et dicebantur, fuerit confirmatus, reiterari talis confirmatio non debet. Nam Chorepiscopi ante apostolicam atque synodalem prohibitionem non ex numero Apostolorum, sed ex septuaginta Discipulorum, ut sacri Canones testantur, ordine erant, quos nunquam Spiritum paraclitum tradidisse novimus. Sed quia olim, ut dictum est, iam dicti ||Sp. 1113||Chorepiscopi prohibiti sunt, ideo modo nihil sunt, nec sanctum Paraclitum ullo umquam tempore tradere potuerunt, nec modo possunt. Quapropter non apparet iteratum quod olim canonice non agnoscitur patratum.
Quicunque baptizatus fuerit ab haereticis in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debetur, sed per manus solam impositionem purgandus est.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae Episcopo vel Presbyteris reddere. Et qui in aegritudine constituti baptismum perceperint, sani facti fidei Symbolo doceantur, ut noverint quanta natione digni sunt habiti. Oportet etiam baptizatos post baptismum chrisma coeleste percipere et regni Christi participes fieri.
Quod hi qui dubitant utrum sint baptizati, an non, vel a Presbytero diis mactanti vel immolatitiis carnibus vescenti fuerint baptizati, ut baptizentur praeceptum est.
Ne quisquam amplius quam duas accipiat uxores, quia iam tertia superflua est.
Quod pro catholicis defunctis sint memoriae faciendae, et oblationes et orationes Deo offerendae. Non tamen pro impiis, quamvis sint Christiani, ex his aliquid agere licebit.
Nullus Episcoporum vel Presbyterorum aliquam prius causam suggerere audeat, quam ea quae ad emendationem vitae et ad severitatem regulae, atque ad animae remedia pertinent, finiantur.
||Sp. 1114||Qui reculam Ecclesiae petunt a Regibus, et horrendae cupiditatis impulsu egentium substantiam rapiunt, irrita habeantur quae obtinent, et a communione Ecclesiae, cuius facultatem auferre cupiunt, excludantur.
Ne parochias cuiuslibet Episcopi alterius civitatis Episcopus, canonum temerator invadat, et vesanae cupiditatis facibus inflammatus, suisque admodum non contentus, rapiat aliena.
Si quis cuiusque munuscula Ecclesiae sanctis scripturarum titulis conlata nefaria calliditate abstulerit, fraudaverit, invaserit, retentaverit, atque suppresserit, et non statim a Sacerdote commonitus Deo conlata reddiderit, ab Ecclesiae catholicae communione pellatur.
Ut iudicatus Episcopus ad apostolicam Sedem, si voluerit, appellet. Ex Concilio Sardicense cap. V. Quod si appellaverit, in cathedra ipsius alter non ordinetur.
Ut si a Iudicibus quos Primas dederit quis appellaverit, alii Iudices amplioris numeri decernantur. Quod si et ab ipsis appellaverit, ad sententiam Concilii causa deferatur.
Ut Presbyteri, inconsulto Episcopo in quolibet loco agenda non audeant celebrare.
Ut Presbyter civitatis sine iussione sui Episcopi nihil iubeat, nec in unaquaque parochia aliquid agat.
Ut Presbyteri rem Ecclesiae sine consensu Episcopi sui non vendant.
||Sp. 1115||Ut abiectum Clericum aliena Ecclesia non admittat.
Ut nullus in precibus nisi ad Patrem dirigat orationem. Et ut prius eas cum instructioribus tractet.
Ne cui liceat res vel facultates Ecclesiis aut Monasteriis vel xenodochiis, pro quacunque eleemosyna cum iustitia delegatas, retentare, alienare, atque subtrahere. Quod si quis fecerit, tanquam necator pauperum, antiquorum canonum sententiis constrictus, ab Ecclesiae liminibus excludatur, donec ea quae sublata sunt aut retenta reddantur.
Ut nullus Episcoporum aut cuiuslibet ordinis Clericus, vel alia quaecunque persona quibuslibet conditionibus, seu in uno regno seu in alio positas alterius cuiuscunque Ecclesiae res aut petat aut praesumat accipere. Quod si fecerit, tamdiu habeatur a communione altaris vel ab omnium fratrum ac filiorum caritate suspensus, donec ipse Ecclesiae cuius directo ordine iuris est, ablata restituat.
Privilegia atque praecepta Ecclesiarum manere semper incorrupta praecipimus. Et quicquid ab antecessoribus vel parentibus nostris circa sacrosanctarum Ecclesiarum utilitates constitutum est, vel quae singuli quique antistites pro causis ecclesiasticis impetrarunt, sub poena sacrilegii iugi solidata aeternitate serventur.
Placuit ut Clerici non distringantur vel diiudicentur nisi a propriis Episcopis. Fas enim non est ut divini muneris Ministri temporalium Potestatum subdantur arbitrio. Nam si propriorum Episcoporum iussionibus inobedientes extiterint, tunc, iuxta canonicas sanctiones, per Potestates exteras adducantur, id est, per Iudices seculares.
Placuit, sicut Leonis Papae et omnium Episcoporum nostrorum atque reliquorum fidelium generali et ||Sp. 1116||synodali consultu decrevimus, ut nullus Chorepiscopus per manus impositionem Spiritum sanctum tradere, aut Sacerdotes vel Levitas aut Subdiaconos sacrare, vel virgines velare, aut sanctum chrisma conficere, vel Ecclesias aut altaria sacrare, aut benedictionem in publica Missa populis tribuere praesumat: quae omnia summis Pontificibus, id est, cathedralibus Episcopis, debentur, et non Chorepiscopis vel Presbyteris, quorum formam, iuxta sanctorum canonum decreta, Chorepiscopi gerunt. Si autem hi aliquid ex his agere tentaverint, irrita erunt quae ab eis geruntur, et ipsi omni ecclesiastico honore funditus priventur.
Ut hi qui a Chorepiscopis Presbyteri vel Diaconi aut Subdiaconi sunt ordinati, nullatenus in presbyteratus vel diaconatus aut subdiaconatus officio ministrare praesumant. Similiter homines qui ab imperitis ab eis videntur esse confirmati, vel virgines seu Ecclesiae sacratae, aut chrisma confectum, sive altaria dedicata, pro confirmatis vel sacratis aut dedicatis minime habeantur; quia quae illi non habuerunt, dare non potuerunt, quoniam ex his eis quicquam agere non licet, quae omnia summis Pontificibus debentur, et non Chorepiscopis, qui nec summi Pontifices vel Episcopi fuerunt, nec deinceps unquam fieri possunt. Nullum enim ex septuaginta ex his aliquid unquam fecisse legimus vel scimus; ad quorum exemplum et formam Presbyteros vel Chorepiscopos, antequam ipsi Chorepiscopi prohibiti essent, fuisse agnovimus. Haec vero omnia a cathedralibus Episcopis, qui a comprovincialibus Episcopis aut praesentia aut iudicio Metropolitani consecrati esse noscuntur, agenda sunt, et non a Presbyteris vel Chorepiscopis, qui ambo unius formae esse videntur. Quae si ab eis aut propter imperitiam aut propter praesumptionem acta, ut praedictum est, ab imperitis esse putantur, a cathedralibus tamen Episcopis reformanda vel peragenda sunt; quia quae illi in his agere cogitarunt, imperfecta remanserunt; et, ut iam praelibatum est, quod illi non habuerunt, dare non potuerunt. Episcopi namque non fuerunt, quia nec a tribus Episcopis nec ad aliquam episcopalem cathedram ordinati fuerunt. Et ideo ex his nihil agere potuerunt. Et ne alicui talis ordina||Sp. 1117||tio vel confirmatio, aut consecratio reiteratio esse videatur, adtendat illud quod scriptum est: Quod non ostenditur gestum, ratio non sinit ut videatur iteratum. Et reliqua talia, eorumque similia.
Ne Iudices quicquam de perfidorum excessibus, extra Sacerdotum conhibentiam, iudicare praesumant.
Ut Episcopi tunc immunes habeantur a damnis, cum eorum Presbyteros ad ea quae ipsi non correxerint remiserint corrigenda.
Si coram hominibus repertum mendacium et infamem facit et damnis affligit, quanto magis in divina fallax fide praeventus non erit penitus ad accusationem vel ad testimonium admittendus. Merito ergo accusare et testificare prohibentur qui in recta fide suspecti sunt.
Sicut deflendum Christianis est eorum scelus qui in Christo praevaricatores existunt, ita modis omnibus decernendum ut absque satisfactione Ecclesiae nullus omnino veniam mereatur qui a meliori proposito ad deterius declinasse convincitur, quia crudelis et stupenda praesumptio crudeliori debet extirpari supplicio
Non solum ille qui furtum fecerit, sed etiam et quicunque conscius fuerit, vel furto ablata sciens susceperit, in numero furantium habeatur, et simili vindictae subiaceat.
Ut sabbato sancto, hoc est, in vigilia Paschae, ieiunium ante noctis initium, nisi a parvulis aut infirmis, non solvatur. Nec Missa in Parasceve, aut in eodem sabbato sancto, vel divina mysteria his duobus diebus celebrentur. Canonibus quippe iubentibus biduo ista sacramenta penitus non debent celebrari.
||Sp. 1118||Statutum saepissime et inhibitum est ut Missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant. Simul et hoc decretum est, ut si quis Presbyterorum, excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab Episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine Missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat, Missarum celebrationes in huiuscemodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere tentaverit, gradus sui periculum incurrat. Et hoc populis denuntiandum est, ne Missas in praedictis inlicitis locis Sacerdotibus cantare suadeant, vel haec inlicita facere Presbyteros deprecentur; quoniam scriptum est: Vide ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in loco quem elegerit Dominus ut ponat nomen suum ibi. Satius igitur est Missam non audire, quam eam ubi non licet, nec oportet, celebrare nec audire. Et in Canonibus legitur ut nullus Sacerdotum in domibus vel in aliis locis, nisi in Ecclesiis dedicatis, celebrare Missas audeat. Si quis contra haec decreta egerit, canonica correctione feriatur. Simul et hoc statutum est, ut nullus Sacerdos in aliis quam in Deo dicatis vasis, et ab Episcopis consecratis ministrare seu Missas celebrare praesumat: quia sicut non est concessum ut alii Missas cantent et sacrificia consecrent quam illi qui ab Episcopis sunt consecrati, ita non est licitum ut in aliis domibus vel altaribus aut vasis Missas Sacerdotes celebrare praesumant, quam ab Episcopis consecratis. Sunt etiam ab Episcopis consecranda et benedicenda corporales pallae ac alia vestimenta sacerdotalia, necnon et omnia quae in usus basilicae vel altaris, sive in ministerio Sacerdotum, ad divina mysteria explenda complectuntur, quatinus cum his sacris Deo sacratius sive placabilius ministrare valeant. Unde et in aliis sanctorum patrum decretis legitur: Quamquam Deum vera fide ubique orare liceat, sacrificia vero offerre aut corpus Domini confici nullo modo legimus aut veraciter scimus in aliis locis iuste fieri nisi in locis Deo ab Episcopo dicatis, nisi causa hostilitatis aut summae necessitatis: et hoc non in mansionibus aut in domibus non sacratis, sed in ta||Sp. 1119||bernaculis dedicatis ab Episcopis, et altaribus a Pontificibus sacra unctione unctis et divinis precibus consecratis, et hoc summa ex necessitate, et in itinere, procul ab Ecclesia positis, ne populus sine Missarum sollemnia et sacramenti corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi perceptione remaneat. Ab antiquis autem Patribus et praedecessoribus nostris, nulla alia ex occasione, aut pigritia, seu praesumptione, sed propter dictam necessitatem, hoc concessum esse legimus. Aliter quoque, nisi ut praefixum est, in locis non consecratis Missarum sollemnia agere non licet. Et hoc nonnisi ex summis et pro praedictis necessitatibus fieri ullo modo licet; quoniam lex divina admodum praecipiens ait: Caveat quisque ne offerat holocausta sua in omni loco, sed in loco quem Dominus elegit. Et alibi: Recte offert qui ad Ecclesiam necessitate praeoccupante aut infirmitate venire non potest, et aliubi Deum orat. Sed non recte dividit qui in locis inlicitis et altaribus minime consecratis Missarum celebrationes peragit. Multo enim melius est Missas non cantare aut audire quam in locis inlicitis Missas cantare aut audire: quoniam qui inlicita agit et prohibita facit, non modicum errat, et nimis peccat; et nisi poenitentiam canonice et iuste in hoc seculo ex hoc egerit, maximam condemnationem in futuro iudicio propter hoc indubitanter percipiet. Multa vero et innumerabilia exempla ex his in supradictis legalibus et in aliis canonicis et divinis libris inveniuntur, quae hic pro prolixitate inserere distulimus, et pro fastidio ac labore scriptorum sive lectorum hic non inseruimus. Nam si quis ex his potiora et plura exempla invenire desiderat, in praefixis libris sufficienter legendo et diligenter quaerendo invenire poterit. Si quis ergo post tot prohibitiones haec decreta apostolica et synodali atque imperiali auctoritate renovata, et maxime omnium imperii nostri Populorum ac Procerum nostrorum consensu et hortatu conscripta atque firmata, temerare praesumpserit, si Clericus fuerit, gradus sui periculo subiacebit. Si vero Monachus aut Laicus fuerit, a liminibus Ecclesiae usque ad Ecclesiae satisfactionem extorris fiat. Si autem, quod absit, suo Episcopo vel reliquis Sacerdotibus inobediens vel contumax extiterit, a Comitibus vel Missis nostris comprehensus, in carcerem usque ad nostram et proprii Episcopi atque Ecclesiae satis||Sp. 1120||factionem sub magna aerumna retrusus maneat.
Nullus fidelium usque adfinitatis lineam, id est, usque in septimam progeniem, consanguineam suam ducat uxorem, vel eam quoquo modo incesti macula polluat. Si quis vero hoc scienter temerare praesumpserit, si liber est, bannum nostrum, id est, sexaginta solidos, fisco nostro persolvat, et insuper canonice ut incestus luat, ac publice iuxta canonicos gradus poeniteat. Si autem servus vel ecclesiasticus fuerit, publice flagelletur ac decalvetur, et iuxta proprii Episcopi iussionem poenitentiam publice et canonice gerat. Quod si aliquis, tam liber quam servus, aut ecclesiasticus vel fiscalinus, Episcopo proprio vel suo Sacerdoti aut suo Archidiacono inobediens vel contumax, sive de hoc sive de alio quolibet scelere, extiterit, omnes res eius a Comite et a Misso Episcopi ei contendantur usque dum Episcopo suo obediat, ut canonice poeniteat. Quod si nec se ita correxerit, et ad Episcopum et canonicam poenitentiam venire distulerit, a Comite comprehendatur, et in carcerem sub magna aerumna retrusus teneatur, nec rerum suarum potestatem habeat quousque Episcopus iusserit. Quod si Comes vel eius Ministri haec adimplere distulerint, canonice ab Episcopo vel a suo Ministro excommunicetur, et usque dum haec pleniter adimpleat, semper communione catholicorum careat, usque dum ipsi Episcopo humanius erga eum aliquid agere placuerit. Si vero, quod non optamus, ipse Comes aut de praedictis causis aut de ipsa excommunicatione inobediens aut neglegens apparuerit, honore Comitatus pariter et communione careat usque dum ambo in nostram praesentiam veniant, ut nos illum episcopali auctoritate atque imperiali metu ita corrigamus, ut et caeteri timorem habeant, nec deinceps talia committere ullatenus audeant.
Incesti, dum in ipso detestando atque infando scelere manent, non inter fideles Christianos, sed inter Gentiles aut Catechumenos vel Energu||Sp. 1121||menos habeantur; id est, cum Christianis non cibum sumant, non potum, non in eodem vasculo edant aut bibant; sed soli hoc faciant. Non osculentur aut salutentur ab eis. Sed si suis Sacerdotibus inobedientes extiterint, et a tam nefandissimo se scelere segregare atque ad publicam poenitentiam redire noluerint, inter eos habeantur qui spiritu periclitantur immundo, vel etiam inter eos de quibus ipsa Veritas ait: Si te non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Nam cum fidelibus non debent orare, nec in Ecclesiam intrare, sed ad ianuam Ecclesiae excubare, et intrantibus in eam atque exeuntibus ex ea vultu in terra prostrato veniam postulare, et ut pro se orare non dedignentur flagitare, et lacrymis perfusi, vultu contrito, atque humiliato spiritu, semper omnibus apparere usque ad satisfactionem Ecclesiae et proprii Episcopi canonicam reconciliationem manere, et ad pristinum incestum numquam redire, nec secularia negotia exercere, nec placitis aut accusationibus vel testimoniis interesse, sed crebris Sacerdotum precibus, manusque Pontificis proprii impositionibus, et eleemosynarum largitionibus, atque caeterorum bonorum hominum exhibitionibus eos purgari sanarique oportet.
Incestos nullo coniugii nomine praevalendos esse censemus.
Si quis eo gradu se incestuoso ordine cum his personis quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit, usquequo poenitentiam sequestratione testentur, utrique communione priventur, et neque in palatio habere militiam neque in foro agendarum causarum licentiam habebunt. Nam quoquo modo praedicto se incesto coniunxerint, Episcopi seu Presbyteri, in quorum dioecesi vel pago actum fuerit, Regi vel Iudicibus scelus perpetratum adnuntient; ut cum ipsis denuntiatum fuerit, se ab eorum communione aut cohabitatione sequestrent. Res autem eorum ad primos parentes usque ad sequestrationem perveniant, sub ea conditione, ut antequam segregentur, per nullum ingenium, neque per parentes, neque per emptionem, neque per auctoritatem regiam ad proprias perveniant facultates, nisi praefatum scelus sequestrationis separatione et poenitentia fateantur.
||Sp. 1122||Accusationis ordinem canonicis dudum regulis institutum servare iubemus; ut si quis Clericus in criminali vel in leviori causa pulsatur, vel in discrimine capitis arcessitur, non statim reus aestimetur quia accusari potuit, ne subiectam innocentiam faciamus; sed quisquis ille est qui crimen intendit, in iudicium episcopale veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem, habita tamen dignitatis aestimatione patiatur. Nec sibi fore noverit licentiam mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Omnes servi vel liberti omnesque infames personae non permittantur maiores natu accusare, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt. Infames sunt cuncti quos decreta canonica et ecclesiastica atque leges seculares, adscribunt infames esse.
Si quis Episcopus, Presbyter, aut Diaconus, vel quilibet Clerici apud Episcopos, quia alibi non oportet, a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis, qui hoc genus inlaudabilis intentionis arripuit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre. Si quis ergo circa huiusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intelligat se iacturam famae propriae sustinere; ut damno pudoris, existimationis dispendio, discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de caetero non licere. Nam sicut Episcopos, Presbyteros, Diaconos, caeterosque, si his obiecta potuerint comprobare, ab ecclesiasticis gradibus aequum est removeri, ita similis videri debet iustitiae modus quod appetitae innocentiae moderatam deferri iussimus ultionem. Ideo huiuscemodi duntaxat causas Episcopi sub testificatione multorum actis audire debebunt.
Nulli alii Metropolitani appellentur Primates, nisi illi qui ||Sp. 1123||primas sedes tenent, et quos sancti Patres synodali et apostolica auctoritate Primates esse decreverunt. Reliqui vero qui alias metropolitanas sedes sunt adepti, non Primates, sed Metropolitani vocentur.
Si quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscunque criminis delator atque accusator emerserit, eius existimatione caput atque fortunas petiturus cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium, ante examinatum iudicium, in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio, ultore gladio feriatur. Vocem enim funestam potius intercidi quam audiri oportet. Eorum vero accusandi Sacerdotes vel testificandi in eos os obstruimus quos non humanis sed divinis vocibus, mortuos esse scimus.
Episcopi a Deo iudicandi sunt, non ab humanis aut pravae vitae hominibus sunt lacerandi, ipso Domino exemplum dante, quando per ipsum, et non per alios, vendentes et ementes eiecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et eiecit de templo. Et sicut alibi ait: Deus stetit in synagoga Deorum, in medio autem Deos discernit.
Quicunque se propria voluntate aut in aquam iactaverit, aut collum ligaverit, aut de arbore praecipitaverit, aut ferro percusserit, aut cuilibet voluntariae se morti tradiderit, istorum oblatio non recipietur.
Quicunque Iudex aut Secularis Presbytero aut Diacono aut cuilibet de clero aut de iunioribus matris Ecclesiae, absque audientia Episcopi vel Archidiaconi vel Archipresbyteri, iniuriam inferre praesumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.
Quando ea quae cano||Sp. 1124||nica sunt ventilantur, vel quaedam regularia examinantur, nec Iudices seculares neque aliquos Laicos interesse oportet, nisi eos tantummodo qui in propria accusantur persona.
Monemus ut iura Ecclesiarum, sicut a Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata, inviolata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imitationem suum aliquis quaerat augmentum.
Deus ad hoc vestram religiositatem ordinavit ut et iniustitias removeatis, et praesumptiones abscidatis, et Sacerdotibus laborantibus succurratis, et multis opprobriis locum non praebeatis, sed post agnitionem, ei qui calumniam patitur adiutorium feratis, illum vero qui calumniam facit, si vere est calumniator, abscidatis.
Episcopis singulorum locorum, omnium qui sub eorum degunt moderamine curae sit causas utilitatesque disponere. Valde enim est incongruum ut, omissis suis, alii quilibet illorum se causis admisceant; sed illi eorum vitam competenti regularique debeant moderatione disponere qui eos ordinare canonice possunt, vel a quibus ordinati sunt, et qui pro commissis eorumque animabus compelluntur reddere rationem.
Si forte, quod non optamus, aliquem Episcopum contra proprium Metropolitanum vel contra alios quosque contingat aliquid habere causae, decrevimus ut ob hoc Sedis apostolicae iudicium hi qui petere festinant licentiam habeant: quod scitis canonum etiam antiquorum Patrum institutione permissum.
Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus. Quisquis ergo cum dilectione Dei et Proximi, fidei quae in Christo est firmitatem tenet, eundem Iesum Christum Dei et hominis filium ||Sp. 1125||apud se posuit fundamentum. Sperandum ergo est quia ubi Christus fundamentum est, bonorum quoque operum sequatur officium. Ipsa quoque per se Veritas dicit: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro. Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. Et paulo post subiecit dicens: Ego sum ostium. Ille ergo in ovile ovium intrat per ostium qui intrat per Christum. Ipse autem per Christum ingreditur, qui de eodem creatore ac Redemptore humani generis vera sentit et praedicat, et praedicata custodit; culmen regiminis ad officium portandi oneris suscepit, non ad appetitum gloriae transitorii honoris; curae quoque suscepti ovilis sollerter invigilat, ne oves Dei aut perversi homines prava loquentes dilanient, aut maligni spiritus oblectamenta vitiorum suadentes devastent.
Flagitari iudicium non debet de causa quae diffinita vel iudicata est.
Qui se contra Praepositos suos erigunt, profecto ostenditur quia esse servi Dei contemnunt. Filius Dei in sancto ait Evangelio: Ego non accuso nec iudico quemquam. Nihil enim sine Patre facit Filius, quia communis eorum operatio est et unita voluntas. Hoc vero in loco quasi Iudex loquitur, dicens qualis iudex, quales testes Deo esse debeant, ut cognoscant homines in iudicando quod non ex voluntate et potestate sua, sed ex aequitate debeant formare sententiam. Iustitia in iudicando est manifestanda, non potentia.
Clerici lege Patrum monentur ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant, non spectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant, privata, non tantum pudica, sed sobria colant, usuris nequaquam incumbant, qui nec turpium occupationes lucrorum fraudesque cuiusquam studiose appetant, amorem pecuniae quasi materiam cunctorum criminum fugiant, secularia officia negotiaque abiciant, honorum gradus per ambitiones non appetant, pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant, dolos et coniurationes caveant; odium, aemulationem, detractionem, et invidiam fugiant; non vanis oculis, non ||Sp. 1126||infrenata lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant; sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu et incessu ostendant. Obscoenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus execrentur. Viduarum ac virginum visitationes fresquentationesque fugiant, et contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimoniam quoque immolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo iactantiae studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, exercitio iugi divinis cultibus sese mancipandos studeant; scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent.
Neganda est accusatis licentia criminandi priusquam se crimine quo premuntur exuerint.
Si quis convictus fuerit aliquos ad falsum testimonium vel periurium adtraxisse aut per quamcunque corruptionem sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum non communicet.
Sciscitandum est si vult pater virginis, quia caput mulieris vir. Requirenda est a Patre voluntas virginum, dum Deus relinquat hominem in manibus consilii sui.
Statutum est ut unusquisque Clericus vel Laicus non communicet in aliena plebe sine litteris Episcopi sui.
Si quis statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si Laicus est, communione, si Clericus, honore privetur.
||Sp. 1127||Si forte aliquis Clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicunque eum susceperit, et illum Pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumpserit, Ecclesiae communione privetur.
Statutum est ut nullae accusationes a Iudicibus audiantur ecclesiasticis quae legibus seculi prohibentur. Et ut si quis cuiuslibet honoris Clericus iudicio Episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab Ecclesiis quibus praefuit sive a quolibet homine defensari; interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem nec sexum excusandum esse praecipimus.
Placuit ut quotiescunque Concilium congregandum est, Episcopi qui neque aetate neque aegritudine, neque alia graviore necessitate impediuntur, competenter occurrant. Primatibusque suarum provinciarum intimetur ut de universis Episcopis vel duae vel tres turmae fiant, ac de singulis turmis vicissim quotquot electi fuerint, ad diem Concilii instantissime occurrant.
Ex epistola sancti Clementis utilia, quae praesenti tempore Ecclesiis necessaria sunt, honorifice proferenda, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue Clericis recipienda; ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem, statutis praesentibus roboremus quod suprascriptus beatus Martyr de beatissimi Petri Apostoli constitutione commemorat, dicens: Quidam autem etiam ex vobis ipsis intellegere debetis si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui. Verbi gratia, inimicus ||Sp. 1128||est alicui pro actibus suis. Vos nolite expectare ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse. Sed prudenter observare debetis et voluntati eius, videlicet qui Ecclesiae curam gerit, absque commonitione obsecundare, et averti ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus ipse non loquitur; ut unusquisque qui in culpa est, dum cupit omnium vel vestram sibi gratiam reparare, festinet citius reconciliari ei qui omnibus praeest; ut per hoc redeat ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis. Et caetera quae in consequentibus denotantur amicis eorum qui veritati inimici sunt. Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et fidelium populus ad culpam sibi ascribendum, si quis in hoc vitium malorum computatur, et disciplinae subversor fore agnoscitur.
Episcopum vero oportet oportune et importune, atque sine intermissione Ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere, et admonere ut a vitiis se abstineat, et salutem consequi possit aeternam. Et illa cum tanta reverentia eius doctrinam debet suscipere eumque amare et diligere ut legatum Dei et praeconem veritatis; qui, testante veritate, quodcunque ligaverit super terram, erit ligatum et in coelo, et quodcunque solverit super terram, erit solutum et in coelo. Nimis timenda est haec sententia, et providendum vobis ne offendatis eos qui tantam a Domino habent potestatem. Et ideo potius obediendi et summopere sunt venerandi, non detrahendi, vel lacerandi, aut eiciendi, sed portandi et amandi, ipso dicente Domino: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Ideo haec vobis et omnibus fidelibus praecipimus, ut ab his vos caveatis, et posteris vestris non malum, sed bonum exemplum relinquatis, quoniam iniuria Episcoporum ad Christum pertinet, cuius vice funguntur. Unde et vos, qui veri Dei estis discipuli, abicite a cordibus ante omnia discordias et animorum dissensiones, ex quibus omne opus malum procedit, et benignitatem ac simplicitatem tota mente servate. Veruntamen scitote cuncti quod supra omnes vos laboret Episcopus, quia unusquisque vestrum suum proprium fert laborem, ille vero et suum et singulorum. Et ideo sicut ille pro vobis omnibus, ita et vos omnes pro eo summopere laborare debetis, in tantum ut si etiam necesse fue||Sp. 1129||rit, animas vestras pro eo ponatis; sicut et ipse animam suam pro vobis, si necesse fuerit, ponere debet, ipso dicente salvatore: Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Vos vero obedite eis, et vigilate pro eis; quia ipsi vigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri; ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.
Decretum est ut uxor legitime viro coniungatur. Aliter enim legitimum, ut a Patribus accepimus et a sanctis Apostolis eorumque successoribus traditum invenimus, non fit coniugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur, uxor petatur, et a parentibus propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a Sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet, custodita, et sociata a proximis, quae tempore congruo petita legibus detur et sollemniter accipiatur. Et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant; ut boni soboles generentur, et Domino suis in actibus placeant. Taliter enim et Domino placebunt, et filios, non spurios, sed legitimos atque hereditabiles generabunt.
Placuit ut nullus quemquam Clericorum vel Laicorum de suspicione aliqua iudicare praesumat; similiter, ne sine accusatore legitimo quispiam condemnetur: quia pessimum et periculosum est quempiam de suspicione iudicare, aut sine legitimo accusatore quemquam damnare.
Placuit ut unusquisque Episcopus per singulos annos cunctas dioeceses parochiasque suas circuire non neglegat; sed docendo, confirmando, singula quaeque quae necessaria sunt restaurando, et corrigendo, prout melius valuerit, reformare satagat.
Quando Presbyteri aut ||Sp. 1130||Diaconi per parochias constituuntur, oportet eos professionem Episcopo suo facere.
Ut non liceat Iudicibus Clericos vel servos Ecclesiae in suis angariis occupare.
Placuit ut omnes Ecclesiae cum dotibus et omnibus rebus suis in Episcopi proprii potestate consistant atque ad ordinationem vel dispositionem suam semper pertineant.
Ut Clerici qui seculares Iudices appetunt excommunicentur.
Placuit ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat. Quod si quis fecerit, in triplo nobis bannum nostrum persolvat, et ab Episcopo, atque, si necesse fuerit, distringente Comite, publicam per gradus canonicos poenitentiam agere cogatur. Et si inobediens extiterit, nobis per firmissimos fideiussores praesentetur; ut aut in carcerem retrudatur, aut in exilium deportetur; ut et caeteri timorem habeant, ne unquam talia agere praesumant.
Placuit ut si quis potentum quemlibet expoliaverit, et admonente Episcopo non reddiderit, excommunicetur.
Placuit ut omnes qui in Ecclesiam intrant, nisi a suo fuerint excommunicati Sacerdote, communicent. Si qui autem hoc facere noluerint, tamdiu a communione et a Christianorum consortio habeantur alieni, quandiu per satisfactionem Ecclesiae a proprio mereantur per manus impositionem reconciliari Episcopo et sanctae restitui communioni.
Placuit omnes qui ||Sp. 1131||sacram acceperint Eucharistiam, et non sumpserint, ut sacrilegi repellantur.
Placuit ut his qui a suis excommunicantur Sacerdotibus nullus fidelium communicet, nisi quibus permissum ab eis fuerit, nec priusquam canonice reconcilientur ad eos accedat. Quod si quis facere tentaverit, simili sententiae subiaceat.
Quam sit extraneus a Christianae fidei regula qui se defensorem veritatis insimulat, et veritatem ipsam munerum acceptione commaculat, audiat contra se Prophetam dicentem: Pro eo quod vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, ecce stridebo ego super vos sicut stridet plaustrum onustum foeno; et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus corde inter fortes nudus effugiet.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas, quas summatim breviterque perstrinximus, sicut plenius in canone continentur, manere perenni stabilitate sancimus. Si quis ergo Clericus aut Laicus harum sanctionum obediens esse noluerit, si Clericus fuerit, excommunicationi subiaceat. Si vero Laicus fuerit et honestioris loci persona, medietatem fa||Sp. 1132||cultatum suarum amittat, fisci viribus profuturam. Si vero minoris loci persona est, amissione rerum suarum multatus, in exilio deputetur.
Quaecunque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas Ecclesias praecipimus. Nihil igitur a privilegiis immutetur. Omnibus qui Ecclesiis serviunt tuitio deferatur, qQuia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus quam his quae olim praestita sunt immutari. ?
Maxime trium ultimorum capitula istorum librorum apostolica sunt cuncta auctoritate roborata, quia his cudendis maxime apostolica interfuit legatio. Nam eorum nomina, praeter trium, id est, Leonis, Sergii, et Georgii, hic non inseruimus, licet ea per singulos conventus inserta invenissemus, vitantes legentium atque scribentium fastidia. Si quis autem plenius ea nosse voluerit, istorum legat authentica, quibus illa inserta reperiet. Interdum haec dictando et amando atque operibus complendo non neglegat; quia, ut Dominus novit, pro amore et utilitate sanctae Dei Ecclesiae, ut horum in prooemio praelibatum est, sunt collecta isticque inserta. Legentibus pax, custodientibus gloria, operibusque haec complentibus vita attribuatur aeterna oramus.
||Sp. 579||Ut Abbates, mox ut ad monasteria sua remeaverint, regulam per singula verba discutientes pleniter legant, et intelligentes Domino opitulante efficaciter cum Monachis suis implere studeant.
Ut Monachi omnes, qui possunt, regulam memoriter discant.
Ut officium iuxta quod in regula sancti Benedicti continetur celebrent Monachi.
||Sp. 580||Ut in coquina, in pistrino, et in caeteris officinis propriis operentur manibus, et vestimenta sua opportuno tempore lavent.
Ut nullo umquam tempore post vigilias causa dormiendi, nisi contigerit eos ante horam constitutam surgere, ad lectos redeant suos.
Ut in quadragesima, nisi in sabbato sancto, non radantur. Alio autem ||Sp. 581||tempore, semel per quindecim dies radantur, et in octavis Paschae.
Ut balnearum usus in arbitrio Prioris consistat.
Ut volatilia intus forisve, nisi pro infirmitate, nullo tempore comedant.
Ut nullus Episcoporum Monachis volatilia comedere praecipiat.
Ut poma et lactucae, nisi quando alius sumitur cibus, non comedantur.
Ut certum phlebotomiae tempus non observent; sed unicuique secundum quod necessitas expostulat concedatur, et specialis in cibo et in potu tunc consolatio praebeatur.
Ut si necessitas poposcerit ob operis laborem, post refectionem vespertinam, etiam et in Quadragesima pari modo, et quando officium mortuorum celebratur, priusquam lectio completorii legatur, bibant.
Ut cum a quocunque Priore suo increpatus quis eorum fuerit, Mea culpa primo dicat; dehinc prosternens se illius pedibus cum cappa, si habuerit, veniam petat. Et tunc iubente Priore surgat, et unde interrogatus fuerit rationem humiliter reddat.
Ut nudi pro qualibet culpa coram fratrum obtulibus non flagellentur.
Ut soli sine alio fratre in viam non dirigantur.
Ut sibi compatres commatresve non faciant, neque osculentur feminas.
||Sp. 582||Ut si necessitas fuerit eos occupari in fruges colligendo, (constitutum legendi et meridie pausandi tempus praetermittatur, et operantes) non murmurent.
Ut quarta et sexta feria ieiunantes, ante nonam, aut post nonam, si necessitas fuerit, iuxta Prioris arbitrium, levia opera exerceant.
Ut in Quadragesima libris de bibliotheca secundum Prioris dispositionem acceptis, alios, nisi Prior decreverit expedire, non accipiant.
Ut eis vestimenta nec multum vilia, nec multum pretiosa, sed mediocria dentur.
Ut mensura cucullae duobus consistat cubitis.
Ut si infra positae mensurae quantitatem decreverit Abbas causa necessitatis quippiam augeri, in illius maneat potestate. Alioquin hoc omnino provideat, ut camisias duas, et tunicas duas, et cucullas duas, et cappas duas unusquisque Monachorum habeat; quibus vero necesse est addatur et tertia, et pedules quatuor paria, et femoralia duo paria, roccum unum, pellicias usque ad talos duas, fasciolas duas; quibus autem necesse est itineris causa, alias duas manicas, quas vulgo wantos appellamus, in aestate, muffulas in hyeme vervecinas, calciamenta diurna paria duo, subtalares per noctem in aestate duas, in hyeme vero soccos, saponem et uncturam sufficienter, pinguedinem ad esum; excepto sexta feria et viginti diebus ante nativitatem Domini, et septimana illa quae ante quadragesimam vocatur quinquagesima. Ubi autem vinum non est unde emina detur, duplicem mensuram de cervisia bona. Et quaecunque praeter haec regula iubet, singuli, cum necessitas postulaverit, absque dilatione accipiant.
Ut in Quadragesima, sicut et in alio tempore, vicissim sibi pedes lavent, ||Sp. 583||et antiphonas huic officio congruentes decantent. In Coena vero Domini pedes fratrum, si valet, Abbas lavet et osculetur, et demum propria manu poculum eis porrigat.
Ut mandatum, si tempus coenae est, tam fratrum quam etiam peregrinorum post coenam fiat.
Ut ea quam Monachi sui habent mensura sint Abbates contenti, in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, quando in aliis utilitatibus non fuerint occupati.
Ut villas frequenter, et nisi necessitas coegerit, non circumeant, neque suis illas Monachis custodiendas committant. Et si eos ire ad eas necessitas fuerit, expleto necessitatis negotio ad sua mox monasteria redeant.
Ut Abbas vel quispiam fratrum ad portam monasterii cum hospitibus non reficiant. In refectorio autem omnem eis humanitatem manducandi ac bibendi exhibeat. (Ipse tamen ea cibi potusque mensura contentus sit quam reliqui fratres accipiunt.) Si vero propter hospitem voluerit ad solitam mensuram fratribus sibique augere aliquid, in sua maneat potestate.
Ut servitores, non ad unam mensam, sed in propriis locis, post refectionem fratrum reficiant; quibus eadem lectio quae fratribus recitata est, recitetur.
Ut nihil lectori, nisi quod regula iubet, detur.
Ut Alleluya in Septuagesima dimittatur.
Ut Praepositus intra et extra monasterium post Abbatem maiorem reliquis Abbati subditis habeat potestatem.
||Sp. 584||Ut Monachis non nisi Monachus constituatur Praepositus.
Ut de senioribus monasterium circumeuntibus quidam cum fratribus in obedientiam exeant, quidam in monasterio propter custodiam remaneant.
Ut Novitio non facilis in monasterio tribuatur ingressus, et ut in cella (hospitum probationis causa) hospitibus serviat paucis diebus. Res vero, si quas habet, parentibus suis commendet. Expleto autem probationis suae anno, secundum quod regula praecipit inde faciat. Ipse vero nec tondeatur, nec vestimenta pristina immutet, priusquam obedientiam promittat.
Ut Monachus, professione facta, tribus diebus cuculla coopertum habeat caput.
Ut puerum pater aut mater tempore oblationis offerant ad altare, et petitionem pro eo coram laicis testibus faciant, quam tempore intelligibili ipse puer confirmet.
Ut infantes oblati carnem, non nisi causa infirmitatis, manducent.
Ut quando fratres post sextam dormiunt, si quis eorum voluerit legere, in Ecclesia aut in lecto suo legat.
Ut in Quadragesima usque ad nonam operentur fratres, quatenus Missa celebrata tempore congruo reficiant.
Ut domus semota his qui fugere, aut pugnis baculisve inter se voluerint confligere, aut quibus ex integro factae sunt regulares disciplinae, habeatur huiusmodi qua in hyeme ignis possit accendi, et atrium iuxta sit in quo valeant quod eis iniungitur operari.
||Sp. 585||Ut si quis negligenter sonitum fecerit, aut aliud quid excesserit in refectorio, mox a Priore veniam petat.
Ut nullus plebeius seu Clericus secularis in monasterio ad habitandum recipiatur, nisi voluerit fieri Monachus.
Ut nemini liceat sermonem iuramenti aut affirmationis proferre, nisi sicut sancti Patres soliti fuerunt loqui.
Ut Abbatibus liceat habere cellas in quibus aut Monachi sint aut Canonici. Et Abbas provideat ne minus de Monachis ibi habitare permittat quam sex.
Ut schola in monasterio non habeatur, nisi eorum qui oblati sunt.
Ut in praecipuis solemnitatibus, id est, in Natale et in octavis Domini, in Epiphania, in Pascha quoque, et Ascensione Domini, et in Pentecosten, et in Sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani, et in beati Iohannis Evangelistae, et in natale Infantium, in Purificatione et Assumptione sanctae Mariae, similiter et in beatorum Apostolorum festis, et in sancti Iohannis Baptistae nativitate, in sancti quoque Laurentii atque Martini, seu in natalitiis cuiuslibet sancti cuius honor in qualicunque parochia specialiter celebratur, plenarium officium agatur, et bis reficiatur.
Ut in Parasceve non aliud nisi panis et aqua sumatur.
Ut benedictio post Completorium a Sacerdote dicatur.
Ut de omnibus in eleemosynam datis, tam Ecclesiae quam fratribus, decimae pauperibus dentur.
Ut praetermissis partitionibus psalte||Sp. 586||rii, psalmi speciales pro eleemosynariis et defunctis cantentur.
Ut in hebdomada Pentecosten non flectantur genua et non ieiunetur, nisi statuti fuerint dies ieiunii.
Ut laici causa manducandi ac bibendi in refectorium non ducantur.
Ut quoties exposcit necessitas, vestimenta et calciamenta et omnia necessaria fratribus dentur.
Ut qui Praeponuntur, Nonni vocentur: Hoc ex paterna reverentia.
Ut senior Decanus reliquis Decanis praeponatur, et Abbate vel Praeposito praesente locum proprium teneat.
Ut Praepositus, Decanus, Cellararius de eorum ministerio, nisi causa utilitatis aut necessitatis, non removeantur.
Ut libra panis triginta solidis per duodecim denarios metiatur.
Ut dormitorium iuxta oratorium constituatur, ubi supervenientes Monachi dormiant.
Ut Abbates Monachos secum in itinere, nisi ad generalem synodum, non ducant.
Ut duo tantum signa ad tertiam, sextam, nonamque pulsentur.
Ut Monachi cappas dissutas praeter villosas non habeant.
Ut Abbas, Praepositus, vel Decanus, quamvis Presbyteri non sint, Lectoribus benedictionem tribuant.
||Sp. 587||Ut docti fratres eligantur qui cum supervenientibus Monachis loquantur.
Ut de furto incerto oratio et excommunicatio a corpore et sanguine Christi fiat, quousque culpabilis confiteatur.
Ut si frater adversus fratrem pro qualibet culpa testimonium protulerit, fratri perfectiori credatur.
Ut psalmus invitatorius et Gloria pro defunctis non cantetur.
Ut lector stando benedictionem postulet.
Ut eulogiae fratribus a Presbyteris in refectorio dentur.
Ut ad Capitulum primitus Martyrologium legatur, et dicatur versus, deinde regula, aut homelia quaelibet legatur. (Novissime Tu autem, Domine, dicatur.)
Ut ad Capitulum lectio tradatur, similiter ad conlationem, si tempus fuerit opportunum.
Ut quando fratres aestivo tempore ieiunant, post sextam dormiant.
Ut is qui noxae culpa tenetur, die dominico remissius habeat, et veniam non petat.
Ut pro Abbate defuncto anniversarium fiat officium.
Ut ad Missam Sanctus stantes et Pater noster genua flectentes dicant.
||Sp. 588||Ut nullus pro munere recipiatur in monasterio, nisi quem bona voluntas et morum commendat probitas.
Ut unicuique fratri in cibo et in potu sua mensura separatim detur, et de ipsa mensura sibi data alicui nihil tribuat.
Ut fratres aliquid pinguedinis in victu quotidiano habeant; excepto sexta feria, et diebus octo ante Natale Domini, et a Quinquagesima usque ad Pascha.
Ut volatilia in Natale Domini et in Pascha (tantum quatuor) diebus, si est unde, comedant. Si vero non fuerit unde, non requiratur per debitum. Si autem Abbas aut Monachi abstinere se voluerint, in eorum sit arbitrio.
Ut muffulae vervecinae fratribus dentur.
In doctrina sua Abbas apostolicam debet illam semper formulam servare, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa. Id est, indisciplinatos et inquietos debet, durius arguere, obedientes autem et mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare. Negligentes vero et contemnentes ut increpet et corripiat admonemus; neque dissimulet peccata delinquentium; sed mox ut coeperint oriri, radicitus ea ut praevalet amputet, memor periculi Heli Sacerdotis de Silo. Improbos autem et duros ac superbos vel inobedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coerceat, sciens scriptum: Stultus verbis non corrigitur; et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam eius a morte. In omnibus igitur omnes magistram sequantur regulam, neque ab ea temere declinetur a quoquam. Nullus in monasterio proprii cordis sequatur voluntatem, neque praesumat quisquam cum Abbate suo proterve infra monasterium aut foris contendere. Quod si praesumpserit, regulari disciplinae subiaceat. Si quis frequenter cor||Sp. 589||reptus pro qualibet culpa, si etiam excommunicatus non emendaverit, acrior ei accedat correctio, id est, verberum vindictae in eum procedant. Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocunque ire, vel quippiam, quam||Sp. 590||vis parum, sine iussione Abbatis facere, vindictae regulari subiaceat. Peccantes autem coram omnibus arguantur, ut caeteri metum habeant.
||Sp. 1133||Hoc admonendum vel denuntiandum fidelibus necessario praevidimus, ut hi qui fidem Christi expetunt, et provectae aetatis sunt, priusquam ad baptismum accedant, instruantur et fidei et baptismatis sacramento. Similiter et illi instruendi sunt qui parvulos de sacro fonte suscipere voluerint, ut intellegant et vim eiusdem sacramenti, et quid pro aliis spoponderint, vel pro quo fideiussores extiterint. Illos tamen specialiter ab his officiis removendos iudicamus, ne alios de sacrosancto fonte baptismatis suscipiant, nec etiam ad percipiendum sancti Spiritus donum aliorum patroni existant, qui et communione canonica privati et poenitentiae publicae sunt subacti, donec per poenitentiae satisfactionem reconciliationem mereantur. Quos enim lex divina et canonica auctoritas ab Ecclesiarum liminibus et a castris militaribus, ne ruina sint populi, sequestrat, multo magis ab his sacris officiis usque ad tempus poenitentiae, ut iam dictum est, peractum, sunt sequestrandi.
Ut extra statuta tempora Canonum baptismata non celebrentur: quia sacri Canones hoc modis omnibus, nisi aliquod periculum institerit, fieri prohibent; in tantum ut etiam eos qui alio tempore baptizantur, a gradibus ecclesiasticis arceant.
De eo etiam instruendos fideles necessario providimus, ut intellegant pactum quod cum Deo in baptismate fecerunt. Pactum quod cum Deo in baptis||Sp. 1136_1||mate fit, a multis ex toto, a multis ex parte transgreditur. Ex toto quippe transgreditur, quando quis post acceptam baptismatis gratiam aut ad infidelitatem, aut haeresim aut certe ad schisma prolabitur. Ex parte vero, quando quis aut ad superbiam aut ad invidiam aut ad caetera vitia spiritalia, quae ex radice superbiae prodeunt, labitur.
Quid sit abrenuntiare Diabolo, operibus et pompis eius, valde omnes fideles intellegere oportet. Quapropter necesse est ut praedicatores in admonendo et auditores in discendo et opere complendo, abhinc, ut suum cavere possint periculum, magnum adhibeant studium. Abrenuntiare igitur Diabolo est penitus eum respuere, spernere, reicere, eique contradicere, seque unumquemque ab eo alienare, sive aliud quid quod hoc verbo in hoc sensu exprimi potest. Opera eius sunt, quae utique operibus Salvatoris contraria existunt. Primum superbia, cuius ille auctor est, et quae eum ex Angelo Daemonem fecit, quae est etiam initium omnis peccati, et caetera vitia, quae ex radice procedunt superbiae. Pompa Diaboli haec est quae et pompa mundi, id est, ambitio, arrogantia, vana gloria, omnisque cuiuslibet rei superfluitas in humanis usibus: unde crescit elatio, quae multoties honestati solet adscribi, et caetera huiusmodi quae de fonte superbiae procedere noscuntur. Haec et his similia sunt quae unusquisque fidelis tempore baptismatis a se reiecit, Christoque se mancipavit, pactumque cum Deo fecit ne penitus ad ea quibus abrenuntiavit rediret. Verum si iura humanae pactionis firmiter conservantur, fixius tamen atque ferventius iura tanti pacti, quae cum Deo facta sunt, inviolabiliter sunt observanda.
||Sp. 1137||Inter nos pari consensu decrevimus ut unusquisque Episcoporum in scholis habendis et ad utilitatem Ecclesiae militibus Christi praeparandis et educandis abhinc maius studium adhiberet. Et in hoc uniuscuiusque studium volumus probare, ut quando ad provinciale Episcoporum Concilium ventum fuerit, unusquisque Rectorum Scholasticos suos eidem Concilio adesse faciat; quatenus et caeteris Ecclesiis noti sint, et eius solers studium circa divinum cultum omnibus manifestum fiat.
Ut Episcopi, nonnisi ieiuni, per impositionem manuum Spiritum sanctum tradant, exceptis infirmis et morte periclitantibus. Sicut autem duobus temporibus, Pascha videlicet et Pentecosten, baptismum, ita etiam traditionem sancti Spiritus a ieiunis Pontificibus convenit celebrari.
Ut Presbyteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab Episcopis, nec ab aliis Praelatis, nec etiam a Laicis; ne forte, propter eorum absentiam, et animarum pericula et Ecclesiarum in quibus constituti sunt neglegantur officia.
De Presbyteris gradum amittentibus visum est nobis ut unusquisque Episcoporum vitam et conversationem, morumque emendationem eorum qui gradum amittunt, tam ipse quam per Ministros suos noverit, eosque poenitentiae canonicae subdere non neglegat, iuxta quod in Concilio Caesariensi, titulo primo scribitur: Presbyter, si uxorem acceperit, ab ordine deponatur. Si vero fornicatus fuerit aut adulterium perpetraverit, amplius pelli debet et sub poenitentia redigi. Nonnulli enim, amisso, gradu, adeo filii Belial efficiuntur ut nec publicis, quia fas non est, nec canonicis, propter quorundam Episcoporum incuriam, legibus constringantur.
Visum etiam nobis fuit illud inhibendum, ut nullus Presbyterorum solus ||Sp. 1138||Missam celebrare praesumat; quia ita nec verba Domini salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis sui discipulis suis celebranda contradidit, nec Apostoli Pauli documenta declarant, nec etiam in ipsis Actis Apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Unde conveniendus, immo interrogandus nobis videtur huiusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator, quibus dicit, Dominus vobiscum, et a quo illi respondetur et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicando Domino inter caetera, Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium circumstantium, cum nullus circumstet, dicit. Quae consuetudo, quia apostolicae et ecclesiasticae auctoritati refragatur, et tanto mysterio quandam dehonorationem inrogare videtur, omnibus nobis in commune visum est ut deinceps huiuscemodi usus inhibeatur.
Saepe namque in aliis Conciliis et nunc in nostris conventibus, constitutum est ut unaquaeque Ecclesia, si facultas suppetit, proprium habeat Presbyterum, et unusquisque Presbyter una tantum sit contentus Ecclesia.
Inter caetera vero admonitionis nostrae officia satis illud necessarium visum est, ut populis fidelibus terribiliter denuntietur ut diem dominicum, in quo auctor vitae resurrexit a mortuis, honorabiliter et venerabiliter colant. Nam si Pagani ob memoriam et reverentiam Deorum suorum dies colere, et Iudaei more carnali sabbatum carnaliter observare satagunt, quanto magis Christianae religionis devotio ob memoriam dominicae resurrectionis eundem diem venerabiliter atque honorabiliter colere debet! Multi namque nostrorum visu, multi etiam quorundam relatu didicimus quosdam in hoc die opera ruralia exercentes fulmine interemptos, quosdam artuum contractione multatos, quosdam etiam visibili igne absumptos, subito in cinerem resolutos poenaliter occubuisse. Proinde necesse est ut primum Sacerdotes, Reges, et Principes, cunctique fideles huic diei debitam observationem atque reverentiam devotissime exhibeant.
Illud etiam, quamquam saepe ad||Sp. 1139||monitum sit, iterum inculcandum populisque denuntiandum summopere visum fuit, ut Missarum celebrationes in locis incongruentibus fieri omnino non debeant; et necesse est ut unusquisque Episcoporum huiuscemodi temerariam consuetudinem a parochia sua penitus amoveat. Et si quis Presbyterorum ab hinc (excepto quando in itinere pergitur, et locus basilicae procul est, et id in altaribus ab Episcopo consecratis fieri necessitas compellit, ne populus Dei sine Missarum celebratione et corporis et sanguinis dominici perceptione maneat) Missarum celebrationes in huiusmodi inlicitis locis post tot tantasque prohibitiones facere attentaverit, dignum est ut gradus sui periculum incurrat. Satius igitur est Missam non audire quam eam ubi non licet nec oportet, celebrare aut audire.
Quia ergo quod saepe in nostris Conciliis prohibitum est, viduas inconsultis Episcopis velari non debere, et eandem constitutionem a quibusdam praevaricari nunc cognovimus, prorsus ne deinceps fieret interdiximus; ut si quispiam Presbyterorum deinceps huius constitutionis contumaciter transgressor extiterit, scilicet ut aliquam viduam inconsulto Episcopo velare praesumat, gradus sui periculum incurrat.
Similiter et de puellis virginibus a Presbyteris non velandis inhibuimus, in qua re hactenus multos Presbyterorum partim ignorantia, partim temeritate deliquisse deprehendimus.
Deprehendimus et aliam neglegentiam, eo quod quaedam feminae sine consensu Sacerdotum velum sibi incaute imponant, quod similiter ne ulterius fieret inhibuimus.
Nihilominus etiam in quibusdam locis inolitum invenimus usum stultitiae plenum, et ecclesiasticae auctoritati contrarium, eo quod videlicet nonnullae Abbatissae et aliquae ex Sanctimonialibus viduis et puellis virginibus contra fas velum imponere praesumant, et ideo nonnullae ||Sp. 1140||taliter velatae putant se liberius suis carnalibus desideriis posse vacare, et suas voluntates explere. Quapropter statuimus ut si aut Abbatissa aut quaelibet Sanctimonialis, post hanc diffinitionem, in tantam audaciam proruperit ut aut viduam, aut puellam virginem velare praesumat, iudicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
De nobilibus feminis quae amissis viris repente velantur, et in propriis domibus diversas necessitates opponentes residere delectantur, de quibus in aliis conventibus coram serenitate vestra iamdudum ventilatum et definitum est, maiori sollertique studio admonendas esse et instruendas ab Episcopis statuimus quatenus suae saluti consulant, nec sic indiscrete vivendo, et propria noxiaque libertate utendo, et per diversa vagando, periculum animarum suarum incurrant, semper illud apostolicum ante oculos habentes, quo dicitur: Vidua quae in delitiis est, vivens mortua est.
Ut inlicitus accessus feminarum ad altare non fiat modis omnibus inhibuimus. Quia quorundam relatu didicimus in quibusdam provinciis contra Legem divinam canonicamque institutionem feminas sanctis altaribus se ultro ingerere, sacrataque vasa impudenter contingere et indumenta sacerdotalia Presbyteris administrare; et, quod his magis indecentius ineptiusque est, corpus et sanguinem Domini populis porrigere, et alia quaeque, quae ipso dictu turpia sunt, exercere, inhibemus ne ulterius fieri praesumatur. Quod autem mulieres ingredi ad altare non debeant, in Concilio Chalcedonensi et in decretis Gelasii Papae copiose invenitur.
Quia etiam comperimus quosdam Canonicos et Monachos, postposito religionis suae pudore, monasteria sanctimonialium, tam monacharum, quam Canonicarum, inconsulto Episcopo suo impudenter atque inreverenter adire; qui obtendere solent se non ob aliud illuc accedere nisi aut propinquitatis aut familia||Sp. 1141||ritatis, aut certe nescio cuius conlocutionis gratia; quod factum, quia nec canonico nec monastico congruit proposito, prorsus interdicimus, nisi forte causa praedicationis aut certe inevitabilis necessitas id facere coegerit: et hoc nullatenus sine licentia Episcopi, aut illius qui vice illius fungitur, fieri praesumatur. Quod si sermo praedicationis faciendus est, congruo in loco coram omnibus fiat. Si vero conloquendum cum aliqua Sanctimonialium ratio expostulat, id non alibi nisi in constituto loco, id est, in auditorio, sub testimonio virorum religiosorum et religiosarum feminarum, fiat. Quando vero Sacerdotibus in Monasteriis puellaribus Missarum celebrationes faciendae sunt, cum Ministris sibi deputatis illuc ingrediantur. Quibus rite peractis, non ad secretas conlocutiones Sanctimonialium se ullo modo divertant, sed cum Ministris suis illico egrediantur. Porro si Sacerdotibus Sanctimoniales peccata sua confiteri voluerint, id non nisi in Ecclesia coram sancto altari, adstantibus haud procul testibus, faciant. Si autem infirmitas praepedierit ut in Ecclesia eadem confessio fieri nequeat, in quacunque libet domo facienda est, non nisi testibus similiter haud procul adstantibus fiat. Nullo modo quippe videtur nobis convenire ut Monachus, relicto monasterio suo, idcirco Sanctimonialium monasteria adeat ut confitentibus peccata sua modum poenitentiae imponat.
Quia ergo in multimodis usurarum adinventionibus quosdam Clericos et Laicos oblitos praeceptionis dominicae, qua dicitur: Pecuniam tuam non dabis ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges; ego Dominus Deus vester, in tantam turpissimi lucri rabiem exarsisse cognovimus, ut in multiplicibus atque innumeris usurarum generibus sua adinventione et cupiditate repertis, pauperes affligant, opprimant, et exhauriant, adeo ut multi fame confecti pereant, multi etiam, propriis derelictis, alienas terras expetant, in quibuscunque locis hoc fieri didicimus, ne ulterius fieret, cum ingenti protestatione modis omnibus inhibuimus, attendentes illud quod in libro Exodi Dominus per legislatorem dicit: Si pecuniam tuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgeas eum quasi exactor, nec usuris opprimas. In libro quoque Levitici: Si attenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu, et ||Sp. 1142||susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum, non accipias ab eo usuram nec amplius quam dedisti. Time Dominum Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Et in libro Deuteronomii: Si unus, inquit, de fratribus tuis qui morantur intra portas civitatis tuae, in terra quam Dominus Deus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum quo indigere eum perspexeris. Item in eodem: Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo, Appropinquat septimus annus remissionis, et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei mutuum quod postulat commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum; sed dabis ei, nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore in cunctis ad quae manum miseris. Amos Propheta ait: Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces, et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calciamentis, et quisquilias frumenti vendamus? Hieronymus in expositione Ezechielis Prophetae: Putant quidam usuram tantum esse in pecunia. Quod praevidens scriptura, omnis rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti. Solent in agris frumenti et milii, vini et olei, caeterarumque specierum usurae exigi, sive, ut appellat sermo divinus, superabundantiae: verbi gratia, ut hyemis tempore demus decem modios, et in messe recipiamus quindecim; hoc est, amplius parte media: qui iustissimum se putaverit, quartam plus accipiet portionem. Et solent argumentari ac dicere: Dedi unum modium, qui satus fecit decem modios. Nonne iustum est ut medium modium de meo plus accipiam, cum ille mea liberalitate novem et semis de meo habeat? Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur. Respondeat enim nobis breviter foenerator misericors, utrum habenti dederit, an non habenti. Habenti utique dare non debuerat; sed dedit quasi non habenti. Ergo quare plus exigit quasi ab habente? Alii pecunia foenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intellegunt usuram appellari et superabundantiam quicquid illud est, si ab eo quod dederint, plus acceperint. De mensurarum namque inaequalitate, et modiis iniustis et sextariis, quae ||Sp. 1143||Domini Lege haberi prohibentur, qualiter res ad certam correctionem perduci possit, non satis perspicue nobis patet, eo quod in diversis provinciis diversae ab omnibus pene habeantur. Hoc tamen modis omnibus optamus et admonemus, ut saltem nullus duplices mensuras in sua dominatione aut habeat aut haberi permittat, quoniam hac occasione multos pauperes affligi in plerisque locis cognovimus.
Sunt sane diversorum malorum patratores, quos et Lex divina improbat et condemnat, pro quorum etiam diversis sceleribus et flagitiis populus fame et pestilentia flagellatur, et Ecclesiae status infirmatur, et regnum periclitatur. Contra quos nos eorum malitiam exagerantes, quanquam in sacris eloquiis satis sint exsecrata, necessarium praevidimus iterum nostra admonitione et exhortatione praecaveri omnino oportere; sicut sunt diversarum pollutionum patratores, quas cum masculis et pecoribus nonnulli diversissimis modis admittunt, quae incomparabilem dulcedinem piissimi Creatoris ad amaritudinem provocantes, tanto gravius delinquunt quanto contra naturam peccant: pro quo etiam scelere igne coelesti conflagratae infernique hiatu absorptae sunt civitates, necnon et quadraginta et eo amplius millia stirpis Beniamineae mucrone fraterno confossa sunt. Haec porro indicia et evidentes vindictae declarant quam detestabile et exsecrabile apud divinam maiestatem hoc vitium extet. Extant et alia perniciosissima mala, quae ex ritu Gentilium remansisse non dubium est; ut sunt magi, arioli, sortilegi, venefici, divini, incantatores, somniatorum coniectores, quos divina Lex inretractabiliter puniri iubet. De quibus in Lege dicitur: Anima quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui. Sanctificamini et estote sancti, quia ego sanctus sum Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea, quia ego Dominus qui sanctifico vos. Et alibi: Magos et ariolos et maleficos terrae vivere ne patiamini. Dubium etenim non est, sicut multis est notum, quod quibusdam praestigiis atque diabolicis illusionibus ita mentes quorundam inficiunt poculis amatoriis, cibis, vel phylacteriis, ut in insaniam versi a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias. Terunt enim suis ma||Sp. 1144||leficiis aera posse conturbare, et grandines immittere, futura praedicere, fructus et lac auferre, aliisque dare, et innumera a talibus fieri dicuntur. Qui ut fuerint huiusmodi reperti viri seu feminae, in tantum disciplina et vigore Principis acrius corrigendi sunt in quantum manifestius ausu nefando ac temerario servire Diabolo non metuunt. De his quoque in Concilio Ancyrano, titulo XXIII, ita scriptum est: Qui divinationes expetunt, et morem gentilium subsequuntur, aut in domos suas huiuscemodi homines introducunt, inquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii iaceant secundum gradus poenitentiae definitos. Oportet enim haec in omnibus, et maxime in his locis ubi licite et impune multi se posse aut perpetrare hoc confidunt, ut studiosius et diligentius admoneantur et severius corrigantur.
Sunt et alia detestanda vitia, quae ita habentur quasi naturaliter in usu, ut ea perpetrantes quanti sint discriminis non advertant; sicut sunt ea quae Apostolus aperte enumerat, id est, ebrietates, comessationes, contentiones, irae, rixae, dissensiones, detractiones, invidiae, inimicitiae, quae homines, iuxta eundem Apostolum, a regno Dei excludunt, ita inquientem: Qui enim talia agunt, regnum Dei non consequuntur. In tantum enim ea impudenter et fidenter quidam committunt ut merito de illis dici possit: Laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis. Unde oportet ut omnes Christiani haec et subtiliter intellegant et studiosissime caveant, ne forte ea perpetrantes, et alia bona quae agunt perdant, et propter haec a regno Dei se alienos faciant. Similiter etiam de otioso sermone, iuxta Domini vocem, omnes reddituri sumus in die iudicii rationem: de scurrilitate et stultiloquio et maledictionibus, quoniam iuxta Apostolum, maledicentes regnum Dei non possidebunt: de mendacio, de periculoso, noxio, assiduoque iuramento, et obscoenis turpibusque canticis, omnibus Christianis intellegendum et observandum est ut summopere ab his se caveant, ne his studentes per neglegentiam detrimentum suarum patiantur animarum. Haec igitur quae breviter praemissa sunt, primum adiuvante divina gratia a nobismetipsis abdicando, formam et exemplum aliis praebere volumus, et fidelibus vestris humiliter ||Sp. 1145||innotescere et fideliter denuntiare necessario iudicavimus. Sed et per parochias nostras omnes admonendo instruere cupimus, ne, quod absit, per suam ignorantiam et nostram neglegentiam huiuscemodi mortiferis subiaceant vitiis.
Congessimus etiam in opere conventus nostri nonnulla alia capitula ad Laicorum fidelium observationem et salutem pertinentia, quorum hic omissa prolixitate mentionem tantum facimus; scilicet quod nosse eos oporteat coniugium a Deo esse constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius filiorum appetendum, et ut virginitas, sicut Doctores nostri tradunt, usque ad nuptias sit custodienda, et ut uxores habentes neque pellicem neque concubinam habere debeant; quomodo etiam in castitate uxores suas diligere, eisque ut pote vasi infirmiori honorem debitum debeant impendere; et quod commixtio carnalis cum uxoribus, gratia fieri debeat prolis, non voluptatis; et qualiter a coitu praegnantium uxorum viris abstinendum sit, (necnon et qualiter menstruo tempore viris ab uxoribus suis abstinendum sit,) et quod nisi causa fornicationis, ut Dominus ait, non sit uxor dimittenda, sed potius sustinenda; et quod hi qui causa fornicationis dimissis uxoribus suis alias ducunt, Domini sententia adulteri esse notentur; sive etiam qualiter incesta Christianis cavenda sint, et quod loca Deo dicata frequentius devotiusque a fidelibus, ad Deum exorandum sibique propitium faciendum sint adeunda; et quod in basilicis Deo dicatis non sit fabulis otiosis turpibusque et obscoenis sermocinationibus vacandum, et negotia secularia publicaque placita habenda; et quod qui haec in Ecclesiis Dei faciunt, maiora sibi peccata accumulent. De iusto iudicio iudicando, et munerum acceptione cavenda. De falso testimonio vitando, et de detractione vitanda, necnon et de caeteris quae longum est dinumerare. Sunt etiam alia plura flagitia pernecessario corrigenda, quae nos ideo hic inserere non necessarium duximus, quoniam satis evidenter in vestris Capitulis ea comprehensa esse scimus, quae vos vestra auctoritate et fidelium consultu per strenuos Missos vestros corrigenda esse censuistis. Haec nos fideles et devotissimi famuli et ||Sp. 1146||oratores vestri, iuxta parvitatem sensus nostri, prout brevitas temporis permisit, secundum sanctam ordinationem vestram, de his quae ad nostram et Consacerdotum subiectorumque nostrorum correctionem et emendationem pertinere perspeximus, necnon et de his quae populis necessario annuntianda et admonenda praevidimus, illud etiam quod vestrae pietati deposcendum modo iudicavimus, pauca de multis quae in nostris conventibus gesta sunt excerpentes, in unum redigendo succincte et ordinatim adnotavimus. Sed quamquam ordine praepostero de his quae praemissa sunt, vestro ardentissimo desiderio prius satisfacere elegerimus illud tamen quod in capite prius ponendum fuerat, et ad vestram specialiter personam ministeriumque pertinere cognovimus, nullatenus oblivioni tradidimus; sed potius vestrae saluti prospicientes, nonnulla capitula necessaria fideliter collegimus, et vobis familiariter admonitionis gratia porrigenda devovimus; ut aperte atque distincte inspiciendo, legendo, et audiendo vestra cognoscere possit sollertia de quibus et pro quibus in memoratis conventibus nostris, secundum virium possibilitatem nostrarum, fideliter egerimus.
Ut quid Rex dictus sit, Isidorus in libro sententiarum scribit. Rex enim, inquit, a recte agendo vocatur. Si enim pie et iuste et misericorditer agit, merito Rex appellatur. Si his caruerit, non Rex, sed tyrannus est. Antiqui autem, ut idem Isidorus in libro Etymologiarum scribit, omnes Reges Tyrannos vocabant. Sed postea pie et iuste et misericorditer regentes Regis sunt nomen adepti; impie vero, iniuste, crudeliterque principantibus, non Regis, sed tyrannicum aptatum est nomen. Unde et beatus Gregorius ait in Moralibus: Viros namque sanctos proinde Reges vocari in sacris eloquiis didicimus, eo quod recte agant, sensusque proprios bene regant, et motus resistentes sibi rationabili discretione componant. Recte igitur illi Reges vocantur qui tam semetipsos quam subiectos bene regendo pacificare noverunt. Ad quid etiam constitutus sit Imperator, Fulgentius in libro de veritate praedestinationis et gratiae scribit: Clementissimus quoque Imperator non ideo est vas misericordiae praeparatum in gloria, quia apicem terreni principatus accepit, sed ||Sp. 1147||si in imperiali culmine recta fide vivat, et vera cordis humilitate praeditus, culmen regiae dignitatis sanctae religioni subiiciat, si magis in timore servire Deo quam in tumore dominari populo delectetur, si in eo lenitas iracundiam mitigat, ornat benignitas potestatem, si se magis diligendum quam metuendum cunctis exhibeat; si subiectis salubriter consulat, si iustitiam sic teneat ut misericordiam non relinquat; si prae omnibus ita se sanctae matris Ecclesiae catholicae meminerit filium,ut eius paci atque tranquillitati per universum mundum prodesse suum faciat principatum. Magis enim Christianum regitur ac progagatur imperium dum ecclesiastico statui per omnem terram consulitur, quam cum in parte quacunque terrarum pro temporali securitate pugnatur. Unde et Isidorus scribit: Principes namque seculi nonnunquam intra Ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Caeterum intra Ecclesiam Potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet Sacerdos efficere per doctrinae sermonem, Potestas hoc imperet per disciplinae terrorem. Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit; ut qui intra Ecclesiam positi contra fidem et disciplinam Ecclesiae agunt, rigore Principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam Ecclesiae utilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum Potestas principalis imponat. Salomon in Proverbiis: Misericordia et veritas custodiunt Regem, et roborabitur clementia thronus eius.
Regale namque ministerium specialiter est populum Dei gubernare et regere cum aequitate et iustitia, et ut pacem et concordiam habeant studere. Ipse enim debet primo defensor esse Ecclesiarum et servorum Dei, viduarum, orphanorum, caeterorumque pauperum, necnon et omnium indigentium. Ipsius enim terror et studium huiusmodi, in quantum possibile est, esse debet; primo, ut nulla iniustitia fiat; deinde, si evenerit, ut nullo modo eam subsistere permittat, nec spem delitescendi sive audaciam male agendi cuiquam relinquat; sed sciant omnes quoniam si ad ipsius notitiam pervenerit quippiam mali quod admiserint, nequaquam incorrectum aut inultum remanebit, sed iuxta facti qualitatem erit et modus iustae correctionis. Unde oportet ut ipse qui Iudex est Iudicum, causam pauperum ad se ingredi faciat, et diligenter ||Sp. 1148||inquirat, ne forte illi qui ab eo constituti sunt, et vicem eius agere debent in populo, iniuste aut neglegenter pauperes oppressiones pati permittant. Scire autem et unumquemque, cuiuslibet sit ordinis, oporter quia si de otioso sermone Deo rationem redditurus est, multo magis de ministerio sibi divinitus commisso. De ministerio autem Regis ita Iob loquitur: Cumque sederem quasi Rex circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator; auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor. Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum. Iustitia indutus sum, et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Oculus fui coeco, et pes claudo. Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam. Salomon ait: Rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Item idem in libro Sapientiae: Diligite iustitiam qui iudicatis terram: sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum. Item ibi: Audite ergo Reges et intelligite, discite Iudices finium terrae, praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur; quoniam cum essetis Ministri eius, non recte iudicastis, neque custodistis legem iustitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis. Horrende et cito apparebit vobis Dominus, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia; potentes autem potenter tormenta patientur. Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec reverebitur cuiusquam magnitudinem: quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter pro omnibus cura est illi. Extant et alia innumera sanctarum scripturarum testimonia regio nomini et officio convenientia; super quibus colligendis vestra sancta devotio idcirco magnum nobis ademit laborem, eo quod divina gratia adeo tot virtutum praerogativis vestrum repleverit animum et exornaverit dignitatem ut non sit necesse Sacerdotibus Domini copiosioribus exemplis qualibet exaggeratione vestrum animum onerare. Quare Deo omnipotenti gratias uberrimas ac multiplices referi||Sp. 1149||mus, qui ita vos pia religione, sancta devotione, benigna humilitate, amore iustitiae, operibus misericordiae, caeterarumque sanctarum virtutum perfectione sua gratuita, pietate ditavit ut merito ab omnibus amandi et imitandi sitis. Verum quod si haec vobis coelitus adtributa non fuissent, cum temporali periculo propter auctoritatem ministerii nostri vos ad ea peragenda admonere, immo admonendo exigere a vobis quoquo modo debueramus, vos e contra, propter divinum amorem et honorem, et admonendo nos ad potiora provocatis, et pium opportunumque adiutorium nobis ferre devotissime curatis. Proinde humillimis precibus specialiter pietati vestrae suggerimus ut bonum quod coepistis, Deo opitulante indesinenter perficere non gravemini, et in adimplendis operibus iustitiae et pietatis ac misericordiae nullatenus deficiatis; quoniam non inchoantibus, sed perficientibus, praemium aeternae vitae datur. Et iuxta Veritatis vocem: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Iterum monendo magnitudini vestrae suppliciter suggerimus ut deinceps in bonis Pastoribus Rectoribusque in Ecclesiis Dei constituendis magnum studium atque sollertissimam adhibeatis curam: quia si aliter factum fuerit, et ordo ecclesiasticus suam non habebit dignitatem, et religio Christiana in multis labefactando damna detrimenti sui patietur, et animae vestrae, quod non optamus, periculum generabitur.
Similiter deposcimus ut in Abbatissis constituendis vestrum specialiter caveatis periculum, sicut vobis saepe est admonitum, et per divinam auctoritatem crebrius manifestatum.
Sed et hoc obsecramus, ut in eligendis adiutoribus vestris et reipublicae ministris, qui vice vestra populum Dei regere et gubernare atque iudicare debent, sollertissimam providentiam habeatis, semper illud attendentes quod in libro Exodi ad Moysem dicitur: Provide, inquit, de omni populo viros prudentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis Tribunos et Cen||Sp. 1150||turiones et Quinquagenarios, qui iudicent populum omni tempore. Quicquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent, leviusque tibi sit partito in alios onere. Si hoc feceris, implebis imperium Domini, et praecepta eius poteris sustentare. Unde et in libro Deuteronomii: Iudices, inquit, et magistros constitues in omnibus portis tuis quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas Tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio, nec in aliquam partem declinent. Item ibi: Dixique vobis in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, quoniam Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae coeli plurimae. Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et faciat vobis sicut locutus est. Non valeo solus vestra negotia sustinere, et pondus et iurgia. Date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in Tribubus vestris. Sed et in libro Paralipomenon ita legitur: Constituitque Rex Iosaphat Iudices terrae in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca. Et praecipiens Iudicibus, Videte, ait, quid facitis: non enim hominis exercetis iudicium, sed Domini; et quodcunque iudicaveritis, in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite; non enim est apud Dominum Deum vestrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum Rogamus etiam vestram pietatem propter divinam misericordiam, vestramque salutem, ac totius populi utilitatem, necnon et regni honorem atque stabilitatem, ut vestra pietas sollertissimam vigilantiam adhibeat quatenus Consiliarii et dignitatis vestrae Ministri, custodesque animae vestrae et corporis, qui debent esse intra regnum aliis decus et bonitatis exemplum, et in exteris nationibus bonae opinionis condimentum, caritatem, pacem, atque concordiam, omni simulatione et calliditate postposita, ad invicem habeant; ut secundum Dei voluntatem et vestram honestatem atque totius regni profectum communiter decertent, et veri vobis adiutores in omnibus concorditer existant. Tunc etenim veri consiliarii verique adiutores vestri et totius regni salubriter esse poterunt, si unanimes extiterint et invicem dilectionem habuerint. Decet quippe ut sacra domus vestra cunctis spectabilis appareat et imitabilis existat, et fama suae bonae opinionis, sive alios imperii vestri subiectos sive exteras nationes abundan||Sp. 1151||tissime perfundat. Ubi igitur omnes dissensiones et discordiae dirimendae, et omnis militia imperiali auctoritate est comprimenda, necesse est ut quod in aliis corrigere decernit, in ea minime reperiatur. Nam et hoc humiliter obsecrando admonemus, ut liberos vestros, quos vobis divina pietas largiri voluit, in timore Dei iugiter diligenterque erudiatis, sicuti et facitis et ut in mutuae dilectionis caritate et fraternitatis amore atque unanimitatis, concordia vicissim consistant, sedula paternaque admonitione insistatis; et ne inlicitis actibus Creatoris sui offensam incurrant, provida solertique circumspectione nihilominus invigiletis; attendentes beatum Iob, cuius studium, ut Beatus Gregorius in Moralibus Libris scripsit, circa filios erudiendos tale extitit ut non solum eos exterius perfectos opere et sermone efficeret, verum etiam eorum corda sacrificii oblatione mundaret. Attendite etiam et David instruentem Salomonem filium suum, de quo in primo libro Malachim legitur: Ego, inquit, ingredior viam universae terrae. Confortare, et esto vir fortis, et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis eius, et custodias ceremonias eius et iudicia eius et praecepta et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi. Et in libro Paralipomenon: Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum Patris tui, et servi ei corde perfecto et animo voluntario. Attendite etiam Tobi, de quo legitur quod cum factus esset vir, accepit uxorem Annam ex tribu sua, et genuit ex ea filium, nomen suum imponens ei, quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. Item idem alloquens eundem filium suum. Omnibus, inquit, diebus vitae tuae habeto Deum in mente, et cave ne aliquando peccato consentias, et praetermittas praecepta Dei nostri. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere: ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini. Quomodo potueris, ita esto misericors. Et caetera. Item paulo post. Attende tibi, fili, ab omni fornicatione, et praeter uxorem tuam nequaquam patiaris crimen scire. Superbiam nunquam in tuo sensu aut in corde dominari permittas. Ex ipsa enim initium sumpsit omnis perditio. Et idem non post multa: Consilium semper a sapiente perquire, omni tempore benedic Deo, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant. Item idem: Audite ergo, filii mei, patrem vestrum; servite ||Sp. 1152||Domino in veritate, et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi; et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et eleemosynas, et ut sint memores Dei, et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. His omnibus praelibatis, notescimus vobis quod ea quae in Capitulis vestris nobis tractanda commisistis, scilicet quid a Principibus et reliquo populo, vel ita ut divina auctoritas doceat aut aliter teneatur, vel quid inde ex parte aut ex toto dimissum sit ut non teneatur, fatemur quia in his capitulis quae superius continentur, necnon et in his quae praesenti anno conscribi, et per Missos vestros ob vitia comprimenda per Imperium vestrum direxistis, multa demonstrata sunt quae a Pastoribus Ecclesiarum et a Principibus et a reliquo populo, hactenus neglecta extiterunt, et aliter quam divina auctoritas se habeat, in his eos egisse et agere novimus. Sed si haec nostra sacerdotalis admonitio effectum, Deo operante per vestrum bonum studium ab hinc obtinuerit, credimus quod multa quae a multis aliter quam divina auctoritas se habeat dimissa sunt, quae non tenebant, corrigentur. Nam et illud quod in eisdem Capitulis continetur, ut manifestum fieret quae causae id effecerint ut Sacerdotes et Principes a recto tramite deviassent, exceptis praemissis Capitulis, in quibus, sicut diximus, multa negligebantur, specialiter tamen unum obstaculum ex multo tempore iam inolevisse cognovimus, id est, quia et principalis potestas, diversis occasionibus intervenientibus, secus quam auctoritas divina se habeat in causas ecclesiasticas prosilierit, et Sacerdotes partim negligentia partim ignorantia in cupiditate, in secularibus negotiis et sollicitudinibus ultra quam debuerant se occupaverint, et hac occasione aliter quam divina auctoritas doceat, in utraque parte actum extitisse dubium non est. Sed quia, Deo miserante, a progenitoribus et genitore vestro et a vobis multa correcta gratulamur, si ea quae admonemus prosperum successum habuerint, credimus quod ad perfectionis statum vestra intentio nostraque devotio, Deo cooperante, pervenire possit. Veruntamen quia novimus statum huius regni sub tali conditione et tenore crevisse atque dilatatum esse, et a prudentissimis sanctisque praedecessoribus vestris, sive scilicet ab Episcopis, sive a Principibus hanc causam ex toto correctam non fuisse propter haec quae suo tempore dici ||Sp. 1153||possunt, et pondus tantae considerationis parvitatis nostrae vires excessit, quoniam nec otium nec spatium temporis, nec plenitudinem Consacerdotum nostrorum, sicut ipsa necessitas exposcebat, habuimus, ideo haec congruentiori et aptiori tempori, vita comite, si Deus ita annuerit, tractanda ac consideranda distulimus quoniam tantae considerationis perfectio indiget assensu et adiutorio Principum et multitudine atque devotione necnon et studio Sacerdotum et obedientia vel concordia populi et congruentia loci temporisque ||Sp. 1154||spatio. Porro de episcopali libertate, quam Deo annuente vestroque adminiculo suffragante adipisci ad Dei servitium peragendum cupimus, suo in tempore vobis dicenda atque vobiscum conferenda reservavimus, quatenus ita sit, ut et nosmetipsos salvare, populoque nobis subiecto utiliter prodesse, atque pro vobis et stabilitate imperii vestri liberius valeamus exorare, et de vestris obsequiis et regni adiutorio solatium debitum minime subtrahatur, sed, si possibile fuerit, potius augeatur.
||Sp. 1153_1||Quia iuxta sanctorum Patrum traditionem novimus res Ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa, Deo opitulante, conferre optamus; tamen ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus ullius Ecclesiae suspicionem dudum conceptam penitus amoveremus, statuimus ut neque nostris neque filiorum et Deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam penitus divisionem aut iacturam patiantur.
Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta Ecclesia suo liberius potiretur honore, adsensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet Episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria dioecesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbo sibi subiectis usquequaque prodesse valeant.
Quia vero Canonica professio a multis, partim ignorantia, partim desidia, dehonestabatur, operae pretium duximus, Deo annuente, apud sacrum conventum ut ex dictis sanctorum Patrum, velut ex diversis pratis, quosdam vernantes floscu||Sp. 1158_1||los carpendo, tractando in unam regulam Canonicorum et Canonicarum congerere, et Canonicis vel Sanctimonialibus servandam contradere, ut per eam canonicus ordo absque ambiguitate possit servari. Et quoniam illam sacer Conventus ita etiam laudibus extulit ut usque ad unum iota observandam percenseret, statuimus ut ab omnibus in eadem professione degentibus indubitanter teneatur et modis omnibus sive a Canonicis sive a Sanctimonialibus canonice degentibus deinceps observetur. Sed et de Ecclesiarum honore, quomodo, Deo adiuvante, quantum in nobis est, vigeat, similiter in subter adnotatis capitulis insertum esse dinoscitur.
De Episcopis vero in Longobarida constitutis, qui ab his quos ordinabant sacramenta et munera, contra divinam et canonicam auctoritatem accipere vel exigere soliti erant, modis omnibus inhibitum est ne ulterius fiat; quia, iuxta sacros canones, uterque a gradu proprio talia facientes deici debent.
Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de Ecclesiis quae inter coheredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his Ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae, vel certe de his rebus quae ||Sp. 1159||nuper necessitate compellente a nonnullis Ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae temporis brevitate efficere nequimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus donec, Domino favente, consulto fidelium facultas nobis id efficiendi ab eo tribuatur. Inventa vero, ut Deo opitulante effectum obtineant per tempora, hic inserenda censuimus.
Monachorum siquidem causam qualiter, Deo opitulante, ex parte disposuerimus, et quomodo constitutum fuerit, ex se ipsis sibi eligendi Abbatis licentiam dederimus, et qualiter Deo opitulante quieti vivere, propositumque suum indefesse custodire valeant ordinaverimus, in alia scedula diligenter adnotari fecimus, et ut apud successores nostros ratum foret et inviolabiliter conservaretur confirmavimus.
Si quis de alio chrismate quam de illo novo quod proprii Episcopi largitione vel concessione accipit baptizare, nisi praeoccupante morte, tentaverit, pro temeritatis ausu ipse in se suae damnationis protulisse sententiam manifestatur.
Non est privilegium quo spoliari possit iam nudatus. Ideo, nisi iusto iudicio decernente, nullus expolietur.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium quaerit. Idcirco ab omnibus caute agendum est.
Ut nullae causae a Iudicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.
Quaerendum est in iudicio cuius sit conversationis et fidei is qui accusat et is qui accusatur.
||Sp. 1160||Ut accusandi vel testificandi licentia denegetur qui Christianae religionis et nominis dignitatem neglexerint.
Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab Episcopis vel a Presbyteris.
Omne pactum posteriori dissolvitur pacto. Homo vero liber statum suum et peiorare et immeliorare potest.
Accusatoribus de inimici domo prodeuntibus non est credendum.
Ita consulendum est fratribus, ut non videamur destruere quod aedificatum est. Si enim quod aedificavi destruo, praevaricatorem me ipse constituo.
Clerici qui in quacunque seditione arma volentes sumpserint, reperti, amisso ordinis sui gradu, in Monasterium poenitentiae contradantur.
Lex Imperatorum non est supra Legem Dei, sed subtus.
Quod confessio peccatorum, excepta ea quae Sacerdotibus ad consilium accipiendum Deumque placandum fit, Deo frequenter in oratione sit facienda.
||Sp. 1161||Spiritalis iudicat omnia. Ipse autem a nemine iudicatur.
Quod tempore menstruo omnino ab uxoribus sit abstinendum.
Si qui erga Episcopum vel Actores Ecclesiae quamlibet querelam habere iustam se crediderint, non Primates aut alios addeant Iudices priusquam ipsos conveniant familiariter, non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam iustitiam aut iustam recipiant excusationem. Si autem secus egerint, ab ipsis et ab aliis communione priventur, tanquam Apostolorum Patrumque aliorum contemptores, de quibus ait Propheta: Erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt vobis.
Quod nosse oporteat Laicos Sacerdotibus ligandi atque solvendi potestatem a Domino esse collatam, et quod eorum monitis parere atque excommunicationi humiliter subcumbere debeant.
Presbyteri qui sine iussione proprii Episcopi de Ecclesiis ad alias Eccclesias migraverint, tamdiu a communione habeantur alieni quandiu ad easdem redierint Ecclesias in quibus primitus sunt instituti.
Si quis Iudicem pro quibuscunque causis adversum sibi senserit, aut habuerit forte suspectum, vocem appellationis exhibeat.
Ut pax et concordia sit atque unanimitas in populo Christiano. Quia unum Deum Patrem habemus in coelis, et unam matrem Ecclesiam, unam fidem, unum baptismum, ideo in una pace et in unanimitate concorditer vivere debemus, si ad unam veram hereditatem regni coelestis cupimus pervenire: quia non est dissensionis Deus, sed pacis, ut ipse ait: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
||Sp. 1162||Ut Episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere, et gubernare, atque dispensare secundum canonum auctoritatem. Volumus ut et Laici in eorum ministerio obediant Episcopis ad regendas Ecclesias Dei, viduas et orphanos defensandos, et ut obedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et Episcopi consentientes sint Comitibus et Iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium, vel falsum testimonium, neque per periurium, aut per praemium, lex iusta in aliquo depravetur.
Si quis Episcopo vel aliis ministris intra Ecclesiam iniuriam fecerit, iubemus eum tormentis subiectum in exilio mori. Sed et si ipsa sancta oratoria vel divina ministeria conturbaverit, vel letaniam everterit, capitali periculo subiaceat. Sin autem contumeliam tantum fecerit, tormentis et exilio tradatur.
Admonemus atque praecipimus ut decima Deo omnino dari non neglegatur, quam Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est ut quisquis Deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
Reum confugientem ad Ecclesiam nemo extrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et Sanctorum eius conservetur. Sed Rectores Ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime componant quod inique fecerunt.
Si quicunque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognitione discesserit, hereditas eius ad Ecclesiam ubi servivit devoluatur. Similiter de Sanctimonialibus.