Pape Gelasii generale decretum

INCIPIT PAPE GELASII GENERALE DECRETUM.

I.
De institutis ecclesiasticis moderate pro temporis qualitate dispositis.

II.
Ut ubi nulla perurguet necessitas constituta patrum inviolata serventur.

III.
Ut cum defuerint clerici de monachis eligantur.

IIII.
Ut si de laicis eligantur ad clerum quantum temporis observetur.

V.
De bigamis aliisque personis quae ad ministerium clericatus nullatenus adplicantur.

VI.
Ut sine praeceptione pape nove basilice non dedicentur.

VII.
Ut nulla praetia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.

VIII.
De presbiteris ut nihil de his que sunt episcoporum presumant.

VIIII.
Ut diacones mensuram propriam iuxta patrum decreta custodiant.

X.
Quod diaconi in presbiterio resedere non possint.

XI.
Quod apostolica sedes paternos canones pio studio devotoque custodiat.

XII.
Ut praeter paschale tempus vel pentecosten nemo baptizare praesumat, nisi eos tantum quos egritudo extrema conpulerit.

XIII.
De presbiterorum et diaconorum ordinationibus certis celebrandis temporibus.

XIIII.
De virginibus sacris quando velentur.

||fol. 174rb||

XV.
Ut viduae non velentur.

XVI.
Ut servis sub obtentu religionis non suscipiantur in clerum vel in monasterium.

XVII.
Ut clerici nullas negotiationes inhonestas et turpia lucra sectentur.

XVIII.
Ut nemo litteras nesciens vel aliqua parte corporis inminutus ad clerum promoveatur.

XVIIII.
De his qui seipsos abscidunt.

XX.
De criminosis ut ad clerum non proveantur [a].

XXI.
Quod demoniis aliisque passionibus inretis [b] ministeria sacra tractare non liceat.

XXII.
Quod hi qui sacris virginibus se sociant et federa incesta commiscunt communicare non possint nisi publicam penitentiam gesserint.

XXIII.
Quod viduae ut supra dictum est non velentur sed si professam continentiam proposito mutato calcaverint, ipse pro se rationem deo reddant.

XXIIII.
Quod secunda coniugia saecularibus non negentur quibus tamen ad clerum minime venire conceditur.

XXV.
Ut si quis susceperit ecclesiae proprie desertorem, et in aliqua provexerit dignitate utrisque subiaceant sententie quam canones praefixerunt.

XXVI.
De laicis vel monachis qui per praemium ordinantur ut dantem et accipientem Simonis magis [c] crimen involvat.

XXVII.
Ut nulla basilica sub defunctorum constituta nomine dedicetur.

XXVIII.
De feminis ut sacris altaribus non ministrent vel aliquid ex his que virorum sunt officiis deputata praesumant.

XXVIIII.
De reditibus ecclesię vel oblatione fidelium in quattuor portiones fieri debeant.

XXX.
Ut episcopus presbiter et diaconus qui contra haec constituta fecerit sui honoris periculum sit subiturus.

fehlt
DE INSTITUTIS ECCLESIASTICIS MODERATE PRO TEMPORIS QUALITATE DISPOSITIS.

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Luniam [d] Britties et Siciliam constitutis, Gelasius. Necessitate rerum dispositione constringimur, et apostolicę sedis moderamine convenimur sic canonum paternorum decreta librare, et retro praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut que praesentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, adhibita consideratione diligenti quantum potest fieri temperemus. Quo nec in totum formam veterum videamur excedere regularum et reparandis militiae clericali officiis quę diversas Italię partes ita belli famisque consumpsit incursio, ut in multis ecclesiis sicut fratris et coepiscopi nostri Iohannis Ravanensis [e] ecclesię sacerdotis frequenti ||fol. 174va|| relationem conperimus, usquequaque deficiente servitio ministrorum, nisi remittendo paulisper ecclesiasticis promotionibus antiquitus prefixa remaneant, sine quibus administrari nequeunt sacris ordinibus ecclesię funditus destitutę atque in plurimis locis per inopiam conpetentis auxilii, salutare subsidium redimendarum desit animarum. Nosque magno reatu si tanto coartante [f] periculo, non aliquatenus consulamur innecti.


II.
UT UBI NULLA PERURGUET NECESSITAS CONSTITUTA PATRUM INVIOLATA SERVENTUR.

PRISCIS IGITUR PRO SUA REVERENTIA MAnentibus constitutis, quae ubi nulla vel rerum vel temporum perurguet angustia regulariter convenit custodiri eatenus [g] ecclesiis, quae vel cunctis sunt private ministris vel sufficientibus usque adeo dispoliata servitus [h], ut plebibus ad [i] se pertinentibus divina munera subplere non valeant, tam instituendi quam providendi clericalis obsequii sic spacia dispensanda concedimus.


III.
UT CUM DEFUERINT CLERICI MONACHIS ELIGANTUR.

Ut si quss [k] etiam de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedit inprimis eius vita preteritis acta temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus, si secundam non habuit fortasse [l] non gessit, nec ulla parte corporis viciatus apparet, si servilis aut originarie non est conditionis obnoxius, si curiae etiam probatur nexibus absolutus, si adsecutus est litteras, sine quibus vix fortassis ostiarium possit implere. Ut si his in omnibus que sunt prędicta fulcitur continuo lector vel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses existat acolitus. Maxime si huic aetas etiam suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat. Ac si modo iste conversationis honesteque voluntatis existit nono mense diaconus, conpletoque anno sit presbiter. Cui tamen quod annorum fuerant interstitia conlatura, sancti propositi sponte suscepta docetur praestitisse devoto [m].


IIII.
UT SI QUI DE LAICIS ELIGANTUR AD CLERUM QUANTUM TEMPORIS OBSERVENTUR.

Si vero de laicis quispiam ecclesiasticis est adgregandus offitiis, tanto sollicitius in singulisque [n] superius conpraehensa sunt huiusmodi decet examinare personam, quanto inter mundana religiosamque vitam constat esse discriminis. Quia utique convenientia ecclesię ministeria reparanda sunt non inconvenientibus meritis ingerenda. Tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis in eorum quęrendum est ||fol. 174vb|| institutis, quantum de tempore quo fuerant hęc adsequenda decerpitur. Ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit. Nec per occasionem subplende penurię clericalis, vitia potius divinis cultibus intulisse, non legitimę familię conputemur procurasse conpendia. Quorum promotionibus anni metas sex menses nihilominus subrogamus. Quoniam sicut dictum est distare convenit inter personam divinę [o] cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem. Quae tamen eatenus indulgenda credidimus ut illis ecclesiis quibus infestatione bellorum vel nulla pęnitus, vel exigua, remanserunt mysteria renoventur. Quatenus his deo propitio restitutis in ecclesiasticis gradibus subrogandis canonum paternorum vetus forma servetur, nec contra eos ulla ratione pręvaleat, quod per [p] accidentis defectus remedio providetur, non adversus scita maiorum, nova lege proponitur. Ceteris ecclesiis ab hac occasione cessantibus quas non simili clade vastatas pristinam faciendis ordinationibus convenit tenere sententiam, quo magis hac oportunitate commoniti, observantiam venerandorum canonum propensius deligamus. Singulorum graduum conscientias admonentes, ne in inlicitos prorumpere moliantur excessus.


V.
DE BIGAMIS ALIISQUE PERSONIS QUAE AD MINISTERIUM CLERICATUS NULLATENUS ADPLICANTUR.

Nec fas esse confidat quisque pontificum bigamos aut coniugia sortientes ab aliis derelicta, sive quoslibet post penitentiam vel sine litteris, vel corpore vitatos [q], vel conditionarios, aut curię publicarum quae rerum nexibus implicatos aut passim nulla temporis congruentis expectatione discussos divinis servituros adplicare ministeriis. Neque pro suo libito iura studeant aliena pervadere absque sedis apostolicę iusta dispositione mandante.


VI.
UT AB EPISCOPIS SINE PRECEPTIONE PAPE NOVE BASILICE NE DEDICENTUR.

Basilicas noviter institutas non petitis ex more pręceptionibus dedicare nemo audeat, nec ambiant sibimet episcopi vindicare clericos potestatis alienę.


VII.
UT NULLA PRECIA, DE BAPTIZANDIS CONSIGNANDISQUE FIDELIBUS EXIGANTUR.

Baptizandis consignandisque fidelibus pretia nulla pręfigant, nec inlationibus quibuslibet inpositis exagitare cupiant renascentes. Quoniam qua gratis [r] accipimus, gratis dare mandamur [s]. Et ideo nihil a prędictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente ||fol. 175ra|| deterriti vel indignatione revocati, redemptionis suae causas adire despiciant. Certum habentes quod qui prohibita depraehensi fuerint admisisse vel commissa non potius suo [t] sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.


VIII.
DE PRESBITERIS UT NIHIL DE HIS QUE SUNT SUPER EPISCOPORUM PRESUMANT.

Nec minus etiam presbiteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter [u] adsumere, non conficiendi crismatis, non consignationis pontificalis adhibende sibimet arripere facultatem. Non presente quolibet antestite nisi fortasse iubeatur vel orationis vel actionis sacrę suppetere sibi presumat esse licentiam. Neque sub eius aspectum si iubeatur aut sedere pręsumant, aut venerabilia tractare mysteria. Nec sibi meminerint ulla ratione concedi, sine summo pontifice subdiaconum vel acolitum, ius habere faciendum. Nec prorsus addubitet, sic quicquam ad episcopale ministerium specialiter pertinens suo motu putaverit exsequendum continuo se presbiterii dignitate et sacra communione privari. Quod fieri necesse est censeamus, si eius pręsule deferentes, huiusmodi fuerit praevaricatio conprobata. Nec ipso eius episcopo a culpa conibentiae, et ultione vacaturo si inmoderate faciente dissimulaverit vindicare.


VIIII.
UT DIACONUS MENSURAM PROPRIAM IUXTA PATRUM DECRETA CUSTODIANT.

Diaconos quoque proprias constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum quippiam temptare premittimus [v], nihil eorum suo ministerio penitus adplicare, quae primis ordinibus proprię decrevit antiquitas. Absque episcopo vel presbitero baptizare non presumant, nisi predictis fortassis offitiis longius constitutis necessitas extrema conpellat. Quod et laicis christanis facere plerumque conceditur.


X.
QUOD DIACONI IN PRESBITERIO RESIDERE NON POSSINT.

Hos non in presbitero [w] residere cum divina celebrantur vel ecclesiasticus celebratur, quicumque tractatus sacri corporis prorogationem sub conspectu pontificis seu presbiteri, nisi his absentibus ius non habeant exercendi. Cum enim decreta venerabilium sanctionum nos quoque magno opere custodire nitamur, ac sine eorum dispendio etiam illa quae pro alicuius utilitatis fortasse conpendio videantur laxanda cedamus.


XI.
QUOD APOSTOLICA SEDES PATERNOS CANONES PIO STUDIO DEVOTOQUE CUSTODIAT.

Cumque nobis contra salutarium reverentiam regularum ||fol. 175rb|| capiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica, superior his omnibus favente domino quae paternis canonibus sunt pręfixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc observantiam refutare quam beati Petri sedem et sequi videat et docere. Satis conveniens sit ut totum corpus ecclesię, in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspitiat, ubi dominus ecclesię totius posuit principatum dicente scriptura: Ordinate in me caritatem. Et item: Omnia cum ordine fiant. Atque iterum psalmista tam predicante: Circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius. Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite gradus eius, ut enarretis in progenies alteras. Quoniam hic est deus noster in aeternum, et ipse reget nos in sęcula. Hic procul dubio qui in ecclesiasticarum narratur altitudine dignitatum, et in cuius virtute bonis operis corda ponenda sunt, gradibus utique distributis cunctis deus noster, et rector populis predicandus est christanis. Ubi nemo sibimet aliquid iam ęstimet inminutum, cum et uniuscuiusque gradus perfectioni nihil deperit, et convenienter retinendo quod cęlesti dispensatione conlatum est. Pariter nobis et cognoscibilem deum fieri et tribuit esse rectorem. Nam etsi quid et indulgetur, de temporum quantitate moribus adgregata, et strenuitate pensatur sive itate [x] iam proposito continetur, quod protelata fuerat aetate curandum. Dummodo illa nullatenus dissimulata subripiant, quorum quodlibet inesse claruerit, merito clericalibus infulis reprobabilem convincat esse personam. Et si illa nonnumquam sinenda sunt, quae si ceterorum constet integritas sola nocere non valeant, illa tamen sunt magno opere praecavenda quae recipi nisi manifesta decoloratione non possunt. Ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquotiens indulgenda credentur, vel rerum temporumque congit [y] intuitus, vel adcelerate provisionis respectus excusat. Quanto magis illa nullatenus mutilandas ut quae nec ulla necessitas nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas.


XII.
UT PRETER PASCHALE TEMPUS VEL PENTECOSTEN NEMO BAPTIZARE PRAESUMAT NISI EOS TANTUM QUOS EGRITUDO EXTREMA COMPULERIT.

Baptizandi sibi quisquam passim quocumque tempore nullam credat inesse fidutiam, preter paschale festum et pentecosten venerabile sacramentum, excepto dumtaxat gravissimi languoris incursu. In quo veredum [z] est ne morbus crescente pęriculo, sine remedio salutari fortassis egrotans ||fol. 175va|| exitio pręventus abscedat.


XIII.
DE PRESBITERORUM ET DIACONORUM ORDINATIONIBUS CERTIS CELEBRANDIS TEMPORIBUS.

Ordinationes etiam presbiterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exercere non debeant. Id est quarti mensis ieiunio, septimi et decimi, sed etiam quadragesimalis initii ac mediana quadragesime die sabbati, ieiunio circa vesperam noverint celebrandas. Nec cuiuslibet utilitatis seu presbiterum [a] seu diaconum his praeferre qui ante ipsos fuerint ordinati.


XIIII.
DE VIRGINIBUS SACRIS QUANDO VELANTUR.

Devotis quoque virginibus nisi aut in epifaniorum, aut in albis pascalibus aut apostolorum natalibus sacrum minime velamen inponant, nisi forsitan sicut de baptismate dictum est, gravi languore correptis, ne sine hoc de seculo exeant, inplorantibus non negetur.


XV.
UT VIDUE NON VELENTUR.

Viduas autem velare pontificum nullus adtemptet, quod nec auctoritas divina delegat, nec canonum forma prestituit. Non est ergo penitus usurpandum eis quia sic ecclesiastica sunt conferenda presidia ut nihil committatur inlicitum.


XVI [b].
UT SERVI SUB OBTENTU RELIGIONIS, NON SUSCIPIANTUR IN CLERO, VEL IN MONASTERIIS.

Generalis etiam quęrele vitanda presumptio est, qua propemodum causantur universi. Passim servos et originarios dominorum iura passionum quae fugientes sub religiose conversationis obtentu, vel ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, conhibentibus quoque presulibus indifferenter admitti. Quae modis omnibus est amovenda pernities, ne per christani [c] nominis institutum aut aliena pervadi aut publica videatur disciplina subverti. Precipue cum nec ipsam ministerii clericalis, hac obligatione fuscari conveniat dignitatem. Cogaturque prostratu [d] militantium, sibi conditioneque iurgare, aut videri quod absit obnoxia. Quibus sollicita conpetenter interdictione prohibitis. Quisquis episcopus presbiter et diaconus, vel eorum qui monasteriis praeesse noscuntur huiusmodi personas apud se tenentes, non restituendas patronis, aut deinceps vel ecclesiasticę servituti, vel religiosis congregationibus putaverint adplicandas nisi voluntate forsitan dominorum sub scripture testimonio primitus absolutas vel legitima transactione, concessus periculum se honoris proprii non ambigant communionisque subituros, si super hac re cuiusquam verax nos quęrela pulsaverit, magnis quippe studiis secundum beatum apostolum precavendum est, ne fi||fol. 175vb||des et disciplina domini blasphemetur.


XVII.
UT CLERICI NULLAS NEGOTIATIONES INHONESTAS VEL TURPIA LUCRA SECTANTUR.

Consequens fuit ut illa quoque de Phiceni partibus nuper ad missa relasatio [e] nuntiavit, nec pretereunda putaremus. Id est plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus inminere, nullo pudore cernentes evvangelicam lectionem quam ipse dominus negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse, nec apostoli verba recolentes quibus ait: Nemo militans deo inplicat [f] se negotiis secularibus. Psalmistam quoque David, surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovit negotiationes, introibo in potentias domini. Proinde huiusmodi, et ab indignis postea quaestibus noverint abstinendum, et ab omni cuilibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum, aut in quocumque gradu sint positi, mox a clericalibus offitiis abstinere cogantur. Quoniam domus dei quae domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum.


XVIII [g].
UT NEMO LITTERAS NESCIENS VEL ALIQUA PARTE CORPORIS INMINUTUS, AD CLERUM PROMOVEANTUR.

Inlitteratos quoque et nonnulla parte corporis inminutos, sine ullo respectu, ad ecclesiasticum didicimus venire servitium. Quod simul antiqua traditio et apostolicę sedis vetus forma non recipit quia nec litteris carens sacris esse potest aptus offitiis, et vitiosum nihil deo prorsus offerri legalia precepta sancxerunt. Itaque de cetero modis omnibus hęc vitentur, nec quisquam talis suscipiatur in clerum. Si quis vero vel temeritate propria vel incuria presidentium tales ante suscepti sunt, in his in [h] quibus constituti sunt locis eatenus perseverent, ut nihil umquam promotionis arripiant. Satisque habeant hoc ipsum sibi, pro nimia miseratione permissum.


XVIIII.
DE HIS QUI SE IPSOS ABSCIDUNT.

De his autem qui se ipsos abscidunt paterni canones evidenter sequenda posuerunt, quorum tenorem sufficiat indidisse. Dicunt enim talia perpetrantes, mox ut agniti fuerint a munere clericali debere eos secludi, quod modis omnibus custodire nos convenit. Quia fas esse nullis suppeditat preter illa quicquam quae memorabilis decrevit forma censere.


XX.
DE CRIMINOSIS, UT AD CLERUM NON PROMOVEANTUR.

Conceperimus [i] etiam horrendis quibusdam criminibus implicatos tota discretione submota, non solum de factis atrocibus necessariam penitudinem non habere, sed nec aliqua correptione penitus sucedente [k] ad divinum ministerium honoremque contendere. ||fol. 176ra|| Nonnullos autem in ipsis ordinibus constitutos gravius delinquentes facinoribus non repelli. [l] Commandet apostolos nemini cito manus inponendas, neque communicandum peccatis alienis. Et maiorum venerandam constitutam pronuntiant, huiusmodi etiam si forte subrepserint, tam qui ante peccaverunt detectos oportere depelli, quam sacre professionis oblitos prevaricatores, que sancti propositi procul dubio submovendos.


XXI [m].
QUOD DAEMONIIS ALIISQUE PASSIONIBUS INRETITIS MINISTERIA SACRA TRACTARE NON LICEAT.

Usque adeo sane conperimus inlicita queque prorumpere demoniis aliisque passionibus inretitos ministeria sacrosancta [n] tractare tribuatur. Quibus si in hoc opere positis aliquid proprię necessitatis occurrat, quis de sua hac fidelium salute confidat ubi ministros ipsos curationis humanę tantę perspexerit calamitate vexari? Atque ideo necessario removendi sunt, ne quibuslibet quibus Christus est mortuus scandalum generetur infirmis postremo si corpore sauciatum fortassis aut debilem nequaquam sancta contingere lex divina permittit quanto magis doni cęlestis dispensatores esse non convenit quod est deterius mente percussus.


XXII. [o]
DE HIS QUI SE SACRIS VIRGINIBUS SOCIANT ET FEDERA [p] INCESTA COMMITTUNT, COMMUNICARI NON POSSINT, NISI PUBLICAM PENITENTIAM EGERINT.

Virginibus autem sacris tenere [q] se quosdam sociare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere. Quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque penitentiam omnino non [r] recipi, aut his certe viaticum de sęculo transeuntibus si tamen penituerit non negari.


XXIII.
QUOD VIDUĘ UT SUPRA DICTUM EST, NON VELENTUR, ET SI PROFESSAM CONTINENTIAM PROPOSITO MUTATO CALCAVERINT IPSE PRO SE RATIONEM DEO REDDANT.

Nam de viduis sub nulla benedictione velandis superius late sufficienterque prędiximus, quę si propria voluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi eius intererit, quali deum debeant satisfactione placare, quia iuxta apostolum primam fidem irritam fecerunt sicut enim si se forsitan continere non poterant secundum apostolum nullatenus nubere vetabitur, sic habita secum deliberatione promissam deo pudititię fidem custodire. Nos autem talibus nullum laqueum debemus inicere, sed solas adorationes premii sempiterni poenasque proponere divini iu||fol. 176rb||ditii. Ut et nos transit absoluta conscientia, et illarum pro se deo rationem reddat intentio. Cavendum est quippe quae de earum moribus actibusque beatus Paulus testatur apostolus, quod plenius exponere preterimus ne sexus instabilis de non tam deterreri quam admoneri videatur.


XXIIII [s].
QUOD SECUNDA CONIUGIA SECULARIBUS NON NEGENTUR QUIBUS TAMEN AD CLERUM PRO HOC FACTO MINIME VENIRE CONCEDITUR.

Secundas nuptias sicut secularibus inire conceditur, ita post eas nullus ad clericale sinitur venire conlegium. Alia est enim humanę fragilitati generaliter concessa licentia, alia debet esse vita divinarum rerum servitio dedicata.


XXV.
UT SI QUIS SUSCEPERIT ECCLESIE PROPRIĘ DESERTOREM ET ALIQUA PROVEXERIT DIGNITATE UTRIQUE SUBIACEANT SENTENTIAE QUAM CANONES PREFIXERUNT.

Quisquis proprie desertor ecclesię nullis exstantibus causis ad aliam putaverit transseđm, temereque susceptus fuerit et promotus reverendorum canonum vel ipse ut receptor eius atque provector constituta non effugiet, quę de huiuscemodi praesumptoribus pręfixa sunt reservanda.


XXVI [t].
DE LAICIS VEL MONACHIS QUI PER PRAEMIUM ORDINANTUR UT DANTEM, ET ACCIPIENTEM SYMONIS MAGI CRIMEN INVOLVANT.

De monachis laicisque in prima copiosius pręceptionis huius parte digestum est quae vel quatenus his pro rerum temporum quae necessitate concessa sint, vel quemadmodum ubi nullius necessitatis interesse probatur non nisi vetus institutio debeat custodiri. Quos vero constiterit indignos mentis sacra mercatos esse prętio dignitatem, convictos oportet arceri, non nisi periculo facinus tale perpetrantes. Quia dantem pariter accipientemque dampnatio Simonis quam sacra lectio testatur involvit.


XXVII [u].
UT NULLA BASILICA SUB DEFUNCTORUM CONSTRUCTA NOMINE DEDICENTUR [v].

De locorum consecratione sanctorum quamvis superius strictim fuerit conpraehensum, nobis quoque patefactum est quod absque praecepto sedis apostolicę nonnulli factas ecclesias vel oratoria sacrare presumant. Hoc sumus tamen inditio detestabiliore permoti, quod in quocumque nomine defunctorum et quantum dicitur nec omnino fidelium constructiones ędificatas sacris professionibus aucdacter [w] instituere memorantur. Quae quoniam tam acerba, tam dura sunt, ut eadem vix noster ferre possit auditus. Si vere christanitatis affectus in illis regionibus certus et fixus est et districtius ista quęrantur et a quibus ||fol. 176va|| fuerint gesta prodantur. Quoniam sicut latentibus in hac atrocitate nominibus non exstat, in quem sententia debita proferatur, ita cum manifesta fuerint documentis expositis quam sceleris tanti poscit inmanitas non vitabit ullatenus ultionem.


XXVIII.
DE FEMINIS, UT SACRIS ALTARIBUS NON MINISTRENT, VEL ALIQUIS EX HIS QUE VIRORUM SUNT OFFICIIS DEPUTATA PRESUMANT.

Nihilominus [x] inpacienter audivimus tantum divinarum rerum subisse despectum ut feminę sacris altaribus ministrare firmentur, cunctaque non nisi virorum famulatui deputata, sexum cui non competit exhibere. Nisi quod hominum delictorum quae singulatim perstrinximus noxiorum reatus omnis et crimen eos respicit sacerdotes qui vel ista committunt, vel committentes minime publicando pravis excessibus se favere significant. Si tamen sacerdotum iam sint vocabulo noncupandi, qui delegatum sibi religionis offitium sic prosternere moliuntur, ut in perversa queque profana quę declives sine ullo respectu regulę christanę precipitia funesta sectentur. Cumque scriptum sit: Minima qui spernit, paulatim decidit, quid est de talibus existimandum, qui inmensis ac multiplicibus pravitatum molibus occupati ingentem ruinam multimodis inpulsionibus ediderunt? Quae non solum ipsos videatur obruere, sed et ecclesiis universis mortiferam, si non sanentur inferre pernitiem. Nec ambigant qui hęc ausi sunt exercere, sed etiam qui actenus cognita siluerunt, sub honoris proprii se iacere dispendio, si non quanta possunt cęleritate festinent, ut lętaria vulnera conpetenti medicina sanentur. Quo enim more teneant iura pontificum qui pontificalibus excubis eatenus iniuncta [y] dissimulant ut contraria domui dei, cui president potius operentur? Quantumque apud deum possent, si ei convenientia procurarent, tantum quid mereantur aspiciant, cum exsecrabili studio sectentur adversa. Et quasi magis haec regula sit qua ęclesie [z] debeant gubernari, si quicquid est ęcclesiasticis inimicum regulis perpetratur. Cum et cognitos habet canones unusquisque pontificum intemerata debuerit tenere custodia. Et si forsitan nesciebat, consulere fidenter oportuerat ignorantem. Quo magis excusatio nulla succurrit ignorantibus quia nesciens proposuit servare quod noverat nec ignorans curavit nosse quod gereret.


XXVIIII.
QUOD DE REDITIBUS ECCLESIE VEL OBLATIONE [a] FIDELIUM QUATTUOR PORTIONES FIERI DEBEANT.

Quattuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cuiuslibet ęcclesię facultas admittit sicut dudum ||fol. 176vb|| rationabiliter est decretum, convenit fieri portiones. Quarum sit una pontificis, altera clericorum, pauperum tertia, quarta fabricis adplicandam. De quibus sicut sacerdotis intererit integra ministris ecclesię memoratam dependere quantitatem, sic clericus ultra delegata sibi sumam [b] nihil insolenter noverit expetendum. Ea vero quae ęcclesiasticis [c] aedifitiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata locorum doceat, instar ratio manifesta sanctorum. Quia nefas est si sacris edibus destitutis in lucrum suum presul impendia his designata convertat. Ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem quamvis divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen iuxta quod scriptum est: Ut videant vestra opera bona et glorificent patrem vestrum qui est in cęlis, oportet etiam praesenti testificatione praedicari et bonę famę praeconiis non taceri.


fehlt
UT EPISCOPUS PRESBITER ET DIACONUS QUI CONTRA HAEC CONSTITUTA FECERIT SUI HONORIS PERICULUM SIT, SUBITURUS.

Quapropter nec clericorum quispiam se huius offensę futurum confidat inmunem si in his quę salubriter sequenda deprompsimus sive episcopum sive presbiterum seu [d] diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures nostras deferre curaverit probationibus dumtaxat conpetenter exhibitis ut transgressoris ultio fiat, ceteris interdictio delinquendi [e]. Sui vero modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris elisor, si cuiquam clericorum vel ecclesię totius auditui, hęc putaverit subprimenda. Data V id mar Casterio [f] et Praesidio, viris clarissimis consulibus.


Stand: 2008-03-02