Epistola Felici pape ad Zenonem episcopum

LXXXIII. EPISTOLA FELICI PAPE AD ZENONEM EPISCOPUM.

Dilectissimo fratri Zenoni Felix. Filius noster vir clarissimus Terrentianus ad Italiam dudum veniens dilectionis tuae singularis extitit praedicator. Talemque te esse vulgavit. Qui ita Christi gratia redundaris, ut inter mundi turbines gubernator ecclesię praecipuus appareres. Quapropter frater karissime cum ad provintiam commearet sedulequę deposceret nostras ad dilectionem tuam litteras destinare gratanter adnuimus. Quia et dignum deo sermone complecti cuperemus antistitem, et per eum maxime vellemus id fieri cuius nobis fuerat laudibus intimatur. Quamvis ergo sanctis operibus ex omni parte praedictam, fraternitatem tuam vir praefatus adstruxerit, multumque fiduciae de tua bonivolentia iam teneret, tam ęquum est ut quod desiderabat magno opere consequatur. Quatenus qui tuis olim gratus est animis contemplatione nostri reddatur acceptior. Simulque materna et sacerdotali consolatione foveatur. Ut vestrae dignitatis affectu appareat apud sinceritatem tuam, nostrum quoque non minimum salutaris valuisse conloquium. Deus te incolumem custodiat karissime frater.

EXPLICIT EPISTOLA.

Stand: 2008-03-02