Item Innocentii papae ad Florentium episcopum Tiburtinensem

XIIII. ITEM INNOCENTII PAPAE, AD FLORENTIUM EPISCOPUM TIBURTINENSEM, DE TERMINIS MINIME TRANSFERENDIS.

Innocentius, Florentino episcopo Tiburtinensi. Non semel sed aliquotiens clamat scriptura divina, transferri non oportere terminos a patribus institutos. Quia nefas est si quod alter semper possederit alter invadat, quod tuam bonitatem frater et coepiscopus noster Ursus asserit perpetrasse. Nam Momentanam [a] sive Feliciensem parrochiam ad suam diocesim a maioribus pertinentem invasisse te atque illic divina cęlebrasse misteria, inconsulto eodem ac nesciente non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas. Unde si declinare cupis tantę usurpationis invidiam, nostris litteris admonitum te convenit abstinere. Certe si aliquid tibi credis iustitię suffragari, integris omnibus et in pristino statu manentibus post dies venerabiles paschę adesse debebis, ut memorati [b] possis intentionibus respondere. Partibusque in medio collocatis quid antiquitas aut veritas habeat requiramus.


Stand: 2008-03-02