Dilectissimo fratri Cęsario Symmachus. Ortatur nos aequitas postulationis, desidero [g] fraternitatis tuae, gratanter annuere. Quia de singulis quae ab apostolica sede concedere supplicas ||fol. 178rb|| quod a patrum cautela et provisione non discrepat. Et quamvis ecclesiasticę poene regule omnia conprehendant, tamen superfluum esse non credimus, nunc quae sunt sępius interdicta repetere.
Possessiones igitur quas unusquisque ecclesie propriae dedit aut relinquit arbitrio alienare quibuslibet titulis atque distractionibus vel sub quocumque argumento non patimur, nisi forsitan aut clericis honorum meritis, aut monasteriis religionis intuitu aut certe peregrinis si necessitas largiri suaserit. Sic tamen ut haec ipsa non perpetuo sed temporaliter perfruantur.
Illud magnopere commonens ut hi qui non dei gratia sed promissione rerum ecclesiasticarum premissa ad sacerdotium conantur accedere, desideriorum talium reprimantur effectus. Qui autem ea ut ab huiusmodi se intentione non cohibent vindictis canonum sciant se sine dubitatione subiciendos ne facile ad sacerdotium permittantur accedere, quibus et gradus et tempora constituta sunt per que ad hanc dignitatem debeant adsperare. Quia quicumque sine statu promovetur non facile caret offensam et sine experimento non potest quis electionis obtinere sententiam.
Raptores igitur viduarum vel virginum ab immanitatem tanti facinoris detestamur illos vehementius persequendo qui sacras virgines vel volentes [h] vel invitas matrimonio suo sociare temptaverint. Quos pro ea [i] nefandissimi criminis atrocitate a communione suspendi precipimus.
Neque viduas ad nuptias transire patimur quę religioso proposito diurna observatione permanserint. Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit.
Nullus itaque per ambitum, ad episcopalem honorem permittatur accedere. Nam cum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat quod religiosis et deo servientibus inusat obprobrium, si quis episcopatum desiderans data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum clericos vel cives subscribere adhibito cuiuslibet generis timore conpellat vel premiis aliquibus ortetur. Decretum sine visitatoris pręsentia nemo confitiat, cuius testimonio clericorum civium possit unanimitas declarari. Ortamur itaque ut pro catholicę religionis intuitu et ecclesiarum pace, hęc universi fideles devota mente custodiant. Quia non est dubium pręvaricatores interdictorum talium, iuxta venerandos canones proprię communionis subire iacturam, hęc tamen, ad omnium episcoporum volumus offerri notitiam. Deus te incolomem custodiat, karissime frater. Data VIII iđ ianur, Probo vc.
Stand: 2008-03-02