Gelasius Romę ecclesię episcopis [a] dilectissimis et in Christo caritate unanimis cum conexis fratribus episcopis qui in Sicilia sunt constituti.
Presulum auctoritas nostrorum emanavit ut facultates ecclesię episcopi ad regendum habeant potestatem, itamen [b] ut viduarum pupillorum atque pauperum necnon et clericorum stipendia distribuere debeant. Hoc eis statuimus dari quod actenus decretum est: Reliquum sibi episcopi vindicent, ut sicut antea diximus peregrinorum atque captivorum largitores esse possint.
Illud etiam adnecti placuit ut si quod absit facultates ecclesię necnon et dioceses ab aliquibus possidentur episcopis iure sibi vindicent quod tricenalia lex conclusit. Quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas, ut ultra ||fol. 177ra|| triginta annos nulli liceat pro id appellare quos legum tempus exclusit. Datum iduum maiarum Asterio et Pręsidio vv conss.
Stand: 2008-03-02