Item eiusdem Felicis ad Acatium Constantinopolitanum episcopum

LXXXII. ITEM EIUSDEM FELICIS AD ACATIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM DE DAMPNATIONE EIUS QUOD HERETICIS AUSUS SIT COMMUNICARE.

FELIX EPISCOPUS SANCTAE ECCLESIAE URBIS ROMĘ ACATIO.
Multarum transgressionum repperiris obnoxius, et in venerabilis concilii Niceni contumelia saepe versatus, alienarum tibi provinciarum iura temerariae vindicasti, hereticos [a] et pervasores atque ab hereticis ordinatos et quos ipse dampnaveras atque ab apostolica sede petisti dampnari, non modo communioni tuę recipiendos putasti, verum etiam ecclesiis aliis quod nec de catholicis fieri poterat presidere fecisti, atque etiam honoribus quod non merebantur auxisti. Testatur hoc Iohannes quem a catholicis Apamiae non receptum pulsumque ||fol. 173vb|| de Antiochia, Tiriis praefecisti et Umerius tunc de diaconio deiectus atque christani nominis appellatione privatus, a te etiam in presbiteri provectus officium. Et quasi hęc minora tibi viderentur, in ipsam doctrinę apostolicae veritatem ausus tuos et superbiam tetendisti, ut Petrum quem dampnatum a sanctae memoriae decessore meo ipse retuleras, sicut testantur adnexa, beati evvangelistę sedem te iubente rursus invaderet, et fugatis ortodoxis episcopis et clericis sui procul dubio similes ordinaret.

Pulsoque eo qui illic fuerat regulariter constitutus captivam teneret ecclesiam. Cuius tibi adeo grata persona est et ministerium eius acceptum, ut episcopos et clericos plurimos ortodoxos tunc Constantinopolim venientes detegaris adfligere et apocrisarios ipsius confovere, atque anathematizantem eundem Petrum Calcidonensis decreta concilii et violantem sanctae memoriae Timothei sepulturam sicut ad nos certiores. Nunc quoque nuntii detulerunt per Missenum et Vitalem crederes excusandum, nec eum laudare desineres et multis offerre pręconiis. Ita ut dampnationem ipsius quam ante retuleras veram non fuisse iactares. Tantum autem perseveras in hominis defensione perversi, ut quondam episcopos nunc vero honore et communione privatos Vitalem atque Missenum, quos ad eius expulsionem specialiter miseramus, sublatos cotidie passus fueris mancipari, et ad processionem quae tibi cum hereticis habetur exinde productos sicut eorum professionibus patefactum est ad hereticorum tuamque communionem contempta quae vel gentium iure servari debuit legatione pertraheres praemiisque conrumperes, et in lesionem beati Petri apostoli a cuius sede profecti fuerant non solum inefficaces redire feceras, sed etiam inpugnatores omnium quae fuerant mandata monstrares. In quorum deceptionem tuam nequitiam prodidisti. [b] Et a libello fratris et coepiscopi mei Iohannis qui te gravissimis obiectionibus impetivit in apostolica secundum canones respondere diffidens obiecta firmasti. Felicem quoque defensorem, fidelissimum nobis necessitate faciente serius subsecutum, indignum tuis oculis censuisti. Eos quoque tecum litteris communicare testatus, quos constat hereticos. Quid enim sunt aliud qui post obitum sanctae memoriae Timothei ad ecclesiam sub Petro redeunt, vel qui se ex catholicis eidem tradiderunt nisi quod Petrus ab universa ecclesia atque a te fuerat iudicatus? Habe ergo cum his quos libenter amplecteris portionem, ex sententia praesenti quam per tuae tibi direximus ecclesiae defensorem sacerdotali honore et communione catholica, nec non etiam a fidelium ||fol. 174ra|| numero segregatus, sublatum tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce. Sancti spiritus iudicio et apostolica per nos auctoritate dampnatus, nec iam anathematis vinculis exuendus.


Stand: 2008-03-02