Epistola Agaci episcopi Constantinopolitani ad Simplicium episcopum urbis Romae

LXXX. EPISTOLA AGACI EPISCOPI CONSTANTINOPOLITANI AD SIMPLICIUM EPISCOPUM URBIS ROMAE.

DOMINO SANCTI [a] PATRI ARCHIEPISCOPO SIMPLICIO ACAtius. Sollicitudinem omnium ecclesiarum secundum apostolum circumferentes, nos indesinenter ortamini quamvis sponte vigilantes ac pręcurrentes. Sed vos divino zelo sollicitos demonstratis, statum Alexandrinae ecclesiae certius requirentes, ut pro paternis canonibus suspiciatis laborem, piissimo stillantes sudore pro his, sicut semper est adprobatum. Sed Christus deus noster qui diligentibus se in bonum cooperatur, nostris cogitationibus insidens et unam nobis in his mentem atque eandem gloriam esse cognoscens, omnem victoriam ipse perficit, consortes nos cum tranquillissimo principe faciens, et Timotheum qui decessore exspirante procellas et ecclesiasticam tranquillitatem sicut apparuit conturbantem vitę subtraxit humanę dicens ei: Tace et obmutesce. Petrum quoque qui ab Alexandria more similis procellae surrexerat dissipavit, atque in aeternam fugam sancto spiritu flante convertit. Unum ex his qui olim fuerant ante dampnati. Sicut enim in nostris conciliis inventum est et de vestris strenue si dignamini requirere poteritis agnoscere, quae de eodem subsecuta ab Alexandrino episcopo ad Romam alterutrum sint relata. Qui Petrus noctis existens, filius et operum diei lucentium alienus apparens, omnino tenebras ad latrocinium congruas peragendas earum cooperator inveniens madia [b] nocte adhuc iacente cadavere illius qui paternos canones subverterat insepulto, subripuit in sedem sicut ipse arbitratus est uno et solo presente, et eo qui consors ipsius insistebat insaniae, ita ut propter hoc maioribus subpliciis subderetur, nec quod sperabat effectum est. Sed ille quidem de se ex parte vel minima indicans nusquam poenitus omnino comparuit. Timotheus autem paternorum custos canonum, qui Daviticae mansuetudinis subditur et usque in finem patiens atque potestati propriae restitutus a Christo, propriae sedis honorae [c] letatur, ||fol. 172vb|| et spiritalium filiorum voces accipiens gratiam curationis expectat multiplicato in se honore a Christo principe sacerdotum propter quem et tolerantiae coronam sibimet religavit. Attentius igitur oret vestra beatitudo pro christanissimo imperatore, et pro nobis ipsis. Nihil enim prętermittitur eorum quae ad custodiam ecclesiasticae recipiunt disciplinae. Universam fraternitatem quae vobiscum est in Christo, ego et qui mecum sunt salutamus et alia manu: In domino ora pro nobis iustissime pater.


Stand: 2008-03-02