Item eiusdem Zosimi papae ad clerum Ravennensem

XXVIIII. ITEM EIUSDEM ZOSIMI PAPAE AD CLERUM [a] RAVENNENSEM.

ZOSIMUS EPISCOPUS URBIS ROMAE, PRESBITERIS ET diaconibus qui Ravennę sunt. Ex relatione [b] fratris nostri Archidami presbiteri qualiter suscepti sitis vel quid egeritis cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt qui contra canones adversum nos ad comitatum nescio qua audaci temeritate ire voluerunt. Ad quos [c] haec quae nunc misimus olim scripta feceramus, eorum quas iniuriose miserant respondentes epistolis. Sed quoniam non potuerunt rei in [d] sua hoc est in nostra ecclesia Romana cum nostris conpresbiteris [e] commemorari, has ad vos illis tradendas litteras destinamus, in quibus decreto nostro sancimus memoratos perturbatores omnium ab apostolicę nostrę sedis communione alienos fuisse, atque nostra [f] subscriptione probatam sententiam suscepisse. Illos etiam qui effrenato huic facto consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae caritatis est aestimare qualiter habeantur. Quibus hoc obicere vos debetis, quod iuxta canonum praecepta fortiter incurrere, et qualiter presbiteros non decebat, rebelles existere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere, ne qua [g] eorum prorumpat audatia, quos anathematizatos scit sancta et apostolica ecclesia. De his vero qui eorum se societati [h] iunxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliore tractabimus. Et alia manu. Dat V NON octoƀr, Honorio XII et Theodosio aug cons.


Stand: 2008-03-02