Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 727 [Buch 2]

(Cplio2.0)
fehlt
(Cplio2.1)
I.
De effusione sanguinis.
(Cplio2.2)
II.
Quod hi, qui nomen Domini in vanum adsumpserint, graviter feriantur.
(Cplio2.3)
III.
De honorando patre et matre.
(Cplio2.4)
IIII.
Ut, qui vendiderit filiam suam in famulam, non egrediatur sicut ancilla.
(Cplio2.5)
V.
Ut, qui hominem percusserit, morte moriatur.
(Cplio2.6)
VI.
De eo, qui per industriam proximum voluerit occidere.
(Cplio2.7)
VII.
De eo, qui percusserit patrem aut matrem.
(Cplio2.8)
VIII.
Non maledicendum patri et matri.
(Cplio2.9)
VIIII.
De eo, qui hominem furatus fuerit et vendiderit.
(Cplio2.10)
X.
De his, qui rixati inter se fuerint et percusserit alter alterum.
(Cplio2.11)
XI.
De eo, qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga et mortui fuerint.
(Cplio2.12)
XII.
Ut, si aliqui inter se fuerint rixati et percusserit ex eis aliquis mulierem pregnantem. ||s. 224||
(Cplio2.13)
XIII.
Quod, si mulier mortua fuerit, reddet percussor animam pro anima.
(Cplio2.14)
XIIII.
Ut, quicumque oculum servo vel ancille eruerit, liberos eos dimittat.
(Cplio2.15)
XV.
De bove cornupeta, quae virum vulneraverit vel mulierem, et de domino illius.
(Cplio2.16)
XVI.
De eo, qui cisternam aperuit et foderit.
(Cplio2.17)
XVII.
De bove aliero, si alterius bovem vulneraverit.
(Cplio2.18)
XVIII.
De eo, qui bovem aut ovem furatus fuerit.
(Cplio2.19)
XVIIII.
De fure, qui domum suffodiens repertus fuerit.
(Cplio2.20)
XX.
De eo, qui leserit agrum vel vineam.
(Cplio2.21)
XXI.
De eo, qui ignem succenderit in agris, ut dampnum restituat.
(Cplio2.22)
XXII.
De eo, qui commendaverit amico pecuniam.
(Cplio2.23)
XXIII.
De asino, bove, ove omnique iumento amico ad custodiendum tradito.
(Cplio2.24)
XXIIII.
De eo, qui seduxerit virginem desponsatam vel dormierit cum ea.
(Cplio2.25)
XXV.
De patre puelle, si eam dare noluerit, ut reddant pecuniam iuxta morem dotis.
(Cplio2.26)
XXVI.
De maleficis.
(Cplio2.27)
XXVII.
De his, qui cum [a] iumento coierint.
(Cplio2.28)
XXVIII.
De his, qui diis immolant vel advenas affligunt.
(Cplio2.29)
XXVIIII.
De decimis et primiciis Domino offerendis.
(Cplio2.30)
XXX.
De deposito vel pignore dato.
(Cplio2.31)
XXXI.
De turpitudine proximi revelanda.
(Cplio2.32)
XXXII.
De homine, qui dormierit cum muliere ancilla.
(Cplio2.33)
XXXIII.
Non debere auguriari nec observare magos et ariolos.
(Cplio2.34)
XXXIIII.
De honorando sene.
(Cplio2.35)
XXXV.
Nihil agendum contra aequitatem.
(Cplio2.36)
XXXVI.
De eo, qui mechatur cum uxore proximi sui.
(Cplio2.37)
XXXVII.
De eo, qui dormierit cum noverca sua.
(Cplio2.38)
XXXVIII.
De eo, qui propter Deum furtum confessus fuerit.
(Cplio2.39)
XXXVIIII.
De eo, qui ferro percusserit hominem.
(Cplio2.40)
XL.
Ut propter unus testimonium nullus condempnetur.
(Cplio2.41)
XLI.
De decimis sperandis.
(Cplio2.42)
XLII.
De eo, qui ambulans per viam nidum avis invenerit. ||s. 225||
(Cplio2.43)
XLIII.
Ut, cum aedificatur domus nova, fiat murus per circuitum domus.
(Cplio2.44)
XLIIII.
De vinea altero semine non serenda.
(Cplio2.45)
XLV.
Ut non aretur in bove simul et asino.
(Cplio2.46)
XLVI.
Non induendum vestimentum, quod ex lana et lino contexitur.
(Cplio2.47)
XLVII.
De puella virgine desponsata.
(Cplio2.48)
XLVIII.
De desponsata virgine in agro reperta.
(Cplio2.49)
XLVIIII.
Ut eunuchus attritis testiculis ecclesiam Domini non intret.
(Cplio2.50)
L.
De pecunia ad usuram non feneranda.
(Cplio2.51)
LI.
De voto non differendo.
(Cplio2.52)
LII.
Ut homo, qui uxorem acciperit, non accedat ad bellum.
(Cplio2.53)
LIII.
Ut non occidantur patres pro filiis nec filiis pro patribus.
(Cplio2.54)
LIIII.
De eo, qui vim a persecutoribus patitur, ut suscipiatur.
(Cplio2.55)
LV.
De muliere, quae cum viro suo non potest nubere.
(Cplio2.56)
LVI.
Ut absque consensu episcopi oblationes non accipiantur.
(Cplio2.57)
LVII.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nil iubeant.
(Cplio2.58)
LVIII.
Ne presbiteri rem ecclesię absque licentia episcopi sui vendant.
(Cplio2.59)
LVIIII.
Si presbiter vel diaconus deseruerit ecclesiam suam, deponatur.
(Cplio2.60)
LX.
De presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus a propriis episcopis exauctoratis.
(Cplio2.61)
LXI.
Si quis episcopus, presbiter, diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit, deponatur.
(Cplio2.62)
LXII.
Ut presbiteri alterius regionis non sacrificent praesentibus presbiteris ipsius regionis.
(Cplio2.63)
LXIII.
De uxoribus et viris se dimittentibus.
(Cplio2.64)
LXIIII.
De episcopis litigantibus vel iudicatis.
(Cplio2.65)
LXV.
Ab heretico nullus benedictionem accipiat.
(Cplio2.66)
LXVI.
De orationibus ad Patrem dirigendis.
(Cplio2.67)
LXVII.
De presbitero ab alio episcopo ordinato.
(Cplio2.68)
LXVIII. [b]
De illis presbiteris, qui nesciunt iuxta praeceptum Salvatoris baptizare.
(Cplio2.69)
LXVIIII.
De missis nostris, qualiter cum episcopis singularum regionum circa ecclesias Dei eiusque sacerdotes agere debeant.
(Cplio2.70)
LXX.
De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit.
(Cplio2.71)
LXXI.
Ut incesti et parricidę canonice coerceantur. ||S. 226||
(Cplio2.72)
LXXII.
Ut nec clerico filacteria nec ab ullo fiant Cristiano.
(Cplio2.73)
LXXIII.
Ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet.
(Cplio2.74)
LXXIIII.
De letania maiore, ut more Romano celebretur.
(Cplio2.75)
LXXV.
Ut nullus vitam sine communione finiat nec unctione benedicti olei careat.
(Cplio2.76)
LXXVI.
De presbiteris degradatis et post degradationem multis sceleribus implicatis.
(Cplio2.77)
LXXVII.
Si qui velint aquam consecratam accipere.
(Cplio2.78)
LXXVIII.
De clericis et presbiteris, si episcopis suis oboedire nolint, ut excommunicentur.
(Cplio2.79)
LXXVIIII.
De episcopo metropolitano.
(Cplio2.80)
LXXX.
Ut unusquisque progeniem suam usque ad septimam generationem observet.
(Cplio2.81)
LXXXI.
De presbiteris ab ignotis episcopis ordinatis.
(Cplio2.82)
LXXXII.
Ut, si quis homini aliquo iteranti mansionem vetaverit, LX. sol. componat.
(Cplio2.83)
LXXXIII.
Ut omnibus maxima cura sit, ne sine confirmatione episcopi vitam finiat aliquis.
(Cplio2.84)
LXXXIIII.
De his, qui fidelium oblationes auferunt vel vastant aut sine proprii episcopi iussione dant vel accipiunt.
(Cplio2.85)
LXXXV.
Ut presbiteri vel diaconi non migrent de loco ad locum sine episcopi proprii iussione.
(Cplio2.86)
LXXXVI.
De episcopis et clericis peregrinis, ut contenti sint hospitalitatis munere.
(Cplio2.87)
LXXXVII.
Ut nullus habeat, nisi legitimum, conubium.
(Cplio2.88)
LXXXVIII.
De his, qui episcoporum vocationem vel correctionem contempserint.
(Cplio2.89)
LXXXVIIII.
Ut nullus laicorum ex praediis episcoporum quicquam accipiat.
(Cplio2.90)
XC.
De eo, qui occiderit monachum aut clericum, ut arma relinquat.
(Cplio2.91)
XCI.
De viro et muliere matrimonio copulatis et postea dicente ea non posse eum nubere sibi.
(Cplio2.92)
XCII.
Ut puella desponsata non detur alteri viro.
(Cplio2.93)
XCIII.
Ut baptizati cum caticuminis non manducent.
(Cplio2.94)
XCIIII.
De presbitero ordinato, qui se deprehenderit non esse baptizatum.
(Cplio2.95)
XCV.
Si liber ancillam in matrimonium accepit.
(Cplio2.96)
XCVI.
De raptoribus et raptis virginibus vel viduis.
(Cplio2.97)
XCVII.
De his, qui rapinas infra regnum faciunt.
(Cplio2.98)
XCVIII.
De sacerdotibus et levitis atque monachis interfectis vel debilitatis.
(Cplio2.99)
XCVIIII.
De his, qui episcopo aliquam iniuriam vel dehonoratione fecerit. ||s. 227||
(Cplio2.100)
C.
De religiosa muliere decepta, id est veste mutata vel religionem professa.
(Cplio2.101)
CI.
De blasphemia in Deum.
(Cplio2.102)
CII.
De his, qui in domo sua oratorium fecerint.
(Cplio2.103)
CIII.
De privilegiis ecclesiarum et clericorum non corrumpendis.
(Cplio2.104)
CIIII.
Ne episcoporum vel reliquorum sacerdotum vita turbetur.
(Cplio2.105)
CV.
De clericis vel sacerdotibus, qui accipiunt ecclesias sine licentia episcopi sui vel de una ad aliam transeunt.
(Cplio2.106)
CVI.
De incestis et criminosis ac de infirmis et pęnitentibus atque de ieiunio quattuor temporum.
(Cplio2.107)
CVII.
Ut episcopi iudices publicos moneant, ut rei carceribus reclusi navitate Domini, paschę, pentecoste absolvantur et missas illis audiant diebus ac refecti fiant.
(Cplio2.108)
CVIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit.
(Cplio2.109)
CVIIII.
De possessionibus ad religiosa loca pertinentibus.
(Cplio2.110)
CX.
De monacho vel monacha.
(Cplio2.111)
CXI.
De his, quę a singulis principibus ecclesiis sunt concessa, et quę singuli antestites impetraverunt, quod sacrilegium sit haec afferentibus. Et de clericis, ut non accusentur ad iudices seculares, sed ad episcopos proprios.
(Cplio2.112)
CXII.
De privilegiis ecclesiarum.
(Cplio2.113)
CXIII.
Ut ea, quę ad religionem pertinent, locis suis et a suae dioceseos synodis audiantur.
(Cplio2.114)
CXIIII.
Ut privilegia ecclesiarum semper maneant incorrupta.
(Cplio2.115)
CXV.
Quod sacrilegium sit ecclesiae aliquid auferre, aut sacerdotibus vel ministris aut ipso sancto cultui locoquę iniuriam inferre.
(Cplio2.116)
CXVI.
De his, qui ecclesiastica privilegia violant vel dissimulant.
(Cplio2.117)
CXVII.
Quod hi, qui praedia ecclesiastica diripiunt vel vastant, sacrilegi sint exilioque dampnandi.
(Cplio2.118)
CXVIII.
Ut episcopi et reliqui sacerdotes ab omnibus nexibus sint liberi.
(Cplio2.119)
CXVIIII.
Ne Iudęis adhereant vel deserviant Christiani.
(Cplio2.120)
CXX.
De sacrificiis per singulas missas a sacrificantibus sumendis.
(Cplio2.121)
CXXI.
De chorepiscopis, ne deinceps fiant.
(Cplio2.122)
CXXII.
Ne Iudęi super Christianos magistri vel ministri ponantur.
(Cplio2.123)
CXXIII.
De clericis falsariis. ||s. 228||
(Cplio2.124)
CXXIIII.
Ut clerici non habeant actiones saeculares.
(Cplio2.125)
CXXV.
De clericis, qui de ecclesia desistunt.
(Cplio2.126)
CXXVI.
Quales sint clerici.
(Cplio2.127)
CXXVII.
De multitudine clericorum.
(Cplio2.128)
CXXVIII.
De ordinationibus sacris.
(Cplio2.129)
CXXVIIII.
De iniuria episcopi et letania subversa.
(Cplio2.130)
CXXX.
Ne fideles ex propria consanguinitate uxores ducant nec illi, qui dudum minime nupserunt, sine benedictione sacerdotis nuberem praesumant.
(Cplio2.131)
CXXXI.
De non recipiendis alienis paenitentibus.
(Cplio2.132)
CXXXII.
Ut non liceat clericum vel monachum sine epistola episcopi sui proficisci.
(Cplio2.133)
CXXXIII.
De dotibus et publicis nuptiis.
(Cplio2.134)
CXXXIIII.
De rebus ecclesię ablatis aut fraudatis vel retentis.
(Cplio2.135)
CXXXV.
Ut nemo res ecclesiae, nisi cui iure debentur, in quibuslibet regionibus coniacentes competere audeat vel tenere.
(Cplio2.136)
CXXXVI.
De his, qui facultates ecclesiae delegatas auferunt vel retentant.
(Cplio2.137)
CXXXVII.
Ut socios suos nominet, apud quem pars rapinę fuerit inventa.
(Cplio2.138)
CXXXVIII.
De his, qui diripienda indicare reperiuntur.
(Cplio2.139)
CXXXVIIII.
Ut abbates in eius episcopi, in cuius parrochia sunt, potestate persistant.
(Cplio2.140)
CXL.
Ut nullus monachus relinquat suum ministerium et cellas construat sine episcopi vel abbatis sui licentia.
(Cplio2.141)
CXLI.
De apostatis.
(Cplio2.142)
CXLII.
De excommunicatis.
(Cplio2.143)
CXLIII.
Ne iudices perfidorum excessus absque propriorum sacerdotum consilio iudicent.
(Cplio2.144)
CXLIIII.
De expositis infantibus ac collectione eorum.
(Cplio2.145)
CXLV.
De clericis relinquentibus officium suum et ad seculares confugientibus.
(Cplio2.146)
CXLVI.
Ut servo non credatur, si super dominum suum vel super alium liberum crimen iniecerit.
(Cplio2.147)
CXLVII.
Ut testes ea tantum testificentur, quę in conspectu eorum acta esse noscuntur.
(Cplio2.148)
CXLVIII.
Quales debeant scripturae valere. ||s. 229||
(Cplio2.149)
CXLVIIII.
De pactis et placitis conservandis.
(Cplio2.150)
CL.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.
(Cplio2.151)
CLI.
Ne quisquam accusetur vel puniatur, nisi manifestis indiciis scelus patuerit.
(Cplio2.152)
CLII.
Ut ita valeat commutatio, sicut et emptio.
(Cplio2.153)
CLIII.
Si timore conpulsus quisquam se servum esse dicat.
(Cplio2.154)
CLIIII.
De presbiteris vel diaconibus sine episcopi sui epistolis ambulantibus.
(Cplio2.155)
CLV.
Ut unus abba duobus monasteriis minime praesideat.
(Cplio2.156)
CLVI.
De presbiteris vel reliquis clericis non distringendis [c] a saecularibus iudicibus, sed a suis episcopis.
(Cplio2.157)
CLVII.
Ut clerici iudices saeculares non adeant.
(Cplio2.158)
CLVIII.
De secularibus, qui per calumniam ecclesiam vel clericos fatigare pręsumunt.
(Cplio2.159)
CLVIIII.
Ne testificentur manumissi.
(Cplio2.160)
CLX.
De his, qui cum furibus conscii fuerint.
(Cplio2.161)
CLXI.
Si possessor per violentiam expellatur.
(Cplio2.162)
CLXII.
Ut fideles fidem sanctae Trinitatis discant.
(Cplio2.163)
CLXIII.
De contumacibus presbiteris vel clericis.
(Cplio2.164)
CLXIIII.
De iudicibus clericis calumniam vel iniuriam inferentibus.
(Cplio2.165)
CLXV.
Ut orationem dominicam omnes discant fideles.
(Cplio2.166)
CLXVI.
Ut nullus episcopus alterius episcopi vel presbiter alterius presbiteri parrochiam invadat.
(Cplio2.167)
CLXVII.
Ut monasteriis vel reliquis ecclesiis res non auferantur vel ipsa a quoquam inquietentur.
(Cplio2.168)
CLXVIII.
Ut clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere et nulli eorum liceat officium sacerdotale in alterius parrochia agere absque licentia episcopi, in cuius parrochia esse noscuntur.
(Cplio2.169)
CLXVIIII.
Ut nullus episcopus sine consensu aliorum se preferat anteriori.
(Cplio2.170)
CLXX.
Ut populi oblationes sacerdotibus in ecclesia offerunt. Et ut omni die dominica communicent.
(Cplio2.171)
CLXXI.
Ut sacerdotes signa tangant horis canonicis.
(Cplio2.172)
CLXXII.
De stolis gestandis. ||s. 230||
(Cplio2.173)
CLXXIII.
Ut secreta non incipiatur, nisi post hymnum finitum.
(Cplio2.174)
CLXXIIII.
Ut adnuntietur symbolum fidelibus a sacerdotibus.
(Cplio2.175)
CLXXV.
Ut presbiteri adnuntient viris et feminis, nisi memoriter symbolum et orationem dominicam tenuerint, de sacro fonte filiolos vel filiolas non suscipiant.
(Cplio2.176)
CLXXVI.
Ut silentium in ecclesia teneatur et devote verbum Dei audiatur.
(Cplio2.177)
CLXXVII.
Ut episcopo infantuli ad confirmandum praesententur.
(Cplio2.178)
CLXXVIII.
Ut presbiteri sine sacro crismate oleoque benedicto non proficiscantur.
(Cplio2.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri oleum infirmorum ab episcopo expetant.
(Cplio2.180)
CLXXX.
Ut nullus presbiter parrochianus aliubi praesumat crisma accipere, nisi ab episcopo suo in cęna Domini.
(Cplio2.181)
CLXXXI.
Ut baptizari non praesumatur, nisi in vigilia paschę et pentecostes.
(Cplio2.182)
CLXXXII.
Ut instruantur fideles, qui parvulos de sacro fonte suscipere cupiunt.
(Cplio2.183)
CLXXXIII.
Ut nulla precia de baptizandis consignandisque fidelibus exigantur.
(Cplio2.184)
CLXXXIIII.
De quorum baptismate absque dissimulatione dubitatur, ut rebaptizentur, praeceptum est.
(Cplio2.185)
CLXXXV.
Ut presbiteri in ecclesia fidem sanctae Trinitatis doceant.
(Cplio2.186)
CLXXXVI.
Ut presbiteri adnuntient populo quattuor legitima temporum ieiunia.
(Cplio2.187)
CLXXXVII.
Ut ieiunia tria legitima in anno aguntur.
(Cplio2.188)
CLXXXVIII.
Ut populus, nisi duobus temporibus, infantes suos ad baptismum non afferat.
(Cplio2.189)
CLXXXVIIII.
Ut dies dominicus reverenter colatur.
(Cplio2.190)
CXC.
Ut adnuntient presbiteri eodem modo, sicut sabbatum paschę cum suo pascha, sabbatum pentecosten una cum suo die dominico observare.
(Cplio2.191)
CXCI.
Ut adnuntient presbiteri populo se ab inlicitis abstinere conubiis.
(Cplio2.192)
CXCII.
Ut publice presbiteri adnuntient plebi decimas et primitias omnium frugum ad benedicendum afferre.
(Cplio2.193)
CXCIII.
Ut fideles intellegant pactum, quod cum Deo in baptismate fecerunt.
(Cplio2.194)
CXCIIII.
Ut sacerdotes adnuntient viros et mulieres, ut luminaria ad basilica deportent.
(Cplio2.195)
CXCV.
Ut ammoneant presbiteri plebem, ne in ecclesia contentionibus et verbositatibus deserviant. ||s. 231||
(Cplio2.196)
CXCVI.
Ut presbiteri sollicite curent, ne inhonesta et turpia quęlibet fiant in ecclesiis.
(Cplio2.197)
CXCVII.
Ne in mortuorum funeribus iuxta paganorum ritum agatur.
(Cplio2.198)
CXCVIII.
Ut pro defunctis amicorum parentes eorum XXXta dies adimplere faciant.
(Cplio2.199)
CXVIIII. [d]
De his, quos episcopus aut sacerdos excommunicaverit, ne eos fideles recipiant.
(Cplio2.200)
CC.
Ut nullus presbiter suam ecclesiam sine consensu episcopi sui delinquat.
(Cplio2.201)
CCI.
Ut sacra mysteria nullus presbiter, nisi in loco consecrato, agat.
(Cplio2.202)
CCII.
Ne aliud altare in ecclesia consecrata, nisi quod ab episcopo consecratum est, aliquis presbiter erigat.
(Cplio2.203)
CCIII.
Ut episcopus, presbiter et diaconus non sint aleatore et ebriosi.
(Cplio2.204)
CCIIII.
Ut nemo clericorum usuras accipiat.
(Cplio2.205)
CCV.
Ut diem dominicum, in quo Dominus resurrexit, cuncti venerabiliter colunt.
(Cplio2.206)
CCVI.
De reconciliandis penitentibus.
(Cplio2.207)
CCVII.
Quod sint dies purificationis mulieris.
(Cplio2.208)
CCVIII.
Ut missarum celebrationes in locis incongruentibus non fiant.
(Cplio2.209)
CCVIIII.
De propinquitate.
(Cplio2.210)
CCX.
De servo, qui dampnum cuilibet intulerit, quid agendum sit.
(Cplio2.211)
CCXI.
De eo, qui ad mallum legibus mannitus fuerit et non venerit.
(Cplio2.212)
CCXII.
Qui filios non habuerit et in eorum loco alium sibi heredem facere voluerit.
(Cplio2.213)
CCXIII.
De denarialibus, qualiter possint hereditare.
(Cplio2.214)
CCXIIII.
Ut omne sacramentum in ecclesia iuretur.
(Cplio2.215)
CCXV.
Ut vitia, quę remanserunt ex ritu gentilium, fideles caveant.
(Cplio2.216)
CCXVI.
De ecclesiis restaurandis.
(Cplio2.217)
CCXVII.
Ne presbiteri, priusquam examinentur, ordinentur.
(Cplio2.218)
CCXVIII.
Ut domini missi scabinos, advocatos et notarios eligant.
(Cplio2.219)
CCXVIIII.
De his, qui legem servare contempnunt.
(Cplio2.220)
CCXX.
Ut fideles se a vitiis abstineant, quę quasi naturaliter in usu habentur.
(Cplio2.221)
CCXXI.
De his, qui haribannum solvere debent.
(Cplio2.222)
CCXXII.
De fugitivis et peregrinis, ut distringantur.
(Cplio2.223)
CCXXIII.
De armillis et bruniis negotiatoribus non dandis. ||s. 232||
(Cplio2.224)
CCXXIIII.
Ut mensurę aequales fiant.
(Cplio2.225)
CCXXV.
Ut Christiani ab otioso sermone se caveant vel ceteris vitiis.
(Cplio2.226)
CCXXVI.
Ut super vestituram Pipini regis testimonia non mittantur.
(Cplio2.227)
CCXXVII.
Ut nec colonus nec fiscalinus traditiones faciat.
(Cplio2.228)
CCXXVIII.
Ne praesumat hominem aliquis sine causa ad iuditium mittere.
(Cplio2.229)
CCXXVIIII.
Si liber homo in monasterio regulari comam deposuerat.
(Cplio2.230)
CCXXX.
De coniugio, quod a Deo sit constitutum, et quod non sit causa luxuriae, sed causa potius appetendum filiorum.
(Cplio2.231)
CCXXXI.
Ut omnia, quae vvadiare debent, secundum legem revvadient.
(Cplio2.232)
CCXXXII.
Ut nullus ebrius causam suam possit in mallo conquirere.
(Cplio2.233)
CCXXXIII.
De nullo adhibendum cogendo.
(Cplio2.234)
CCXXXIIII.
De missis dominicis discurrentibus.
(Cplio2.235)
CCXXXV.
Ut a coitu pregnantium fideles se abstineant.
(Cplio2.236)
CCXXXVI.
De canibus, qui in dextro armo tonsi sunt.
(Cplio2.237)
CCXXXVII.
De capitulis, quae in lege noviter addita sunt.
(Cplio2.238)
CCXXXVIII.
Ut nullus ad placitum banniatur praeter scabinos VII., et qui causam querere debent.
(Cplio2.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus non recipiendis.
(Cplio2.240)
CCXL.
Qualiter fidelibus Christianis incesta cavenda sint.
(Cplio2.241)
CCXLI.
De non iurando per vitam regis.
(Cplio2.242)
CCXLII.
Ut missi non solum de adnuntiatione, sed etiam de opere breves afferant.
(Cplio2.243)
CCXLIII.
Ut nullus praesumat teloneum, rodaticum et pulveraticum recipere.
(Cplio2.244)
CCXLIIII.
Ut fideles iusta iudicia iudicent.
(Cplio2.245)
CCXLV.
Ut ecclesiae eorum iustitiam obtineant.
(Cplio2.246)
CCXLVI.
Ut potestatem episcopi omnes intellegant et instruantur, qualiter sive secundum canonicam, sive secundum monasticam regulam eis vivendum sit.
(Cplio2.247)
CCXLVII.
De viduis et orfanis et minus potentibus.
(Cplio2.248)
CCXLVIII.
De non parvipendenda excommunicatione sacerdotum.
(Cplio2.249)
CCXLVIIII.
De episcopis et comitibus, ut sibi consensum invicem praebeant.
(Cplio2.250)
CCL.
Ut latrones vel homicidę sive adulteri sub magna correctione distringantur.
(Cplio2.251)
CCLI.
De rebus invasis. ||s. 233||
(Cplio2.252)
CCLII.
De superbia, propter quam diabolus corruit.
(Cplio2.253)
CCLIII.
De eo, cui non recte iudicatur.
(Cplio2.254)
CCLIIII.
De invidia, per quam diabolus hominem eiecit de paradyso.
(Cplio2.255)
CCLV.
De odio et discordia.
(Cplio2.256)
CCLVI.
Capitularium dominicum datum anno incarnationis Domini nostri Iesu Christi DCCCVI. ad Teodonis villam et anno imperii domni Karoli VI.
(Cplio2.257)
CCLVII.
De laicis, qui noviter sunt corversi.
(Cplio2.258)
CCLVIII.
Ut scribę falso non scribant.
(Cplio2.259)
CCLVIIII.
Ut compotus discatur.
(Cplio2.260)
CCLX.
De derelinquentibus seculum propter servitium Dei.
(Cplio2.261)
CCLXI.
Ut servi proprii non tundentur vel ancillę non velentur, nisi ad mensuram.
(Cplio2.262)
CCLXII.
Ut superfluę congregationes nullatenus fiant.
(Cplio2.263)
CCLXIII.
De his, qui secundum regulam non pulsantur.
(Cplio2.264)
CCLXIIII.
Ut infantule non velentur.
(Cplio2.265)
CCLXV.
De laicis, ut non sint praepositi monachorum.
(Cplio2.266)
CCLXVI.
Ut incestuosi canonice examinentur.
(Cplio2.267)
CCLXVII.
De his, qui per aliquod scelus rebelles fiunt.
(Cplio2.268)
CCLXVIII.
De iustitiis ecclesiarum Dei, orfanorum, pupillorum ac viduarum.
(Cplio2.269)
CCLXVIIII.
De iustitiis regalibus.
(Cplio2.270)
CCLXX.
De fame vel ceteris tribulationibus.
(Cplio2.271)
CCLXXI.
Ut arma infra patriam non portentur.
(Cplio2.272)
CCLXXII.
Ut omnis homo de duodecim mansis bruniam habeat.
(Cplio2.273)
CCLXXIII.
De negotiatoribus, qui partes Sclavorum vel aliarum negotium petierint.
(Cplio2.274)
CCLXXIIII.
Ut causedici, qui adquiescere noluerint, recludantur.
(Cplio2.275)
CCLXXV.
De iuramento, ut nulli alteri, ni proprio seniori, iuramenti fidelitas promittatur.
(Cplio2.276)
CCLXXVI.
De his, qui conspirationem fecerint, ut tripliciter iudicentur.
(Cplio2.277)
CCLXXVII.
De periuriis, ut caveantur.
(Cplio2.278)
CCLXVIII. [e]
Ut vicedomini, advocati et centenarii parvi auferantur.
(Cplio2.279)
CCLXXVIIII.
Ut antiqua telonea et iusta exigantur a negotiatoribus, nova vero et iniusta repellantur. ||s. 234||
(Cplio2.280)
CCLXXX.
De fugitivis clericis et laicis illud servandum est, quod in capitulari dominico continetur.
(Cplio2.281)
CCLXXXI.
De his, qui ad Dei servitium volunt accedere, ut absque licentia regali non id agunt, qui liberi existunt.
(Cplio2.282)
CCLXXXII.
Ut potentiores pauperes non opprimant.
(Cplio2.283)
CCLXXXIII.
Ut ecclesię noviter inventę sine episcopi probatione non venerentur.
(Cplio2.284)
CCLXXXIIII.
De falsis monetis, quae contra iustitiam fiunt.
(Cplio2.285)
CCLXXXV.
Ut haribannus dominicus fideliter exagitur.
(Cplio2.286)
CCLXXXVI.
Ut census regalis inde solvatur, unde olim exigebatur legitime.
(Cplio2.287)
CCLXXXVII.
Quid de latronibus agendum sit. [f]
(Cplio2.289)
CCLXXXVIII.
De libris canonicis, ut veraces habeantur.
(Cplio2.290)
CCXC.
De laicis, ut orationem dominicam memoriter discant.
(Cplio2.291)
CCXCI.
Capitula, quae ad legem Salicam mittenda sunt. De occisione clericrum vel aliis causis.
(Cplio2.292)
CCXCII.
Capitula, quae domnus Karolus imperator constituit.
(Cplio2.293)
CCXCIII.
De latronibus.
(Cplio2.294)
CCXCIIII.
Ne aliquis de ignoto homine equum, bovem vel aliud animal emat.
(Cplio2.295)
CCXCV.
De illis hominibus, qui propter eorum culpas ad mortem diiudicati fuerint et postea eis fuerit vita concessa, quod, si iustitiam quis querere voluerit, qualiter inter illos iudicium terminetur.
(Cplio2.296)
CCXCVI.
De homine iudicio scabiniorum iudicato.
(Cplio2.297)
CCXCVII.
De eo, qui latronem forbannitum recipit, sive servus, sive liber sit.
(Cplio2.298)
CCXCVIII.
De comite, qui latronem in forbannum miserit, ut aliis vicinis comes notum faciat.
(Cplio2.299)
CCXCVIIII.
De his, qui terrenis mercimoniis insistunt et magis ob supernę vitae desiderium quam pro humana ambitione faciant.
(Cplio2.300)
CCC.
Ut ecclesiasticis audientia minime denegetur provocantibus.
(Cplio2.301)
CCCI.
Ut episcopus quilibet alterius plebem episcopi vel fines non usurpet [g].
(Cplio2.302)
CCCII.
De clericis superbis, ut coerceantur.
(Cplio2.303)
CCCIII.
De his, qui statuta patrum violant, si laicus fuerit, communione privetur, si clericus, honore.
(Cplio2.304)
CCCIIII.
De his, qui contra suam professionem vel subscriptionem venerit, quid agendum sit.
(Cplio2.305)
CCCV.
De presbitero, qui se ab episcopo suo diviserit. ||S. 235||
(Cplio2.306)
CCCVI.
De presbiteris, qui absque episcopi sui conscientiam agendam celebraverint.
(Cplio2.307)
CCCVII.
Ut episcopus lapsum incurrens, si plures congregare nequiverit, a duodecim audiatur.
(Cplio2.308)
CCCVIII.
Ut episcopi plebes alienas non usurpent, et ut nemo ex eis collegam suum in diocesi vel aliubi supergradiatur.
(Cplio2.309)
CCCVIIII.
De episcopo, qui ab aliquo impetitur, vel si ipse questionem aliquam retulerit, ut per episcopos iudices causa terminetur.
(Cplio2.310)
CCCX.
Ut nullus episcopus alium episcopum conculcet aut inpediat.
(Cplio2.311)
CCCXI.
Ne presbiteri vel diaconi sine conscientia episcoporum suorum aliquid agunt.
(Cplio2.312)
CCCXII.
De loco dando peregrino episcopo, in quo sacrificet.
(Cplio2.313)
CCCXIII.
De non condempnando illo, cuius causa diligenter non est examinata.
(Cplio2.314)
CCCXIIII.
De his, qui falsa fratribus capitalia obiciunt.
(Cplio2.315)
CCCXV.
De deponendo sacerdote vel levita, si crimen aliquod de se confessi fuerint.
(Cplio2.316)
CCCXVI.
De his, qui libellos famosos inventi fuerint in ecclesia posuisse, ut anathematizentur.
(Cplio2.317)
CCCXVII.
Ut delator communionem nec in finem accipiat, si inventus fuerit quilibet per delationem eius eius prescriptus vel interfectus.
(Cplio2.318)
CCCXVIII.
Ne aliquis episcopus vel inferior gradus dominico die quemquam indicare presumat.
(Cplio2.319)
CCCXVIIII.
De potente, si pauperem expoliaverit, ut non reddiderit ammonente episcopo, ut excommunicetur.
(Cplio2.320)
CCCXX.
Ut nullus clericus ab episcopo suo recedere praesumat et ad alium transire.
(Cplio2.321)
CCCXXI.
Ut clerici, qui arma praesumpserint, in monasterium ad agendam paenitentiam tradantur.
(Cplio2.322)
CCCXXII.
Ut nullus regum huius canonis censuram in aliquo violare permittat.
(Cplio2.323)
CCCXXIII.
Ut unusquisque alterius ruinis succurrat et iram Dei per suam conpassionem a se removeat.
(Cplio2.324)
CCCXXIIII.
Quod lex, quam rex, qui prior fuit, instituit, ab illo, qui ei successerit, pari sententia roborata sit.
(Cplio2.325)
CCCXXV.
Ut in metropolitana sede ad sinodum agendam omnes pontifices conferantur.
(Cplio2.326)
CCCXXVI.
Ut dignitatem amittant omnes, qui ad expeditionem exercitus non ||s. 236|| pergunt aut de exercitu fugiunt.
(Cplio2.327)
CCCXXVII.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant.
(Cplio2.328)
CCCXXVIII.
Ut non varientur, quae propter utilitatem sunt instituta.
(Cplio2.329)
CCCXXVIIII.
De fide Nicena servanda. Et ut privilegia ecclesiarum integra maneant.
(Cplio2.330)
CCCXXX.
Quod contra caput non sit agendum.
(Cplio2.331)
CCCXXXI.
De presbiteris, qui contra canones ad comitatum ire voluerint susceptis, qui dominico decreto a communione alieni decernuntur.
(Cplio2.332)
CCCXXXII.
De sacerdotum Domini causis non terminandis, priusquam ex utraque parte fideliter audiantur et pariter ac diligenter perscrutentur.
(Cplio2.333)
CCCXXXIII.
Quod Dominus, quia animas hominum salvat, imitatores nos velit suae esse pietatis.
(Cplio2.334)
CCCXXXIIII.
De religionis periculo ab uniuscuiusque pietatis conscientia removendo.
(Cplio2.335)
CCCXXXV.
Ut suarum rerum et omnium ecclesiarum sint communione contenti, quorum causa adhuc terminanda est.
(Cplio2.336)
CCCXXXVI.
Ut non sinantur incurri, quorum causa incerta est.
(Cplio2.337)
CCCXXXVII.
De his, qui a sedibus suis fuerunt pulsi et alii in illorum locum substituti sunt.
(Cplio2.338)
CCCXXXVIII.
De his, qui non debent redire ad militiam secularem.
(Cplio2.339)
CCCXXXVIIII.
De his, quos oportet maiori auctoritate curari.
(Cplio2.340)
CCCXL.
Ut non inponat aliquis alicui pondus, quod ipse ferre non valet.
(Cplio2.341)
CCCXLI.
Ut nullus apostolicas sanctiones temerare praesumat.
(Cplio2.342)
CCCXLII.
De amicitia et familiaritate servanda, quam, qui non contendunt, facile servant.
(Cplio2.343)
CCCXLIII.
Ut alienę gentis homines ad exercitum imbuantur legibus.
(Cplio2.344)
CCCXLIIII.
De servo non credendo, si super aliquem crimen obiecerit.
(Cplio2.345)
CCCXLV.
Ut testes testimonium, nisi presentes, non dicant.
(Cplio2.346)
CCCXLVI.
De pactis et placitis conservandis.
(Cplio2.347)
CCCXLVII.
Quod haec sit vera caritas, qua Deus proximusque diligitur. Et idcirco ammonendi sint omnes fideles, ut hanc observare curent.
(Cplio2.348)
CCCXLVIII.
Ut contra extraneos parentela aut propinquitas testimonium minime dicat. ||s. 237||
(Cplio2.349)
CCCXLVIIII.
Contra priorum definitionem filio vel heredi non licere venire.
(Cplio2.350)
CCCL.
Non est danda passim accusandi vel puniendi licentia.
(Cplio2.351)
CCCLI.
Si de fure quis nesciens aliquid conparaverit.
(Cplio2.352)
CCCLII.
Ne testificentur in manumissi.
(Cplio2.353)
CCCLIII.
Si possessor per violentiam expellatur.
(Cplio2.354)
CCCLIIII.
Si ad diripiendum quisque alios invitasse repperiatur.
(Cplio2.355)
CCCLV.
Ut socios suos nominet, apud quem pars rapina fuerit inventa.
(Cplio2.356)
CCCLVI.
De his, qui diripienda indicare repperiuntur.
(Cplio2.357)
CCCLVII.
De non suscipienda criminatione adversus doctorem neque accusatorem adversus eum audiendum.
(Cplio2.358)
CCCLVIII.
Ne unus episcopus cognitionem sibi vindicet.
(Cplio2.359)
CCCLVIIII.
Ut hi, quorum libertas nescitur, nequaquam accusent sacerdotem.
(Cplio2.360)
CCCLX.
Ut absentes non iudicentur.
(Cplio2.361)
CCCLXI.
De his, qui falsa aliis non rogant.
(Cplio2.362)
CCCLXII.
Ne viles personę ad accusandum sacerdotes admittantur.
(Cplio2.363)
CCCLXIII.
Ne iudices causam personę absentis sua sententia praesumat.
(Cplio2.364)
CCCLXIIII.
Ne aliquis criminosus episcopum accuset.
(Cplio2.365)
CCCLXV.
Quod, qui episcopum accusat, Dei ordinationem accusat.
(Cplio2.366)
CCCLXVI.
Ut litem habentes, sive petitor, seu possessor, si antistitum iudicium elegerint, ad eos dirigantur.
(Cplio2.367)
CCCLXVII.
Ut ea inlibata serventur, quae patrum auctoritas catholicorum lege.
(Cplio2.368)
CCCLXVIII.
Ut privilegia, quae propter religionem instituta sunt, nulla interminatione nova mutilentur.
(Cplio2.369)
CCCLXVIIII.
Ut, si chorepiscopi aliquam consecrationem aut confirmationem fecerint, ad [h] episcopis canonice [i] reformentur [k].
(Cplio2.370)
CCCLXX.
De generali totius populi supplicatione apud principem pro sacerdotum causa, ne in hostem aut pugnam pergerent, et quale eis omnibus ex hoc immineat periculum. Ex capitulis domni Karoli imperatoris VVarmatia generaliter decretis atque ab omnibus firmatis et cunctis pro lege tenendis contradictis. ||s. 238||
(Cplio2.371)
CCCLXXI.
Ne episcopi ad bellam pergant, concessio domni Karoli imperatoris.
(Cplio2.372)
CCCLXXII.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus.
(Cplio2.373)
CCCLXXIII.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.374)
CCCLXXIIII.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.375)
CCCLXXV.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.376)
CCCLXXVI.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus.
(Cplio2.377)
CCCLXXVII.
Ex quibus supra [l]. Aliquid sacerdotibus, aliquid populo. [m]
(Cplio2.380)
CCCLXXX.
Ex quibus supra. Generaliter omnibus.
(Cplio2.381)
CCCLXXXI.
Ex quibus supra. Sacerdotibus omnibus.
(Cplio2.382)
CCCLXXXII.
Ex capitulis domni Karoli regis anno regni eius undecimo actis. De his, qui infra regnum sine iussione dominica per vim aliquid rapuerint.
(Cplio2.383)
CCCLXXXIII.
Ex capitulis domni Hludovvici Inghilenaim apostolica auctoritate et sinodali sanctione, omnium videlicet clericorum ac laicorum generaliter consensu atque oratu decretis.
(Cplio2.384)
CCCLXXXIIII.
De eo, qui facultatem depraedationis dederit malitiosa factione, ut vivus conburatur.
(Cplio2.385)
CCCLXXXV.
Ut contumelia temere praesumpta ab universis depellatur.
(Cplio2.386)
CCCLXXXVI.
Ut capitale supplicium excipiat, qui violentiam commississe.
(Cplio2.387)
CCCLXXXVII.
De eo, qui sibi indebitum locum usurpaverit.
(Cplio2.388)
CCCLXXXVIII.
Ut inviolata permaneant, quae diversi principes statuerunt.
(Cplio2.389)
CCCLXXXVIIII.
Ut, si ecclesiae privilegia alicus temeritate fuerint corrupta, piaculum V. librarum auri paena multetur.
(Cplio2.390)
CCCXC.
Ut, quae diversi principes statuerunt vel antistites singuli pro causis ecclesiasticis obtinuerunt, inconvulsa perpetuo serventur.
(Cplio2.391)
CCCXCI.
De privilegiis ecclesiarum, quatinus incorrupta persistant.
(Cplio2.392)
CCCXCII.
Quod servari debeat potius quam auferri, quod sanctae Dei ecclesiae fuerit collatum.
(Cplio2.393)
CCCXCIII.
Ut laicis, quamvis religiosis, nulla sit disponendi de rebus ecclesię data facultas.
(Cplio2.394)
CCCXCIIII.
Quod praedones ecclesiae sacrilegi sint, sicut scripturę testimonio conprobatur. ||s. 239||
(Cplio2.395)
CCCXCV.
Quod ea, quae Domino consecrantur, ad ius ecclesiasticum pertineant.
(Cplio2.396)
CCCXCVI.
Ut, si quis dignitatem praesumpserit, quam non meruit, a principe vel iusto seniore, sacrilegus habeatur.
(Cplio2.397)
CCCXCVII.
Ut illi, qui diversis sceleribus implicati sunt, ad testimonium non admittantur.
(Cplio2.398)
CCCXCVIII.
Ne ante iudex iaculetur in reum sententia, quam ipse confiteatur aut socii sui eum convincant.
(Cplio2.399)
CCCXCVIIII.
Non esse iudicandum adversus absentes.
(Cplio2.400)
CCCC.
Ne episcopus quilibet alium conculcet episcopum.
(Cplio2.401)
CCCCI.
De episcopo deposito, qui se ad Romanum pontificem reclamaverit.
(Cplio2.402)
CCCCII.
Ne in praedicatores ecclesiae detractiones seu vituperationes fiant, quod canonica scriptura dampnat.
(Cplio2.403)
CCCCIII.
Quod episcopi inter se corrigere, si quid ortum fuerit, debent.
(Cplio2.404)
CCCCIIII.
De sacrilegis, quod fures sint teste scriptura.
(Cplio2.405)
CCCCV.
Quod, quicquid offertur Domino, sanctum sanctorum sit et ad ius pertinet sacerdotum.
(Cplio2.406)
CCCCVI.
De his sacrilegis, qui ecclesię eiusque sacerdotibus iniurias inferunt.
(Cplio2.407)
CCCCVII.
Quod omnia, quę Domino offeruntur, procul dubio et consecrantur.
(Cplio2.408)
CCCCVIII.
Ut Christiani ex propinquitate sui sanguinis conubia non ducant.
(Cplio2.409)
CCCCVIIII.
De eo, qui se incestuoso ordine his personis, quibus a divinis regulis prohibitum est, coniunxerit.
(Cplio2.410)
CCCCX.
Ex libro legum Theodosii III. capitulo XII. De incestis.
(Cplio2.411)
CCCCXI.
Ut nullus devotam Deo virginem coniugem accipiat.
(Cplio2.412)
CCCCXII.
Quod blasphemiam Deo inferat, qui se cum Deo sacrata miscuerit.
(Cplio2.413)
CCCCXIII.
Ut clericus proprio honore privetur, si cum femina Deo sacrata vel velata se commiscuerit.
(Cplio2.414)
CCCCXIIII.
Quod sacrilegi et violatores iuxta apostolum sint, qui volunt sacratarum feminarum corpora.
(Cplio2.415)
CCCCXV.
Quod fornicatio omnibus peccatis periculosior esse perhibetur.
(Cplio2.416)
CCCCXVI.
Quales debeant scripturae valere. ||s. 240||
(Cplio2.417)
CCCCXVII.
Ut ita valeat commutatio, sicut et emptio.
(Cplio2.418)
CCCCXVIII.
De excommunicandis iudicibus et potentibus, qui non se emendaverint.
(Cplio2.419)
CCCCXVIIII.
Ut episcoporum iudicio incesta matrimonia emendentur.
(Cplio2.420)
CCCCXX.
In eo loco manendum unicuique, ubi votum voverit.
(Cplio2.421)
CCCCXXI.
Quod maximum peccatum sit spiritalis conmatris coniunctio.
(Cplio2.422)
CCCCXXII.
De eo, qui paganus observationes fecerit.
(Cplio2.423)
CCCCXXIII.
Pręceptio, ut mancipia Christiana paganis vel Iudęis non tradantur.
(Cplio2.424)
CCCCXXIIII.
Ut omnes noverint, quantum malum sit Deo sacrata vel reliquas incestare.
(Cplio2.425)
CCCCXXV.
Ut, quia necessitas bellorum cogit, pars pecunię, que ecclesię debetur, aliquanto tempore sub precario retineatur.
(Cplio2.426)
CCCCXXVI.
Ut ecclesiarum privilegia vel facultatem, sive quicquid ad easdem pertinet, nullus invadere presumat.
(Cplio2.427)
CCCCXXVII.
Ut neque rex neque secularium quisquam per vim predia ecclesiarum rapiat, quę episcopi, abbates vel abbatisse regere videretur.
(Cplio2.428)
CCCCXXVIII.
De his, qui non solum de rebus suis aliqui de ecclesię conferunt, sed etiam ab aliis conlatas iniuste possident.
(Cplio2.429)
CCCCXXVIIII.
De rebus ecclesię, quę sibi iurę debentur, ne in aliud transferantur.
(Cplio2.430)
CCCCXXX.
Quod homicidę ante Deum deputentur, qui res ecclesię vastant.
(Cplio2.431)
CCCCXXXI.
Ut capitali pena multentur, qui sacrilegia, adulteria, praedationes aut devastationes exercuerint.
(Cplio2.432)
CCCCXXXII.
De viris, quod in castitate uxores suas diligere eisque et vasi infirmiori custodiam et reliquam necessitatem debeant impendere.
(Cplio2.433)
CCCCXXXIII.
De conservanda fide inter virum et uxorem.
(Cplio2.434)
CCCCXXXIIII.
Ne clerici cuiuslibet ordinis a quibuslibet laicis iniurientur vel apud alios quam apud episcopos accusentur.
(Cplio2.435)
CCCCXXXV.
Ut equum nocentes apud principem vel apud alios accusaverint, admittantur.
(Cplio2.436)
CCCCXXXVI.
Ut clerici de his causis, quae sęculi leges non admittunt, minime perpetrantur. ||s. 241||
(2.0)
SEXTUS INCIPIT LIBELLUS. Incipiunt nulla cap legi divine.
(2.1)
I.
De effusione sanguinis.

Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius.

(2.2)
II.
Quod hi, qui nomen Domini in vanum adsumpserint, graviter feriantur.

Non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum; nec habebit insontem Dominus eum, qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra.

(2.3)
III.
De honorando patre et matre.

Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longevus super terram.

(2.4)
IIII.
Ut, qui vendiderit filiam suam in famula, egrediatur sicut ancilla.

Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur, sicut ancille exire consueverunt. Si placuerit domino suo, cui vendita est, dimittat eam liberam; et ad alium populum non licet ipsam vendere.

(2.5)
V.
Ut, qui hominem percusserit, morte moriatur.

Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.

(2.6)
VI.
De eo, qui per industriam proximum voluerit occidere.

Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.

(2.7)
VII.
De eo, qui percusserit patrem aut matrem.

Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.

(2.8)
VIII.
Non maledicendum patri et matri.

Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur.

(2.9)
VIIII.
De eo, qui hominem furatus fuerit et vendiderit.

Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum et commonitus fuerit, morte moriatur.

(2.10)
X.
De his, qui rixati inter se fuerint, esserit alter alterum.

Si rixati fuerint viri et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno et ille mortuus non fuerit et iacuerit intellectu, si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit, ita tamen, ut operas inpensas eius in ||S. 242|| in medicis restituat.

(2.11)
XI.
De eo, qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga et mortui fuerint.

Qui percusserit servum suum vel ancillam lapide vel virga et mortuus fuerit in manibus eius, reus erit. Si autem uno die supervixerit vel duobus, non subiacebat poene, quia pecumus est.

(2.12)
XII.
Ut, si aliqui inter se fuerint rixati et percusserit ex eis aliquis mulierem pregnantem.

Si rixati fuerint homines et percusserit quis mulierem pregnantem et avortivum fecerit, si ipsa vixerit, subiacebit dominus, quantum expetierit maritus mulieris et arbitres iudicarint.

(2.13)
XIII.
Quod si mulier mortua fuerit, reddet percussor animam pro anima.

Si autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustionem, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.

(2.14)
XIIII.
Ut, quicumque oculum servo vel ancille eruerit, liberos eos dimittat.

Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancille et luscos eos fecerit, dimittat eos liberos pro oculo, quem eruit. Dentem vero si excuserit servo vel ancillę suę, simili sententia subiaceat.

(2.15)
XV.
De bove cornupeta, quae virum vulneraverit vel mulierem, et domino illius.

Si bos cornupeta virum aut mulierem occiderit, lapidibus obruatur et non commendetur. Dominus, cuius bos est, innocens erit. Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius et contestati sunt domino illius nec reclusit eum occideritque virum aut mulierem, et bos lapidibus obruatur, et dominum illius occidant. Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quicquid fuerit postulatus.

(2.16)
XVI.
De eo, qui cisternam aperuerit et foderit.

Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam occideritque bos vel asinus in eam, dominus cisterne ||s. 243|| reddet precium iumentorum. Quod autem mortuum est, ipsius erit.

(2.17)
XVII.
De bove alieno, si alterius bovem vulneraverit.

Si bos alienus bovem alterius vulneraverit et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum, et divident pręcium et cadaver. Si autem sciebat dominus eius, quod bos vitiosus erat et noluit eum custodire, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiat.

(2.18)
fehlt
De eo, qui bovem aut ovem furatus fuerit.

Qui furatus fuerit bovem, quinque boves pro uno bove restituat et quattuor oves pro una ove.

(2.19)
XVIII. [n]
De fure, qui domum suffodiens repertus fuerit.

Si effregerit fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepta vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit et ipse morietur. Si inventus fuerit apud eum, qui furatus est, vivens, sive bos, sive asinus, restituatur.

(2.20)
XX.
De eo, qui leserit agrum vel vineam.

Si leserit quispiam agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur aliena, quicquid optime habuerit in agro vel in vinea, pro dampni estimatione restituat.

(2.21)
XXI.
De eo, qui ignem succenderit in agris, ut dampnum restituat.

Si egressus ignis invenerit spicas et conprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, redd damnum, qui ignem succederit.

(2.22)
XXII.
De eo, qui commendaverit amico pecuniam.

Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo, qui susceperit, furto ablatum fuerit, si invenitur fur, duplum reddat. Si latet, dominus dominus applicabitur ad eos et iurabit, quod non extenderit manum in rem proximi sui ad perpetrandam fraudem in bovem vel asinum et ovem ac vesti||s. 244||mentum. Et quicquid dampnum inferri potest, ab eo utriusque causa perveniat. Et si illa arbitres iudicarint, duplum restituat proximo suo.

(2.23)
XXIII.
De asino, bove, ove omnique iumento amico ad custodiendum tradito.

Si quis commendaverit amico asinum, bovem, ovem et omne iumentum ad custodiam et mortuum fuerit aut debilitatum vel captum ab hostibus nullusque hoc viderit, iusiurandum erit et in medium, quod non extenderit manum in rem proximi sui, suscipiatque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. Si furto sublatum fuerit, restituat dampnum domino suo. Si commestum a bestia, deferat ad eum, quod occisus est, et non restauretur. Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit et debilitatum aut mortuum fuerit domino presente, reddere conpellatur. Quod si in praesentiarum dominus fuerit, non restituatur, maxime, si conductus venerit pro mercede operi sui.

(2.24)
XXIIII.
De eo, qui seduxerit virginem desponsatam vel dormierit cum ea.

Si seduxerit quis virginem desponsatam et dormierit cum ea, dotabit eam et habebit uxorem.

(2.25)
XXV.
De patre puelle, si eam dare noluerit, ut reddat pecuniam iuxta morem dotis.

Si pater noluerit virginem dare, reddat pecuniam iuxta morem dotis, quam virgines accipere consueverunt.

(2.26)
XXVI.
De maleficis.

Maleficos non paciaris vivere.

(2.27)
XXVII.
De his, qui cum iumento coierint.

Qui coierit cum iumento, morte moriatur.

(2.28)
XXVIII.
De his, qui diis immolant vel advenas affligunt.

Qui immolat diis, occidatur. Advenam non contristabis neque affliges eum.

(2.29)
fehlt
De decimis et primiciis Domino offerendis.

Decimas tuas et primitias non tardabis auferro Domino de filiis tuis primogenitis. De bubus quoque et de ovibus ||s. 245|| similiter facies [o]. Septem diebus sit cum matre sua. Die octavo redde filium Domino.

(2.30)
XXX.
De deposito vel pignore dato.

Depositum tuum aut pignore datum, aut si aliquis sibi commendata caelaverit, aut si rem perditam invenerit et iuraverit non invenisse, convictus delicti, reddet omniaque per fraudem voluit obtinere, tertiam et quintam insuper partem domino, cui fraudem intulerat.

(2.31)
XXXI.
De turpitudine proximi non revelanda.

Omnis homo ad sanguinem proximi sui non accedat, ut revellet turpitudinem eius. Neo nullam discoperies turpitudinem mulieris, quia vestra turpitudo est.

(2.32)
XXXII.
De homine, qui dormierit cum muliere ancilla.

Homo si dormierit cum muliere coitu seminis, quae fuerit ancilla, etiam nobilis, et tamen pretio non redempta nec liberatte [p] donata, vapulabunt ambo, et non moriatur.

(2.33)
XXXIII.
Non debere auguriari nec observare magos et ariolos.

Non auguriamini nec observabitis ad magos nec ariolos nec aliquid sciatis per eos. Ego Deus vester.

(2.34)
XXXIIII.
De honorando sene.

Coram cano capite consurgite et honorate personam senis et timete Deum.

(2.35)
XXXV.
Nichil agendum contra ęquitatem.

Nolite iniquum aliquid facere in iuditio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta et aequa sint pondera, iustus modius aequusque sextarius.

(2.36)
XXXVI.
De eo, qui moechatur cum uxore proximi sui.

Qui moechatus fuerit cum uxore alterius et adulterium fecerit cum coniuge proximi sui, morte moriatur et moechus et adultera.

(2.37)
XXXVII.
De eo, qui dormierit cum noverca sua.

Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, moriantur ambo. Sanguis eorum super eos.

(2.38)
XXXVIII.
De eo, qui propter Deum furtum confessus fuerit. ||s. 246||

Si propter Deum confessus fuerit homo furtum, quod fecit, reddet capitalem et quintam partem desuper ei, in quem peccavit.

(2.39)
XXXVIIII.
De eo, qui ferro percusserit hominem.

Si quis ferro percusserit hominem et mortuus fuerit, qui percussit, reus erit homicidii et ipse morietur [q].

(2.40)
XL.
Ut propter unius testimonium nullus condemnetur.

Ad unius testimonium nullus condempnabitur.

(2.41)
XLI.
De decimis separandis.

Separabis decimas ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones inter ianuas tuas. Fenerabis ea sacerdotibus et levitis, advenis et peregrinis, pupillis et viduis. Et benedicat te Dominus Deus tuus cunctis diebus vitę tuae.

(2.42)
XLII.
De eo, qui ambulans per viam nidum avis invenerit.

Si ambulas per viam et nidum avis inveneris [r] in arborem vel in terram et matrem pullis desuper incubantem, non tenebis eam cum filiis, sed abire pacieris captos tenens pullos suos, ut benedicat te Dominus.

(2.43)
XLIII.
Ut, cum aedificatur domus nova, fiat murus per circuitum domus.

Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domum tuam et sis reus labente alio et in praeceps ruente.

(2.44)
XLIIII.
De vinea altero semine non serenda.

Non seres vineam tuam altero semine, nisi, quę nascuntur, et vinea pariter sanctificentur.

(2.45)
XLV.
Ut non aretur in bove simul et asina.

Non arabis in bove simul et asina.

(2.46)
fehlt
Non induendum vestimentum, quod ex lana et lino contexit.

Non indues vestimentum, quod ex lana et lino textum est.

(2.47)
XLVI.
De puella virgine desponsata.

Si quis puellam virginem desponsaverit et invenerit eam ||s. 247|| aliquis in civitate et concubuerit cum ea, adducas utrosque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; et vir, quia humiliavit eam.

(2.48)
XLVII.
De desponsata virgine in agro reperta.

Si autem in agro reppererit vir puellam, quae desponsata est, et dormierit cum illa, ipse morietur solus. Puella nichil patiatur.

(2.49)
XLVIII.
Ut eunuchus attritis testiculis ecclesiam Domini non intret.

Non intrabit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini; nec ingrediatur eam manzer, hoc est de scorta natus.

(2.50)
XLVIIII.
De pecunia ad usuram non feneranda.

Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecunia nec fruge nec qualibet alia re.

(2.51)
L.
De voto non differendo.

Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus. Et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, donec facies, quod ore proprio Domino promisisti.

(2.52)
LI.
Ut homo, qui uxorem acceperit, non accedat ad bellum.

Cum acceperit homo uxorem, non accedat ad bellum, nec ei ulle iniungantur necessitates publice, sed vacabit absque culpa dominis sui, et ut uno anno laetetur cum uxore sua.

(2.53)
LII.
Ut non occidantur patres filiis nec filii pro patribus.

Quod non occidantur [s] patres pro filiis nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.

(2.54)
LIII.
De eo, qui vim a persecutoribus patitur, ut suscipiatur.

Si quis vim a persecutoribus passus fuerit, suscipiatur et requiem inveniat, ad quamcumque ecclesiam venerit.

(2.55)
LIIII.
De muliere, qui cum viro suo non potest nubere. ||s. 248||

Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonium et postea dixerit mulier de viro non posse nubere de viro cum ea, si qua poterit probare, quod verum sit, accipiat alium.

(2.56)
LV.
Ut absque consensu episcopi oblationes non accipiantur.

Ut praeter conscientiam episcopi oblationes fructuum ecclesiae debitas nullus vel dare vel accipere audeat.

(2.57)
LVI.
Ut presbiteri civitatis sine iussu sui episcopi nil iubeant.

Ut presbiter civitatis sine iussu sui episcopi nihil iubeant nec in unaquaeque parrochia aliquid agant.

(2.58)
LVII.
Ne presbiteri rem ecclesię absque licentia episcopi sui vendant.

Ut presbiteri rem ecclesiae sine licentia vel scientia sui episcopi non vendant nec cuiquam tribuant.

(2.59)
LVIII.
Si presbiter vel diaconus deseruerit ecclesiam suam, deponatur.

Ut presbiter vel diaconus, qui deserit ecclesiam suam et ad aliam transieret, deponatur.

(2.60)
LVIIII.
De presbiteris vel diaconibus aut subdiaconibus a propriis episcopis exauctoratis.

Ut presbiter vel diaconus aut subdiaconus, si a proprio episcopo exauctoratus sancti ministerii incipiat pręrumpere, spem restitutionis non habeat.

(2.61)
LX.
Si quis episcopus, presbiter, diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit, deponatur.

Si quis episcopus, presbiter aut diaconus vel subdiaconus ad bellum processerit et arma bellica indutus fuerit ad belligerandum, ab omni offitio deponatur in tantum, ut nec laicam communionem habeat.

(2.62)
LXI.
Ut presbiteri alterius regionis non sacrificent praesentibus presbiteris ipsius regionis.

Ut presbiteri [t] alterius regionis presentibus ipsius regionis presbiteris non sacrificent.

(2.63)
LXII.
De uxoribus et viris se dimittentibus.

Ut hi vel haec, qui uxores aut viros dimittunt, non nubant, sed aut continentes maneant aut sibimet reconcilientur.

(2.64)
LXIII.
De episcopis litigantibus vel iudicatis. ||s. 249||

Si litem habuerit episcopus cum alio episcopo, non alterius, sed suae provintię iudices quaerat. Et ut iudicato in aliqua causa episcopo liceat iterare iuditium et, si necesse fuerit, libero episcopum adire Romanum.

(2.65)
LXIIII.
Ab heretico nullus benedictionem accipiat.

Ut ab heretico benedictionem nullus accipiat.

(2.66)
LXV.
De orationibus ad Patrem dirigendis.

Ut nullus in precibus, nisi ad Patrem, dirigat orationem, et ut prius eas cum instructioribus vel eruditioribus tractet.

(2.67)
LXVI.
De presbitero ab alio episcopo ordinato.

Ordinatus clericus ab alio episcopo non deprecante vel consentiente suo in clero non maneat.

(2.68)
LXVII.
De illis presbiteris, qui nesciunt iuxta praeceptum Salvatoris baptizare.

Illos omnes, quos illi presbiteri baptizaverunt, qui nescierunt iuxta praeceptum Domini Salvatoris nostri Iesu Christi baptizare neque sancte Trinitatis mistica verba invocare, propterea iubemus eos baptizare, quia sine fide sanctę Trinitatis sunt baptizati.

(2.69)
LXVIII.
De missis nostris, qualiter cum episcopis singularum regionum circa ecclesias Dei eiusque sacerdotes agere debeant.

Ut missi nostri una cum episcopis propriis magnam curam habeant, quatenus dirutae ecclesiae pleniter restaurentur atque ornentur et, quae dotate non sunt, vel quae dotem suam perditam vel subtractam habent, pleniter et canonice dotentur, ut, quod iniuste perdiderunt, iuste recipiant. De his, qui ecclesias suas nec dotare nec dotem restitui nolunt. Et si eas dotare noluerint, quorum sunt, aut subtracta reddere noluerint, episcopus proprius ad dominum suae sedis ecclesię eas revocet futuris temporibus possidendas. Quod si aliquis liberorum his resultaverit, ab episcopo eiusdem loci reliquie ex his auferantur et in meliori loco ponantur, et ipse destruantur vel crementur.

(2.70)
LXVIIII.
De eo, qui semetipsum. ||s. 250||

De eo, qui semetipsum occidit aut laqueo se suspendit, consideratum est, ut, si quis conpaciens velit elimosinam dare, tribuat et orationes in psalmodiis faciat. Oblationibus tamen et missis ipsi careant, quia inconprehensibilia sunt iuditia Dei, et profunditatem consilii eius nemo potest investigare.

(2.71)
LXX.
fehlt

De incestuosis et parricidis, ut canonice coerceantur, sicut de illo iudicatum est, qui matertere suae filiam stupravit, ut coniugium ultra non repetat et militię cingulum derelinquat et aut monasterium petat aut, si foris remanere voluerit, tempora pęnitentiae secundum canones pleniter exsolvat.

(2.72)
LXXI.
fehlt

Ut clerici vel laici filacteria vel falsas inscriptiones aut ligaturas, quae inprudentes pro febribus aut aliis pestibus adiuvari putant, nullo modo ab illis vel a quoquam Christiano fiant, quia magice artis insigna sunt; sed pro infirmitate illud, quod apostoli et canones sanxerunt, id est orationes et sacrolei iunctio, fiat.

(2.73)
LXXII.
fehlt

Placuit omni synodali conventui, ut nullus presbiterorum amplius quam unam ecclesiam sibi vindicare praesumat.

(2.74)
LXXIII.
fehlt

Ut letania maior more Romano ab omnibus in VII. kl. mai. celebretur.

(2.75)
LXXIIII.
fehlt

Si infirmitate depressus quis fuerit, vitam sine communione non finiat nec unctione sacrati olei careat. Et si finem perspitiat, sacrosancto corpore Deo anima eius a sacerdote precibus commendetur, quia propter omnibus ||s. 251|| placuit, ut nullus presbiter amplius quam unam ecclesiam sibi vindicet, quia, sicut quisque saecularis non amplius quam unam habere debet uxorem, ita et unusquisque presbiter non amplius quam unam habere debet ecclesiam.

(2.76)
LXXV.
fehlt

Presbiteri degradati et post degradationem multis sceleribus implicati ad paenitentiam publicam secundum canones redigantur.

(2.77)
LXXVI.
fehlt

Quod in sabbato sancto paschę vel in sabbato pestecostes, si qui velint aquam consecratam ad aspersionem in domos suos recipere, ante chrismatis infusionem accipiant.

(2.78)
LXXVII.
fehlt

Clerici et populi, si episcopis suis canonice oboedire noluerint, excommunicentur.

(2.79)
LXXVIII.
fehlt

Dignum est, ut metropolitanus, qui est pallio sublimatus, honoretur et ceteros ammoneat.

(2.80)
LXXVIIII.
fehlt

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam observare decernimus generationem, et quamdiu se agnoscunt affinitate propinquos, ad huius copulę non accedant societatem.

(2.81)
LXXX.
fehlt

Presbiteros, quos unusquisque episcopus in sua parrochia repperit, si incogniti fuerint viri illi, a quibus sunt ordinati, et dubium est eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt, si bone actiones et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnique lege sancta edocati et apti, ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.

(2.82)
LXXXI.
Ut si quis homini aliquo iteranni [u] mansionem vetaverit, LX. sol. componat. ||S. 252||

Si quis homini aliquo pergenti in itinere mansionem vetaverit, LX. sol. conponat in publico.

(2.83)
LXXXII.
fehlt

Ut omnes maximam curam habeant, ne sine confirmatione episcopi sui tam finiat animaque pereclitetur.

(2.84)
LXXXIII.
fehlt

Qui fidelium olationes ab ecclesiis vel aure sacerdotum auferunt, vel ablatas [v] accipiunt, non solum aliena vota disrumpunt, sed et sacrilegium operantur, necnon ecclesię Dei fraudatores exhistunt, quia ecclesiae aliquid fraudari vel auferi sacrilegium esse a maioribus approbatur.

(2.85)
LXXXIIII.
Ut presbiteri vel diaconi non migrent de loco ad locum sine episcopi proprii.

Presbiteri, qui sine iussione proprii episcopi de ecclesiis ad alias ecclesias migraverint, tamdiu a communione abeantur alieni, quamdiu ad easdem redierint ecclesias, in quibus primitus sunt instituti.

(2.86)
LXXXV.
fehlt

Ut episcopi atque clerici peregrini contenti sint hospitalitatis munere oblato nullique eorum liceat ullum officium sacerdotale absque permissu episcopi, in cuius parrochia esse cognoscitur, agere.

(2.87)
LXXXVI.
fehlt

Ut nulli liceat, nisi legittimum, habere conubium. Nullus incestum faciat. Nullus coniugem propriam, nisi, ut sanctum evangelium docet, fornicationis causa, relinquat. Quod si quisque propriam expulerit coniugem legitimo sibi matrimonio coniunctam, si Christianus esse recte voluerit, nulli alteri copuletur, sed aut ita permaneat aut propriae reconcilietur coniugi.

||s. 253||
(2.88)
LXXXVII.
fehlt

Si quis secularium, tam maioris ordinis quam et inferioris, peccatum egerit et vocatus sui episcopi auctoritate ad emendationem ac penitentiam venire distulerit, tamdiu sit ab ecclesia extorris et a catholicorum consortio sequestratus, quousque, quod commisit, emendet ac reatum suum usque ad satisfactionem canonice diluat atque reconciliatione proprii episcopi divinis precibus indulgentiam consequatur et veniam ecclesiae, quae gremio, a cuius utero deviaverat, peracta satisfactione ab eodem inmelioratus episcopo canonice reddatur.

(2.89)
LXXXVIII.
fehlt

Precipimus, ut nullus laicorum vel clericorum ex prediis vel rebusque ad sedes pertinent episcoporum, sive de illis ecclesiarum rebus, quę in eorum parrochiis sitae esse noscuntur, sine illorum iussione aut consensu episcoporum, ad quorum pertinent curam, quicquam ambigant, concupiscant atque accipiant, ne cupidus sanctarum rerum ignus, qui in eis est, illos favillosius exurat. Similiter omnes monemus, ut a cuncta ecclesiarum omnium vastatione coercere se suosque ac conpescere totis viribus studeant. Nam devastantes ecclesias quid aliud intellegimus quam contra illum aeterni imperii Deum et maiestatis homines movere certamen, cum ille aedes illi die noctuque famulentur et illi sint consecrate. Videant vastantes, pronuntiamus, ne ab illo, si se commoveat, vastentur, cuius percussionem montium dorsa ferre non possunt.

(2.90)
LXXXVIIII.
fehlt

Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat et Deo in monasterio serviat cunctis diebus vitae suae numquam ad seculum reversurus et septem ||s. 254|| annos publicam penitentiam gerat.

(2.91)
XC.
fehlt

Si vir et mulier coniunxerint se in matrimonio et postea direxerit mulier de viro non posse nubere cum ea, si poterit probare, quod verum sit, accipiat alium, eo quod iuxta apostolum non potuit illi reddere vir suus debitum.

(2.92)
XCI.
fehlt

Puellam desponsatam non licet parentibus dare alteri viro. Tamen ad monasterium licet ire, si voluerit.

(2.93)
XCII.
fehlt

Non licet baptizatis cum caticuminis manducare nec osculum eis dare vel Ave illis dicere. Quanto magis cum excommunicatis ab episcopo aut cum gentilibus?

(2.94)
XCIII.
fehlt

Si quis presbiter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum, et omnes quos prius baptizavit.

(2.95)
XCIIII.
fehlt

Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit, non habet licentiam dimittere eam, si prius consensu amborum coniuncti sunt.

(2.96)
XCV.
fehlt

Si quis alterius sponsam virginem aut viduam necdum desponsatam rapuerit vel furatus fuerit, placuit, ut, sive eam postea sponsaverit, sive donaverit, seu non, sive cum parentum eius voluntate quocumque commento ipsam accipere vel tenere potuerit, numquam illam uxorem habeat; sed raptori aut furi auferatur et proximis suis alio viro tempore congruo, si ipsa hoc non malum non consenserit, nuptura legibus quae acceptura reddatur. Raptor vero sive fur omnesque eis consentientes publica paenitentia iuxta canonicam auctoritatem multentur et proximis illius, quicquid iniuste in tam nefando scelere egerunt, in triplo conponant et unuamquamque rem semotim ||s. 255|| legibus in triplo restituant. Ipsa namque, quae rapitur, si aut primo aut postmodum tam nefario sceleri libens consenserit, numquam postea nubat, sed publica paenitentia multetur et sub tali custodia ponatur, ut ei nullatenus luxuriari cum quoquam liceat. Taliter enim memorata flagitia puniatur, ut omnes cognoscant, quoniam nec seculi gestam nefandis coniunctionibus consentiant nec sacri canones consilium ullum praebeant; sed tales seculi leges cooperatores quae eorum capite feriri praecipiunt. Et sacri canones Spiritu Dei conditi non solum raptores, sed etiam omnes eorum cooperatores eisque consentientes anathemate feriuntur, sicut in Calcidonense concilio, in quo DCti XXXta patres adfuerint, cap. XXVIII. cunctis legentibus patet.

(2.97)
XCVI.
fehlt

Si quis infra regnum rapinam fecerit aut cuiquam nostro fideli eius quae homini aliquid vi abstulerit, in triplo, cui aliquid abstulerit, legibus conponat, et insuper bannum nostrum, id est LX. sol. nobis persolvat. Postmodum vero ante nos a comite adducatur, ut in bastonico retrusus, usque dum nobis placuerit, poenas luat. Nam si publice actum fuerit, publicam inde agat paenitentiam iuxta sanctorum canonicum sanctionem. Si vero occulte, sacerdotum consilio ex hoc agat poenitentiam, quoniam raptores, ut ait apostolus, nisi veram egerint paenitentiam, regnum Dei non possidebunt. Qui vero de rebus ecclesiarum aliquid abstulerit, gravius inde iudicetur, quia sacrarum rerum ablatio sacrilegium est et sacrilegus vocatur, qui ex eis aliquid aut abstulerit aut rapuerit. Infames quoque tales personae usque ad satisfactionem ecclesiae, quam leserunt, habende sunt.

(2.98)
XCVII.
fehlt

Si quis sacerdotem vel levitam aut monachum interfecerit vel debilitaverit, iuxta statuta priorum capitulorum, quę legi ||s. 256|| Salicae sunt addita, componat, et insuper bannum nostrum, id est LX. sol., nobis persolvat et arma relinquat atque in monasterio diebus vitae suae sub ardua poenitentia Deo serviat nusquam postmodum sęculo vel secularibus militaturus neque uxori copulaturus.

(2.99)
XCVIII.
fehlt

Si quis episcopo aliquam iniuriam aut iniustam deinhonorationem fecerit, de vita conponat, et omnia, quae habere visus fuerit, ecclesiae, cui praeesse dinoscitur, integerrime socientur, et nobis in triplo bannus noster, id est LX. sol. persolvantur, aut ipse in servitio fisco nostro serviturus semper societur, usque se redimere in triplo iuxta vvirigildum suum potuerit. Sancta vero ecclesia in sacerdotibus constat. Idcirco magna poena plectendi sunt, qui episcopis vel reliquis sacerdotibus iniuriam vel contumeliam fecerit. Nam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vicae legatione in ecclesia funguntur.

(2.100)
XCVIIII.
fehlt

Si quis rapuerit aut sollicitaverit vel corruperit religiosam feminam, bona amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si hoc mulier non consensit, cum suis rebus monasterii ditionibus tradatur. Si vero comes ipsius pagi una cum consilio sui episcopi, in cuius parrochia tale scelus commissum est, hoc vindicare neglexerit, honore careat et cingulum amittat atque publica poenitentia multetur, et insuper vvirgildum suum fisci viribus dare conpellatur.

(2.101)
C.
fehlt

Si quis quolibet modo blasphemiam in Deum iactaverit, ab episcopo vel comite pagi ipsius carceri usque ad satisfactionem tradatur et publica poenitentia multetur, donec pręcibus proprii episcopi publice reconcilietur ecclesięque gremio canonice reddatur. [w]


Stand: 2008-10-24