Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 727 [Buch 1]

(P1)
fehlt
(P2)

Quattuor explicitis, lector venerande, libellis,        
Qui canonum recitant iura tenenda satis,        
Quosque pater quondam collegit nobilis apte        
Anseghisus ovans ductus amore Dei,        
Autcario demum, quem tunc Mogontia summum        
Pontificem tenuit, pręcipiente pio,        
Post Benedictus ego ternos Levita libellos        
Adnexi, legis quis recitatur opus;        
Quos patet inventos, praefacio pandit ut ipsa,        
Distinctum titulis subpositisque suis.        
Hos igitur relegens devoto pectore byblos        
Gratanter studeas fundere, posco, pręces,        
Quatinus aeterno donentur munere caelo,        
Haec pia sanxerunt qui coque iura pie.

(P3)
fehlt

Praecedentes quattuor libelli nonnulla gloriosissimorum Karoli atque Hludovvici imperatorum continent capitula, quę eorum tempore ab Ansegiso abbate sunt collecta atque in predictis coacta libellis, sicut in eorundem premio ||s. 107|| continetur. Sed quia ab eo nec media, ut [a] rati sumus, sunt forsitan inventa vel collecta, necesse erat, ut a fidelibus, ubicumque inveniri potuissent, quaererentur et ob recordationem tantorum principum vel eorundem capitulorum utilitatem coadunarentur et membranis insererentur atque a fidelibus memoriae commenderentur. Quapropter ea, quae ille aut invenire nequivit aut inserere fortasse noluit, illa, quae postmodum a fidelibus sanctae Dei ecclesiae et Pippini ac Karoli atque Hludovvici didicimus in iamdictis libellis minime esse inserta, pro Dei omnipotentis amore et sanctae Dei ecclesię ac servorum eius atque tocius populi utilitate fideliter investigare curavimus et in tribus subsequentibus libellis distinctę cum titulis suis coadunare ac Hludovvico Hlotharioque atque Karolo nobilissimis regibus, filiis videlicet Hludovvici piissimi imperatoris, habenda et omnium Christianorum fidelibus tradenda scribere non distullimus, ut scirent, qualiter iuxta normam avi, proavi ac genitoris, secundum Domini scilicet voluntatem, sicut et illi fecerunt, clerum et populum sibi commissum Domino opem ferente regere mererentur. Haec vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studuimus, in diversis locis et in diversis scedulis, sicut in diversis sinodus ac placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus et maximę in sanctae Mogontiacensis metropolis ecclesiae scrinio Archiculfo eiusdem sanctae sedis metropolitano recondita et demum ab Autcario secundo eius successore atque consanguineo inventa repperimus, quae in hoc opusculo tenore suprascripto inserere maluimus. Monemus ergo lectores, ut, si eadem capitula duplicata [b] vel triplicata reppererint [c], non hoc nostrę imperitiae reputent, quia, ut diximus, diversis ea in sędulis invenimus et ob id tam cito haec emendare nequivimus, sed cunctis scientia repletis lectoribus haec corrigenda dimisimus. Invenimus insuper quaedam ex his paria initia ||s. 108|| habentia et inparem finem, quędam vero pares fines, sed non paria initia, in quibusdam autem minus et in quibusdam plus. Et propterea illa sic dimissimus, sicut invenimus. Praecamur etiam omnes, ut, si deinceps plura ex his invenerint, quae memoratus Ansighisus non inseruit nec nos potuimus actenus invenire, ut ea illis in quarto aut quinto libello distinctae inserere non pigeat, quatinus ipsi ex hoc gratia in Dei habeant et clerus ac populus eorum utilitatibus non careat, quoniam valde sunt utilia haec capitula et scire volentibus oppido profutura, quae pro lege tam ecclesiastica quam et sęculari iure firmissimo [d] sunt tenenda. Primo igitur in loco posuimus nonnullos versiculos in laudem predictorum principum metrice compositos. Deinde secuntur capitula primi libelli subiectis numeris suis, et facilius inveniri possit sententia, quae queritur. His ita peractis est et in fronte primi libelli posita Zacharię papae epistola omnibus episcopis ac reliquis ecclesiastici ordinis gradibus et cunctis ducibus atque comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provintias constitutis directa, sicut in ea continetur. Quam secuntur duo sinodales conventus, quos sanctae Romane et apostolice ecclesiae legatus Bonifacius memorate Magontiacensis ecclesiae archiepiscopus vice supradicti Zachariae papae una cum Carlomanno Francorum principe canonice tenuit. Ut agnoscant omnes haec praedictorum principum capitula maxime apostolica auctoritate fore firmata. Post ista quoque quae sequuntur, eadem auctoritate maxima, ut diximus, ex parte et omnium Francorum utriusque ordinis virorum assensu sunt roborata. Secundo vero in libello post capitulorum numerum prima fronte posita sunt quaedam ex lege divina ex [e] capitula, sicut ea sparsim in eorum mixta capitulis repperimus, ut omnes haec capitula legibus divinis regulisque canonicis concordare ||s. 109|| non ignorent. Tertio siquidem in libello post eiusdem libelli capitulorum numerum quaedam ex canonibus a Paulino episcopo et Albino magistro reliquisque iussione Karoli invictissimi principis magistris sparsim collecti sunt inserta capitula; et quibusdam interpositis secuntur aliae regulae monasticae congruentia, et demum ea, quae secuntur, ad sanctae Dei ecclesiae servorumque eius atque totius Christiani populi utilitatem sunt conscripta capitula, sicut in eodem continentur libello. Praecamur quoque lectores omnes cunctosque iudices et sapientes, ut non ea sinistra interpraetatione ullo umquam tempore dignentur exponere aut quemquam iniuste iudicare vel eo, quod non sint quaedam ex his iuxta regulam grammatice artis composita, reprehendere, sed pro ipsis principibus eorumque et sanctae Dei ecclesię fidelibus, qui haec eadem simul cum eis tractaverunt, atque pro nobis, qui ea colligere ac describere certavimus, orare studeant et iamdicta capitula pariter nobiscum et tum illis amplecti, venerari, amare legibusque tenere decertent annuente Domino, ut parem omnes ex hoc mercedem habere mereamur. Amen.

(P4)
fehlt

Aurea progenies, felici stemmate pollens,        
Francorum virtus perpetuumque decus,        
Pippinus quondam micuit sublimiter atque        
Carromannus agens, quae placuere deo.        
Censores etenim viri pietatis amore,        
Ecclesiae leges instituere sacras.        
Quas dum lector ovans descriptas legerit istic,        
Nec minus et iura posteriora legat.        
Hinc cęsar Karolus divino munere fretus        
Nobiliter proceres rexit in orbe suos,        
Quorum sceptra piis una moderatus abenis ||s. 110||        
Cunctorum vicit inclita gesta patrum        
Virtutum gemmis David dereliquosque secutus        
Insigni fama fulsit ubique sui.        
Quid memorem multas, domuit quas denique, gentes,        
E quis et remeans clara trophea tulit?        
Nec mirum, coluit dum regis iussa superni        
Decernens sanctis iura tenenda viris.        
Ob quae promeruit cęlestia scandere regna,        
Qua quoque percepit pręmia larga satis.        
Inde Hludovvicus regno successit avito,        
Eximius princeps divus et orbis apex,        
Augusto nituit sub quo Germania cultu        
Cultori tribuens commoda multa suo.        
Pacis amator enim caesar pietatis et alme,        
Consuluit populis plebibus atque suis,        
Scilicet ut regum renovans sancita priorum        
Prudenter titulos adderet ipse pios.        
Quapropter moriens penetravit sidera caeli        
Solvens precelso cantica digna deo.        
Hinc etiam sequitur soboles veneranda per orbem        
Ipsius insigni nomine digna patris.        
Hludovvicus enim fluvi cis litora Reni        
Imperat et gentes conprimit ecce feras.        
Necno Hlotharius parili ditione positus,        
Francorum caesar sceptra tremenda vehit.        
Tum Karolus regnum Gallorum sorte retentat        
Nomen avi referens auxiliante deo.        
Nos quibus illa, tenent terni quae iura libelli,        
Obtulimus scripta, semper habenda sibi.        
Quorum norma docet iugiter nos vivere rate        
Et studiis Domino rite placere piis. ||s. 111||        
Haec resecant pravos ęquo moderamine mores        
Vivendi normam contribuendo piis.        
Namque patrant multi funestas sepe rapinas,        
Nonnulli violant templa dicata deo.        
Sunt albi scelerum fedatum labe suorum,        
Fistula quos omnes commemorare nequid.        
Sed cohibet tales legum censura sacrarum        
Decretisque veat ista patrare piis.        
Ergo duces laudare decet per carmina fortes,        
Munere virtutum qui micuere sacro,        
Frantia sub quorum sceptris tutissima mansit,        
Liberate vigens, colla superba terens,        
Quam variae gentes dominam timuere severam,        
Utpote quas armis cepit ovando suis.        
Unde sibi nomen merui decus atque perenne,        
De victis populis celsa trophea ferens.        
Caelestis patrię donati munere reges        
Exultant iugiter et sine fine canunt        
Alta poli, cuius subierunt culmina laeti,        
Quos devota caelis iam resonavit ovans.        
Felices nimium, quos aula beata receptans        
Caelicolis iunxit civibus ipsa libens.        
Non ibi iam metuunt furvas nocuasque tenebras,        
Quin potius vere lucis amoena vident.        
Si ceti angelici testatur pagina bybli,        
Quod mundi lumen sit Deus altitonans.        
Hoc iubar exilarat superorum corda virorum        
Inradiansque procul nubila tetra fugat.        
Hoc etiam vatum cecinit pulcherrime quidam,        
Olim quod Dominus luxit amando Deus.        
Cui decus et virtus, laus et veneratio semper, ||s. 112||        
Imperiumque manet cuncta per ęva sacrum,        
Ipse tibi tribuat prolixae tempora pacis,        
Credita qui plebi fersque talenta tibi.

(Cplio1.0)
fehlt
(Cplio1.1)
I.
Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa.
(Cplio1.2)
II.
Synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonifacio et Francorum episcopis sub Carlomanno duce habita anno incarnationis dominicę DCCXLII.
(Cplio1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis a principe apostolica auctoritate k. martias Liptinas abita.
(Cplio1.4)
IIII.
De fide catholica et primo precepto legis.
(Cplio1.5)
V.
De pace et concordia servanda.
(Cplio1.6)
VI.
De eo, qui a presbitero non baptizato baptizatus est.
(Cplio1.7)
VII.
De eo, qui filiastrum aut filiastram ante episcopum tenuerit.
(Cplio1.8)
VIII.
De his, qui propter faidam in alias patrias fugiunt.
(Cplio1.9)
VIIII.
De incestis.
(Cplio1.10)
X.
De ecclesiasticis viris.
(Cplio1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, et ut archidiaconus eos convocet.
(Cplio1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixerit vel presbitero aut clerico incestuosum.
(Cplio1.13)
XIII.
De his, qui res ecclesiasticas verbo domni regis tenent.
(Cplio1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.
(Cplio1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.
(Cplio1.16)
XVI.
De iusticiis faciendis.
(Cplio1.17)
XVII.
De ecclesiasticis viris, qui se reclamantes ad palatium veniunt.
(Cplio1.18)
XVIII.
De muliere, que sine licentia viri sui velum in caput miserit.
(Cplio1.19)
XVIIII.
De eo, qui filiastram suam contra voluntatem ipsius dederit viro ingenuo vel servo.
(Cplio1.20)
XX.
De femina ingenua, quę servum accepit.
(Cplio1.21)
XXI.
De eo, qui habet mulierem legittimam, si frater eius adulteraverit cum ea. ||s. 113||
(Cplio1.22)
XXII.
Ut sacerdotes vel clerici ad secularia negotia relicto episcopo suo non convolent.
(Cplio1.23)
XXIII.
Ut presbiteri et diaconi preter episcopum nihil agant.
(Cplio1.24)
XXIIII.
De eo, qui oblata dederit vel acceperit praeter episcopi iussione.
(Cplio1.25)
XXV.
Cum excommunicatis non licere communicare.
(Cplio1.26)
XXVI.
De eo, qui ecclesiam Dei conturbat.
(Cplio1.27)
XXVII.
De monachis, ut in civitate vel regione qualibet episcopo suo subiecti sint.
(Cplio1.28)
XXVIII.
Ut clericus in ecclesia, in qua praetitulatus est, permaneat.
(Cplio1.29)
XXVIIII.
Ut episcopus curam monasteriorum gerat.
(Cplio1.30)
XXX.
De eo, qui excomunicatus pro suo neglecto fuerit.
(Cplio1.31)
XXXI.
Ut presbiteri rem ecclesię non vendant.
(Cplio1.32)
XXXII.
Ut manumissiones in ecclesia caelebrentur.
(Cplio1.33)
XXXIII.
De defensoribus ecclesiarum ab imperatore poscendis.
(Cplio1.34)
XXXIIII.
Ut nullus sacerdos canones ignorat.
(Cplio1.35)
XXXV.
Quid de presbiteris criminosis, de quibus abprobatio non est, agendum sit.
(Cplio1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex capitulis domni Karoli.
(Cplio1.37)
XXXVII.
De eo, qui confitetur de crimine.
(Cplio1.38)
XXXVIII.
De usuris.
(Cplio1.39)
XXXVIIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.40)
XL.
De ordinatione presbiterorum.
(Cplio1.41)
XLI.
De presbiteris, qualiter introitum ecclesiae consequantur.
(Cplio1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.
(Cplio1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur.
(Cplio1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.
(Cplio1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.
(Cplio1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.
(Cplio1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus proparandis. ||s. 114||
(Cplio1.49)
XLVIIII.
De parrochiis.
(Cplio1.50)
L.
De parrochia alterius presbiteri.
(Cplio1.51)
LI.
De termino ecclesiarum.
(Cplio1.52)
LII.
De rebus presbiterorum.
(Cplio1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere.
(Cplio1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.
(Cplio1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis caelebraverint.
(Cplio1.56)
LVI.
De praedicatione vel capitulis presbiterorum.
(Cplio1.57)
LVII.
De eucharistia.
(Cplio1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena Domini habendis.
(Cplio1.59)
LVIIII.
Ut omnes [f] clerici episcopis suis subiecti sunt.
(Cplio1.60)
LX.
De ordine sacerdotum.
(Cplio1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur Dei Verbum passum carne.
(Cplio1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis, quam de laicis.
(Cplio1.63)
LXIII.
De his, qui a sinodo vel a suo episcopo damnati sunt.
(Cplio1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.
(Cplio1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter conservanda est.
(Cplio1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.
(Cplio1.67)
LXVII.
De mulieribus, ne ad altare accedant.
(Cplio1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibus ex clero.
(Cplio1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.
(Cplio1.70)
LXX.
De negotio clericorum [g] inter se.
(Cplio1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.
(Cplio1.72)
LXXII.
De fide sanctae Trinitatis predicanda.
(Cplio1.73)
LXXIII.
De his, qui se convertunt ad deum.
(Cplio1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bene conversationis.
(Cplio1.75)
LXXV.
De his, qui cum excommunicato communicaverint.
(Cplio1.76)
LXXVI.
De subiectione presbiterorum.
(Cplio1.77)
LXXVII.
De clericis ecclesiastici ordinis.
(Cplio1.78)
LXXVIII.
De falsis nominibus sanctorum. ||s. 115||
(Cplio1.79)
LXXVIIII.
De uxore a viro dimissa.
(Cplio1.80)
LXXX.
De oblatis pauperum.
(Cplio1.81)
LXXXI.
De ieiuniis a sacerdotibus constitutis.
(Cplio1.82)
LXXXII.
De his, qui contra naturam peccant.
(Cplio1.83)
LXXXIII.
De nominibus recitandis.
(Cplio1.84)
LXXXIIII.
De canonum institutis a presbiteris non ignorandis.
(Cplio1.85)
LXXXV.
De sacerdotibus contra decretalia agentibus.
(Cplio1.86)
LXXXVI.
De fide presbiterorum ab episcopis discutienda.
(Cplio1.87)
LXXXVII.
De presbiteris in ecclesiis constituendis abs [h] episcopis, et non ab aliis.
(Cplio1.88)
LXXXVIII.
De villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis.
(Cplio1.89)
LXXXVIIII.
De presbiteris, qui feminas [i] in domibus habent.
(Cplio1.90)
XC.
De scriptoribus.
(Cplio1.91)
XCI.
De incestuosis.
(Cplio1.92)
XCII.
De communicatione fidelium.
(Cplio1.93)
XCIII.
De confugio ad ecclesiam.
(Cplio1.94)
XCIIII.
De ammonitione sacerdotum.
(Cplio1.95)
XCV.
De praedicatione ad plebem.
(Cplio1.96)
XCVI.
De eruditione filiorum a parentibus et patrinis.
(Cplio1.97)
XCVII.
De ecclesiis antiquitus constitutis.
(Cplio1.98)
XCVIII.
De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis constituunt vel de ecclesiis eiciunt.
(Cplio1.99)
XCVIIII.
De ecclesiis inter coheredes divisis.
(Cplio1.100)
C.
De manso ad ecclesiam dato.
(Cplio1.101)
CI.
De his, qui decimas dare nolunt, nisi a se redimantur.
(Cplio1.102)
CII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam.
(Cplio1.103)
CIII.
De causa ebrii hominis et de eius testimonio et de placito comitis.
(Cplio1.104)
CIIII.
De hoc, si presbiteri sanctum crisma dederint ad iuditium subvertendum.
(Cplio1.105)
CV.
De placita centenarii. ||s. 116||
(Cplio1.106)
CVI.
De raptu viduarum.
(Cplio1.107)
CVII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.108)
CVIII.
De observatione pręceptorum dominicorum.
(Cplio1.109)
CVIIII.
De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis.
(Cplio1.110)
CX.
De commutationibus utilibus permanendis inutilibusque delendis.
(Cplio1.111)
CXI.
De ecclesiae consecratione, in qua mortuorum cadavera sunt sepulta.
(Cplio1.112)
CXII.
De offitio laicorum.
(Cplio1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo.
(Cplio1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.
(Cplio1.115)
CXV.
De parrochianis alterius presbiteri.
(Cplio1.116)
CXVI.
De manus inpositione et resolitione canonica.
(Cplio1.117)
CXVII.
De penitente, cuius crimen pervulgatum est.
(Cplio1.118)
CXVIII.
De penitentibus, qui eucharistiam acceperint in infirmitate positi.
(Cplio1.119)
CXVIIII.
De remedio penitentię, et quod absolutio penitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotalis supplicatione solvatur [k], etiam si periculo mortis unguente statim post acceptionem pęnitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar pape Leonis ad Teodorum Foroiuliensem episcopum.
(Cplio1.120)
CXX.
Item de paenitendum absolutione, ut per manus inpositionem episcoporum vel sacerdotum pręcibus fiat.
(Cplio1.121)
CXXI.
Ut penitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiantur.
(Cplio1.122)
CXXII.
Ut penitentes tempore, quo paenitentiam petunt, super caput cilicium ac sacerdote consequantur.
(Cplio1.123)
CXXIII.
Ut enim tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdote inponatur. ||S. 117||
(Cplio1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.
(Cplio1.125)
CXXV.
Ut penitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.
(Cplio1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio gentilium usi sunt.
(Cplio1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.
(Cplio1.128)
CXXVIII.
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem penitentia detur, et ante suspensos [l] a communione excubare [m] faciant ad ecclesiae officium.
(Cplio1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint, poenitentibus.
(Cplio1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur. Et ut oblatio eius, qui pęnitens necdum reconciliatus de ac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
(Cplio1.131)
CXXXI.
De presbiteri vel diaconibus graviori noxa convictis.
(Cplio1.132)
CXXXII.
De pęnitentibus, qui ex gravioribus levioribusque commissis pęnitentiam gerunt.
(Cplio1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et scis immolaticiis usi sunt.
(Cplio1.134)
CXXXIIII.
Ut paenitentes, qui ex gravioribus peccatis paenitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram poenitentiam gesserint.
(Cplio1.135)
CXXXV.
De caticuminis non pretereundis.
(Cplio1.136)
CXXXVI.
Ut, qui pęnitentiam publice gerunt, uno anno sint cum cilicio inter audientes.
(Cplio1.137)
CXXXVII.
De pęnitentibus transgressoribus.
(Cplio1.138)
CXXXVIII.
Ut pęnitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.
(Cplio1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus poenitentibus.
(Cplio1.140)
CXL.
De eo, qui poenitentiam in infirmitate petit.
(Cplio1.141)
CXLI.
Ut pęnitentes non se credant absolutos, nisi per manus impositionem. ||s. 118||
(Cplio1.142)
CXLII.
De poenitentibus, qui, antequam leges paenitentiae exsequantur, si casum tinere vel in mari mortui fuerint.
(Cplio1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel edificiis providendis.
(Cplio1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant.
(Cplio1.145)
CXLV.
Ut presbiteri crisma diligenter custodiant.
(Cplio1.146)
CXLVI.
Ut presbiteri utantur assidue orariis.
(Cplio1.147)
CXLVII.
Ne laici presbiteros eitiant de ecclesiis.
(Cplio1.148)
CXLVIII.
Ne laici a presbiteris munera exigant.
(Cplio1.149)
CXLVIIII.
De fugitivis clericis.
(Cplio1.150)
CL.
De letania maiore.
(Cplio1.151)
CLI.
De quattuor temporibus observandis.
(Cplio1.152)
CLII.
De indicto ieiunio.
(Cplio1.153)
CLIII.
De dominicis diebus.
(Cplio1.154)
CLIIII.
De decimis.
(Cplio1.155)
CLV.
Ut ecclesiae pacem habent.
(Cplio1.156)
CLVI.
Iterum de pace ecclesiarum.
(Cplio1.157)
CLVII.
Ut antique ecclesiae honorem suum habeant.
(Cplio1.158)
CLVIII.
De beneficiis ecclesiasticis.
(Cplio1.159)
CLVIIII.
De presbiter missam solus cantet.
(Cplio1.160)
CLX.
De oblatione et pace in ecclesia facienda.
(Cplio1.161)
CLXI.
De simbolo et oratione dominica.
(Cplio1.162)
CLXII.
Ut malum ebrietatis omnino vitetur.
(Cplio1.163)
CLXIII.
De spiritalibus filiolis.
(Cplio1.164)
CLXIIII.
Ut canticum luxuriosum circa ecclesias deseratur.
(Cplio1.165)
CLXV.
De incestuosis.
(Cplio1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.
(Cplio1.167)
CLXVII.
Ne proprius filius de baptismo suscipiatur vel ad confirmationem teneatur.
(Cplio1.168)
CLXVIII.
De dampnatis nuptiis. ||s. 119||
(Cplio1.169)
CLXVIIII.
De cura et predicatione sacerdotum erga populum sibi commissum, et ut facinorosos extra ecclesiam eiciant.
(Cplio1.170)
CLXX.
Ut presbiteri omnes suos subiectos orationem dominicam et simbolum doceant.
(Cplio1.171)
CLXXI.
Quibus temporibus baptizandum sit.
(Cplio1.172)
CLXXII.
Quod nullum precium pro baptismo accipi debeat.
(Cplio1.173)
CLXXIII.
De decimis, ut fideliter a fidelibus dentur et canonice a presbiteris dividantur.
(Cplio1.174)
CLXXIIII.
De presbiteris, ut seculares non exerceant curas neque iudices villarum fiant.
(Cplio1.175)
CLXXV.
Ut in titulis, quibus presbiteri consecrantur, ante suam promotionem stabilitatem promittant.
(Cplio1.176)
CLXXVI.
Ne femine cum presbiteris habitent.
(Cplio1.177)
CLXXVII.
De presbiteris vel clericis fugitivis.
(Cplio1.178)
CLXXVIII.
Ut in domibus non consecratis nequaquam missam celebrare.
(Cplio1.179)
CLXXVIIII.
Ut presbiteri, diaconi vel subdiaconi nec arma portent nec venationes exerceant.
(Cplio1.180)
CLXXX.
Quod non liceat mulieri velum, sive sponte, sive non sponte acceptum, dimittere.
(Cplio1.181)
CLXXXI.
Ut res pauperum vel minus potentum mala occasione non emantur.
(Cplio1.182)
CLXXXII.
De potestate episcoporum pro rebus ecclesiasticis ac de convenientia episcoporum cum laicis.
(Cplio1.183)
CLXXXIII.
De eo, qui causam iudicatam repetere presumit.
(Cplio1.184)
CLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis.
(Cplio1.185)
CLXXXV.
De vita canonicorum.
(Cplio1.186)
CLXXXVI.
De presbiteris occisis.
(Cplio1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.
(Cplio1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria secularia. ||s. 120||
(Cplio1.189)
CLXXXVIIII.
Ut coniurationes vel conspirationes non fiant.
(Cplio1.190)
CXC.
De illis, qui res ecclesiae tenent.
(Cplio1.191)
CXCI.
De servo ecclesiae in furtu conprehenso.
(Cplio1.192)
CXCII.
De his, qui clericum iniuriaverint.
(Cplio1.193)
CXCIII.
Ut homicidis vel ceteris regis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.
(Cplio1.194)
CXCIIII.
De decimis per iussionem episcopi dispensandis.
(Cplio1.195)
CXCV.
Qualiter de latronibus faciendum sit.
(Cplio1.196)
CXCVI.
De periuriis.
(Cplio1.197)
CXCVII.
De latronibus iuste peremptis et de hominibus iniuste punitis.
(Cplio1.198)
CXCVIII.
De nonis et decimis vel censu ecclesiarum.
(Cplio1.199)
CXCVIIII.
De tributariis ecclesiarum.
(Cplio1.200)
CC.
Ut sacramentum pro ghildoma non fiat.
(Cplio1.201)
CCI.
Ut iterantibus nullis inpedimentum faciat.
(Cplio1.202)
CCII.
De teloneis forbannitis.
(Cplio1.203)
CCIII.
Ut mancipia non sine testibus vendantur.
(Cplio1.204)
CCIIII.
Qualiter de comitibus vel de vassis dominicis iustitias non facientibus agendum sit.
(Cplio1.205)
CCV.
De his, qui precium pro faida recipere et iustitiam facere nolunt.
(Cplio1.206)
CCVI.
De latronibus bis per membra et tertio per vitam puniendis.
(Cplio1.207)
CCVII.
Decretalem precum quorundam episcoporum.
(Cplio1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum vota sint fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.
(Cplio1.209)
CCVIIII.
De conlatis ecclesiae dividendis.
(Cplio1.210)
CCX.
De ordinatione servorum.
(Cplio1.211)
CCXXI. [n]
De personis, a quibus non sunt res accipiende.
(Cplio1.212)
CCXII.
Ut nullus presbiter aliqua cupiditate quemquam tonsurare suadeat.
(Cplio1.213)
CCXIII.
De presbiteris constituendis. ||s. 121||
(Cplio1.214)
CCXIIII.
De mansis uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.215)
CCXV.
De presbiteris uniuscuiusque ecclesiae.
(Cplio1.216)
CCXVI.
De sacris vasis ecclesiae ad pignus datis.
(Cplio1.217)
CCXVII.
De ecclesiis destructis vel de nonis et decimis.
(Cplio1.218)
CCXVIII.
De presbiteris, qui feminas in domibus habent.
(Cplio1.219)
CCXVIIII.
De presbiteris, qui pro crismate in cęna Domini veniebant.
(Cplio1.220)
CCXX.
De predicatione et confirmatione episcoporum.
(Cplio1.221)
CCXXI.
De pueris tondendis et puellis velandis.
(Cplio1.222)
CCXXII.
De feminis viros amittentibus.
(Cplio1.223)
CCXXIII.
De raptis et de earum raptoribus.
(Cplio1.224)
CCXXIIII.
De puellis raptis necdum desponsatis.
(Cplio1.225)
CCXXV.
De desponsatis [o] et ab aliis raptis.
(Cplio1.226)
CCXXVI.
De his, qui virginibus deo dicatis se sociant.
(Cplio1.227)
CCXXVII.
De puellis, quo tempore velentur.
(Cplio1.228)
CCXXVIII.
De examinatione sanctae crucis non facienda.
(Cplio1.229)
CCXXVIIII.
De pabulo verbi divini nuntiando.
(Cplio1.230)
CCXXX.
De homicidiis in ecclesiis vel in atriis earum perpetratis.
(Cplio1.231)
CCXXXI.
De iniuriis in ecclesiis sacerdotum factis.
(Cplio1.232)
CCXXXII.
De viduis et pupillis et pauperibus.
(Cplio1.233)
CCXXXIII.
De raptu viduarum.
(Cplio1.234)
CCXXXIIII.
De homine publicam penitentiam agente interfecto.
(Cplio1.235)
CCXXXV.
Ut omnes homo liber potestatem habeat, ubicumque voluerit, res suas dare pro salutę animę suae.
(Cplio1.236)
CCXXXVI.
De homicidiis prohibendis.
(Cplio1.237)
CCXXXVII.
Quid in conpositionem vvirgildi dare non debeat.
(Cplio1.238)
CCXXXVIII.
De raptu alienarum sponsarum.
(Cplio1.239)
CCXXXVIIII.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.240)
CCXL.
De concordia episcoporum et comitum.
(Cplio1.241)
CCXLI.
De latronibus, homicidis, adulteris, incestuosis sub magna districtione cohercendis. ||s. 122||
(Cplio1.242)
CCXLII.
De invasione aliorum rerum.
(Cplio1.243)
CCXLIII.
Pro qua re in praesentiam regis venire quis debeat.
(Cplio1.244)
CCXLIIII.
Ne noviter conversi cito ad aliqua mittantur exercenda negotia.
(Cplio1.245)
CCCXLV.
Quid de his agendum sit, qui gratia fugiendi debitum servitium sęculum relinquunt.
(Cplio1.246)
CCXLVI.
Quid tempore famis aut cuiuslibet tribulationis agendum sit.
(Cplio1.247)
CCXLVII.
Ut infra patriam arma non portentur, et qualiter discordantes ad pacem cogantur redire.
(Cplio1.248)
CCXLVIII.
De armaturis et bruniis habendis.
(Cplio1.249)
CCXLVIIII.
De his, qui iudiciis scabinorum adquiescere nolunt.
(Cplio1.250)
CCL.
Quod regi et senioribus tantum fidelitas per sacramentum promitti debeat. Et ut cetera sacramenta legaliter fiant.
(Cplio1.251)
CCLI.
Ut, si conspirationes facte fuerint, triplici ratione iudicentur.
(Cplio1.252)
CCLII.
Qualiter de testibus agendum sit, qualesque ad [p] testimonium adducantur.
(Cplio1.253)
CCLIII.
Quales personę ad causas discutiendas et terminandas eligi debeant.
(Cplio1.254)
CCLIIII.
De theloneis, quę de mercatis et navigiis vel aliis, aut quęcumque iniuste exiguntur, quid fieri debeat.
(Cplio1.255)
CCLV.
De his, qui ex seculo ad monasteria converti volunt.
(Cplio1.256)
CCLVI.
De hominibus pauperibus liberis, ut a potentioribus non obprimantur iniuste.
(Cplio1.257)
CCLVII.
De ecclesiis sive sanctis noviter inventis.
(Cplio1.258)
CCLVIII.
Ut heribannus absque personarum acceptione fideliter ab omnibus exigantur.
(Cplio1.259)
CCLVIIII.
De hominibus vel feminis liberis, qui con fiscalinis se coniungunt.
(Cplio1.260)
CCLX.
Ut oratio dominica et simbolum et lex seu capitula regum diligenter intelligantur. ||s. 123||
(Cplio1.261)
CCLXI.
De occisione clericorum et sacerdotum atque monachorum.
(Cplio1.262)
CCLXII.
De damnis in inmunitatibus factis.
(Cplio1.263)
CCLXIII.
De furibus infra emunitatem retentis quid agendum sit.
(Cplio1.264)
CCLXIIII.
De locis ad claustra canonicorum facienda.
(Cplio1.265)
CCLXV.
De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.
(Cplio1.266)
CCLVI. [q]
De stabilitate episcoporum vel clericorum.
(Cplio1.267)
CCLVII. [r]
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.
(Cplio1.268)
CCLVIII. [s]
De ebrietate.
(Cplio1.269)
CCLVIIII.
De admonitione ad comites pro utilitate sanctae Dei ecclesiae.
(Cplio1.270)
CCLXX.
De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.
(Cplio1.271)
CCLXXI.
De ammonitione ad episcopos vel comites pro concordia ad invicem et cum ceteris fidelibus.
(Cplio1.272)
CCLXXII.
De operibus in restaurationem ecclesiarum adimplendis.
(Cplio1.273)
CCLXXIII.
De comitibus, ut ministris ecclesiae in suis ministeriis adiutores sint.
(Cplio1.274)
CCLXXIIII.
Ut de incestuosis et his, qui decimas non dant, ab episcopis vel presbiteris et de neglegenter viventibus vvadii non accipiantur.
(Cplio1.275)
CCLXXV.
De ecclesiis destructis.
(Cplio1.276)
CCLXXVI.
De his, qui nonas et decimas dare neglexerunt.
(Cplio1.277)
CCLXXVII.
De his, qui restaurationes ecclesiarum facere neglegunt.
(Cplio1.278)
CCLXXVIII.
De his, qui agros dominicatos ideo neglegunt, ut nonas exinde non persolvant.
(Cplio1.279)
CCLXXVIIII.
Ut intellegatur, in quo facto immunitus frangatur.
(Cplio1.280)
CCLXXX.
De iustitiis generalibus.
(Cplio1.281)
CCLXXXI.
De animalibus vel aliis rebus, a quibus emantur.
(Cplio1.282)
CCLXXXII.
De eo, qui in testimonium assumitur, qualis esse debeat.
(Cplio1.283)
CCLXXXIII.
De heribannatoris coniecto.
(Cplio1.284)
CCLXXXIIII.
De colonis et fiscalinis. ||s. 124||
(Cplio1.285)
CCLXXXV.
De falsis testibus.
(Cplio1.286)
CCLXXXVI.
De hominibus ad mortem deiudicatis et postea eis vita concessa, si iustitias quaesierint.
(Cplio1.287)
CCLXXXVII.
De homine, cui post iudicium vita concessa est, si iustitiam reddere noluerit.
(Cplio1.288)
CCLXXXVIII.
De liberis hominibus, qui ad mallum venire cogendi sunt.
(Cplio1.289)
CCLXXXVIIII.
De testibus, ad testimonium dicendum qualiter adhibeantur.
(Cplio1.290)
CCXC.
De iustitia cuiuslibet a nullo quolibet dilatanda.
(Cplio1.291)
CCXCI.
De nimium blasphemis latronibus.
(Cplio1.292)
CCXCII.
De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.
(Cplio1.293)
CCXCIII.
De placito centenarii.
(Cplio1.294)
CCXCIIII.
De placitis a missis dominicis comitibus nota faciendum.
(Cplio1.295)
CCXCV.
De uxoribus defunctorum, quam partem conlaborationis post obitum maritorum accipere debeant.
(Cplio1.296)
CCXCVI.
De falsis testibus convincendis.
(Cplio1.297)
CCXCVII.
De terra tributaria.
(Cplio1.298)
CCXCVIII.
De terra censili.
(Cplio1.299)
CCXCVIIII.
De observatione preceptorum dominicorum.
(Cplio1.300)
CCC.
De eo, qui propriam delinquid uxorem vel sine culpa interficit et aliam ducit.
(Cplio1.301)
CCCI.
De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ad testimonium non recipiendis.
(Cplio1.302)
CCCII.
De presbiteris, diaconibus et reliquis ex clero. Canones sancti Silvestri et aliorum LXXXIIII.or episcoporum.
(Cplio1.303)
CCCIII.
Ex capitulis domni Karoli, qualiter ex factis aut mansis vel quartis servitium agatur.
(Cplio1.304)
CCCIIII.
Ut episcopi incestos emendent et corrigant.
(Cplio1.305)
CCCV.
Ut ea conserventur, quae in placitis et sinodis Pippinus rex constituit. ||s. 125||
(Cplio1.306)
CCCVI.
De eo, qui a servo alieno aliquid conparaverit.
(Cplio1.307)
CCCVII.
Ut ecclesiarum negotia a iudice continuo audiantur.
(Cplio1.308)
CCCVIII.
Ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur.
(Cplio1.309)
CCCVIIII.
Ut, qui socii criminis sunt, non admittantur testes.
(Cplio1.310)
CCCX.
De nuptiis incestis prohibendis.
(Cplio1.311)
CCCXI.
Ut de abstinentibus non iudicetur.
(Cplio1.312)
CCCXII.
Ut clementior [t] severiori preferacitur sententia.
(Cplio1.313)
CCCXIII.
Ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.
(Cplio1.314)
CCCXIIII.
De testimonio unius hominis non accipiendo.
(Cplio1.315)
CCCXV.
Ut contra episcopos nulle graviter aut leviter agat.
(Cplio1.316)
CCCXVI.
Quod per Spiritum sanctum remissio fit peccatorum.
(Cplio1.317)
CCCXVII.
De quattuor viciis, quę fide in catholicam commaculant.
(Cplio1.318)
CCCXVIII.
Quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus eiusque caput Christus sit.
(Cplio1.319)
CCCXVIIII.
Quod eiusdem ecclesię corpus in duabus principaliter dividatur eximiis personis.
(Cplio1.320)
CCCXX.
Ut corepiscopi modum mensurae, qui in sacris canonibus prefixus est, non excedant.
(Cplio1.321)
CCCXXI.
De corepiscopis, qui in vicis commorantur.
(Cplio1.322)
CCCXXII.
De honore et oboedientia episcoporum et reliquorum sacerdotum.
(Cplio1.323)
CCCXXIII.
De quattuor neglegentiis sacerdotum.
(Cplio1.324)
CCCXXIIII.
De presbiteris, qui in suis domibus feminas habent.
(Cplio1.325)
CCCXXV.
De presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt.
(Cplio1.326)
CCCXXVI.
Quod conversatio sacerdotalis testes vitę probabiles habeat.
(Cplio1.327)
CCCXXVII.
Ut episcopi in rebus ecclesię circa propinquos suos exponendis reprehensionem caveant, et ut discretionis modum teneant.
(Cplio1.328)
CCCXXVIII.
Quod nonnulli episcopi sibi subiectos canonicos, monachos et sanctimoniales neglegant.
(Cplio1.329)
CCCXXVIIII.
De episcopis, abbatibus et sacerdotibus, qui propria loca relinquunt. ||s. 126||
(Cplio1.330)
CCCXXX.
De laicorum clericis.
(Cplio1.331)
CCCXXXI.
De monachis et presbiteris sive clericis, qui passim palatium adeunt.
(Cplio1.332)
CCCXXXII.
Ut non sit sanguinis Christianorum temerario effusio.
(Cplio1.333)
CCCXXXIII.
De abbatibus canonicis et regularibus vel abbatissis.
(Cplio1.334)
CCCXXXIIII.
Ut capelle absque iussu sive permissu proprii episcopi non fiant.
(Cplio1.335)
CCCXXXV.
Ut omnes, qui in fide catholica suscepti sunt, in testimonio humano dubii habeantur.
(Cplio1.336)
CCCXXXVI.
Ut, si quis ministros ecclesiae iniuriaverit, hoc tripliciter componat.
(Cplio1.337)
CCCXXXVII.
Ut, si quis contumax reverentiam ecclesiarum non habet, D.os componat solidos.
(Cplio1.338)
CCCXXXVIII.
Ut cuncta, que circa ecclesias earumque ministros antiquitas sancta statuit, inviolata persistant.
(Cplio1.339)
CCCXXXVIIII.
De prediis [u] deo dicatis.
(Cplio1.340)
CCCXL.
De eo, qui die dominico opera servilia fecerit.
(Cplio1.341)
CCCXLI.
De his, qui infra regnum per vim aliquid rapuerint.
(Cplio1.342)
CCCXLII.
De eo, qui alienum servum ad furtum suaserit.
(Cplio1.343)
CCCXLIII.
De furo nocturno tempore capto.
(Cplio1.344)
CCCXLIIII.
De eo, qui de fure nesciens aliquid conparaverit.
(Cplio1.345)
CCCXLV.
De eo, qui occulte in nocte vel in die alterius animal occiderit.
(Cplio1.346)
CCCXLVI.
De eo, qui occiderit alienum animal et non negavit.
(Cplio1.347)
CCCXLVII.
De eo, qui furtivam rem scienter emerit.
(Cplio1.348)
CCCXLVIII.
De eo, qui de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit.
(Cplio1.349)
CCCXLVIIII.
De sacramentis leviter non iurandis.
(Cplio1.350)
CCCL.
De eo, qui contra caput alterius falsa suggesserit.
(Cplio1.351)
CCCLI.
De eo, qui per invidia vel dolum liberi vel servi domum incenderit.
(Cplio1.352)
CCCLII.
Ut, si quis servum iniustae accusaverit alienum, domino simile [v] mancipium pro hoc facto reddat.
(Cplio1.353)
CCCLIII.
De via publica.
(Cplio1.354)
CCCLIIII.
De via convicinali. ||s. 127||
(Cplio1.355)
CCCLV.
De eo, qui fontem coinquinaverit.
(Cplio1.356)
CCCLVI.
De eo, cui aurum vel argentum aut ornamenta commendata fuerint.
(Cplio1.357)
CCCLVII.
Ut rem in contentione positam non liceat vendere.
(Cplio1.358)
CCCLVIII.
De eo, qui servum suum vendiderit.
(Cplio1.359)
CCCLVIIII.
De eo, qui peculio suo fuerit redemptus, servo.
(Cplio1.360)
CCCLX.
De eo, qui causam alterius tulerit de loco suo.
(Cplio1.361)
CCCLXI.
De eo, qui alicuius mortuum reppererit.
(Cplio1.362)
CCCLXII.
De venditionibus vili pretio detractis vel vitiosis.
(Cplio1.363)
CCCLXIII.
Ut, qui arras dederit pro quacumque re [w], pretium reddere conpellatur.
(Cplio1.364)
CCCLXIIII.
Ut peregrinos transeuntes nemo inquietet.
(Cplio1.365)
CCCLXV.
De eo, qui res alienas vendiderit.
(Cplio1.366)
CCCLXVI.
De eo, qui alicuius quadrupedi unum oculum excuserit.
(Cplio1.367)
CCCLXVII.
De eo, qui iussu regis vel ducis aliquem occiderit.
(Cplio1.368)
CCCLXVIII.
De eo, qui scripturam protulerit, ut veritatem eius testibus probet.
(Cplio1.369)
CCCLXVIIII.
Ut, quicquid provintialibus fuerit relaxatum per beneficium principis, ab exactore non requiratur.
(Cplio1.370)
CCCLXX.
Ut presbiteri criminosi ad sinodum venientes in medio collocentur.
(Cplio1.371)
CCCLXXI.
Ut unusquisque presbiter missam cum sandalis cęlebret.
(Cplio1.372)
CCCLXXII.
Ut presbiter die dominico cum benedicta aqua procedat.
(Cplio1.373)
CCCLXXIII.
De locis monasteriorum vel aedificiis providendis.
(Cplio1.374)
CCCLXXIIII.
De hospitalitate et cura pauperum.
(Cplio1.375)
CCCLXXV.
Ut adiutorium agere inpendatur his, qui ministerium ecclesiasticum adimplent.
(Cplio1.376)
CCCLXXVI.
Ut nullus episcopus vel abbas per praemia suis hominibus beneficia dent vel auferant.
(Cplio1.377)
CCCLXXVII.
Ut consiliarii regis munus non accipiant ob beneficium aliis impetrandum.
(Cplio1.378)
CCCLXVIII.
Ut clericus vel monachus vel sanctimonialis non accusetur ad iudicium civile.
(Cplio1.379)
CCCLXXVIIII.
De monacho, qui monasterium suum dimiserit. ||s. 128||
(Cplio1.380)
CCCLXXX.
De servo in monasterio recepto.
(Cplio1.381)
CCCLXXXI.
De monachis laicis factis.
(Cplio1.382)
CCCLXXXII.
De ecclesia ędificanda.
(Cplio1.383)
CCCLXXXIII.
De eo, qui in domo sua oratorium fecerit.
(Cplio1.384)
CCCLXXXIIII.
De electione abbatissae.
(Cplio1.385)
CCCLXXXV.
De diaconis vel deo devota.
(Cplio1.386)
CCCLXXXVI.
De restituenda monasterio.
(Cplio1.387)
CCCLXXXVII.
De litigatoribus.
(Cplio1.388)
CCCLXXXVIII.
De scenicis.
(Cplio1.389)
CCCLXXXVIIII.
De prescriptione XL. annorum.
(Cplio1.390)
CCCXC.
Ut nemo audeat episcopum aut sacerdotem vel clericum apud publicos iudices accusare.
(Cplio1.391)
CCCXCI.
De absentibus non iudicandis.
(Cplio1.392)
CCCXCII.
Ne ullus sacerdos iudicetur, nisi presentes sint ipsius accusatores, idemque legitimi.
(Cplio1.393)
CCCXCIII.
Ut vita accusantium primo discutiatur.
(Cplio1.394)
CCCXCIIII.
De testibus requirendis in accusatione clericorum.
(Cplio1.395)
CCCXCV.
De culpabilis persona non recipienda.
(Cplio1.396)
CCCXCVI.
De non iudicando quemquam ante examinatam causam.
(Cplio1.397)
CCCXCVII.
De non iudicando maiorem a minore.
(Cplio1.398)
CCCXCVIII.
De non iudicando quemquam absque letigitimo accusatore.
(Cplio1.399)
CCCXCVIIII.
De eo, qui frequenter litigat, ut non suscipiatur absque examine.
(Cplio1.400)
CCCC.
De rimando enucleacum causa in iuditio et sepe ventilando.
(Cplio1.401)
CCCCI.
De his, qui se putant per testes redemptos a sacerdotum accusationem admitti, ut non admittantur, nisi omni suspitione caruerint.
(Cplio1.402)
CCCCII.
Ut nullus contra religionem faciat.
(Cplio1.403)
CCCCIII.
Quod laicis non sit de religione presumendum.
(Cplio1.404)
CCCCIIII.
Ut liceat maiores iudices appellare, quotiens necessitas ingruerit. ||s. 129||
(Cplio1.405)
CCCCV.
De iniusto iuditio principis metu vel iussu terminato cassando.
(1.0)
INCIPIT LIBELLUS QUINTUS.
(1.1)
I.
Epistola Zachariae papae Francis et Gallis directa.

Zacharias papa universis episcopis, presbiteris, diaconibus, abbatibus, cunctis etiam ducibus, comitibus omnibusque deum timentibus per Gallias et Francorum provintias constitutis. Referente nobis reverentissimo atque sanctissimo fratre nostro Bonifatio episcopo, quod, dum synodus adgregata esset in provintia vestra iuxta nostram commonitionem mediantibus filiis nostris Pippino et Karlomanno principibus vestris, peragente etiam vice nostra metropolitano Bonifitio, Dominus inluminasset corda vestra cum principibus vestris in predicationem eius, ut omnibus commonitionibus eius oboediretis et falsos et scismaticos et homicidas et fornicarios a vobis expelleretis sacerdotes, omnipotenti deo nostro gratias egimus, et pro vobis incessanter sumus orantes, ut, qui coepit in vobis opus bonum, perficiat usque in finem. Obsecro enim omnes vos coram deo, ut eius commonitionibus firmiter oboediatis. Ipsum enim vice nostra in partibus illis ad praedicandum constitutum habemus, ut vos deo propitio ad viam perducat rectitudinis et a cunctis facinoribus salvi esse possitis. Habuistis enim peccatis facientibus nunc usque falsos et erroneos sacerdotes. Unde et cunctae paganę gentes vobis pugnantibus praevalebant, quia non erat differentia inter laicos et sacerdotes, quibus pugnare licitum non est. Qualis enim victoria datur, ubi sacerdotes una hora dominica pertractant mysteria et Christianis dominicum porrigunt corpus pro suarum animarum redemptione et post Christianos, quibus hoc ministrare debuerant, aut paganos, quibus Christum predicare, propriis sacrilegisque manibus necant, pręcipuę dicente eis Domino: Vos estis sal terrę. Quod si sal evanuerit, in quo condietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Et dum hęc ||s. 130|| ita sint et tales in vobis fuerint sacerdotes, quomodo victores contra vestros inimicos esse poteritis? Nam si mundos et castos ab omni fornicatione et homicidio liberos habueritis sacerdotes, ut sacri precipiunt canones et nostra vice praedicat praefatus Bonifatius frater noster, et ei in omnibus oboedientes extiteritis, nulla gens ante conspectum vestrum stabit, sed corruent ante faciem vestram omnes paganę gentes, et eritis victores; insuper et bene agentes vitam possidebitis aeternam. Vos autem, karissimi fratres, qui estis veri sacerdotes vel sub regulari disciplina constituti, sic vosmetipsos exhibete ut certe ministros Dei et dispensatores ministeriorum Dei, ut non vituperetur ministerium vestrum, ne fiat in vobis, sicut scriptum est: Erit sicut populus, sic sacerdos. Et si hoc fuerit, qualis vobis erit ab hominibus laus, aut qualis a deo expectatur retributio? Sed sic vos corrigite ut veri sacerdotes. Et tales ad sacerdotium perducite, ut et vobis et illis testimonium maneat bonum ab his, qui foris sunt, quatenus ab hominibus vobis adquiratis laudem et a deo mercedis praemium in aeterna beatitudine percipere mereamini eo, quod per vos ad Christi perducti sunt rectam fidem innoxios habentes sacerdotes. Ad synodum namque omni anno convenite ad pertractandum de unitate ecclesię, et si quid adversi acciderit, radicitus amputetur, et Dei ecclesia maneat inconcussa. BENE VALETE.

(1.2)
II.
Incipit synodus cum actibus suis iussione apostolica a sancto Bonefatio et Francorum episcopis sub Karlomanno duce habita anno incarnationis dominicae DCCXLII.

In nomine Domini nostri Iesu Christi. Ego Karlomannus dux et princeps Francorum anno ab incarnatione Christi septingentesimo XLII., XI. videlicet idus Maias, cum consilio servorum Dei et optimatum meorum episcopos, qui in regno meo sunt, cum presbiteris ad con||s. 131||cilium et synodum pro timore Christi congregavi, id est, Bonefacium archiepiscopum et Burchardum et Regenfridum et Gaintanum et VVitbaldum et Dadanum et Eddanum ac reliquos episcopos cum presbiteris eorum, ut mihi consilium dedissent, quomodo lex Dei et ecclesiastica religio recuperetur, quę in diebus pręteritorum principum dissipata corruit, et qualiter populus Christianus ad salutem animę pervenire possit et per falsos sacerdotes deceptus non pereat [x]. Et per consilium sacerdotum et optimatum eorum ordinavimus per civitates episcopos et constituimus super eos archiepiscopum Bonifacium, qui est missus sancti Petri. Statuimusque per annos singulos synodum congregare, ut nobis presentibus canonum decreta et ecclesiae iura restaurentur et religio Christiana emendetur. Et fraudatas pecunias ecclesiarum ecclesiis restituimus et reddidimus. Falsos vero presbiteros et adulteros vel fornicatores diaconos et clericos de pecuniis ecclesiarum abstulimus et degradavimus et ad paenitentiam coegimus. Servis Dei per omnia omnibus armaturam portare vel pugnare aut in exercitum et in hostem pergere omnino prohibemus, nisi illum tantummodo, qui propter divinum ministerium, missarum scilicet sollemnia adimplenda et sanctorum patrocinia portanda, ad hoc electi sunt, id est, unum vel duos episcopos cum capellanis presbiteris princeps secum habeat, et unusquisque praefectus unum presbiterum, qui hominibus peccata confitentibus iudicare et indicare paenitentiam possit. Necnon et illas venationes et silvaticas vagationes cum canibus omnibus servis Dei interdiximus. Similiter, ut acceptores et falcones non habeant. Decrevimus quoque iuxta sanctorum canones, ut unusquisque presbiter in parroechia habitans episcopo subiectus sit illi, in cuius parroechia habitat, et semper in quadragesima rationem et ordinem ministerii sui, sive de baptismo, sive de fide catholica, ||s. 132|| sive de precibus et ordine missarum, episcopo reddat et ostendat. Et quandocumque iure canonico episcopus circumeat parrochiam populos ad confirmandos, presbiter semper paratus sit ad suscipiendum episcopum cum collectione et adiutorio populi, qui ibi confirmari debet. Et in caena Domini semper novum crisma ab episcopo quęrat. Ut episcopo testis adsistat castitatis et vitę et fidei et doctrinę illius. Statuimus etiam, ut secundum cautelam omnes undecumque supervenientes ignotos episcopos vel presbiteros ante probationem synodalem in ecclesiasticum ministerium non admitteremus. Decrevimus quoque, ut secundum canones unusquisque episcopus in sua parrochia sollicitudinem habeat adiuvante grafione, qui defensor ecclesię est, ut populus Dei paganias non faciat, sed ut omnes spurcitias gentilitatis abiciat et respuat, sive profana sacrificia mortuorum, sive sortilegos vel divinos, sive filacteria et auguria, sive incantationes, sive hostias inmolaticias, quas stulti homines iuxta ecclesias ritu pagano faciunt sub nomine sanctorum martyrum vel confessorum Domini et suos sanctos ad iracundiam provocantes, sive illos sacrilegos ignes, quos nedfratres vocant, sive omnes, quęcumque sunt, paganorum observationes diligenter prohibeant. Statuimus similiter ut post hanc synodum, quae fuit XI. kalendas Maias, ut, quisquis servorum Dei vel ancillarum Christi in crimen fornicationis lapsus fuerit, ut in carcere paenitentiam faciat in pane et aqua. Et si ordinatus presbiter sit, duos annos in carcere permaneat, et antea flagellatus et scorticatus, et post episcopus adaugeat. Si autem clericus vel monachus in hoc peccatum ceciderit, post tertiam verberationem in carcerem missus vertentem annum ibi pęnitentiam agat. Similiter et nonanes velatę eadem pęnitentia contineantur, et radantur omnes capilli capitis eius. Decrevimus quoque, ut presbiteri vel diaconi non sagis laicorum more, sed casulis utantur ritu servorum Dei. Et nullus in sua domo ||s. 133|| mulierem habitare permittat. Et ut monachi et ancillę Dei monasteriales iuxta regulam sancti Benedicti cenobia vel synodochia sua ordinare, gubernare et vivere studeant et vitam propriam degere secundum praedicti patris ordinationem non neglegant.

(1.3)
III.
Item altera synodus a supradictis episcopis ac principe apostolica auctoritate kalendas martias Liptinas habita.

Modo in hoc synodali conventu, qui congregatus est kalendas martias in loco, qui dicitur Liptinas, omnes venerabiles sacerdotes Dei et comites et praefecti prioris synodus decreta consentientes firmaverunt seque ea implere velle et observare promiserunt. Et omnis ecclesiastici ordinis clerus, episcopi et presbiteri et diaconi cum reliquis clericis suscipientes antiquorum patrum canones promiserunt se velle ecclesiastica iura moribus et doctrinis et ministerio recuperare. Abbates vero et monachi receperunt regulam sancti patris Benedicti ad restaurandam normam regularis vitę. Fornicatores namque et adulteros clericos, qui sancta loca vel monasteria ante tenentes coinquinaverunt, praecepimus inde tollere et ad paenitentiam redire. Et si post hanc definitionem in crimen fornicationis vel adulterii ceciderint, prioris synodi iudicium sustineant. Similiter et monachi et nonnae. Statuimus quoque cum consilio servorum Dei et populi Christiani propter imminentia bella et persecutiones ceterarum gentium, quae in circuitu nostro sunt, ut sub precario et censu aliquam partem ecclesialis pecuniae in adiutorium exercitus nostri cum indulgentia Dei aliquanto tempore retineamus ea conditione, ut annis singulis de unaquaque casata sol., id est XII. denarii, ad ecclesiam vel monasterium reddantur eo modo, ut, si moriatur ille, cui pecunia commodata fuit, ecclesia cum propria pecunia revestita sit, et iterum, si necessitas cogat aut princeps iubeat, precarium renovetur et rescribatur ||s. 134|| novum. Et omnino observetur, ut ecclesię vel monasteria penuriam et paupertatem non paciantur, quorum pecunia in precario prestita sit. Sed si paupertas cogat, ecclesiae et domui Dei reddatur integra possessio. Similiter praecipimus, ut iuxta decreta canonum adulteria et incesta matrimonia, quae non sunt legitima, prohibeantur et emendentur episcoporum iuditio, et ut mancipia Christiana paganis non tradantur. Decrevimus quoque, quod et pater meus ante praecipiebat, ut, qui paganas observationes in aliqua re fecerit, multetur et dampnetur quindecim solidis [y].

(1.4)
IIII.
De fide catholica et primo praecepto legis.

Primo omnium admonemus, ut fides catholica ab episcopis et presbiteris diligenter legatur omnique populo praedicetur. Hoc primum praeceptum Domini Dei omnipotentis est in lege: Audi Israel, quia Dominus Deus tuus Deus unus est. Et ut ille diligatur ex toto corde et ex tota mente et ex tota anima et ex tota virtute.

(1.5)
V.
De pace et concordia servanda.

Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano, inter episcopos, abbates, comites, iudices et omnes ubique, seu maiores, seu minores personas, quia nihil deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in evangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student.

(1.6)
VI.
De eo, qui est baptizatus a presbitero non baptizato.

Si quis baptizatus est a presbitero non baptizato et sancta Trinitas in ipso baptismo invocata fuit, baptizatus est, sicut Sergius papa dixit. Inpositione vero manus indiget. Georgius episcopus Romanus et Iohannes Sacellarius sic senserunt.

||s. 135||
(1.7)
VII.
fehlt

Si quis filiastrum aut filiastram suam ante episcopum [z] ad confirmationem tenuerit, separetur ab uxore sua et alteram non accipiat. Similiter et mulier alterum non accipiet. Georgius sensit.

(1.8)
VIII.
fehlt

Qui propter faidam fugiunt in alias patrias et dimittunt uxores suas, nec ille vir nec illa femina accipiant alterum coniugium. Georgius sensit.

(1.9)
VIIII.
fehlt

Si homo incestum commiserit cum deo sacrata aut cum matre sua aut cum matrina sua de fonte aut confirmatione aut cum matre et filia aut cum duabus sororibus aut cum matris filia aut cum sororis filia aut cum nepta aut cum consubrina aut subrina aut cum amita vel matertera aut cum his, quibus canones prohibent copulare, de istis criminibus pecuniam suam perdat, si habuerit. Et si haec emendare noluerit, nullus eum recipiat nec cybum donet. Et si fecerit, LX. sol. domno regi componat, usque dum ipse homo se correxerit. Et si pecuniam non habuerit, si liber est, mittatur in carcerem usque satisfactionem. Si autem servus aut libertus est, vapuletur plagis multis. Et si dominus suus eum permiserit amplius in talem lapsum cadere, ipse LX. sol. domno regi conponat. De reliquis vero propinquis iuxta constituta sanctorum patrum et iuxta decreta canonum iudicetur.

(1.10)
X.
fehlt

Si ecclesiastici viri supradicta facinora commiserint, si honorabilis persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero vapulentur aut in carcerem mittantur.

(1.11)
XI.
De presbiteris et clericis, ut archidiaconus eos convocet.

De presbiteris et clericis sic ordinavimus, ut archidiaconus episcopi eos ad synodum convocet. Et si quis ire contempserit, tunc comes iussione episcopi monitus eum distringere faciat ita, ut ipse presbiter aut defensor suus LXta sol. conponat et ad synodum postea, velit, nolit, veniat et episcopus ipsum presbiterum vel clericum iuxta canonicam auctoritatem ||s. 136|| deiudicare faciat. Solidi vero LX. de ipsa causa in sacellum domni regis veniant.

(1.12)
XII.
De eo, qui misso episcopi contradixit vel presbitero aut clerico incestuosum.

Si aliquis persona per violentiam presbitero aut clerico vel misso episcopi incestuosum contradixerit, tunc comes ipsam personam per fideiussores positam ante regem faciat venire una cum missis episcopi, ut domnus rex ita eos distringat, ut ceteri emendentur.

(1.13)
XIII.
fehlt

Ut illi homines, qui res ecclesiasticas per verbum domni regis tenent, sic ordinatum est, ut illas ecclesias, unde sunt, vel illas domus episcopii vel monasterii, cuius esse noscuntur, iuxta quod de ipsis rebus tenent, emendare debeant et illos census vel illas decimas ac nonas ibidem dare pleniter debeant, sicut eis ad Vernum ordinavimus. Et qui hoc non fecerit, ipsas res perdat.

(1.14)
XIIII.
Ut presbiteri, qui vicos vel ecclesias tenent, ceram vel alios census ad matrem civitatis ecclesiam persolvant, sicut consuetudo fuit.

Ut, qui illos vicos vel illas ecclesias tenent, illos census vel illam ceram, quae longo tempore ad illud episcopium reddiderunt, modo sic ordinavimus, ut sic faciant. Et qui hoc non fecerit, LX. sol. conponat.

(1.15)
XV.
De emunitatibus servandis.

Ut emunitates pleniter conservate sint.

(1.16)
XVI.
De iustitiis faciendis.

Ut omnes iustitias faciant, tam publici quam ecclesiastici. Et si aliquis homo ad platium venerit pro causa sua et antea suo episcopo suisque ministris, quae ecclesiastica sunt, et quę sęcularia, suo comiti non innotuerit in mallo ante rachinburgios, ut, si causa sua ante comitem in mallo fuit et ante rachinburgios et hoc sustinere noluerit, quod ipsi [a] legitime iudicaverint, si pro istis causis ad palatium venerit, vapuletur. Et si maior persona est, legem exinde faciat.

||s. 137||
(1.17)
XVII.
fehlt

Si ecclesiastici viri ad palatium venerint de eorum causis se reclamare, nisi per eorum seniore, vapulentur, nisi senior suus eos pro causa sua transmiserit.

(1.18)
XVIII.
fehlt

Mulier, si sine comiato viri sui velum in caput miserit, si viro suo placet, recipiat eam iterum ad coniugium.

(1.19)
XVIIII.
fehlt

Si quis homo filiastram suam contra voluntatem ipsius et matris et parentum dederit viro ingenuo aut ecclesiastico vel servo et ancilla noluerit habere ipsum et reliquerit eum, potestatem habeant parentes illius dare illi alium maritum. Et si iam maritum habet, non separetur.

(1.20)
XX.
fehlt

Si femina ingenua accepit servum, et sciens, quod servus esset, habeat eum. Una enim lex erit et viro et femine.

(1.21)
XXI.
fehlt

Si quis homo habens mulierem legitimam, si frater eius adulteraverit cum ea, ille frater vel illa femina, qui adulterium perpetraverunt, interim, quod vivunt, numquam habeant amplius coniugium. Ille vero, cuius uxor fuit, si vult, potestatem [b] habet uxorem accipere aliam.

(1.22)
XXII.
fehlt

Quod non oporteat sacerdotes vel clericos habentes adversus invicem negotia proprium episcopum relinquere et ad sęcularia negotia convolare.

(1.23)
XXIII.
fehlt

Presbiteri et diaconi preter episcopum nihil agere pertemptent.

(1.24)
XXIIII.
fehlt

Si quis oblata dederit vel acceperit, episcopum vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandum misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.

||s. 138||
(1.25)
XXV.
fehlt

Cum excommunicatis non licere communicare, nec cum his, qui qui per domos conveniunt devitantes orationes ecclesiae, simul orandum esse. Ab alia ecclesia non suscipiendum, qui in alia minime congregatur.

(1.26)
XXVI.
fehlt

Si quis ecclesiam Dei conturbare et sollicitare persistit, tamquam seditiosus per potestates exteras opprimatur.

(1.27)
XXVII.
fehlt

Monachos per unamquamque civitatem aut regionem subiectos esse episcopo suo et quietem diligere et intentos esse tantummodo ieiunio et orationi in locis, quibus renuntiaverunt seculo, permanentes. Nec ecclesiasticis vero nec sęcularibus negotiis communicent vel in aliquo sint molesti propria monasteria deserentes, nisi forte eis praecipiatur propter opus necessarium ab episcopo civitatis.

(1.28)
XXVIII.
fehlt

Clericum permanere oportet in ecclesia, cui in initio ab episcopo praetitulatus ac sortitus est, et ad quam confugit quasi ad potiorem. Hoc autem refutantes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare. Si quis hanc diffinitionem transgressus fuerit, decrevit sancta synodus a proprio gradu recedere.

(1.29)
XXVIIII.
fehlt

Episcopum convenit civitatis conpetentem monasteriorum providentiam gerere.

(1.30)
XXX.
fehlt

Si quis excommunicatus fuerit pro suo neglecto et tempore excommunicationis suę ante audientiam communicare praesumpserit, ipse in se dampnationis iudicetur protulit se sententiam.

(1.31)
XXXI.
fehlt

Placuit, ut presbiteri non vendant rem ecclesiae, ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis.

(1.32)
XXXII.
fehlt

Manumissiones in ecclesia sunt caelebrandae.

||s. 139||
(1.33)
XXXIII.
fehlt

Defensores ecclesiarum adversus potentias saecularium vel divitum ab imperatore sunt poscendi.

(1.34)
XXXIIII.
fehlt

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare.

(1.35)
XXXV.
fehlt

Et hoc nobiscum magno studio pertractandum est, quid de illis presbiteris criminosis, unde adprobatio non est et semper negant, faciendum sit. Nam hoc sepissime a nobis et progenitoribus atque antecessoribus nostris ventilatum est, sed non ad liquidum actinus definitum. Unde ad consulandum patrem nostrum Leonem papam sacerdotes nostros mittimus. Et quicquid ab eo vel a suis perceperimus, vobis una cum illis, quos mittimus, renuntiare non tardabimus. Vos interdum vicissim tractate adtentius, quid ex his vobiscum constituamus una cum praedicti sancti patris institutionibus, ut murmur cesset populi et nos his satisfacientes inlesi Domino auxiliante ab utrisque maneamus. Sequitur constitutio memorata.

(1.36)
XXXVI.
De sacerdotum purgatione. Ex cap. domni Karoli.

Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod sępissime suadente antiquo hoste sacerdotibus crimina diversa obiciantur. Sed quoniam, qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bone memorię domni genitoris nostri Pippini sive princis temporibus a sanctis patribus et a reliquis bonę devotionis hominibus sepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus. Nostris quippe temporibus idipsum a sanctis episcopis et reliquis sacerdotibus et ceteris ecclesiasticę dignitatis ministris nostris in regnis seu in aliis deo degentibus nobisque una cum eis agentibus sępissimę propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc apostolici ceterorumque Romanę ecclesię episcoporum et sacerdotum sive orientalium et Grecorum patriarcharum et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, necnon et nostrorum episcoporum omnium ceterorumque sacerdotum ||s. 140|| ac levitarum auctoritate et consensu atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum [c] est, vobis omnibus utriusque ordinis ministris scire volumus. Statutum est namque ratione et necessitate ac auctoritate predicta consultu omnium, ut, quocienscumque cuiquam sacerdoti crimen inponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat, quia, quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter expressum est. Si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium adprobare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice diiudicetur. Et si culpabilis inventus fuerit, canonice dampnetur. Si vero eum suprascripto pretextu adprobare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur. Ipse ergo sacerdos, si suspitiosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus sive bonis et iustis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspitione remaneat, cum tribus aut quinque vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus exemplo Leonis papae vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et iustis hominibus se sacramento coram populo super quattuor evangelia datum purgatum ecclesię reddat. Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus repperire poterit.

(1.37)
XXXVII.
fehlt

Manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et delegato iuditio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia, quę dicta sunt de eo, conprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constat.

||s. 141||
(1.38)
[XXX]VIII.
fehlt

Usuram non solum clerici, sed nec laici Christiani exigere debent.

(1.39)
[X]XXIIII. [d]
fehlt

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, ut hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.

(1.40)
XL.
fehlt

Ut presbiteri non ordinentur, priusquam examinentur. Et ut ante ordinationem pleniter et studiosissime instruantur, qualiter se a vitiis cavere debeant, et qualiter subditos doceant, ne torpentes vel ebetes in doctrina sancta vel vitio male fame eorum neglectu vel aliqua mala similitudine, quod absit, aspargantur: quoniam detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius et ministri vel nuntii esse noscuntur, quia nimis graviter peccant, qui sacerdotes et ministros Christi detrahunt. Quoniam testante evangelica tuba melius est unicuique, ut suspendatur mola asinaria collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de pusillis, Christi videlicet ministris. Et alibi: qui vos recipit, me recipit; et qui vos spernit, me spernit. Et ut hoc detractionis et scandali peccatum omnes summopere caveant, obnixe monemus et coram deo testamur et sicut Dei fideles rogamus, ne Christi detrahant ministros. Similiter et Christi Domini nostri ministros et sacerdotes nostrosque magistros monemus, ne locum subditis tribuant detrahendi, quia, qui detrahit fratrem suum, homicida est; et peior legitur esse detractio quam fornicatio. Ideo monemus et praecipue rogamus, ne fiat; ne absque gladio aut vulnere corporis aliquo quisquam homicida inveniatur. Et sicut de hominibus corporaliter occisis iudicare decrevimus, sic et ||s. 142|| de illis, qui ex hoc detractionis scelere detecti coram nobis fuerint, peragi Domino annuente decernimus, ut pax ecclesiarum, in quantum Dominus auxilium dederit, in finibus et regionibus nobis a deo commissis nulla turbetur tempestate detractionum atque bellorum.

(1.41)
XLI.
DE PRESBITERIS, qualiter introitum ecclesiae consequantur.

Ut nullus presbiter ad introitum ecclesię exenia donet.

(1.42)
XLII.
De non cogendo bibere.

Ut nemini liceat alium cogere ad bibendum.

(1.43)
XLIII.
De presbiteris, a quibus per ecclesias constituantur.

Ut nullus laicus presbiterum in ecclesia mittere vel de ecclesia eicere presumat, nisi per consensum episcopi.

(1.44)
XLIIII.
De honore pro ecclesiis dando.

Ut episcopi praevideant, quem honorem presbiteri per ecclesiis suis senioribus tribuant.

(1.45)
XLV.
De decimis dispensandis.

Ut decimę in potestate episcopi sint, qualiter a presbiteris dispensentur.

(1.46)
XLVI.
De ecclesiis vel altaribus inmeliorandis.

Ut ecclesia vel altaria melius constituantur. Ut nullus presbiter annonam vel foenum in ecclesia mittere presumat.

(1.47)
XLVII.
De ecclesiis vel altaribus ambiguis.

Ut ecclesię vel altaria, quę ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.48)
XLVIII.
De linteis altaribus praeparandis.

Ut presbiteri per parrochias suas feminis praedicent, ut linteamina altaribus preparent.

(1.49)
XLVIIII.
De parrochianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parroechianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad missam recipiat.

(1.50)
L.
De parrochia alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter in alterius presbiteri parrochia eo inconsulto missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit; nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.51)
fehlt
De termino ecclesiarum.

Ut terminum habeat unaquęque ecclesia, de quibus villis decimas recipiat.

(1.52)
LII.
De rebus presbiterum.

Ut unusquisque presbiter res, quas post diem consecrationis adquisierit, proprię ecclesiae relinquat [e].

(1.53)
LIII.
De penitentibus non cogendis vinum bibere. ||s. 143||

Ut nullus presbiter aut laicus paenitentem cogat vinum bibere aut carnem manducare, nisi ad presens pro [f] ipso unum vel duos denarios iuxta qualitatem paenitentiae dederit.

(1.54)
LIIII.
De presbiteris, a quibus se caveant.

Ut nullus presbiter cartas scribat nec conductor sui senioris existat.

(1.55)
LV.
De presbiteris, qui agenda in domiciliis celebraverint.

Statutum est, ut, si quis presbiter in domiciliis agenda cęlebraverit sine licentia et consilio sui episcopi, honore sacerdotali privetur.

(1.56)
LVI.
De predicatione vel capitulis presbiterorum.

Ut unusquisque presbiter capitula habeat de maioribus vel de minoribus viciis, per quę cognoscere valeat vel praedicare subditis suis, ut se caveant ab insidiis diaboli.

(1.57)
LVII.
De eucharistia.

Ut presbiter eucharistiam habeat paratam, ut, quando quis infirmaverit aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

(1.58)
LVIII.
De ampullis tribus in caena Domini habendis.

Ut presbiter in cęna Domini tres ampullas secum deferat, unam ad chrisma, aliam ad oleum ad caticuminos inunguendos, tertiam ad infirmos unguendos iuxta sententiam apostolicam, ut, quando quis infirmatur, inducat presbiteros ecclesię, et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini.

(1.59)
LVIIII.
Ut omnes clerici episcopis suis subiecti sint.

Ut omnes presbiteri, diaconi et subdiaconi sub potestate episcopi maneant.

(1.60)
LX.
De ordine [g] sacerdotum.

Ut nullus presbiter pręsumat in alia parroechia baptizare nec missas cęlebrare sine iussione episcopi, in cuius parrochia est. Et omnes presbiteri ad concilium episcopi conveniant. Et si hoc, quod superius conprehensum est, facere contempserint, secundum canonicam institutionem iudicentur, tam ipsi quam et defensores eorum.

(1.61)
LXI.
De eo, qui non confitetur Dei Verbum passum carne.

Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne et crucifixum carne et mortem carne gustasse factumque primogenitum ex mortuis, secundum quod vita est et vivificatur ut Deus, anathema sit.

||s. 144||
(1.62)
LXII.
De modis excommunicationis, tam de clericis quam de laicis.

Si quis presbiter ab episcopo suo degradatus vel excommunicatus fuerit et ipse per contemptum postea aliquid de suo offitio sine comiatu facere presumpserit et postea ab episcopo correptus et excommunicatus fuerit, qui cum ipso communicaverit scienter, sciat se esse excommunicatum similiter. Quicumque clericus vel laicus aut femina incestum commiserit et ab episcopo suo correptus se emendare noluerit et ab ipso excommunicatus fuerit, qui postea cum ipso communicaverit, similiter excommunicetur. Et ut sciatis, qualis sit modus istius excommunicationis, in ecclesiam non debet intrare nec cum ullo Christiano cybum vel potum sumere; nec eius munera quisquam accipere debet vel osculum porrigere nec in orationem se iungere vel salutare, antequam ab episcopo suo sit reconciliatus. Quod si aliquis se reclamaverit, quod iniuste sit excommunicatus, licentiam habeat ad metropolitanum episcopum venire, ut ibidem secundum canonicam institutionem diiudicetur; et interim suam excommunicationem custodiat. Quod si aliquis ista omnia contempserit et episcopus hoc minime emendare potuerit, regis iuditio exilio condempnetur.

(1.63)
LXIII.
De his, qui a synodo vel a suo episcopo dampnati sunt.

Haec vero per singula capitula in statutis Niceni concilii legere potestis seu in aliis sanctorum patrum synodalibus edictis et in Anthioceno concilio, quod hi, qui dampnati sunt a synodo vel a suo episcopo et postea ministrare presumunt, precipitur, ut nullus audeat eis communicare. Si quis vero eis communicat, simili sententia subiaceat sicut et dampnatus.

(1.64)
LXIIII.
De episcopis vel quibuslibet ex clero.

Item in eodem concilio, ut episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris episcoporum vel metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare; sed in communi episcoporum concilio causa eorum examinetur.

(1.65)
LXV.
De die dominica, qualiter observanda est. ||s. 145||

Item in eodem concilio precipitur, ut a vespera usque ad vesperam dies dominica servetur.

(1.66)
LXVI.
De ignotis angelorum nominibus.

Item in eodem concilio praecipitur, ut ignota angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum, quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michahel, Gabrihel, Raphahel.

(1.67)
LXVII. [h]
De mulieres, ne ad altare accedant.

Item in eodem concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi.

(1.68)
LXVIII.
De episcopis ordinandis vel quibuslibet ex clero.

Item in concilio Calcedonensi, quod non oporteat episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinare, quia utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in canonibus apostolorum: Si quis episcopus aut presbiter aut diaconus per pecunias hanc optinuerit dignitatem, deiciatur ipse et ordinator [i] eius, et a communione abscidantur.

(1.69)
LXVIIII.
De maleficis vel incantatoribus.

Item in eodem concilio, ut coclearii [k], malefici, incantatores et incantatrices [l] fieri non sinantur, quos in Symone mago Dominus terribiliter dampnavit.

(1.70)
LXX.
De negotio clericorum inter se.

Item in eodem concilio, ut, si clerici negotium aliquot habuerint, a suo episcopo diiudicentur, non a saecularibus.

(1.71)
LXXI.
De conspiratione clericorum vel monachorum seu laicorum.

Item in eodem concilio, ut nec clerici nec monachi nec laici conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant.

(1.72)
LXXII.
De fide sanctę Trinitatis prędicanda.

In concilio Cartaginensi. Primo omnium necesse est, ut fides sanctae Trinitatis et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis et ascensionis in caelos [m] diligenter omnibus praedicetur.

(1.73)
LXXIII.
De his, qui se conventur ad deum.

Item in eodem de his, qui in periculo constituti sunt et convertunt se ad deum, ut canonice inquirantur de reconciliatione ||s. 146|| et canonice reconcilientur.

(1.74)
LXXIIII.
De his, qui non sunt bone conversationis.

Item in eodem, ut illi, qui non sunt bonę conversationis et eorum vita est accusabilis, non audeant episcopos vel maiores natu accusare.

(1.75)
LXXV.
fehlt

Item in eodem, ut, qui excommunicato praesumptiose quis cummunicaverit, excommunicetur et ipse.

(1.76)
LXXVI.
fehlt

Item in eodem concilio infra dua capitula, ut nullus presbiter contra episcopum suum superbire audeat.

(1.77)
LXXVII.
fehlt

Item in eodem concilio, ut clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur, et non apud sęculares.

(1.78)
LXXVIII.
fehlt

Item in eodem, in falsa nomina martyrum et incerte sanctorum memorię non venerentur.

(1.79)
LXXVIIII.
fehlt

Item in eodem, ut nec uxor a viro dimissa alium accipiat virum vivente [n] viro suo nec vir aliam accipiat vivente uxore priore.

(1.80)
LXXX.
fehlt

In concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblationes, quae ad pauperes pertinent, rapere vel fraudare.

(1.81)
LXXXI.
fehlt

Item in eodem, ut ecclesiastica a sacerdotibus ieiunia constituta si necessitate rationabili non solvantur.

(1.82)
LXXXII.
fehlt

In concilio Ancyrano. Si inventi sunt inter vos, qui cum quadrupedibus aut cum sanguineis usque ad septimum genuculum vel masculis contra naturam peccant, dura et districta paenitentia sunt coercendi. Quapropter episcopi et presbiteri, a quibus iudicium paenitentię iniungitur, conentur omnimodis hoc malum a consuetudine prohibere vel abscidere.

(1.83)
LXXXIII.
fehlt

Item eiusdem, ut nomina publice non retinentur ante preces sacerdotales.

(1.84)
LXXXIIII.
fehlt

Item eiusdem, ut nulli sacerdoti liceat ignorare sanctorum instituta.

||s. 147||
(1.85)
LXXXV.
fehlt

Item eiusdem, ut, si quis sacerdotum contra constituta decretalium praesumptiose egerit et corrigi noluerit, ab offitio suo submoveatur.

(1.86)
LXXXVI.
fehlt

Ut episcopi diligenter discutiant per suas parroechias presbiterorum fidem et baptisma catholicum et missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant et baptisma catholicum observent et missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur et dominicam orationem ipsi intellegant et omnibus predicent intellegendam, ut quisque sciat, quid petat a deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur et ipse sacerdos cum sanctis angelis et populo Dei communi voce Sanctus, sanctus, sanctus decantet. Et omnimodis discendum est presbiteris et diaconibus, ut arma non portent, sed magis confidant in defensione Dei quam in armis.

(1.87)
LXXXVII.
fehlt

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericis probabilis vitae et doctrinę episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.88)
LXXXVIII.
fehlt

Sanccitum est de villis novis et ecclesiis in eis noviter constitutis, ut decimę de ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

(1.89)
LXXXVIIII.
fehlt

Sanccitum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male oppinionis suspitione denotantur, ut, si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica invectione feriantur.

(1.90)
XC.
fehlt

Ut scribae vitiose non scribant.

(1.91)
XCI.
fehlt

De incestuosis, ut canonice examinentur et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur.

||s. 148||
(1.92)
XCII.
fehlt

Ut omnes fideles communicent et ad missas perspectent sine [o] aliqua occasione.

(1.93)
XCIII.
fehlt

Si quis ad ecclesiam confugium fecerit, in atrio ipsius ecclesię pacem habeat, nec sit ei necesse ecclesiam ingredi; et nullus eum inde per vim abstrahere presumat, sed liceat confiteri, quod fecit, et inde per manus bonorum hominum ad discussionem in publico perducatur.

(1.94)
XCIIII.
fehlt

Ut sacerdotes admoneant populum, ut elemosynam dent et orationes faciant pro diversis plagis, quas assidue [p] pro peccatis nostris patimur.

(1.95)
XCV.
fehlt

Ut ipsi sacerdotes, unusquisque secundum ordinem suum, praedicare et docere studeat plebe sibi commissam.

(1.96)
XCVI.
fehlt

Ut parentes filios suos et patrini eos, quos de fonte lavacri suscipiunt, erudire summopere studeant; illos, quia eos genuerunt et eis a Domino dati sunt; et istos, quia pro eis fideiussores existunt.

(1.97)
XCVII.
fehlt

Ut ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec ulla possessione priventur.

(1.98)
XCVIII.
fehlt

De his, qui sine consensu episcopi presbiteros in ecclesiis suis constituunt vel de ecclesiis eiciunt et ab episcopo vel a quolibet misso dominico admoniti oboedire noluerint, ut bannum nostrum revvadiare cogantur et per fideiussores ad placitum nostrum venire iubeantur; et tunc nos decernamus, utrum nobis placeat, ut aut illum bannum persolvat aut aliam armiscaram sustineat.

(1.99)
XCVIIII.
fehlt

De ecclesiis, qui inter coheredes divisę sunt, consideratum est, quatenus, si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant. Sin autem hoc contradixerint, ut in episcopi potestate maneat, utrum eas ita consistere permittat aut reliquias exinde auferat. Et ubi ad nostrum beneficium ecclesię ||s. 149|| pertinentes ita divisae inventae fuerint, ut describantur et nobis renuntientur.

(1.100)
C.
fehlt

De manso ad ecclesiam dato, de quo aliqui homines contra statuta sibi servitium exigunt, quicumque pro hac causa accusatus fuerit, comes vel missi hoc, quod inde subtractum [q] est, presbiteris cum sua lege restituere faciant.

(1.101)
CI.
fehlt

De decimis, quae populus dare non vult, nisi quolibet modo ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat. Et si quis contemptor inventus fuerit et nec episcopum nec comitem audire voluerit, si noster homo fuerit, ad presentiam nostram venire conpellatur. Ceteri vero distringantur, ut inviti ecclesię restituant, qui voluntarie dare neglexerunt.

(1.102)
CII.
fehlt

Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite, in cuius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago invenire [r] possint. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat.

(1.103)
CIII.
fehlt

Ut nullus ebrius suam causam in mallo possit conquirere nec testimonium dicere. Nec placitum comes habeat, nisi ieiunus.

(1.104)
CIIII.
fehlt

Ut presbiter, qui sanctum crisma donaverit ad iudicium subvertendum, postquam de gradu suo depositus fuerit, manum amittat.

(1.105)
CV.
fehlt

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem nec ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in presentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.106)
CVI.
fehlt

Qui viduam intra primos XXX. dies viduitatis vel invitam vel ||s. 150|| vel volentem sibi copulaverit, bannum nostrum, id est LX. sol., in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.107)
CVII.
fehlt

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo componat et vvirgildum [s] proximis eius persolvat.

(1.108)
CVIII.
fehlt

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum praecipimus, ut ita observentur, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.109)
CVIIII.
fehlt

De locis iamdudum sacris et nunc spurcitia fedatis, ut iuxta possibilitatem in antiquum statum reformentur.

(1.110)
CX.
fehlt

Ubicumque commutationes, tam tempore nostro quamque genitoris nostri, legitimę et rationabiles atque utiles ecclesiis Dei factę sunt, permaneant. Ubicumque vero inutiles et incommode atque inrationabiles factę sunt, dissolvantur, et recipiat unusquisque, quod dedit. Ubi vero mortua manus interiacet aut alia quęlibet causa, quae rationabiles non esse videatur, inventa fuerit, diligenter discribatur et ad nostram notitiam perferatur.

(1.111)
CXI.
fehlt

Ecclesiam, in qua mortuorum cadavera infidelium sepeliuntur, sanctificare non licet. Sed si apta videtur ad consecrandum, inde evulsa corpora et rasis vel lotis lignis eius reędificetur. Si haec consecrata prius fuit, missas in ea celebrare licet, si tamen fideles fuerint, qui in ea sepulti sunt.

(1.112)
CXII.
fehlt

Laicus non debet in ecclesia lectionem recitare nec alleluia dicere nec psalmum tantum aut responsoria sine alleluia.

(1.113)
CXIII.
De stultorum voto solvendo. ||s. 151||

Episcopo licet votum solvere, si vult.

(1.114)
CXIIII.
De non prodendo a presbiteris crimen episcopi.

Presbitero non licet peccatum episcopi prodere, quia super eum est.

(1.115)
CXV.
De parrochianis alterius presbiteri.

Ut nullus presbiter alterius parrochianum, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

(1.116)
CXVI.
De manus inpositione et resolutione canonica.

Ut nemo sacerdotum populi sibi peccata confitentium sine auctoritate canonum iudicare praesumat. Et ut, quando unicuique quisquam sacerdos sibi scelera sua confitenti iuxta predictum canonicum modum paenitentiam tribuit [t], nisi comam dimiserit aut habitum mutaverit, manus ei secundum canonicam auctoritatem inponat cum orationibus, quae in sacramentorio ad dandam poenitentiam continentur. Si vero occulte et sponte confessus fuerit, occulte fiat. Et si publice ac manifeste convictus aut confessus fuerit, publice ac manifeste fiat, et publice coram ecclesia iuxta canonicos pęniteat gradus. Post peractam vero secundum canonicam institutionem paenitentiam occulte vel manifeste canonice reconcilietur, et manus ei cum orationibus, quae in sacramentorio ad reconciliandum pęnitentem continentur inponatur, ut divinis precibus et miserationibus absolutus a suis facinoribus esse mereatur: quoniam sine manus inpositione nemo absolvitur ligatus. Et ideo Dominus et magister noster discipulis suis ac successoribus eorum ligandi ac solvendi dedit potestatem, ut peccatores ligandi habeant potestatem et paenitentiam condigne agentes absolvi atque peccata cum divina invocatione dimitti queant. Nec mirum hoc, quia, si homines suis servis dant potestatem de subditis ligandi et solvendi vel nocendi et adiuvandi apud se, quanto magis dominus omnium hominum hanc potestative potestatem praepositis sanctae ecclesię dedit dicens: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta erunt. Et reliqua.

(1.117)
CXVII.
De pęnitente, cuius crimen pervulgatum est. ||s. 152||

In concilio Cartaginensi de eadem re praecipitur, ut, si cuiusquam pęnitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei inponatur. Et alibi in canonibus vel in decretalibus Leonis papae precipitur de eadem re, ut absolutio paenitentum per manus impositionem episcoporum supplicationibus. Et reliqua multa talia et horum similia.

(1.118)
CXVIII.
De pęnitentibus, qui eucharistiam [u] acceperint in infirmitate positi.

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si pervixerint.

(1.119)
CXVIIII.
De remedio paenitentiae, et quod absolutio pęnitentum per manus inpositionem episcoporum supplicationibus fiat. Propter quod necesse est, ut reatus peccatorum ante ultimum diem sacerdotali supplicatione solvatur, etiamsi periculo mortis urguente statim post acceptionem paenitentiae et reconciliatio subsequatur. Exemplar papae Leonis ad Theodorum Foroiuliensem episcopum.

Multiplex misericordia Dei ita lapsis humanis subvenit, ut non solum per baptysmi gratiam, sed etiam per paenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternę et, qui regenerationis dona violarunt proprio se iuditio condempnantes ad remissionem criminum perveniant sic divinę voluntatis praesidiis ordinatis, ut indulgentiam Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeant obtineri. Mediator enim Dei et hominum Dominus Iesus Christus hanc praepositis ecclesię tradidit potestatem, ut et confitentibus paenitentiae sanctionem darent et ab eadem salubri [v] satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admitterent. Cui utique operi incessabiliter ipse Salvator intervenit, qui numquam his abest, sicut ipse ait: Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi. Qua de re innuitur, ut, si quid per se virtutem nostram bono ||s. 153|| ordine et grato impletur effectu, non ambigamus per Spiritum sanctum nobis fuisse donatum. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocumque interceptus obstaculo munere indulgentiae praesentis exciderit et, priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non poterit. Idcirco necesse est nos eorum, qui obierint, merita actusque discutere, cum Dominus noster, cuius iudicia nequeunt conprehendi, quod sacerdotum impleri ministerio non sivit, suae iustitię reservavit ita potestatem suam timeri volens, ut hic error omnibus prosit et, quod quibusdam tepitis aut neglegentibus accidit, nemo non metuat. Multum enim utile ac necessarium est, ut peccatorum reatus ante ultimum diem sacerdoti supplicatione solvatur. His autem, qui tempore necessitatis periculis urgentibus presidium paenitentiae et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conversio dicente Dei Spiritu per prophetam: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris. Et alibi: Dic iniquitates tuas prior, ut iustificeris. Item: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. In dispensandis itaque Dei donis non debemus esse difficiles nec se accusantium gemitus lacrimasque neglegere, cum ipsam pęnitendi affectionem ex Dei credamus inspiratione conceptam dicente apostolo: Ne forte det illis Deus paenitentiam, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur, ad ipsius voluntatem.

(1.120)
CXX.
Item de pęnitentum absolutione, ut per manus inpositione episcoporum vel sacerdotum praecibus fiant.

Si quis in periculo vel pace aut infirmitate paenitentiam acceperit, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia.

||s. 154||
(1.121)
CXXI.
Ut poenitens ostensis paenitentiae fructibus communionem recipiat.

Ut pęnitens ostensis necessariis paenitentię fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione percipiat.

(1.122)
CXXII.
Ut paenitentes tempore, quo pęnitentiam [w] petunt, super caput cilicium a sacerdote consequantur.

Paenitentes tempore, quo pęnitentiam petunt, inpositionem manus super caput et cilicium a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur.

(1.123)
CXXIII.
Ut omni tempore ieiunii manus pęnitentibus a sacerdote inponatur.

Omni tempore ieiunii manus paenitentibus a sacerdotibus inponatur.

(1.124)
CXXIIII.
Ut lapsi per manus inpositionem episcopi absolvantur.

Ne absolvendos lapsos in fide credamus, nisi per inpositionem manus episcopi.

(1.125)
CXXV.
Ut pęnitentes communicent, qui ante reconciliationem moriuntur.

Placuit his, qui accepta pęnitentia ante reconciliationem migrant ad Dominum, communicari pro eo, quod honoraverunt paenitentiam. Qui si supervixerint, stent in ordine pęnitentum, ut legitimam communionem statuto tempore reconciliatione et manus inpositione episcopi vel eius iussu presbiteri recipiant.

(1.126)
CXXVI.
De his, qui convivio gentilium usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et manus inpositione purgari.

(1.127)
CXXVII.
Ut criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus inpositionibus a sacerdotibus purgentur.

Criminalia peccata multis ieiuniis et crebris manus sacerdotum inpositionibus eorumque supplicationibus iuxta canonum statuta placuit purgari, ita ut nemo sine manus inpositione episcopi aut eius iussu alicuius presbiteri se credat esse a suis facinoribus absolutum. Non est mirandum, si absolutio peccatorum per manus inpositionem precibus fit sacerdotum, cum Dominus in veteri lege super caput hostiae manum sacerdotis praeceperit inponi. Etenim sicut tunc per illam hostiam, ita nunc invocatione sancti Spiritus, qui est remissio peccatorum, per manus episcoporum vel eorum auctoritate reliquorum ||s. 155|| sacerdotum inpositione supplicationibus eorum remittuntur peccata. Nam quando Dominus Lazarum suscitavit, ait suis discipulis: Tollite lapidem, subauditur, ut mortuus surgat, dans exemplum, ut, sicut ipsi manibus tollunt lapidem, ut mortuus surgat, ita ipsi et successores eorum manus paenitentibus inponant, ut per inpositionem manuum suis precibus mortuum de sepulchro, id est peccatorem de viciis, surgere et relevare [x] faciant, et sicut illi predictum Lazarum institum, id est funibus conligatum, iubente Domino solvunt, qui ait: Solvite illum et sinite abire, ita isti eorum supplicationibus auxiliante Domino et comitante Spiritu sancto, qui in his semper operatur, per manus inpositionem peccatorum solvant vincula eosque tempore a sanctis patribus constituto sacra eucharistia communicent et absolutos ire permittant.

(1.128)
CXXVIII.
Ut penitentibus iuxta canonicam auctoritatem pęnitentia detur, et ante suspensos a communione excubare faciant ad ecclesię officium.

Ut secundum formam canonum pęnitentibus detur paenitentia, et prius eos a communione suspensos ad officium ecclesię excubare faciant et inter reliquos paenitentes ad manus inpositionem crebro recurrere. Expleto autem satisfactiones tempore sacerdotali prece per manus inpositione iuxta ordinem sacramentorum reconcilient pęnitentes et sacra communione confirment.

(1.129)
CXXVIIII.
De his, qui separati a communione fuerint, paenitentibus.

Qui a communione separantur, in locis, quibus seclusi fuerant, per manus inpositionem recipiantur communionem. Nec se quisquam a peccatis absolutum sine reconciliatoria manus inpositione credat; sed per manus inpositionem pręcibus sacerdotum reconcilietur, sicut auctoritas habet ecclesiastica.

(1.130)
CXXX.
Ne in confinio mortis paenitens a reconciliatione diutine suspendatur. Et ut oblatio eius, qui paenitens necdum reconciliatus de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.

Qui paenitentiam in mortis agit periculo, non diutine a reconciliationis gratia differendus est. Sed si proiecto mortis urguet pe ||s. 156|| periculum, paenitentiam per manus inpositionem acceptam, statim et reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus eger abscedat, quam donum reconciliationis accipiet sicque supprestibus quodammodo doloris videtur esse perpetuum, si precisum ab ecclesiae membris eum, qui utique reconciliationis non meruit gratiam, raptim a praesenti vita mortis natura subduxerit. Unde iuxta papae Leonis edictum his, qui in tempore necessitatis et in periculi urguentis instantia praesidium paenitentię remedium et mox ex more reconciliationis remedium implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda, quia misericordię Dei nec mensuras possumus ponere nec tempora definire. De his autem, qui acceptam paenitentiam, antequam reconcilientur, ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc capitu habeatur, illorum tamen nos sententia placuit, qui, multiplices numero, huiusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur et oblatio pro eorum dedicata spiribus [y] accipiatur.

(1.131)
CXXXI.
De presbiteris vel diaconibus graviora noxa convictis.

Item confirmatum est, ut, si quando presbiteri vel diaconi in aliqua graviore culpa convicti fuerint vel tamquam fide, qua eos a ministerio necesse sit removeri, non eis manus tamquam paenitentibus vel tamquam fidelibus laicis inponatur. Neque permittendum, ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

(1.132)
CXXXII.
De pęnitentibus, qui ex gravioribus levioribusve commissis pęnitentiam gerunt.

De pęnitentibus, qui, sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus, paenitentiam gerunt, si nulla interveniat egritudo, quinta feria ante pascha eis remittendum Romanę ecclesiae consuetudo demonstrat. Ceterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est iudicare, ut attendat ad confessionem paenitentis et ad fletus atque lacrimas corrigendis, quantum iubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem. Sane si quis egritudinem inciderit atque usque ||s. 157|| desperationem devenerit, ei est ante tempus paschae relaxandum, ne de seculo absque communione discedat.

(1.133)
CXXXIII.
De his, qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt.

Qui convivio solo gentilium et escis immolaticiis usi sunt, possunt ieiuniis et crebris et manus inpositionibus purgari; ut deinceps ab idolotidis abstinentes sacramentorum Christi possunt esse participes. Si autem ab idola adoraverunt aut homicidiis vel fornicationibus contaminati sunt, ad communionem eos, nisi per paenitentiam publicam et per manus inpositionem sacerdotali prece sint reconciliati, non oportet amitti. Tempora pęnitudinis habita moderatione sunt constituenda, prout conversorum animos sacerdotes inpexerint esse devotos pariter etiam habentes aetatis senilis intuitum et periculorum quorumque aut egritudinem respicientes necessitates, in quibus si quis ita graviter urguatur, ut, dum adhuc paenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei sacerdotalem sollicitudinem, id est per manus inpositionem absolutionem precum sacerdotalium communionis gratia subveniri.

(1.134)
CXXXIIII.
Ut pęnitentes, qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, tribus annis sint inter audientes, si veram pęnitentiam gesserint.

Paenitentes, qui ex gravioribus peccatis pęnitentiam gerunt, si ex corde pęniteant, sicut Nicena synodus de lapsis constituit, tribus annis sint inter audientes, quinque vero vel septem annis subiaceant inter pęnitentes manibus sacerdotum. Duobus etiam oblationes modis omnibus non sinantur offerre, sed tantummodo populis in oratione socientur [z]. Nec confundantur deo colla submittere, qui eum non timuerunt abnegare. Quod si, utpote mortales, intra meas prescripti temporis coeperit vitae finis urguere, subveniendum est inplorantibus, seu ab episcopo, qui paenitentiam dedit, seu ab alio, qui tamen datam esse probaverit, aut similiter a presbitero, iussu aut permissu tamen ||s. 158|| proprii episcopi, per manus inpositionem absolutione precum sacerdotalium viaticum abeuntibus de seculo non negetur. Pueris autem, quibus a puritate vocabulum est, seu clericis, seu laicis, aut etiam similibus puellis, quibus ignorantia suffragatur aetatis, aliquandiu sub manus inpositione detentis reddenda communio est. Quod si autem praefinitum paenitentiae tempus dispecti a medicis aut evidentibus mortis pressi indiciis recepta quiquam [a] communionis gratia convaluerint, servemus in eis, quod Niceni canones ordinarunt, ut habeantur inter illos, qui in oratione sola communicant, donec impleatur spatium temporis eisdem prestitum.

(1.135)
CXXV. [b]
De caticuminis non prętereundis.

Nec caticumini praetereundi sunt, quia non est causa dissimilis, sicut idem sancti canones ordinarunt. Hi, qui quolibet modo Christum, quem semel confessi sunt, abiurarint, tribus annis inter audientes sint et postea cum caticuminis permittantur orare per manus inpositionem communionis catholicae gratiam recepturi.

(1.136)
CXXXVI.
Ut, qui pęnitentiam publice gerunt, uno anno cum cilitio sint inter audientes.

Qui paenitentiam publice gerunt, debent unum annum esse cum cilitio inter audientes vel usque ad magnum diem et populo, quando intrat in ecclesiam, perfusi lacrimis veniam postulare precarique eum humiliter, ut pro eis dignantur orare. Tribus vero annis subiaceant inter paenitentes manibus sacerdotum in loco retro hostio ecclesiae paenitentibus constituto et seorsum, infra ipsam tamen ecclesiam, secluso populo tamen, iam non in terram prostrati, sed vultu et capite humiliato, humiliter et ex corde, ut supra dictum est, veniam postulent et pro se orare exposcant. Duobus etiam annis oblationes modis omnibus non sinantur offerre [c], sed populis tantummodo in oratione socientur, ut perfectionem septimo in caena Domini consequantur anno, id est per episcopi vel eius iussu, si ipse abest, aliorum sacerdotum manus inpositionem absolutione sacerdotalium precum communionis ||s. 159|| catholicę gratiam recepturi. Qualiter septem annorum paenitentia agatur. In his vero septem annis multipliciter ieiuniis, orationibus, fletibus et elemosinarum, prout melius potuerint, exhibitionibus et lacrimis persistant. Et ne ulterius eis talia contingant, ammodum caveant dicente Domino: Vade, et amplius noli peccare.

(1.137)
[C]XXXVII.
De penitentibus transgressoribus.

Ut hi, qui frequenti praevaricatione peccata vel paenitentiam iterantur, frequenti sententia, nisi per satisfactionem, quę prevaricati sunt, emendare nitantur, coerceantur vel condempnentur, ut hęc, quę voluntarię non diluerunt, invitus emendentur. Quod si his aliquis rennuerit et praeceptis sui sacerdotis inoboediens apparuerit, secundum modum culpę excommunicetur. Si quis autem his ante reconciliationem et eorum satisfactionem absque proprii episcopi licentia communicare praesumpserit, simili excommunicationi subiaceat. Sacerdotes autem, ad quos pertinere noscuntur, si eos qualibet munere vel favore aut neglegentia ammonere noluerint aut per satisfactionem revertentes non susceperint aut contempnentes de ecclesia non reiecerint, simili sententia plectantur, quousque vel emendationis vel eorum damnationis sententia promulgetur.

(1.138)
CXXXVIII.
Ut paenitentibus absque personarum acceptione paenitentia detur.

Ut sacerdos paenitentiam imploranti absque personae acceptione paenitentiae leges iniungat.

(1.139)
CXXXVIIII.
De neglegentioribus pęnitentibus.

Ut neglegentiores paenitentes tardus recipiantur.

(1.140)
CXL.
De eo, qui paenitentiam in infirmitate [d] petit.

Is, qui paenitentiam in infirmitate petit, si cau [e], dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuit vel in frenesim versus fuerit, dent testimonium, qui eum audierunt, et accipiat paenitentiam. Et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius ||s. 160|| eucharistia. Si supervixerit, commoneatur a supradictis testibus petitionis suae satisfactio, et subdatur statutum pęnitentiae tempus, quamdiu sacerdos, qui paenitentiam dedit, probaverit.

(1.141)
CXLI.
Ut paenitentes non se credant absolutos, nisi per manus inpositionem.

Paenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si supervixerint.

(1.142)
CXLII.
De paenitentibus, qui, antequam leges paenitentiae exsequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint.

Paenitentes, qui, antequam leges paenitentię exequantur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis sacerdos subvenire non potuerit, memoria eorum et orationibus et oblationibus commendetur.

(1.143)
CXLIII.
De loco monasteriorum vel ędificiis providendi.

Dignum ac necessarium est, ut missi nostri per quaeque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum, similiterque puellarum, si in apto et in congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium posset adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasteriorum, sicut in sancta regula dicit: Monasterium habet ita debet constitui, ut omnia necessaria infra monasterium [f] exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum. Similiter quoque aedificationes monasteriorum supradicti missi et cum eis episcopi per diversa loca prevideant, si apte sint et congruenter sanctae professioni conpositę, vel si claustrum firmum habeant, in quo salvari possint animę in eis commorantium sup disciplica canonica vel regulari. Ubi autem aliter inventa fuerint, hoc omnimodis episcopus loci ipsius faciat emendari, ita ut condignam professioni eorum custodiam habeant canonici vel monachi atque nonnanes, ne detur eis occasio malefaciendi, quod absit.

(1.144)
CXLIIII.
Ut episcopi sciant, qualiter canonici, qui sunt cum abbatibus, vivant. ||s. 161||

Praecipimus, ut unusquisque episcopus sciat per singula monasteria, quantos quisque abba canonicos in monasterio suo habeat. Et hoc omnino ambo pariter provideant, si monachi fieri voluerint, regulariter vivant. Sin autem, canonice vivant omnino.

(1.145)
CXLV.
fehlt

Presbiteri sub sigillo custodiant chrisma et nulli sub pretextu medicinę vel maleficii donare inde presumant. Quod si fecerint, honore priventur.

(1.146)
CXLVI. [g]
fehlt

Presbiteri sine intermissione utantur orariis propter differentiam sacerdotii dignitatis.

(1.147)
CXLVII.
fehlt

Ut laici presbiteros non eiciant de ecclesiis neque constituant sine consensu episcoporum suorum.

(1.148)
CXLVIII.
fehlt

Ut laici omnino munera iniusta non exigant a presbiteris propter commendationem ecclesię cuiquam presbitero.

(1.149)
CXLVIIII.
fehlt

Ut unusquisque episcopus in sua parrochia diligenter presbiteros vel clericos inquirat, unde sint. Et si aliquem fugitivum invenerit, ad suum episcopum redire faciat.

(1.150)
CL.
fehlt

Placuit nobis, ut letania maior observanda sit a cunctis Christianis diebus tribus.

(1.151)
CLI.
fehlt

Constituimus, ut quattuor tempora anni ab omnibus cum ieiunio observentur, id est in mart. mense ebdomada I. feria IIII. et VI. et sabbato veniant omnes ad ecclesiam hora nona cum lętaniis ad missarum sollemnia. Similiter in mense iunio ebdomada secunda feria IIII. et VI., sabbato ieiunetur usque horam nonam, et a carne ab omnibus abstineatur. Similiter in mense septembri. ebdomada III. Et in mense cbri ebdomada, quę fuerit plena ante vigilia natalis Domini, sicut est in Romana ecclesia traditum.

(1.152)
CXLII. [h]
fehlt

Quod si quis indictum ieiunium superbiendo contempserit et observare cum ceteris Christianis noluerit [i], in Gangrensi ||s. 162|| concilio praecipitur, ut anathematizetur, nisi emendare studeat.

(1.153)
CLIII.
fehlt

Omnes dies dominicos cum omni veneratione obsevare decrevimus et a servili opere abstinere. Et mercatus in eis minime sit nec placitum, ubi aliquis ad mortem vel ad poenam iudicetur.

(1.154)
CLIIII.
fehlt

Ammonemus atque praecipimus, ut decima deo omnino dare non neglegatur, quam Deus ipse sibi dari constituit, quia timendum est, ut, quisquis deo suum debitum abstrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua, et qui decimam dare neglexerit, novem partes auferetur ab eo.

(1.155)
CLV.
fehlt

Reum confugientem ad ecclesiam nemo abstrahere audeat neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum eius conservetur. Sed rectores ecclesiarum pacem et vitam ac membra eis obtinere studeant. Tamen legitime conponant, quod inique fecerunt.

(1.156)
CLVI.
fehlt

Praecipimus, ut in ecclesiis aut in domibus ecclesiarum vel in atriis placita secularia minime fiant.

(1.157)
CLVII.
fehlt

Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis oratoriis tribuatur.

(1.158)
CLVIII.
fehlt

Quicumque beneficium ecclesiasticum habent, ad tecta ecclesiae restauranda vel in ipsas ecclesias emendandas omnino adiuvent et nonam et decimam reddant.

(1.159)
CLVIIII.
fehlt

Nullus presbiter, ut nobis videtur, solus missam cantare recte valet. Quomodo enim dicet: Dominus vobiscum, vel sursum corda ammonebit habere et alia multa his similia, cum alius nemo cum eo sit?

(1.160)
CLX.
fehlt

Oblationem quoque et pacem in ecclesias [k] facere iugiter ammoneatur populus Christianorum, quia ipsa oblatio sibi et suis magnum est remedium [l] animarum et in ipsa ||s. 163|| vera unanimitas et concordia demonstratur.

(1.161)
CLXI.
fehlt

Symbolum, quod est signaculum fidei, et orationem dominicam discere semper ammoneant sacerdotes populum Christianum. Volumusque, ut disciplinam condignam habeant, qui haec discere neglegunt, sive in ieiunio, sive in alia castigatione. Propterea dignum est, ut filios suos donent ad scolam, sive ad monasteria, sive foras presbiteris, ut fidem catholicam recte discant et orationem dominicam, ut domu alios edocere valeant. Qui vero aliter non potuerit, vel in sua lingua hoc discat.

(1.162)
CLXII.
fehlt

Magnum malum ebrietatis, unde omnia vitia pullulant, modis omnibus cavere praecipimus. Qui autem hoc vitare noluerit, excommunicandum eum esse decrevimus usque ad emendationem congruam.

(1.163)
CLXIII.
fehlt

Praecipimus, ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholice instruant.

(1.164)
CLXIIII. [m]
fehlt

Canticum turpe atque luxoriosum circa ecclesias agere omnino contradicimus, quod et ubique vitandum est.

(1.165)
CLXV.
fehlt

Ut episcopi incestuosos puriter investigare studeant, omnino praecipimus. Et si pęnitere noluerint, de ecclesia expellantur, donec ad paenitentiam revertantur.

(1.166)
CLXVI.
Ne in quarta vel quinta aut sexta generatione coniugium copuletur.

Contradicimus quoque, ut in quarta vel quinta sextaque generatione nullus amplius coniugio copuletur. Ubi autem post interdictum factum inventum fuerit, separetur.

(1.167)
CLXVII.
fehlt

Nullus igitur proprium filium vel filiam de fonte baptismatis suscipiat nec filiolam nec commatrem ducat uxorem nec illam, cuius filium vel filiam ad confirmationem tenuerit. ||s. 164|| Ubi autem factum fuerit, separentur.

(1.168)
CLXVIII.
fehlt

Si quis viduam uxorem duxerit et postea cum filiastre sua fornicatus fuerit seu duabus sororibus nupserit, aut si qua duobus fratribus nupserit seu cum patre et filio, tales copulationes anathematizari nec umquam amplius coniugio copulari, sed sub magna districtione fieri.

(1.169)
CLXVIIII.
fehlt

Ut sacerdotes populi sibi commissi circum habeant et instanter de eorum animarum salute praedicent, et ut facinorosos secundum evangelicam institutionem arguant.

(1.170)
CLXX.
fehlt

Quod presbiteri praevidendum sit, ut omnes, qui Christiano nomine censentur, orationem dominicam et symbolum memoriter teneant et intellegant.

(1.171)
CLXXI.
fehlt

Ut baptismum non fiat, nisi statutis temporibus, id est pascha et pentecosten, nisi infirmitas intercesserit. Et ut aliubi non baptizetur, nisi in vicis publicis, nisi, sicut iam dictum est, ob infirmitatis causam.

(1.172)
CLXXII.
fehlt

Ut nemo presbiterorum pro baptismo precium accipere presumat. Quod si fecerit, sciat se canonica regula esse dampnandum.

(1.173)
CLXXIII.
fehlt

Ut decime fideliter sanctae ecclesiae reddantur et presbiteri secundum canonicam regulam fideliter eas dividentur.

(1.174)
CLXXIIII.
fehlt

Ut presbiteri curas seculares nullatenus exerceant, id est, ut neque iudices neque maiores fiant.

(1.175)
CLXXV.
fehlt

Ut presbiteri, qui in titulis consecrantur, secundum canones, antequam ordinentur, promissionem stabilitatis loci illius faciant.

||s. 165||
(1.176)
CLXXVI.
fehlt

Ut presbiteri secum feminas licentiam non habeant habitandi, et ut suspectiones effugiant.

(1.177)
CLXXVII.
fehlt

De fugitivis presbiteris vel clericis canonica auctoritas observetur, id est, ut nemo nostrum clericum alterius parroechię ordinet neque ordinatum suscipiat sine permissione sui pontificis. Et hoc considerandum est, quid de talibus faciendum sit.

(1.178)
CLXXVIII.
fehlt

Sanctitum est, ut nullus presbiterorum in domibus ab episcopis non consecratis oblationem offerre quoquo modo praesumat.

(1.179)
CLXXVIIII.
fehlt

Et hoc cavendum est, ut presbiteri vel diaconi sive subdiaconi arma portare non pręsumant neque venationes aliquas exercere.

(1.180)
CLXXX.
fehlt

Qualicumque modo mulieri permittente canonice viro suo aut eo defuncto velum sanctum in caput acceperit, aut sponte, aut invita, in eo permaneat omnino nec dimittat.

(1.181)
CLXXXI.
fehlt

Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis, ut nec episcopi nec abbates nec comites nec vicarii nec iudices, nullasque omnino, sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec tollere audeat. Sed quisquis ex eis aliquid conparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicumque autem aliter inventum fuerit factum, hoc omnino emendetur per iussionem nostram.

(1.182)
CLXXXII.
fehlt

Ut episcopi potestatem habeant res ecclesiasticas praevidere, regere et gubernare atque dispensare secundum canonicam auctoritatem. Volumus, ut et laici in eorum ministerio oboediant episcopis ad regendas ecclesias Dei, viduas et orfanos defensandos, ||s. 166|| et ut oboedientes sint eis ad eorum Christianitatem servandam. Et episcopi consentientes sint comitibus et iudicibus ad iustitias faciendas. Et ut nullatenus per aliquorum mendacium vel falsum testimonium neque periurium aut per pręmium, lex iuxta in aliquo depravetur.

(1.183)
CLXXXIII.
fehlt

Si quis causam iudicatam repetere presumpserit in mallo ibique testibus convictus fuerit, aut XV. sol. conponat, aut XV. ictus ab scabiniis, qui causam prius iudicaverunt, accipiat.

(1.184)
CLXXXIIII.
fehlt

Ut nec colonus nec fiscalinus possint alicubi traditiones facere.

(1.185)
CLXXXV.
fehlt

In omnibus igitur, quantum humana permittit fragilitas, decrevimus, ut canonici clerici canonice vivant observantes divinae scripturae doctrinam et documenta sanctorum patrum et nihil sine licentia episcopi sui vel magistri eorum conposite agere presumant. In unoquoque episcopatu ut simul manducent et dormiant, ubi his facultas id faciendi suppetit. Vel qui de rebus ecclesiasticis stipendia accipiunt, in suo claustro maneant et singulis diebus mane prima ad lectionem veniant et audiant, quid eis imperetur. Ad mensam vero similiter lectionem audiant et oboedientiam secundum canones suis magistris exhibeant.

(1.186)
CLXXXVI.
fehlt

Presbiteri interfecti episcopo, ad cuius parroechiam pertinent, solvantur secundum capitulare gloriosi Karoli genitoris nostri, ita videlicet, ut medietatem vvirgildi eius episcopus utilitatibus ecclesię, cuius praefuit, tribuat et alteram medietatem in elymosina illius iuste dispertiat, quia nullus nobis eius heres proximior videtur quam ille, qui ipsum Domino sociavit.

(1.187)
CLXXXVII.
De accusatione episcopi.

Ut episcopum nulli criminosi liceat accusare.

(1.188)
CLXXXVIII.
Quod non liceat monasteria deo sacrata diversoria secularia.

Ut deinceps monasteria, quae deo sacrata esse noscuntur, diver||S. 167||soria saecularia secundum canonicam institutionem, in quantum hoc cavere possumus, non fiant, sed religiosis et deo timentibus hominibusque sacratis tribuantur.

(1.189)
CLXXXVIIII.
fehlt

Ut coniurationes vel conspirationes non fiant, quia hęc facientes sacri canones graviter dampnant.

(1.190)
CXC.
fehlt

Si quis ecclesiasticam rem tenet et admonitus iudicium declinaverit, quoadusque ad discussionem veniat, aut rem restituat ecclesiasticam, aut communione privetur.

(1.191)
CXCI.
fehlt

Si servus ecclesiae in furtum conprehensus fuerit, a iudice publico sicut et reliqui distringatur. Et si iudex publicus servus ecclesiae super furto non praesumente sine audientia vicedomini aut archidiaconi aut detinere praesumpserit, anno integro ab ecclesię liminibus arceantur.

(1.192)
CXCII.
fehlt

Quicumque iudex aut secularis presbiterum aut diaconum aut quelibet de [n] clero aut de iunioribus absque audientia episcopi vel archidiaconi vel archipresbiteri iniuriam inferre presumpserit, anathema ab omnium Christianorum consortio habeatur.

(1.193)
CXCIII.
fehlt

Ut homicidis vel ceteris reis, qui legibus mori debent, si ad ecclesiam confugerint, nullus eis victus detur.

(1.194)
CXCIIII.
fehlt

Ut unusquisque suam decimam donet atque per iussionem episcopi dispenset.

(1.195)
CXCV.
fehlt

Ut latrones de infra emunitate a iudice ipsius emunitatis in comitis placito praesententur. Et qui hoc non fecerit, benefitium et honorem perdat. Similiter vassi nostri, si hoc non adimpleverint, benefitium et honorem perdant. Et qui benefitium non habent, bannum solvant.

||s. 168||
(1.196)
CXCVI.
fehlt

De eo, qui periurium fecerit, ut nullam redemptionem solvat, sed manum perdat. Quod si accusator contendere voluerit de ipso periurio, stent ad crucem. Et si iurator vicerit, legem suam accusator emendet. Hoc vero [o] de minoribus causis observandum. De maioribus vero rebus aut de statu ingenuitatis secundum legem custodiant.

(1.197)
CXCVII.
fehlt

De vindicta et iudicio iusto in latrones facto testimonia episcoporum absque peccato comitis esse dicuntur, ita tamen, ut absque invidia aut occasione mala nihil aliud ubi interponatur, nisi vera iustitia ad perficiendum. Ille vero, qui per odium vel malum ingenium, et nisi propter iustitiam faciendam hominem punierit, honorem suum perdat et legibus, contra quem iniuste fecit, secundum paenam, quam intulerit, emendet.

(1.198)
CXCVIII.
fehlt

De rebus vero ecclesiarum, unde nunc census exeunt, decima et nona cum ipso censu solvantur. Et unde antea non exierunt, similiter et nonę et decimę dentur. De casatis vero sol. I., de triginta dim. sol., de viginti transmissus unus. Et ut precarie modo renoventur. Et ubi non sunt scriptę, fiat descriptio inter conventores de verbo nostro.

(1.199)
CXCVIIII.
fehlt

De cerareis et tabulariis ac cartellariis ita fiat, sicut a tempore longo decretum est.

(1.200)
CC.
fehlt

De sacramentis pro gildoma invicem coniurantibus, ut nemo praesumat facere. Alio vero modo elemosinis illorum aut de incendiis aut de naufragiis, quamvis conibentiam faciant, nemo in hoc iurare praesumat.

(1.201)
CCI.
fehlt

De iterantibus, qui ad platium aut aliubi pergunt, ut eos per collectum nemo sit ausus adsallire. Et nemo erbam defensionis tempore praesumat tollere, nisi in hostem pergat aut missus noster sit.

||s. 169||
(1.202)
[CC]II.
fehlt

De teloneis, qualiter antea forbanniti fuerunt, observetur, ut nullus, nisi quod ab antiquo tempore statutum fuerat.

(1.203)
[CCI]II.
fehlt

De mancipiis, ut non vendantur, nisi aut in praesentia episcopi vel comitis aut in praesentia archidiaconi aut centenarii aut vicedomini aut iudicis comitis aut ante bene nota testimonia. Et ut foris marcam nemo mancipia vendat. Et qui fecerit, tantas vices bannum solvat, quanta mancipia vendidit. Et si non habet pretium, in vvadium se ipsum pro pretio tradat comiti, usque dum ipsum bannum solvat.

(1.204)
[CC]IIII.
fehlt

Si comes in suo ministerio iustitias non fecerit, missis nostris de sua causa vel de suis exeniis serviat, usque dum iustitiae ibi factae fuerint. Et si vassus noster iustitias non fecerit, tunc et comes et missus noster ad ipsius casam sedeant et de suo vivant, usque iustitias faciant.

(1.205)
[C]CV.
fehlt

Si quis pro faida pretium recipere non vult et iustitiam exinde facere, in talem locum eum mittere volumus, ut maius dampnum non crescat.

(1.206)
CCVI.
fehlt

De latronibus ita praecipimus observandum, ut pro prima culpa non moriatur, sed unum oculum perdat; de alia vero culpa nasus ipsius latronis truncetur; de tertia culpa, si se non emendaverit, moriatur.

(1.207)
CCVII.
fehlt

Capitulare, qualiter institutum est in hoc episcoporum conventu, id est, ut unusquisque episcopus tres missas et tria psalteria, unum pro domno rege et aliud pro exercitu Francorum, tertium pro presenti tribulatione faciat. Presbiter missas III. Monachi et monachę et canonici unusquisque psalteria III. Et biduanas omnes faciant, tam episcopi, monachi et monachę atque canonici ||s. 170|| atque eorum infra casti homines, vel qui potentes sunt. Et unusquisque episcopus, abbas et abbatissa, qui facere potest, libram donet de argento aut eam valente in elemosinam, mediocres vero dim. libram, minores vero sol. V. Episcopi, abbates et abbatissę pauperes famelicos IIII. pro ista strictitate nutrire debeant usque tempore messium. Et quantum non possunt, iuxta quod possibilitas est, aut III. vel II. aut I. Comites fortiores libram de argento aut valente donet in elemosina, mediocres vero mediam libram; vassus dominicus de casatis CC. mediam libram, de casatis C. sol. V., de L. unciam I. Et faciant biduanas, et eorum homines atque eorum casati, vel qui hoc facere possunt. Et qui redimere ipsam triduanam voluerit, fortiores comites uncias III., minores dr. XXX., minores sol. I. Et de pauperibus famelicis, sicut supra scriptum est, ipsi faciant. Haec omnia, si Domino placuerit, pro domno rege et exercitu Francorum et praesenti tribulatione missa sancti Iohannis sint completa.

(1.208)
CCVIII.
Quod res ecclesiarum [p] vota sint fidelium, precia peccatorum et patrimonia pauperum, quibus non solum collata conservanda, sed etiam alia augenda sunt.

Quia iuxta sanctorum patrum traditionem novimus res ecclesię vota esse fidelium, pretia peccatorum et patrimonia pauperum, cui non solum habita conservare, verum etiam multa deo opitulante conferre optamus, tamen, ut ab ecclesiasticis de non dividendis rebus illius ecclesiae suspitionem dudum conceptam paenitus amoveremus, statuimus, ut neque nostris neque filiorum et deo dispensante successorum nostrorum temporibus, qui nostram vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint, nullam paenitus divisionem ut iacturam patiatur.

||s. 171||
(1.209)
CCVIIII.
fehlt

Statutum est, ut, quicquid tempore imperii nostri a fidelibus ecclesiae sponte conlatum fuerit, in dicioribus locis duas partes in usus pauperum, tertiam in stipendia [q] cedere clericorum aut monachorum, in minoribus vero locis aeque inter clerum et pauperes fore dividendum, ni forte a datoribus alicubi specialiter date fuerint.

(1.210)
CCX.
fehlt

De servorum ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordare debere. Id enim statutum est, ut nullus episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere presumat, nisi prius a dominis propriis libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude ad grados ecclesiasticos pervenerit, decretum est, ut deponatur et dominus eius eum recipiat. Si vero pater eius vel mater ab alia patria in aliam migrans in eadem provintia filium genuerit et ipse filius ibidem educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et, utrum servus sit, ignoraverit et postea veniens dominus illius legibus eum adquisierit, sancitum est, ut, si dominus illius libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat. Si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, gradum amittat, quia iuxta sacros ordines vilis persona manens sacerdotii dignitate fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donant, ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat utrum illis conscendere an sibi vindicare velint. Caeterum, si post ordinationem aliquid adquisierint, illud observetur, quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia ||s. 172|| decretum est, ut archiepiscopi per singulis provincias constituti nostram auctoritatem habeant, suffraganei vero illorum exemplar illius penes se habeant. Et quandocumque de familia ecclesię utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram populo legatur et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis et ante cornu altaris, sicut in nostram auctoritatem continetur, remota qualibet calliditate libertatem consequatur, et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promovetur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint. Sed et de his, quos praepositi canonicorum aut monachorum ordinandos expetiverint, eadem forma servanda est.

(1.211)
CCXI.
fehlt

Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quorum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possint rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, synodali sententia districtae feriatur, et res ad exheredatos redeant.

(1.212)
CCXII.
fehlt

Statutum est, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsurare propter res adipiscendas deinceps persuadeat. Et qui hoc facere temptaverit, synodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

(1.213)
CCXIII.
fehlt

Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbiteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur. Et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae episcopis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiciant.

(1.214)
CCXIIII.
fehlt

Sancitum est, ut unicuique ecclesię unus mansus integer absque aliquo servitio adtribuatur. Et ut presbiteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fide||s. 173||lium, non de domibus neque de atriis vel hortis iuxta ecclesiam positis neque de praescripto manso aliquot servitium praeter ecclesiasticum faciant. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium inpendant.

(1.215)
CCXV.
fehlt

Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbiterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

(1.216)
CCXVI.
fehlt

De sacris vasis ecclesię, quae in pignus a nonnullis in quibusdam locis dari conperimus, inhibitum est, nec deinceps a quoquam fieri praesumatur, nisi solummodo necessitates redimendorum captivorum conpellantur.

(1.217)
CCXVII.
fehlt

De ecclesiis sane destructis vel de nonis et decimis sive de clautris canonicorum, qualiter constitui et ordinari nobis placuerit, aliis capitulis adnotavimus.

(1.218)
CCCXVIII.
fehlt

Statutum est ab episcopis de presbiteris, qui feminas secum indiscrete habitare permittunt et propter hoc male opinionis suspitione denotantur, ut, si deinceps admoniti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonica inventione feriantur.

(1.219)
CCXVIIII.
fehlt

De presbiteris, qui accipiendi chrismatis gratia ad civitates in caena Domini venire soluti erant, sancitum est, ut de his, qui longe positi sunt, de octo vel decem unus ab episcopo eligantur, qui acceptum chrisma sibi et sociis diligenter perferat. Hi vero, qui non longius a civitate quam quattuor aut quinque milibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma perveniant. Discendi vero gratia alio, non quadragesimali tempore ad civitates convocentur.

(1.220)
CCXX.
fehlt

Ne vero episcopi occasione predicandi aut confirmandi oneri essent populis, a nobis admoniti polliciti sunt sed deinceps hoc cavere velle et eo ||s. 174|| tempore suum ministerium, in quantum facultas datur, exsequi, quo eorum profectio, quantum illis inest, his, quibus prodesse possunt et debent, non sit inportuna vel honerosa.

(1.221)
CCXXI.
fehlt

Ne pueri sine voluntate parentum tonsurentur, id est, ne puelle velentur, modis omnibus inhibitum est. Et qui hoc facere temptaverit, multam, quae in capitulis legis mundane a nobis constituta continetur, persolvere cogatur.

(1.222)
CCXXII.
fehlt

De feminis, quae viros amittunt, placet, ne se, sicut actenus, indiscrete velent, sed ut XXX. dies post discessum viri sui expectent, et post XXX.mum diem per consilium episcopi sui vel, si episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum sacerdotum suorumque parentum atque amicorum id, quod eligere debent, eligant. Et que a sacro conventu rogati, ut hi, qui publicam gerunt paenitentiam, et feminae, quae viros amittunt, nostra auctoritate, donec deliberent, quid agant, tueantur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundane capitulis inserenda decrevimus.

(1.223)
CCXXIII.
fehlt

De raptis et de raptoribus, tamquam specialiter decrevissemus, quid pati debeant, qui hoc nefas deinceps facere temptaverint, quid tamen de his sacris canones praecipiant, hic inferendum necessarium duximus, quatenus omnibus pateat, quantum malum sit, et non solum humana, sed et divina auctoritate constricti abhinc hoc malum caveatur.

(1.224)
CCXXIIII.
fehlt

De puellis raptis necdum desponsatis in concilio Calcidonensi, ubi DC.ti XXX.ta patres adfuerunt, capitulo XXXVIII. ita habetur: Eos, qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conhibentes raptoribus decrevit sancta synodus, siquidem clerici sunt, decidant gradu proprio. Si vero laici, anathematizentur [r]. ||s. 175|| Quibus verbis aperte datur intellegi, qualiter huius mali auctores dampnandi sunt, quando participes et cohibentes tanto anathemate feriuntur, et quod iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possint.

(1.225)
[CC]XXV.
fehlt

De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in concilio Ancyrano cap. X. legitur: De desponsatas puellas et postea ab aliis raptas placuit erui et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatę, etiamsi eis a raptoribus suis inlata constiterit. Proinde factum est a sacro conventu, ut raptor publica paenitentia multetur. Raptę vero, si sponsus eam recipere noluerit et ipse eiusdem crimini consentiens non fuit, licentiam nubendi alii non negetur. Quod si et illa consensit, simili sententia subiaceat. Quod si post hęc iungere presumpserint, vel utrique anathematizentur.

(1.226)
[C]CXXVI.
fehlt

De his, qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis papae Gelasii cap. XX. continetur: Virginibus sacris temere se quosdam sociare cognovimus et post dicatum deo propositum incesta federa sacrilegaque miscere: quos protinus aequum est a sacro communione detrudi et, nisi publicam probatamque egerint paenitentiam, omnino non recipi. Aut his certe viaticum de seculo transeuntibus, si tamen penituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severe feriuntur, quanto severius feriendi sunt, qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est, ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinę vel humanę hoc malum radicitus amputetur.

(1.227)
CCXXVII.
fehlt

Ne vero puellę indiscrete velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus, qualiter observandum sit, hic inserere. ||s. 176|| De tempore velendarum puellarum in Africano concilio cap. XVI. continetur, ut non ante XXV. annos consecrentur. Item in eodem concilio cap. XCIII. de virginibus velandis ita continetur: Item placuit, ut, quicumque episcoporum necessitate virginali, cum et vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo motis periculoso scrupulo conpuncta fuerit, ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his, ad quorum curam pertinet, velaverit virginem se velavit ante XXV. annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur, quia iuxta priorem sancionem virgines XXV. aetatis suae anno rite consecrandę sunt. Quod si pręmissę necessitates ante id fieri conpulerint, nullum possit episcopo afferre praeiudicium consecranti.

(1.228)
CCXXVIII.
fehlt

Sancitum est, ut nullus deinceps quamlibet examinationem sanctae crucis facere presumat, ne Christi passione, quę glorificatio, cuiuslibet temeritate contemptui habeatur.

(1.229)
CCXXVIIII.
fehlt

Episcopus sive per se sive per vicarios pabulum verbi divini sedule populis adnuntiet, quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti iudicis excitat sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutriat divinisque officiis imbuat, qui rite ad sacros sanctos ecclesiasticos ordines promoveri possint. Et ut operam dent, quatenus presbiteri missalem et lectionarium sive ceteros libellos sibi necessarios bene correctos habeant, et qualiter ecclesias destructas sibi pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones, quas quibusdam in locis in exequis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent. Et ut exemplo ||s. 177|| suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus.

(1.230)
CCXXX.
fehlt

Si quis aut ex levi causa aut sine causa hominem in ecclesia interfecerit, de vita conponat. Si vero foris rixati fuerint et unus alterum in ecclesia fugerit et ibi se defendo eum interfecerit, si huius facti testes non habuerit, cum XII.cim coniuratoribus legitimis iurare cogatur; is vero, qui interfectus est, absque conpositione iaceat; ac deinde interfector secundum iudicium canonicum congruam facinori, quod admisit, paenitentiam accipiat. Si proprius servus hoc amiserit, iudicio aquae ferventis examinetur, utrum hoc sponte an se defendendo fecisset. Et si manus eius exusta fuerit, interficiatur. Si autem non fuerit, dominus eius, iuxta quod vvirgildus illius est, ad ecclesiam persolvat aut eum, si voluerit, eidem ecclesiae tradat. De ecclesiastico et fiscalino et beneficiario servo volumus, ut pro una vice vvirgildus eius pro eo conponatur, altera vice ipse servus ad supplicium tradatur. Hereditas tamen liberi hominis, qui propter tale facinus ad mortem fuerit iudicatus, ad legitimos heredes illius perveniat. Si in atrio ecclesiae, cuius porta reliquiis sanctorum consecrata est, huiuscemodi homicidium perpetratum fuerit, simili modo emendetur vel conponatur. Si vero porta ecclesię non est consecrata, eo modo conponatur, quod in atrio committitur, sicut conponi debet, quod in emunitate violata committitur.

(1.231)
CCXXXI.
fehlt

Sanguinis effusio in ecclesia facta cum fuste, si presbiter fuerit, triplo conponatur, duae partes eidem presbitero, tertia pro fredo ad ecclesiam, insuper et bannus noster. Similiter de diacono iuxta suam conpositionem triplo persolvatur, et insuper bannus noster. Similiter et de ictus in ||s. 178|| sanguinis effusione de unusquisque ordine clericorum secundum suam conpositionem triplo et bannus noster. Et qui non habet, unde ad ecclesiam persolvat, tradat se in servicium eidem ecclesiae, usque dum totum debitum persolvat.

(1.232)
CCXXXII. [s]
fehlt

Viduae, pupilli et pauperes quandocumque in mallum ante comitem venerint, primo eorum causas audiatur et definiatur. Et si testes per se ad causas suas quaerendas habere non potuerint vel legem nescierint, comes illos vel illas adiuvet dando eis talem hominem, qui rationem eorum teneat vel pro eis loquatur.

(1.233)
CCXXXIII. [t]
fehlt

Qui viduam intra primos triginta dies viduitatis suae vel invitam vel volentem sibi copulaverit [u], bannum nostrum, id est LX. sol., in triplo conponat. Et si invitam eam duxit, legem suam ei conponat, illam vero ulterius non adtingat.

(1.234)
CCXXXIIII.
fehlt

Qui hominem publicam paenitentiam agentem interfecerit, bannum nostrum in triplo conponat et vvirgildum proximis eius persolvat.

(1.235)
CCXXXV.
fehlt

Si quis res suas pro salute animae suae vel aliquem venerabilem locum vel propinquo suo vel cuilibet alteri tradere voluerit et eo tempore intra ipsum comitatum fuerit, in quo res ille positae sunt, legitimam traditionem facere studeat. Quod si eodem tempore, quod illas tradere vult, extra eundem comitatum fuerit, id est, sive in exercitu, sive in palatio, sive in aliquolibet loco, adhibeat sibi vel de suis pagensibus vel de aliis, qui eadem lege vivunt, qua ipse vivit, testes idoneos. Vel si illos habere non potuerit, tunc de aliis, quales sibi meliores invenire possunt, et coram ipsis rerum suarum traditionem faciat et fideiussores vestiturae donet ei, qui illam traditionem accipit, qui vestituram faciant. Et postquam haec traditio ita facta fuerit, heres illius nullam de predictis rebus valeat facere repetitionem. Insuper et ipse ||s. 179|| per se fideiussorem faciat eiusdem vestiturę, ne heredi ulla occasio remaneat hanc traditionem inmutandi, sed potius necessitas incumbat illam perficiendi. Et nondum res suas cum coheredibus suis divisas habuit, non ei hoc sit inpedimentum, sed coheres eius, si sponte noluerit, aut per comitem aut per missum eius distringatur, ut divisionem cum illo faciat, aut quem defunctus hereditatem suam voluit pervenire. Et si cuilibet ecclesię eam tradere rogavit, coheres eius eam legem cum illa ecclesia de praedicta hereditate habeat, quam cum alio coherede suo habere debet. Et hoc observetur erga patrem et filium et nepotem usque ad annos legitimos. Postea ipsę res ad emunitatem ipsius ecclesiae redeant.

(1.236)
CCXXXVI.
fehlt

Quicumque hominem aut ex levi causa aut sine causa interfecerit, vvirgildum eius is, ad quos ille pertinet, conponat. Ipse vero propter talem presumptionem in exilium mittatur, ad quantum tempus nobis placuerit. Res tamen suas non amittat.

(1.237)
CCXXXVII.
fehlt

In conpositionem vvirgildi volumus, ut ea dentur, quae in lege continentur, excepto accipitre et spata, quia propter illa duo aliquoties periurium committitur, quando maioris prętii, quam illa sint, esse iurantur.

(1.238)
CCXXXVIII.
fehlt

Si quis sponsam alienam rapuerit, aut patri eius aut ei, qui legibus eius defensor esse debet, cum sua lege eam reddat [v]. Et quicquid cum ea tulerit, semotim unamquamque rem secundum legem reddat. Et si hoc defensor eius perpetrari consensit et ideo raptor nihil quęrere voluerit, comes singula de unaquaque re freda nostra ab eo exactare faciat. Sponso vero legem suam conponat, et insuper bannum nostrum, id est LX. sol., solvat; vel in praesentiam nostram comes eum advenire faciat; et quanto tempore nobis placuerit, in exilio maneat, et illam feminam ei habere non liceat.

||s. 180||
(1.239)
CCXXXVIIII.
fehlt

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum p [w] iudicium prodefuncti fuerint, falsas eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę partes testium ita inter se discesserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur [x] duo ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent.

(1.240)
CCXL.
fehlt

Ut episcopi cum comitibus stent et comites cum episcopis, et ut uterque pleniter suum ministerium peragere possit.

(1.241)
CCXLI.
fehlt

Ut latrones vel homicidę seu adulteris et incestuosis sub magna districtione et correctione sint correpti.

(1.242)
CCXLII.
fehlt

De rebus propriis, ut ante missos et comites et iudices nostros veniant et ibi accipiant finitivam sententiam; et antea nullus presumat alterius res proprindere, sed magis suam causam quaerat ante iudices nostros, ut diximus, et ibi recipiant, quod iustum est.

(1.243)
CCXLIII.
fehlt

Ut, si aliquis voluerit dicere, quod iuste ei non iudicetur, tunc in presentiam nostram veniat. Aliter vero non presumat in presentiam nostram venire pro alterius iustitia dilatanda.

(1.244)
CCXLIIII.
fehlt

De laicis noviter conversis, ne, antequam suam legem pleniter vivendo discant, ad alia negotia mittantur.

(1.245)
CCXLV.
fehlt

De his, qui seculum relinquunt propter servitium inpediendum et tunc neutrum faciunt, ut unum e duobus eligant, aut pleniter ||s. 181|| secundum canonicam aut secundum regulę institutionem vivant aut servitium dominicam faciant.

(1.246)
CCXLVI.
fehlt

De hoc, si evenerit fames, clades aut inęqualitas aeris vel alia qualiscumque tribulatio, ut non expectetur edictum dominicum, sed statim deprecetur Dei misericordia, ut in presenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, prout potest, et nemo suam annonam nimis care vendat [y], et ne foras imperium nostrum vendatur aliquod alimonium.

(1.247)
CCXLVII.
fehlt

De armis infra patriam non portandis, id est scutis et lanceis vel loricis. Et si faidosus quis sit, discutitur tunc, quis e duobus contrarius sit, et ut paccati [z] sint, constringantur ad pacem, etiamsi noluerint. Et si aliter pacificare nolunt, adducantur in nostram praesentiam. Et si aliquis post pacificationem alterum occiderit, conponat illum et manum, quam periuravit, absque ulla redemptione perdat, et insuper bannum dominicum solvat. Et ut servi lanceas non portent. Qui inventus fuerit post bannum, asta frangatur in dorso eius.

(1.248)
CCXLVIII.
fehlt

De armatura in exercitu, sicut antea in alio capitulare mandavimus, ita servetur. Et insuper omnis homo de XII. mans bruniam habeat. Qui vero bruniam habet et eam secum non duxerit, omne beneficium cum brunia perdat.

(1.249)
CCXLVIIII.
fehlt

De clamatoribus vel causedicis, qui nec iudicium scabiniorum adquiescere nec blasphemare volunt, antiqua consuetudo servetur, id est, aut in custodia recludantur, donec unum e duobus faciant. Et si ad palatium pro hac re proclamaverint et litteras detulerint, non quidem eis credatur, nec tunc tamen in carcerem mittantur, sed cum custodia et cum ipsis litteris ||s. 182|| ad palatium nostrum remittantur et ibi discutiantur, sicut dignum est.

(1.250)
CCL.
fehlt

De iuramento, ut nulli alteri per sacramentum fidelitas promittatur, nisi nobis et unicuique proprio seniori ad utilitatem nostram et sui senioris excepto his sacramentis, quae iuste secundum legem alteri ab altero debentur. Et infantes, qui antea non potuerunt propter iuvenilem aetatem iurare, modo fidelitatem promittant.

(1.251)
CCLI.
fehlt

Quicumque conspirationes facere presumpserint et sacramento quamcumque conspirationem firmaverint, triplici ratione iudicentur. Primo, ut, ubicumque aliquod malum propter hoc perpetratum fuerit, auctores facti interficiantur, adiutores vero eorum singuli alter ab altero flagellentur et nares sibi invicem precidantur. Ubi vero nihil mali perpetratum est, similiter quidem inter se flagellentur et capillos sibi invicem detundant. Si vero per dexteras aliqua conspiratione firmata fuerit, si liberi sunt, aut iurent cum idoneis iuratoribus, quod hoc pro malo non fecissent, aut, si hoc facere non potuerint, secundum legem suam conponant. Si vero servi sunt, flagellentur, ut de cetero in regno nostro nulla huiusmodi conspiratio neque per sacramentum neque sine sacramento fiat.

(1.252)
CCLII.
fehlt

De periuriis, ut caveantur; et non admittantur testes ad iuramentum, antequam discutiantur. Et si aliter discuti non possunt, separentur ab invicem et singulariter inquirantur. Et non soli accusatori liceat testes eligere absente suo causatore. Et omnino nullus, nisi ieiunus, ad iura||s. 183||mentum vel ad testimonium admittatur. Et ille, qui ad testimonium adducitur, si refutatur, dicat ille, qui eum refutat, et probet, quare illum recipere nolit. Et de ipso pago, non de altero, testes eligantur, nisi forte longius extra comitatum causa sit inquirenda. Et si quis convictus fuerit periurii, perdat manum aut redimat.

(1.253)
CCLIII.
fehlt

De advocatis, vicedominis, vicariis, centenariis pravis, ut tollantur et tales eligantur, qui et sciant et velint iuste causam discernere et terminare. Et quisquis pravus inventus fuerit, nobis pro certo nuntietur.

(1.254)
CCLIIII.
fehlt

De teloneis placet nobis ita, ut antiqua et iusta telonea a negotiatoribus exiguntur, tam de ponentibus quam de navigiis seu mercatis. Nova vero sive iniusta, ubi vel funes tenduntur vel cum navibus sub pontibus transitur seu his similia, in quibus nullum adiutorium iterantibus prestatur, non exigantur. Similiter etiam nec de his, qui sine negotiandi causa substantiam suam de una domo sua ad aliam aut ad palatium aut in exercitum ducunt. Si quid vero fuerit, unde dubitetur, ad placitum nostrum, quod cum missis nostris habituri sumus, interrogetur.

(1.255)
CCLV.
fehlt

Liberi homines, qui ad servitium Dei se tradere volunt, prius hoc non faciant, quam a nobis licentiam postulent. Hoc vero ideo precipimus, quia audivimus aliquos ex illis non tam causa devotionis, quam exercitum sive aliam functionem regalem fugiendo, quosdam vero cupiditatis causa ab his, qui res illorum concupiscunt, circumventos audivimus. Et hoc ideo fieri prohibemus.

||s. 184||
(1.256)
CCLVI.
fehlt

De oppressione pauperum liberorum hominum, ut non fiant a potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec ut supra et hic de liberis hominibus diximus, ne forte parentes contra iustitiam fiant exhereditati et regale obsequium minuitur et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut sepius non fiant manniti ad placitum, nisi sicut in alio capitulari praecepimus.

(1.257)
CCLVII.
fehlt

De ecclesiis seu sanctis noviter sine auctoritate inventis, nisi episcopo probante, minime venerentur salva etiam de hoc et de omnibus ecclesiis canonica auctoritate.

(1.258)
CCLVIII.
fehlt

De haribanno volumus, ut missi nostri hoc fideliter exigant absque ullius personę gratia, blanditia seu terrore secundum iussionem nostram. Id est, ut de homine habenti libras sex in auro, in argento, bruniis, aeramento, pannis integris, caballis, bovis, ovis, vaccis vel alio peculio, ita ut uxores eorum vel infantes non fiant expoliati pro hac re de vestimentis eorum, accipiant legittimum haribannum, id est libras III. Qui vero non habuerit amplius in suprascripto pretio valente, nisi lib. III., sol. XXX. ab eo exigantur. Qui autem non habuerit amplius, nisi duas lib., X. sol. solvat. Si vero, nisi unam libram, habuerit, sol. V., ita ut iterum se valeat praeparare ad Dei servitium et ad nostram utilitatem. Et missi nostri caveant et diligenter inquirant, ne per aliquod malum ingenium nostram subtrahant iustitiam alteri tradendo aut commendendo.

(1.259)
CCLVIIII.
fehlt

Liberi homines, qui uxores de fiscis regalibus habent, et feminę, quae liberte sunt et homines similiter fiscalinos regios ||s. 185|| habent aut accipiunt, vel de hereditate parentum vel de causa sua quaerenda nec de testimonio pro hac re abiciantur; sed talis etiam nobis in hac causa honor servetur, qualis et antecessoribus nostris regibus vel imperatoribus servatus esse cognoscitur.

(1.260)
CCLX.
fehlt

Ut laici symbolum et orationem dominicam pleniter discant. Comites quoque et centenarii et ceteri nobiles viri legem suam pleniter discant, sicut in alio loco decretum est. Praecipimus autem missis nostris, ut ea, quae a multis iam annis per capitularia nostra in toto regno nostro mandavimus, agere, discere, observare vel in consuetudinem habere debeant, ut haec omnia nunc diligenter inquirant et omnino ad servicium Dei et ad utilitatem nostram vel ad omnium Christianorum hominum profectum innovare studeant et, quantum Domino donante prevalent, ad perfectum usque perducant. Et nobis omnino adnuntient, quis inde certamen bonum hoc adimplere habuisset, ut a deo et a nobis gratiam habeat. Qui autem neglegens inde fuerit, ut talem disciplinam percipiat, qualem talis sit contemptor recipere dignus sit aut ceteri mecum habeant amplius.

(1.261)
CCLXI.
fehlt

Qui subdiaconum occiderit, CCC. sol. conponat. Qui diaconum, CCCC. sol. Qui presbiterum, DC. Qui episcopum, DCCCC.tos. Qui monachum, CCCC. culpabilis iudicetur.

(1.262)
CCLXII.
fehlt

Si quis in inmunitatem dampnum aliquod fecerit, DC.tos sol. conponat.

(1.263)
CCLXIII.
fehlt

Si autem homo furtum aut homicidium fecerit vel quodlibet crimen foris committens infra [a] inmunitatem fugerit, mandet comis vel episcopo vel abbati vel vicedomino vel illi, qui locum episcopi ||s. 186|| vel abbatis tenuerit, ut reddat ei reum. Si illi contradixerit et eum reddere noluerit, pro prima contradictione XV. sol. conponat. Si ad secundam inquisitionem eum reddere noluerit, XXX. sol. conponat. Si nec ad tertiam consentire voluerit, quicquid reus dampni fecerit, totum ille, qui eum infra inmunitatem retinet nec reddere vult, solvere cogatur. Et ipse comes veniens licentiam habeat ipsum hominem infra inmunitatem quaerendi, ubicumque eum invenire potuerit. Si autem in prima inquisitione comiti responsum fuerit, quod reus infra inmunitatem quidem fuisset, sed fuga lapsus fuerit, statim iuret, quod ipse eum ad iustitiam cuiuslibet disfaciendam fugere non fecisset; et sit ei in hoc satisfactum. Si autem intranti in ipsam inmunitatem comiti ad collecta manu quislibet resistere temptaverit, comes hoc ad regem vel ad principem deferat, ut ibidem iudicetur. Et sicut ille, qui inmunitate dampnum fecit, DC. sol. conponere debet, ita, qui comiti collecta manu resistere praesumit.

(1.264)
CCLXIIII.
fehlt

De locis dandis ad claustra canonicorum facienda, si de eiusdem ecclesiae rebus fuerit, nostra liberalitate concedatur ibi. Si de alterius vel ecclesiae vel liberorum hominum, commutetur. Si autem de fisco nostro fuerit, nostra liberalitate concedatur.

(1.265)
CCLXV.
fehlt

Quicumque tempore messis vel tempore vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem conparat annonam aut vinum vel verbi gratia de duobus denariis conparat mod. I. et servat, usque dum venundare possit contra dr. IIII. aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum ||s. 187|| dicimus. Si vero hoc propter necessitatem conparat, ut, si habeat, et aliis tribuat, negotium dicimus.

(1.266)
[CCLX]VI.
fehlt

Ne de uno loco ad alterum transeat episcopus sine decreto episcoporum vel clericus sine iussione episcopi sui.

(1.267)
[CCLX]VII.
fehlt

Ut ecclesiae vel altaria, quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

(1.268)
[CCLXV]III.
fehlt

Ut ab ebrietate primo omnium seniores semetipsos caveant et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant.

(1.269)
[CCL]XVIIII.
fehlt

Vobis comitibus dicimus vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei ecclesiae exhibeatis et cum episcopis vestris concorditer vivatis et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum prebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, ut in vestris ministeriis studiose perficiatur.

(1.270)
CCLXX.
fehlt

Omnes laicos monemus ut honorem ecclesiasticum conservent et dignam venerationem episcopis et Dei sacerdotibus exhibeant et ad eorum praedicationem cum suis devotę occurrant et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter conservent et suos observare doceant et conpellant. Omnes summopere studeant, ut dies dominicus, sicut decet, honoretur et colatur. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita a comitibus, sicut sępe admonitum fuit, illo die prohibeantur.

(1.271)
CCLXXI.
fehlt

Episcopi vel comites ad invicem et cum ceteris fidelibus concorditer vivant et ad sua ministeria peragenda vicissim ||s. 188|| sibi adiutorium ferant.

(1.272)
CCLXXII.
fehlt

De operibus in restaurationem ecclesiarum, sive in faciendo, sive in redimento, episcopalis potius sequatur voluntas. Nullatenus tamen remaneat, quin, sicut a nobis saepe iussum est, haec aut illud partibus ecclesiarum persolvatur. Et hoc omnibus notum sit, quia, quicumque neglegenter [b] exinde egerit et coram nobis exinde neglegens repertus fuerit, illud volumus omnino, ut subeat, quod in nostro capitulari de hac re communi consultu fidelium nostrorum ordinavimus.

(1.273)
CCLXXIII.
fehlt

Comites ministris ecclesiae eorumque ministeriis, et hoc plenius et de nostris et de se et de suis hominibus obtinere possint, adiutores in omnibus fiant. Et quicumque prima et secunda vice de his a comite ammonitus non se correxerit, volumus, ut per eundem comitem eius neglegentia ad nostram notitiam perferatur, ut nostra auctoritate, quod in nostro capitulari continet, subire cogatur.

(1.274)
CCLXXIIII.
fehlt

Dictum est nobis, quod in quibusdam locis episcopi et comites ab incestuosis et ab his, qui decimas non dant, vvadios accipiant, quod poenitus aboelendum decrevimus, ne forte avaritiae locus detur. Et constituimus, ut incestuosi iuxta canonicam sententiam paenitentia multentur. Qui vero decimas post crebras admonitiones et predicationes sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus propter periculum periurii.

(1.275)
CCLXXV.
fehlt

De ecclesiis destructis, ut episcopi et missi inquisitionem faciant, utrum per neglegentiam aut inpossibilitatem destructę sint. Et ubi neglegentia inventa fuerit, episcopali auctoritate ||s. 189|| emendare cogantur ab his, qui eas restaurare debuerunt. Si vero per inpossibilitatem contigit, ut aut pluriores sint, quam necesse sit, aut maioris magnitudinis, quam ut ex rebus ad eas pertinentibus restaurari possint, episcopus modum inveniat, qualiter congrue emendari et consistere possint.

(1.276)
[CCL]XXVI.
fehlt

De his, qui nonas et decimas iam per multos annos aut ex parte aut ex toto dare neglexerunt, volumus, ut per missos nostros constringantur, ut secundum capitularem priorem solvant nonas et decimas cum sua lege, et insuper bannum nostrum. Et hoc eis denuntietur, quod, quicumque hanc neglegentiam itaverit, beneficium, unde haec nona et decima persolvi debuit, amissurum se sciat. Ita enim continetur in capitulare bonę memoriae genitoris nostri in libro primo cap. LVII. Quicumque decimam abstrahit de ecclesia, ad quam per iustitiam dari debet, et eam praesumptiose vel propter munera aut amicitiam aut aliam quamlibet occasionem ad alteram ecclesiam dederit, a comite vel a misso nostro distringatur, ut eiusdem decimę quantitatem cum sua lege restituat.

(1.277)
CCLXXVII.
fehlt

Quicumque de rebus ecclesiarum, quas in beneficium habent, restaurationes earum facere neglexerint, iuxta auctoritatis nostrę capitularem, in quo de operibus ac nonis et decimis constitutum est, sic de illis adimpleatur, sicut in libro IIII. capl. XXXVIII. continetur: De opere et restauratione ecclesiarum constitutum est, ut de frugibus terrae et animalium nutrimine et cunctis censibus exceptis hostiliensibus persolvantur. De opere vel restauratione ecclesiarum comes vel episcopus sive abba una cum misso nostro, quem ipsi sibi ad hoc elegerint, considerationem faciant, ut unusquisque eorum tantum inde accipiat ad ope||s. 190||randum, quantum ipse de rebus ecclesiarum habere cognoscitur. Similiter et vassi nostri aut in commune tantum operis accipiant, quantum rerum ecclesiasticarum habent, vel unusquisque per se iuxta quantitatem, quam ipse tenet. Aut si inter eos convenerit, ut pro opere faciendo argentum donent, iuxta estimationem operis in argento persolvant. Cum quo pretio rector ecclesiae ad praedictam restaurationem operarios conducere et materiam emere possit. Et qui nonas et decimas dare neglexerint, primum quidem illas cum sua lege restituat, et insuper bannum nostrum persolvat, ut ita castigatus caveat, ne saepius iterando beneficium amittat.

(1.278)
CCLXXVIII.
fehlt

De his, qui agros dominicatos propterea neglexerunt excolere, ut nonas exinde non persolvant, et alienas terras ad excolendum propter hoc accipiunt, volumus, ut de tribus annis ipsam nonam cum sua lege persolvant. Et si quis contemptor aut comitum aut vassallorum nostrorum propter hoc extiterit, per fideiussores ad palatium venire conpellatur.

(1.279)
CCLXXVIIII.
fehlt

Pervenit ad nos, quod quędam ecclesiae ac monasteria nostras et praedecessorum nostrorum inmunitates habentia multa praeiudicia et infestationes a quibusdam patiantur et nec per easdem inmunitates ullam defensionis tuitionem habere valeant propter hoc, quod ab eisdem emunitatem temeratoribus dicatur non plus inmunitatis nomine completi quam claustra monasterii, cetera quoque, quamvis ad easdem ecclesias vel monasteria pertineant, extra immunitatem esse. Propter hoc volumus atque decernimus, ut omnes intellegant non solum claustra monasterii vel ecclesię atque castitia ecclesiarum sub inmunitatis defensione consistere, verum etiam domus et villas et septa villarum et piscato||s. 191||ria manu facta, et quicquid fossis aut sepibus vel etiam alio clausarum genere precingitur, eodem inmunitatis nomine contineri. Et quicquid intra huiusmodi monumenta ad ius earumdem ecclesiarum vel monasteriorum pertinentia a quolibet homine nocendi vel dampnum [c] inferendi causa spontanea voluntate committitur, in hoc facto immunitas fracta iudicatur. Quod vero in agros et campos ac silvas, quae sine laborationibus sunt et nullo modo munitione cinguntur, casu, sicut fieri solet, a quibuslibet hominibus aliquid dampnum factum fuerit, quamvis idem ager aut campus vel vel silva ad ecclesiam vel monasterium praeceptum inmunitatis habentem pertineat, non tamen in hoc inmunitas fracta iudicanda est. Et ideo non sexcentorum solidorum compositionem, sed secundum legem, quae in eodem loco tenetur, is multandus est, qui scandalum vel dampnum in tali loco fecisse convictus fuerit.

(1.280)
CCLXXX.
fehlt

De iustitiis ecclesiarum Dei, viduarum, orfanorum et pupillorum praecipimus, ut in publicis iudiciis non dispiciantur clamantes, sed primo diligenter audiantur.

(1.281)
CCLXXXI.
fehlt

Ut nullus conparet caballum, bovem et iumentum vel alia, nisi illum hominem cognoscat, qui eum vendit, aut de qua pago est, vel ubi manet, aut quis est eius senior.

(1.282)
CCLXXXII.
fehlt

Optimus quisque in pago vel civitate in testimonium assumatur, et cuius, contra quem testimoniare debet, nullum crimen possit indicere.

(1.283)
CCLXXXIII.
fehlt

Ut illi, qui heribannum solvere debent, coniectum faciant ad haribannatorem.

(1.284)
CCLXXXIIII.
fehlt

Ut nec colonus nec fiscalinus alicubi traditiones facere audeat.

||s. 192||
(1.285)
CCLXXXV.
fehlt

Falsi testes, precipimus, ut non recipiantur.

(1.286)
CCLXXXVI.
fehlt

Illi homines, qui propter eorum culpas ad mortem deiudicati fuerint et postea eius vita fuerit concessa, si ipsi iustitiam ab aliis requisierint aut ab eis alii iustitiam quaerere voluerint, qualiter ita inter illos iudicium terminetur. Primum omnium de illis causis, pro quibus iudicatus fuerit ad mortem, nullam potest facere repetitionem, quia omnes res suae secundum iudicium Francorum in publico fuerunt revocatę. Et si aliquid inpostmodum, postquam ei vita concessa est, cum iustitia adquirere potuerit, in sua libertate teneat et defendat secundum legem. In testimonium non suscipiatur nec inter scabinos ad legem iudicandam teneatur. Et si ad sacramentum aliquid iudicatum fuerit, quod iurare debeat, si aliquis ipsum sacramentum falsum dicere voluerit, contendat.

(1.287)
CCLXXXVII.
fehlt

Si alicui post iudicium scabinorum fuerit vita concessa et inpostmodum aliqua mala perpetraverit et iustitiam reddere noluerit dicendo, quod mortuus sit et ideo iustitiam reddere non debeat, statutum est, ut superius iudicium sustineat, quod antea sustinere debuit. Et si aliquis adversus eum aliqua mala fecerit, secundum ęquitatis ordinem licentiam habeat suam iustitiam requirendi de causis perpetratis, postquam ad mortem deiudicatus est. De preteritis maneat, sicut supra deiudicatum fuit.

(1.288)
CCLXXXVIII.
fehlt

Ut nullus alius de liberis hominibus ad placitum vel ad mallum venire cogatur exceptis scabinis vel vasis comitum, nisi qui causam suam adquirere debent aut respondere.

(1.289)
CCLXXXVIIII.
fehlt

Ut testes ad testimonium dicendum praemio non condu||s. 193||cantur. Et ut nullus testimonium dicat aut sacramentum iuret, nisi ieiunus. Et ut testes, priusquam iurent, separatim discutiantur, quid dicere velint de illa re, unde testimonium reddere debent.

(1.290)
CCXC.
fehlt

Ut nullus quilibet missus noster neque comes neque iudex aut scabinus cuiuslibet iustitiam dilatare praesumat, si statim adimpleta potuerit esse secundum rectitudinem, neque praemia pro hoc a quolibet homine per aliquod ingenium malum praesumat accipere.

(1.291)
CCXCI.
fehlt

De latronibus, qui magnam habent blasphemiam, quicumque ex his conprehenderint, nullum dampnum exinde patiatur.

(1.292)
CCXCII.
fehlt

Ut, quandocumque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, a misso nostro et comite in eius ministerio de re qualicumque agendum est, tales eligantur, quales optimi in ipso pago inveniri possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut actenus fieri solebat.

(1.293)
CCXCIII.
fehlt

Ut nullus homo in placito centenarii neque ad mortem neque ad libertatem suam amittendam aut ad res reddendas vel mancipia iudicetur. Sed ista aut in praesentia comitis vel missorum nostrorum iudicentur.

(1.294)
CCXCIIII.
fehlt

Ut unusquisque missorum nostrorum in placito suo notum faciat comitibus, qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus, quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos quam ad ceteras iustitias faciendas.

(1.295)
CCXCV.
fehlt

Volumus, ut uxores defunctorum post obitum maritorum tertiam partem conlaborationis, quam simul in benefitio ||s. 194|| conlaboraverunt, accipiant. Et de his rebus, quas is, qui illud beneficium habuit, aliunde adduxit vel conparavit vel ei ab amicis suis conlatę sunt, has volumus tam ad orfanos defunctorum quam ad uxores eorum pervenire.

(1.296)
CCXCVI.
fehlt

Si quis cum altero de qualibet causa contentionem habuerit et testes contra eum per iudicium producti fuerint, si ille falsos eos esse suspicatur, liceat ei alios testes, quos meliores potuerit, contra eos opponere, ut veratium testimonio falsorum testium perversitas superetur. Quod si ambę testium partes ita inter se dissenserint, ut nullatenus una pars alteri cedere velit, eligantur duo ex ipsis, id est ex utraque parte unus, qui cum scutis et fustibus in campo decertent, utra pars falsitatem aut veritatem suo testimonio sequatur. Et campioni, qui victus fuerit, propter periurium, quod ante pugnam commisit, dextra manus amputetur. Ceteri vero eiusdem partis testes, qui falsi apparuerint, manus suas redimant. Cuius conpositionis duae partes ei, contra quem testati sunt, dentur, tertia pro fredo solvatur. Et in selari quidem causa huiuscemodi testium diversitas in campo conprobetur. In ecclesiasticis autem causis, ubi de una parte seculare, de altera vero ecclesiasticum negotium est, idem modus observetur. Ubi vero ex utraque parte ecclesiasticum fuerit, rectores earundem ecclesiarum, si se familiariter pacificare velint, licentiam habeant. Si autem de huiuscemodi pacificatione inter eos convenire non possit, advocati eorum in mallo publico ad praesentiam comitis veniant, et ibi legittimus terminus [d] eorum contentionibus inponatur. Testes vero de qualibet causa non aliunde quaerantur, nisi de ipso comitatu, in quo res, unde causa agitur, positae sunt, quia non est credibile, ut vel de statu hominis vel de possessione cuiuslibet per alios melius rei ||s. 195|| veritas cognosci valeat quam per illos, qui viciniores sunt. Si tamen contentio, quae inter eos exorta est, in confinio duorum comitatum fuerit, liceat eis de vicina centena adiacentis comitatus ad causam suam testes habere.

(1.297)
CCXCVII.
fehlt

Quicumque terram tributariam, unde tributum ad partem nostram exire solebat, vel ad ecclesiam vel cuilibet alteri tradiderit, is, qui eam susceperit, tributum, quod inde solvebatur, omni modo ad partem nostram persolvat, ni forte talem firmitatem de parte dominica habeat, per quam ipsum tributum sibi perdonatum possit ostendere.

(1.298)
CCXCVIII.
fehlt

Si quis terram censilem habuerit, quam antecessores sui vel ad aliquam ecclesiam vel ad villam nostram dederunt, nullatenus eam secundum legem tenere potest, nisi ille voluerit, ad cuius potestatem vel illa ecclesia vel illa villa pertinet, nisi forte filius aut nepos eius sit, qui eam [e] tradidit, aut ei eadem terra ad tenendum placitata sit. Sed in hac re considerandum est, utrum ille, qui hanc tenet, dives an pauper sit, et utrum aliud beneficium habeat vel etiam proprium. Et qui horum neutrum habet, erga hunc misericorditer agendum est, ne ex toto expoliatus in egestatem incidat, ut aut talem censum inde persolvat, qualis ei fuerit constitutus, vel portionem aliquam inde in beneficium accipiat. Inde sustentare valeat.

(1.299)
CCXCVIIII.
fehlt

De observatione praeceptorum nostrorum et inmunitatum, ut ita observentur, praecipimus, sicut a nobis et ab antecessoribus nostris constitutum est.

(1.300)
CCC.
fehlt

Quicumque propria uxore derelicta vel sine culpa interfecta aliam duxerit, armis depositis publicam agat paenitentiam. Et si contumax fuerit, conprehendatur a comite et ferro vinciatur et custodia mittatur, donec res ||s. 196|| ad nostram notitiam deducatur.

(1.301)
CCCI.
fehlt

De liberis hominibus, qui proprium non habent, sed in terra dominica resident, ut propter res alterius ad testimonium non recipiantur. Coniuratores tamen aliorum hominum ideo esse possunt, quia liberi sunt. Illi vero, qui et proprium habent et tamen in terra dominica resident, propter hoc non abiciantur, quia in terra dominica resident, sed propter hoc ad testimonium recipiantur, quia proprium habent.

(1.302)
CCCII.
fehlt

Fecit hos gradus in gremio sinodi, ut non presbiter adversus episcopum, non diaconus adversus presbiterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolitus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolitum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non dampnabitur praesul sine LXX.ta duobus testibus, neque praesul summus a quoquam iudicabitur; quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum. Presbiter autem, nisi in XLIIII.or testibus, non dampnabitur. Diaconus autem cardine constitutus in urbe Roma, nisi in XXVI., non condempnabitur. Subdiaconus, acolitus, exorcista, lector, nisi, sicut scriptum est, in VII. testimoniis, filios habentes et uxores et omnino Christum prędicantes. Sic datur mistica veritas.

(1.303)
CCCIII.
fehlt

Pro nimia reclamatione, quae ad nos venit de hominibus ecclesiasticis seu fiscalinis, qui non erant adiurnati, quando in Cenomannico pago fuimus, visum est nobis una cum consultu fidelium nostrorum statu||s. 197||ere, ut, quicumque de praedictis hominibus quartam facti tenet, cum suis animabus seniori suo pleniter unum diem cum suo aratro in campo dominico aret et postea nullum servitium ei manuale in ipsa ebdomada a seniore suo requiritur. Et qui tanta animalia non habet, ut in uno die hoc explere valeat, perficiat praedictum opus in duobus diebus [f]. Et qui solummodo ita invalida, ut per se non possit arare, quattuor animalia habet, cum eis sociatis sibi aliis aret uno die in campo senioris et uno die postmodum in ipsa ebdomada opera manuum faciat. Et qui nichil ex his facere potest neque animalia habet, per tres dies seniori suo a mane usque ad vesperam operetur, et senior suus ei amplius non requiratur. Diversis namque modis haec agebantur. A quibusdam tota ebdomada operabatur, a quibusdam dimidia et a quibusdam duo dies. Idcirco haec statuimus, ut ne familia se a predictis operibus subtrahere possit neque a senioribus amplius eis requiratur. Et qui minus quartę optimę de terra habet, secundum ęstimationem sui telluris opera faciat. Haec ab Adalardo comite palatii nostri ad eorum satisfactionem una cum aliis fidelibus nostris precipi nostra vice et publice ad[nunti]ari [g] iussimus.

(1.304)
CCCIIII.
fehlt

Ut episcopi incestuosos homines emendent et magnam diligentiam habeant ex eis. Seu et de viduis infra suam parroechiam potestatem habeant ad corrigendum.

(1.305)
CCCV.
fehlt

Ea vero, quae bonę memoriae genitor noster in suis placitis et synodis constituit, conservare precipimus.

(1.306)
CCCVI.
fehlt

Si quis a servo alieno aliquid conparaverit nesciente domino suo, si dominus firmam noluerit esse emptionem, reddat ||s. 198|| pretium emptori, ut emptio nichil habeat firmitatis. Si ipsum non habet, similiter reddat.

(1.307)
CCCVII.
fehlt

Placuit, ut ecclesiarum negotia absque ulla dilatatione continuo a iudice audiantur et proficue incremententur.

(1.308)
CCCVIII.
fehlt

Placuit, ut iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat capitalem, quam aut reus ipse confiteatur aut per innocentes et veraces testes manifestius convincantur. Et de maioribus nostra aut successorum nostrorum expectetur sententia.

(1.309)
CCCVIIII.
fehlt

Placuit, ut testes non admittantur, qui sunt socii [h] criminis, nec infames neque calumniatores vel ceteri, quos canon et lex prohibet.

(1.310)
CCCX.
fehlt

Nuptias prohibemus incestas, id est, usque adfinitatis lineam, vel quamdiu inter se hereditare potuerint, non coniunguntur, quia haec potius incestiva quam coniugia sunt vindicanda.

(1.311)
CCCXI.
fehlt

Placuit, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.312)
CCCXII.
fehlt

Placuit, ut inter pares sententias clementior semper severiori praeferatur.

(1.313)
CCCXIII.
fehlt

Placuit, ut, qui de se confessus est, super alium non credatur.

(1.314)
CCCXIIII.
fehlt

Ut testimonium unius hominis non accipiatur. Nam si ex utraque partę plures sint, veratiores atque religiosiores et honestiores eligantur, qui sacramento suum confirment testimonium nichilque se falsi esse dicturos.

||s. 199||
(1.315)
CCCXV.
fehlt

Praecipimus atque iubemus, ne forte, quod absit, aliquis circa episcopos leviter aut graviter agat, quod ad periculum totius imperii nostri pertinet. Et omnes cognoscant nomen, potestatem, vigorem et dignitatem sacerdotalem. Quod ex verbis Domini facile intellegi potest, quibus beato Petro, cuius vicem episcopi gerunt, ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cęlo; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cęlo. Et alibi discipulis generaliter dicit: Accipite Spiritum sanctum. Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt. Illud etiam ad exemplum reducendum est, quod in ecclesiastica historia Constantinus imperator episcopis ait: Deus, inquit, constituit vos sacerdotes et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et ideo nos a vobis recte iudicamur. Vos autem non potestis ab hominibus iudicari. Propter quod Dei solius inter vos expectate iudicium, ut vestra iurgia, quaecumque sint, ad illud divinum reserventur examen. Vos etenim nobis a deo dati estis dii. Et conveniens non est, ut homo iudicet deos, sed ille solus, de quo scriptum est: Deus stetit in synagoga deorum. In medio autem deos discernit. Sed et hoc illis ad memoriam reducendum est, qualiter beatus Prosper in libro, quem de contemplativa vita et actuali vita scripsit, laudem sacerdotum conprehenderit. Ipsis enim, inquit, id est sacerdotibus, propria animarum curandarum sollicitudo commissa est, qui pondus populi sibi commissi viriliter sustinentes pro peccatis hominis velut pro suis instigabiliter supplicant deo; ac velut quidam Aaron incensum contriti cordis et humilitati spiritus offerentes, quo placatur Deus, avertunt iram futurae animadversionis a populo; qui per Dei gratiam fiunt divinae voluntatis iudices, ecclesiarum Christi post apostolos fundatores, fidelis populi duces, veritatis adsertores, pravę doctrinę hostes, ||s. 200|| omnibus bonis amabiles, vindices oppressorum, patres in fide catholica regeneratorum, praedicatores caelestium premiorum, exempla bonorum, documenta virtutum et forma fidelium. Ipsi sunt decus ecclesię, in quibus fulget ecclesia. Ipsi columnę firmissimę, quibus in Christo fundatis innititur omnis multitudo credentium. Ipsi ianuę civitatis aeternę, per quos omnes, qui credunt, ingrediuntur ad Christum. Ipsi ianitores, quibus claves datę sunt regni caelorum. Ipsi etiam dispensatores regiae domus, quorum arbitrio in aula regis aeterni dividuntur gradus et officia singulorum.

(1.316)
CCCXVI.
fehlt

Sciendum est omnibus atque credendum, quod per Spiritum sanctum remissio peccatorum in baptismate conferatur, et quod fidelibus in ecclesia Christi eiusdem sancti Spiritus dono per ministerium sacerdotale et per paenitentiam et absolutionem manusque inpositionem remissio peccatorum indubitanter adtribuatur.

(1.317)
CCCXVII.
fehlt

Placuit sciri omnibus, quot quattuor sunt vitia, quę nostram fidem inter cetera mala commaculant, quae quarto sunt occultiora, tanto pernitiosiora, id est superbia, per quam angelus diabolus effectus de caelo est eiectus, invidia, per quam idem diabolus hominem de paradyso eiecit, odium et discordiam, quae caritatem inter proximos extingunt et dilectionem evacuant et omnia bona pervertunt et non sinunt proximos in mutua dilectione consistere, nec qui eam tranquillam, quae, ut decuerat, Christianos vitam ducere, et reliqua.

(1.318)
CCCXVIII.
fehlt

Primum igitur, quod universalis sancta Dei ecclesia unum corpus manifeste esse credatur eiusque caput Christus, apostolicis oraculis approbamus. Unde Paulus: Vos autem estis, inquit, corpus Christi et membra de membro. Itemque: Sicut in uno corpore multa ||s. 201|| membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo. Item: Cuius caput Christus, ex quo totum corpus per nexum et coniectiones administrandum crescit in templum sanctum in Domino. Sunt et alia huiuscę rei innumera exempla, quae hic ob prolixitatem vitandam pretermittuntur. Quisquis ergo per aliqua inlicita ex membro Christi se fecit membrum diaboli, noverit se in corpore Christi non esse, sed in corpore diaboli. Proinde necesse est, ut corpore Christi, a quo astutia diabolica separatus est, se incunctanter, dum tempus paenitentiae in promptu habetur, restituere non neglegit.

(1.319)
[C]CCXVIIII.
fehlt

Principaliter itaque totus sanctae Dei ecclesię corpus in duas eximias personas, in sacerdotalem videlicet et regalem, sicut a sanctis patribus traditum accepimus, divisum esse novimus. De qua re Gelasius Romanae sedis venerabilis episcopus ad Anastasium imperatorem ita scribit: Duae sunt quippe, inquit, imperatrices augustae, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas; in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominibusque in divino reddituri sunt examine rationem. Fulgentius quoque in libro de veritate predestinationis et gratiae ita scribit: Quantum pertinet, inquit, ad huius temporis vitam, in ecclesia nemo pontifice potior, et in seculo Christiano imperatore nemo celsior invenitur.

(1.320)
CCCXX.
fehlt

Emersisse reprehensibilem et valde inolytum usum conperimus, eo quod quidam corepiscopi ultra modum suum progredientes et donum sancti Spiritus per inpositionem manuum tradant et alia quęque, quae solis in pontificibus debentur, contra fas peragant; presertim ||s. 202|| cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem in ecclesia gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus impositionem tradidisse. Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber actuum apostolorum docet. In concilio vero Cesariensi ita de corepiscopis habetur scriptum: Chorepiscopi quoque ad exemplum quidem et formam septuaginta videntur esse. Ut conministri autem propter studium, quod erga pauperes exhibent, honorentur.

(1.321)
CCCXXI.
fehlt

Qui in vicis vel possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus inpositionem episcoporum perceperint et ut episcopi consecrati sint [i], tamen sanctae synodo placuit, ut modum proprium recognoscant et gubernent subiectas sibi ecclesias earumque moderamine curaque contenti sint.

(1.322)
CCCXXII.
fehlt

Igitur, quia constat religionem Christianam per successores apostolorum salubriter administrare populisque ad vitam aeternam ducatum exhiberi debere, primo necessarium iudicavimus omnibus precipere, ut honorem debitum venerabiliter episcopis absque ulla simulatione aut detractione inpendant eisque in omnibus ut patribus oboediant et, quicquid pro salute animarum moverint, prout melius potuerint, adimplere satagant, sicut Dei et nostram gratiam habere voluerint. Nam Dominus ait: Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit. Et iterum: Si te non audierit, dic ecclesię. Et si ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Et alibi: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, id est meis discipulis vel apostolis, quorum locum episcopi nunc in ecclesia tenent, melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris, quam scandalizet unum de istis minimis. Haec omnia fidelibus ammoda et perpenda sunt, ||s. 203|| ne in hoc, quod absit, incidat scandalum, sed magis eis oboediendo non filii perditionis, sed filii Dei efficiantur et non cum stultis poenam, sed cum iustis praemia percipiant sempiterna. Nam episcopos et sacerdotes, quibus omnis terra caput inclinat, per quos et nostrum pollet imperium, ammodum honorari et venerari omnes monemus, nec eos lacerari aut blasphemari vel detrahi a quoquam volumus, quia detractio sacerdotum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Nam qui detrahit alium hominem, sicut homicida reputabitur. Quid erit de illis, qui sacerdotes detrahunt? Quoniam et ipsi se ipsos occidunt et audientes interimunt. Dupla enim poena digni sunt, qui duplant scelera sua. Qui his sanctis monitis rebelles vel inoboedientes extiterint, sciant se a liminibus sanctae ecclesiae fore alienos.

(1.323)
CCCXXIII.
fehlt

De presbiteris et eorum ecclesiis, unde multa negleguntur et scandala generantur, in nostra discussione quattuor nobis pericula apparuerunt. Primo, quia nonnulli ex nostris sacerdotibus quadam securitate accepta nec ea, quae ad cultum divinum pertinent, faciunt neque in restauratione et luminaribus ecclesię studium habent nec etiam senioribus suis debitam reverentiam exhibent et insuper ecclesias suas expoliant et in praediola sua propria transferunt. Quae omnia ad negleglegentiam [k] episcoporum pertinere deprehendimus. Ob it vero quadam occasione accepta seniores eorum permoti in tantam audatiam prorumpunt, ut eos etiam inlicite et inhoneste atque inreverenter tractare praesumant. Unde summopere omnibus nobis abhinc providendum iudicavimus, ut ea, quae a domno imperatore consensu episcoporum ob honorem et amorem Dei ecclesiis concessum est, non in ||s. 204|| avaritiam presbiterorum aut in rapacitatem episcopalium ministrorum cedant, sed in utilitatem ecclesiae et in usus clericorum et pauperum deveniant.

(1.324)
CCCXXIIII.
fehlt

Illud non minus periculosum esse didicimus, quod in quorundam episcoporum parrochiis quosdam presbiteros contra interdicta sanctorum canonum feminas in domibus suis non solum habitare, sed etiam ministrare faciunt; quas et laqueum sacerdotibus persępe extitisse et multos occasione in scandalum et in detractionem corruisse cognovimus. Quae transgressio et tempore genitoris nostri et nostro in conventibus episcoporum secundum auctoritatem canonicam prohibita, sed necdum ad correptionem plene est perducta. Unde in commune censuimus, ut hi, qui tantę transgressionis incorrectores actenus extiterunt, si abhinc huius rei correctores esse neglexerint, iuxta apostoli sententiam quasi consentientes malorum coherceantur.

(1.325)
CCCXXV.
fehlt

Similiter de illis presbiteris, qui contra statuta canonum vilici fiunt, tabernas ingrediuntur, turpi lucra sectantur et diversissimis modis usuris inserviunt et aliorum domos inhoneste et inpudice frequentant et commessationibus et ebrietatibus deservire non erubescunt et per diversos mercatos indiscrete discurrunt, observandum iudicavimus, ut abhinc districte severiterque coherceantur, ne per eorum inlicitam et indecentem actionem et ministerium sacerdotale vituperetur et, quibus debuerant esse in exemplum, deveniant in scandalum.

(1.326)
CCCXXVI.
fehlt

Pari ergo consensu nobis visum est, ut pontifices sanctorum precedentium patrum exempla sequentes religiosos conversationis suae testes habeant, quatinus detrahere volentibus locum minime prebeant. Ut ergo sacerdos discipulis suis de se ipso exemplum ||S. 205|| bonum debeat prebere, apostolus scribens aditum docet dicens: In omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in caritate, in castitate. Et reliqua. Beatus quoque Gregorius in decretis suis ita ait [l]: Verecundus mos inolevit, ut huius sedis pontificibus ad secreta cubili sui servicia laici pueri eis seculares obsequantur; et cum pastoris vita esse discipulis semper debeat in exemplum, plerumque [m] clerici, qualis in secreto sit vita sui pontificis, nesciunt et, ut dictum est, seculares pueri sciunt. De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis vel etiam ex monachis electi ministerio cubili pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco est regiminis, habeant testes tales, qui eius in secreto conversationem videant et ex visione sedula exemplum profectus sumant. Haec igitur beatus Gregorius scripsit. Ceterum, si qui de hac re copiosiora exempla quaerere voluerint, vitas beati Augustini et Ambrosii et ceterorum aliorum sanctorum virorum legant; et perspicue invenient, quod vita et conversatio pontificis semper testes vitae probabilis habere debeat.

(1.327)
CCCXXVII.
fehlt

Quoniam multi episcoporum amore propinquorum suorum de rebus sibi commendatis suo aut quolibet amicorum nomine praedia et mancipia emunt et, ut in propinquorum suorum ius cedant, statuunt et ob hoc et iura ecclesiastica convelluntur et ministerium sacerdotale fuscatur, immo a subditis detrahitur et contempnitur, placuit omnibus, ut deinceps hoc avaritiae genus caveatur; fixumque abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui iuris, quas aut ante episcopatum aut incerte in episcopatu hereditaria successione adquisivit, secundum auctoritatem canonicam, quicquid vult, faciat, et cui vult, conferat. Postquam autem episcopus factus est, quascumque res de facultatibus ecclesię aut suo aut alterius nomine qualibet ||s. 206|| conditione conparaverit, decrevimus, ut non propinquorum suorum, sed in ecclesię, cui praeest, iura deveniant. Similiter et de presbiteris, qui de ecclesiarum rebus, quibus praesunt, praedia eo modo emunt, faciendum statuimus: quoniam multos presbiterorum occasione taliter emptorum rerum ecclesias, quibus praesunt, expoliasse et a suo ministerio multis modis exorbitasse et se diabolo mancipasse et hac occasione multos laicorum in scandalum dampnationis et perditionis proruisse conperimus.

(1.328)
CCCXXVIII.
fehlt

Didicimus sane nonnullos episcopos in gubernandis congregationibus sibi subiectis, canonicis videlicet, monachis et sanctimonialibus, actenus valde neglegentes extitisse et ob id multos in sui detractionem et contemptum provocasse, ita ut nulli alii praelati in eorum parrochiis constituti eorum prava exempla secuti sua similiter congregationes neglexerint: quos et fraterno et synodali conventu admonendos esse necessario duximus, ut ab hac neglegentia deinceps se cohibeant et ceteris se imitabiles praebeant, ne forte propter illorum incuriam et divinę servitutis contemptus et pericula proveniant animarum et auribus excellentiae nostrae molestia ingeratur et sacerdotali mediocritati in sacris conventibus tedium et obprobrium inferatur.

(1.329)
CCCXXVIIII.
fehlt

Conperimus quosdam episcopos et abbates atque sacerdotes non causa necessitatis aut utilitatis, sed potius avaritiae et propriae delectationis saepissime propria civitatis suae sede vel monasterii septa aut ecclesiae propriae derelicta cleroque neclecto remotiora loca frequentare. Pro qua re et destitutio divini cultus et praedicatio im plebibus et cura subiectorum postponitur et hospitalitas neglegitur. Quod ne ulterius a quoquam sine inevitabili ||s. 207|| necessitate aut aliqua utilitate fiat, pari consensu inhibuimus.

(1.330)
CCCXXX.
fehlt

De clericis laicorum, unde nonnulli eorum queri videntur, eo quod quidam episcopi ad eorum preces nolint in ecclesiis eos, cum utiles sint, ordinare, visum nobis fuit, ut in utrisque partibus pax et concordia servetur et cum caritate et ratione utiles et idonei eligamur. Et si laicus idoneum utilemque clericum obtulerit, nulla qualibet occasione ab episcopo sine certa ratione repellatur. Et si reiciendum est, propter scandalum vitandum evidenti ratione manifestetur.

(1.331)
CCCXXXI.
fehlt

Placuit, ut monachi et presbiteri, necnon et clerici, qui postposita canonica auctoritate passim palatium adeunt et nostris sacris auribus inportunissimam molestiam inferunt, ut non hoc facere praesumant: quoniam in huiuscemodi facto et vigor ecclesiasticus contemptor et religio sacerdotalis et professio monastica vilior efficitur.

(1.332)
CCCXXXII.
fehlt

Volumus atque praecipimus nostra auctoritate adnuntiari omnibus, immo et sacerdotibus praedicari [n], ne tam temearia Christianorum sanguis effusio in regno caelorum fieri sinatur, semper illud adtendentes, quod Dominus post diluvium dixit famulo suo Noę: De manu hominis et de manu viri et fratris eius requiram animam eius. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Et in lege: Qui occiderit hominem, morte moriatur. Et apostolus: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Dei enim minister est tibi in bono. Si autem malefecerit, time. Non enim sine causa gladium portat. Dei enim ||S. 208|| minister, vindex in iram ei, qui malum agit. De illo enim specialiter divina auctoritas dicit: Gladium Dei portat ad vindictam malorum, non de quolibet alio. E contra vero nescimus, qua pernoxa inventione a nonnullis usurpatum est, ut hi, qui nullo ministerio publico fulciuntur, propter sua odia et diversissimas voluntates pessimas indebitum sibi usurpant in vindicandis proximis et in interficiendis hominibus vindictae ministerium, et quod rex saltim in uno exercuere debuerat propter terrorem multorum, ipsi impudenter [o] in multis perpetrare non metuunt propter odium.

(1.333)
CCCXXXIII.
fehlt

Abbatibus canonicis et regularibus et abbatissis, quae sanctimonialibus praeesse videntur, sive laicis, qui monasteria habent, omni modo praecipimus, ut de se ipsis magnam curam habeant et ceteris bonum exemplum praebeant et religiose, sicut decet, conversentur et, quod uniuscuiusque professioni inconveniens est et in sacris canonibus prohibetur, omnino caveant et loca sibi a nobis propter aliquam necessitatem concessa deperire et destrui propter neglegentiam non dimittant et congregationes sibi commissas, sive spiritaliter, sive temporaliter, paterno affectu gubernare eisque necessaria stipendia administrare non neglegant, ne forte propter aliquam inopiam et divino officia neglegantur et ipsę congregationes religiosius vivere [con]pellant[ur]. Et qui haec agere neglexerint, sciant se ea illis auferre et religiosioribus dare.

(1.334)
CCCXXXIIII.
fehlt

Placuit nobis, ut, sicut ab episcopis et reliquis sacerdotibus ac Dei servis ammoniti fuimus, ne capellę in nostro palatio vel aliubi absque illa nostra sine permissu episcopi, in cuius est parrochia, fiant. Et ut omnes per dies dominicos et festivitates praeclaras sacra eucharistia communicent, nisi quibus abstinere praeceptum est. Et ut observatio om||s. 209||nium dierum dominicorum a mane usque ad vesperam secundum canonicam auctoritatem ab omnibus fiat.

(1.335)
CCCXXXV.
fehlt

Omnes, qui in fide Christi vel catholica suspecti sunt, in testimonio humano dubii habeantur. Infirmari ergo oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur. Nec eis esse credendum, qui veritatis fidem ignorant.

(1.336)
CCCXXXVI.
fehlt

Si quis ministros ecclesię, id est subdiaconum, lectorem, exorcistam, acolitum, ostiarium iniuriaverit aut percusserit vel plagaverit, conponat hoc tripliciter, sicut solent conponere parentes eius. Diaconi vero, presbiteri atque episcopi iniuria in quadruplum conponatur. Reliquorum autem clericorum iniuria conponatur, sicut parentum eorum. Monachorum quoque, qui secundum regulam in monasterio vivunt, iniuria dupliciter conponatur secundum genealogiam suam, ut reverentia sit deo et ecclesiae et pax eis, qui illi deserviunt.

(1.337)
CCCXXXVII.
fehlt

Si quis homo contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam ecclesiarum sanctarum non habuerit et fugientem servum suum, vel quem persecutus fuerit, de ecclesia vel de porticu eius per vim abstraxerit et deo honorem non crediderit, conponat ad ipsam ecclesiam pro neglectu suo sol. quingentos et pro fredo ad fiscum sol. CC. Ipse vero publica penitentia iuxta iudicium episcopi multetur, ut sit honor Dei et reverentia sanctorum, et ut ecclesia Dei semper invicta permaneat.

||s. 210||
(1.338)
CCCXXXVIII.
fehlt

Cuncta, quae circa sanctarum loca ecclesiarum eiusque ministros vel olim ordinavit antiquitas vel antecessorum nostrorum auctoritas religiosa constituit vel nostra roboravit serenitas, inlibata custodiri nunc et in futuro praecipimus.

(1.339)
CCCXXXVIIII.
fehlt

Placuit, ne praedia caelestium secretorum dicata, deo quae tradita, a quibusdam aliqua occasione vexentur aut invadantur, sed sub inmunitatis tuitione perpetua firmitate perdurent. Similiter et homines earum et omnia, quae eis subiecta esse noscuntur. Si quis contra haec venerit, componat, sicut de emmunitate constituimus, et paenitentia publica a sacerdotibus usque ad satisfactionem multetur.

(1.340)
CCCXL.
fehlt

Si quis die dominico opera servilia fecerit, liber homo, si bovem iunxerit et cum carro ambulaverit, dextrum bovem perdat. Et si alia, quae canonica auctoritate perhibita sunt, servilia fecerit opera, sacerdotibus illa emendet, sicut de reliquis neglegentiis iudicibus emendari solet, et ab ipsis sacerdotibus paenitentiam iuxta modum culpę accipiat. Similiter et de praecibuss festivitatibus observari placuit. Quod si sacerdotes eos nequiverint corripere, tunc a iudicibus ad sacerdotes adducantur, eisque oboedire omnibus faciant.

(1.341)
CCCXLI.
fehlt

Si quis in exercitu infra regnum sine iussione dominica per vim hostilem aliquid praedare voluerit aut fęnum tollere aut granum sive pecora maiora vel minora domosque infrangere vel incendere, hęc ne fiant, omnino prohibemus. Quod si ab aliquo praesumptioso factum fuerit, LX. sol., si liber est, sit culpabilis et omnia similia restituat aut cum duodecim testibus se purget. ||s. 211|| Si vero servus hoc fecerit, capitali crimini subiaceat, et dominus omnia similia restituat, quia servum suum non correxit nec custodivit, ut alia non perpetraret. Quoniam, si nos ipsos comedimus, cito deficiemus. Unusquisque tamen custodiat exercitum suum, ne aliqua depraedatio infra regnum fiat.

(1.342)
CCCXLII.
fehlt

Si quis alienum servum ad furtum suaserit aut ad aliquid dampnosum in fraude domini sui, ut posset accusare eum, et fraus ipsa fuerit detecta per investigationem iudicis, dominus nec servum perdat nec pro hoc aliquam faciat conpositionem; sed ille, cuius conlusione vel exhortatione admissum est, tamquam fur dampnetur; et servus, quod tulit, reddat, et insuper CXX. ictus accipiat.

(1.343)
CCCXLIII.
fehlt

Fur nocturno tempore captus in furto, dum res furtivas secum portat, si fuerit occisus, nulla ex hoc homicidio quaerela nascatur.

(1.344)
CCCXLIIII.
fehlt

Si quis de fure nesciens aliquid conparaverit, quęrat accepto spatio venditorem. Quem si non potuerit invenire, probet se cum sacramento et testibus innocentem et, quod apud eum cognoscitur, restituat, et furem quaerere non desistat. Quod si furem celare voluerit et periurans postea detectus fuerit, tamquam ille fur, ita iste in crimine dampnetur.

(1.345)
CCCXLV.
fehlt

Si quis occulte in nocte vel in die alterius caballum aut bovem aut aliquot animal occiderit et negaverit et postea exinde probatus fuerit, tamquam furtivum conponat.

||s. 212||
(1.346)
CCCXLVI.
fehlt

Si quis causa faciente occiderit alienum animal et non negaverit, simile dare non tardet et cadaver mortui accipiat.

(1.347)
CCCXLVII.
fehlt

Si quis furtivam rem scienter emere presumpserit et exinde probatus fuerit, similem rem reddat illi, cuius pecuniam comparavit, salva videlicet eius iustitia in altero.

(1.348)
CCCXLVIII.
fehlt

Si quis de latrone furtivam rem scienter ad custodiendum acceperit, quasi fur conponat.

(1.349)
CCCXLVIIII.
fehlt

Volumus, ut sacramenta cito non fiant. Sed unusquisque iudex prius causam veraciter cognoscat, ut eum veritas latere non possit. Nec facile ad sacramenta veniant.

(1.350)
CCCL.
fehlt

Si quis contra caput alterius falsa suggesserit vel pro quacumque invidia aut iniustitia accusatione aliquem commoverit, ipse poenam vel dampnum, quod alteri intulit, excipiat. Neminem dampnes, antequam inquiras veritatem, quia scriptum est: Omnia autem probate; quod bonum est, tene.

(1.351)
CCCLI.
fehlt

Si quis per aliquam invidiam vel dolum in nocte vel in die ignem inposuerit et incenderit liberi vel servi domum, primo omnia ędificia restituat et, quicquid ibi arserit, conponat, et insuper LX. sol. sit culpabilis et publica poenitentia secundum iudicium sacerdotum multetur. Et quanti homines de ipso incendio evaserint, unicuique secundum legem componat et omnia, quę ibi perdiderint, restituat.

(1.352)
CCCLII.
fehlt

Si quis servum iniuste [p] accusaverit alienum et innocenti tormenta pertulerit, domino simile mancipium pro hoc facto reddat. Si vero innocens in tormento mortuus fuerit, duos ||s. 213|| servos eiusdem meriti sine dilatione domino restituat.

(1.353)
CCCLIII.
fehlt

Si quis viam publicam aut litostratum vel viam communem alicui clauserit contra legem, cum sui lege conponat et clausuram, quam ibi fecit, tollat. Quod si negare voluerit, cum duodecim sacramentalibus iuret.

(1.354)
CCCLIIII.
fehlt

Si quis viam convicinalem vel pastoralem clauserit, cum sua lege componat et ipsam viam aperiat. Similiter et de semita faciendum est.

(1.355)
CCCLV.
fehlt

Si quis fontem quacumque invidia coinquinaverit vel maculaverit, emundet eum primo, ut nulla sit coinquinationis in eo suspitio, et cum lege sua vicinis hoc emendet. Si autem plurimorum in vicinio puteus fuerat, conpositione inter se multetur.

(1.356)
CCCLV. [q]
fehlt

Si cui aurum vel argentum aut ornamenta vel quaecumque species fuerint commendatę, sive custodiendo traditę sint, sive vendendę, et in domo ipsius cum rebus suis forsitan fuerint incendio cremate, una cum testibus, qui commendata susceperat, praebeat sacramenta nichil exinde suis profuisse conpendiis, et nichil cogatur exsolvere excepto aurum et argentum, quod ardere non potuit. Si vero, quae commendata fuerant, furto probantur ablata, qui commendata perdiderat, spacium tribuatur, donec furem sua investigatione perquirat. Et si eum invenerit, commendatori res proprias tantummodo reformare procuret. Conpositio vero furti ad eum, qui habuit commendata, pertineat. Quod si fur non fuerit intra statutum tempus inventus, medietas rerum commendatarum domino suscipiente reddatur, ||s. 214|| dampnum vero medium utrique sustineant. Et si postmodum dominus apud eum, cui commendaverit, quaecumque fuerint subpressa [r], reppererit [s], sicut furtiva ab eo exigantur.

(1.357)
CCCLVII.
fehlt

Rem in contentione positam non liceat donare nec vendere.

(1.358)
CCCLVIII.
fehlt

Si quis servum suum vendiderit forsitan eius nesciens falsitates, habeat dominus eius potestatem, qui eum vendidit, requirendi res eius, ubicumque invenire poterit.

(1.359)
CCCLVIIII.
fehlt

Si quis servus de peculio suo fuerint redemptus et hoc dominus eius forte nescierit, de domini potestate non exeat, quia non precium, sed res servi sui, dum ignorat, accepit.

(1.360)
CCCLX.
fehlt

Si quis causam alterius tulerit de loco suo, ipsam inlesam reddat aut similem. Si vero foras aliqua traxerit et absconderit atque negaverit interrogatus, furtivam conponat.

(1.361)
CCCLXI.
fehlt

Si quis alicuius mortuum reppererit et eum humanitatis causa humaverit, ut neque a portis inquinetur [t] neque a bestiis seu canibus laceretur, seu liber sit, seu servus, nullam ex hoc calumniam sustineat, sed magis a parentibus eius remunerationem condignam accipiat. Et si a parentibus mercedem noluerit recipere, recipiat a Domino, qui praecepit mortuus sepelire.

(1.362)
CCCLXII.
fehlt

Placuit in venditione hanc formam servari, ut seu res seu mancipia vel quodlibet genus animalium venundetur, ne propterea venditionis firmitatem inrumpat, quod dicit seu vili precio vendidisse; sed postquam factum est negotium, non sit mutatum, nisi forte vicium sibi a ven||s. 215||ditore celatum invenerit. Si autem venditor dixerit vitium, stet emptio et non sit inmutatam. Si autem non dixerit, mutari potest in illa die et in alia sive in tertia die. Et si amplius de tribus noctibus illud habuerit, postea non potest mutare, nisi forte eum invenire infra dies non poterit. Tunc, quando invenerit, recipiat, quia vicium vendidit. Et si non voluerit recipere, iuret cum suis sacramentalibus, quod vicium ibi nullum sciebat in illa die, quando negotium fecit, et stet factum.

(1.363)
CCCLXIII.
fehlt

Qui arras dederit pro quacumque re, precium cogatur implere, quod placuit emptori.

(1.364)
CCCLXIIII.
fehlt

Placuit, ne peregrinos transeuntes quisquam inquietare presumat eisque nocere audeat, quia alii propter deum, alii propter suas discurrunt necessitates. Quod si aliquis presumptiosus fuerit, qui peregrino nocuerit vel eum assallierit aut dispoliaverit, lederit, plagaverit, ligaverit, vendiderit vel occiderit, ipsi peregrino singillatim dupliciter, sicut de alio homine solet componi, aut suo seniori vel socio cum sua lege conponat. Quod si mortuus fuerit et seniorem ibi vel socium non habuerit, tunc episcopus aut sacerdotes eiusdem pagi ipsam conpositionem in duplo sicut de indigena distringente iudice accipiant et in suam elemosinam illam tribuant; et insuper LX. sol. fisco cogatur persolvere. Et si peregrinum viventem reliquerit, omnem iniuriam ei factam, et quicquid illi tulit, dupliciter, ut praedictum est, per singula illi conponat, sicut solet de infra provintia aliquem componere. Si autem eum occiderit, ut liberum hominem de ipsa provintia in duplo conponat; et ipsa pecunia a memoratis sacerdotibus in sua detur ele||s. 216||mosina. Quoniam Dominus ait: Peregrinum et advenam non contristabis.

(1.365)
CCCLXV.
fehlt

Si quis vendiderit res alienas sine voluntate domini sui aut servum aut ancillam aut quamcumque rem, ipsam legibus reddat et similem aliam addat. Et si ipsum non potest invenire, duos consimiles et aequalis meriti reddat.

(1.366)
CCCLXVI.
fehlt

Si quis alicuius caballi vel bovi vel cuiuslibet de quadrupedibus unum oculum excusserit, adprecietur illud pecus, quod valet, et partem tertiam conponat.

(1.367)
CCCLXVII.
fehlt

Si quis iussione regis vel ducis illius, qui ipsam provintiam regit, hominem occiderit, non requiratur ei, nec propterea faidosus sit, quia lex et iussio dominica occidit eum et ipse non potuit contradicere. Princeps vero et successores eius defendant eum et totam progeniem eius, ne ob hoc pereat aut malum patiatur. Quod si propterea ipse aut eius progenies aliquid mali passi fuerint aut occisi, dupliciter conponantur.

(1.368)
CCCLXVIII.
fehlt

Si quis scripturam profert, veritatem eius testibus probare debet, quia in omnibus causis constitutum est, ut scripturam prolator adfirmet.

(1.369)
CCCLXVIIII.
fehlt

Quicquid provincialibus per beneficium principis tributorum fuerit relaxatum, ab exactore non requiratur.

(1.370)
CCCLXX.
fehlt

Presbiteros criminosos canonice ad synodum venientes iubemus iuxta decreta papae Innocentii cap. XXXIII. in medio collocari discussisque obiectionibus, quę ipsis presbiteris inpinguntur, si convinci potuerint, a sacerdotali re||s. 217||moveantur offitio, quia, qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministeria, quod vivendo inlicite polluerunt. Et si convinci non potuerint, secundum anterius capitulum consultu Leonis papae et multorum episcoporum statutum cum aliis presbiteris et fidelibus iustisque hominibus satisfaciat episcopo suo et populo.

(1.371)
CCCLXXI.
fehlt

Ut unusquisque presbiter missam ordine Romane cum sandaliis celebret. Et hoc populo nuncietur, quod per omnes dies dominicos oblationes deo offerant, et ut ipsa oblatio foris septa altaris recipiatur.

(1.372)
CCCLXXII.
fehlt

Ut omnis presbiter die dominico cum psallentio circumeat ecclesiam suam una cum populo ea quam benedictam secum ferat. Et ut scrunium more Romano tempore suo ordinate agatur.

(1.373)
CCCLXXII. [u]
fehlt

Dignum ac necessarium est, ut missi per quęque loca directi simul cum episcopis uniuscuiusque diocesis perspiciant loca monasteriorum canonicorum pariter et monachorum similiterque puellarum, si in apto et congruo loco sint posita, ubi commodum necessarium possit adquiri, quod ad utilitatem pertinet monasterii, sicut in sancta regula dicit: Monasterium autem ita debet constitui, et ut omnia necessaria infra monasterium exerceantur, ut non sit necessitas monachis vel clericis vagandi foras, quia omnino non expedit animabus eorum.

(1.374)
CCCLXXIIII.
fehlt

Ut de hospitalitate et cura pauperum memores sitis, et propter quod res ecclesiasticę a fidelibus oblatę et ab ecclesia receptę sint. Et eo modo illas distri||s. 218||buatis, ut ab illo, cui de his rationem reddituri estis, non dampnationem, sed aeterni gaudii mercedem accipere mereamini.

(1.375)
CCCLXXV.
fehlt

Volumus vos scire voluntatem nostram, quod nos parati sumus vos adiuvare, ubicumque necesse est, ut ministerium vestrum adimplere valeatis. Simulque vos admonemus, ut propter humilitatem nostram et oboedientiam, quam monitis vestris propter Dei timorem exhibemus, honorem nobis a deo concessum conservetis, sicut antecessores vestri nostris antecessoribus fecerunt.

(1.376)
CCCLXXVI.
fehlt

Admonemus etiam episcopos et abbates, ut per praemia beneficia hominibus suis nec auferunt nec donent, quia multę reclamationes et quaerele de hac causa ad nostras aures solent pervenire.

(1.377)
CCCLXXVII.
fehlt

Ut nullus de consiliariis nostris propter beneficium cuilibet a nobis impetrandum munera accipiat, quia nos volumus illi beneficium dare, qui nobis bene servierit.

(1.378)
CCCLXXVIII.
fehlt

Nemo audeat clericum aut monachum vel sanctimonialem feminam ad civile iudicium accusare, sed ad episcopum. Et ipse ex lege vel canonibus consentaneam et iusta sententiam proferat. Haec omnes episcopi custodiant et omnes fideles sanctae Dei ecclesię. Et nostra provinciarum presides procurent quorumcumque clericorum vel monachorum et sanctimonialium lites dirimere. Si quis hanc constitutionem violaverit in magistratu positus, X. lib. auri poena ||s. 219|| multabitur. Si exsecutor est, in catenis ecclesiarum recludatur poenas luiturus et officium perdat.

(1.379)
CCCLXXVIIII.
fehlt

Si monachus monasterium suum dimiserit, omnia bona ipsius, et quae in monasterium introduxit, et quae non introduxit, dominio monasterii sint, et ipse officio praesidis servire cogatur. Si vero monachus ad alium monasterium migraverit, substantiam eius prius monasterium possideat, et in alio monasterio ipse non recipiat.

(1.380)
CCCLXXX.
fehlt

Si aliquis incognitus in monasterium ingredi voluerit, ante triennum monachi habitus ei non protestetur. Et si intra III. ann. aut servus aut libertus vel colonus quaeratur, domino suo reddatur cum omnibus, quę adtulit, fide tamen accepta de inpunitate. Si autem intra triennium requisitus non fuerit, postea quęri non potest, sed tantum ea, quae in monasterium adduxit, dominus servi recipiat.

(1.381)
CCCLXXXI.
fehlt

Si autem monachus laicus factus [v] factus fuerit, honore et ungulo spolietur, et res eius monasterio adiciantur. Quod si monasticam vitam reliquerit, praeses provintiae eum teneat et curię suę connumeret.

(1.382)
CCCLXXXII.
fehlt

Nemo ecclesiam aedificet, antequam civitatis episcopus veniat et ibidem crucem figat publice. Et ante praefiniat, qui aedificare vult, quod ad luminaria et ad custodiam et stipendia custodum sufficiat. Et facta donatione sic domum aedificet.

(1.383)
CCCLXXXIII.
fehlt

Qui in domo sua oratorium habuerit, orare ibi potest. Tamen non audeat in eo sacras facere missas sine permissu episcopi loci illius. Quod si fecerit, domus illius fisci viribus addicatur. Comes et ministri eius, qui hoc cognovit et non prohibuit, ||s. 220|| libra auri multabitur et ab episcopo loci illius canonicam suscipiat excommunicationem vel exclusionem.

(1.384)
CCCLXXXIIII.
fehlt

Abbatissa eligatur a cuncta congratione non secundum ordinem, sed quam melioris opinionis esse constiterit, et quam meliores elegerint. Et qui eam eligunt, proponant sanctis evangeliis dicentes, quod non propter amicitias vel gratiam humanam, sed scientes eam fide rectam et vita castam et administratione dignam ad omnemque statum monasterii utilem. Et tunc firmetur ab episcopo, cui monasterium subiectum est.

(1.385)
CCCLXXXV.
fehlt

Si quis rapuerit vel sollicitaverit vel corriperit religiosam feminam, bonam amborum ecclesia vindicet, in qua talis mulier habitavit. Ipsi tamen capitali periculo subiciantur. Quod si haec mulier non consensit, cum suis rebus monasterii cautioni tradatur. Si vero liberos habet, pars legitima eis reservetur. Quod si intra annum post cognitum tale scelus a religiosis locis non vindicetur, comes loci illius haec nostro fisco addicat. Si vero comes provintiae vindictam tali crimini imponi neglexerit, honore careat et duas libras auri fisci viribus dare conpellatur.

(1.386)
CCCLXXXVI.
fehlt

Nemini regum [w] aut cuiquam hominum in proprium liceat monasterium tradere vel commutare vel quocumque comento vendere. Hoc etiam divina et apostolica atque canonica sub anathematis poena sanxit auctoritas. Quod si factum fuerit, non valebit. Sed his, qui accipit, pretium amittat. Et qui distraxit, pretium, quod accipit in ipso monasterio, amittat et una cum pretio monasterium perdat, et ipse monasterium in pristinum reformetur statum.

(1.387)
CCCLXXXVII.
fehlt

In civitatibus, in quibus praesides praesunt, ipsi audiant causas seu et defensores. Qui autem episcopum vel sacerdotes aut clericos iudicare sibi ||s. 221|| maculaverint, hoc quoque fieri non permittimus.

(1.388)
CCCLXXXVIII.
fehlt

Si quis ex scenicis vestem sacerdotalem aut monasticam vel mulieris religiosae vel qualicumque ecclesiastico statu similem indutus fuerit, corporali poene subsistat et exilio tradatur.

(1.389)
CCCLXXXVIIII.
fehlt

Ne X. anni neque viceni vel XXX.ta annorum praescriptio religiosis domibus opponatur, sed sola XL. annorum curricula. Et non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.

(1.390)
CCCXC.
fehlt

Sanccitum est, ut nullus [x] episcopum aut sacerdotem vel clericum apud iudices publicos accusare praesumat, sed apud episcopos.

(1.391)
CCCXCI.
fehlt

Decretum est, ut adversus absentes non iudicetur. Quod si factum fuerit, prolata sententia non valebit.

(1.392)
CCCXCII.
fehlt

A sancta Romana et apostolica ecclesia olim statutum est et a nobis synodali sententia confirmatum, ut nullus ex sacerdotali catalogo iudicetur aut dampnetur, nisi accusatus accusatores legitimos praesentes habeat locumque defendendi ad abluenda crimina accipiat.

(1.393)
CCCXCIII.
fehlt

Item a praedicta sancta Romana et apostolica ecclesia sancitum est et ab omnibus synodali auctoritate decretum, ut semper primo persona, fides, vita et conversatio accusantium enucleutim perscrutetur et postea, quae obiciunt, fideliter pertractentur, quia non aliter fieri quicquam debet, nisi prius inpeditorum vita discutiatur.

(1.394)
CCCXCIIII.
fehlt

Placuit, ut, si quis aliquem clericorum in accusatione forni||s. 222||cationis impetierit, secundum praeceptum Pauli apostoli legitima testimonia requirantur ab illo. Quod si non potuerit dans testimoniis adprobare, quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.

(1.395)
CCCXCV.
fehlt

Si accusatoris persona in iuditio episcoporum culpabilis apparuerit, ad arguendum non admittatur, nisi de propriis causis.

(1.396)
CCCXCVI.
fehlt

Non est iustum iudicare aut condempnare virum, cuius causa ad liquidum non est examinata.

(1.397)
CCCXCVII.
fehlt

Maior a minore non potest iudicari.

(1.398)
CCCXCVIII.
fehlt

Iudicis non est quemlibet iudicare vel condempnare absque legitimo accusatore. Quoniam et Dominus Iudam furem esse sciebat, sed, quia non est accusatus, ideo non est eiectus.

(1.399)
CCCXCVIIII.
fehlt

Eius, qui frequenter litigat et ad causandum est facilis, accusationem absque grandi examine nemo recipiat.

(1.400)
CCCC.
fehlt

Iudicantem oportet cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione discutere interrogandi ac proponendi adiciendique pacientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. Nec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in questione, quod proponant. Et tamdiu actio ventiletur, quousque rei veritas perveniatur. Frequenter interrogari oportet, nec aliquid praetermissum forte remaneat, quod adnecti conveniat.

||s. 223||
(1.401)
CCCCI.
fehlt

Sunt quidam, quod contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere. Hi omnino non admittantur, nisi actis publicis docuerint omni se suspitione carere.

(1.402)
CCCCII.
fehlt

Non liceat imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere.

(1.403)
CCCCIII.
fehlt

Laicis, quamvis religiosis, nulli tamen de ecclesiasticis facultatibus vel de deo dicatis hominibus aliquid disponendum adtribuatur facultas.

(1.404)
CCCCIIII.
fehlt

Quandocumque a quibuslibet iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum, non eis denegetur, qui provocaverint.

(1.405)
CCCCV.
fehlt

Iniustum iudicium et definitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non valeat.


Stand: 2008-10-24